CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
De libro vitae
forte De veritate quaestio VII articulus IX
authenticitate probabilis

Thomas de Aquino cum Dante, Beatrice et sanctis in septimo caelo, a Philipp Veit depicti

Textum adaequatum Leonino 1970 edito ex plagulis de prelo
emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[88246] De libro vitae, arg. 1 Nono quaeritur utrum aliquid de libro vitae deleri possit et videtur quod non, quia super illud Apoc. III: non delebo nomen eius de libro vitae, dicit Glossa: liber vitae est Dei praescientia, in qua omnia sunt constantia. Non autem essent constantia, si essent delebilia. Ergo nihil de libro vitae deleri potest.

[88247] De libro vitae, arg. 2 Praeterea, de libro non deletur aliquid, nisi quia vel est superfluum vel corruptum. Sed in libro vitae nihil est huiusmodi. Ergo nihil potest inde deleri.

[88248] De libro vitae, arg. 3 Praeterea, secundum philosophum in III de anima, intellectus noster, antequam intelligat, est sicut tabula in qua nihil est scriptum; ex ea ergo metaphora aliquid dicitur in libro vitae scriptum quod Deus illud intelligit. Sed intellectus Dei et eius scientia est invariabilis. Cum igitur deletio variationem importet, videtur quod de libro vitae nullus deleri possit. Sed dicebat quod aliqui sunt scripti in libro vitae simpliciter ad gloriam habendam, et isti de libro vitae deleri non possunt; alii vero sunt scripti secundum praesentem iustitiam et hi sunt scripti secundum quid et deleri possunt.

[88249] De libro vitae, arg. 4 Sed contra, causa dignior est effectu; quanto autem aliquid est dignius, tanto est invariabilius. (Sed gloria est effectus gratiae); si igitur illi qui sunt scripti ad gloriam habendam non possint deleri, videtur quod nec illi qui sunt scripti ad gratiam habendam, et sic videtur quod nullus inde possit deleri.

[88250] De libro vitae, arg. 5 Praeterea, quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est. Liber autem vitae est invariabilis. Ergo quicumque sunt scripti in libro vitae, sunt ibi scripti invariabiliter, et ita nullus potest inde deleri. Sed dicebat, quod ratio procedit de illis qui sunt scripti in libro vitae simpliciter, non autem de illis qui sunt scripti secundum praesentem iustitiam.

[88251] De libro vitae, arg. 6 Sed contra, liber vitae est divina praedestinatio eorum quibus aeterna dabitur vita, ut Augustinus dicit XX de civitate Dei. Sed praedestinationis causa non sunt merita praesentia nec etiam praescita. Ergo nihil est dictu quod aliqui sint scripti in libro vitae secundum praesentem iustitiam.

[88252] De libro vitae, arg. 7 Praeterea, non dicimus quod aliqui sint praedestinati secundum praesentem iustitiam. Si igitur liber vitae est praedestinatio, sicut etiam habetur Philippens. IV super illud: quorum nomina sunt in libro vitae, Glossa: idest in praedestinatione Dei, videtur quod non debeant dici aliqui esse ibi scripti secundum praesentem iustitiam.

[88253] De libro vitae, arg. 8 Praeterea, Deus non cognoscit res per modum rerum, sed per modum suiipsius; unde eodem modo cognoscit res antequam sint et postquam sunt. Unde dicitur Eccl. XXIII: domino Deo nostro antequam crearentur, nota sunt omnia, sic et post perfectum cognoscit omnia. Quod autem dicitur secundum praesentem iustitiam, pertinet ad modum quo res est, cuius esse variatur per praesens, praeteritum et futurum. Non debet ergo hic poni modus divinae cognitionis ut dicatur aliquis esse scriptus in libro vitae secundum praesentem iustitiam, cum liber vitae ad divinam notitiam pertineat, ut dictum est.

[88254] De libro vitae, arg. 9 Praeterea, cum dicitur aliquis esse scriptus in libro vitae secundum praesentem iustitiam, aut hoc dicitur secundum quod in Deo est notitia de praesenti iustitia eius absolute, vel in ordine ad vitam aeternam habendam. Si absolute, sic nullo modo deletur, quia Deus nunquam desinet habere notitiam de iustitia praesenti istius. Si autem in ordine ad gloriam, nunquam potest dici fuisse scriptus in libro vitae, cum Deus praesciverit quod ille per praesentem iustitiam non esset habiturus vitam aeternam. Ergo nullo modo potest dici quod qui est scriptus in libro vitae secundum praesentem iustitiam, possit inde deleri.

[88255] De libro vitae, arg. 10 Praeterea, ad hoc aliquid in libro scribitur quod memoriae commendetur. Sed eos qui non sunt praedestinati ad vitam, Deus non habet in memoria, de qua dicitur: in memoria aeterna erit iustus, quae scilicet pertinet ad notitiam approbationis. Ergo tales non sunt scripti in libro vitae et ita non potest dici quod inde deleantur.

[88256] De libro vitae, arg. 11 Praeterea, sicut falli vel deficere pertinet ad mutationem praedestinationis vel praescientiae, ita deleri videtur pertinere ad mutationem libri vitae. Sed nullo modo conceditur quod divina praescientia fallatur aut praedestinatio excidat sive deficiat. Ergo nullo modo etiam concedi debet quod aliquid in libro vitae deleatur. Sed dicebat, quod ratio procedit de illis qui sunt scripti in libro vitae simpliciter, non autem de illis qui sunt scripti secundum quid.

[88257] De libro vitae, arg. 12 Sed contra, liber vitae divina notitia est, ut supra dictum est. Deus autem nihil cognoscit secundum quid, sed omnia cognoscit simpliciter. Ergo non potest dici quod aliqui sint scripti in libro vitae secundum quid.

[88258] De libro vitae, arg. 13 Praeterea, Gregorius dicit super illud Isaiae XXXVIII: dispone domui tuae etc., quod Deus etsi mutet sententiam, nunquam tamen mutat consilium. Hoc autem videtur ad consilium Dei pertinere quod aliquis in libro vitae scribatur. Ergo nullo modo qui scribuntur, possunt deleri.

[88259] De libro vitae, arg. 14 Praeterea, eiusdem rationis esse videtur quod aliquis de novo in libro vitae scribatur, et quod scriptus deleatur, quia sicut aliqui iusti a gratia excidunt, ita etiam aliqui peccatores ad iustitiam convertuntur. Sed non videtur convenienter posse dici quod aliquis de novo in libro vitae scribatur, quia nihil novum potest esse in Deo. Ergo videtur quod nec aliquis ibi scriptus possit inde deleri.

[88260] De libro vitae, arg. 15 Praeterea, gratia est signum vitae aeternae habendae, quod patet per illud quod dicitur II ad Cor. I: qui signavit nos et unxit et cetera. Hoc autem signum falsum esset si aliquis gratiam habens gloriam non esset habiturus. Cum igitur signa divinitus data falsa esse non possint, videtur quod quicumque habet gratiam, sit habiturus gloriam, et ita etiam qui est scriptus in libro vitae secundum praesentem iustitiam, deleri non possit.

[88261] De libro vitae, s. c. 1 Sed contra est quod dicitur in Ps. deleantur de libro viventium et cetera.

[88262] De libro vitae, s. c. 2 Praeterea, Exodi XXXII dominus dicit: qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo. Sed multi peccant. Ergo multi de libro viventium delentur.

[88263] De libro vitae, s. c. 3 Praeterea, illud cuius contrarium impossibile est esse, frustra alicui promittitur in praemium. Non enim potest dici esse praemium hominis quod sit animal. Sed non deleri de libro vitae promittitur in praemium iustis. Dicitur enim Apoc. III: qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae. Ergo non est impossibile aliquem de libro vitae deleri.

[88264] De libro vitae, s. c. 4 Praeterea, Lucae X dominus discipulis dixit: gaudete quia nomina vestra scripta sunt in caelis; et tamen ex eis quidam retro abierunt, ut habetur Ioannis VI, et praecipue Iudas de quo dicitur actuum I, quod abiit in locum suum, Glossa: idest in Infernum. Ergo aliqui scripti in libro vitae inde delentur. Sed dicebat, quod illos discipulos qui retro abierunt, dominus dixit esse scriptos in caelis, non quia secundum rei veritatem essent scripti, sed secundum eorum opinionem.

[88265] De libro vitae, s. c. 5 Sed contra, gaudium quod non est de veritate, sed de eo quod est in opinione tantum, est gaudium vanum. Dominus autem discipulos suos ad gaudium vanum non invitasset, et tamen dixit eis: gaudete quia nomina vestra scripta et cetera. Ergo non erant scripti solum secundum opinionem, sed secundum rei veritatem.

[88266] De libro vitae, s. c. 6 Praeterea, Apoc. III dicitur: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Frustra autem hoc diceretur nisi aliquis coronam posset amittere. Haec autem corona est vita aeterna. Ergo illi etiam qui sunt scripti ad habendam vitam aeternam, possunt eam amittere.

[88267] De libro vitae, s. c. 7 Praeterea, oratio non fit de eo quod necesse est esse. Non enim oramus pro illis quos iam impossibile est peccare, qui sunt in patria. Sed Ecclesia orat pro aliquibus, quod de libro vitae non deleantur. Unde in quadam oratione dicitur: omnium fidelium vivorum ac defunctorum nomina beatae praedestinationis liber adscripta retineat. Ergo possibile est aliquorum nomina ibi scripta deleri.

[88268] De libro vitae, s. c. 8 Praeterea, cum dicitur aliquem posse deleri vel scribi in libro vitae, non est referendum ad humanam potentiam sed divinam. Non enim hominis potentiae subiacet Scriptura libri vitae, sed solum divinae. Sed Deus potest delere de libro vitae etiam praedestinatos; potest enim eos non salvare cum ex sola gratia eos salvet. Ergo videtur simpliciter concedendum quod aliquis possit deleri de libro vitae.

[88269] De libro vitae, s. c. 9 Praeterea, notitia libri vitae pertinet ad scientiam visionis. De hac autem scientia loquendo Deus potest scire aliqua quae nescit; potest enim aliqua facere quae non est facturus. Ergo pari ratione possunt scribi in libro vitae qui nondum sunt scripti, vel deleri qui sunt scripti.

[88270] De libro vitae, s. c. 10 Praeterea, ille qui est scriptus in libro vitae, cum liberum arbitrium habeat non confirmatum, potest mortaliter peccare et statim mori post peccatum cum sit mortalis. Ergo potest damnari et ita potest esse inscriptus in libro vitae, quia ut dicitur Apoc. XX: qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis et sulphuris, et sic videtur quod aliquis de libro vitae deleri possit.

[88271] De libro vitae, co. Responsio. Dicendum quod huic quaestioni difficultatem affert quod ex una parte plures sacrae Scripturae auctoritates expresse dicunt aliquos de libro vitae deleri posse. Ex alia vero parte talis deletio ad mutationem libri vitae pertinere videtur, quod tamen necesse est ponere aliquid increatum, ut in superioribus est ostensum. Unde quidam dixerunt quod aliqui dicuntur de libro vitae deleri non quod primo fuerint ibi scripti et postea desinant esse scripti, sed quia secundum suam opinionem et aliorum hominum scripti erant, licet non secundum veritatem; et tunc dicuntur deleri, quando manifestum fit eos in libro vitae scriptos non fuisse. Et habent pro se quandam Glossam super illud Ps.: deleantur de libro viventium, quae expresse hoc dicere videtur. Necesse est etiam hoc dicere, si ponamus quod scribi in libro vitae nihil aliud sit quam esse praedestinatum ad vitam, qualiter Scripturam libri vitae quaedam Glossa et auctoritates sanctorum interpretantur. Sed quia auctoritates sacrae Scripturae expressam mentionem de deletione praedicta facere videntur et gaudium etiam vanum esset de hoc quod est scribi in libro vitae, si solum ad opinionem hominum referretur, ut in obiiciendo est tactum, ideo distinguitur communiter quod aliqui dicuntur esse scripti in libro vitae secundum divinam praedestinationem et isti simpliciter et indelebiliter sunt scripti; aliqui vero secundum praesentem iustitiam et isti sunt scripti secundum quid et delebiliter. Hanc autem distinctionem ex qua tota pendet quaestionis difficultas, tribus modis intelligere possumus. Primo quidem quia scribi in libro vitae dicitur respectu vitae aeternae, ut intelligatur ille esse scriptus in libro vitae quem Deus cognoscit habiturum vitam aeternam; vita autem aeterna habetur ab aliquo dupliciter, uno modo simpliciter et alio modo secundum quid. Simpliciter quidem habetur ab illis qui habent eam in re, sicut a beatis. Secundum quid autem habetur ab illis qui habent eam in spe et in merito; unumquodque enim tunc simpliciter esse dicitur cum est in seipso; secundum quid autem cum est solum in causa sua. Cum igitur Deus scit aliquem habiturum vitam aeternam in re, scit eum habiturum vitam aeternam simpliciter. Et quia liber vitae est notitia Dei de vita aeterna alicuius, sequitur quod talis sit scriptus in libro vitae simpliciter. Et sicut notitia Dei falli non potest, ita nec aliquis sic scriptus in libro vitae deleri potest. Cum vero Deus scit aliquem habiturum vel habere vitam aeternam solum in spe et in merito, scit eum habiturum vitam aeternam secundum quid; unde et talis dicitur esse in libro vitae scriptus secundum quid sive secundum praesentem iustitiam. Et quando decidet a iustitia praesenti in qua vitam aeternam habebat ut in causa, deficiet ab ordine quem habebat ad vitam aeternam et ita deficiet a Scriptura libri vitae, non per mutationem illius sed sui. Alio modo potest intelligi per quandam metaphoram. Nam liber per suam Scripturam est repraesentativus eorum quae in libro scripta esse dicuntur. Unde inquantum vita hominis spiritualis repraesentatur in Deo, dicitur homo esse scriptus in libro vitae. Repraesentatio autem creaturarum in Deo, sive similitudo, est duplex: uno modo per modum scientiae, sicut etiam similitudo artificiati est in mente artificis apud nos; alio modo per modum naturae, sicut filius artificis assimilatur sibi in natura. Deus enim et creaturarum scientiam habet quae est similitudo rerum scitarum, et iterum omnes creaturae Deo similantur inquantum sunt et bonae sunt. Sic igitur in libro vitae potest dici aliquis esse scriptus dupliciter: uno modo quia Deus habet scientiam de vita ipsius aeterna, quod scilicet eam habiturus sit et sic scriptus in libro vitae deleri non potest, sicut nec Dei praescientia falli. Alio modo inquantum aliquis imitatur aeternam vitam Dei quam quidem imitatur aliquis etiam per hoc quod gratiam habet, cum per vitam gratiae aliquis divinae vitae configuretur, a qua quidem configuratione aliquis deficit per hoc quod a gratia cadit. Unde potest sic scriptus de libro vitae deleri, absque eo quod liber vitae mutetur, per solam sui mutationem, sicut et aliquis homo per sui mutationem desinit esse similis alteri absque eius mutatione. Tertio modo potest intelligi ut consideremus quod Deus de rebus variabilibus invariabilem scientiam habet. Res enim quae variantur per praesens, praeteritum et futurum, Deus uno et eodem modo scit. Unde si in aliqua propositione ad divinam scientiam pertinente aliqua variatio importetur quae pertineat ad variationem scibilis et non ad variationem scientis, non est inconveniens. Sicut si dicatur quod Deus praescivit aliqua quae nunc non praescit, et quod Deus scit hunc esse nasciturum quem postea nesciet esse nasciturum. Haec enim dicuntur quia res scita a Deo quae prius erat futura, postmodum non sit futura. Cum autem dicitur aliquis esse scriptus in libro vitae, nihil aliud est dictu, ut ex supra determinatis patet, quam quod Deus scit istum esse ordinatum ad vitam aeternam habendam, ad similitudinem eius quod aliqui dicuntur adscribi ad militiam vel ad aliquam civilitatem. Est autem aliquis ordinatus ad vitam aeternam, quod est eum habiturum esse vitam aeternam, dupliciter: uno modo ex causa aeterna et immutabili, scilicet ex ipsa praedestinatione divina. Alio modo ex causa temporali et variabili, scilicet ex praesenti iustitia. Dicitur igitur aliquis scriptus in libro vitae vel ex eo quod Deus scit eum esse habiturum vitam aeternam ex ordine praedestinationis et hoc est esse simpliciter scriptum in libro vitae et talis Scriptura non deletur; vel ex eo quod Deus scit aliquem esse habiturum vitam aeternam ex ordine praesentis iustitiae, qui ordo potest deficere, et secundum hoc aliquis potest esse nunc habiturus vitam aeternam qui postea non est habiturus, sicut aliquid modo est futurum quod postea non erit futurum. Unde sicut absque praeiudicio divinae immutabilitatis dicitur quod Deus scivit aliquid esse futurum quod modo nescit esse futurum, ita absque praeiudicio eiusdem dicitur quod scivit aliquem esse habiturum vitam aeternam, quem modo nescit esse habiturum. Et hoc est scriptum in libro vitae secundum praesentem iustitiam inde deleri.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264