[86771] Ecce ego Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, Matth. XI, 10. Sumptum est de Malachiae ultimo. In his verbis describuntur tria circa salvatoris gratiosum adventum, scilicet: dignatio mirifica Dei patris, ignitas gratifica praecursoris, et benignitas mirifica salvatoris. Primum, ibi: ecce ego mitto. Secundum, ibi: Angelum meum. Tertium, ibi: ante faciem tuam. Nota igitur quantum ad omnia, quod tam salvator quam praecursor fuerunt nobis missi a patre Angeli officio, non natura; etenim fuerunt vere nostri Angeli divinitus nobis missi: ad coelestium mansionum paranda itinera. Genes. XXVIII, 12. Vidit Jacob scalam, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam. Ad divinorum voluntatum patefacienda secreta. Galat. III, 19: lex fuit ordinata per Angelos in manu mediatoris. Ad divinarum condescensionum implenda ministeria. Matth. IV, 11: Angeli accesserunt et ministrabant ei. Ad spiritualium perfectionum praebenda exempla et documenta. Genes. XXXII, XXXIII, 12: fuerunt, Jacob obviam Angeli Dei, quos cum vidisset, ait: castra Dei sunt haec.