CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Beati qui habitant
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum a Th. Kaeppeli in Archivum Fratrum Praedicatorum 1943 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86776] Beati qui habitant, pars 1 Beati qui habitant in domo tua domine, in Ps. 83, 5. Unam esse societatem Dei et Angelorum et hominum nullus recte senciens ignorat, de qua 1 Cor. I, 9: fidelis Deus per quem vocati estis in societatem filii eius domini nostri Ihesu Christi. 1 Io. I, 7: si ambulamus in luce, sicut et ipse in luce est, societatem habemus ad invicem. Hec est societas in quantum in uno fine communicant, scilicet beatitudine, nam et Deus beatus est et Angeli beatitudinem adipiscuntur et homines, sed Deus per essenciam, Angeli et homines per participacionem. Unde 1 Thi. VI, 15: quem suis temporibus ostendet beatus et solus Deus. Inter eos qui in uno fine societatem habent talis debet esse operum communicacio ut qui nondum finem consecuti sunt, ad finem adducantur, et ideo viatores ad beatitudinem inducimur verbis et exemplis, qui autem iam finem consecuti sunt, alios ad consequendum iuvant. Et inde est quod festa sanctorum celebramus qui iam beatitudinem sunt adepti ut eorum iuvemur suffragiis, edificemur exemplis et premiis provocemur. Sed quia nec singulorum sanctorum quorum numerus nobis ignotus est festa possumus celebrare et in sollempnitatibus quas celebramus negligencias multas committimus, salubriter providit Ecclesia ut simul omnium festivitates celebret in communi ut quod singulis specialiter non exhibeatur, quicquid neglectum est, in hac quodammodo expleatur. Quia igitur de beatorum societate nunc festa peragimus, de beatitudine dicendum est.


Pars 2

[86777] Beati qui habitant, pars 2 Sed sciendum est itaque quod licet omnium hominum affectus ad beatitudinem tendat, circa beatitudinem tamen diversimode opinati sunt quidam, ex quibus plurimi erraverunt circa beatitudinis mansionem, quidam circa duracionem, quidam circa occupacionem sive operacionem. Circa primum erraverunt ponentes beatitudinem in hoc mundo, sicut in rebus corporalibus sive in virtutibus aut scienciis. Contra quos dicitur Ysa. III, 12: popule meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Et merito, quia hec opinio est primo contra beatitudinis perfectionem, beatitudo enim secundum philosophum est perfectum bonum, eo quod sit ultimus finis. Oportet ergo quod desiderium quietet, quod non esset, si ea habita adhuc desiderare restaret. In hac autem vita perfectio boni esse non potest nec in rebus mundi, quia adipiscentes ea adhuc ampliora desiderant; nec in virtutibus et scienciis, quia cuilibet homini adhuc restat ut in virtutibus et scienciis proficiat. Ps. 138, 16: imperfectum meum viderunt oculi tui et cetera. 1 Cor. XIII, 9: ex parte enim cognoscimus et cetera. Secundo contra beatitudinis puritatem, nam cum beatitudo sit summum bonum, oportet quod malum ei non admisceatur, nam summe album oportet esse nigro impermixtum. Unde non potest dici beatus qui alicui miserie subiacet nec potest simul esse miser et felix. Nullus autem in hac vita invenitur qui alicui miserie non subiaceat vel quantum ad incommoda rerum vel amicorum vel persone, per que eciam actus et virtutes et sciencie impediuntur. Iob XIV, 1 dicitur de homine: qui repletur multis miseriis. Tercio contra beatitudinis stabilitatem, nam beatitudo desiderium non quietaret, nisi stabilis esset, quanto enim bona habita magis amantur, tanto magis affliccio consequetur, si de eorum amissione timeatur. Unde secundum philosophum non est existimandum quod felix sit camaleon qui ad aspectum colorem variat. Sed oportet esse immutabilem, quod quidem in hac vita esse non potest, nam res exteriores et corpus hominis diversis casibus subiacet ita quod experimento dicere possumus in hac vita stabilitatem non esse. Iob XIV, 2: numquam in eodem statu permanet. Prov. XIIIII, 13: extrema gaudii luctus occupat. Si vero interrogetur Psalmista, ubi sit vera beatitudinis mansio, respondet: beati qui habitant in domo tua domine. Circa duracionem beatitudinis erraverunt quidam dicentes animas a corpore exutas beatitudinem adipisci que post multa annorum curricula ad corpus redeunt et miseriis presentis vite subiecte desinunt esse beate. Et hic est error Platonis et sequacium eius, in quem incidit Origenes. De quibus potest intelligi quod dicitur Sap. II, 22: non iudicaverunt honorem animarum sanctarum. Matth. XXV, 46: ibunt hii in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam. Hec opinio reprehensibilis videtur propter tria. Primo quia est contra desiderium nature. Naturaliter enim inest cuilibet rei appetitus ut conservet se in esse et in sua perfectione. Sed hoc interest, quia res que carent racione ad universale non extenduntur nec eorum appetitus tendit ad hoc ut eorum perfectio conservetur, racionalis vero natura universale cognoscens perfectionis sue conservacionem in omne tempus naturaliter appetit. Unde nec desiderio satisfieret, si non perpetua beatitudine anima potiretur nec esset vera beatitudo, cum ignorantur futuri defectus vel presciencia futuri eventus. Ex hoc autem naturali desiderio loquitur apostolus 2 Cor. V, 2: nam ingemiscimus habitacionem nostram que de celo est superindui cupientes. Secundo contra perfectionem gracie, omnis enim res que sua perfectione totaliter impletur, sub ea immobiliter perseverat; propterea materia prima sub forma aeris non perpetuo manet, quia talis forma non totam implet capacitatem materie. Intellectus vero immobiliter permanet in assenciendo primis principiis, quia per ea intellectus totaliter impletur probabilibus et ideo eis immobiliter assentit. Anima vero beata totaliter beatitudine impletur, alias non esset perfectum bonum, unde Ps. 15, 11: adimplebis me leticia cum vultu tuo et cetera. Et propter hoc sequitur: delectaciones in dextera tua usque in finem. Et quia ad talem plenitudinem gracie sequitur perpetuitas, ideo dicitur Apoc. III, 12: qui vicerit, faciam illum collumpnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius. Tercio contra equitatem divine iusticie, nam homo per caritatem Deo adheret cum proposito numquam recedendi ab eo. Ro. VIII, 35: quis nos separabit a caritate Dei Christi? Unde caritati non satisfieret plenarie, si quandoque a fruicione removeretur. Unde Io. VI, 37: eum qui venit ad me, non eiciam foras. Si vero interrogetur Psalmista de hac opinione respondet: in secula seculorum laudabunt te. Circa occupacionem beatorum vel operacionem eorum errant Iudei et Sarraceni qui dicunt homines beatos commessacionibus, potacionibus et coniunccionibus feminarum vacare. Quod reprobatur Matt. XXII, 30: in resurreccione neque nubentur neque nubent et cetera. Que quidem opinio recte reprobatur, est enim primo contra hominis privilegium, nam si beatitudo sit secundum usum ciborum ac venereorum qui eciam in aliis animalibus inveniuntur, oportebit non solum hominem, sed eciam animalium beatitudines esse, cum tamen hoc sit hominis privilegium quod inter inferiores creaturas ipse sit solus capax beatitudinis. Ps. 35, 7 s.: homines et iumenta salvabis domine, scilicet salute corporum, filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Secundo contra nature gaudium, nam natura superior per inferiorem non beatificatur; si autem beatitudo hominis in comedendo consisteret, et tunc homo beatificaretur per cibos quos comederet et sic erunt homine digniores, cum tamen homo super omnes naturas inferiores collocetur. Ps. 8, 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius et cetera. Tercio contra virtutis studium, in hoc enim virtus consistit quod a voluptatibus retrahatur homo, unde omnes virtutes que sunt circa voluptates a cohibicione nominantur, sicut abstinencia, temperancia et huiusmodi, econtra autem de virtutibus que circa laboriosa et difficilia sunt, ut patet de fortitudine, magnitudine et huiusmodi. Si autem beatitudo hominis in voluptatibus carnalibus consisteret, virtus que est via beatitudinis, a voluptatibus non retraheret, quod convenit illis de quibus Phil. III, 19: quorum Deus venter est. Si vero interrogetur Psalmista quid de occupacione seu operacione beatorum senciat, respondet: laudabunt te.


Pars 3

[86778] Beati qui habitant, pars 3 Restat autem videre qualiter ad hanc beatitudinem pervenitur. Sciendum autem tres esse beatitudines: prima est mundana que in habundancia et fruicione mundanorum consistit Ps. 143, 15: beatum dixerunt populum cui hec sunt. Que quidem beatitudo in primis consistit in honoribus, diviciis et deliciis, quia, ut dicitur I Io. II, 16: omne quod est in mundo concupiscencia carnis et cetera. Sub honore autem comprehenditur dignitas et fama, ut sic hec tria includant illa quinque in quibus Boecius dicit terrenam felicitatem consistere. Ad dignitatem autem ambiciosi pervenire nituntur per fastum et pecuniam, quia scriptum est Eccle. X, 19: pecunie obediunt omnia et Prov. 19, 6: multi colunt personam divitis. Dominus autem docet per contrariam viam ad dignitatem pervenire, scilicet per paupertatem et humilitatem, quia ut dicitur Luc. I, 52: deposuit potentes de sede et dicitur Matth. V, 2: beati pauperes spiritu et cetera. Regnum autem ponitur, quia est preciosum inter honores. Hec autem beatitudo Christo principaliter convenit, quia cum antiqui patres diviciis (uterentur), ipse primus hanc nunciavit et docuit. Cor. VIII, 9: scitis graciam domini nostri Ihesu Christi. Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende et cetera. Ad divicias autem homines huius mundi frequenter per litigia perveniunt vel bellando vel saltem in causis decertando. Iac. 4, 2: litigatis et belligeratis. Sed Deus contrariam viam docet, scilicet mansuetudinis per quam aliquis nec irritat nec irritatur. Nec est mirum, quia, ut dicitur in Prov. 3, 34: mansuetis dabitur regnum. Et ideo dicit: beati mites et cetera. Et hec beatitudo competit martiribus qui contra persequtores non sunt irritati, sed magis pro eis oraverunt. 1 Cor. IV, 12: maledicimur et benedicimus et cetera. Unde de eis dicitur: non murmur resonat, non querimonia et cetera. Ad delectaciones autem homines per varia solacia pervenire nituntur, unde Iob XXI, 12: tenent tympanum. Sed contrariam viam docet dominus, scilicet luctus, unde dicitur: beati qui lugent et cetera. Et de hoc dicitur in Thob. 2, 6 quod post lamentacionem et fletum et cetera. Et hec beatitudo competit confessoribus qui in multo gemitu et luctu presentem vitam duxerunt secundum illud Tren. I, 22: multi enim sunt gemitus nostri. Secunda beatitudo est politica que consistit in hoc quod aliquis per actum prudencie in actibus suis bene se gubernat, cuius maximum posse est cum non solum se, sed eciam civitatem et regnum gubernat, unde hec beatitudo precipue regibus et principibus competit. De hac dicitur Iob XXIX, 11: auris audiens beatificat me. Sciendum tamen differenciam esse inter regem et tyrannum, nam rex est qui suo regimine bonum populi intendit, unde regis propositum ab ordine sue sapiencie non discordat. Prov. VIII, 15: per me reges regnant. Sed tyrannus voto suo ab ordine divine sapiencie discordare intendit, intendit enim pocius sui desiderii sacietatem, ut scilicet impleat omne quodlibet et ad hoc pervenire intendit per rapacitatem aliquos iniuste spoliando, unde Prov. XXVIII, 15: leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. Sed dominus per contrariam viam pervenire docet scilicet per iusticiam, unde dicit: beati qui esuriunt et siciunt iusticiam et cetera. Et hoc est quod dicitur in Prov. 13, 25: iustus comedit et replet. Hec autem beatitudo convenit antiquis patribus qui maximo desiderio perfectam Christi iusticiam esuriebant. Ysa. LXIV, 1: utinam disrumperes celos et cetera. Secundo intendit tyrannus consequi impunitatem de malis que facit et hoc per crudelitatem ex qua optinere nititur ut in tantum timeatur quod nullus ei contradicat; de quibus Ps. 78, 2: posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus celi. Sed dominus contrariam viam docet ad optinendam viam misericordie dicens: beati misericordes et cetera. Matth. VI, 15: si enim dimiseritis hominibus peccata et cetera. Hec beatitudo Angelis competit qui nobis absque passione tam misericordes existunt dum in nostris miseriis nobis subveniunt. Ysa. 33, 7: Angeli pacis amare flebunt. Tercia beatitudo est contemplativa que illorum precipue est qui student ad aquirendam veritatem et maxime divinam. Eccli. 14, 22: beatus vir qui in sapiencia morabitur. Quam beatitudinem philosophi nisi sunt optinere, qui ad duo intendebant, scilicet ad cognoscendam veritatem et optinendam auctoritatem. Veritatem cognoscere nisi sunt per exercitium studii. Sed Deus breviorem viam docet, scilicet per cordis mundiciam dicens: beati mundo corde et cetera. Sap. I, 4: in malivolam animam non intrabit sapiencia neque habitabit et cetera. Et hec beatitudo precipue competit virginibus que mundiciam mentis et corporis illibatam servaverunt. Auctoritatem vero voluerunt philosophi consequi per disputacionum contencionem. Sed, ut dicitur Cor. XI, 16: si quis voluerit inter vos contenciosus esse. Unde dominus per pacem docet ad auctoritatem divinam pervenire ut homo ab aliis quasi in auctoritate habeatur, secundum quod in Exodo 7, 1 dixit ad Moysem: ego constitui te dominum Pharaonis. Et ideo dicitur: beati pacifici et cetera. Hec autem beatitudo precipue competit apostolis de quibus 2 Cor. V, 19: posuit in nobis verbum reconciliacionis et cetera. Quod autem dicitur: beati qui persecucionem paciuntur etc., non dicit aliam beatitudinem, sed est in firmamentum precedencium, non enim est firmus in paupertate, in mansuetudine et in aliis qui propter persecucionem ab eis evellitur et ideo omnia precedencia premia huic debentur beatitudini et redit ad capud dicens: quoniam ipsorum est regnum celorum. Et similiter debet intelligi quoniam ipsi possidebunt terram et sic de aliis. Habet igitur beatitudo sanctorum aliquid a qualibet predictarum secundum quod habet quicquid in eis laudabile invenitur. A beatitudine namque mundana habet habundantem mansionem, unde dicit beati qui habitant in domo tua. Hec est domus glorie de qua Ps. 26, 4: unam pecii a domino et cetera. In qua domo optinebitur quidquid desideratur. Ps. 64, 5: replebimur in bonis domus tue. Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Erunt ibi divicie sufficienciam prestantes. Ps. III, 3: gloria et divicie in domo eius. Erunt ibi delicie totum hominem reficientes. Ps. 35, 9: inebriabuntur ab ubertate domus tue et cetera. A beatitudine politica habent perpetuitatem, nam civitatis rector studere debet ad bonum civitatis perpetuo conservandum, unde dicit in secula seculorum. Que quidem perpetuitas ex tribus provenit. Primo ex bonorum societate: Ps. 16, 15: saciabor cum apparuerit gloria tua. Secundo ex fastidii amocione, quia licet sint saciati, semper tamen erunt esurientes, Eccli. XXIV, 29: qui edunt me adhuc esurient et cetera. Tercio ex omnium malorum et miseriarum immunitate, Apoc. 7, 16: non esurient neque sicient amplius et cetera. A beatitudine contemplativa habebunt quamdam conversacionem circa divina, quia beatitudo contemplativa precipue in contemplacione consistit et ideo dicit laudabunt te, ipsi enim immediate Deum videbunt et clare, Cor. XIII, 13: videmus nunc per speculum etc., eumque tamquam filii frequenter amabunt, nam filius secundum Grecos ab amore derivatur; 1 Io. III, 1: videte qualem caritatem dedit nobis pater ut filii Dei et nominemur et simus et tamquam boni filii Deum honorabunt laudando. Ysa. XXXV, 10: gaudium et leticiam optinebunt et cetera. Ponit ergo Psalmus hoc tantum ex quo precedencia intelliguntur, quia quod laudatur cognoscitur et amatur, unde Augustinus, XX de civitate Dei: hoc munus, hic affectus, hic actus est omnibus sicut vita eternacionis. Ad quam nos perducat filius et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264