CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Abjiciamus opera
sermo authenticitate probabilis

Thomas de Aquino in Capella Gratiarum ecclesiae Sancti Domenici Taurini

Textum Lutetiae Parisiorum 1879 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[86761] Abjiciamus opera Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Rom. XIII, 12. Apostolus Christianorum doctor et dux in fide et veritate in tempore hoc domini nostri gratiosi adventus per verba ista, sive in his verbis, informat ad duo, scilicet ad liberalem horrorem omnium mundialium macularum et vitiorum, et ad honorabilem amorem sive assecutionem coelestium virtutum. Primum facit cum dicit: abjiciamus opera tenebrarum. Secundum cum subdit: et induamur arma lucis. Circa primum nota, quod opera et vitia mundi tenebrosa dicuntur: et ideo abjicienda. Quia in eis est manifestus defectus sapientiae ad cognoscendam veritatem. Joan. I, 5: lux in tenebris lucet, et tenebrae eum non (comprehenderunt) cognoverunt. Quia in eis est manifestus defectus praevidentiae ad praecavendum malum. Sap. XVII: tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Circa secundum nota, quod opera Evangelii et charismata spiritus sancti sunt nobis arma contra mundum, carnem, et Diabolum, et constituunt in luce. Quia per effectum gratiae illuminantis instar lucis faciunt nos agnoscere divinum secretum. II Cor. IV, 6: Deus autem, qui dixit de tenebris lucem splendescere et cetera. Quia per effectum gratiae conciliantis instar lucis pacificant quod inter nos gestamus bellum. Proverb. VI, 23: mandatum lucerna est, et lex lux et cetera. Quia per effectum gratiae honestatis instar lucis decorant nos, et in nobis totum universum. Joan. V, 35: ille erat lucerna ardens et lucens.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264