CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
De forma absolutionis

Thomas de Aquino a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Leonino 1968 edito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[69241] De forma absolutionis, cap. 1 tit. Quod temerarium est dicere quod haec non sit forma absolutionis, scilicet: ego te absolvo et cetera

[69242] De forma absolutionis, cap. 1 Perlecto libello a vobis exhibito inveni assertionem cuiusdam valde temerariam dicentis quod sacerdos in absolvendo uti non debet hac forma: ego te absolvo. Quod quidem praesumptuosum iudico. Primo quia repugnat Evangelii dictis: dicit enim dominus Petro, Matth. XVI, 19: quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis. Quod ad usum clavium pertinere ostendit; nam praemiserat: et tibi dabo claves regni caelorum; et postea, quasi usum clavium exponens, dicit: quodcumque solveris super terram. Patet ergo ex dictis salvatoris, quod habens claves absolvit. Praesumptuosum ergo est, ut non dicam erroneum, ut sacerdos dicere non possit absolvo quem dominus absolvere confitetur. Magis autem ex verbis domini colligitur hanc esse formam debitam absolvendi: ego te absolvo. Sicut enim dominus discipulis dixit: euntes docete omnes gentes baptizantes eos, Matth. ult., ita dicit: quodcumque solveris super terram. Unde sicut conveniens est forma Baptismi ut minister dicat: ego te baptizo, quia dominus ministris actum baptizandi attribuit; ita conveniens forma est ut dicatur: ego te absolvo, quia dominus ministro actum absolutionis attribuit. Dionysius etiam expresse in XIII capitulo caelestis hierarchiae sic dicit: nihil igitur inconveniens si purgare dicitur theologum Seraphim; nam sic Deus purgat omnes eo quod omnis purgationis est causa. Magis autem propinquo utor exemplo: qui secundum nos est hierarcha, id est episcopus, per ipsius diaconos aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare aut illuminare. Sic ergo patet per auctoritatem Dionysii quod quamvis Deus ut principalis auctor purget et illuminet, minister tamen dicitur purgare et illuminare. Ad hoc etiam est communis consuetudo tali forma utentium, cui unumquemque contrariari non parvae praesumptionis esse videtur. Apostolus etiam, secunda ad Cor. II, 10, dicit: ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa: si ergo magister petitione discipulorum donavit cui voluerunt peccatum, multo magis discipuli prece magistri idem facere debent. Et ut ratum ei cui donavit ostenderet apud Deum, subdit: et hoc feci in persona Christi, id est ac si ipse Christus condonaret; donare autem peccatum est absolvere a peccato, ergo convenienter minister dicit: ego te absolvo a peccato. Non est etiam parva auctoritas eius quod communiter in Ecclesia cantatur: iam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita. Potestas autem tradita Petro est potestas clavium; potest igitur habens claves ex tradita sibi potestate dicere: ego te absolvo. Non solum autem hoc convenienter dicere potest, sed necessarium esse videtur. Sacramenta enim novae legis efficiunt quod figurant; figurant autem sive significant sacramenta et ex materia et ex forma verborum, ut in Baptismo apparet. Nam ablutio corporalis quae fit per aquam significat interiorem ablutionem et sacramentaliter efficit eam. Similiter verba quae dicuntur: ego te baptizo, idem significant. Et idem apparet in sacramento confirmationis, in quo forma est: consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis et cetera; quibus verbis manifeste effectus sacramenti significatur. In sacramento etiam Eucharistiae sacerdos ex persona domini loquens dicit: hoc est corpus meum, hoc significans quod in sacramento efficitur. Similiter etiam in sacramento matrimonii requiruntur verba exprimentia consensum de praesenti in copulam coniugalem. In sacramento vero ordinis, quia fit traditio potestatis, est forma imperativi modi, cum pontifex dicit: accipe potestatem hoc vel illud faciendi. In solo autem sacramento extremae unctionis forma verborum est sub modo deprecativae orationis, sicut cum dicitur: per istam unctionem et nostram intercessionem remittat tibi dominus quidquid peccasti per visum, et cetera. Observatur autem hoc in hoc sacramento propter auctoritatem Scripturae; dicitur enim Iac. V, 15, ubi de hoc sacramento loquitur: oratio fidei sanabit infirmum et si in peccatis sit dimittentur ei. Ubi etiam ratio huius singularis observantiae assignari videtur. In aliis enim sacramentis nihil corporaliter agitur quod non statim ex operatione ministri consequatur, sicut statim in Baptismo fit ablutio corporalis quae spiritualem designat et sacramentaliter causat; sanatio autem corporalis non statim sequitur ex unctione, sed petitur praestanda a Deo; unde et interior sanatio, quae per eam significatur, sub deprecatione a Deo poscitur. In sacramento autem poenitentiae verba Scripturae, quae maxime sunt sectanda, non faciunt mentionem de aliqua deprecatione, sed magis verbo indicativo utitur; non enim dicit: quaecumque petieritis esse solvenda erunt soluta, sed: quaecumque solveritis erunt soluta. Si ergo illa tantum dicuntur esse soluta in caelis quae habens claves solverit, qui autem petit aliquid esse solvendum, non solvit; miror qua temeritate aliquis asserat esse solutum quod habens claves non significat se solvere, sed solum rogat esse solvendum. Non autem similis ratio est utendi deprecativa oratione in hoc sacramento sicut in sacramento extremae unctionis, quia nihil hic corporale expectatur futurum quod non statim fiat, ut est in extrema unctione; quinimmo certissimum est in hoc sacramento per claves Ecclesiae remissionem peccatorum conferri, nisi sit impedimentum ex parte confitentis, sicut etiam accidit in Baptismo. Dicit enim Augustinus: non erit turpis nec difficilis post patrata et purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum. Non ergo sub incerto deprecativae orationis significanda est in hoc sacramento remissio peccatorum, sed sub certitudine per indicativam orationem. Non ergo est forma in sacramento poenitentiae: absolutionem et remissionem tribuat tibi, sed: ego te absolvo.


Caput 2

[69243] De forma absolutionis, cap. 2 tit. Rationes probare volentium dictam absolutionis formam non debere teneri et solutio earum

[69244] De forma absolutionis, cap. 2 Sicut autem est temerarius id asserendo, ita vaniloquus in probando, dum frivola quaedam pro rationibus inducit. Primo inducit quandam postillam super summam Raymundi, quae dicit quod in talibus, scilicet absolutione ab excommunicatione, quamvis verba exigantur, non est praescripta forma verborum, sicut in sacramento Baptismi et Eucharistiae. Ubi primo derisorium est postillam summae in tanta re pro auctoritate inducere; deinde ut postillatori non fiat iniuria, dicamus quod alia ratio est de absolutione ab excommunicatione quae non est sacramentalis, sed magis iudiciaria iurisdictionem consequens, et aliud de absolutione a peccatis in sacramento poenitentiae, quae consequitur potestatem clavium et est sacramentalis. In illa enim verba habent efficaciam ab intentione dicentis; unde non refert quibuscumque verbis utatur ad exprimendum suam intentionem. In sacramentis autem verba habent efficaciam ex institutione divina; unde tenenda sunt verba determinata consonantia divinae institutioni. Institutioni autem dicentis: quodcumque solveris, ista verba conveniunt: ego te absolvo, sicut institutioni dicentis: euntes docete, baptizantes in nomine patris et cetera, conveniunt ista verba: ego te baptizo in nomine patris et cetera; et ideo sicut ista verba sunt tenenda in Baptismo: ego te baptizo, ita in poenitentia: ego te absolvo. Secundo autem proponit quod Magister, qui sententias compilavit non posuit hanc formam, nec aliquem sanctorum legimus hac forma usum fuisse. Contra quod dicendum est quod nec aliam formam posuit, nec legitur de alia forma qua aliquis sanctorum sit usus; nec etiam legitur quod aliquis istam formam negaverit. Legitur autem quod ipse institutor sacramenti dixit: quodcumque solveris; quod est maius omni auctoritate. Tertio ad hoc inducit quod in quibusdam absolutionibus, quas Ecclesia facit in prima, in completorio, ante Missam et post praedicationem, secundum morem Romanae Ecclesiae, et in die cinerum et coenae domini, non fit absolutio per orationem indicativam sed deprecativam tantum. In quo miror eum non advertere quod huiusmodi absolutiones non sunt sacramentales, sed sunt quaedam orationes quibus dicuntur venialia peccata dimitti; sicut per orationem dominicam qua dicitur: dimitte nobis debita nostra. Quarto etiam inducit sic sensisse quosdam antiquos famosos magistros, scilicet magistrum Guillelmum de Altissiodoro, et magistrum Guillelmum Alvernum quondam episcopum Parisiensem, et dominum Hugonem quondam cardinalem; de quibus quod ita senserint non constat; sed, et si ita senserunt, numquid eorum opinio praeiudicare poterit verbis domini dicentis Petro: quodcumque solveris super terram? Numquid, etiam si nunc viverent, praeiudicare possent communi magistrorum theologiae sententiae Parisius legentium qui contrarium sentiunt, decernentes absque his verbis: ego te absolvo, absolutionem non esse per solam deprecativam orationem? Quinto vero proponit de eo quod agitur in sacramento extremae unctionis, quod supra solutum est. Sexto obicit de hoc quod Matth. IX, 2-3; cum dixisset dominus paralytico: dimittuntur tibi peccata tua, dixerunt: hic blasphemat, quia dimittere peccatum est solius Dei; non ergo sacerdotis. Hoc etiam per verba Dionysii supra solutum est; quia Dei est auctoritate peccata dimittere; hominis autem est ministerium ad remissionem exhibere, dum in persona Christi peccata condonat, secundum quod apostolus dicit. Septimo obicit quod in suscitatione Lazari, secundum Augustinum et secundum Gregorium, significata est suscitatio peccatoris; sed Lazarus prius est a domino vivificatus, quam traderetur discipulis absolvendus. Ex quo arguit quod nihil valet absolutio sacerdotis antequam homo a Deo sit vivificatus per gratiam et suscitatus a morte culpae; ergo sacerdos non potest super culpam. Quae quidem ratio multiplices defectus habet. Primo quidem quia arguitur ex methaphoricis, ex quibus non est arguendum, ut Dionysius et Augustinus dicunt. Secundo quia ratio sua non est ad propositum. Constat enim quod dominus Lazarum suscitatum discipulis solvendum mandavit; ergo discipuli absolvunt. Per hoc ergo non ostenditur quod sacerdos dicere non debeat: ego te absolvo, sed quod eum non debeat absolvere in quo signa contritionis non videt, per quam homo vivificatur interius a Deo culpa remissa. Quia tamen dicit quod sacerdos non potest super culpam, et hoc potest habere calumniam, sciendum est quod si intelligat quod sacerdos sua auctoritate super culpam potentiam non habet, verum dicit; si autem intelligit quod sacramentum quod sacerdos ut minister tradit non se extendit ad dimissionem culpae, falsum dicit. Sicut enim per Baptismum dimittitur omnis culpa et originalis et actualis, ita per sacramentum poenitentiae remittitur actualis culpa. Contingit autem quandoque in Baptismo quod aliquis, ante quam sacramentum Baptismi actu percipiat, dum habet sacramentum in voto sive in proposito, iustificationem consequitur a solo Deo; et tamen, si ante consecutus non fuit ex vi sacramenti, nisi obicem opponat, iustificationem suscipiendo sacramentum consequitur; et omnino ita accidit in poenitentia. Nullus enim reputatur contritus nisi habeat propositum se subiciendi Ecclesiae clavibus, quod est habere sacramentum in voto; unde quandoque aliqui consequuntur iustificationem in ipsa absolutione, quam ante non fuerant consecuti. Octavo obicit quod paris potestatis est baptizare interius et a culpa mortali absolvere; sed Deus non communicavit potestatem interius baptizandi, ne spes poneretur in homine; ergo nec potestatem absolvendi ab actuali peccato. In quo suam vocem ignorare videtur, contra seipsum obiciens. Sicut enim solus Deus interius baptizat et tamen quia homo exterius ministerium adhibet, dicit: ego te baptizo; ita Deus per seipsum a peccato absolvit, et tamen homo, qui exterius ministerium adhibet, dicere potest: ego te absolvo. Nono obicit quod remissio peccatorum fit per gratiam, quam homo dare non potest. Cui dicendum est quod homo, etsi non possit dare gratiam, potest tamen dare gratiae sacramentum, per quod fit remissio peccatorum. Decimo obicit quod dominus ad Moysen dixit: loquere Aaron et filiis eius; sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis: benedicat te dominus et custodiat te et cetera, Num. VI, 23. Et subditur invocabunt nomen meum super filios Israel et benedicam eis. Quod videntur imitari praelati cum dicunt: benedicat vos Deus vel divina maiestas; et non dicunt: ego te benedico. Ubi aperte decipitur, quia benedictio ista non est sacramentalis; sed ubi sacramentalis benedictio occurrit, sicut in sacramento Eucharistiae, tunc ipsi sacerdotes benedicere dicuntur. Unde apostolus dicit, I Cor. X, 16: calix benedictionis cui benedicimus; Glossa: cui nos sacerdotes cotidie benedicimus. Nec est verum quod subdit quod hoc quod dicitur: absolutionem et remissionem tribuat tibi et cetera, sit forma aut pars formae; non enim conveniunt verbis Scripturae, quae dicit: quodcumque solveris et quorum remiseritis. Nec hoc quod dicitur: benedictio Dei omnipotentis pars est formae, cum hoc ex Scriptura trahi non posset, nec in usu communi habeatur, etsi aliqui hoc dicant. Undecimo obicit quod cum clavis sit potestas quae est in ministro, si extenderet se ad culpae absolutionem, hoc esset per modum efficiendi, quod soli Deo competit. Cuius solutio iam ex praemissis apparet. Potestas enim clavium se extendit ad absolutionem a culpa, non sicut causa efficiens principalis, hoc enim Dei est, sed instrumentaliter, sicut et aqua Baptismi, de qua Augustinus dicit quod corpus tangit et cor abluit. Duodecimo obicit quod dominus idem voluit ostendere dicens: quodcumque solveris et quorum remiseritis. Nullus autem dicit: ego tibi remitto peccata, ergo non debet dicere: ego te absolvo. Sed obliviscitur eius quod apostolus dicit, se donasse peccatum non propria auctoritate, sed in persona Christi; donare autem idem est quod remittere; Papa etiam se relaxare dicit aliquam partem de poenitentia iniuncta. Ideo tamen in absolutione sacramentali potius utimur verbo absolutionis quam remissionis, ut forma absolutionis conveniat cum verbis institutionis, quia dominus exponens clavium potestatem his verbis usus est: quodcumque solveris. Tertiodecimo obicit ex auctoritate Hieronymi reprehendentis quosdam de eo quod se putant damnare innoxios vel solvere noxios. Non autem sacerdos, a peccatis absolvens, noxios solvit qui voluntate noxii remanent, sed qui poenitendo recedunt a noxa culpae. Quartodecimo obicit de hoc quod Hieronymus dicit super Leviticum, de hoc quod leprosi iubentur ostendere se sacerdotibus, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt; ita et hic. Decipitur autem quia similitudinem nimium extendit. Absit enim ut sacramenta novae legis significent tantum et nihil faciant, sicut veteris legis sacramenta. Si autem sacerdos solum discernendo denuntiaret peccatoris absolutionem, nihil faceret, sed significaret tantum; ergo facit aliquid ministerium absolutionis impendendo. Non tamen facit idoneos accedentes ad sacramentum; hoc enim solus Deus facit, qui ad se hominum corda convertit. Et respectu huius idoneitatis non habet sacerdos nisi discretionem, sicut et sacerdos legalis circa lepram. Quintodecimo obicit quod Ambrosius dicit, quod solus ille peccata dimittit qui pro peccatis mortuus est; et Augustinus dicit quod nemo tollit peccata mundi nisi solus Christus. Quod solvit apostolus dicens quod ipse, quod donavit, donavit in persona Christi, scilicet tanquam Christi minister, qui sua passione remissionem meruit peccatorum: a qua passione efficaciam habent claves Ecclesiae, sicut et cetera sacramenta. Sextodecimo obicit de leprosis mundatis a Christo, Matth. VIII, 4 et Luc. XVII, 14, quibus dixit quod ostenderent se sacerdotibus; antequam tamen se ostenderent, sunt mundati. Quod similiter solvendum est sicut et illud quod supra de Lazaro posuit. Decimoseptimo resumit de hoc quod cum dominus dixisset paralytico: dimittuntur tibi peccata, Iudaei dixerunt: hic blasphemat. Quod supra solutum est et reiterare non oportet.


Caput 3

[69245] De forma absolutionis, cap. 3 tit. Quam frivolis rationibus impugnetur cuiusdam solutio, si forte haec sustineatur

[69246] De forma absolutionis, cap. 3 His autem rationibus positis, nititur quandam solutionem infringere, quae est si aliquis dicat quod ad ministerium sacerdotis pertinet oratio absolutionem divinam impetrans, sed post debet dicere indicative: absolvo te ab omnibus peccatis tuis, id est: absolutum te ostendo. Quam quidem solutionem nec ego approbo, si simpliciter, ut sonant verba, intelligatur. Non enim oratione sacerdotis impetratur remissio peccatorum, sed passione Christi: alioquin si sacerdos esset in peccato mortali absolvere non posset. Praemittitur autem oratio ut impetretur confitenti idoneitas ad suscipiendum effectum sacramenti; quae quidem oratio, etsi plus valeat a iusto quam a peccatore oblata propter meritum personae quod additur, tamen etiam a peccatore sacerdote oblata non est cassa, quia proponitur ab eo in persona totius Ecclesiae. In formis autem sacramentorum non plus facit verbum a iusto prolatum quam a peccatore, quia non operatur ibi meritum hominis, sed passio Christi et virtus Dei. Similiter non sufficienter exponitur: ego te absolvo id est absolutum te ostendo; quia secundum hoc in sacramentis novae legis non esset nisi ostensio vel significatio, quod idem est. Sed est sensus: ego te absolvo, id est sacramentum vel ministerium absolutionis impendo; nisi forte sicut aliquis dicitur ostendere non solum significando sed etiam faciendo. Si tamen praedicta responsio sustineatur, non inutile erit considerare quam frivolis rationibus eam impugnet. Obicit enim primo quod dominus dedit apostolis potestatem sanandi corporales infirmitates et spirituales, sed in sanatione corporalium infirmitatum non dicebant; sano te, sed: sanet te dominus Iesus Christus; ergo nec in sanatione spirituali debet dicere sacerdos: ego te absolvo. Non advertit autem qui hoc obicit quod potestas sanandi infirmitates erat gratia specialiter homini data non ad sanandum, sed ad sanitatem impetrandam; potestas autem clavium non computatur inter gratias gratis datas, sed est virtus sacramentalis quae principaliter residet in Christo, instrumentaliter autem sive ministerialiter in sacerdotibus habentibus claves. Unde verbum dicentis: sanet te dominus, non sanabat, sed sanationem impetrabat. Verba autem sacramentalia efficiunt quod significant, ut dictum est. Secundo obicit quod temerarium videtur denuntiare aliquem esse ab omnibus peccatis absolutum, quia sic esset sicut Angelus Dei. Sed multo magis est temerarium dicere quod per claves Ecclesiae non fiat certa remissio peccatorum, ut Augustinus dicit. Numquid enim abreviata est manus domini, ut qui in Baptismo ab omnibus peccatis mundat, in sacramento poenitentiae hoc non faciat? Tertio obicit quod dicere ostendo te absolutum non est eum ostendere esse absolutum, sicut dicere comedo non est comedere. In quo decipitur non considerans quod formae sacramentorum non solum sunt verba significativa, sed factiva. Quarto obicit quod cum dicitur: ego te baptizo, non est baptizare si non sequatur immersio vel tinctio. Sed hoc est valde ridiculum, quia in sacramento Baptismi elementum materiale requiritur cum forma sacramenti; sed in sacramento poenitentiae elementum exterius non adhibetur. Quinto obicit quod temerarie sacerdos dicit: ostendo te absolutum, cum ignoret an Deus absolverit. Sed secundum hanc rationem etiam temerarium esset dicere: ego te baptizo, cum ignoret an Deus interius baptizet. Neutrum tamen est temerarium, quia sacramenta habent certos effectus, etsi impediri possint per fictionem recipientis. Unde sacerdos dicens: ego te absolvo vel ego te baptizo, cum certitudine denuntiat sacramenti effectum. Et similiter dicendum ad illud quod VI et VII obicit de incertitudine dimissionis poenae. Octavo obicit quod non potest dicere: ostendo te absolutum, nisi forte alicui sit revelatum, sicut Ioanni Evangelistae vel beatae virgini. Ad quod etiam supra id quod dictum est addendum est, quod si iudex absque temeritate, testibus auditis, potest pronuntiare aliquem innocentem, quamvis forte secundum rei veritatem sit nocens, non temerarie sacerdos ostendit aliquem absolutum in foro poenitentiae, in quo creditur poenitenti et pro se et contra se. Ex quo etiam patet quod non est periculosum sacerdotibus dicere: ego te absolvo, illis in quibus signa contritionis vident, quae sunt dolor de praeteritis et propositum de cetero non peccandi; alias absolvere non debet. Periculose autem solam orationem dicit, quia hoc non est absolvere, sed sub dubio confitentem relinquere. Orare autem pro aliquo ut absolvatur potest sive sit contritus sive non.


Caput 4

[69247] De forma absolutionis, cap. 4 tit. Quod impositio manus sacerdotis non est de necessitate huius sacramenti

[69248] De forma absolutionis, cap. 4 Ulterius autem non minus temerarie asserere praesumit quod impositio manus sit de necessitate huius sacramenti. Primo quidem propter hoc quod Act. VIII, 17, dicitur: imponebant manus super illos et accipiebant spiritum sanctum. Illa autem impositio fuit loco sacramenti confirmationis, quod datur per maiores ministros. Secundo obicit quod Marc. ult. dicitur: super aegros manus imponent. Sed hoc est ridiculum, quia non loquitur de impositione sacramentali, sed de signis faciendis. Tertio obicit quod Augustinus dicit quod sacramentum novae legis debet esse signum sacrae rei et per naturalem similitudinem quod de suo addit, per hoc volens habere quod sola verba non faciunt sacramentum; sed manifestum est in omni sacramento quod verba ad materiam accedentia sacramentum perficiunt. In sacramento enim Eucharistiae sola verba prolata super materiam consecrandam perficiunt sacramentum. In Baptismo etiam verba prolata super aquam tantum non faciunt sacramentum, sed super aquam adhibitam baptizato, quod totum est loco materiae. Ipse autem peccator confitens est sicut materia in hoc sacramento; unde verba absolutionis super confitentem prolata efficiunt poenitentiae sacramentum. Quarto obicit quod dicitur Matth. XIX, 13, quod oblati sunt parvuli domino ut eis manum imponeret. Quod quidem referri non potest ad poenitentiae sacramentum, quod parvulis impendi non consuevit. Oblati sunt autem ei parvuli ut manus imponeret benedicendo secundum consuetudinem Iudaeorum, sicut Remigius dicit. Quinto obicit quod dicitur Act. VIII, 18: cum vidisset Simon quod per impositionem manuum apostolorum, et cetera. Hoc autem pertinet ad impositionem manuum quae fit in confirmatione, ut dictum est. Sexto obicit ad hoc auctoritatem magistri Guillelmi Alverni; qui utrum hoc dixerit nescio; sed hoc scio eum non fuisse tantae auctoritatis, ut eius dicto esset standum in tanta re, praesertim cum dominus, Petro potestatem clavium exponens, non dixerit: cuicumque manum imposueris, sed: quaecumque solveris.


Caput 5

[69249] De forma absolutionis, cap. 5 tit. Quaedam rationes frivolae ad idem et solutio earum

[69250] De forma absolutionis, cap. 5 Ultimo autem redit ad primum, resumens rationes prius inductas, quod non debet sacerdos dicere: ego te absolvo, tum quia hoc pertinet ad potestatem Dei, tum quia sacerdoti est incertum an ille absolvatur. Quae iam supra soluta sunt. Addit etiam obiciendo quod vix triginta anni sunt quod omnes hac sola forma utebantur: absolutionem et remissionem et cetera. Sed quomodo potest de omnibus testimonium perhibere qui omnes non vidit? Sed hoc certum est quod iam mille ducenti anni sunt et amplius quod dictum est Petro: quodcumque solveris super terram. Quare autem non dicatur in forma: ego tibi remitto peccata, sicut: ego te absolvo, iam supra dictum est. Obicit autem ulterius quod si sacerdos potest absolvere a peccatis, utilius esset absolvi quam accipere crucem transmarinam. Quod quam ridiculose sit dictum de facili potest adverti. Non enim crux transmarina datur valitura nisi absoluto a peccatis ad remissionem totius poenae pro peccatis debitae. Obicit autem ulterius quod vae imminet vivificanti animas quae non vivunt, ut dicitur Ezech. XIII, 19; et sic sacerdos se committit discrimini cum nesciat quod vivant. Sed hoc iam solutum est, quia, etsi nesciat quod vivant, scit tamen quod sacramentum vivificare potest. Ulterius obicit quod sicut Ambrosius: dicit, dominus par ius esse voluit solvendi et ligandi; sed sacerdos non ligat vinculo peccati, sed funibus peccatorum suorum quisque constringitur, ut dicitur Prov. V, 22; ergo sacerdos non absolvit a vinculo culpae. Contra quod dicendum quod hoc facit sacerdos ligando et solvendo per ministerium quod Deus per auctoritatem. Deus autem absolvit quidem a peccato directe gratiam apponendo, ligat autem in peccato vel tradit in peccatum, ut dicitur Rom. I, gratiam non apponendo. Et similiter sacerdos tanquam minister a peccato solvit sacramentum gratiae adhibendo, ligat vero non apponendo, praeter hoc quod ligat ad poenam quam iniungit. Inducit autem ultimo auctoritatem Hilarii, quod soli Deo de se credendum est qui se solus novit; ergo absolutionem a culpa, quae solo Deo sciente fit, nullus ostendere potest nisi ipse vel cui ipse revelaverit; ergo absolutionem a culpa, quam solus Deus facit, sacerdos ostendere non potest. Item quod Dionysius dicit quod sacerdotibus non est utendum virtutibus hierarchicis, nisi quo modo divinitas moverit eos. Sed haec ex superioribus sunt soluta multotiens et iterare non oportet. Ultimo autem inducit quod ante potestatem clavium Petro traditam fit mentio de revelatione sibi facta, quasi oporteat semper revelationem divinam sacerdotem expectare ante quam clavibus utatur. Non advertit autem quod revelatio facta Petro non fuit de idoneitate absolvendorum, sed de potestate Christi, per quam sacramenta gratiae certissimos effectus habent. Hae sunt igitur rationes quas pro se inducit, quae non solum demonstrationes non sunt, sed vix apparentes rationes iudicari possunt. Voluntas autem Dei fuit ut pro defensione potestatis Petro traditae, in festo cathedrae Petri hoc opus de vestro mandato compilans laborarem.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264