CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Contra doctrinam retrahentium a religione

Thomas de Aquino et Bonaventura ab Innocenz Wärathi depicti

Textum Leonino 1970 edito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[69828] Contra retrahentes, cap. 1 tit. In quo manifestatur intentio operis

[69829] Contra retrahentes, cap. 1 Christianae religionis propositum in hoc praecipue videtur consistere, ut a terrenis homines revocet et spiritualibus faciat esse intentos. Hinc est quod auctor fidei et consummator Iesus, in hunc mundum veniens, saecularium rerum contemptum et facto et verbo suis fidelibus demonstravit. Facto siquidem: quia, sicut dicit Augustinus de catechizandis rudibus: omnia bona terrena contempsit homo factus dominus Iesus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena mala sustinuit quae sustinenda praecipiebat, ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre quae, quamvis a viro intacta conceperit semperque intacta permanserit, tamen fabro desponsata erat, omnemque typhum carnalis nobilitatis extinxit; natus in civitate Bethleem quae inter omnes Iudaeae civitates erat exigua, noluit quemquam de terrenae civitatis sublimitate gloriari; pauper factus est cuius sunt omnia, ne quisquam cum in eum crederet de terrenis divitiis auderet extolli; noluit rex ab hominibus fieri, quia humilitatis ostendebat viam; esurivit qui omnes pascit, sitivit per quem omnis potus creatur, ab itinere fatigatus est qui se ipsum nobis viam fecit in caelum, crucifixus est qui cruciatus nostros finivit, mortuus est qui mortuos suscitavit. Hoc idem etiam verbis ostendit. Nam in suae praedicationis exordio non aliqua regna terrena, sicut in veteri testamento, sed regnum caelorum poenitentibus repromisit. Discipulis primam beatitudinem in spiritus paupertate constituit, in qua etiam perfectionis iter esse monstravit, dicens quaerenti iuveni: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Hanc viam eius discipuli sunt secuti, tanquam temporaliter nihil habentes, sed spirituali virtute omnia possidentes. Habentes enim alimenta et quibus tegebantur, his erant contenti. Hoc autem tam pium tamque salubre studium Diabolus, humanae salutis aemulus, per homines carnales inimicos crucis Christi, terrena sapientes, ab antiquis temporibus impedire non cessat. Dicit enim Augustinus in Lib. de agone Christiano: masculi et feminae, et omnis aetas et omnis huius saeculi dignitas, ad spem vitae aeternae commutata est. Alii neglectis temporalibus bonis, convolant ad divina: alii cedunt eorum virtutibus qui hoc faciunt et laudant quod imitari non audent. Pauci autem adhuc murmurant, et inani livore torquentur, aut qui sua quaerunt in Ecclesia, quamvis Catholici videantur; aut ex ipso Christi nomine gloriam quaerentes haeretici. Ex horum siquidem numero insurrexerunt ab olim diversis quidem locis, sed pari vesania, Iovinianus Romae, Vigilantius in Gallia, quae antea errorum monstris caruerat; quorum primus virginitati matrimonium, secundus paupertati divitum statum praesumpserunt aequare, Manichaeica perfidia evangelica et apostolica consilia, quantum in ipsis est, reddentes inania. Si enim divitiae paupertati et virginitati matrimonium comparatur ex aequo, frustra vel dominus de paupertate servanda, vel eius apostolus de virginitate custodienda dedit consilium. Unde insignis doctor Hieronymus utrumque eorum efficaciter confutavit. Sed, sicut in Apocalypsi legitur, unum de capitibus bestiae, quod quasi occisum fuerat, a plaga suae mortis curatur. Insurgunt enim iterato in Gallia novi Vigilantii, a consiliorum observantia multipliciter et astute homines retrahentes. Primo namque proponunt, nullos consiliorum observantiam per religionis introitum debere assumere, nisi prius in mandatorum observantia exercitatos; per quorum dictum et pueris et peccatoribus, et noviter conversis ad fidem, arripiendae perfectionis via praecluditur. Addunt insuper, quod consiliorum viam nullus debet assumere nisi prius multorum consilio requisito. Per quod quantum impedimentum assumendae perfectionis paretur hominibus, nullus sanae mentis ignorat; dum carnalium hominum consilia, quorum maior est numerus, facilius a spiritualibus homines retrahunt quam inducant. Conantur insuper impedire obligationem hominum ad religionis ingressum, per quam firmatur animus ad perfectionis viam assumendam. Demum paupertatis perfectioni derogare multipliciter non verentur. Horum autem conatum nefarium praefiguravit Pharao, qui, ut legitur Exod. V, 4, obiurgans Moysen et Aaron volentes populum Dei ex Aegypto educere, quare, inquit, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ubi dicit Glossa Origenis: hodie quoque si Moyses et Aaron, idest propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad servitium Dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo Dei; continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes. Et postea subdit: haec erant tunc verba Pharaonis: haec nunc amici eius loquuntur. Haec igitur sunt eorum consilia, quibus impedire conantur tendentium ad perfectionem profectum. Sed secundum Salomonis sententiam, non est consilium contra dominum; de cuius confisi auxilio, spiritualibus armis, quae sunt potentia Deo, praedicta consilia nitemur destruere, et praesumptionis altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. De singulis igitur praemissorum hoc ordine prosequemur: ut primo ponamus ea quibus suam intentionem fundare nituntur; post haec ostendere conabimur secundum quid et quomodo singulum praedictorum repugnat veritati, quae secundum pietatem est; demum ostendemus ea quibus utuntur ad suae opinionis assertionem, inania et frivola esse.


Caput 2

[69830] Contra retrahentes, cap. 2 tit. Rationes quibus astruere nituntur non debere aliquos ad religionem admitti antequam fuerint in praeceptis exercitati

[69831] Contra retrahentes, cap. 2 Nituntur autem multipliciter ostendere quod consiliorum viam non debent arripere, nisi prius fuerint in observantia mandatorum exercitati. Salvator enim noster, ubi consilium de paupertate sectanda dedit, primo adolescenti proposuit, ut si vellet vitam ingredi, servaret mandata; et tunc profitenti se a iuventute sua mandata servasse, consilium sectandae paupertatis dedit. Videtur igitur quod observantia mandatorum viam consiliorum praecedere debeat. Item inducunt quod Matth. ult. super illud, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, dicit Glossa Bedae: congruus ordo. Primo enim docendus est auditor, deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Ex quo volunt accipere quod observantia mandatorum praecedere debeat consiliorum assumptionem. Adhuc, in Psalmo legitur: a mandatis tuis intellexi: ubi dicit Glossa: non mandata ipsa dico me intellexisse, sed a mandatis: quia ea faciendo venit iste ad latitudinem sapientiae. Ex quo etiam idem quod prius volunt concludere. Item inducunt quod alibi, in Psal. super illud: sicut ablactatus super matre sua, dicit Glossa: sicut quinque tempora notantur in procreatione carnali et alitione; ita et in spirituali. Prius enim concipimur in utero; deinde ibidem alimur, donec in lucem edamur; deinde manibus matris gestamur et lacte nutrimur quousque ablactati ad mensam patris accedamus. Et postea subdit: haec quinque tempora observat Ecclesia. In quarta enim feria quartae hebdomadae quasi Ecclesiae infantia concipitur, tunc enim per exorcismum et catechismum rudimentis Christianitatis imbuuntur; deinde quasi in utero Ecclesiae aluntur usque ad sabbatum sanctum, in quo per Baptismum ad lucem generantur; deinde quasi manibus Ecclesiae gestantur et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla difficilia indicuntur: non ieiunatur, non media nocte surgitur; postea spiritu Paraclito confirmati, quasi ablactati incipiunt ieiunare et alia difficilia servare. Multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici et schismatici, se ante tempus a lacte separantes, unde extinguuntur. Cum igitur observatio consiliorum sit difficilior quam observatio mandatorum; videtur perversus esse ordo, et ad haeresim vel schisma pertinere quod aliquis accedat ad observandum consilia, prius in praeceptis observandis non exercitatus. Hoc etiam idem probare nituntur per ordinem miraculorum, quibus salvator turbas pavit. Primo enim, ut legitur Matth. XIV, satiavit quinque millia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus. Postea vero satiavit quatuor millia hominum de septem panibus et paucis pisciculis, ut habetur Matth. XV. Significantur autem per quinque milia hi qui in saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt; nam qui mundo integre renuntiant quatuor milia sunt, et septem panibus, id est evangelica perfectione, sublimes et spirituali gratia reficiuntur. Ex quo volunt accipere quod prius debent aliqui nutriri in observantia praeceptorum, et postmodum perduci ad perfectionem consiliorum. Item inducunt quod Hieronymus dicit super Marcum in principio: quatuor, inquit, sunt qualitates de quibus sancta Evangelia contexuntur; praecepta, mandata, testimonia, exempla. In praeceptis iustitia, in mandatis caritas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio. Volunt igitur concludere, quod a iustitia praeceptorum sit procedendum ad perfectionem exemplorum, quae in consiliis videtur consistere. Inducunt etiam quod Gregorius dicit in 6 Moral.: post Liae amplexus ad Rachelem Iacob pervenit: quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem iungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur. Status autem religionis, qui consiliorum observantiam profitetur, pertinet ad vitam contemplativam; praecepta autem dirigunt nos ad vitam activam: quia Matth. XIX, ubi enumerantur praecepta legis, dicit Glossa: ecce vita activa; ubi autem postea subiicitur, si vis perfectus esse etc., dicit ecce vita contemplativa. Non videtur ergo esse transeundum ad religionis statum, nisi prius aliquis fuerit in vita activa exercitatus per observantiam praeceptorum. Assumunt etiam quod Gregorius dicit super Ezech.: nemo repente fit summus, sed in bona conversatione a minimis quis inchoat, ut ad magna perveniat. Minima autem videntur esse praecepta Decalogi; magna autem videntur esse consilia, quae pertinent ad perfectionem vitae. Dicit enim Augustinus in Lib. de sermone domini in monte: illa quae praecepta sunt in lege, dicuntur minima; quae autem Christus dicturus est, sunt maxima. Nullus ergo debet ad consiliorum observantiam accedere, nisi prius in minoribus, hoc est in praeceptis, exercitatus. Item. Gregorius dicit, et habetur in decretis dist. XLVIII scimus quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi a novitatis suae humore siccentur; ne si ante pondera quam solidentur, accipiant, cunctam simul ad terram fabricam deponant. Ibidem etiam habetur ex dictis Gregorii: casum appetit qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum. Unde concludunt, periculosum esse quod aliquis summam perfectionem consiliorum attingere praesumat, nisi prius in minoribus, hoc est in mandatis, fuerit exercitatus. Adiiciunt etiam, quod naturae ordine mandata praecedunt consilia, utpote magis communia, a quibus non convertitur consequentia essendi. Possunt enim praecepta sine consiliis observari, consilia vero sine praeceptis nequaquam. Unde inordinatum esse concludunt ad consilia tendere, non praemisso exercitio mandatorum. Addunt etiam, quod si consilia praecepta praecederent, salus esse non posset his qui consilia non observant: quia secundum hoc nec praecepta observare valerent. Haec igitur sunt quibus maxime utuntur ad ostendendum, quod statum perfectionis per religionis ingressum assumere non debent nisi qui sunt in observantia mandatorum exercitati.


Caput 3

[69832] Contra retrahentes, cap. 3 tit. Quod praedicta assertio locum non habet in pueris

[69833] Contra retrahentes, cap. 3 Sed quia praesens quaestio ad mores pertinet, in quibus praecipue considerandum est, utrum quod dicitur, operibus congruat; ostendamus primo, hoc quod asserere nituntur, a rectis operibus discordare. Sunt autem tria genera hominum, qui praeceptorum exercitationem non habent. Primo quidem pueri, qui propter defectum temporis mandatorum exercitium non potuerunt habere. Secundo sunt nuper ad fidem conversi, ante quam nullum in praeceptorum observantia exercitium esse potest, quia quod non est ex fide peccatum est, ut apostolus dicit ad Rom. XIV, 23, et sine fide impossibile est placere Deo, ut dicitur ad Hebr. XI, 6. Tertio peccatores, qui vitam in peccatis duxerunt. In singulis autem praemissorum generibus manifeste apparet falsum esse quod dicitur. Si enim ex necessitate, praeceptorum exercitium viam consiliorum praecederet, quam quis arripit per religionis ingressum, inordinatum valde esset, nec ab Ecclesia sustinendum, quod parentes pueros in annis minoribus constitutos offerant Deo in religione nutriendos sub consiliorum observantia, antequam in praeceptis exercitari potuerint: cuius contrarium et Ecclesiae consuetudo habet, quae maximum obtinet auctoritatis pondus, et multipliciter Scripturarum auctoritatibus approbatur. Dicit enim Gregorius, et habetur 20, q. 1 si pater vel mater filium filiamve intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt disciplina, utrum liceat eis postquam pubertatis annos impleverint, egredi et matrimonio copulari: hoc omnino devitamus. Nec refert, quantum ad propositum pertinet, utrum sint obligati ad regularem observantiam perpetuo tenendam: quia si praeceptorum exercitium ex necessitate observantiam consiliorum praecederet, nullo modo liceret regulari consiliorum observantiae aliquos applicare qui nondum essent in praeceptis exercitati. Haec autem consuetudo pueros religioni tradendi, non solum ecclesiasticis statutis quampluribus, sed etiam sanctorum exemplis comprobatur. Narrat enim Gregorius in 2 dialogorum Lib. quod coeperunt ad beatum Benedictum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti domino nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles Eutychius Maurum, Tertullus vero patricius placidum tradidit: ex quibus Maurus iunior, cum bonis polleret moribus, magistri adiutor coepit existere; placidus vero puerilis adhuc indolis annos gerebat. Ipse etiam beatus Benedictus adhuc puer existens, despectis litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit, ut Gregorius in eodem Lib. narrat. Hic etiam mos ab ipsis apostolis sumpsisse invenitur exordium. Dicit enim Dionysius in fine Ecclesiast. Hierarch.: sursum acti infantes ad habitum sanctum habebunt consuetudinem, ab omni remoti errore et immundae vitae expertes. Hoc divinis nostris ducibus ad mentem venit, et visum est suscipere infantes. Et quamvis ibi loquatur Dionysius de susceptione infantium ad Christianam religionem in Baptismo assumendam, tamen ratio ibi inducta etiam in proposito competit: quia utrobique pueros expedit nutriri in his quae postmodum sunt observaturi, ut ad haec eorum habitus firmetur. Et ut ulterius procedatur, ipsius domini hoc auctoritate firmatur. Legitur enim Matth. XIX, 13, quod oblati sunt Christo parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos. Iesus autem ait eis: sinite parvulos venire ad me et nolite eos prohibere, talium enim est regnum caelorum. Ubi dicit Chrysostomus quis mereatur appropinquare Christo, si repellitur ab eo simplex infantia? Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire? Si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis antequam culpam videatis? Manifestum est autem quod maxime appropinquat homo Christo per viam consiliorum, secundum illud Matth. XIX, 21: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me. Non sunt igitur pueri retrahendi, ne per observantiam consiliorum Christo appropinquent. Sed, sicut Origenes ibidem dicit, quidam priusquam discant rationem iustitiae de pueris, reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam pueros et infantes, minus adhuc eruditos offerunt Christo. Dominus autem hortatur discipulos suos condescendere utilitatibus puerorum; haec igitur debemus attendere ne aestimatione excellentioris sapientiae contemnamus quasi magni pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros venire ad Iesum. Et ut adhuc ad priora nos extendamus, de Ioanne Baptista legitur Luc. I, 80: puer crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Ubi dicit Beda: praedicator poenitentiae futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris erudiendo subtollat, primaevam in desertis transigit vitam, ne, ut Gregorius Nyssenus dicit, huiusmodi fallaciis quae per sensus ingeruntur, assuetus, quandam confusionem ac errorem incurreret erga veri boni discretionem; et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus est apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur, quia mundum et expers cuiuslibet passionis naturalis desiderium suum a principio usque ad finem divinis aspectibus obtulit. Non solum igitur licitum est, sed etiam valde expediens ad maiorem gratiam optinendam, ut aliqui a pueritia saeculum deserentes, in deserto religionis vivant. Unde Thren. III, 27, dicitur: bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Et causa videtur assignari, cum subditur: sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se: per quod datur intelligi, quod qui ab adolescentia religionis iugum portando se super se levant, ad observantias religionis, quae in quiete consistit a mundanis curis, et silentio a turbarum tumultibus, magis redduntur idonei, secundum illud Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et inde est quod Anselmus in libro de similitudinibus, eos qui sunt a pueritia in monasteriis nutriti, Angelis comparat, eos vero qui postmodum in perfecta aetate convertuntur, hominibus. Hoc etiam non solum sacrae Scripturae auctoritatibus, sed etiam philosophorum sententiis confirmatur. Dicit enim philosophus in 2 Ethic.: non parum differt sic vel sic ex iuvene confestim assuefieri: sed multum, magis autem omne, id est totum in hoc consistit quod aliqui a pueritia erudiantur in hoc quod per totam vitam debent servare. Et in VIII politicae dicit idem philosophus quod legislatori maxime negotiandum est circa iuvenum disciplinam, quos oportet erudire secundum quod convenit ad unamquamque civilitatem. Hoc etiam ex communi hominum consuetudine manifeste apparet, secundum quam homines a pueritia applicantur illis officiis vel artibus in quibus vitam sunt acturi: sicut qui futuri sunt clerici, mox a pueritia in clericatu erudiuntur; qui futuri sunt milites, oportet quod a pueritia in militaribus exercitiis nutriantur, sicut Vegetius dicit in Lib. de re militari; qui futuri sunt fabri, fabrilem artem a pueritia discunt. Cur igitur in hoc solo regula fallit, ut qui futuri sunt religiosi non a pueritia in religione exerceantur? Quinimmo necesse est ut quanto aliquid est difficilius, tanto ad illud portandum magis homo a pueritia consuescat. Sic igitur manifeste apparet quod in pueris locum non habet quod dicunt oportere aliquem prius in mandatis exerceri quam ad consilia transeat, religionem intrando.


Caput 4

[69834] Contra retrahentes, cap. 4 tit. Quod praedicta assertio locum non habet in his qui de novo convertuntur ad fidem

[69835] Contra retrahentes, cap. 4 Nunc videre oportet, utrum hoc locum habere possit in illis qui sunt nuper ad fidem conversi. Quibus si quis religionis habitum interdicat tamquam nondum in praeceptis exercitatis, primo aspectu absurdum apparet, cum constet Christi discipulos statim in sua conversione ad fidem, esse assumptos ad Christi collegium, in quo primum exemplar consiliorum et perfectionis apparuit, et absque dubio cuiuscumque religionis statum excessit. Ipse quoque Paulus inter apostolos conversione novissimus, praedicatione primus, statim ad fidem conversus, viam perfectionis evangelicae sumpsit: dicit enim ad Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus; continuo non acquievi carni et sanguini. Hoc etiam ex ipsius Christi exemplo nobis ostenditur; legitur enim Matth. IV, post Baptismum Christi, quod tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu: ubi dicit Glossa: tunc, idest post Baptismum: docens baptizatos de mundo exire, et in quiete Deo vacare. Hoc etiam ex multorum laudabili consuetudine approbatur, qui ab infidelitate quacumque ad fidem Christi conversi, statim habitum religionis assumunt. Quis autem erit tam improbus disputator qui audeat eis consulere ut potius in saeculo remaneant, quam in religione perceptam Baptismi gratiam studeant conservare? Quis sanae mentis ab hoc proposito eum impediat, ne Christum, quem per sacramentum Baptismi iam induit, perfecta imitatione induere mereatur? Apparet igitur et in hoc secundo hominum genere derisibile, immo abominabile omnino esse quod dicunt, homines ab ingressu religionis arcentes ante exercitium praeceptorum.


Caput 5

[69836] Contra retrahentes, cap. 5 tit. Quod praedicta assertio locum non habet in peccatoribus per poenitentiam conversis

[69837] Contra retrahentes, cap. 5 Denique videamus, an in tertio genere hominum, scilicet de peccatis poenitentium, nondum in praeceptis exercitatorum, conveniens esse possit quod dicunt. Ubi primo assumendum videtur quod in Evangelio legitur de conversione Matthaei, quem dominus de telonei lucris ad sui sequelam vocavit: et quamvis non statim sit in apostolatum assumptus, statim tamen ad consiliorum perfectionem assumpsit. Dicitur enim Luc. V, 28, quod relictis omnibus, surgens secutus est eum; et sicut Ambrosius ibidem dicit, propria dereliquit qui rapiebat aliena. Ex quo manifeste ostenditur quod statim poenitentes post quamcumque immanitatem peccatorum, viam consiliorum possunt accipere. Quinimmo, ut verius dicatur, eis maxime competit perfectiorem viam consiliorum assumere. Gregorius enim in quadam homilia exponens illud quod habetur Luc. III, 8: facite dignos fructus poenitentiae, dicit: quisquis illicita nulla commisit, huic conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se licita debet abscidere, quanto se meminit illicita perpetrasse. Et postmodum subdit: per hoc etiam cuiuslibet conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. Quia igitur in statu religionis homines etiam a licitis abstinent, et perfectorum operum lucra quaerunt; manifestum est quod a peccatis recedentes, non in observantia praeceptorum sed in eorum potius transgressione exercitati, debent viam consiliorum assumere, religionem intrando, quae est perfectae poenitentiae status. Unde, ut habetur 33, quaest. 2, Stephanus Papa Astulphum quendam, qui gravia peccata patraverat, admonet dicens: placeat tibi consilium nostrum. Ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, et fratrum multorum precibus adiutus observa cuncta simplici animo quae tibi fuerint imperata: et postea subdit: sin autem poenitentiam publicam permanens in domo tua vel in hoc mundo vis agere, quod peius tibi et durius et gravius esse non dubites, ita ut agere debeas exhortamur. Et subiungit quaedam gravissima, quibus tamen omnibus utilius et melius esse dicit religionis ingressum. Sic igitur patet quod non exercitati in praeceptis, sed potius in peccatis conversati, salubriter admonentur ad religionis ingressum, qui tamen per horum admirabilem sapientiam a consiliis assumendis arcentur. Quorum in hoc sententia, apostoli sententia confutatur, qui dicit Rom. VI, 19: humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem: ubi dicit Glossa: humanum dico, quia plus servitutis debetis iustitiae quam peccato. Et Baruch V dicitur: sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: quia videlicet post peccata, quibus homo a Deo recessit eius praecepta transgrediens, ad maiora debet manum extendere, et non esse mediocribus contentus. Huic etiam rei multa sanctorum exempla suffragantur. Plurimi enim utriusque sexus post gravia facinora et flagitia perpetrata, in quibus totam vitam suam consumpserant, statim consiliorum viam assumentes, nullo praemisso praeceptorum exercitio, religioni arctissimae se dederunt. Nec solum hoc sanctorum auctoritatibus et exemplis, sed etiam philosophicis documentis comprobatur. Dicit enim philosophus in 2 Ethic.: multum enim abducentes a peccato, in medium veniemus: quod tortuosa lignorum dirigentes faciunt. Oportet igitur eos qui per peccata sunt distorti, ad rectitudinem deduci, perfectiora virtutis opera observando. Patet igitur ex praemissis, quod in nullo genere hominum locum habere potest quod dicunt, non debere aliquos ad religionem transire, nisi prius fuerint in praeceptis exercitati.


Caput 6

[69838] Contra retrahentes, cap. 6 tit. In quo destruitur radix erroris praemissi

[69839] Contra retrahentes, cap. 6 Ad hunc autem errorem radicitus extirpandum, oportet eius radicem sive originem invenire. Videtur autem ex hoc praedictus error procedere, quod aestimant in consiliis principaliter perfectionem existere, et praecepta ad consilia ordinari sicut imperfectum ordinatur ad perfectum; ut sic necesse sit a praeceptis ad consilia transire, sicut ab imperfecto ad perfectum pervenitur. Cum autem hoc simpliciter de praeceptis enuntient, falluntur. Manifestum est enim praecipua praecepta esse de dilectione Dei et proximi, secundum quod dominus dicit Matth. XXII, 37, quod primum et maximum mandatum legis est: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his autem duobus praeceptis essentialiter consistit vitae Christianae perfectio. Unde apostolus dicit ad Col. III 14: super omnia caritatem habete, quae est vinculum perfectionis. Ubi dicit Glosa quod: cetera praecepta perfectum faciunt, in quantum scilicet ad caritatem ordinantur, caritas autem omnia ligat. Et inde est quod cum dominus Matth. V, 48, praecepta de proximi dilectione dedisset, subiunxit: estote ergo perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Et Matth. XIX, 27, super illud, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, dicit Hieronymus: quia non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est, id est: secuti sumus te. Sequebantur autem apostoli dominum non tam passibus corporis, quam affectibus mentis; unde super illud Luc. V 27: et ait illi, sequere me, dicit Ambrosius: sequi iubet non corporis gressu, sed mentis affectu. Patet igitur quod praecipue in affectu caritatis ad Deum perfectio Christianae vitae consistit. Et hoc rationabiliter. Cuiuslibet enim rei perfectio in assecutione sui finis consistit. Finis autem Christianae vitae est caritas, ad quam sunt omnia ordinanda secundum illud apostoli I ad Tim. I, 5: finis praecepti caritas est: ubi dicit Glossa: caritas est finis, idest perfectio, praecepti, idest praeceptorum omnium, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Oportet autem considerare, quod aliter est iudicandum de fine, et de his quae sunt ad finem. In his enim quae sunt ad finem, praefigenda est quaedam mensura secundum quod congruit fini. Sed circa ipsum finem nulla mensura adhibetur: sed unusquisque ipsum assequitur quantum potest: sicut medicus medicinam quidem moderatur ne superexcedat; sanitatem autem inducit quanto perfectius potest. Sic igitur praeceptum dilectionis Dei, quod est ultimus finis Christianae vitae, nullis terminis coarctatur, ut possit dici, quod tanta Dei dilectio cadat sub praecepto, maior autem dilectio limites praecepti excedens sub consilio cadat; sed unicuique praecipitur ut Deum diligat quantum potest: quod ex ipsa forma praecepti apparet cum dicitur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Unusquisque autem hoc observat secundum suam mensuram: unus quidem perfectius, alius autem minus perfecte. Ille autem totaliter ab observantia huius praecepti deficit qui Deum in suo amore non omnibus praefert. Qui vero ipsum praefert omnibus ut ultimum finem, implet quidem praeceptum vel perfectius vel minus perfecte, secundum quod magis vel minus detinetur aliarum rerum amore. Unde Augustinus dicit in Lib. 83 quaestionum: caritatis venenum est spes adipiscendorum aut recipiendorum temporalium: quod est intelligendum, si sperentur tanquam ultimus finis: nutrimentum eius est imminutio cupiditatis: perfectio, nulla cupiditas. Est autem et aliquis modus perfectus observantiae huius praecepti, qui non potest observari in via. Dicit enim Augustinus in Lib. de perfectione iustitiae, quod in illa plenitudine caritatis quae erit in patria, caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc.; et postea subdit: cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur si nullis praeceptis ostenderetur? Ad haec igitur praecepta dilectionis Dei et proximi omnia alia praecepta et consilia ordinantur sicut ad finem: unde Augustinus dicit in Enchiridion: quaecumque mandat Deus, ex quibus unum est, non moechaberis; et quaecumque non iubentur sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum est, bonum est homini mulierem non tangere, tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum. Aliter tamen ad caritatis praecepta ordinantur alia praecepta legis, aliter autem consilia. Ad finem enim aliquid ordinatur ut sine quo finis haberi non potest, sicut cibus, ad vitam conservandam: aliquid vero ordinatur in finem sicut per quod et facilius et securius et perfectius finis obtinetur: sicut ad vitam corporis conservandam ordinatur cibus ex necessitate; medicina vero conservativa sanitatis, ut perfectius et securius sanitas habeatur. Primo igitur modo ad caritatem ordinantur alia legis praecepta. Nullo enim modo potest praecepta caritatis implere qui vel alios deos colit, per quod disceditur a Dei dilectione; vel qui homicidium aut furtum committit, quae dilectioni proximi adversantur. Secundo autem modo ordinantur ad caritatem consilia. Et de consilio quidem virginitatis expressa est apostoli sententia ostendentis, quod ad dilectionem Dei ordinatur: dicit enim I ad Cor. VII, 32: qui sine uxore est, sollicitus est quae sunt domini quomodo placeat Deo: qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. De consilio vero paupertatis ipse salvator dicit, quod ad sui sequelam ordinatur; ut patet Matth. XIX. Quae quidem sequela in affectu caritatis consistit, ut ostensum est. Caritas autem per cupiditatis minutionem perficitur, cupiditas vero et divitiarum amor per abiectionem earum diminuitur, vel etiam totaliter aufertur. Dicit enim Augustinus in epistola ad Paulinum et Therasiam: artius adepta quam concupita constringunt. Aliud enim est iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere. Utrumque etiam consilium ad dilectionem proximi ordinatur. Cum enim ea quae dominus praecipit Matth. V, ad dilectionem proximi pertinentia, sint in praeparatione animi observanda; manifestum est quod magis ad horum observantiam praeparatur animus qui circa propria non solicitatur: facilius enim tollenti tunicam, et pallium dimittere est paratus, si necesse fuerit, qui nihil habere in suo animo destinavit, quam qui habet animum aliquid in hoc saeculo possidendi. Quia vero caritas non solum finis est, sed etiam radix omnium virtutum et praeceptorum quae de actibus virtutum dantur; consequens est ut sicut per consilia homo proficit ad perfectius diligendum Deum et proximum, ita etiam proficiat ad perfectius observanda quae de necessitate ad caritatem ordinantur. Qui enim continentiam aut paupertatem servare proposuit propter Christum, longius ab adulterio et furto recessit. Adduntur etiam in religionis statu multae observantiae, puta vigiliarum, ieiuniorum et sequestrationis a saecularium vita, per quae homines magis a vitiis arcentur, et ad virtutis perfectionem facilius promoventur: et sic consiliorum observatio adminiculatur ad aliorum observantiam praeceptorum; non tamen ordinatur ad ea sicut ad finem: non enim aliquis virginitatem servat ut adulterium vitet; vel paupertatem, ut a furto desistat: sed ut in Dei dilectione proficiat: maiora enim non ordinantur ad minora sicut ad finem. Sic igitur patet quod consilia ad vitae perfectionem pertinent, non quia in eis principaliter consistat perfectio, sed quia sunt via quaedam vel instrumenta ad perfectionem caritatis habendam. Unde Augustinus dicit in Lib. de moribus Ecclesiae, de vita religiosorum loquens: concupiscentiae domandae et dilectioni fratrum retinendae, invigilat omnis intentio. Et ibidem dicit: caritas praecipue custoditur, caritati virtus, caritati sermo, caritati habitus, caritati vultus aptatur. Et in collationibus patrum dicit abbas Moyses: pro hac, scilicet puritate cordis et caritate, universa agimus atque toleramus: pro hac parentes, patria, dignitates, divitiae, deliciae mundi huius, et voluptas universa contemnitur: pro hac ieiuniorum inediam, vigilias, labores, corporis nuditatem, lectiones, ceterasque virtutes suscipimus: ut per ista ab universis passionibus noxiis illaesum praeparare cor nostrum et conservare possimus, et ad perfectionem caritatis istis gradibus innitendo conscendere. Sic igitur, cum duplex sit modus observandi praecepta, perfectus scilicet et imperfectus, necesse est etiam duplex esse exercitium praeceptorum: unum quidem quo aliquis exercitatur in perfecta observantia praeceptorum: et hoc idem exercitium fit per consilia, sicut ex praemissis apparet; aliud autem est exercitium in imperfecta observantia praeceptorum, quod fit in vita saeculari absque consiliis. Cum ergo dicitur, quod oportet aliquem prius exercitari in praeceptis quam ad consilia transeat, idem est ac si dicatur; oportet prius hominem exercitari in imperfecta observantia praeceptorum quam exercitari in perfecta observantia eorumdem: quod valde inepte dicitur, sive ad ipsa praecepta caritatis inspiciamus, sive ad ipsa exercitia. Quis enim tam insanae mentis esse poterit qui aliquem volentem perfecte diligere Deum et proximum, retrahat, cogens ipsum prius diligere imperfecte? Nonne hoc formae dilectionis contradicit, quae nobis traditur in praecepto caritatis divinae cum dicitur: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo? Numquid timendum est ne nimis cito homo incipiat Deum perfecte diligere, quasi possit in diligendo modum praeterire? Dicitur Eccli. XLIII 32: glorificantes Deum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc. Unde apostolus I ad Cor. IX, 24, monet: sic currite ut comprehendatis; et ad Hebr. IV, 11, dicit: festinemus ingredi in illam requiem: quia quantumcumque homo tempestive viam perfectionis incipiat, semper sibi remanet quo possit proficere, quousque ultimam perfectionem homo consequatur in patria. Si vero ad ipsa exercitia inspiciamus, maior apparebit absurditas. Quis enim dicat volenti continentiam vel virginitatem servare, ut prius in matrimonio caste vivat? Quis dicat paupertatem pro Christo volenti subire, ut prius in divitiis iuste vivat, quasi per divitias animus hominis ad paupertatem praeparetur, et non magis propositum paupertatis impediant? Quod manifeste apparet Matth. XIX, de adolescente qui paupertatis consilium a domino non suscepit, sed abiit tristis propter divitias quas habebat. Et haec quidem dicta sunt, si comparentur consilia ad praecepta caritatis. Si vero comparemus ea ad alia legis praecepta, quis non videat quanta sequatur absurditas? Si enim per consilia et religionis observantias tolluntur occasiones peccatorum per quae sunt praeceptorum transgressiones, quis non videat tanto aliquem magis indigere ut occasiones peccatorum evitet? Numquid igitur dicendum erit iuveni: vivas interim inter mulieres et lascivorum consortia, ut sic in castitate exercitatus, postmodum in religione castitatem observes? Tanquam facilius sit in saeculo quam in religione castitatem servare. Idem etiam de aliis virtutibus et peccatis apparet. Similes sunt igitur huiusmodi doctrinam promulgantes bellorum ducibus, qui milites in suo tirocinii exordio acrioribus bellis exponerent. Fatemur autem, quod si qui sunt in vita saeculari exercitium praeceptorum habentes, melius possunt in religione proficere. Sed sicut ex una parte praeceptorum exercitium in vita saeculari praeparat hominem ad consilia melius observanda, ita ex alia parte saecularis vitae consuetudo consiliis observandis impedimentum praestat. Unde Gregorius dicit in principio Moral.: cum adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere; ut in eo iam non specie, sed quod est gravius, mente retinerer.


Caput 7

[69840] Contra retrahentes, cap. 7 tit. In quo solvuntur rationes adversariorum suprapositae

[69841] Contra retrahentes, cap. 7 His igitur visis, facile est ea quibus innituntur, refellere. Quod enim primo inducunt de adolescente cui dominus consilium perfectionis dedit, ut puta iam in mandatis exercitato quia dixerat: haec omnia servavi a iuventute mea manifestum est, secundum Hieronymum, efficaciam non habere: dicit enim super Matth.: mentitur adolescens. Si enim quod positum est in mandatis, diliges proximum tuum sicut te ipsum, opere complesset; quomodo postea audiens, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, tristis recessit? Et, sicut Origenes super Matth. narrat, scriptum est in Evangelio secundum Hebraeos, quod cum dominus dixisset ei: vade, et vende omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum, et dixit ad eum dominus: quomodo dicis, feci legem et prophetas? Scriptum est in lege: diliges proximum tuum sicut te ipsum: et ecce multi fratres tui filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame; et domus tua plena est multis bonis; et non egreditur aliquid omnino ex ea ad eos. Itaque dominus redarguens eum, dicit: si vis perfectus esse et cetera. Impossibile est enim implere mandatum quod dicit: diliges proximum tuum sicut te ipsum, et esse divitem, et maxime tantas habere possessiones. Sed haec intelligenda sunt quantum ad perfectum modum observantiae huius praecepti. Nihil autem prohibet dicere eum imperfecte praecepta prius observasse, et quantum ad hoc eum non fuisse mentitum, sicut Chrysostomus et alii expositores dicunt. Nec tamen quia exercitato aliqualiter in observantia mandatorum dominus perfectionis consilium dedit, ideo necessaria forma praescribitur ut solis talibus aditus ad consilia pateat: quia etiam Matthaeum non exercitatum in praeceptis, sed potius in peccatis conversatum, ad consilia sequenda vocavit; ut sic nec peccatoribus, nec innocentibus perfectionis viam praecluderet. Quod vero secundo inductum est, quod post sacramenta ad mandata servanda est auditor instruendus, hoc nihil ad propositum facit: quia instructio in mandatis omnibus necessaria est sive in saeculo remanentibus, sive etiam assumentibus perfectionis viam per religionis ingressum; sicut etiam doctrina fidei et sacramenta, de quibus praemittitur, sunt utrisque communia. Similiter quod tertio est inductum, quod faciendo mandata homo venit ad latitudinem sapientiae, nihil aliud indicat nisi quod per observantiam mandatorum homo meretur sapientiam occultorum: unde ibidem inducitur illud quod habetur Eccli. I, 33, secundum aliam litteram: concupisti sapientiam; serva mandata, et dominus praebebit illam tibi quod manifestum est nihil ad propositum pertinere. Iam vero quod quarto propositum est de Glossa super illud Psalmi: sicut ablactatus super matre sua, diligentius discutiamus: quia quamvis sit frivolum, multum tamen hoc iactant, et inaniter innituntur eidem. Patet autem ex ipso processu Glosae inductae quod agit de nutritione noviter ad fidem conversorum. Sic enim praemittitur, quod post Baptismum bonis operibus informamur, et lacte simplicis doctrinae nutrimur proficiendo, donec iam grandiusculi a lacte matris accedamus ad mensam patris, idest, a simpliciori doctrina ubi praedicatur verbum caro factum accedamus ad verbum patris in principio apud Deum: quod manifestum est ad doctrinae ordinem pertinere. Postmodum vero ecclesiastica observatio in exemplum inducitur, quae quinque tempora observat: in quorum primo: per exorcismum et catechismum nuper conversi ad fidem rudimentis Christianitatis imbuuntur. Secundum tempus est quando: in utero Ecclesiae aluntur usque ad sabbatum sanctum; et tunc est tertium tempus in quo per Baptismum ad lucem generantur. Quartum tempus est in quo manibus Ecclesiae gestantur et lacte nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla difficilia indicuntur: non ieiunatur, non media nocte surgitur. Quintum tempus est in quo spiritu Paraclito confirmati quasi ablactati incipiunt ieiunare et alia difficilia servare: quod videtur ad eorum propositum pertinere, quia manifeste agitur de ordine transeundi a facilioribus operibus ad difficiliora. Hic autem eorum processus tripliciter deficit. Primo quidem, quia alia est ratio in his quae sponte assumuntur, alia in his quae ex necessitate indicuntur. Item est alia ratio de nuper conversis ad fidem, qui sunt quasi pueri nutriendi; atque alia de poenitentibus, qui sunt quasi infirmi sanandi. Si igitur aliqui fuerint de novo ad fidem conversi, non sunt eis ex necessitate a principio difficilia imponenda; sed primum in levioribus exercitandi, postmodum vero sunt eis arctiora imponenda; sicut pueri prius nutriuntur lacte, postmodum vero durioribus cibis: et in hoc casu loquitur Glossa. Si tamen mox conversi ad fidem sponte propria voluerint manum mittere ad altiora, quis eos audebit arcere? Et ut ab exemplo Glossae non recedamus: sicut post solemnem Baptismum, qui fit in vigilia Paschae, quaedam requies a laboriosis operibus indulgetur propter infirmos; ita post solemnem Baptismum, qui in vigilia Pentecostes celebratur, statim Ecclesia indicit ieiunia, ad significandum eos qui ex fervore spiritus in Baptismo suscepti statim se arctiori vitae subiiciunt. De poenitentibus autem est alia ratio: quia eis a principio iniungitur poenitentia arctior, postmodum vero paulatim levigatur; sicut etiam infirmis, cum sanari coeperint, artior diaeta imponitur quam postmodum cum in valetudine profecerint. Secundum hoc ergo Ecclesia innocentibus a principio leviora imponit onera praeceptorum, quae ex necessitate servantur; consilia vero ex necessitate eis Ecclesia non imponit, nec tamen prohibet, si ea velint propria voluntate assumere; poenitentibus autem secundum statuta canonum in primis annis arctiores observantiae iniunguntur. Secundus defectus est, quia in quolibet officio vel statu a facilioribus ad difficiliora transitur; non tamen oportet quod quicumque altiorem statum accipit, quod in leviori prius exerceatur. Non enim necesse est ut qui in aliquo artificio exerceri voluerit, prius in alio leviori exerceatur, sed in eodem artificio a levioribus ad maiora perducitur. Unde non oportet ut qui in statu religionis per consiliorum observantiam exerceri voluerit, prius exerceatur in saeculo in observantia praeceptorum; sed quod de his quae ad religionem pertinent, a principio minora ei imponantur: sicut nec oportet quod qui volunt clericale officium assumere, prius in laicali vita exerceantur; aut qui volunt continenter vivere, non prius oportet eos in continentia coniugali exerceri. Tertius defectus est quod duplex est operis difficultas. Quaedam ex sola magnitudine operum; et talis difficultas, quia requirit perfectionem virtutis, non imponitur imperfectis. Quaedam vero est difficultas cohibitionis, qua magis indigent qui sunt imperfectae virtutis. Unde pueris arctior adhibetur custodia dum sub paedagogis educantur, quam postmodum cum pervenerint ad aetatem perfectam. Status autem religionis est quaedam disciplina cohibens a peccatis, et facilius ad perfectionem inducens; sicut ex praedictis apparet. Et ideo hi qui sunt imperfectae virtutis, puta nondum in praeceptis exercitati, magis indigent tali custodia, quia facilius est eos a peccatis abstinere tali disciplinae subiectos, quam si liberius in saeculo nutriantur. Quod vero in Glossa subditur: multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici et schismatici; manifeste apparet per sequentia, ad ordinem doctrinae pertinere: sequitur enim: hic vero se servasse dicit, constringens se maledicto, sic quasi: non modo in aliis fui humilis, sed etiam in scientia; quia ego humiliter sentiebam prius nutritus in lacte quod est verbum caro factum, ut sic crescerem ad panem Angelorum, scilicet ad verbum quod est in principio apud Deum: et sic redit ad id quod prius dixerat. Unde quod in medio positum est, causa exempli inducitur. Quod vero quinto inductum est de quinque millibus hominum, quos Christus de quinque panibus prius pavit, et postmodum quatuor millia de septem panibus; tam frivolum est, ut responsione non egeat. Nec enim oportet secundum ordinem figurarum ordinem rerum esse quae figurantur: quia quandoque per priora figurantur posteriora, et e converso. Nec ab huiusmodi figuris efficax argumentatio trahitur, ut Augustinus dicit in quadam epistola contra Donatistas. Et Dionysius dicit in epistola ad Titum, quod symbolica theologia non est argumentativa. Hoc tamen non obstante, dicamus quod per istum ordinem miraculorum designatur ordo praeceptorum ad consilia quantum ad statum totius humani generis. Non enim consilia fuerunt data in veteri testamento, sed in novo: quia nihil ad perfectum adduxit lex: et hoc patet per Glossam: quae quinque panes dicit esse legalia praecepta, septem autem panes evangelicam perfectionem. Non autem propter hoc oportet quod iidem homines prius exerceantur in praeceptis legalibus in saeculari vita, et postmodum in consiliis in vita religiosa. Non enim legitur quod iidem homines fuerint inter quinque millia, et postmodum inter quatuor millia. Similiter vero quod sexto proponitur de illis quatuor ex quibus sancta Evangelia contexuntur, non facit ad propositum: quia quod dicitur in exemplis, perfectio, non refertur ad consilia, sed ad perfectum modum observandi praecepta, quae sunt de actibus virtutum, sicut Christus observavit. Unde subditur in Glosa: exempla ut hoc: discite a me quia mitis sum etc., et estote perfecti sicut et pater vester etc., et alibi: exemplum dedi vobis, et cetera. Iam vero quod septimo proponitur de ordine vitae activae ad contemplativam, diligentius considerandum est: quia hoc ab eis frequentius inculcatur. Verum quidem igitur est quod activa vita contemplativam praecedit; sed ignorare videntur quid sit vita activa. Primo quidem, quia credunt vitam activam in sola dispensatione rerum temporalium existere: ita quod asserunt, religiosos, qui nihil possident nec proprium nec commune, activae vitae participes esse non posse: quod manifeste falsum ostenditur in hoc quod Gregorius dicit in 2 homilia secundae partis super Ezech.: activa vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibuscumque expediunt dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere valeant, providere. Ex quo patet quod ad activam vitam pertinet non solum in temporalibus, sed etiam in spiritualibus docendo vel corrigendo aliis providere: ad quae magis homines redduntur idonei nihil penitus in hoc mundo habentes: unde et dominus apostolos orbis doctores futuros rebus omnibus huius mundi spoliavit, ut habetur Matth. X. Est autem quaerendum ulterius utrum exercitium moralium virtutum hominis ad se ipsum, ad vitam activam pertineat. Et si quidem doctrinam sequamur philosophi, morales virtutes omnes pertinent ad vitam activam, ut patet in 10 Ethic.: intellectuales vero ad vitam contemplativam: cui etiam Augustinus attestatur 12 de Trin.; ubi rationem inferiorem, quae temporalia dispensat sive ad se sive ad alium pertinentia, deputat actioni; superiorem vero rationem, quae rationibus aeternis inhaeret, deputat contemplationi. Hoc ergo habito, in promptu est ratio quare vita activa praecedat contemplativam: quia nisi homo per virtutes morales habeat animam a passionibus depuratam, quod pertinet ad vitam activam, non est idoneus ad divinam veritatem contemplandam, secundum illud Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, et hic imperfecta, et in futuro contemplatione perfecta. Sic igitur exercitium vitae activae non solum est in saecularibus, sed etiam in religiosis. Primo quidem inquantum per virtutes morales animae passiones refrenantur. Secundo, quia ipsi etiam in alios possunt misericordiae officia exhibere, vel docendo, vel corrigendo, vel saltem infirmos visitando, moestos consolando, vel in saeculo existentes, vel secum in monasterio viventes. Unde quantum ad haec duo dicitur Iacobi I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Tertio, quia in ipso religionis ingressu etiam temporalia dispensaverunt quae habebant, pauperibus largientes. Non ergo propter hoc Glossa inducta praecepta dicit ad activam vitam pertinere, consilia vero ad contemplativam, quia praecepta ad solam vitam activam pertineant: dicit enim ibidem Gregorius: contemplativa vita est caritatem Dei et proximi tota mente retinere, quae sunt magna praecepta in lege, ut dicitur Matth. XXII, 38-40: neque ita quod consilia pertineant ad solam contemplativam, sicut ostensum est: sed quia consilia principaliter disponunt ad vitam contemplativam; praecepta autem sine consiliis observata, non sufficienter disponunt ad vitam contemplativam, ad quam requiritur maior perfectio. Non ergo propter hoc oportet aliquem in saeculo remanere ut ibi exercitetur in vita activa; quia etiam in statu religionis potest homo habere exercitium vitae activae, quantum necesse est ad hoc quod homo promoveatur ad contemplationem. Quod vero octavo propositum est, nemo repente fit summus, non multum ad propositum facit, quamvis etiam super hoc multum innitantur. Est enim summum et infimum accipere in eodem statu et in eodem homine, aut in diversis statibus et in diversis hominibus. Si quidem igitur utrumque accipiatur in eodem statu et in eodem homine, manifestum est quod nemo repente fit summus; quia unusquisque recte vivens, toto tempore vitae suae proficit, ut ad summum perveniat. Si vero hoc referatur ad diversos status, non oportet ut quicumque vult ad superiorem statum pervenire, a minori statu incipiat; sicut non oportet ut qui vult esse clericus, prius in laicali vita exerceatur; sed statim a puerilibus annis aliqui clericali militiae adscribuntur. Similiter etiam nec hoc oportet quantum ad diversas personas. Unus enim ab altiori sanctitatis gradu incipit quam sit summum alterius, ad quod per totam vitam suam alter perveniet. Unde Gregorius dicit in II dialogorum: omnes agnoscant Benedictus puer conversationis gratiam a quanta perfectione coepisset. Quod vero nono proponitur de parietibus recentibus, quibus non sunt tignorum onera imponenda: et quod decimo proponitur: casum quaerit qui postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum: non sunt ad propositum: quia auctoritates illae loquuntur de onere praelationis, quod requirit perfectam virtutem et ideo non est imperfectis imponendum. Sed consilia sunt promotiones quaedam ad perfectionem, et cohibitiones a peccatis, quibus novi parietes indigent, ut exsiccentur ab humore vitiorum; et quibus quasi per debitos gradus ad perfectionem pervenitur. Quod vero undecimo proponitur, priora esse naturae ordine praecepta consiliis; patet ex praedictis qualiter habeat veritatem. Si enim loquamur de praeceptis finalibus, quae sunt dilectio Dei et proximi; manifestum est quod consilia ordinantur ad ea sicut ad finem. Talis est ergo ordo consiliorum ad praecepta huiusmodi, qualis eorum quae sunt ad finem, respectu finis. Finis autem prior est in intentione, posterior autem in executione; et sic si consilia ordinarentur ad praedicta praecepta, sicut quae sine eis nullatenus possunt servari, sequeretur quod necesse esset prius observari consilia quam aliquis diligat Deum et proximum: quod est manifeste falsum. Sed quia hoc modo consilia ordinantur ad praedicta praecepta, ut per ea facilius et perfectius custodiantur, consequens est quod per huiusmodi consilia perveniatur ad perfectam dilectionem Dei et proximi, quae intentione praecedit consilia, sequitur autem secundum operis executionem. Si autem comparemus consilia ad alia praecepta, quae ordinantur ad dilectionem Dei et proximi, sic inter ea duplex comparatio potest attendi. Quia enim consilia sine praeceptis observari non possunt, praecepta vero a multis observantur sine consiliis; poterunt comparari consilia ad praecepta communiter considerata: et sic erit ordo consiliorum ad praecepta sicut ordo proprii ad commune, quod est quodammodo naturae ordine proprio prius, non tamen oportet quod tempore. Et secundum hoc non oportebit quod aliquis prius exercitetur in praeceptis, et sic ad consilia transeat. Alia vero comparatio potest attendi consiliorum ad praecepta huiusmodi, secundum quod sine consiliis observantur; et sic est comparatio consiliorum ad praecepta sicut unius speciei perfectae ad aliam speciem imperfectam, sicut animal rationale comparatur ad animal ratione carens: et sic consilia naturae ordine sunt priora praeceptis, quia perfectum in quolibet genere naturaliter prius est: natura enim, ut Boetius dicit, a perfectis sumit initium. Nec tamen oportet quod praecepta sic considerata, sint tempore priora consiliis: non enim oportet ut aliquid sit primo in specie imperfecta ad hoc quod transeat ad perfectam; sed necesse est quod infra limites eiusdem speciei aliquis de imperfecto transeat ad perfectum. Quod vero ultimo propositum est quod non esset salus sine consiliis, si consilia praecepta praecederent; manifestum est ex praemissis quod ex falso intellectu procedit eorum quae dicuntur. Non enim sic dicimus consilia ordinari ad praecepta ut sine quibus praecepta servari non possunt, sed sicut ea per quae praecepta perfectius et melius servantur.


Caput 8

[69842] Contra retrahentes, cap. 8 tit. In quo ponuntur rationes quas inducunt ad astruendum quod ante religionis ingressum oportet diu et cum multis deliberare

[69843] Contra retrahentes, cap. 8 His igitur pertractatis, inquirendum est, an oporteat volentes religionem intrare cum multis ante consilium habere, ut dicunt. Et hoc quidem nituntur astruere per hoc quod de arduis et ad totam vitam pertinentibus maxime sunt a pluribus consilia requirenda; nihil autem videtur esse magis arduum et difficile in rebus humanis quam semet ipsum abnegare, mundum deserere, religionem intrando, in qua necesse sit per totam vitam morari. In hoc igitur maxime sunt multorum consilia requirenda, et diutina deliberatione pensandum. Hoc etiam ostendere nituntur ex voti definitione. Dicitur enim votum esse sponsio melioris boni animi deliberatione firmata; ex deliberatione igitur dependet firmitas voti. Sed votum religionis est firmissimum, utpote quod nullo superveniente potest infringi; praeexigit ergo maximam deliberationem. Item hoc nituntur ostendere per hoc quod dicitur I Ioan. IV, 1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt; quod in religionis introitu locum habet; ut patet per hoc quod beatus Benedictus in regula, et Innocentius in decretali, in hoc casu hanc auctoritatem inducit. Sed huiusmodi probatio indiget diligenti examine, quod plenius fit per deliberationem cum multis. Oportet igitur volentem religionem intrare, primo deliberare cum multis. Addunt etiam, quod ibi est consilium requirendum ubi deceptionis periculum imminet. Hoc autem contingit in religionis ingressu: quia, ut dicitur II Cor. XI, 14: ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis: unde sub specie boni decipit incautos. Oportet igitur cum multis deliberatione habita religionem intrare. Item. Ea quae possunt habere malum exitum, sunt diligenti consilio prius examinanda. Religionis autem introitus in plerisque malum exitum habet, qui apostatae et desperati fiunt. Oportet igitur maxima deliberatione praemissa religionem intrare. Demum ponendum est quod maxime replicant. Dicitur enim Act. V, 39: si ex Deo consilium est hoc aut opus, non poteritis dissolvere illud. Dissolvitur autem propositum religionis intrandae in multis per apostasiam. Non igitur hoc propositum fuit a Deo. Oportet igitur magna deliberatione cum multis habita prius considerare, an aliquis debeat religionem intrare. Haec igitur sunt quibus necessitatem magnae deliberationis et cum multis habendae nituntur imponere his qui sunt religionem intraturi; ut multiplicatis consiliis, ex aliqua parte impedimentum paretur.


Caput 9

[69844] Contra retrahentes, cap. 9 tit. In quo reprobatur praedicta positio

[69845] Contra retrahentes, cap. 9 Ad huius autem assertionis falsitatem ostendendam, primo quidem assumamus quod habetur Matth. IV, quod Petrus et Andreas continuo vocati a domino, relictis retibus secuti sunt eum. In quorum commendationem Chrysostomus dicit: in mediis operationibus existentes, audientes iubentem non distulerunt. Non dixerunt: revertentes domum loquemur amicis, sed omnia dimittentes secuti sunt, sicut et Helisaeus Heliae fecit. Talem enim obedientiam Christus quaerit a nobis, ut neque instanti tempore remoremur. Deinde sequitur de Iacobo et Ioanne, qui vocati a domino statim relictis retibus et patre secuti sunt eum. Et, sicut Hilarius dicit super Matth.: eis artem et patriam domum relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis vitae solicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri. Postea vero Matth. IX, de Matthaeo subditur, quod ad vocationem domini surgens secutus est eum; ubi Chrysostomus dicit: disce vocati obedientiam; neque enim restitit, neque domum abire rogavit et suis hoc communicare. Humana etiam pericula, quae ei a principibus accidere poterant, parvipendit, dum rationes officii sui imperfectas reliquit, ut Remigius dicit ibidem. Ex quo evidenter accipitur quod nihil humanum nos debet retardare a servitio Dei. Rursus Matth. VIII, 21, et Luc. IX, 59, legitur, quod quidam discipulus Christi dixit ad eum: domine, permitte me ire primum et sepelire patrem meum; cui dominus respondit: sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Quod exponens Chrysostomus super Matth. dicit: hoc dixit non iubens contemnere honorem qui est ad parentes; sed monstrans quoniam nihil caelestibus negotiis nobis magis necessarium esse oportet; et quoniam cum toto studio his iungi debemus, et neque parum tardare, etiam si valde inevitabilia et incitantia fuerint quae attrahunt. Quid enim magis necessarium quam sepelire patrem? Quid etiam facilius? Neque enim multum tempus consumendum erat. Sed Diabolus instat attentius volens aliquem aditum invenire; et si modicam sumat negligentiam, magnam operatur pusillanimitatem. Propter quod sapiens admonet dicens: ne differas de die in diem. Nihil igitur aliud inde docemur, nisi quod nec minimum temporis frustra ducere decet, et si mille cogentia sint, immo praeferre spiritualia cunctis, et admodum necessariis. Et Augustinus dicit in Lib. de verbis domini: honorandus est pater, sed obediendum est Deo. Ego, inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es. Maius est hoc quam quod vis facere: sunt alii qui sepeliant mortuos suos; non licet anteriora posterioribus subdere. Amate parentes, et praeponite Deum parentibus. Si ergo propter rem tam necessariam dominus etiam modici temporis inducias petentem redarguit; qua fronte diutinam deliberationem quidam asserunt praemittendam esse Christi consiliis? Deinde Luc. IX, 61, sequitur: et ait alter: sequar te, domine; sed primum permitte me renuntiare his qui domi sunt. Quod exponens Cyrillus insignis Graecorum doctor dicit: imitanda promissio et qualibet laude plena. Sed quaerere renuntiare his qui domi sunt ostendit quod utcumque divisus sit. Nam communicare proximis et consulere nolentes aequa sapere, indicat adhuc utcumque languentem et recedentem; propter quod audit a domino: nemo cum posuerit manum super aratrum et retrospexerit habilis est ad regnum Dei. Aspicit enim retro, qui dilationem quaerit occasione redeundi domum et cum propinquis conferendi. Non hoc invenimus fecisse sacros apostolos, qui protinus omissa navicula et parente secuti sunt Christum. Sed et Paulus statim non acquievit carni et sanguini. Tales esse decet volentes sequi Christum. Et Augustinus hoc exponens in Lib. de verbis domini dicit: vocat te oriens, et tu attendis occidentem? Oriens quidem Christus est, secundum illud Zach. VI, 12: ecce vir, oriens nomen eius. Occidens autem est quilibet homo in mortem cadens, et in tenebras peccati vel ignorantiae cadere valens. Iniuriam ergo facit Christo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae Dei absconditi, si eius audito consilio adhuc ad mortalis hominis consilium aliquis existimet recurrendum. Sed derisibili quadam tergiversatione, praedicta conantur evadere. Dicunt enim quod praedicta locum habent si aliquis ipsius domini voce vocaretur tunc enim confitentur differendum non esse, nec ad aliud consilium recurrendum. Sed quando homo interius commovetur ad religionis ingressum, tunc opus habet magna deliberatione et multorum consilio, ut discernere possit, si hoc sit ex instinctu divino. Sed haec responsio errore plena est. Sic enim verba Christi quae in Scripturis dicuntur, debemus accipere, ac si ab ipsius domini ore audiremus. Dicit enim ipse, Marc. XIII, 37: quod vobis dico, omnibus dico: vigilate; et Rom. XV, 4, dicitur: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et Chrysostomus dicit: si tantum propter illos dicta fuissent, scripta non essent; nunc autem dicta quidem sunt propter illos, scripta vero sunt propter nos. Unde et apostolus inducens auctoritatem veteris testamenti, dicit Hebr. XII, 5: obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur dicens: fili mi, noli negligere disciplinam. Ex quo patet quod verba sacrae Scripturae non solum praesentibus sed futuris loquuntur. Specialiter autem videamus, an consilium quod dominus dedit adolescenti, Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus: utrum illi soli sit datum, vel etiam universis: quod considerare possumus ex his quae sequuntur. Cum enim Petrus ei dixisset: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: universaliter praemium omnibus statuit, dicens: omnis qui reliquerit domum vel fratres etc. propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Non minus ergo sequendum est hoc consilium ab unoquoque, quam si unicuique singulariter ex ipsius ore dominico proferretur. Unde Hieronymus dicit ad Paulinum presbyterum: tu audita sententia salvatoris: si vis perfectus esse etc., verba vertis in opera et nudam crucem nudus sequeris. Quamvis autem adolescenti loquens, singulariter ad ipsum verba protulerit, alibi tamen idem consilium universaliter protulit dicens: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me: ubi dicit Chrysostomus: commune hoc dogma orbi terrarum proponit dicens: si quis vult, id est si mulier, si vir, si rex, si liber, si servus. Abnegatio autem sui ipsius, secundum Basilium, est totalis praeteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus. Et sic patet quod in hac negatione sui ipsius intelligitur etiam depositio divitiarum, quae per voluntatem propriam possidentur. Sic igitur consilium adolescenti a domino datum, sic est accipiendum ac si omnibus ex ore domini proponeretur. Sed in responsione praemissa adhuc aliud considerari oportet. Iam enim ostensum est, quod locutio qua nobis dominus loquitur in Scripturis, idem habet auctoritatis pondus, ac si verba ab ipso salvatoris ore proferrentur. Est autem et alius modus quo Deus interius homini loquitur; secundum illud Ps.: audiam quid loquatur in me dominus Deus: quae quidem locutio cuilibet exteriori locutioni praeponitur. Dicit enim Gregorius in Homil. Pentecostes: ipse conditor, non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem spiritus non loquatur. Certe Cain priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: peccasti, quiesce. Sed quia culpis suis exigentibus voce est admonitus, non unctione, audire verba Dei potuit, sed servare contempsit. Si igitur voci conditoris exterius prolatae statim obediendum esset, ut dicunt, multo magis interiori locutioni, qua spiritus sanctus mentem immutat, resistere nullus debet, sed absque dubitatione obedire. Unde Isai. l, 5, dicitur ex ore prophetae, vel potius ipsius Christi: dominus Deus aperuit mihi aurem, scilicet interius inspirando; ego autem non contradico, retrorsum non abii, quasi posteriorum oblitus ad anteriora me extendens, ut dicitur ad Philip. III. Dicit etiam apostolus ad Rom. VIII 14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt: ubi dicit Glossa Augustini: non quia nihil agant, sed quia impetu gratiae aguntur. Non autem agitur impetu spiritus sancti qui resistit vel tardat. Est ergo proprium filiorum Dei ut impetu gratiae agantur ad meliora, non expectato consilio. De quo etiam impetu dicitur Isai. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Hunc autem impetum esse sequendum apostolus docet ad Gal. V, 16, ubi dicit: spiritu ambulate: et iterum: si spiritu ducimini, non estis sub lege. Et iterum: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Pro magna autem culpa quibusdam improperatur a Stephano, Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Unde et apostolus, I ad Thess. V, 19, dicit: spiritum nolite extinguere: ubi dicit Glossa: si cui spiritus sanctus ad horam aliquid revelet, nolite prohibere eum loqui. Spiritus autem sanctus revelat non solum docendo quid homo debeat loqui, sed etiam suggerendo quid homo debeat facere, ut dicitur Ioan. XIV. Cum igitur homo instinctu spiritus sancti movetur ad religionis ingressum, non est ei differendum, ut humanum requirat consilium; sed statim homo impetum spiritus sancti debet sequi. Unde et Ez. I, 20, dicitur: quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. Nec solum hoc Scripturae auctoritatibus, sed etiam sanctorum exemplis manifestatur. Narrat enim Augustinus in 8 Conf. de duobus militibus, quorum unus lecta vita Antonii subito repletus amore sancto, ait amico suo: ego Deo servire studui, et ex hac hora in hoc loco aggredior; te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille se socio adhaerere, et ambo iam aedificabantur relinquendo omnia et Christum sequendo. In quo etiam libro Augustinus se ipsum reprehendit de hoc quod tardabat suam conversionem, ubi dicit: non erat quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et somnolenta, modo, ecce modo, sine paululum. Sed modo et modo non habebat modum, et sine paululum in longum ibat. Et in eodem libro dicit: erubescebam nimis, quia nugarum murmur, scilicet saecularium et carnalium, adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Non est ergo laudabile, sed magis vituperabile, post vocationem interiorem vel exteriorem, vel verbo vel Scripturis factam differre, et quasi in dubiis consilium quaerere. Hoc etiam ad interioris inspirationis efficaciam pertinet ut homines inspirati subito ad maiora provehantur: quod significatur per hoc quod congregatis in unum discipulis, ut legitur Act. II, repente spiritus sanctus super eos veniens eos fecit magnalia Dei loqui: ubi dicit Glossa: nescit tarda molimina spiritus sancti gratia. Et Eccli. XI, 23, dicitur: facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Hanc etiam efficaciam Dei intrinsecus inspirantis Augustinus ostendit in Lib. de praedestinatione sanctorum, inducens quod habetur Ioh. VI 45: omnis qui audivit (a patre) et didicit, venit ad me. Valde (inquit) remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater auditur, et docet, ut veniatur ad filium: nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis; et postea subdit: itaque gratia quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur: ideo quippe tribuitur ut cordis duritia penitus auferatur. Hanc etiam efficaciam inspirationis internae Gregorius in homilia Pentecostes commendat dicens: o qualis est artifex iste spiritus. Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit; mox ut tetigerit mentem docet; solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat immutat; abnegat hoc repente quod erat, exhibet repente quod non erat. Virtutem igitur spiritus sancti vel ignorat vel ei resistere nititur qui a spiritu sancto motum diuturnitate consilii detinere contendit. Nec solum sacrorum doctorum auctoritatibus assertionis eorum convincitur falsitas, sed etiam philosophicis documentis. Dicit enim Aristotiles in quodam capitulo Eudimicae Ethic. quod intitulatur de bona fortuna: quod autem quaeritur quid est motus principium in anima, palam quemadmodum in toto Deus; rationis enim principium non ratio, sed aliquid melius. Quid igitur utique erit melius scientia et intellectu, nisi Deus? Et postea subdit de his qui a Deo moventur consiliari non expedit eis; habent enim principium tale quod melius intellectu et consilio. Erubescat igitur qui se dicit Catholicum, divinitus inspiratos ad humana transmittens consilia, quibus eos philosophus ethnicus asserit non egere. Videamus autem ulterius ad quid consilio indigeant hi quibus est sacrae religionis propositum inspiratum. Et primo quidem dubitare an id quod Christus consuluit, melius sit sacrilegum est; dubitare vero an propter contristationem amicorum, vel quodcumque temporalium detrimentum homo debeat religionis propositum praetermittere, est animi adhuc carnali amore irretiti. Unde Hieronymus dicit in epistola ad Heliodorum: licet parvulus ex collo pendeat nepos; licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat, mater ostendat; licet in limine pater iaceat: per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hac re esse crudelem. Et postea subdit: gladium tenet hostis ut me perimat, et ego de patris lacrymis cogitabo? Propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo?. Et ad hoc etiam plura alia superius sunt inducta. Forte autem aliquis inducetur ad consilium requirendum, an possit implere quod in proposito gerit. Sed et huic dubitationi occurrit Augustinus 8 Confess. de se ipso loquens, qui consilium continentiae assumere formidabat. Aperiebatur, inquit, ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae blandiens ut venirem neque dubitarem, extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae, ibi iuventus multa, et omnis aetas, et graves viduae et virgines anus. Et irridebat me irrisione exhortatoria, quasi diceret: tu non poteris quod isti et istae? An isti et istae in semet ipsis possunt, et non in domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Proice te in eum, noli metuere: non se subtrahet ut cadas. Proiice te securus: et excipiet te et sanabit te. Restant autem duo de quibus consiliari relinquitur his qui religionis assumendae propositum gerunt: quorum unum est de modo religionem intrandi; aliud autem est, si aliquod speciale impedimentum habeant, per quod impediantur a religionis ingressu; puta, si sint servi, vel matrimonio iuncti, vel aliquid huiusmodi. Sed ab hoc consilio primo quidem amovendi sunt carnis propinqui. Dicitur enim Prov. XXV, 9: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles. Propinqui autem carnis in hoc proposito amici non sunt, sed potius inimici, secundum illud quod habetur Mich. VII, 6: inimici hominis domestici eius: quod etiam dominus introducit Matth. X, 36. In hoc igitur casu sunt praecipue vitanda carnalium propinquorum consilia. Hinc est quod Ieronymus in epistola ad Heliodorum impedimenta religiosi propositi, quae a propinquis carnalibus ingeruntur, enumerat, dicens: nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi cum quibus adolevisti, vernaculi aiunt: cui nos servituros relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutritius secundus post naturalem pietate pater clamitant: morituros expecta paulisper, et sepeli. Et Gregorius dicit in III Moralium: callidus adversarius cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur, exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus ceteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat. Hinc est quod beatus Benedictus, ut Gregorius refert in 2 dialogorum, nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum petiit; sed Romano monacho propositum suum aperuit, qui eius desiderium et secretum tenuit, et adiutorium impendit. Arcendi sunt etiam ab hoc consilio carnales homines, apud quos Dei sapientia stultitia reputatur: unde Eccli. XXXVII, 12, irrisorie dicitur: cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia: et postea subdit: non attendas his in omni consilio, sed cum viro sancto assiduus esto: a quo est petendum consilium, si de aliquibus in hoc casu consiliari oporteat.


Caput 10

[69846] Contra retrahentes, cap. 10 tit. In quo solvuntur rationes contra veritatem supra inductae

[69847] Contra retrahentes, cap. 10 Ea vero quibus innituntur contrarium asserentes, de facili refelluntur. Quod enim primo inductum est, quod in arduis et difficilibus sunt maxime consilia requirenda; verum est, ubi non est veritas manifesta. Sed quando id quod melius est altiori consilio est diffinitum, iniuriosum est iterum id in dubium revocare, iterato consilia requirendo. Quod vero secundo propositum est, quod votum animi deliberatione firmatur, ad propositum non facit. Haec enim deliberatio in interiori consistit proposito, quo aliquis eligit maius bonum cui se obligare intendit vovendo. Omne autem quod ex electione agitur, ex deliberatione sive consilio agitur; quia electio est appetitus praeconsiliati, ut dicitur in 3 Ethic. Et sicut a spiritu sancto, qui est spiritus fortitudinis et pietatis, hoc propositum homini inspiratur; ita etiam ab eodem, qui est consilii et scientiae spiritus, deliberatio interius ministratur. Quod etiam tertio inducitur, probate spiritus si ex Deo sunt, ad propositum non facit. Ibi enim necessaria est probatio ubi non est certitudo: unde super illud I ad Thess. ult.: omnia probate, dicit Glosa: certa non egent discussione. Incertum autem potest esse his quibus alios ad religionem recipere incumbit, quo spiritu ad religionem veniant: utrum scilicet desiderio spiritualis profectus, an etiam, sicut quandoque accidit, ad explorandum vel ad malefaciendum; vel etiam utrum sint ad religionem apti qui veniunt. Et ideo indicitur eis tam per statutum Ecclesiae quam per regulare edictum, eorum qui sunt recipiendi, probatio. Sed his qui propositum religionis assumendae gerunt, dubium esse non potest qua intentione id faciant. Unde eis deliberandi necessitas non incumbit; praecipue si de suis corporalibus viribus non diffidant; ad quas examinandas religionem intrantibus annus probationis conceditur. Quod vero quarto proponitur, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis et multotiens bona suggerit intentione fallendi, verum est; sed sicut Glosa dicit ibidem: quando Diabolus sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia, qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum: vel cum se bonum fingens ea vel facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat opus est magna vigilantia. Detur ergo quod Diabolus aliquem incitet ad religionem intrandum; hoc opus bonum est, et bonis Angelis congruum: unde non est periculum si quis in hoc ei consentiat; sed vigilandum erit, ut ei resistatur cum ad superbiam vel ad alia vitia inceperit ducere. Frequenter enim contingit quod Deus utitur malitia Daemonum in bonum sanctorum - quibus (Diabolus) praeparat coronas invitus -, et sic eis a sanctis illuditur. Sciendum tamen, quod si cui a Diabolo suggeratur vel etiam ab homine religionis introitus, per quem aliquis accedit ad Christum sequendum; talis suggestio efficaciam non habet, nisi interius attrahatur a Deo. Dicit enim Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum quod omnes sunt docibiles Dei, non quia omnes ad Christum veniant, sed quia nemo aliter venit: et sic religionis propositum a quocumque suggeratur, a Deo est. Quod vero quinto proponitur, quod in his est requirendum consilium quae malum exitum possunt sortiri, distinctione indiget. Aut enim malus exitus potest contingere ex parte ipsius rei quae assumenda imminet, aut ex parte hominis assumentis. Si ex parte rei quae assumenda est periculum imminet: si hoc quidem frequenter accidat, magna deliberatione opus est, ut periculis obvietur, vel res totaliter relinquatur. Si vero ut in paucioribus periculum accidat; non est magna deliberatione opus, sed vigilantia et cautela, ne aliquo casu in periculum incidatur: alioquin daretur occasio omnia humana studia praetermittendi, secundum illud Eccli. XI, 4: qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet: et Prov. XXVI, 13, dicitur: dicit piger: leo est in via, leaena in itineribus: ubi dicit Glossa: multi cum verba exhortationis audiunt, dicunt se velle viam iustitiae incipere, sed a Satana retrahi ne perficiant. Quandoque vero res ipsa in se secura est, habet tamen malum exitum, propter hoc quod homo mutat propositum: et ex ista causa non debet homo retrahi, vel differre sub specie maioris deliberationis religionis ingressum, quamvis aliqui mutato proposito a religione apostatantes deteriores fiant: alioquin etiam similis ratio esset de accessu ad fidem et fidei sacramenta: quia dicitur II Petr. II, 21: melius erat viam veritatis non cognoscere, quam post agnitam retroire. Et secundum apostolum ad Hebr. X 29: deteriora meretur supplicia qui sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Non esset etiam passim ad iustitiae opera procedendum, quia scriptum est Eccli. XXVI 27: eum qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit ad rhomphaeam. Iam vero quod sexto propositum est: si est ex Deo consilium hoc aut opus, non poteritis illud dissolvere, diligentius considerandum est: tum quia ab eis frequentius inculcatur, tum quia latet ibi virus haereticae pravitatis. Ex hoc enim verbo prave intellecto, nostri temporis haeretici duo erronea concludere nituntur. Quorum primum est, quod corpora quae corrumpuntur, a Deo non sunt; secundum est, quod si aliquis gratiam habet vel caritatem a Deo, amitti non potest. Assumamus et alia: si Diabolus peccavit, opus Dei non fuit: si Iudas a choro apostolorum decidit, eius electio a Deo non fuit: si Simon magus post Baptismum in haeresim decidit, a Deo non fuit quod eum Philippus baptizavit. Cum quibus omnibus addamus et horum argumentum mirabile, consimilem virtutem habens cum praedictis: si iste qui religionem intravit, ab ea egreditur: propositum quo intravit, a Deo non fuit; vel studium eorum a Deo non fuit qui eum ad religionem attraxerunt. Contra quos utamur verbis Augustini in I Lib. contra Iulianum, qui dicebat: non potest mali radix in eo quod donum Dei est locari: contra quem Augustinus dicit: erit profecto Manichaeus victor, nisi et illi resistatur, et tibi. Veritas ergo fidei Catholicae ideo vincit Manichaeum, quia vincit te ipsum. Ut ergo ipsi pariter cum Manichaeis vincantur, dicamus, quod consilium Dei nunquam dissolvitur, secundum illud Isai. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Ex hoc tamen consilio etiam immutabili, sicut dat rebus corruptibilibus esse temporale, quibus sempiternitatem non tribuit; ita quibusdam dat iustitiam temporalem, quibus non largitur perseverantiae donum, ut Augustinus dicit in Lib. de perseverantia. Et sic vincuntur Manichaei, quia aeterno Dei consilio corruptibilia instituuntur, ut temporaliter sint; vincuntur et isti, quia ex inviolabili Dei consilio quibusdam datur secundum aeternum Dei consilium propositum religionem intrandi, quibus in ea perseverandi donum non datur.


Caput 11

[69848] Contra retrahentes, cap. 11 tit. In quo ponuntur rationes quibus astruere nituntur quod homines non debent se ad religionem obligare per votum

[69849] Contra retrahentes, cap. 11 Nunc inquirendum est de hoc quod impedire nituntur obligationem qua aliqui voto se ad ingressum religionis astringunt. Et primo quidem aliqui sunt qui nituntur cuilibet voto derogare, dicentes, melius esse quod absque voto aliquis virtutum opera exequatur, quam quod ad ea observanda voto se obliget, inducentes id quod prosper dicit in II libro de vita contemplativa: sic abstinere, vel ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus; ne iam non devoti sed inviti rem voluntariam faciamus. Qui autem vovet se ieiunaturum, necessitati ieiunandi se subiicit; et eadem ratio est in aliis operibus virtuosis. Non igitur videtur esse laudabile quod aliquis voveat vel ieiunare vel religionem intrare, vel quodcumque aliud opus virtutis explere. Addunt etiam ad hoc rationem: quia quanto aliquid est magis necessarium, fit minus meritorium. Cum autem aliquis iam vovit vel religionem intrare vel quodcumque aliud bonum opus explere, necessitas ei incumbit ut impleat quod promisit. Laudabilius igitur esset et magis meritorium, si aliquis absque voto faciat aliqua opera virtuosa, quam si ea expleat voto praemisso. Specialiter autem ostendere nituntur, quod ad religionis ingressum non debent aliqui per obligationem voti vel iuramenti induci; inducentes statutum Concilii Toletani, quod habetur in decretis distinct. XLV cap. de Iudaeis, ubi dicitur quod tales non inviti salvandi sunt sed volentes, ut integra sit forma iustitiae: sicut enim homo proprii arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei, propriae mentis conversione quis credendo salvatur; ergo non vi sed libera animi voluntate et facultate, ut convertantur suadendi sunt. Quod multo magis observandum videtur circa religionis ingressum, qui est minus necessarius ad salutem. Illi autem qui obligantur iuramento vel voto ad religionis ingressum, non proprii arbitrii voluntate, sed necessitate cogente convertuntur; non videtur igitur obligatio talis esse conveniens. Inducunt etiam decretum Urbani Papae quod habetur XIX qu. 2, ubi dicitur quod illi qui religionem ingrediuntur, ducuntur lege privata, quae est lex spiritus sancti; ubi autem spiritus domini, ibi libertas, secundum apostolum II ad Cor. III. Libertati autem opponitur necessitas, quam inducit obligatio iuramenti vel voti. Inconveniens igitur est aliquos ad religionis ingressum voto vel iuramento constringere. Idem etiam arguunt ex eventu qui videtur in pluribus, qui post huiusmodi obligationem ad religionem attracti, in ea non perseverant, sed redeuntes ad saeculum, desperantes se ipsos, omni iniquitati perversitatis se tradunt. Et sic impleri videtur quod dominus Scribis et Pharisaeis dicit Matth. XXIII, 15: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum: et cum feceritis, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos. Dicunt etiam, quod aliqui sic obligati aliquando votum suum non implent; et tamen postea facti sunt boni episcopi vel archidiaconi, a quo per obligationem praemissam impediti fuissent. Addunt etiam, quod nec beneficiis temporalibus, puta per exhibitionem bursarum, sunt aliqui ad religionem inducendi: et ad hoc inducunt decretum Bonifacii Papae, quod habetur I, quaest. 2, cap. quam pio, ubi dicitur: nunquam legimus domini discipulos, vel eorum ministerio conversos, quempiam ad Dei cultum aliquo muneris interventu provocasse. Adiiciunt etiam, hoc contra fidelitatem esse, dum inexperti ad graviora religionis onera, ut ad longas matutinas, graves vigilias, ieiunia et disciplinas et alias huiusmodi asperitates obligantur, et ducuntur sicut bos ad victimam; et ita dum non implent quod voverunt, paratur eis laqueus ad mortem aeternam. Dicunt etiam huiusmodi obligationem esse illicitam, utpote factam contra statutum Innocentii IV, qui mandavit annum probationis concedi volentibus religionem intrare, et prohibuit ante annum eos per votum religioni astringi. Quod etiam consonat regulae beati Benedicti, in qua conceditur probationis annus nuper ad religionem conversis. Ulterius autem procedunt, dicentes, specialiter esse illicitum ut pueri ante annos pubertatis praedicto modo ad religionis ingressum obligentur. Illicitum enim videtur esse quod aliquis obligetur tali obligatione quae iuste possit ab aliis irritari. Si autem aliqui impuberes se religioni obligaverint, possunt retrahi a parentibus vel tutoribus, ut probatur per id quod habetur XX qu. 2: puella si ante duodecim aetatis annos sponte sua sacrum velamen sibi assumpserit, possunt statim parentes eius vel tutores id factum irritum facere, si voluerint. Illicitum est ergo impuberes ad religionem obligare iuramento vel voto. Inducunt etiam ulterius, quod aliquis infra annos pubertatis constitutus, etiam si sit doli capax, ad religionem obligari non potest. Et inducunt ad hoc id quod dicit Bernardus in apparatu de regularibus et transeuntibus ad religionem, super illam decretalem Innocentii III quae incipit, postulasti: et sunt haec verba apparatus: si vis intelligere quod essent infra quartumdecimum annum, haec potuit esse dubitatio, quia forte erant doli capaces; et sic videbatur quod malitia suppleret aetatem sicut in matrimonio carnali, ut habetur extra, de sponsalibus impuberum (cap.) a nobis et cap. tuae, quia sicut potuerunt se obligare Diabolo, sic et Deo. Sed Papa respondet, quod libere possunt ministrare in Ecclesiis postea receptis: et sic non obligantur ante quartumdecimum annum. Hugutio vero dicebat quod bene obligatur doli capax, et tenebat monachatus, quia poterat se obligare Diabolo; et Innocentius III fuit in eadem opinione, qui in decretali ista respondet quod ingressus tenuit si malitia supplebat aetatem, sicut in antiqua decretali patet: sed hodie non prodest. Et ad hoc etiam inducunt quod Raymundus et Goffredus in suis summis dicunt idem. Inducunt etiam, quod pueri ante quatuordecim annos non debent obligari iuramento, ut habetur 22, quaest. 5, cap. pueri, et cap. honestum. Pari igitur ratione, nec voto sunt obligandi pueri ante quartumdecimum annum ad religionis ingressum. Dicunt etiam, quod religio dicitur a religando, vel reeligendo, ut Augustinus dicit 10 de Civit. Dei. Unde concludunt, quod pueri qui non sunt ligati, non debent religari; et qui non elegerunt, non debent reeligere per religionis ingressum. Ex quibus omnibus concludunt, pueros esse miseros et insensatos, qui religionem ingrediuntur, vel ad religionis ingressum se obligant.


Caput 12

[69850] Contra retrahentes, cap. 12 tit. In quo reprobatur error praemissus

[69851] Contra retrahentes, cap. 12 Ut autem in singulis praemissorum veritas possit manifeste videri, seriatim quae praemissa sunt, investigare oportet, a communibus ad specialia descendentes. Et primo consideremus, an verum sit quod dicunt, magis esse meritorium opus virtutis absque voti obligatione factum, quam si ex voto idem aliquis impleat. Et quamvis de hoc plura sint dicta in alio nostro libello quem de perfectione conscripsimus; hic tamen aliqua iterare non piget. Primo igitur considerandum est, quod cum laus operis ex radice voluntatis dependeat, tanto exterius opus laudabilius redditur, quanto ex meliori voluntate procedit. Inter alias autem conditiones bonae voluntatis una est ut sit voluntas firma et stabilis; unde et in vituperium pigrorum inducitur quod habetur Prov. XIII, 4: vult et non vult piger. Tanto igitur opus exterius laudabilius redditur et magis meritorium, quanto voluntas eius magis stabilitur in bono. Unde et apostolus monet I ad Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles; et secundum philosophum, ad virtutem requiritur ut aliquis firmiter et immobiliter operetur. Sed et iustitiam iurisperiti definiunt, quod est constans et perpetua voluntas. Sicut et e contrario patet quod tanto peccatum est detestabilius, quanto voluntas hominis magis fuerit obstinata in malo: unde et obstinatio ponitur peccatum in spiritum sanctum. Manifestum est autem quod voluntas firmatur ad aliquid faciendum per iuramentum: unde et Psalmista dicebat: iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. Confirmatur etiam similiter voto, cum votum sit promissio quaedam. Qui autem promittit aliquid se facturum, firmat propositum suum ad illud implendum. Laudabilius igitur est virtutis opus, et magis meritorium, si fiat voluntate firmata per votum. Hoc etiam apparet ex consuetudine vitae humanae. Quia enim voluntas humana mutabilis est, ad hoc quod verbis hominum fides adhibeatur, necessaria inolevit consuetudo ut hoc quod aliquis vult alteri facere, promissione confirmet, et ulterius promissionem roboret legitimis munimentis. Plus autem debet unusquisque sibi quam proximo, praecipue in his quae pertinent ad spiritualem salutem: secundum illud Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens Deo. Potest autem homo propter voluntatis mutabilitatem praetermittere id quod proposuit pro sua spirituali salute, sicut et quod proposuit pro commodo temporali alterius. Si igitur aliquis utiliter providet proximo, vallando promissionem suam iuramento, fideiussione vel pignore; multo magis utiliter et laudabiliter sibi providet, si bonum propositum quod concepit, vel voto vel iuramento, vel quocumque alio modo firmare studuerit. Unde Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et Armentarium: quia vovisti iam te astrinxisti, aliud tibi facere non licet: et postea subdit: nec ideo te vovisse paeniteat, immo gaude iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Amplius considerandum est, quod opus inferioris virtutis laudabilius redditur et magis meritorium, si ad superiorem virtutem ordinetur; sicut opus abstinentiae, si ordinetur ad caritatem. Pari ergo ratione, et si ordinetur ad latriam, quae est abstinentia potior. Votum autem est latriae actus: est enim promissio Deo facta de his quae pertinent ad Dei obsequium: unde Isai. XIX, 21, dicitur: cognoscent Aegyptii dominum in die illa, et colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt domino et solvent. Ieiunium igitur laudabilius erit et magis meritorium, si fiat ex voto. Hinc est quod in Psalmo vel consulitur vel mandatur: vovete, et reddite domino Deo vestro: quod frustra mandaretur vel consuleretur, nisi opus bonum ex voto facere melius esset. Hoc autem habito, dubitare ulterius, utrum alicui liceat se obligare voto ad religionis ingressum, erroneum est. Si enim virtuosum est religionis statum assumere; virtuosos autem actus ex voto facere laudabilius est; laudabiliter agunt illi qui statim religionem ingredi non valentes, se ad ingressum religionis voto astringunt. Nisi forte quis secundum Vigilantium dicat, quod status saecularis vitae statui religionis aequatur: vel maiori vesania in tantum erroris prorumpat, quod praesumat asserere statum religionum quas Ecclesia approbavit, non esse statum salutis: in quo iam Vigilantii haeresim superabunt, non solum inania reddentes Christi consilia, sed ea penitus evacuantes, necnon et ordinationi Ecclesiae repugnantes, quod est schismaticum esse. Si autem laudabiliter faciunt et a spiritu Dei moventur qui se obligant voto ad religionis ingressum; consequens est eos laudabiliter facere qui alios suis exhortationibus ad hoc inducunt, in hoc spiritui sancto cooperantes, dum satagunt id ministerio exteriori suadere ad quod spiritus sanctus instigat interius. Unde et apostolus dicit, I ad Cor. III, 9: Dei enim adiutores sumus, forinsecus scilicet ministrando. Sed quia quantum ad eos qui pubertatis annos excedunt, contrarium sapere nefarium est; restat considerandum, utrum pueri vel puellae ante pubertatis annos completos valeant se voto religionis astringere. Ubi oportet distinguere, duplex esse votum: unum quidem simplex, aliud autem solemne. Simplex quidem votum in sola promissione consistit: solemne autem votum cum promissione habet exteriorem exhibitionem; dum scilicet homo actualiter se offert Deo, vel per ordinis sacri susceptionem, vel per professionem certae religionis in manu praelati, quibus duobus modis votum solemnizatur; vel etiam per susceptionem habitus professorum, quod est quaedam interpretativa professio. Utriusque autem voti circa matrimonium est diversus effectus. Nam votum solemne impedit matrimonium contrahendum, et dirimit iam contractum; votum autem simplex etsi contrahendum impediat, contractum tamen non dirimit. Est etiam et contrarius et diversus effectus utriusque voti circa religionem. Nam votum solemne, quod fit per expressam aut praesumptam professionem, iam monachum facit, vel cuiuscumque alterius ordinis fratrem; votum vero simplex nondum monachum facit, cum adhuc dominus suarum rerum remaneat, et adhuc si contrahat possit esse maritus. Quia igitur simplex votum consistit in sola promissione Deo facta, quae ex interiore mentis deliberatione procedit, votum simplex ex iure divino efficaciam habet, quod nullo humano iure tolli potest. Huius autem voti efficacia dupliciter tolli potest. Uno quidem modo per defectum deliberationis, quae promissioni firmamentum praestat: et ideo furiosorum et aliorum amentium vota vim obligationis non habent, ut habetur Extra. de Regul. et transeuntibus ad religionem, sicut tenor: et eadem ratio est de pueris qui non sunt doli capaces, nec habent debitum rationis usum: qui in quibusdam anticipatur, in quibusdam tardatur secundum diversam dispositionem naturae: unde ad hoc non potest certum tempus praefigi. Alio modo impeditur efficacia simplicis voti, si aliquis Deo voveat quod non est propriae potestatis; puta, si servus voveret se religionem intrare, haberet quidem efficaciam quantum ad ipsum, qui usum rationis habet, si dominus eius permitteret; si tamen dominus hoc votum ratum non habeat, absque peccato poterit revocare, ut habetur in decretis distinct. 44, si servus: ubi dicitur quod: si ignorante domino servus fuerit ordinatus, licet ei intra spatium unius anni et servilem fortunam probare, et servum suum recipere. Et quia puer vel puella infra pueriles annos etiam ex naturali iure in potestate patris constituitur, poterit pater votum ab eis emissum, si voluerit, revocare, vel si voluerit, acceptare, secundum ordinationem iuris divini. Dicitur enim Num. XXX, 4: mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari; si cognoverit pater votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est et iuravit, opere complebit. Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. Ex quo patet quod puella vel puer, de quo est eadem ratio, infra pueritiae annos, quantum in ipsis est, voto se obligare possunt, nisi impediat rationis defectus, ut dictum est; sed quia potestati alterius subiiciuntur, potest votum revocari a patre. Quod etiam patet per hoc quod subditur de muliere adulta, cuius votum a viro revocari potest. Et licet ius positivum determinare non possit tempus quo homo habere incipiat rationis usum, per quem Deo se valeat obligare; potest tamen determinare tempus obligationis vel subiectionis unius personae ad aliam. Determinatur autem hoc tempus in puella quidem usque ad duodecim annos completos, in mare autem usque ad quatuordecim, quia hoc communiter consuevit esse tempus pubertatis, ut habetur 20, quaest. 2, cap. puella. Sic igitur quantum ad votum simplex, quo quis obligatur ad religionis ingressum, potest aliquis obligari, quantum in ipso est, ante completos pubertatis annos, si sit doli capax, habens debitum rationis usum ad discernendum quod facit; potest tamen hoc votum revocari a patre, vel tutore, qui est loco patris. Quia vero solemne votum religionis, quod fit per professionem tacitam vel expressam, habet quasdam exteriores solemnitates, quae ordinationi subduntur Ecclesiae, sicut et solemnitas ordinis sacri; secundum Ecclesiae determinationem exigitur ad huiusmodi votum, completum pubertatis tempus: idest in puero quatuordecim annorum, et in puella duodecim; ita quod professio ante hoc tempus facta, quantumcumque aliquis sit doli capax, non facit profitentem esse monachum, vel cuiusque ordinis fratrem. Hoc enim nunc communiter tenet Ecclesia, licet Innocentius III aliter sensisse dicatur.


Caput 13

[69852] Contra retrahentes, cap. 13 tit. In quo solvuntur rationes inductae pro praemisso errore

[69853] Contra retrahentes, cap. 13 His igitur visis, facile est ad omnia obiecta respondere. Quod enim primo inducitur de verbis prosperi: sic ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus: intelligitur de necessitate coactionis, quae voluntario repugnat: unde subdit: ne iam non devoti sed inviti rem voluntariam faciamus. Non autem loquitur de necessitate voti, per quam magis augetur devotio, quae a devovendo nominatur. Quod vero secundo propositum est, quod necessarium est minus meritorium, intelligendum est de necessitate quae ab alio imponitur contra voluntatem ipsius. Sed cum aliquis sibi ipsi necessitatem imponit bene faciendi, ex hoc laudabilior redditur, quia per hoc se facit quodammodo servum iustitiae, ut apostolus monet ad Rom. VI 19; unde et Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et Armentarium: felix necessitas quae ad meliora compellit. Quod vero tertio propositum est de Iudaeis convertendis libera voluntate, patet ad propositum non pertinere. Libertati enim voluntatis non opponitur confirmatio voluntatis in bono: alioquin nec Deus nec beati liberam voluntatem haberent. Opponitur autem ei necessitas coactionis ex violentia vel metu procedens. Et ideo signanter dicit canon de Iudaeis: praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Per votum autem vel iuramentum non infertur homini vis, sed ex eis voluntas hominis confirmatur in bonum: unde per hoc non redditur homo invitus, sed magis firmiter volens; et iam incipit homo quodammodo facere, inquantum se obligat ad faciendum. Et per hunc etiam modum nullus sanae mentis diceret esse illicitum inducere Iudaeos ut se propria voluntate obligarent vel iuramento vel voto ad accipiendum Baptismum. Quod autem quinto propositum est, quod aliquando voto vel iuramento se ad religionem obligantes retrocedunt, et in desperationem incidentes tradunt se omni iniquitati, et sic fiunt filii Gehennae duplo quam illi qui eos inducunt: refellitur per verbum apostoli qui dicit Rom. III, 3: nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Ex quo accipere possumus, quod per hoc quod quidam bonis abutuntur, nullum fit praeiudicium illis qui perseverant in bono. Sicut etiam Glossa dicit ibidem, quod non ideo quia aliqui Iudaeorum credere noluerunt, idcirco praeiudicabitur ceteris Iudaeis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus: similiter etiam nec ideo quia aliqui voventes vel iurantes religionem intrare, post votum poenitent, et deteriores fiunt, idcirco aliquid praeiudicat illis qui voventes in voto perseverant. Et ideo, qui homines inducunt ad vovendum religionis ingressum, non faciunt eos filios Gehennae, quantum in eis est, sed potius filios regni; praesertim cum plures ex talibus proficiant, votum implentes, quam deficiant a voto recedentes: nisi forte, quod absit, pravis exemplis eos ad peccandum inducerent, ut patet per expositionem Hieronymi et Chrysostomi. Videtur tamen huic rationi suffragari quod apostolus dicit I ad Tim. V, 11: adolescentiores viduas devita: et rationem assignat cum subdit: damnationem habentes quod primam fidem irritam fecerunt, qua scilicet Deo continentiam promiserunt. Sed, sicut Hieronymus dicit in epistola de monogamia ad Geruchiam: propter has quae fornicatae iniuriam viri sui Christi fecerunt, vult apostolus alterum matrimonium, praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam duntaxat, non secundum imperium, quia multo tolerabilius est digamam esse quam scortum, secundum habere virum quam plures adulteros. Non ergo apostolus prohibet simpliciter adolescentes viduas continentiam vovere, cum I ad Cor. VII 8 dicat quod melius est eis si sic in viduitate permanserint; sed eas prohibet recipi ad stipendia Ecclesiae, quae in lascivia vivunt: unde dicit: adolescentes viduas devita quae cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt. Quod vero sexto proponunt, quod aliqui post votum de ingressu religionis emissum, in saeculo remanentes facti sunt boni episcopi, manifeste veritati contrariatur: ut patet per decretalem Innocentii, quae habetur de voto et voti redemptione, quae sic dicit: per tuas litteras nobis intimasti te in Gratianopolitana Ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solemniter emisisse, et postea promisisse in manibus praelati eiusdem Ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab apostolica sede rediisses, votum quod emiseras, impleturum. Cumque termino ipso transacto non curaveras quod voveras adimplere, tandem existens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen Ecclesiae Gebenensis. Et infra: nos igitur tuae discretioni consulimus, ut si tuam sanare desideras conscientiam, regimen resignes Ecclesiae memoratae, ac reddas altissimo vota tua. Ex quo patet manifeste quod non possunt bona conscientia vel episcopatum vel archidiaconatum retinere qui voverunt religionem intrare; et ita, si retinent, non sunt boni episcopi vel archidiaconi, cum sint voti transgressores. Quod autem septimo propositum est, quod non sunt aliqui ad Dei cultum muneris interventu provocandi, solvitur per idem cap. quod ad hoc inducunt: sequitur enim post verba praemissa: nisi forte de pauperum alimento quis incondigne proponat, quorum nulli, cuiuscumque professionis esset, victualia negabantur. Ex quo patet quod inconvenienter redarguunt eos qui pauperibus scholaribus bursas procurant, et eos in studiis nutriunt ut postmodum sint religioni aptiores. Sed et si qua alia beneficia terrena alicui conferantur, ut ex hoc eius familiaritate captata provocetur ad melius, non est illicitum; esset autem illicitum si aliqua pactio vel conventio interveniret. Unde et in eodem cap. subditur: dum omnis absit pactio et omnis cesset conventio. Alioquin, si non liceret aliquem per temporalia beneficia provocare ad aliquod spirituale bonum, illicitum esset quod in quibusdam Ecclesiis quaedam distribuuntur his qui ad officium divinum accedunt. Quod vero octavo propositum est, contra fidelitatem esse quod iuvenes inducuntur ad gravia onera, scilicet ieiunia, vigilias et huiusmodi, manifestam continet falsitatem. His enim qui in religione recipiuntur, vel ad eam obligantur, a principio graviora religionis onera manifestantur. Nec tamen est contra fidelitatem, si ad provocandos aliquos ad religionem, cuius asperitates sunt manifestae, spirituales eis aliquis consolationes repromittat, exemplo domini qui dicebat Matth. XI, 29: tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. In quibus verbis et corporale onus significatur per hoc quod iugum nominat, et spiritualis consolatio in hoc quod quietem promittit. Unde Augustinus dicit in Lib. de verbis domini: qui iugum domini intrepida cervice subierunt, tam difficilia pericula patiuntur, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Sed profecto adest spiritus sanctus, qui in affluentia deliciarum Dei, in spe futurae beatitudinis omnia praesentia deliniret, aspera et omnia gravia relevaret. Satis ergo spiritualium deliciarum inexpertos se indicant, eos decipi arbitrantes qui ea quae sunt corpori gravia, propter Christum suscipiunt. Quod vero nono propositum est de statuto Innocentii Papae, ad propositum non facit: quia statutum illud est editum de voto solemni, quod per professionem emittitur; non autem de voto simplici, quo aliqui ad religionem ex devotione se obligant. Quod vero decimo propositum est, posse parentes huiusmodi vota impuberum retractare, efficaciam non habet: non enim omne illud quod revocari potest, illicite committitur: alioquin oporteret dicere, quod minores vigintiquinque annis peccarent in omnibus quae cum suo damno faciunt, quia possunt in integrum restitui. Sic igitur impuberes non peccant, si votum religionis emittant, vel si etiam habitum religionis assumant absque parentum scientia, quamvis hoc possit per parentes revocari: alioquin si hoc esset peccatum, prohiberetur per canones, per quos parentibus revocandi facultas conceditur. Ea vero quae undecimo de apparatu decretalium et summis iuristarum proponuntur, ad propositum non faciunt: quia loquuntur de voto solemni, quod monachum facit, vel cuiuscumque religionis professum: de quo fuerunt inter doctores iuris canonici opiniones diversae: quamvis inconsonum et derisibile videatur quod sacrae doctrinae professores, iuristarum glossulas in auctoritatem inducant, vel de eis disceptent. Illud etiam quod duodecimo de iuramento proponitur, ad propositum non facit: quia non prohibent canones pueros iurare sed decernunt quod iurare non cogantur. Quod vero tertiodecimo proponitur, falsitatem continet. Pueri enim ligati sunt professione fidei Christianae, quam etiam in Baptismo sacramentaliter elegerunt. Unde possunt iterato ligari et eligere perfectionis statum. Quamvis et propter aliud hoc incongrue dicatur: quia et in ipso sacramento Baptismi pueri Christianam religionem suscipiunt, et religantur Deo, ipsum iterum eligentes, a quo per peccatum primi parentis fuerunt separati. Demum profanam conclusionem pueros stultitiae arguentem, piorum aures ferre non valent. Quis enim puerum Benedictum stultitiae argui patiatur, quod relicta domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum et desertum quaesivit? Quis nisi haereticus blasphemet Ioannem Baptistam, de quo legitur Luc. I, 80, quod puer crescebat et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel? Manifeste tales insultatores animales se esse demonstrant, dum stultitiam reputant ea quae sunt spiritus Dei: qui sicut Ambrosius dicit super Lucam, non arcetur aetatibus, non finitur morte, non excluditur alvo. Et sicut Gregorius dicit in homilia Pentecostes, qui implet cytharedum puerum, et Psalmistam facit; implet puerum abstinentem, et iudicem senum facit. Utar ergo e contrario verbis apostoli dicentis, I ad Cor. III, 18: si quis inter vos sapiens videtur in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Stultus quidem secundum sapientiam mundi, quae stultitia est apud Deum; non autem secundum sapientiam Dei, quae, sicut legitur Prov. I, 22, parvulos alloquitur dicens: usquequo parvuli diligitis infantias? Et postea: convertimini ad correctionem meam: en proferam vobis spiritum meum.


Caput 14

[69854] Contra retrahentes, cap. 14 tit. In quo ponuntur rationes contra perfectionem religiosorum non habentium possessiones in communi

[69855] Contra retrahentes, cap. 14 Nunc restat considerandum, quomodo homines a religione retrahere conantur religionis perfectioni derogando, maxime eorum qui in communi possessiones non habent. Inducunt enim illud quod dicit prosper in Lib. de vita contemplativa, et habetur 12, quaest. I: expedit facultates Ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni: non enim propriae sunt, sed communes Ecclesiae facultates. Et ideo quisquis omnibus quae habuit, dimissis aut venditis, fit rei suae contemptor; cum praepositus fuerit Ecclesiae, omnium quae habet Ecclesia, efficitur dispensator. Denique sanctus Paulinus ingentia praedia quae fuerunt sua, vendita, pauperibus erogavit; sed cum factus episcopus esset, non contempsit Ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensavit. Quo facto satis ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis Ecclesiae facultates posse quae sunt communia possidere. Ex hoc accipere volunt non pertinere ad perfectionem, non habere possessiones communes. Inducunt etiam ad hoc aliorum sanctorum exempla. Nam b. Gregorius de facultatibus suis, intra urbis Romanae moenia unum monasterium, in Sicilia vero sex legitur construxisse. Beatus etiam Benedictus, monachorum praeceptor almificus, amplas possessiones pro suo monasterio recepit. Quod tanti viri, evangelicae perfectionis aemulatores, nullo modo fecissent, si possessiones communes in aliquo apostolicae et evangelicae perfectioni derogarent. Et ex hoc concludere volunt, non pertinere ad maiorem perfectionem quod aliqui possessionibus careant. Addunt etiam, quod apostoli, quibus dominus mandaverat ut nihil possiderent nec aliquid deferrent in via, tempore necessitatis aliqua possidebant. Unde super illud Luc. XXII, 36: sed nunc qui habet sacculum, tollat etc., dicit Glossa, quod instante mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria. Non autem persecutionis tempore apostoli minoris perfectionis fuerunt. Igitur possidere communia perfectionem non diminuit. Dicunt insuper, quod Christus ordinem apostolorum instituit, quibus succedunt episcopi et clerici possessiones habentes; ordines autem religiosorum absque possessionibus in paupertate viventium postea ab aliis sunt instituti. Quod autem Christus instituit, perfectius est. Perfectius igitur esse videtur communes possessiones habere, quam absque possessionibus vivere. Arguunt insuper, quod non est credibile quod perfectio quam Christus instituit, obdormisset intermissa a tempore apostolorum usque ad haec tempora, in quibus aliqui ordines inceperunt sine communibus possessionibus vivere. Unde concludere volunt, quod communibus possessionibus carere ad perfectionem evangelicam non pertineat. Dicunt etiam, quod si qui post apostolorum tempora communibus possessionibus caruerunt, vivebant de opere manuali, sicut legitur de sanctis patribus in Aegypto. Unde illi qui possessionibus communibus carent, et tamen de opere manuali non vivunt, videntur omnino ab evangelica perfectione deficere. Inducunt etiam, quod divitiarum abrenuntiatio introducta est ad tollendum solicitudinem temporalium rerum, secundum illud Matth. VI 25: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis etc.; et I ad Cor. VII 32: volo vos sine solicitudine esse. Sed maior solicitudo imminet victus quaerendi his qui possessiones non habent, quam his qui sufficientiam victus iam habent per possessiones communes. Ergo communibus possessionibus carere diminuit evangelicam perfectionem. Circa hoc etiam addunt, quod tales religiosi necesse habent de negotiis multorum se intromittere, qui eis necessaria victus ministrant; et sic multiplicantur in eis temporalium sollicitudines perfectioni evangelicae adversantes. Videntur igitur ex hoc ipso quod possessionibus communibus carent, detrimentum perfectionis pati. Dicunt denique, hoc esse impossibile quod aliqui nihil in communi vel proprio possideant quia necesse est quod comedant et bibant et induantur; quod facere non possent, si nihil haberent. Ex his igitur derogare nituntur perfectioni possessiones non habentium in communi.


Caput 15

[69856] Contra retrahentes, cap. 15 tit. In quo confutatur error praemissus

[69857] Contra retrahentes, cap. 15 Oportet autem attendere, quod praedicti paupertatis impugnatores, doctrinae Christi, nec non et vitae ipsius non modicum adversantur, qui in omnibus paupertatem servandam verbo docuit et exemplo monstravit. Dicit enim de ipso apostolus II Cor. VIII, 9: quod propter nos egenus factus est, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, ut Glossa ibidem dicit et divitias non amisit, intus dives, foris pauper, latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ex quo his qui Christi paupertatem sequuntur, magna dignitas accrescit. Unde post pauca ibidem concluditur: nemo igitur se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Et ut ab exordio introitus eius in mundum incipiamus, pauperculam elegit matrem, pauperiorem patriam, egens fit pecuniis: et hoc tibi exponat praesepe, ut legitur in quodam synodali sermone Ephesini Concilii. Et post pauca subditur: respice pauperrimum habitaculum eius qui ditat caelum. Vide praesepe sedentis super Cherubim: vide pannis obsitum eum qui pelagus harenae vinxit, vide deorsum paupertatem, divitias eius sursum considerans. Si autem non propter se, sed propter nos egenus factus est, secundum apostolum, nunquid non poterat matrem multas possessiones habentem eligere, atque in domo propria nasci, si nihil ad perfectionem Christianae vitae pertineret terrenas possessiones non habere, quinimmo propria domo carere? Confundantur igitur paupertatis detractores, cuius gloria in ipsis Christi cunabulis praeclare refulget. Et ne putetur paupertatem, quam in infantia sustinuit, in perfecta deseruisse aetate; videamus quid ipse de se dicat Matth. VIII, 20: filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet; quasi dicat, ut Hieronymus exponit: quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo. Et Chrysostomus idem exponens dicit: aspice qualiter paupertatem, quam dominus docuerat, per opera demonstravit. Non erat ei mensa, non candelabrum, non domus, nec quidquam aliud talium. Haec autem paupertas ad perfectionem pertinet, quam dominus et verbo docuit, et per opera demonstravit. Pertinet igitur ad perfectionem Christianae vitae terrenis possessionibus omnino carere. Rursus ulterius procedentes, invenimus testimonium paupertatis Christi ex hoc quod, cum pro eo tributum requireretur, dixit Petro: vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primo ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. In cuius expositione Hieronymus dicit: hoc etiam simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum audit tantae dominum fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obiicere voluerit, quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam? Respondebimus. Rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem exemplum reliquit. Manifestum est autem, nec alicui Christiano debet venire in dubium, quod Christus summam perfectionem in sua conversatione servavit; unde et ad paupertatis perfectionem dicebat: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me: in quo est perfectionis summa, ut Hieronymus dicit. Haec est igitur summa paupertatis perfectio ut ad exemplum Christi aliqui homines possessionibus careant, etsi aliqua reservent ad pauperum usum, praesertim quorum eis cura incumbit; sicut dominus praecipue suos discipulos propter ipsum pauperes effectos, de his quae sibi dabantur reservans, sustentabat. Inter cetera vero quae Christus in mortali vita vel fecit vel passus est, praecipue Christianis imitandum proponitur venerandae crucis exemplum: unde et ipse dominus dicebat Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; unde et apostolus quasi simul cum Christo cruci confixus, et in sola Christi cruce gloriam habens dicebat: ego stigmata domini in corpore meo porto, exemplum crucis diligenter secutus. Inter alia vero crucis insignia apparet omnimoda paupertas, in qua exterioribus rebus privatus est usque ad corporis nuditatem: unde ex persona eius in Psalmo dicitur: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Hanc autem crucis nuditatem per voluntariam paupertatem homines sequuntur, et praecipue qui possessionum redditibus carent; unde dicit Hieronymus ad Paulinum presbyterum: tu audita sententia salvatoris: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me: verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Iacob. Et post pauca subdit: nihil est enim grande tristi et lurida facie vel simulare vel ostentare ieiunia, possessionum redditibus abundare, et vile iactare palliolum. Sic igitur patet inimicos esse crucis Christi praedictos adversarios paupertatis, qui terrena sapientes, terrenas possessiones ad perfectionem Christianam pertinere arbitrantur per quorum abiectionem fiat minor perfectio. His igitur circa vitam Christi consideratis tam in eius ortu, quam in eius progressu, quam etiam in ipso crucis occasu; ad Christi doctrinam accedamus, qui discipulos simul et turbas instruens, a paupertate principium sumpsit, Matth. V, 3, ubi dicit: beati pauperes spiritu: quod Hieronymus exponens dicit: qui scilicet propter spiritum sanctum voluntate sunt pauperes: et, sicut Ambrosius dicit super Lucam: primum uterque Evangelista hanc beatitudinem posuit. Ordine enim prima est, et parens quaedam generatrixque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisque meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus est. Qualis autem pauper spiritu praecipue sit, b. Basilius ostendit dicens: beatus pauper, quasi Christi discipulus qui pro nobis paupertatem sustinuit: nam ipse dominus quodlibet opus implevit quod ad beatitudinem ducit, se praebens exemplar discentibus. Numquam autem dominus legitur possessiones habuisse. Non igitur beatitudinis detrimentum habet paupertas eorum qui possessionibus carere volunt propter Christum, sed magis beatitudinis augmentum. Deinde dominus electis duodecim apostolis, ad praedicandum eos mittens, concessa eis miraculorum potestate, inter cetera vitae documenta, primo inducit paupertatis doctrinam, dicens Matth. X, 9: nolite possidere aurum nec argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via; quod exponens Eusebius Caesariensis dicit: prohibebat eis auri et argenti et aeris possessionem, praecognitione futurorum. Contemplabatur enim quod qui sanandi erant per eos, et ab incurabilibus passionibus liberandi, vellent eis cedere in omnibus bonis suis; et post aliqua subdit: putabat oportere conductos arrha regni Dei, terrena despicere, ut nec aurum nec argentum nec possessiones nec quidquam eorum quae mortales appretiantur, condignum existiment datis sibi caelestibus opibus; nec non cum milites eos faceret regni Dei, monebat eos colere paupertatem. Nullus enim militans Deo implicat se huius vitae negotiis, ut placeat domino. Et sicut Ieronymus dicit super Matth.: qui divitias detruncaverat (scilicet in verbis praemissis) propemodum etiam vitae necessaria amputat; ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia Dei providentia gubernari, se ipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Et, sicut Chrysostomus dicit super Matth.: per huiusmodi praecepta primo quidem dominus discipulos facit non esse suspectos; secundo ab omni eos liberat solicitudine, ut vacationem omnem tribuant verbo Dei: tertio docet eos suam virtutem. Talis enim esse qui evangelizat regnum Dei, praeceptis evangelicis suadetur, sicut Ambrosius dicit super Lucam, ut subsidii saecularis. Adminicula non requirens fide tutus, putet sibi quo minus ea requirit, magis posse suppetere. Manifestum est autem quod si apostoli possessionem suscepissent, non minus, sed multo magis suspecti fuissent quod propter quaestum praedicarent, quam si aurum vel argentum possiderent. Multo etiam maiori solicitudine circa agrorum culturam occuparentur: multoque maius est saeculare adminiculum ex agris vel vineis possessis, quam si bona mobilia habeantur. Manifestum est igitur secundum expositiones praemissas apostolis interdictum fuisse ne agros vel vineas, vel alia huiusmodi bona immobilia possiderent. Quis autem dicat, nisi haereticus, primam discipulorum instructionem a Christo perfectioni evangelicae derogare? Mentiuntur ergo in doctrina fidei, dicentes, minoris esse perfectionis eos qui communibus possessionibus carent. Est autem ulterius considerandum qualiter praemissa domini praecepta fuerint ab apostolis observata, quia, ut Augustinus dicit in Lib. contra mendacium, divinae Scripturae non solum praecepta Dei retinent, sed etiam vitam moresque iustorum, ut si forte occultum est quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intelligatur. Quod autem nihil temporalium possiderent, aut etiam in via deferrent ante tempus passionis, aperte ostenditur ex hoc quod legitur Luc. XXII, 35; ubi dominus discipulis dixit: quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt, nihil. Sed quia ibi subditur: dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: posset alicui videri quod dominus totaliter priora praecepta relaxaverit. Sed hanc relaxationem quantum ad personas apostolorum, ad solum tempus imminentis persecutionis esse referendam, apparet ex verbis Bedae, qui dicit: non eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat. Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via praecepit; mortis vero instante periculo, et tota simul gente pastorem pariter gregemque persequente, congruam tempori regulam decrevit, permittens ut tollant victui necessaria, donec sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat. Et subdit: ubi nobis quoque dat exemplum, ex iusta nonnunquam causa instante quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti. Ex quo etiam apparet ad rigorem evangelicae disciplinae pertinere quod aliquis careat omni possessione terrena. Quid autem super hoc apostoli post passionem servaverint et servandum tradiderint, aperte in actibus apostolorum docetur: legitur enim Act. IV, 32, quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia. Et ne aliquis dicat, eos habuisse possessiones communes, puta agros vel vineas, vel aliquid huiusmodi, hoc per sequentia excluditur: sequitur enim: quotquot possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Ex quo patet hanc esse evangelicae vitae observantiam ab apostolis observatam, ut ea quae ad necessitatem vitae pertinent, possideantur communiter, possessionibus omnino abdicatis. Quod autem hoc ad abundantiorem perfectionem pertineat apparet per Augustinum in III de doctrina Christiana, ubi dicit: qui crediderunt ex Iudaeis, ex quibus facta est prima Ecclesia Hierosolymis, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit sub paedagogo, idest sub lege, custodiri. Namque tam capaces extiterunt spiritus sancti ut omnia sua venderent eorumque pretium indigentibus distribuendum ante apostolorum pedes ponerent. Et postea subdit: non enim hoc ullas Ecclesias gentium fecisse scriptum est; quia non tam prope inventi erant qui simulacra manufacta deos habebant. Videtur tamen huius rei aliam rationem assignare Melchiades Papa, qui, ut habetur 12, quaest. I, dicit: futuram Ecclesiam in gentibus apostoli praeviderant: idcirco praedia in Iudaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, ad hoc usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et Baptismi sacramenta concurrerent. Ex quibus vir religiosissimus Constantinus licentiam dedit non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandi Ecclesias, et praedia constituit tribuenda. Et in sequenti capitulo Urbanus Papa dicit: videntes summi sacerdotes, et alii, atque Levitae et reliqui fideles plus utilitatis posse conferre, si hereditates et agros quos vendebant, Ecclesiis quibus praesiderent episcopi traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus, quam ex pretio eorum, coeperunt praedia et agros, quos vendere solebant, matricibus Ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere. Ex his ergo videtur quod melius sit possessiones in communi habere quam aliqua mobilia ad victum pertinentia; et quod in primitiva Ecclesia praedia vendebantur, non quia hoc esset melius, sed quia praevidebant apostoli quod apud Iudaeos Ecclesia duratura non erat, partim propter Iudaeorum infidelitatem, partim propter excidium quod eis imminebat. Sed si quis recte consideret, haec praemissis non contrariantur. Ecclesia enim in sui primordio in omnibus suis membris talis fuit, qualis postmodum vix apud perfectos quoscumque invenitur: sicut enim natura, sic et gratia debuit a perfectis initium assumere. Et ideo apostoli secundum illum statum fidelium vitam ordinaverunt perfectioni convenientem: unde dicit Hieronymus in Lib. de illustribus viris: apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur et cupiunt, ut nihil cuiusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper; patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et Psalmis, doctrinae quoque ac continentiae. Hic autem modus vivendi perfectioni congruus fuit apud primos credentes, non solum in Iudaea sub apostolis, sed etiam apud Aegyptum sub Marco Evangelista, ut ibidem Hieronymus dicit, et sicut in 2 Lib. ecclesiasticae historiae narratur. Processu vero temporis, multi in Ecclesia erant intraturi qui ab hac perfectione deficerent: quod non erat futurum ante Iudaeorum excidium, sed Ecclesia apud gentes multiplicata. Quod postquam contingit, utile iudicaverunt Ecclesiarum praelati ut praedia et agri Ecclesiis conferrentur, non propter perfectiores quosque, sed propter infirmiores, qui ad primorum fidelium perfectionem attingere non valerent. Fuerunt tamen et aliqui postmodum primae perfectionis aemuli, qui in congregationibus viventes possessionibus caruerunt, sicut plurima monachorum collegia in Aegypto. Narrat enim Gregorius in tertio dialogorum libro de quodam sanctissimo viro Isaac, quod de Syriae partibus in Italiam veniens, perfectionis formam quam in oriente didicerat, in occidente observavit. Cum enim: crebro ei discipuli humiliter innuerent, ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos, fortem sententiam tenebat dicens: monachus qui in terra possessionem quaerit, monachus non est; quod non potest intelligi de inquisitione possessionum per modum proprietatis habendarum: non enim praemissum est, quod ei possessiones offerrentur nisi pro monasterii usu. Neque tamen eius sententia sic intelligenda est, quasi possessiones communes habentes, omnino monachorum perfectione deficiant, sed hoc dicebat propter periculum paupertatis amittendae, quod imminet plerisque monachorum communes possessiones habentium. Dicit enim Hieronymus in epitaphio Nepotiani ad Heliodorum episcopum: sunt ditiores monachi quam fuerant saeculares; possident opes sub Christo paupere, quas sub locuplete Diabolo non habuerant; suspirat eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Et ideo signanter Gregorius de s. Isaac subdit: sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Unde ad eius sanctitatem dominus ostendendam eum clarificavit; subdit enim Gregorius de eo ibi: itaque prophetiae spiritu magnisque miraculis cunctis longe lateque habitantibus vita eius inclaruit. Manifestum est igitur ad cumulum perfectionis pertinere quod aliqui possessiones non habeant nec proprias nec communes. Adhuc potest hoc evidenter ostendi, si ratio consiliorum ad evangelicam perfectionem pertinentium consideretur. Ad hoc enim introducuntur ut homines a curis mundi expediti, liberius Deo vacent. Unde apostolus proposito consilio de virginitate servanda, dicit: qui sine uxore est, solicitus est quae sunt domini, quomodo placeat Deo; qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Ex quo patet, tanto aliqua magis ad consiliorum perfectionem pertinere, quanto magis hominem a solicitudine mundi absolvunt. Manifestum est autem quod divitiarum et possessionum cura impedit animum a rebus divinis. Dicitur enim Matth. XIII, 22: qui seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit; et solicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur: quod exponens Hieronymus dicit: blandae sunt divitiae, aliud agentes et aliud pollicentes. Lubrica est earum possessio; dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes reficiunt. Hoc etiam evidenter ostenditur Luc. XIV, 18: ubi unus de his qui sunt vocati ad coenam se excusavit dicens: villam emi, et necesse habeo ire, et videre illam. Et, sicut Gregorius dicit, quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat. In fine autem parabolae subditur: pauperes et debiles introduc huc: quod exponens Ambrosius, dicit, quod rarius delinquit cui deest illecebra peccandi, et citius ad Deum convertitur qui non habet in mundo unde delectetur. Sic igitur patet quod possessiones et quascumque divitias omnino non habere, magis ad evangelicam perfectionem pertineat. Item Augustinus dicit in Lib. de verbis domini: minimi Christi sunt illi qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum, et quidquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos, sursum humeros tollerent. Hi sunt minimi, quia humiles. Appende minimos istos, et grave pondus invenies. Nullus autem sani capitis dicet, ad mundi onera non pertinere communium possessionum curam. Pertinet igitur ad perfectionis pondus ut etiam ab huiusmodi compedibus expediti homines serviant Deo. Sic igitur patet vanam esse doctrinam, immo pestiferam, et Christianae doctrinae contrariam, illorum qui dicunt, quod possessionibus communibus carere propter Christum, ad perfectionem non pertineat; de quibus, super illud Psalmi: convertantur et erubescant valde velociter, dicit Glossa: hoc non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt. Ad eos etiam pertinere videtur quod alibi in Psalmo dicitur: consilium inopis confudistis, quoniam dominus spes eius est: ubi dicit Glossa: inopis cuiuslibet, qui est membrum Christi: et hoc ideo fecistis quoniam dominus est spes eius. Unde ergo magis reverendus erat, inde magis contemnitur. Quid enim aliud isti faciunt nisi quod contemnere nituntur eos qui Christianae paupertatis consilium perfecte sectantur: et hoc ideo quia non in terrenis possessionibus, sed in Deo spem habent?


Caput 16

[69858] Contra retrahentes, cap. 16 tit. In quo solvuntur rationes contra praedictam veritatem inductae

[69859] Contra retrahentes, cap. 16 His igitur visis, facile est respondere ad ea quae in contrarium proponuntur. Quod enim primo inductum est, quod expedit possessiones communes possideri, iam patet quod expedit propter eos qui non sunt summae perfectionis capaces, qualis in primis credentibus fuit, qui imperfectiores omnino negligendi non erant. Unde et apud illos qui illam summam perfectionem sectabantur, possessiones non erant. Sicut etiam dominus, cui Angeli ministrabant, loculos habuit propter necessitatem aliorum, quia scilicet eius Ecclesia loculos erat habitura, sicut Augustinus dicit super Ioannem. Unde si qua sit congregatio, in qua omnes ad maiorem perfectionem tendant, expedit eis communes possessiones non habere. Quod vero secundo proponitur, quod beatus Benedictus in vita sua amplas possessiones recepit, hoc sufficit ad ostendendum quod communes possessiones non totaliter monasticam perfectionem excludunt; non autem ex hoc haberi potest quod maioris perfectionis non sit possessionibus carere communibus, praesertim cum idem beatus Benedictus in sua regula dicat, se aliquid remisisse de rigore monasticae vitae a prioribus institutae, condescendendo infirmitatibus sui temporis monachorum. Et eadem ratio est de beato Gregorio, qui monasteria construxit secundum regulam a beato Benedicto institutam. Quod vero tertio propositum est, quod apostolis persecutionis tempore permisit dominus ut peram et sacculum tollerent, magis contra eos facit, sicut ex praemissis apparet. Si enim persecutionis causa rigor prioris disciplinae remittitur, consequens est quod ad rigorem disciplinae pertinebat ut peram et sacculum non haberent. Nec tamen legitur quod illo persecutionis tempore procuraverunt sibi aliquas possessiones communes. Et sic patet, quod inducitur, ad propositum non pertinere. Quod vero quarto inductum est, quod dominus non instituit ordinem non habentium possessiones, sed ordinem praelatorum, qui possessiones habent; in altero quidem est apertum mendacium. Cum enim dominus discipulos instituit quod nec aurum nec argentum possideant, et quod corda eorum non graventur curis huius mundi, et dimittentibus agros et domos propter nomen suum praemia repromittit non solum in futuro, sed in hoc saeculo; ut scilicet sint cum apostolis, nihil in hoc mundo habentes, et omnia possidentes; manifestum est quod omnes quicumque hanc regulam secuti fuerint, institutionem Christi sequuntur. Nec enim illi qui sanctos sequuntur, per quos sunt ordines instituti, ad ipsos attendunt, sed ad Christum, cuius documenta proponunt: quia nec illi se ipsos praedicaverunt, sed cum apostolo Iesum Christum, eius dogmata proponentes. In altero vero falluntur, vel fallere volunt per fallaciam accidentis. Instituit enim Christus episcoporum ordinem, et aliorum clericorum, qui possessiones communes habent, vel proprias. Sed hoc Christus in eis non instituit, sed magis instituit eorum ordinem in perfecta paupertate, sicut ex praedictis apparet. Postmodum vero dispensative sunt in Ecclesia communes possessiones acceptae propter rationem praedictam. Quod etiam quinto propositum est, quod Christiana perfectio non dormitavit a tempore apostolorum usque ad praesentia tempora; certum est eam non dormitasse, sed in plurimis viguit et in Aegypto et in aliis partibus mundi. Nunquid tamen aliquis Deo modum imponere potest, ut vel omnes, et omni tempore et omnibus locis, homines ad se trahat? Quinimmo secundum suae sapientiae ordinem, quo suaviter universa disponit, singulis temporibus congruentia adminicula providet humanae saluti. Quid enim si quaeratur: nunquid dormitavit doctrina Christiana a temporibus magnorum doctorum Athanasii, Basilii, Ambrosii, Augustini et aliorum qui circa illud tempus fuerunt, usque ad haec nostra tempora, in quibus magis in doctrina Christiana homines exercentur? Numquid secundum eorum mirabilem rationem quicquid boni tempore aliquo intermissum fuit, illicitum erit resumi? Sic enim et martyrium illicitum erit subire et miracula facere, quia multo tempore sunt huiusmodi intermissa. Quod vero sexto proponunt, quod illi qui possessionibus communibus carebant, vivebant de operibus manuum, hoc non minorem calumniam aliis quam religiosis ingerit: quia etiam apostolus, qui Evangelium praedicabat, vivebat de opere manuali. Nunquid ergo episcopi, archidiaconi et quibuscumque ex officio competit Evangelium praedicare, peccant, si non vivant de opere manuali? Si autem ad hoc non tenentur, quia Paulus hoc non ex necessitate, sed supererogando faciebat; quid imponunt religiosis quidquid sancti patres supererogando fecerunt? Nullus enim est qui omnes supererogationes possit implere, cum unus in uno et alius in alio superabundet. Si vero non supererogationis sed necessitatis esse dicitur eos qui communibus possessionibus carent de labore manuum vivere; fateor quidem quantum ad hoc necessitatis esse ut non otiose vivant. Sed otium non solum per laborem manuum tollitur, sed multo melius per sacrae Scripturae studium, quod otium habet magnum negotium, sicut Augustinus dicit: unde super illud: defecerunt oculi mei etc., dicit Glossa: non est otiosus qui verbo Dei tantum studet; nec pluris est qui extra operatur, quam qui studium cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus est. Tollitur etiam otium per laborem doctrinae, quo contra hostes fidei dimicatur, secundum illud apostoli: labora sicut bonus miles Christi, II ad Tim. II, 3, ubi dicit Glossa: in praedicando Evangelium contra hostes fidei. Fateor etiam hoc necessitatis esse his qui aliunde non habent de quo licite vivant. Licitum autem est Evangelistis etiam monachis ut de Evangelio vivant, et de altaris ministerio, sicut Augustinus dicit in libro de operibus monachorum. Alioquin numquid solas illas possessiones communes monachis licet habere quas possunt lucrari de opere manuali? Nonne autem derisibilis est, si quis dicat licere religiosis in eleemosynam amplas possessiones accipere, non autem eis licere accipere de fidelium eleemosynis ea quae pertinent ad quotidianum et simplicem victum? Sic igitur nulla necessitas imminet his qui communes possessiones non habent, manibus operari. De hoc tamen alibi diffusius a nobis dictum est. Iam vero quod septimo propositum est, magis est derisione quam responsione dignum. Quis enim non videat in immensum maioris solicitudinis esse possessionibus procurandis curam impendere, ad quod vix saeculares sufficiunt, quam acquirere simplicem victum ex fidelium pietate collatum, et clementia divina provisum? Quod vero octavo propositum est de hoc quod religiosi necesse habent circa eorum negotia solicitari a quibus pascuntur: fateor, habent quidem, sed circa spiritualem eorum salutem, vel ut tribulatos consolentur; quae quidem solicitudo caritatis est, unde religioni non repugnat; quinimmo, ut dicitur Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Quod autem ultimo propositum est, omnino est frivolum: quia ea quibus utuntur religiosi ad sustentationem vitae, non sunt eorum quantum ad proprietatem dominii, sed dispensantur ad usum necessitatis ipsorum ab his qui harum rerum dominium habent, quicumque sint illi. Haec igitur sunt quae ad praesens scribenda occurrunt contra erroneam et pestiferam doctrinam avertentium homines a religionis ingressu. Si quis his contradicere voluerit, non coram pueris garriat, sed scribat, et Scripturam proponat in publico; ut ab intelligentibus diiudicari possit quid verum sit, et hoc quod erroneum est, auctoritate veritatis confutetur.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264