CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Liber contra impugnantes Dei cultum et religionem
pars V

Alexander IV approbans Librum contra impugnantes a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Leonino 1970 edito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Pars 5
Prooemium

[69757] Contra impugnantes, pars 5 pr. Quomodo religiosos infamant mala si qua in eis sunt extendendo. Viso igitur quomodo blasphemando perversi homines iudicium de rebus pervertunt; nunc videndum est quomodo pervertunt iudicium de personis. Forte autem posset alicui videri quod detractiones quae personis irrogantur, essent tolerandae sine contradictione: tum quia, ut Gregorius dicit 9 Hom. primae partis super Ezech., perversorum derogatio vitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur nos aliquid iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo: iuxta illud quod dicitur Ioan. XV, 18: si mundus vos odit etc.; tum etiam quia humana iudicia sunt parvipendenda, secundum apostolum I Cor. IV, 3: mihi pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die: et praecipue cum nostrae conscientiae Deum testem habeamus, secundum illud Iob XVI, 20: ecce in coelo testis meus et cetera. Sed interius considerantibus apparet huiusmodi detrahentium linguas esse efficaciter reprimendas propter tria.

[69758] Contra impugnantes, pars 5 pr. 1 Primo, quia eorum detractio non ad unam personam aut ad plures determinatas fertur, sed ad totum religiosum collegium. Unde eorum temeritati est viriliter resistendum, ne oves Christi passim luporum morsibus lacerentur. In detestationem enim mercenarii dicitur, Ioan. X, 12, quod mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Lupus autem, ut Glossa ibidem dicit, est vel violentus, qui corporaliter vastat, vel Diabolus qui spiritualiter dissipat. Reprehenduntur etiam quidam Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel.

[69759] Contra impugnantes, pars 5 pr. 2 Secundo, quia eorum vitam denigrare nituntur quibus non solum conscientia necessaria est propter se ipsos, sed etiam fama, ut in proximo per praedicationem proficere possint. De istis enim detractoribus, Gal. IV, 30, dicit Glosa, super illud eiice ancillam etc., omnes qui in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contendunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas dolosas. Et ideo talibus detractoribus resistendum est. Ut enim dicit Gregorius in Homil. praedicta, hi quorum vita in exemplum imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere; ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant; et in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Unde et Ioannes detrahentis sibi verba compescuit in epistola ad Gaium cum dixit: si venero, commoveam eius opera quae facit, verbis malignis garriens in nos; et Paulus II ad Cor. X, 10: epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes et cetera.

[69760] Contra impugnantes, pars 5 pr. 3 Tertio, quia non in hoc sistunt ut infament, sed ad hoc tendunt ut totaliter extirpent. Quod manifeste apparet ex hoc quod praelatos inducunt ut eos faciant ab omnibus evitari, ut in necessariis eis non provideatur, et ad eorum consortium nullus admitti permittatur. Quod quidem consilium significatur Isai. VII, 5-7: eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim et filius Romeliae, dicentes: ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos. Sed, ut ibi subditur, non erit istud et non stabit. Ista sunt etiam consilia de quibus dicitur Ier. XI, 19: cogitaverunt super me consilium, dicentes: eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Sed in consilium eorum non veniat anima mea, dicit Iacob Genes. penult., unde eorum crudelitas non debet amplius tolerari. Ut enim dicitur Esth. VII, 4: traditi sumus ego et populus meus, per eorum scilicet perversa consilia, ut conteramur, et iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et ancillas venderemur: essetque tolerabile malum, et gemens tacerem. Dicitur etiam Eccli. IV, 26: ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.

[69761] Contra impugnantes, pars 5 pr. 4 Ut ergo eorum detractionibus resistatur, sciendum est, quod ipsi in sua detractione quadrupliciter procedunt. De viris enim spiritualibus mala, si qua sunt vera, extendunt; dubia asserunt; falsa confingunt; bona pervertunt.


Caput 1

[69762] Contra impugnantes, pars 5 cap. 1 co. Extendunt siquidem mala, quae in religiosis inveniri possunt, tripliciter. Primo quantum ad tempus, ea videlicet quae ante conversionem ab eis perpetrata sunt, in eorum contumeliam commemorando. Exponentes enim hoc quod dicitur II Tim. III, 2: erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi etc. contra religiosos, dicunt in eorum opprobrium, hoc de eis intelligi; quia ex statu in quo huiusmodi peccatis detinebantur, ad statum religionis pervenerunt, quam ipsi detractores sectam penetrantium domos appellant. Sed in hoc manifeste errare convincuntur: quia, ut dicit Gregorius in moralibus, exponens illud Iob XXVIII, 2: ferrum de terra tollitur, tunc ferrum de terra tollitur, dum fortis propugnator Ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non ergo debet in eo despici quicquid fuit, qui iam coepit esse quod non fuit. Et apostolus I Cor. VI, 11, post multorum enumerationem peccatorum subiungit: et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis et cetera. Expositio etiam eorum contra intentionem est apostoli. Non enim vult quod prius fuerint tales quales praedixerat, et postea penetratores domorum efficiantur; sed quia simul dum domos penetrant, sunt de numero eorum peccatorum quos prius enumeraverat. Secundo extendunt quo ad personas; ut videlicet quod ab uno vel duobus geritur, toti religioni imponere praesumant; sicut cum dicunt, quod non sunt cibis sibi appositis contenti, lautiora quaerentes, et multa alia huiusmodi: quae etiam si ab aliquibus aliquando fiant, nullatenus sunt tali collegio imponenda. Unde dicit Augustinus ad Vincentium Donatistam, et habetur 23, quaest. 7, cap. quicunque: quisquis res pauperum, quas sub nomine Ecclesiae tenebatis, non per iustitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. Sed nec facile istud monstratis. Nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter paleam aream relinquimus domini, neque propter pisces malos rumpimus retia domini. Non ergo propter hoc infamandum est religiosorum collegium si aliqui ex eorum numero gravia etiam peccata committunt: alias simili modo etiam apostolorum collegium vituperabile fuit propter hoc quod dicitur Ioan. VI, 71: nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Unde etiam Cant. II, 2, dicitur: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Glossa Gregorii: nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt. Sed tamen de his dici potest quod dicitur Ioan. III: ex nobis prodierunt, sed ex nobis non erant. Tertio extendunt religiosorum mala secundum quantitatem, videlicet eorum peccata levia ultra modum aggravando. Non enim possunt in hoc mundo sine peccato vivere, secundum illud I Ioan. I, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sed tamen peccata levia, quae etiam in quantumcumque perfectis inveniuntur, quasi gravia exaggerant, contra illud Prov. XXIV, 15: ne insidieris, et quaeras iniquitatem in domo iusti. Et ad hoc pertinet quod religiosos pseudoapostolos esse dicunt his signis, quod quaerunt opulentiora hospitia, in quibus melius procurentur; quod procurant aliena negotia, ut sic mereantur hospitia; quod cupiunt bona temporalia illorum quibus praedicant, et alia huiusmodi: quae etsi in vitium sonent, non tamen sunt tam gravia, ut pro eis dici possint peccatores qui haec committunt, nedum pro eis possint dici pseudoapostoli: unde super illud Gal. II, 15: nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, dicit Glossa: hoc nomen non est usitatum in Scriptura de illis qui, cum iuste et laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Et sic eis contingit quod dicitur Matth. VII, 3 quod scilicet vident festucam in oculo fratris sui, et trabem in oculo suo non vident: ubi dicit Glossa: multi praeventi maioribus, leviora in fratre malunt vituperare et damnare quam emendare, pleni odio et invidia et malitia. Implent etiam quod dicitur Matth. XXIII, 24: colantes culicem, camelum autem glutientes, minima religiosorum peccata mordaciter arguentes, sua gravia non curantes.


Caput 2

[69763] Contra impugnantes, pars 5 cap. 2 tit. 1 Quomodo dubia asserunt in religiosorum infamiam

[69764] Contra impugnantes, pars 5 cap. 2 co. Nunc videndum est, quomodo dubia asserunt in religiosorum infamiam. Dubia autem maxime sunt futura, et occulta cordis, de quibus etiam iudicare praesumunt. De futuris quidem, cum dicunt, quod erunt finaliter in moribus reprobi, et tandem in fide erunt corrupti. De occultis vero cordium, dum dicunt, quod quaerunt favorem mundi, quod quaerunt suam gloriam et non Christi, et multa huiusmodi, in quibus manifeste temerarii iudices convincuntur, ut patet per hoc quod habetur Rom. XIV, 13: non amplius iudicemus: Glossa: in his duobus temerarium est iudicium: scilicet cum incertum est quo animo quid factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc bonus vel malus manifeste apparet. Vel superbia vel invidentia est de his iudicare: quod maxime faciunt qui magis amant clamare et vituperare, quam corrigere et emendare. In hoc etiam sibi quod solius Dei est, usurpant, scilicet scire futura, et secreta cordium: unde dicitur Isai. XLI, 23: annuntiate quae futura sunt et dicemus quia dii estis vos; et Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans renes et corda; unde I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare et cetera. Glossa: aliter enim iniuria iudici fit, si ante sententiam eius a servo procedat sententia: quod intelligendum est in illis quorum sibi dominus iudicium reservavit.


Caput 3

[69765] Contra impugnantes, pars 5 cap. 3 tit. 1 Quomodo falsa confingunt in diffamationem religiosorum et primo eos dicendo pseudoapostolos

[69766] Contra impugnantes, pars 5 cap. 3 co. Iam restat videre, quomodo in diffamationem religiosorum falsa confingunt. Et quia, ut diximus, ad conterendum est cor eorum, ut dicitur Isai. X, 7, non sunt contenti quaelibet mala confingere, sed gravissima, quibus eos suspectos reddant, et hominum societate indignos et omnibus odiosos, et ut eos sua detractione plenius opprimant; eis imponunt mala illa quae in Ecclesia pessima inveniri possunt et secundum eius initium, ut in primitiva Ecclesia, et secundum eius progressum, sicut secundum tempus quod nunc agitur, et secundum eius terminum, sicut erit temporibus Antichristi. Dicunt enim, eos esse pseudoapostolos, qui in primitiva Ecclesia vituperantur. Dicunt eos esse fures et latrones et penetrantes domos, quales per totum tempus Ecclesiae sunt cavendi. Dicunt eos nuntios Antichristi, novissimorum temporum pericula procurantes, quales in finali Ecclesia sunt timendi. A quibus tribus eos per ordinem defendamus. Et primo quantum ad hoc quod pseudoapostoli dicuntur. Ut ergo appareat quam fallaciter hoc nomen religiosis imponant; quid hoc nomine significetur, videamus. Inveniuntur enim in sacra Scriptura multa quae ad idem pertinent, sicut pseudoprophetae et pseudoapostoli et pseudochristi; quae omnia in falsitatem sonant, et ad idem pertinent, unde de eis idem est iudicium: quod patet ex hoc quod habetur II Petr. II, 1: fuerunt et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces. Prophetae autem et apostoli officium est ut sit mediator inter Deum et populum, verba Dei populo annuntiando, sicut habetur II Cor. V, 20: pro Christo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Unde ex duobus dicitur aliquis falsus propheta vel falsus apostolus. Primo ex hoc quod a Deo non est missus, prout dicitur Ier. XXIII, 21: non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Secundo ex hoc quod verba domini non proponunt, sed falsa de suo corde confingunt: unde in eodem cap. dicitur: nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur non de ore domini. Et Ez. XIII, 6, haec duo tanguntur: vident, inquit, vana, et divinant mendacium, dicentes, ait dominus, cum dominus non miserit eos. Et additur tertium, quod ad pertinaciam falsitatis pertinet, cum subditur: et perseveraverunt confirmare sermonem. Unde, cum Ieremias quasi falsus propheta condemnaretur, haec duo a se removit, Ier. XXVI, 15, inquiens: in veritate misit me dominus ad vos, quantum ad primum: ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec, quantum ad secundum. Et haec duo in novo testamento pseudoapostolos constituunt: videlicet quod non mittuntur a domino, et quod falsam doctrinam disseminant. Intelliguntur autem a domino mitti, etiam qui a praelatis Ecclesiae mittuntur: unde Augustinus ad Orosium: apostolus interpretatur missus. Apostolorum quatuor sunt genera: a Deo; a Deo per hominem; et per hominem tantum; et ex se. A Deo, sicut Moyses; a Deo per hominem, sicut Iesus Nave; per hominem tantum, sicut nostris temporibus multi favore vulgi in sacerdotium subrogati sunt; ex se, sunt ipsi pseudoprophetae. Et postea subiungit: illum cognosce missum a Deo quem non paucorum hominum laudatio, vel potius adulatio eligit; sed illum quem vita et mores optimi, et apostolicorum exactio commendat sacerdotum. Quod etiam pseudoapostoli dicantur illi qui doctrinam haereticam disseminabant, patet ex hoc quod habetur in Glossa ad Gal. I, 7, super illud, nisi sint aliqui qui vos conturbent. Glossa: hi erant pseudoapostoli, qui dicebant aliud Evangelium esse, et aliud legem Moysi: et Marc. XIII, 22, super illud, exurgent pseudochristi et pseudoprophetae etc. dicit Glossa: de haereticis accipiendum est, qui contra Ecclesiam venientes, se christos esse mentiuntur: quorum primus est Simon magus, extremus Antichristus. Ad hoc autem quod aliquis non missus praedicet, vel falsam doctrinam proponat, ex aliqua mala radice movetur: utpote vel ex avaritia lucrum quaerens, vel ex superbia seu inani gloria. Contingit etiam huiusmodi homines gratia Dei desertos per multa vitia diffluere et magna et parva. Non tamen ex omnibus his radicibus vel huiusmodi vitiis dicuntur pseudoapostoli vel pseudoprophetae: quia non omnis qui propter lucrum praedicat vel propter favorem mundi, pseudoapostolus est; alias non esset differentia inter mercenarium et pseudoapostolum. Qui enim aliud quam fructum animarum et honorem Dei per praedicationem quaerunt, mercenarii dicuntur, sive vera sive falsa annuntient, et sive missi et sive non missi; sed pseudoapostoli vel pseudoprophetae dici non possunt nisi quando non sunt missi, vel falsa annuntiant. Similiter etiam non omnes peccatores qui verbum Dei annuntiant, vel sacramenta ministrant, sunt pseudoapostoli vel pseudoprophetae. Veri enim praelati sunt veri apostoli, qui tamen peccatis exigentibus interdum peccatores inveniuntur. In hoc ergo detractorum, contra quos agimus, insipientia sive malitia ostenditur, quia religiosos pseudoapostolos vel pseudoprophetas nominare praesumunt ex quibusdam signis, quorum quaedam peccata levia sunt, quaedam vero gravia, non tamen ad duo praedicta pertinentia: utpote quia quaerunt honorem proprium, quia quaerunt de inimicis vindictam, et quaedam alia huiusmodi: quae etiam si omnia congregata essent in aliquo homine praedicante, non tamen eum pseudoapostolum constituerent vel ostenderent, dummodo vera praedicaret, et missus. De falsitate autem praedicationis nihil proponere audent. Sed de hoc quod dicunt eos praedicare non missos, quod ad rem pertinet, quam inaniter dicant, patet ex his quae supra dicta sunt, cum de eorum praedicatione ageretur. Unde relinquitur in hoc eos esse mendaces, quod eis tantum crimen imponere praesumunt, religiosos, pseudoapostolos nominando. Possent autem eadem astutia vel ipsimet vel quilibet alii de simili crimine infamari. Cum enim pseudoapostoli multa egerint quae etiam alii peccatores agunt, et interdum etiam iusti, licet ex alia causa, in promptu esset arguere: pseudoapostoli leguntur hoc vel illud fecisse; unde et illi qui hoc vel illud faciunt, sunt pseudoapostoli reputandi. Sed in hoc argumento manifeste vanitas inveniretur, ut ex dictis patet.


Caput 4

[69767] Contra impugnantes, pars 5 cap. 4 tit. 1 Quomodo dicunt religiosos esse lupos latrones et penetrantes domos

[69768] Contra impugnantes, pars 5 cap. 4 co. Nunc videndum est quomodo religiosis crimina imponant quae Ecclesia toto temporis sui processu patitur: utpote quod dicunt eos esse lupos, latrones, et penetrantes domos. Quod enim sint fures et latrones, per hoc ostendere volunt, quia, ut dicunt, non intrant per ostium in ovile ovium, dum confessiones audiunt, et praedicant et docent aliunde quam per ostium. Ex quo manifeste insipientiae convinci possunt. Quia ostium Christus est, ut per Glossam ibidem patet: nec praelatus ostium dici potest: unde Glossa ibidem dicit, quod ostium est sibi soli Christus retinuit. Non ergo intelligitur intrare non per ostium qui non intrat per praelatum, sed qui non intrat per Christum, sicut Iudaei, gentiles, philosophi, Pharisaei et haeretici, ut ibidem Glossa exponit. Isti ergo fures dicuntur, quia quod alienum est, suum dicunt; idest oves Dei suas faciunt, non convertendo ad doctrinam Christi, sed ad suam. Latrones, quia quod furantur, occidunt, retrahendo a fide, ut ex verbis Glossarum ibi accipi potest. Et tamen, dato quod fures et latrones dici deberent qui Christum annuntiant secundum veram doctrinam, non per praelatos Ecclesiae; quam hoc sit a religiosis alienum, ex praedictis manifeste apparet; nisi illum errorem aliquis sapiat, quod episcopus vel Papa non sit immediatus praelatus cuiuslibet qui parochiali subditur sacerdoti. Lupos autem rapaces eos dicunt, per hoc quod accedunt ad ministrandum fidelibus Christi alimenta spiritualia, intrinsecus autem intendunt refici de bonis carnalibus eorum; sicut lupi accedunt ad oves, ut de carnibus earum reficiantur. In quo etiam manifeste decipere convincuntur. Manifeste enim Ioan. X, 12, dominus distinguit inter mercenarium et lupum. Hoc autem quod lupo imponunt, Glossa mercenario attribuit, quae sic dicit: mercenarius est qui quaerit quae sua sunt, non quae Christi; qui servit Deo, non propter Deum, sed pro aliqua mercede. Illi ergo qui in hoc tantum offendunt quod intendunt temporalia accipere, et pro eis praedicant, mercenarii sunt, non lupi; nisi ipsi vel corporaliter vastent per potentiam, sicut tyranni, vel spiritualiter dissipent, sicut Diabolus et eius ministri haeretici, ut per Glossam ibidem patet. Hoc etiam apparet ex hoc quod dicitur Act. XX, 29: scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos: Glossa: haeretici callidi in fraude, fortes in disputatione, crudeles in occisione: hoc etiam quod habetur Matth. VII, 15: intrinsecus autem sunt lupi rapaces; Glossa exponit quod specialiter hoc intelligitur de haereticis, qui venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces vel exterius, si copia datur, persequendo vel interius corrumpendo. Quomodo etiam hoc sit temerarium iudicium, iudicare de aliquibus quod carnalia principaliter intendant, quamvis spiritualia seminantes carnalia accipiant, ex dictis patet. Dicunt etiam eos esse penetrantes domos per hoc quod confessiones audiunt sine licentia sacerdotum: sic enim penetrant domos conscientiarum: quod probant per quandam expositionem Glossae quae habetur II Tim. III, 6, super illud, ex his sunt qui penetrant domos etc., Glossa: penetrant domos: idest rimantur proprietatem uniuscuiusque; et quos idoneos inveniunt, ducunt captivos. Proprietatem autem cuiusque rimari non possunt, nisi confessiones audirent. Quia ergo huic auctoritati multum innituntur, videamus intellectum eius. Praedicit enim apostolus quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, erunt homines se ipsos amantes et cetera. Novissimi autem dies, ut Augustinus dicit in epistola ad Hesychium, quandoque dicuntur etiam ipsa apostolorum tempora: unde illud quod dicitur Ioel. II, 28: in novissimis diebus effundam de spiritu meo etc.: Petrus dicit esse completum in die Pentecostes, Act. II, 17. Quandoque etiam novissimus dies dicitur omnium ultimus: Ioan. VI, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die. Hic autem oportet ut intelligantur novissimi dies, qui sunt illi novissimo propinquiores, eo quod apostolus in futurum loquitur. Instabunt, inquit, tempora periculosa, et erunt homines etc.: quod ad illud pertinere videtur quod habetur Matth. XXIV, 12, quod refrigescet caritas multorum, et abundabit iniquitas: unde Glossa ibidem dicit: unde apostolus: erunt homines se ipsos amantes. Non ergo verba apostoli sunt intelligenda quasi vitia quae connumerat, ullo saeculo unquam defuerint; sed quia abundante malitia, in futuris temporibus crescent. Quidam tamen in primitiva Ecclesia erant qui etiam in illis vitiis abundabant: alias frustra diceret: et hos devita: et quasi Timotheo quaerenti, quomodo possum vitare qui nondum sunt? Respondet apostolus: ex his iam sunt illi qui penetrant domos et cetera. Illa ergo vitia quae supra posuerat, ad futurum pertinere vult; sed hoc quod dicit, ex his sunt qui penetrant domos, ad praesens. Unde dicit: penetrant, non penetrabunt; captivas ducunt, non ducent. Nec putandum est hoc loco pro temporis futuri verbis praesentis temporis verba posuisse, ut Augustinus in eadem epistola dicit. Erant ergo in primitiva Ecclesia aliqui ex hoc actu noti, quod penetrabant domos etc., quos vult intelligi illis vitiis esse irretitos quae in novissimis temporibus abundabunt. Qui autem fuerunt isti, expressius exponit ad Tit. I, 10-11, ubi sic dicit: sunt multi inobedientes et vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Sic ergo hoc quod dicit, ex his sunt qui penetrant domos, de illis intelligit qui latenter circumibant domos, falsam doctrinam disseminando; sive intelligatur de domo conscientiae, sive de domo materiali; et captivabant vinculis erroris: unde subiungit apostolus: homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Nec est intelligendum, ut ipsi volunt, quod hoc quod dicit, reprobi circa fidem, accipiatur pro futuro; quasi dicat: qui nunc penetrant domos in futuro erunt reprobi circa fidem: quod patet tum ex hoc quod dicit praesentialiter, hi resistunt veritati; tum ex hoc quod sequitur: sed ultra non proficient; insipientia enim eorum manifesta erit: Glossa: per bonos, praesertim per Ioannem apostolum, per quem in Asia destruendos haereticos praedicit. Ex quo etiam patet quod de haereticis apostolus loquitur. Unde dato quod religiosi confessiones audirent sine licentia praelatorum, dummodo haereticam doctrinam non seminarent, istis verbis apostoli non notarentur. Et sic etiam exclusum est totum eorum figmentum, quo confingere nituntur occasione horum verborum, per religiosos qui confessiones audiunt, novissimorum temporum pericula imminere. Quomodo autem religiosi licite et utiliter confessiones audiant, supra dictum est, cum de hoc ageretur.


Caput 5

[69769] Contra impugnantes, pars 5 cap. 5 tit. 1 Quomodo dicunt quod nunc quasi e vicino tempora Antichristi immineant

[69770] Contra impugnantes, pars 5 cap. 5 co. Iam videamus quomodo mala quae in finali Ecclesia timentur, religiosis imponant, dicentes eos esse nuntios Antichristi. Ad quod persuadendum, ad duo ostendenda conantur. Primo, quod nunc quasi e vicino tempora Antichristi immineant. Secundo, quia nuntii Antichristi sunt specialiter religiosi qui praedicant et confessiones audiunt. De quibus per ordinem agemus. Quod autem non longe sint tempora novissima, ex hoc probare volunt quod apostolus dicit, I Cor. X, 11: nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt; et I Ioan. II, 18: filioli, novissima hora est; et Hebr. X, 37: qui venturus est veniet, et non tardabit; et Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam assistit. Ex quibus omnibus habere volunt, quod cum a temporibus apostolorum, quando haec dicebantur, iam tantum temporis sit elapsum, quod nunc prope immineat tempus Antichristi. Quae quidem verba si sic intelligant ut tempus Antichristi propinquum esse denuntient, eo modo loquendi quo temporis quantuncumque spatium in sacra Scriptura breve solet accipi in comparatione aeternitatis, secundum quem modum dicitur I Cor. VII, 29: tempus breve est; in nullo reprehensibiles inveniuntur. Sed tamen haec eorum assertio ad suam sententiam confirmandam efficaciam non habebit; quia videlicet volunt astruere quod nunc sunt cavenda illa pericula quae propinquissimis temporibus Antichristi praedicuntur futura, et quod per religiosos qui nunc sunt, evenient; de quibus inquiri volunt a praelatis. Si autem ex his verbis aliquod diffinitum tempus significari volunt, utpote quod Antichristus veniet intra septem annos, aut centum, aut mille; inveniuntur praesumptuosissimi multis auctoritatibus convicti. Dominus enim Act. I, 7, quaerentibus discipulis de hoc ipso, respondit: non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua potestate; ex quo argumentatur Augustinus in epistola ad Hesychium, quod si non est eorum nosse, multo minus aliorum. Et Matth. XXIV, 36: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum. Et hoc idem habetur Marc. XIII, 32, et II Thess. II, 2: non moveamini a vestro sensu quasi instet dies domini. Et Augustinus ad Hesychium loquens: dixisti: Evangelium dicit, de die et hora nemo scit. Ego autem, inquit, pro possibilitate intellectus mei dico, neque mensem neque annum adventus ipsius sciri posse. Ita enim hoc videtur sonare tanquam non possit sciri quo anno venturus sit, sed posset sciri qua hebdomade annorum, vel qua decade; et infra: quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero utrum sic saltem possit diffiniri tempus adventus eius, ut eum venturum dicamus infra istos, verbi gratia, vel quinquaginta, vel centum annos, vel quotlibet seu maioris numeri seu minoris annorum; et infra: si autem nec hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego. In primitiva etiam Ecclesia, ut Hieronymus narrat in Lib. de illustribus viris, et Eusebius in ecclesiastica historia, quorundam doctrina est reprobata, propter hoc quod adventum domini instare dicebant, sicut et isti nunc dicere videntur. Non ergo potest quantumlibet spatium determinari, parvum vel magnum tempus, quo finis mundi, in quo Christus et Antichristus expectantur, expectetur. Et propter hoc dicitur I Thess. V, 2, quod dies domini sicut fur veniet: et Matth. XXIV, 38: sicut in diebus Noe non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes; ita erit adventus filii hominis. Unde etiam Augustinus in epistola ad Hesychium proponit tres adventum domini expectantes: quorum unus citius, alter tardius dominum putat esse venturum; tertius suam de hoc ignorantiam confitetur: et hunc magis commendat, primum vero magis increpat. Ad astruendam etiam suam intentionem, tali ratione utuntur. Ab adventu Christi ultima aetas incepit; aliae vero aetates non duraverunt ultra mille annos: unde cum iam ab adventu Christi multo plures quam mille anni transierint, in brevi huius aetatis est terminus expectandus. Cui rationi obviat Augustinus in Lib. LXXXIII quaestionum, quaestione LX, senectus solet etiam tantum tenere temporis quantum reliquae omnes aetates. Senectuti autem comparat istam ultimam aetatem: unde concludit: aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a domini adventu usque in finem saeculi, quibus generationibus computetur, incertum est. Et hoc utiliter Deus voluit latere, sicut in Evangelio scriptum est, et apostolus testatur dicens, diem domini tanquam furem esse venturum. Inducunt etiam octo signa, quibus propinquum Antichristi adventum ostendere volunt; quorum primum videtur sumi ex hoc quod dicitur Dan. VII, 25, de Antichristo: putabit quod possit mutare tempora: Glossa: in tantam elatus superbiam, ut leges et caeremonias mutare conetur. Unde cum quidam iam Christi Evangelium mutare conentur in quoddam aliud Evangelium quod dicunt aeternum, manifeste dicunt instare tempora Antichristi. Hoc autem Evangelium de quo loquuntur, est quoddam introductorium in libros Ioachim compositum, quod est ab Ecclesia reprobatum: vel etiam ipsa doctrina Ioachim, per quam, ut dicunt, Evangelium Christi mutatur. Quo supposito, istud signum nullum est: quia temporibus apostolorum quidam Evangelium Christi mutare voluerunt, ut patet Gal. I, 6: miror quod tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in aliud Evangelium. Secundum signum assumunt ex hoc quod habetur in Psalmo: constitue domine legislatorem super eos: Glossa: Antichristum legis pravae latorem. Unde, cum doctrina praedicta, quam legem Antichristi dicunt, sit Parisius exposita, signum est Antichristi adventum instare. Sed doctrinam Ioachim, vel illius introductorii, quamvis alia reprobanda contineat, esse doctrinam quam praedicabit Antichristus, falsum est. Ipse enim praedicabit se esse Deum, ut habetur II Thess. II, 4: ut in templo Dei sedeat tanquam sit Deus, et quod extollitur supra omne quod nominatur Deus aut quod colitur. Quod si doctrinam Antichristi intelligunt omnem falsam doctrinam, sicut et Antichristi dicuntur omnes haeretici; tunc istud signum nullum est. Quia a primitiva Ecclesia nullum tempus fuit in quo doctrinae haereticae non proponerentur. I Ioan. II, 18: nunc autem Antichristi multi facti sunt: Glossa: Antichristi sunt omnes haeretici. Tertium signum assumunt ex hoc quod habetur Dan. V, 25, et Isai. XXI, 9. Visa est in Babylone reproba, manus scribentis: mane, thecel, Phares. Hanc autem Scripturam iam dicunt esse visam in Babylone dilecta, scilicet Ecclesia. Mane enim interpretatur, numeravit regnum tuum, et complevit illud, idest finivit. Per Scripturam autem supradictam numeratur regnum Christi. Dicitur enim quod durabit usque ad mille ducentos sexaginta annos. Thecel exponitur, appensus es in statera, et inventus es minus habens: quia in Scriptura praedicta Evangelio Christi praefertur aliud Evangelium aeternum. Phares exponitur, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. Et similiter isti dicunt, quod regnum Ecclesiae finietur, et ad alios transferetur. Unde, sicut Scriptura illa significat terminum Babylonis instare, ita etiam haec Scriptura significat terminum Ecclesiae. Sed hoc signum apparet esse frivolum ex hoc quod dicit Augustinus, 18 de Civ. Dei, quod quidam dixerunt, quod cultus nominis Christi debebat durare per trecentos sexagintaquinque annos, deinde completo memorato annorum numero, sumeret finem. Iam ergo ante tempus Augustini aliqui fuerunt qui tempus Christi numeraverunt; et sic ista Scriptura non est de novo visa. Unde per hoc non potest probari quod adventus Antichristi iam de propinquo immineat. Augustinus etiam ibidem narrat, suo tempore quosdam fuisse qui computabant annos ab ascensione Christi usque ad ultimum eius adventum, quidam quadringentos, quidam quingentos, et quidam mille: quos omnes confutat auctoritate domini dicentis: non est vestrum nosse tempora vel momenta. Ibidem etiam hunc modum argumentandi quo isti utuntur, improbat in quibusdam, qui ex decem plagis Aegypti volebant sumere numerum persecutionum quas Ecclesia est passura: quas dicit esse coniecturas humanas nulla veritatis firmitate roboratas. In hoc etiam signo evidenter Scripturae quam reprobant, assentiunt; cum et ipsi dicant Babylonem dilectam cito esse destruendam, sicut et Scriptura quam improbant, asserebat. Patet etiam similitudinem nullam esse: quia Scriptura illa quae visa est in Babylone, divinitus est ostensa, unde erat indicium veritatis; sed Scriptura de qua loquuntur, est ex errore confecta, unde ex ea nullum potest elici argumentum. Alia vero quinque signa sumunt ex Evangelio Matthaei, ubi dominus videtur ponere signa adventus sui. Quartum quidem signum est ex hoc quod dicitur Matth. XXIV, 9: occident vos, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Dicunt enim, quod hoc nunc impletur: quia quidam qui in Ecclesia videntur esse sanctiores, correptionem non sustinentes, suos correctores tradunt in tribulationem et mortem, et in odium hominum. Hoc vero signum omnino nullum est; cum huiusmodi tribulationes sanctorum maxime fuerint in ipsis apostolis et in martyribus, de quibus dominus hoc praedicebat: nec adhuc aliquae similes persecutiones illis apparent. Unde non est magis signum propinquitatis adventus Christi quam tunc erat. Quintum signum sumunt ex hoc quod ibi subditur: et tunc scandalizabuntur multi, quod dicunt nunc impleri, quando religiosi diffamantur, et ex hoc homines scandalizantur. Sed ista expositio est contra Glossam, quae ibi dicit: scandalizabuntur, idest discedent a fide timore vel portentis, vel immanitate tormentorum. Unde patet hoc esse completum temporibus martyrum. Et iterum non est novum quod sancti viri ab impiis infamentur, cum dicatur etiam ipsis apostolis, Matth. V, 11: beati estis, cum maledixerint vobis homines, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes. In ecclesiastica etiam historia recitatur, quomodo tyranni procurabant fideles Christi turpissimis vitiis infamari. Sextum signum accipiunt ex hoc quod sequitur ibi: et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Quod dicunt nunc apparere, quando religiosi quidam apparent, quos pseudoprophetas nominant, per hoc quod se ipsos commendant, et propter alia quaedam huiusmodi. Sed haec eorum expositio patet esse perversa per Glossam quae habetur Marc. XIII, 21, ubi eadem verba leguntur: quae pseudoprophetas dicit esse intelligendos haereticos, vel illos qui in populo Iudaeorum fuerunt seductores post Christi passionem ante eversionem terrenae Ierusalem. Ad huius etiam destructionem sufficit quod supra dictum est de pseudoprophetis. Septimum signum accipiunt ex hoc quod ibidem subditur: et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: quod dicunt impleri, quando quidam qui videntur in Ecclesia maxime fidei zelatores, dimittunt Evangelium Christi, et adhaerent Evangelio aeterno: in quo ostenditur caritas quam habere debent ad Christum, refriguisse. Sed in hoc plane mentiuntur: quia illi de quibus loqui videntur, Evangelium Christi non dimittunt, nec alteri Evangelio adhaerent. Et praeterea, dato quod hoc esset, nunquid (non) a multis retroactis temporibus aliqui qui in Ecclesia videbantur perfecti, novas haereses confinxerunt, Christi Evangelium dimittentes, ut Pelagius, Nestorius, Eutyches et multi alii huiusmodi? Nec in hoc tamen illorum caritas refrigescere ostenditur, quod etsi praedictam doctrinam non sequantur, tamen non persequuntur. Non enim persecutione indiget in quo defensor non invenitur; immo hoc esset errores extirpatos sub specie correctionis suscitare, et auribus populi inculcare: quod est maxime periculosum: unde Gregorius dicit in 14 Moral., quod mortuo Eutychio haeretico, quia fere nullus erat qui eius dicta sequeretur, dissimulavit eius dicta persequi, ne in favillas videretur verba iaculare. Octavum signum sumunt ex hoc quod ibi subditur: praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe: quod nunc impleri dicunt per se ipsos, qui haec signa et pericula annuntiant, quae ab omnibus annuntiari volunt, secundum illud II Tim. IV, 2: praedica verbum, insta opportune, importune; intantum quod eos qui huiusmodi signa non praedicant, dicunt esse pseudoapostolos, quia non habent oculos ante et retro, idest ad cognoscendum praeterita et futura, sicut animalia de quibus legitur Apoc. IV, 6. Sed hoc etiam eorum signum omnino nullum est. Quidam enim eorum vanitati similes, etiam a tempore primitivae Ecclesiae huiusmodi signa conficta annuntiabant, qui ab aliis Catholicis et gravibus reprimebantur, ut habetur in ecclesiastica historia: et Marc. XIII, 6, in Glossa super illud, multi venient in nomine meo etc., quae sic dicit: imminente excidio multi venerunt qui se esse christos dicerent, et iam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cetera diem domini instare minati sunt. Sic ergo illi qui huiusmodi signa praenuntiant, non computantur in numero illorum qui Evangelium annuntiant, sed in numero eorum qui seducent multos. Unde quod dominus dicit: praedicabitur hoc Evangelium regni etc., non refertur ad praedicationem horum vanorum signorum, sed ad praedicationem fidei Christianae, quae in universo orbe ante Christi adventum debet annuntiari. Unde etiam Augustinus in epistola ad Hesychium probat non instare adhuc diem domini, cum adhuc suo tempore essent gentes, in quibus certissimum erat Evangelium Christi nondum esse praedicatum. Patet etiam quod in hoc signo incidunt etiam in foveam quam fecerunt, dum imponunt aliis quod quandam novam doctrinam Evangelium regni nominant, et ipsi hic manifeste haec signa quae annuntiant, Evangelium regni dicant. Haec etiam quinque ultima signa vana et nulla esse, patet per Augustinum in epistola ad Hesychium, ubi sic dicit: fortasse omnia quae a tribus Evangelistis dicta sunt de Christi adventu, diligentius inter se collata atque discussa, inveniantur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo, quod est Ecclesia: de quo adventu suo dixit: amodo videbitis filium hominis sedentem et cetera.


Caput 6

[69771] Contra impugnantes, pars 5 cap. 6 tit. 1 Quomodo probare nituntur quod nuntii Antichristi sunt specialiter religiosi qui praedicant

[69772] Contra impugnantes, pars 5 cap. 6 co. Nunc videamus quomodo nituntur investigare qui sunt illi per quos pericula novissimorum temporum imminebunt, quos appellant nuntios Antichristi. Et procedunt tali deductione. Certum est, inquiunt, quod isti seductores non erunt de barbaris, gentilibus et Iudaeis. Hoc autem est contra id quod habetur Apoc. XX, 7: seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog: Glossa: has duas gentes ad litteram prius seducet, et per has ad alias procedet. Vel secundum aliam expositionem, ibidem per Magog intelliguntur omnes persecutores Diabolum intra se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Non ergo barbari a persecutione Antichristi excluduntur, ut dicunt. Procedunt autem ulterius ostendendo quod erunt Christiani, per hoc quod dicitur II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis: Glossa: idest Christianae religionis. Et loquitur de illis per quos pericula novissimorum temporum imminebunt. Sed in hoc errare noscuntur, quia illa vitia quae ibi enumerantur ab apostolo, non sunt ita accipienda, quasi omnia eisdem oporteat inesse, sed quaedam his, quaedam aliis. Unde non oportet quod omnes illi per quos imminent illa pericula, habeant speciem pietatis, sed eorum aliqui: sicut etiam in primitiva Ecclesia patiebantur apostoli persecutionem et a fidelibus et ab infidelibus, ut patet II Cor. XI, 26: periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus. Ulterius procedunt, quod isti nuntii Antichristi non reperientur inter aperte malos. Hoc autem est expresse contra Glossam super illud Psalmum: Deus quis similis erit tibi? Quae totum illum Psalmum exponit, de persecutione Antichristi; et inter ceteros Antichristi ministros per Philistiin dicit significari illos qui sunt ebrii luxuria saecularium. Gregorius etiam in moralibus exponens illud Iob XXX, 1: nunc autem derident me iuniores, dicit haec esse verba Ecclesiae ab adversariis suis extremis temporibus pressae: et postea subiungit: quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: quae postea et multa sequentia de aperte malis et carnaliter viventibus exponit. Dicunt etiam, quod tales Antichristi ministri inter eos qui videntur boni, invenientur: quod probant per illud quod dicitur Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis, et per aliquas alias huiusmodi auctoritates. Sed quamvis tales aliqui sint futuri, per quos Antichristus seducet; nihilominus et alii non excluduntur, sicut etiam in primitiva Ecclesia fideles per utrosque persecutiones patiebantur. Quod etiam dicunt, quod nullus potest seducere nisi sit apparens bonus, patet esse falsum; cum multo plures seducantur deliciis huius mundi et terroribus quam etiam specie honestatis. Procedunt ulterius, quod nuntii Antichristi invenientur inter eos qui vacant studio litterarum: quod probare nituntur per hoc quod habetur II Tim. III, 7: semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quae probatio quam sit inepta, apparet cum hoc referatur ad mulierculas seductas, ut ipse textus ostendit, magis quam ad homines seducentes. Dato etiam quod ad seductores esset referendum, ad illos pertineret qui studio vacantes, deviant a fidei veritate; cum de haereticis verba illa sint exponenda, ut supra dictum est. Hoc idem probare nituntur per hoc quod dicit Gregorius in Lib. 13 Moral., super illud Iob XVI, 10: hostis meus terribilibus oculis et cetera. Sicut, inquit, incarnata veritas in praedicatione sua pauperes idiotas et simplices elegit; sic e contrario Antichristus ad praedicandum falsitatem suam astutos ac duplices, atque huius mundi scientiam habentes electurus est. Sed qui sunt isti praedicatores litterati quos Antichristus mittet, Gregorius infra statim exponit, utens auctoritate Isai. XVIII, 2: qui mittit in mari legatos in vasis papyri, super aquas: quod exponens dicit: mittit in mari legatos, quia praedicatores suos in saeculo spargit. In vasis papyri super aquas. Vasa papyri sunt corda saecularium doctorum. In vasis igitur papyri super aquas legatos mittere, est praedicationem suam in carnalium sapientium sensibus ponere, et defluentes ad culpam populos vocare. Illi ergo litterati sunt praedicatores Antichristi qui saeculariter viventes, populos ad lascivias inducunt. Nec tamen si per litteratos Antichristus pericula inducet, sequitur quod solum per eos. Procedunt ulterius deducendo, quod inter illos litteratos inveniuntur nuntii Antichristi, quorum consilium reputatur pretiosum, maximum et optimum, quasi si quis consulat Deum, ut dicitur de Achitophel II Reg. XVI, 23. Et quod seductores finalis Ecclesiae per Achitophel significantur, probant per hoc quod Achitophel prius fuit cum David, et postea cum Absalon: sic isti prius erunt cum Christo, postea cum Antichristo: unde dicitur II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis: et postea sequitur: homines reprobi mente corrupti circa fidem: et per illud quod dicitur Ioan. III: ex nobis prodierunt: Glossa: nobiscum in sacramentis communicant. Sed ista probatio non est efficax: quia non est intentio apostoli in verbis praemissis, quod prius habeant speciem pietatis, et postea eam deponant ad infidelitatem conversi; sed simul dum speciem habent pietatis superficie tenus, virtutem eius abnegant, infideles existentes. Multi etiam haeretici nobiscum in sacramentis conveniunt: aliqui enim sacramenta Ecclesiae recipiunt, ad minus ad apparentiam. Dato etiam quod quantum ad hoc per Achitophel significarentur, non tamen oporteret quod quantum ad hoc quod Achitophel in consiliis fuit famosus. Hic etiam eorum processus ex coniectura humana procedere apparet, sicut in illis qui per plagas Aegypti futuras persecutiones Ecclesiae praedicere voluerunt, ut supra dictum est. Adhuc procedunt ulterius, et ostendere volunt quod tales nuntii Antichristi inter eos invenientur qui sunt ad consilia obligati, per hoc quod dicit Gregorius super illud Iob XXX, 12: ad dexteram orientis etc., ad dexteram inquit orientis calamitates insurgunt; quia ad persecutionem Ecclesiae prosiliunt qui electa membra redemptoris esse credebantur. Sed per hoc non potest probari quod inveniantur inter ligatos ad consilia: quia electa membra, quae per dexteram significantur, omnes bonos intelligit: unde ibidem dicit: in hoc loco dexterae vocabulo fidelis populus Ecclesiae sanctae designatur. Si etiam per membra electa non significantur nisi perfecti, adhuc probatio non est efficax: quia etiam aliqui sunt perfecti propter gradum caritatis, etiam si sint matrimonio coniuncti: praelati etiam sunt perfecti quantum ad statum. Unde per electa membra non possunt soli religiosi intelligi. Sed in processu eius plane apparet fallacia consequentis. Probare etiam nituntur hoc idem per hoc quod dicitur Matth. II, 13: futurum est ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum: Glossa: quam cito Christus in mundo apparuit, incepit in eum persecutio, quae praefiguravit persecutionem sanctorum. Et ideo concludunt, quod sicut in adventu Christi se opposuerunt Christo qui sapientiores et sanctiores videbantur, scilicet Scribae et Pharisaei; ita etiam se opponent fidelibus Christi in fine qui sapientes et sancti videntur, scilicet litterati et religiosi. Sed haec probatio non est efficax: quia etiam Christum non solum persecuti sunt Scribae et Pharisaei, sed etiam principes sacerdotum, ut Anna et Caiphas; et principes saeculares, ut Herodes et Pilatus. Nec illi qui Christum persecuti sunt, erant simul omnes Scribae et Pharisaei, sed quidam Scribae tantum, quidam Pharisaei tantum. Unde ex hoc non potest haberi quod intendunt: quia haec ratio non magis tangit religiosos litteratos quam illitteratos; nec eos magis quam praelatos et principes et doctores saeculares. Ex his autem omnibus praedictis sic colligendo concludunt. Patet ergo quod nuntii Antichristi erunt Christiani apparentes boni, studiis litterarum dediti, in consiliis dandis famosi, religiosi, ad consilia obligati: in qua conclusione quid intendant, ostendunt. Eos enim quos infamare nituntur, ita notificant, ac si eos exprimerent nominatim. Nihil enim differt dicere Socratem et Sophronisci filium, si solus sit Sophronisci filius Socrates. In quo eorum excusatio tollitur, et simul ostenditur quod ad personas descendunt. Sed in hoc eorum processu multipliciter errare convincuntur. Primo ex hoc quod nuntios Antichristi definiunt tanquam unum hominum genus, cum ex diversis statibus hominum ministros Antichristi futuros Glossa ostendit super illum Psalmum: Deus, quis similis erit tibi? Secundo, quia etsi diversae auctoritates de singulis quae colligunt, loquuntur, non tamen potest haberi quod omnes conditiones praedictae in eisdem congregentur; sed forte multi erunt seductores nuntii Antichristi, quorum alii erunt religiosi, alii litterati, alii famosi in consiliis, et sic de aliis: et forte non erunt aliqui de numero eorum in quibus omnia praedicta conveniunt. Tertio, quia etsi inter istos invenirentur, non tamen inter eos solos, ut probatum est. Unde haec probatio non magis procedit contra eos quam contra alios. Quarto, quia etsi aliqui talium sint futuri nuntii Antichristi, non tamen omnes tales, sed aliqui forte pauci, sicut et de singulis statibus forte aliquos ad se colliget Antichristus. Quinto, quia istae conditiones sunt bonae: scilicet esse Christianum, litteratum, famosum in consiliis, religiosum. Unde ex his conditionibus non potest iudicari de aliquo quod sit nuntius Antichristi; sed magis ex aliquibus malis, secundum doctrinam domini, Matth. VII, 16-17: unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur, scilicet bona ex bonis, mala ex malis.


Caput 7

[69773] Contra impugnantes, pars 5 cap. 7 tit. 1 Quomodo bona religiosorum pervertere nituntur et suspecta ostendere

[69774] Contra impugnantes, pars 5 cap. 7 co. Nunc ultimo videamus, quomodo bona religiosorum, quae negare non possunt, nec mala esse asserere, utpote orationes, ieiunia, miracula, et huiusmodi, pervertere nitantur et suspecta ostendere, occasione accepta ex hoc quod in quibusdam Scripturae locis aliqui perversi homines huiusmodi operibus suam malitiam palliare dicuntur. Dicitur enim Matth. VII, 15, de falsis prophetis, quod veniunt in vestimentis ovium: ubi dicit Glossa, quod in conspectu hominum similes sunt ministris iustitiae, dum ieiunant, orant, eleemosynas dant; sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputantur; et infra super illud, multi dicent mihi etc., dicit Glossa: maxime cavendum est ab his qui propter nomen Christi miracula habent: quae cum propter infideles dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiantur, putantes ibi esse invisibilem sapientiam ubi est visibile miraculum. Ex quibus ostendere volunt, quod nec ex virtutum operibus nec ex miraculorum signis sunt aliqui acceptandi. Sed haec eorum sententia quam manifeste sit divinae auctoritati contraria, facillimum est videre, cum dominus dicat Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est; Matth. etiam XII, 33, dicitur, quod arbor ex fructu cognoscitur, bona ex bono, mala ex malo; dicitur etiam I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes - Glossa, vestram dignitatem - glorificent Deum in die visitationis. Ex quibus patet quod ex bonis operibus in aliquo visis est acceptandus. Similiter et miracula per aliquem facta eum commendabilem reddunt, et doctrinam ipsius: unde dominus dicit Ioan. V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam sunt quae testimonium perhibent de me: et Marc. ult. dicitur, quod apostoli praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Signa ergo testimonium et homini perhibent et doctrinae. Hoc autem non pro tanto dicimus, quin ab aliquibus malis aliqua virtutum indicia et miraculorum signa ostendantur; sed quia nobis tantum de manifestis iudicare conceditur. Unde si in aliquo bona appareant, manifeste ex his iudicandus est bonus, nisi alia manifeste mala ostendantur, ex quibus apparere possint illa bona indicia quae in eis apparent, non esse eorum fructus. Unde Matth. VII, 16 super illud, a fructibus eorum cognoscetis eos, dicit Glossa: non a veste, sed ab operibus: quod de manifestis accipit. Et Rom. XIV, 3 super illud, is qui manducat etc., dicit Glossa: manifesta sunt quae non possunt bono animo fieri, ut sunt stupra, blasphemiae, furta et huiusmodi: de quibus iudicare permittitur nobis; de quibus etiam dicitur: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Sed ea quae dubia sunt quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Auctoritates ergo quas inducunt, sic intelligendae sunt, ut quantumcumque in aliquo bona signa appareant, illis decipi non debemus, ut ex illis signis vel ad malum vel ad errorem aliquem pertrahamur. Sed si aliquis qui non invenitur ad errorem pertrahere vel malum suggerere, credatur esse bonus propter opera bona quae ostendit, quamvis forte sit malus; non est in hoc periculosa deceptio, cum non sit hominum de occultis cordis iudicare. Unde II Cor. XI, 14, super illud, ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, dicit Glossa: cum se bonum fingens, ea vel facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est periculosus error aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat, magna vigilantia opus est. Addunt etiam huic suae nequitiae, ut opera bona quae in religiosis respiciunt, hypocrisim nominent; quam gravissimum asserunt esse peccatum, in hoc Pharisaeis similes, qui domino eiiciente Daemonium, dixerunt: in Beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemonia, ut habetur Matth. XII, 24 et Luc. XI, 15. Quibus similes sunt qui bona opera quae in aliis vident, statim ad hypocrisim referunt: unde dominus ad eos confutandos dicit si quidem ex fructu arbor cognoscitur. In hoc etiam quam sit periculosa eorum assertio, facile patet: quia sic homines a perfectionis operibus retraherentur, si istud iudicium procederet; et in cordibus hominum confirmaretur quod propter opera perfectionis exterius apparentia aliquis esset hypocrita iudicandus; vel si etiam postquam perfectionis statum assumpserit, ex quocumque peccato commisso hypocrita diceretur, hypocrisi existente tam gravi peccato, ut dicunt. Sed hoc removet Gregorius 31 Lib. Mor. super illud Iob XXXIX, 16, frustra laboravit nullo timore cogente: ubi sic dicit: sciendum vero quia sunt nonnulli quos caritatis gremio nutriens mater Ecclesia tolerat, quo usque ad spiritualis aetatis incrementa perducat: qui nonnunquam et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non valent; et infra: hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere: quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Illi ergo soli sunt hypocritae dicendi ex sententia beati Gregorii, qui ea intentione opera perfectionis assumunt, ut malitiam suam occultius exerceant, et magis nocere possint; non autem illi quos contingit ex infirmitate peccare etiam post habitum perfectionis assumptum. Epilogus. Sic igitur divina auxiliante gratia malignorum detractionibus repressis, evidenter apparet quod nihil damnationis est his qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant, sed crucem domini baiulantes, operibus spiritualibus insistunt, carnalia desideria contemnentes. Pateret siquidem locus multa replicandi contra praedictos detractores; sed eos divino iudicio reservamus, cum eorum nequitia possit esse omnibus manifesta ex his quae ex corde suo nequissime protulerunt, secundum sententiam domini dicentis, Matth. XII, 34: quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Si quis ergo emundaverit se ab istis, ut habetur II Tim. II, 21, scilicet eorum iniquitati non consentiat, erit vas in honorem sanctificatum, et utile domino, ad omne opus bonum paratum. Qui vero eis consentiunt, caeci caecos sequentes, simul cum eis in foveam cadent: a qua ut liberemur, haec dicta sufficiant, Deo adiuvante, cui sit honor et gratiarum actio in saecula saeculorum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264