CORPUS THOMISTICUM
Collectio opusculorum Thomae de Aquino in codice
Bibliotheca Apostolica Vaticana lat. 807
circa A. D. MCCXXIII exarato

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Initia a M. Grabmann Monasterio Westfalorum 1949 edita
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





NOTA EDITORIS: Librarius qui hunc codicem exaravit scripsit alium quod videtur eius complementum, scilicet cod. Vat. lat. 784 [=V²], continens libros ab primo absentes: Contra impugnantes, Super De divinis nominibus, et Compendium theologiae. In his duabus collectionibus, Ioanni papae XXII confectis, reperivit Bernardus Guidonis opuscula memorata in sua Vita Sancti Thomae Aquinatis.




Ad indicem catalogorum





Incipiunt opuscula fratris Thomae de Aquino ordinis fratrum praedicatorum et primo de natura generis

[1] f. 1r-21v De natura generis. Incipit. Quoniam omnis res creata generis limitibus continetur ... a deo sunt qui est super omnia benedictus in saecula saeculorum. Amen.

[2] f. 21v-30r De quattuor oppositis. Quoniam quattuor sunt oppositiones ut dicitur in praedicamentis ... ut ibidem docetur, et haec de quattuor oppositis dicta sufficiant.

[3] f. 30r-32r Incipit liber de potentiis cognitivis. Quoniam duae sunt potentiae cognitivae in homine ... quae est earum subiectum. Et haec de principio individuationis ad praesens dicta sufficiant.

[4] f. 32r-34v Capitulum secundum. Cum autem omnis cognitio a sensu incipiat ... relinquunt ut risibile et huiusmodi accidentia. Capitulum tertium. Nunc restat de accidente secundo modo dicto agere. Sciendum est ... species praedicatur. Et haec de natura accidentis ad praesens dicta sufficiant.

[5] f. 34v-45r Incipit tractatus de natura materiae in quo ostenditur per motum quae sit natura materiae et qualiter non requiruntur dimensiones interminatae ut posuit Averoys nec sunt multae formae unius rei. Postquam de principiis sermo habitus est, remansit ... habent esse ut dicitur in primo phisicorum.

[6] f. 45r-51r Incipit liber de natura instantis. Quoniam omnem durationem concomitatur instans ... bona sunt et haec de instantibus dicta sufficiant.

[7] f. 41r-54v Incipit liber de natura verbi intellectus. Quoniam circa naturam verbi intellectus sine quo ymago trinitatis non invenitur ... facilius et citius acquiritur et haec de verbo dicta sufficiant.

[8] f. 54v-81v Incipit tractatus de perfectione christianae religionis. Christianae religionis propositum in hoc praecipue videtur consistere ... auctoritate veritatis confitetur.

[9] f. 81v-83v Incipit tractatus de motibus naturalibus corporis ... Quoniam in quibusdam naturalibus corporibus quaedam naturales actiones apparent ... intrinsecis procedentes et haec de operibus et actionibus occultis ad praesens dicta sufficiant.

[10] f. 84r-86v Incipit tractatus de motu cordis. Quia omne quod movetur necesse est habere motorem ... infrigidatur et haec de motu cordis ad praesens dicta sufficiant.

[11] f. 86v-94v Incipit tractatus de entium quiditate. Quia parvus error in principio magnus est in fine ... simpliciter in quo sit finis et consummatio huius sermonis.

[12] f. 94v-95v Incipit tractatus de demonstratione. Ad habendam cognitionem de demonstratione sciendum ... augetur. Sic patet quod diximus.

[13] f. 95v-107r Incipit tractatus de fallaciis. Quia logica est scientia ad ratiocinandum ... De fallaciis dicta sufficiant. Explicit tractatus fallacium fratris Thomae.

[14] f. 107r-112r Incipit tractatus de principiis naturae. Quoniam quoddam potest esse licet non sit ... principia omnium ceterorum.

[15] f. 112r-138v Incipit tractatus de angelis. Quia sacris angelorum sollempniis interesse ... corporeos.

[16] f. 138v-155r Incipit tractatus de unitate intellectus. Sicut omnes homines naturaliter scire desiderant ... ignorantiae consuletur.

[17] f. 155r-162r Incipit liber de sortibus. Postulavit a me vestra dilectio ... de sortibus dictum est. Explicit liber de sortibus editus a fratre Thoma de aquino ordinis praedicatorum.

[18] f. 162r-163v Incipit tractatus alius de natura verbi intellectus. Ad intellectum huius nominis quod dicitur verbum ... inmaterialiter genitus dicitur verbum.

[19] f. 163v-164r Incipit liber de iudiciis astrorum. Quia petisti ut tibi scriberem an liceret uti ... dependent iudiciis astrorum uti. Explicit liber de iudiciis astrorum ad eundem utrum sint licita.

[20] f. 164v-166v Incipit tractatus de regimine subditorum ad ducissam Brabantiae illustri dominae fratris Thomae et cetera. Excellentiae vestrae recepi litteras ... tempora longiora.

[21] f. 166vb-171v Incipit tractatus Responsionum. Reverendo in Christo fratri Johanni Magistro ordinis fratrum praedicatorum frater Thomas ... praeter limites theologicae facultatis, sed ex vestra iniunctione factum est mihi debitum quod proprii officii processio nullatenus requirebat.

[22] f. 171va-172v Responsio fratris Thomae ad quosdam articulos sibi missos. Carissimo sibi in Christo fratri Gerardo Bisuntino ordinis fratrum praedicatorum frater Thomas ... suffragia rependatis.

[23] f. 172v-192r Incipit tractatus ad Urbanum papam. Libellum ab excellentia vestra mihi exhibitum sanctissime pater urbane papa ... possunt reduci.

[24] f. 192r-210r Incipit liber de regimine principum. De rege et regno ad regem Cipri. Cogitanti mihi quid offeram regiae celsitudini ... ut animi hominum recreentur.

[25] f. 210r-210v Incipit liber de propositionibus modalibus. Quia propositio modalis a modo dicitur ... sicut patet in hac figura.

[26] f. 210v-213r Incipit liber de mundi aeternitate. Supposito secundum fidem catholicam ... probabilitatem afferre.

[27] f. 213r-228v Expositio simboli secundum fratrem Thomam de Aquino ordinis fratrum praedicatorum. Credo in unum Deum et cetera, primum quod est necessarium ... ad iudicium. Rogemus dominum et cetera.

[28] f. 228v-230 Expositio salutationis angelicae. Ave Maria gratia plena. In salutatione ista ... fructus eius magis benedictus et cetera. Explicit salutationis angelicae expositio secundum fratrem Thomam de Aquino ordinis praedicatorum.

[29] f. 230v-239r Expositio orationis Dominicae. Pater noster. Inter orationes alias ... a malo et cetera. Explicit expositio orationis Dominicae.

[30] f. 239r-247v Incipit liber de articulis fidei et ecclesiae sacramentis ad archiepiscopum Panormitanum. Postulavit a me vestra dilectio ut de articulis fidei ... in saecula saeculorum. Explicit.

[31] f. 247v-254r Incipit expositio decretalis primae ad archidiaconum Tudertinum. Salvator noster discipulos ad praedicandum mittens ... non fuit specialiter erratum.

[32] f. 254r-256v Expositio super secundam decretalem Dampnamus. Dampnamus ergo ... in hac decretali dampnatur error Joachim ... distat a Deo.

[33] f. 256v-268v Incipit liber de rationibus fidei ad Cantorem Antiochenum. Beatus Petrus apostolus qui promissionem accepit a Deo ... diligentius pertractata sunt.

[34] f. 268v-273r Incipit tractatus de forma absolutionis poenitentiae sacramentalis. Perlecto libello a vobis exhibito inveni assertionem ... de vestro mandato laborem complevi.

[35] f. 273r-303r Incipit liber de perfectione spiritualis vitae. Quoniam quidam perfectionis ignari ... faciem amici sui.

[36] f. 303r-304r Incipit liber de mixtione elementorum. Dubium apud multos ... virtus eorum.

[37] f. 304rb-309r Incipiunt Responsiones ad multos articulos fratris Thomae de Aquino ordinis praedicatorum. Lectis litteris vestris in eis inveni ... orationum suffragio respondeatis.

[38] f. 309r-316r Incipit expositio fratris Thomae supra librum de ebdomadibus. Praecurre autem prior in donum tuam... hoc privilegium sapientiae studium habet ... terminatur expositio huius libri. Benedictus deus per omnia. Amen.



Ad indicem catalogorum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur