CORPUS THOMISTICUM
Opera fratris Thome de Aquino
quorum exempla sunt Parisius
apud cod. Praha, Knihovna metropolitní kapituly 28 A.XVII.1

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Textum a M. Grabmann Monasterio Westfalorum 1949 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit








Ad indicem catalogorum





Ista sunt opera fratris thome de aquino ordinis predicatorum, quorum exempla sunt parisius

[1] Quattuor libri super sententias.

Idem de questionibus disputatis partes tres. Unam disputavit parisius [2] de veritate; aliam in ytalia scilicet [3] de potentia dei et ultra; aliam secunda vice Parisius, scilicet [4] de virtutibus et ultra. [5] Undecim de quolibet.

[6] Tres partes summe. [7] Summam contra gentiles, que continet quattuor libros.

[8] Glosas super quattuor evangelia. [9] Expositionem super Job ad literam.

[10] Super Ysaiam. [11] Super Jeremiam. [12] Super Trenos.

[13] Expositio super primam decretalem de fide catholica et sancta trinitate.

[14] Et super secundam Dampnamus autem, ambas ad archidiaconum cundentinum.

[15] De articulis fidei et ecclesie sacramentis ad archiepiscopum panormitanum.

[16] Contra impugnantes dei cultum et religionem. [17] Super epistolam ad romanos. [18] Super primam ad corinthios capitula XI.

[19] Contra magistros parisienses tempore alexandri IV. [20] Super dyonisium de divinis nominibus.

[21] De rationibus fidei ad cantorem antiochenum. [22] Super boetium de ebdomadibus.

[23] De perfectione vite contra magistrum geroldum. [24] Super boetium de trinitate.

[25] De doctrina retrahentium a religione. [26] De fide spe ad fratrem raynaldum.

[27] De sortibus ad dominum Jacobum de tonengo.

[28] De forma absolutionis penitentie sacerdotalis ad magistrum ordinis.

[29] Declaratio VII questionum ad lectorem bisenum.

[30] De regimine judeorum ad regem brabantie. [31] De regno regendo ad regem cipri.

[32] In quibus homo licite potest uti iudicio astrorum.



[33] Super metaphysicam aristotelis libros XII.

[34] Super librum ethycorum X.

[35] Super polliticorum libros IV.

[36] Super librum phisicorum aristotelis.

[37] Super libros de celo et mundo.

[38] Super primum de generatione.

[39] Super duos libros methaurorum.

[40] Super secundum et tertium de anima.

[41] Super librum de causis.

[42] Super librum de sompno et vigilia.

[43] Super librum de memoria et reminiscentia.

[44] Super librum de sensu et sensato. [45] Super librum posteriorum.

[46] Super de motu animalium. [47] Super primum peryermenias.

[48] De operibus occultis ad quendam militem.

[49] De principiis nature ad fratrem silvestrum.

[50] De ente et essentia ad fratres et socios.

[51] De substantiis separatis ad fratrem raynaldum.

[52] De mixtione elementorum ad magistrum philippum de castroceli.

[53] De unitate intellectus contra averroystas.

[54] De eternitate mundi contra murmurantes.



Si autem alia sibi attribuantur, non ipse scripsit vel fecit seu notavit sed alii recollegerunt post ipsum legentem vel predicantem, puta:

[55] Super paulum a XI capitulo prime ad corinthios usque ad finem frater raynaldus socius eius.

[56] Lecturam super johannem qua non invenitur alia melior. Idem socius.

[57] Lecturam super tres nocturnos idem socius.

Collationes de [58] pater noster et [59] credo in deum et [60] dominicales et [61] quadragesimales et [62] aliquas feriales idem socius.

[63] Collationes de X preceptis frater petrus de andria.

Lecturam super mattheum [64] partim idem frater [65] partim quidam scolaris parisiensis.

[66] Lecturam super primum de anima frater raynaldus de piperno socius eius.



Ipse deus benedictus cuius talis thomas est effectus amicus.
Qui nunc et semper regnat in secula christus.


Ad indicem catalogorum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur