CORPUS THOMISTICUM
Nicholai Treveti
Annales sex regum Angliae
A. D. MCCLXXIV

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck

Textum a L. D'Achery Parisiis 1723 typis expressum
partimque a P. Mandonnet Friburgi Helvetiorum 1910 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





NOTA EDITORIS: In editione huius textus, P. Mandonnet usus est textibus duobus, illis scilicet a J. Echard et a T. Hog exactis ad manuscripta diversa. Nos addidimus tertium quoque dissimilem, a L. D'Achery editum. Litteris E, H, D eos tres significamus in notis nostrae editionis.




Ad indicem catalogorum





Kalendas Maii apud Lugdunum sub papa Gregorio decimo generale celebratur concilium ad quod Graeci et Tartari solemnes nuntios transmiserunt. (...)

In via versus istud concilium venerabilis doctor frater Thomas de Aquino, de ordine Praedicatorum, in quadam abbatia monachorum Cisterciensium, quae dicitur Fossanova, diem clausit extremum, cuius acutissimum ingenium excellentemque scientiam laudibus extollere privatis supervacuum iudicamus, cum sapientiae eius tam publica sint monumenta, ut doctor communiter a viris scholasticis nuncupetur.

Hic natione Apulus, filius comitis de Aquino, invitis parentibus, qui eum monachari nolebant, Praedicatorum ordinem est ingressus, in quo tantum profecit, ut missus ad Parisiense studium doctoris fungeretur officio, quo inter alios velut luna plena inter stellas clarius noscitur effulsisse. Qui non tantum verbo praesentes, sed etiam absentes scriptis laboriose et perutiliter editis studuit informare.

[1] In primis namque super libros Sententiarum quatuor scriptum fecit.

[2] Scripsit etiam primam partem de quaestionibus disputatis de veritate et ultra, quas Parisiis disputavit.

[3] Item, secundam partem de quaestionibus disputatis de potentia Dei et ultra, quas in Italia disputavit.

[4] Item et tertiam partem de quaestionibus disputatis, quarum initium est de virtutibus, quas disputavit cum secundo Parisiis legeret.

[5] Item, disputationes undecim de quolibet quarum sex Parisiis et quinque determinavit in Italia.

[6] Item, contra Gentiles quatuor libros scripsit.

Item, summam theologiae, quam in [7-10] tres partes divisit, et secundam in duas partes. Morte autem praeventus tertiam totius et ultimam non complevit.

[11] Quatuor evangelia continuata expositione de dictis sanctorum glossavit.

[12] Litteralis etiam expositionis in Iob edidit librum unum.

[13] Super epistolam vero ad Romanos, et [14] super decem capitula epistolae ad Corinthios.

Item, super [15] Isaiam, [16] Ieremiam et [17] Threnos postillas conscripsit.

Libros [18] Dionysii de divinis nominibus et Boethii [19] de hebdomadibus exposuit; sed [20] super librum eiusdem de Trinitate expositionem inchoatam nequaquam perfecit.


Exposuit etiam libros philosophiae plurimos, puta:

[21] Physicorum, libros octo complete.

[22] Caeli et mundi, primum secundum et tertium.

[23] Metheororum, primum et secundum.

[24] De anima, secundum et tertium.

[25] De generatione et corruptione, libros duos.

[26] De sensu et sensato.

[27] De memoria et reminiscentia.

[28] Ethicorum, libros decem.

[29] Metaphysicae, duodecim.

[30] Duos libros Posteriorum, et [31] primum Perihermenias principiumque secundi.


Edidit et tractatus diversos, puta:

[32] De fide, spe et caritate ad fratrem Reginaldum socium suum.

[33] Item, ad eundem de substantiis separatis.

[34] Item, contra magistrum Willelmum de Sancto Amore et impugnantes religionem, tempore Alexandri papae.

[35] Item, de occultis operibus naturae.

[36] Item, in quibus licite potest homo uti astrorum iudiciis.

[37] Item, de principiis naturae ad Fratrem Silvestrum.

[38] Item, de regno ad regem Cypri.

[39] Item, de rationibus fidei ad cantorem Antiochenum.

[40] Item, de perfectione vitae spiritualis contra magistrum Geroldum.

[41] Item, contra doctrinam Geroldinorum et retrahentium a religione.

[42] Item, de sortibus ad dominum Iacobum de Bonoso.

[43] Item, de forma absolutionis sacramentali ad magistrum ordinis.

[44] Item, ad Urbanum papam, contra errores Graecorum.

[45] Item, declarationem XXXVI quaestionum ad lectorem Venetum.

[46] Item, declarationem XLIII quaestionum ad magistrum ordinis.

[47] Item, declarationem VI quaestionum ad lectorem Bisuntinum.

[48] Item, de ente et essentia ad fratres et socios suos.

[49] Item, de mixtione elementorum.

[50] Item, de motu cordis ad magistrum Philippum de Castrocaeli.

[51] Item, de unitate intellectus contra Averroistas.

[52] Item, de aeternitate mundi contra murmurantes.

Exposuit et [53] primam Decretalem de fide catholica et [54] secundam Damnamus ad instantiam archidiaconi Tridentini.

[55] Fecit et tractatum de articulis fidei et de sacramentis Ecclesiae ad archiepiscopum Panormitanum.



Alia quidem inveniuntur sibi attributa, quae tamen ipse non scripsit, sed post eum legentem vel praedicantem ab aliis sunt collecta, ut puta:

[56] Lectura super epistolam ad Corinthios ab XI capitulo usque ad finem et [57] expositio super primum de anima, quas frater Reginaldus eiusdem socius recollegit.

Item, [58] lectura super Iohannem et [59] super tres nocturnos psalterii.

[60] Collationes de oratione dominica et [61] symbolo.

Item, collationes [62] dominicales et [63] festivae.

[64] Item, collationes de decem praeceptis, quas recollegit frater Petrus de Adria.

Item, lectura super Matthaeum incompleta, quam [65] partim idem frater, [66] partim saecularis quidam recollegit eius studio delectatus.


Tanto autem doctrinae iubare mundum orbatum.

Quantum Universitas Parisiensis planxerit manifestant eiusdem litterae ad fratrum Praedicatorum capitulum generale et ad monachos inter quos sepultus est directae, quibus ossa eius, ut inter doctores humarentur Parisius, instantius postulavit. Sanctitati vero ipsius ac vitae meritis attestantur miracula quae post eius transitum et in vita ipsius per eum plurima contigerunt. Nocte vero ipsa qua de hoc mundo transiit, apparuit in somnis germano suo comiti de Aquino in habitu ordinis sui, tradens eidem in manu litteram quandam clausam. Qui cito post excitatus, cum se sentiret litteram habere in manibus, camerarium suum advocavit iussitque sibi lumen celeriter apportari, quo allato litteram aperiens, invenit ei aureis apicibus omne humanum artificium sua formositate excedentibus hoc inscriptum: Hodie factus sum doctor in Ierusalem. Conservata itaque littera, per nuntios ad inquirendum de statu fratris Thomae missos, ipsum eadem nocte qua sibi apparuit, comperit ex hac luce migrasse.



Ad indicem catalogorum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur