CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi de Tocco
Ystoria Sancti Thome de Aquino
caput XVIII

Thomas de Aquino ab Abraham van Diepenbeeck depictus

Textum a C. le Brun Gouanvic Toronti 1996 critice editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit








Ad indicem catalogorum   nota ad textum





Caput 18

[GT35] Guillelmus de Tocco, Ystoria Sancti Thome de Aquino, cap. 18 titDe profectu sui magisterii et libris quos fecit

[GT36] Guillelmus de Tocco, Ystoria Sancti Thome de Aquino, cap. 18 Post magisterium predictus doctor cum cepisset disputare et legere, tanta multitudo scolarium eius scolas intrabat ut uix eos locus scolarum caperet quos tanti magistri doctrina traheret et ad proficiendi studium prouocaret. Sub cuius doctoris lucida et aperta doctrina floruerunt quam plures magistri religiosi et seculares, propter modum docendi compendiosum, apertum et facilem; qui, pro eo quod fuit insolitus, simul cum eius scientia creditur ei fuisse diuinitus inspiratus. Qui doctor uisus est, quasi campum secularium scientiarum ingrediens, flosculos excerpisse de sentibus et plenam manum habere de apostolicis cophinis fragmentorum sacre Scripture, que Deus mandauit apostolis, ne perirent, colligere et futuris doctoribus reponenda seruare. Qui et de sacrorum doctorum horreis plenis frumento, de utriusque Testamenti excusso segetibus, utiliora collegit in libris; et nulla Scripture ueritas remansit sibi abscondita nec doctoris cuiuscumque scriptura inaccessibilis, inuoluta. De quo, ut sciretur quantum donum scientie huius doctoris lateret in corde, concessum est ei diuinitus ut manifestaret in opere multiplici scripturarum.
Nam preter opus quod fecit [1] super quatuor libros Sententiarum, [2] Summam fecit theologie, quam in tribus distinxit libris, materias quatuor librorum aliter ordinans; quam, cum pluribus articulis ampliauit, subtilioribus rationibus ipsas determinans, sanctorum auctoritatibus roborauit.
Scripsit etiam librum qui intitulatur [3] Contra gentiles, stilo disertum et rationum nouitate et subtilitate profundum, in quo miro modo ostendit quod ex proprio ingenio habuit et quod raptu mentis in Deum orationibus impetrauit. Per quod manifeste ostendit aliis gentibus, fidei non subiectis, quanta sit ueritas fidei Christiane, que si humanam rationem transgreditur, rationibus tamen naturalibus, si pro sua altitudine non probatur, uerisimiliter suadetur, et ipsi infideles ex hac scriptura ad fidem habeant aditum, si dicte scripture habere non renuant intellectum, dum aduertunt quod fidem nostram non possunt rationibus impugnare, quibus nequeant defensores fidei rationibus respondere. Vnde cum predictum librum scriberet, frequenter uisus est quasi totaliter a sensibus alienus, qui diuinis reuelationibus semper erat intentus.
Scripsit predictus doctor opus [4] super quatuor euangelia, sanctorum auctoritatibus miro modo contextum, ex quibus sic euangeliorum continuauit ystoriam quasi unius doctoris uideatur esse postilla. In quo opere mirandum creditur Deus in predicto doctore ostendisse miraculum, qui discurrens per diuersa monasteria et diuersorum sanctorum legens uolumina, pro maiori parte ipsorum auctoritates mente retinuit quas in exponendo notauit; nam eodem agebatur spiritu quo legenda doctor colligeret et quo scribenda seruaret.
Preter quod opus, fecit [5-8] postillam super euangelium beati lohannis, Mathei, Luce et Marci, in qua ostendit quam alte de suo ingenio, adiutus per gratiam, ad profunda misteria libri peruenerit, que sanctorum auctoritatibus declarauit.
[9] Scripsit super epistolas beati Pauli omnes, quarum scripturam preter euangelicam super omnes alias commendabat, in quarum expositione Parisius uisionem prefati apostoli dicitur habuisse.
[10] Scripsit super Ysaiam, in cuius quodam textu difficili, post orationes frequentes et lacrimas, beatorum apostolorum Petri et Pauli, qui ipsum instruerent, habuisse dicitur uisionem.
[11-12] Scripsit super Ieremiam, super Cantica.
[13] Scripsit super magnam partem Psalterii; [14] super lob ad litteram, quem nullus doctor litteraliter temptauit exponere propter profunditatem sensus littere ad quem nullus potuit peruenire. In quo opere, quasi inter Job et amicos suos arbiter fuisset de communi concordia positus, sic respondit ex utraque parte ad singula, uelud si quilibet quod proponebat arguere potuisset ei oretenus reuelare.
Scripsit insuper [15] questiones De potentia, [16] De ueritate et [17] malo, magna uolumina.
Scripsit librum quem nominauit [18] Compendium theologie, [19] questiones De quolibet, [20] De perfectione uite spiritualis, [21] De substantiis separatis, [22] questiones De anima, super Dyonisium [23] De celesti ierarchia, [24] De diuinis nominibus, super Boetium [25] De trinitate [26] et De edomatibus, De duabus naturis et una persona Christi, et alia multa opuscula theologice ueritatis, plusquam uiginti.
Diuersis dompnis et religiosis personis, a quibus sicut ei mittebantur dubia, dabat illuminatus diuinitus de ueritate responsa, ut nullum in humanis intellectum eius lateret dubium ad quod non pertingeret diuina luce secretum.
Scripsit [27] officium de corpore Christi, de mandato pape Vrbani, in quo omnes que de hoc sunt sacramento ueteres figuras exposuit, et ueritates que de noua sunt gratia compilauit.
Scripsit etiam [28] super Librum de causis et propositiones Proculi.
Scripsit etiam super philosophiam naturalem et moralem, [29] super methaphisicam, quorum librorum procurauit quod fieret noua translatio que sententie Aristotilis continet clarius ueritatem, et alia multa opuscula de naturalibus questionibus.
Et aliqua scripsit super logicam, [30-34] super librum Posteriorum, Periarmenias, Fallaciis, Modalibus, Inuentione medii.
Et quidquid potuit legere, diuino adiutus lumine potuit explanare. In quo ostendit Deus quod ipsum ad perquirendam omnium ueritatem elegerat, quem de omnibus pre ceteris illustrabat, quia numquam in se peccando Deo opposuit obicem a quo orando quereret ueritatem. Vnde uidetur Deus in dicto doctore, dum uiueret, manifestum ostendisse miraculum ut tam modico tempore, forte in uiginti quinque annis qui inter magisterium eius et obitum in uita fluxerunt, bis eundo Parisius et in Ytaliam redeundo, tot potuerit libros per suos scriptores in scriptis redigere, tot questiones tam sufficienter discutere et tot nouitates scribendo docere, ut non uideatur potuisse totum tempus suum in aliis occupare nisi in sanctarum meditationibus Scripturarum; qui comedendo, ambulando et quidquid aliud faciendo, non putabatur contemplando potuisse aliud meditari nisi que post comestionem oportuisset scribere uel dictare. Qui quod potuisset tot libros in tam breui tempore facere, per aliud stupendum miraculum Deus mirabiliter demonstrauit. Nam ut uera relatione sui socii et suorum studentium et scriptorum ueraciter est compertum, quod predictus doctor de diuersis materiis tribus scriptoribus et aliquando quatuor in sua camera eodem tempore, Spiritu reuelante, dictabat, ut uideretur Deus simul eius intellectui diuersas ueritates infundere, quas simul posset non absque miraculo manifesto dictare; ut non uideretur doctor iste mirabilis ignota perquirere, sed quasi collecta diuinitus in eius memoria de thesauro spiritus multiplicis sapientie reuelare, quasi uideretur esse huius doctoris scientie habitus inundans doctrine fluuius Scripturarum, qui in eo desuper oriens de diuine sapientie fonte descenderet, quem in diuersos libros quasi diuersos riuulos deriuaret. De quo retulit scriptor suus, quidam Bricto, Euenus Garuith Trecorensis dyocesis, quod postquam dictauerat sibi et duobus aliis scriptoribus quos habebat, tamquam fessus pre labore dictandi, ponebat se dictus doctor pro pausationis gratia ad quietem, in qua etiam dormiendo dictabat. De cuius ore dormientis que audiebat predictus scriptor redigebat in scriptis, continuando materiam de qua ante scripserat cum uigilando dictabat, ut uideretur eius anima sic administrare corpus in uiribus sensitiuis ut in intellectualibus a carnis onere uideretur esse soluta, ut posset dicere: Ego dormio et cor meum uigilat, qui etiam uigilans cum Deo contemplationis otio dormiebat.



Ad indicem catalogorum   nota ad textum




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur