![]() |
---|
NOTA EDITORIS: Copia huius processus unica, in cod. Paris, Bibl. Nat. lat. 3112, est defectiva. Invenitur tamen exemplar alius catalogi attestati a Bartholomeo in anonyma Historia Sancti Thomae asservata in cod. London, British Museum, Harley 916, ff. 12v-14r. In notis nostrae editionis, significamus littera H dissimilitudines praecipuas huius copiae Harleianae catalogi.
Item dixit idem testis quod isti sunt libri quos dedit frater Thomas de Aquino predictus:
[2] De operationibus occultis ad quendam Militem ultramontanum.
[3] Item in quibus potest homo licite uti Judicio astrorum ad eundem.
[4] De principiis nature ad fratrem Silvestrum.
[5] De regno ad Regnum Cipri.
[6] De substantiis separatis ad fratrem Raynaldum de piperno.
[7] De rationibus fidei ad Cantorem Antiochenum.
[8] De perfectione vite spiritualis contra Magistrum Geraldum.
[9] Contra doctrinam retrahentium a Religione contra Geraldos.
[10] De sortibus ad dominum Jacobum de Tolongo.
[11] De forma penitentie absolutionis sacramentalis ad Magistrum ordinis.
[12] Contra errores Grecorum ad Urbanum papam.
[13] Declaratio triginta sex questionum ad lectorem Venetum.
[14] De regimine Judeorum ad ducissam Brambancie.
[15] Declaratio quatraginta trium questionum ad magistrum ordinis.
[16] Declaratio sex questionum ad lectionem Bissuntinum.
[17] De ente et exentia ad fratres socios.
[18] De mistione elimentorum ad Magistrum Philippum de Castro celi.
[19] De motu ordinis ad eundem.
[20] De unitate intellectius contra Averroystas Parisienses.
[21] De eternitate mundi contra murmurantes.
[22] Expositio contra primam decretalem de fide catholica et summa trinitate et secundam dampnamus Archidiaconum Tudertinum.
[23] De articulis fidei et sacramentis ecclesie ad Archiepiscopum Panormitanum.
[24] Brevis compilatio theologie ad fratrem Raynaldum de Pipero.
Supradicta omnia vocantur opuscula.
Tot etiam alia opera eddidit quorum exemplaria sunt parisius videlicet:
[25] Quatuor libros super sententiis.
[26] Tres partes summe.
De questionibus disputatis partes tres: unam disputavit Parisius, scilicet [27] de veritate; aliam in Italia, scilicet [28] de potentia Dei et ultra; aliam secundam vice Parisius, scilicet [29] de virtutibus et ultra.
[30] Undecim quolibet disputata.
[31] Opus contra gentiles, quod continet quatuor libros.
[32] Glossas super quatuor Evangelia.
[33] Expositionem super quatuor evangelia ad litteram.
[34] Super epistolam ad Romanos.
[35] Super epistolam primam ad Chorinthios.
[36] Super Ysayam.
[37] Super Ieremiam.
[38] Super trenos.
[39] Super Cantica.
[40] Super dionisium de divinis nominibus.
[41] Super boetium de eddomadibus.
[42] Super Boetium de trinitate.
[43] De fide et spe ad fratrem Raynaldum de Piperno.
[44] Super primum perihermeneias.
[45] Super librum Posteriorum.
[46] Super librum Phisicorum.
[47] Super libro de celo tres.
[48] Super primum librum de generationem.
[49] Super duos libros methaurorum.
[50] Super secundum et tertium de anima.
[51] Super librum de sensu et sensato.
[52] Super librum de memorua et reminiscentia.
[53] Super librum de causis.
[54] Super metafisicam.
[55] Super librum Ehicorum.
[56] Super politicam libros quatuor.
[57] lecturam super Paulum ab XI capitulo prime epistole ad Corinthios usque ad finem, quam recollegit frater Raynaldus de Piperno, socius eius.
[58] Item lecturam super Iohannem, qua non invenitur melior, quam recollegit idem frater Reinaldus, sed correxit eam frater Thomas.
Item [59] lecturam super quatuor nocturnos psalterii. Idem Collectiones [60] de Pater noster et [61] Credo in deum, [62] dominicales aliquas et [63] festivas et [64] quatragesimales.
[65] Collectiones de decem preceptis, frater Petrus de Andria.
[66] Lecturam super Mathiam. Idem frater Petrus. [67] quidam. scolaris parisiensis que defectiva est.
[68] Lecturam super primum de anima, frater Raynaldus de Piperno.