CORPUS THOMISTICUM
INDEX THOMISTICUS
by Roberto Busa SJ and associates
web edition by Eduardo Bernot and Enrique Alarcón
la versión española estará disponible en el futuro
Search: 


Found 4 cases in 4 places



Case 1. Place 1. Super Sent., lib. 4 d. 14 q. 1 a. 1 qc. 5 ad 3. Ad tertium dicendum, quod poenitentia utitur temperantia ad finem suum; et secundum hoc intelligenda est auctoritas Isidori; non quod repellere carnalia desideria sit actus elicitus a poenitentia.

Case 2. Place 2. Summa Theologiae II-II, q. 81 a. 1 ad 1. [...]-2 Alios autem actus habet quos producit mediantibus virtutibus quibus imperat, ordinans eos in divinam reverentiam, quia scilicet virtus ad quam pertinet finis, imperat virtutibus ad quas pertinent ea quae sunt ad finem. Et secundum hoc actus religionis per modum imperii ponitur esse visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, quod est actus elicitus a misericordia, immaculatum autem custodire se ab hoc saeculo imperative quidem est religionis, elicitive autem temperantiae vel alicuius huiusmodi virtutis.

Case 3. Place 3. De malo, q. 3 a. 7 arg. 8. Praeterea, omne peccatum vel est actus elicitus a voluntate, vel est actus a voluntate imperatus. Sed ignorantia non elicitur a voluntate, quia non est in voluntate, sed in intellectu. [...]-1

Case 4. Place 4. Vincentius de Castronovo, De virtutibus continuatio, q. 1 a. 2 ad 16. [...]-1 Uno modo sicut obiecto; et sic aliquis potest male uti virtute, puta, cum male sentit de virtute, vel cum odit eam, vel superbit de ea. Alio modo tamquam principio elicitivo mali usus, ita quod sit malus actus elicitus a virtute et hoc modo nullus potest male uti virtute. Est enim virtus habitus semper inclinans ad bonum, quia omnis virtus facit facultatem bene operandi; et quaedam ulterius cum facultate bene operandi faciunt etiam usum bonum, in quantum faciunt ut quis recte facultate utatur; cuiusmodi sunt virtutes quae respiciunt potentiam appetitivam; sicut iustitia non solum facit quod homo sit promptae voluntatis ad iusta operandum, sed etiam facit ut iuste operetur.


 






Ipsa duce, pervenies

IN COLLABORATION WITH
 
Fundación Tomás de Aquino
 
International Business Machines Associazione per la Computerizzazione delle Analisi Ermeneutiche Lessicologiche Universidad de Navarra - Departamento de Filosofía

© 2005 Enrique Alarcón and Eduardo Bernot as to this edition
© 2005 Società CAEL as to the Index Thomisticus
All rights reserved
L.D.V.Q.M.