CORPUS THOMISTICUM
INDEX THOMISTICUS
by Roberto Busa SJ and associates
web edition by Eduardo Bernot and Enrique Alarcón
la versión española estará disponible en el futuro
Search: 


Found 44 cases in 37 places



Case 1. Place 1. Super Sent., lib. 1 d. 15 q. 2 a. 1 ad 4. Ad quartum dicendum, quod cum pater sit in filio, et filius in patre, et uterque in spiritu sancto, quando filius mittitur, simul et venit pater et spiritus sanctus; sive intelligatur de adventu filii in carnem, cum ipse dicat, Joan. 8, 16: et non sum solus, sed ego, et qui misit me pater, sive intelligatur de adventu in mentem, cum ipse dicat, Joan. 14, 23: ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et ideo adventus vel inhabitatio convenit toti Trinitati: quae non dicuntur nisi ratione effectus conjungentis ipsi Trinitati, quamvis ille effectus ratione appropriationis possit ducere magis in unam personam quam in aliam. Sed missio super hoc addit auctoritatem alicujus respectu personae quae mitti dicitur; et ideo non potest convenire nisi personae quae est ab alio principio.

Case 2. Place 2. Super Sent., lib. 1 d. 16 q. 1 a. 2 co. Respondeo dicendum, quod sicut in missione invisibili spiritus sancti ex plenitudine divini amoris redundat gratia in mentem, et per illum effectum gratiae accipitur cognitio illius personae divinae experimentalis ab ipso cui fit missio, ita in missione visibili attenditur alius gradus redundantiae, inquantum scilicet gratia interior propter sui plenitudinem quodammodo redundat in visibilem ostensionem, per quam manifestatur inhabitatio divinae personae, non tantum ei cui fit missio, sed etiam aliis. Unde oportet quod ad missionem visibilem duo concurrant, scilicet quod sit gratiae plenitudo in illis ad quos fit missio, et ulterius quod plenitudo ordinetur ad alios, ut per aliquem modum gratia abundans redundet in eos: propter quod manifestatio gratiae interioris non tantum habenti, sed etiam aliis fit. [...]-1

Case 3. Place 3. Super Sent., lib. 2 d. 6 q. 1 a. 5 expos. [...]-2 Adversus principes et potestates mundi hujus. Sciendum quod quamvis probabile sit aliquos cecidisse de singulis ordinibus, non tamen Daemones nominantur ab illis ordinibus quorum nomina sumuntur ex donis gratiae gratum facientis, sicut Seraphim nominantur ab incendio caritatis, et throni ab inhabitatione divina; sed ab aliis, quorum nomina sumuntur ex gratiis gratis datis, quae ad scientiam et potentiam pertinent. Quamdiu durat mundus. Contra, semper remanebunt in diverso gradu naturae et poenae. Ergo semper remanebit ordo. Et dicendum, quod dicitur cessare praelatio bonorum et malorum spirituum quantum ad actus quos circa nos exercent, vel custodiendo vel tentando.

Case 4. Place 4. Super Sent., lib. 3 d. 10 q. 2 a. 2 qc. 3 arg. 4. Praeterea, per inhabitationem spiritus sancti homo efficitur filius adoptivus. Sed super Christum requievit spiritus sanctus, ut dicitur Isai. 11. [...]-1

Case 5. Place 5. Contra Gentiles, lib. 4 cap. 34 n. 2. [...]-1 Dixerunt enim quod anima humana et corpus humanum verum naturali unione convenerunt in Christo ad constitutionem unius hominis eiusdem speciei et naturae cum aliis hominibus; et quod in hoc homine Deus habitavit sicut in templo suo, scilicet per gratiam, sicut et in aliis hominibus sanctis; unde dicitur Ioan. 2-19, quod ipse Iudaeis dixit, solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, et postea Evangelista, quasi exponens, subdit, 21 ille autem dicebat de templo corporis sui; et apostolus, Coloss. 1-19, dicit quod in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare. Et ex hoc consecuta est ulterius quaedam affectualis unio inter hominem illum et Deum, dum et homo ille bona sua voluntate Deo inhaesit, et Deus sua voluntate illum acceptavit, secundum illud Ioan. 8-29, qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper; ut sic intelligatur talis esse unio hominis illius ad Deum, qualis est unio de qua apostolus dicit, I ad Cor. 6-17, qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Et sicut ex hac unione nomina quae proprie Deo conveniunt, ad homines transferuntur, ut dicantur dii, et filii Dei, et domini, et sancti, et Christi, sicut ex diversis locis Scripturae patet; ita et nomina divina homini illi conveniunt, ut, propter Dei inhabitationem et unionem affectus, dicatur et Deus, et Dei filius, et dominus, et sanctus, et Christus. Sed tamen, quia in illo homine maior plenitudo gratiae fuit quam in aliis hominibus sanctis, fuit prae ceteris templum Dei, et arctius Deo secundum affectum unitus, et singulari quodam privilegio divina nomina participavit. [...]-7

Case 6. Place 6. Contra Gentiles, lib. 4 cap. 34 n. 25. [...]-4 Dicitur enim Christus quasi unctus. Unctus autem intelligitur oleo exultationis, idest spiritu sancto, ut Petrus exponit, Act. 10-38. Non autem potest dici quod verbum Dei sit unctum spiritu sancto: quia sic spiritus sanctus esset maior filio, ut sanctificans sanctificato. Oportebit igitur quod hoc nomen Christus solum pro homine illo possit intelligi. Quod ergo dicit apostolus, ad Philipp. 2-5, hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, ad hominem illum referendum est. Subdit autem, 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Verum est igitur dicere quod homo ille est in forma, idest in natura Dei, et aequalis Deo. Licet autem homines dicantur dii, vel filii Dei, propter inhabitantem Deum, nunquam tamen dicitur quod sint aequales Deo. Patet igitur quod homo Christus non per solam inhabitationem dicitur Deus.

Case 7. Place 7. Summa Theologiae I, q. 43 a. 5 ad 3. Ad tertium dicendum quod, cum missio importet originem personae Missae et inhabitationem per gratiam, ut supra dictum est, si loquamur de missione quantum ad originem, sic missio filii distinguitur a missione spiritus sancti, sicut et generatio a processione. Si autem quantum ad effectum gratiae, sic communicant duae missiones in radice gratiae, sed distinguuntur in effectibus gratiae, qui sunt illuminatio intellectus, et inflammatio affectus. [...]-1

Case 8. Place 8. Summa Theologiae I, q. 43 a. 7 ad 6. Ad sextum dicendum quod non est de necessitate invisibilis missionis, ut semper manifestetur per aliquod signum visibile exterius, sed, sicut dicitur I Cor. XII, manifestatio spiritus datur alicui ad utilitatem, scilicet Ecclesiae. Quae quidem utilitas est, ut per huiusmodi visibilia signa fides confirmetur et propagetur. Quod quidem principaliter factum est per Christum et per apostolos, secundum illud Hebr. II, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est. Et ideo specialiter debuit fieri missio visibilis spiritus sancti ad Christum et ad apostolos, et ad aliquos primitivos sanctos, in quibus quodammodo Ecclesia fundabatur, ita tamen quod visibilis missio facta ad Christum, demonstraret missionem invisibilem non tunc, sed in principio suae conceptionis, ad eum factam. Facta autem est missio visibilis ad Christum, in Baptismo quidem sub specie columbae, quod est animal fecundum, ad ostendendum in Christo auctoritatem donandi gratiam per spiritualem regenerationem, unde vox patris intonuit, hic est filius meus dilectus, ut ad similitudinem unigeniti alii regenerarentur. In transfiguratione vero, sub specie nubis lucidae, ad ostendendam exuberantiam doctrinae, unde dictum est, ipsum audite. Ad apostolos autem, sub specie flatus, ad ostendendam potestatem ministerii in dispensatione sacramentorum, unde dictum est eis, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed sub linguis igneis, ad ostendendum officium doctrinae, unde dicitur quod coeperunt loqui variis linguis. Ad patres autem veteris testamenti, missio visibilis spiritus sancti fieri non debuit quia prius debuit perfici missio visibilis filii quam spiritus sancti, cum spiritus sanctus manifestet filium, sicut filius patrem. Fuerunt tamen factae visibiles apparitiones divinarum personarum patribus veteris testamenti. Quae quidem missiones visibiles dici non possunt, quia non fuerunt factae, secundum Augustinum, ad designandum inhabitationem divinae personae per gratiam, sed ad aliquid aliud manifestandum.

Case 9. Place 9. De unione Verbi, a. 1 co. [...]-17 Videmus enim in creaturis quod dupliciter aliquid alicui advenit; scilicet accidentaliter, et essentialiter. Nestorius igitur, et ante ipsum Theodorus Mopsuestenus, posuerunt naturam humanam coniunctam esse verbo accidentaliter; scilicet secundum gratiae inhabitationem: ponentes quod verbum Dei unitum erat homini Christo sicut habitans in ipso ut in templo suo. Videmus autem quod omnis substantia coniuncta alteri accidentaliter, retinet seorsum suam propriam singularitatem, sicut vestis adveniens homini aut domus continens habitatorem: unde sequitur quod homo ille habuerit propriam singularitatem quae est personalitas eius. Sequebatur ergo secundum Nestorium, quod in Christo persona hominis esset distincta persona a persona verbi; et quod esset alius filius hominis, et alius filius Dei. Unde beatam virginem non confitebatur matrem Dei, sed matrem hominis.- Sed hoc est omnino absurdum. Primo quidem, quia sacra Scriptura aliter loquitur de hominibus in quibus verbum Dei habitavit per gratiam, et aliter de Christo. Nam de aliis dicit quod factum est verbum domini ad talem prophetam, sed de Christo dicit: verbum caro factum est, id est homo; quasi ipsum verbum personaliter sit homo. Secundo, quia apostolus ad Philipp. hanc unionem exinanitionem filii Dei vocat. Manifestum est autem quod inhabitatio gratiae non sufficit ad rationem exinanitionis. Alioquin exinanitio competeret non solum filio, sed etiam patri et spiritui sancto, de quo dominus dicit Ioan. XIV: apud vos manebit, et in vobis erit; et de se et patre: ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus. Propter hoc igitur et multa alia, praedictus error damnatus est in Concilio Ephesino. [...]-32

Case 10. Place 10. Super Decretales, n. 1 co. [...]-1 Primo quidem ut docerent fidem; secundo ut credentes imbuerent sacramentis; tertio ut credentes sacramentis imbutos ad observandum divina mandata inducerent. Dicitur enim Matth. ult. 19: euntes, docete omnes gentes, quantum ad primum; baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, quantum ad secundum; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, quantum ad tertium. Inter quae tria decenter fidei doctrina praemittitur. Est enim fides omnium bonorum spiritualium fundamentum, secundum illud apostoli Hebr. XI, 1: est autem fides substantia (idest fundamentum) sperandarum rerum. Est etiam fides per quam anima vivificatur per gratiam, secundum illud apostoli Galat. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei; et Habac. II, 4: iustus autem ex fide sua vivit. Ipsa est per quam anima a peccatis purgatur, Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Ipsa est per quam anima iustitia ornatur, Rom. III, 22: iustitia autem Dei est per fidem Iesu Christi. Ipsa est per quam anima Deo desponsatur, Oseae II, 20: sponsabo te mihi in fide. Ipsa est per quam homines in Dei filios adoptantur, Ioan. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Ipsa est per quam ad Deum acceditur, Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum oportet credere. Ipsa denique est per quam homines aeternae vitae bravium consequuntur, secundum illud Ioan. VI, 40: haec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Convenienter igitur Christi vicarius propositurus mandata quibus Ecclesia per apostolorum praedicationem fundata pacifice gubernatur, titulum de fide praemittit. Sed considerandum est, quod cum multi sint articuli fidei, quorum quidam videntur ad ipsam divinitatem pertinere, quidam vero ad humanam naturam, quam filius Dei in unitatem personae assumpsit, alii vero ad divinitatis effectus, fundamentum tamen totius fidei est ipsa prima veritas divinitatis, cum omnia alia ea ratione contineantur sub fide, inquantum ad Deum aliqualiter referuntur. Unde et dominus discipulis dicit Ioan. XIV, 1: creditis in Deum et in me credite; per quod datur intelligi quod in Christum creditur inquantum est Deus, quasi fide principaliter de Deo existente. Inter ea vero quae de Deo fide tenemus, hoc est singulare fidei Christianae ut Trinitatem personarum in unitate divinae essentiae fateamur. Sub hac enim professione Christo per Baptismum sumus consignati, ut patet per id quod supra inductum est: baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Alia vero quae de Deo asserimus, nobis et aliis communia esse inveniuntur; puta, quod Deus sit unus, omnipotens, et si qua alia de Deo fide tenentur; quae etiam Iudaei et Saraceni non diffitentur. Unde ad insinuandum proprium et singulare dogma fidei Christianae, non praetitulavit fidei tractatum de Deo, sed de Trinitate. Addit autem, summa, quia divina Trinitas arcem quandam tenet inter plurimas Trinitates ab ea derivatas. Derivatur enim ab illa Trinitate divina quaedam Trinitas in anima nostra, secundum quam ad imaginem Dei sumus secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Derivantur etiam ab ipsa aliae Trinitates in singulis creaturis, prout modum quendam et speciem et ordinem habent secundum quae in eis divinae Trinitatis quasi quoddam vestigium invenitur, ut Augustinus docet in libro de Trinitate. Ad discretionem igitur omnium harum Trinitatum quae a divina descendunt, dicitur de summa Trinitate. Sed de hac Trinitate divina diversi haeretici diversa errantes senserunt: quorum Sabellius abstulit personarum distinctionem dicens patris et filii et spiritus sancti esse unam essentiam et unam personam, sed solum differre nominibus; Arius vero posuit trium personarum esse diversas substantias, et dignitate et duratione differentes: quae omnia et consimilia fides condemnat Catholica. Quia igitur de summa Trinitate et aliis ad fidem pertinentibus hic tradere intendit quod fides Catholica tenet, ideo additur, et fide Catholica. Dicitur autem fides Ecclesiae Catholica, idest universalis, ut Boetius dicit in libro de Trinitate, tum propter universalium praecepta regularum, tum propterea quia eius cultus per omnes pene mundi terminos emanavit; haereticorum vero errores sub certis terrarum angulis includuntur. Quia de fide sanctae Trinitatis considerandum est, primo oportet scire, quod duplex est actus fidei, scilicet corde credere et ore confiteri, secundum illud Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Uterque autem actus aliquid requirit ad sui perfectionem. Nam interior actus fidei exigit firmitatem absque omni dubitatione, quae firmitas provenit ex infallibilitate divinae veritatis, cui fides innititur; unde dicitur Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Sed confessio fidei debet esse simplex, idest absque simulatione, secundum illud I ad Timoth. I, 5: finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Debet etiam esse simplex, idest absque erroris permixtione, secundum illud I ad Thessal. II, 3: exhortatio nostra non fuit de errore. Debet etiam esse absque variatione, II ad Cor. I, 18: sermo noster qui fuit apud vos, non fuit in illo est et non. Quantum ergo ad primum dicit, firmiter credimus; quantum ad secundum et simpliciter confitemur. Ulterius autem considerandum est quod fidei Christianae articuli a quibusdam duodecim, a quibusdam quatuordecim computantur. Secundum enim illos qui computant quatuordecim, septem articuli pertinent ad divinitatem, septem vero ad humanitatem. Illi autem qui ad divinitatem pertinent, sic distinguuntur, ut unus sit articulus de divinae essentiae unitate, qui tangitur in symbolo cum dicitur: credo in unum Deum. Secundus est de persona patris, qui tangitur cum dicitur: patrem omnipotentem. Tertius est de persona filii qui tangitur cum dicitur: et in Iesum Christum filium eius. Quartus est de persona spiritus sancti, qui tangitur cum dicitur: et in spiritum sanctum. Quintus est de effectu, quo a Deo creamur in esse naturae, qui tangitur cum dicitur: creatorem caeli et terrae. Sextus de effectu Dei secundum quod recreamur in esse gratiae, qui tangitur cum dicitur: sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Quia per gratiam Dei in unitatem Ecclesiae congregamur, sacramenta communicamus et peccatorum remissionem consequimur. Septimus articulus est de effectu Dei quo perficimur in esse gloriae et quantum ad corpus et quantum ad animam; et hic tangitur cum dicitur: carnis resurrectionem, vitam aeternam. Articuli vero septem ad incarnationem pertinentes sic distinguuntur, ut primus sit de Christi conceptione, qui tangitur cum dicitur: qui conceptus est de spiritu sancto. Secundus autem est de eius nativitate, qui tangitur cum dicitur: natus ex Maria virgine. Tertius est de eius passione, qui tangitur cum dicitur: passus, mortuus et sepultus. Quartus est de descensu ad Inferos: quintus de resurrectione: sextus de ascensione: ascendit ad caelos. Septimus de adventu ad iudicium: inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Alii vero ponentes duodecim articulos, ponunt unum articulum de tribus personis; et articulum de effectu gloriae dividunt in duos, ut scilicet alius sit articulus de resurrectione carnis, et alius de vita aeterna: et sic articuli ad divinitatem pertinentes sunt sex. Item conceptionem et nativitatem Christi sub uno articulo comprehendunt; et sic etiam articuli de humanitate sunt sex: unde omnes sunt duodecim. Primo igitur prosequitur articulum primum de essentiae unitate; unde primo ponit unitatem divinae essentiae: unus est solus verus Deus, secundum illud Ioan. XVII, 3: ut cognoscant te solum verum Deum. Deut. VI, 4: audi Israel, dominus Deus tuus Deus unus est: per quod excluditur error gentilium ponentium multos deos. Dicitur autem verus Deus, quia est essentialiter et naturaliter Deus; dicuntur enim aliqui dii non veri, per adoptionem, vel per participationem divinitatis; sive nuncupative, secundum illud Psalm. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis. Dicuntur etiam aliqui dii secundum opinionem errantium, secundum illud Psalm. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia. Deinde ostendit excellentiam divinae naturae sive essentiae. Et primo quantum ad hoc quod non comprehenditur tempore: quod significatur cum dicitur, aeternus. Dicitur enim aeternus, quia caret principio et fine, et quia eius esse non variatur per praeteritum et futurum. Nihil enim ei subtrahitur, nec aliquid ei de novo advenire potest. Unde dicit ad Moysem Exod. III, 14: ego sum qui sum, quia scilicet eius esse non novit praeteritum nec futurum, sed semper praesentialiter esse habet. Et apostolus dicit ad Rom. ult. 26: nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei. Secundo ostenditur quod Dei magnitudo excedit incomparabiliter omnem magnitudinem creaturae, cum dicitur, immensus. Illud enim mensurari potest per aliquid aliud, quod si excedat in magnitudine, tamen excessus est secundum aliquam proportionem. Sicut binarius mensurat senarium, inquantum ter duo faciunt sex. Senarius autem excedit binarium secundum aliquam proportionem, secundum quam binarius mensurat senarium, quia est triplum eius. Deus autem excedit magnitudine suae dignitatis omnem creaturam in infinitum; et ideo dicitur immensus, quia nulla est commensuratio vel proportio alicuius creaturae ad ipsum; unde dicitur in Psalm. CXLIV, 3: magnus dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis; et Baruch IV, 25, dicitur: magnus est et non habens finem, excelsus et immensus. Tertio ostenditur quod excedit omnem mutabilitatem, cum dicitur, incommutabilis, quia scilicet nulla est apud ipsum variatio, secundum illud Iacob. I, 17: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quarto ostenditur quod sua potestas transcendit omnia, cum dicitur, omnipotens, quia simpliciter omnia potest; unde ipse dicit Gen. XVII, 1: ego Deus omnipotens. Et si quis obiiciat id quod apostolus dicit II ad Tim. II, 13: ille fidelis permanet, negare seipsum non potest, et ita non est omnipotens: dicendum, quod negare seipsum, est deficere a se ipso, non posse autem deficere non est ex defectu potentiae, sed ex potentiae perfectione, sicut etiam apud homines ex magna fortitudine est quod aliquis vinci non possit. In hoc ergo vere Deus omnipotens ostenditur quod omnia potest facere, et in nullo potest deficere. Quinto ostenditur quod excedit omnium rationem et intellectum, cum dicitur, incomprehensibilis. Illa enim comprehendere dicimur quae perfecte cognoscimus, quantum cognoscibilia sunt. Nulla autem creatura tantum potest Deum cognoscere quantum cognoscibilis est, et propter hoc nulla creatura potest eum comprehendere; unde dicitur Iob XI, 7: forsitan vestigia Dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies? Quasi dicat, non. Et Ierem. XXXII, 18, dicitur: dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Sexto ostenditur quod excedit omnem locutionem, cum dicitur, ineffabilis, quia scilicet nullus potest sufficienter effari laudem ipsius: unde dicitur Eccli. XLIII, 33: exaltate illum quantum potestis; maior est enim omni laude. Deinde accedit ad articulum Trinitatis, ponens quidem primo nomina trium personarum, cum dicit: pater et filius et spiritus sanctus, quae quidem exprimuntur Matth. ult. 19: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed circa haec tria nomina diversimode aliqui erraverunt. Sabellius enim dixit, quod pater et filius et spiritus sanctus solis nominibus distinguuntur, dicens, eundem in persona esse, qui quandoque dicitur pater, quandoque filius, quandoque spiritus sanctus, propter rationes diversas; et ad hoc excludendum subditur: tres quidem personae: alia est enim persona patris, alia filii, alia spiritus sancti. Arius vero posuit, quod pater et filius et spiritus sanctus sicut sunt diversa nomina, ita sunt diversae substantiae; et ad hoc excludendum subdit: sed una substantia. Verum quia substantia secundum usum vocabuli aliter sumitur apud nos et aliter apud Graecos, ne circa hoc possit esse aliqua deceptio, subdit, seu natura. Apud Graecos enim hypostasis, idest substantia, accipitur, sicut apud nos persona, pro re aliqua subsistente, quam dicimus suppositum vel rem naturae, sicut hic homo est suppositum, vel res humanae naturae. Apud nos vero secundum communem usum loquendi, substantia dicitur essentia vel natura rei, secundum quod humanitas dicitur natura hominis. Sic igitur datur intelligi, quod in divinitate tres sunt subsistentes, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, sed una numero simpliciter natura est in qua subsistunt: quod in rebus humanis contingere non potest. Petrus enim et Paulus et Ioannes sunt quidem tres subsistentes in natura humana: sed natura humana, etsi sit una specie in istis tribus, non tamen est una et eadem numero; et ideo sunt tres homines, non unus homo. Quia vero in patre et filio et spiritu sancto est una numero natura divina, dicimus quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unus Deus, et non tres dii. Posset autem aliquis prave intelligere unam essentiam trium personarum, ita scilicet quod una pars illius naturae esset in patre, alia in filio, alia in spiritu sancto; sicut si diceremus unam aquam esse in tribus rivis defluentibus ab uno fonte, ita scilicet quod una pars aquae est in uno rivo, alia in alio, tertia in tertio. Si autem sic esset una natura trium personarum, sequeretur quod divina natura esset composita ex pluribus partibus: et ideo ad hoc excludendum subdit, simplex omnino, idest nullam compositionem habens. Omne enim compositum posterius est his ex quibus componitur; sic ergo aliquid esset prius Deo, quod est impossibile. Sed posset aliquis quaerere: si trium personarum est una simplex natura, unde ergo tres personae distinguuntur? Et ideo ad hoc respondens subdit: pater a nullo, filius a patre solo, ac spiritus sanctus pariter ab utroque. Ubi considerandum est, quod quidquid in divinis absolute dicitur, commune est et unum in tribus personis: sicut quod dicitur Deus bonus, sapiens et omnia huiusmodi. Ibi vero solum invenitur distinctum, ubi aliquid invenitur pertinens ad relationem originis, quia scilicet pater a nullo est, et secundum hoc innascibilis dicitur. Filius vero a patre est per generationem, secundum illud Psal. II, 7: ego hodie genui te, et secundum hoc patri attribuitur paternitas, et filio filiatio. Spiritus autem sanctus ab utroque procedit; et secundum hoc spiritui sancto attribuitur processio, patri vero et filio communis spiratio, quia scilicet communiter spirant spiritum sanctum. Sic igitur quinque sunt notiones secundum quas distinctiones personarum designantur in divinis: scilicet paternitas, per quam ostenditur quod a patre est filius, filiatio per quam ostenditur quod filius est a patre; processio per quam ostenditur quod spiritus sanctus est a patre et filio; innascibilitas, per quam dignoscitur quod pater a nullo est; communis spiratio, per quam ostenditur quod pater et filius communiter spirant spiritum sanctum. Sed rursus posset alicui occurrere falsa cogitatio, ut quia in rebus humanis filius a quodam principio temporis incepit a patre generari, et generatio eius non semper durat, sed certo termino temporis finitur, sic etiam sit circa originem divinarum personarum: ut scilicet filius ab aliquo tempore inceperit a patre generari, et aliquo tempore eius generatio fuerit finita, et similiter de spiritu sancto. Et ideo ad hoc excludendum subdit: absque initio semper ac sine fine pater generans, filius nascens, spiritus sanctus ab utroque procedens. Cuius exemplum aliqualiter in creaturis inveniri potest licet imperfectum. Videmus enim quod radius a sole procedit, et statim quod fuit sol, radius processit ab eo, nec unquam desinet ab eo radius procedere quandiu sol erit. Sic autem filius procedit a patre, ut radius a sole, unde dicit apostolus ad Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae; spiritus autem sanctus ab utroque procedit, sicut calor a sole et radio, unde dicitur in Psal. XVIII, 7: nec est qui se abscondat a calore eius. Sed hoc exemplum deficit quantum ad hoc quod sol non semper fuit, et ideo nec radius eius semper ab eo processit: quia vero Deus pater semper fuit, semper ab eo processit filius, et ab utroque spiritus sanctus. Potest et aliud exemplum poni in anima humana, in qua verbum interius conceptum, a memoria procedit, et ab utroque procedit amor. Et ita etiam a patre procedit filius sicut verbum eius, et spiritus sanctus sicut amor communis utriusque. Sed hoc exemplum deficit in duobus. Primo quidem quia intellectus humanus non semper fuit; secundo, quia non semper verbum in corde suo actualiter concipit. Sed intellectus divinus semper fuit, et semper absque intermissione intelligit, unde semper in eo oritur verbum, quod est filius, et procedit amor, qui est spiritus sanctus. Quia vero haeretici Ariani filium patri postponebant, et spiritum sanctum utrique, ideo hoc consequenter excludit. Est autem considerandum, quod Ariani postponebant filium patri, primo quidem quantum ad essentiam, dicentes, quod essentia patris est dignior quam essentia filii: et ad hoc excludendum subdit, consubstantiales, quia scilicet una est essentia patris et filii in nullo differens. Secundo vero quantum ad magnitudinem, non quod in Deo sit magnitudo molis, sed magnitudo virtutis, quae est perfectio bonitatis suae. Dicebant enim patrem esse filio maiorem etiam secundum divinitatem: et ad hoc excludendum subdit, et coaequales. Secundum humanitatem vero dominus dicit Ioan. XIV, 28: pater maior me est. Tertio quantum ad potestatem, dicentes filium non esse omnipotentem: et ad hoc excludendum subditur, et coomnipotentes. Quarto quantum ad durationem, quia dicebant filium non semper fuisse: et ad hoc excludendum subdit, coaeterni. Quinto quantum ad operationem. Dicebant enim quod pater operatur per filium sicut per instrumentum suum, vel sicut per ministrum: et ad hoc excludendum subdit, unum universorum principium. Non enim filius est aliud principium rerum, quasi inferius quam pater, sed ambo sunt unum principium. Et quod dictum est de filio, intelligendum est de spiritu sancto. Deinde accedit ad alium articulum, qui est de creatione rerum, ubi varias opiniones excludit. Fuerunt enim aliqui haeretici, sicut Manichaei, qui posuerunt duos creatores: unum bonum, qui creavit creaturas invisibiles et spirituales, alium malum, quem dicunt creasse omnia haec visibilia et corporalia. Fides autem Catholica confitetur omnia, praeter Deum, tam visibilia quam invisibilia, a Deo esse creata; unde Paulus dicit Act. XVII, 24: Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit dominus, etc. et Hebr. XI, 3: fide credimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Unde ad hunc errorem excludendum dicit: creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium. Aliorum error fuit ponentium Deum quidem esse primum principium productionis rerum, sed tamen non immediate omnia creasse, sed mediantibus Angelis mundum hunc esse creatum: et hic fuit error Menandrianorum. Et ad hunc errorem excludendum subdit: qui sua omnipotenti virtute; quia scilicet sola Dei virtute omnes creaturae sunt productae, secundum illud Psal. VIII, 4: videbo caelos tuos opera digitorum tuorum. Alius fuit error Origenis ponentis quod Deus a principio creavit solas spirituales creaturas, et postea quibusdam earum peccantibus, creavit corpora, quibus quasi quibusdam vinculis spirituales substantiae alligarentur, ac si corporales creaturae non fuerint ex principali Dei intentione productae, quia bonum erat eas esse, sed solum ad punienda peccata spiritualium creaturarum, cum tamen dicatur Gen. I, 31: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Unde ad hoc excludendum dicit quod simul condidit utramque creaturam, scilicet spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam. Alius error fuit Aristotelis ponentis quidem omnia a Deo esse producta, sed ab aeterno, et nullum fuisse principium temporis, cum tamen scriptum sit Gen. I, 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Et ad hoc excludendum addit, ab initio temporis. Alius error fuit Anaxagorae, qui posuit quidem mundum a Deo factum ex aliquo principio temporis, sed tamen materiam mundi ab aeterno praeextitisse, et non esse eam factam a Deo, cum tamen apostolus dicat Rom. IV, 17: qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt. Et ad hoc excludendum addit, de nihilo. Fuit autem alius error Tertulliani ponentis animam hominis corpoream esse, cum tamen apostolus dicat I ad Thess. V, 23: integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu domini nostri Iesu Christi servetur; ubi manifeste a corpore animam et spiritum distinguit. Et ad hoc excludendum subdit: deinde, scilicet condidit Deus, humanam, scilicet naturam, quasi communem, ex spiritu et corpore constitutam; componitur enim homo ex spirituali natura et corporali. Secundum autem praedictum Manichaeorum errorem ponentium duo principia, unum bonum et unum malum, non solum attendebatur distinctio quantum ad creationem visibilium et invisibilium creaturarum, ut scilicet invisibilia sint a bono Deo, visibilia vero a malo, sed etiam quantum ad ipsa invisibilia. Ponebant enim primum principium esse invisibile, et ab eo quasdam invisibiles creaturas esse productas, quas dicebant esse naturaliter malas: et sic in ipsis Angelis erant quidam naturaliter boni ad bonam creationem boni Dei pertinentes, qui peccare non poterant; et quidam naturaliter mali, quos Daemones vocamus, qui non poterant non peccare, contra id quod dicitur Iob IV, 18: ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Similiter etiam circa animas hominum errabant, dicentes, quasdam esse bonae creationis, quae naturaliter bonum faciunt, quasdam autem malae creationis, quae naturaliter faciunt malum, contra id quod dicitur Eccle. VII, 30: Deus fecit hominem rectum, et ipse immiscuit se infinitis quaestionibus. Et ideo ad haec excludenda, dicit: Diabolus autem, scilicet principalis, et alii Daemones quidem a Deo natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali, scilicet per liberum voluntatis arbitrium: homo vero Diaboli suggestione peccavit, idest, non naturaliter, sed propria voluntate. Deinde accedit ad articulum incarnationis; et quia Evangelium Christi, sicut dicit apostolus Rom. I, 2: Deus ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis, ideo praemittit de praenuntiatione prophetarum, circa quam etiam quidam erraverunt. Nam Manichaei et alii quidam haeretici vetus testamentum dixerunt non a bono Deo, qui est pater Christi, sed a malo Deo esse traditum, et per consequens doctrinam veteris testamenti semper fuisse mortiferam; quod manifeste falsum ostenditur per hoc quod dominus dicit Ioan. II, 16, de templo Iudaeorum loquens: nolite facere domum patris mei domum negotiationis, ubi manifeste patrem suum dicit Deum veteris testamenti, qui in templo Iudaeorum colebatur. Ariani vero dixerunt, in veteri testamento diversis visionibus filium apparuisse, non autem patrem: quod manifeste falsum ostenditur per hoc quod Abrahae in figuram Trinitatis tres viri apparuerunt, ut legitur Gen. XVIII. Cathaphryges etiam posuerunt, prophetas veteris testamenti quasi arreptitios esse locutos, non intelligentes quae loquebantur, contra id quod dicitur Dan. X, 1: intelligentia opus est in visione. Ad hos igitur errores excludendos dicit, quod haec sancta Trinitas, de qua scilicet dictum est, quae scilicet est secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta per Moysem et sanctos prophetas aliosque famulos suos. Ubi videtur distinguere vetus testamentum, scilicet in legem quae per Moysem data est et in prophetas, sicut fuit Isaias, Ieremias, etc. et in eos qui Agiographa conscripserunt, sicut fuit Salomon, Iob, et alii huiusmodi, quos famulos Dei hic nominat; secundum quam distinctionem dominus dicit Lucae ult. 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Iuxta ordinatissimam dispositionem temporum: quod ponitur ad excludendum obiectionem gentilium, qui fidem Christianam irridebant ex hoc quod post multa tempora, quasi subito Deo in mentem venerit legem Evangelii hominibus dari. Non autem fuit subitum, sed convenienti ordinatione dispositum, ut prius humano generi per legem et prophetas fieret praenuntiatio de Christo, tanquam hominibus tunc parvulis et minus eruditis, secundum illud Gal. III, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo, et hoc est quod dicit, quod iuxta ordinatissimam dispositionem temporum doctrinam humano generi tribuit salutarem, non mortiferam, ut Manichaei dicebant. His igitur praemissis, accedit ad ipsum incarnationis mysterium explicandum, in quo etiam diversos errores excludit. Ubi primo sciendum est, quod Sabelliani confundentes divinas personas concedebant patrem esse incarnatum, quia dicebant eundem in persona esse patrem et filium. E contrario autem Ariani dividentes substantiam divinitatis, ex hoc quod filius est incarnatus, et non pater, volebant concludere aliam esse essentiam patris et filii, et aliam operationem utriusque. Fides autem Catholica media via inter utrumque incedens, propter distinctionem personarum dicit filium solum esse incarnatum (est enim facta incarnatio per unionem in persona, non in natura, ut infra determinant); propter unitatem autem naturae et operationis in tribus personis, dicit totam Trinitatem operatam fuisse incarnationem; et hoc est quod dicit: et tandem unigenitus Dei filius Iesus Christus a tota Trinitate communiter incarnatus. Fuit etiam error Helvidii, qui posuit Mariam quidem virginem concepisse et peperisse, sed post partum non semper virginem permansisse, sed ex Ioseph postmodum alios filios genuisse; et ad hoc excludendum dicit: ex Maria semper virgine. Alii vero, scilicet Ebionitae, gravius erraverunt, dicentes etiam Christum ex Ioseph semine esse conceptum; ad quod excludendum subditur: spiritu sancto cooperante est conceptus. Fuerunt autem alii, scilicet Manichaei, qui dixerunt Christum non veram carnem accepisse, sed phantasticam, contra id quod dominus discipulis aestimantibus post resurrectionem eum phantasma esse, dixit, Luc. ult. 39: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; ad quod excludendum dicit, verus homo factus. Ariani vero dixerunt quod filius Dei assumpsit solam carnem sine anima, et quod verbum fuit carni loco animae. Sed postea Apollinaristae dixerunt eum habere animam sensitivam tantum, contra id quod dicitur Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem; et Ioan. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam; et ideo ad hoc excludendum dicit, ex anima rationali. Alii vero, scilicet sequaces Valentini, posuerunt corpus Christi non esse assumptum de virgine, sed de caelo allatum, contra id quod dicitur ad Gal. IV, 4: factum ex muliere; et Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et ad hoc excludendum dicit, et humana carne compositus. Circa ipsam autem unionem contrarie erraverunt Nestorius et Eutyches; quorum Nestorius posuit unionem esse factam solum secundum inhabitationem gratiae, sicut etiam in aliis sanctis Deus dicitur esse per inhabitantem gratiam, ut sic Dei et hominis sit alia et alia persona, contra id quod dicitur Ioan. I, 14: verbum caro factum est, idest filius Dei factus est homo; quod non potest dici de aliis quos per gratiam inhabitat. Eutyches vero posuit, quod facta est unio Dei et hominis in unam naturam, ita scilicet quod Christum asserebat esse quidem ex duabus naturis, non autem in duabus quia scilicet intendebat quod ante incarnationem erant duae naturae, Dei et hominis; sed post incarnationem facta est una natura. [...]-49

Case 11. Place 11. De articulis Fidei, pars 1 co. [...]-8 Secundus est error Manichaeorum, qui ponunt duo principia esse: unum a quo sunt omnia bona, aliud a quo sunt omnia mala, contra quos dicitur Isai. XLV, 6: ego dominus non est alter formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: quia ipse secundum suam iustitiam infligit malum poenae, cum esse conspicit in sua creatura malum culpae. Tertius est error Anthropomorphitarum ponentium unum Deum, sed dicentium eum corporeum, et ad modum humani corporis formatum, contra quos dicitur Ioan. IV, 24: spiritus est Deus; et Isai. XL, 18: cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Quartus est error Epicureorum ponentium quod Deus non habet providentiam et scientiam de rebus humanis, contra quos dicitur I Petr. ult. 7: omnem sollicitudinem proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Quintus error est quorundam gentilium philosophorum dicentium Deum non esse omnipotentem, sed quod solum potest ea quae naturaliter fiunt, contra quos dicitur in Psal. CXIII, 3: omnia quaecumque voluit, dominus fecit. Omnes igitur hi derogant unitati divinae essentiae vel perfectioni, unde contra omnes ponitur in symbolo: credo in unum Deum patrem omnipotentem. Secundus articulus est, quod sunt tres personae divinae in una essentia, secundum illud I Ioan. ult. 7: tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus: et hi tres unum sunt. Contra hunc autem articulum sunt plures errores. Primus fuit Sabellii, qui posuit unam essentiam, sed Trinitatem personarum negavit, dicens, quod una persona quandoque dicitur pater, quandoque filius, quandoque spiritus sanctus. Secundus est error Arii, qui posuit tres personas, sed negavit unitatem essentiae, dicens filium esse alterius substantiae a patre, et esse creaturam, et minorem patre, et sibi non coaequalem nec coaeternum, sed quod incepit esse postquam non fuerat, et contra hos duos errores dicit dominus, Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus, quia, ut dicit Augustinus, quod dicit unum, liberat te ab Ario; quod dicit sumus, pluraliter, liberat te a Sabellio. Tertius est error Eunomii, qui posuit filium dissimilem patri, contra quem dicitur Coloss. I, 15: qui est imago Dei invisibilis. Quartus est error Macedonii, qui posuit spiritum sanctum esse creaturam, contra quem dicitur II Corinth. III, 17: dominus autem spiritus est. Quintus est error Graecorum, qui dicunt spiritum sanctum procedere a patre, sed non a filio, contra quos dicitur Ioan. XIV, 26: Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo: quia scilicet eum mittit pater tanquam spiritum filii, et a filio procedentem, et Ioan. XVI, 14, dicitur: ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Et contra hos omnes errores in symbolo dicitur: credo in Deum patrem... et in filium eius unigenitum, non factum, consubstantialem patri... et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit. Alii vero quatuor articuli divinitatis pertinent ad effectus divinae virtutis, quorum primus, qui est tertius, pertinet ad creationem rerum in esse naturae, secundum illud Psalm. CXLVIII, 5: dixit et facta sunt. Contra hunc articulum primo quidem erravit Democritus et Epicurus, ponentes quod nec materia mundi nec ipsa mundi compositio est a Deo, sed quod mundus est casu factus per concursum corporum indivisibilium, quae rerum principia aestimabant, contra quos dicitur in Psal. XXXII, v. 6: verbo domini caeli firmati sunt, idest secundum rationem aeternam, non autem casu. Secundus est error Platonis et Anaxagorae, qui posuerunt mundum factum a Deo, sed ex materia praeiacenti, contra quos dicitur in Psal. CXLVIII, 5: mandavit, et creata sunt, idest ex nihilo facta. Tertius est error Aristotelis, qui posuit mundum a Deo factum non esse, sed ab aeterno fuisse, contra quod dicitur Genes. I, 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Quartus est error Manichaeorum, qui posuerunt Deum factorem invisibilium, sed visibilia a Diabolo facta, contra quos dicitur Hebr. XI, 3: fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Quintus est error Simonis magi et Menandri eius discipuli, et multorum aliorum haereticorum eos sequentium, qui creationem mundi non Deo, sed Angelis attribuunt, contra quos dicit Paulus Act. XVII, v. 24: Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt. Sextus est error eorum qui posuerunt, Deum per seipsum non gubernare mundum, sed per quasdam potestates sibi subiectas, contra quos dicitur Iob. XXXIV, 13: quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Et contra hos errores dicitur in symbolo: factorem vel creatorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Quartus articulus pertinet ad effectum gratiae, per quam vivificatur Ecclesia a Deo, secundum illud Roman. III, v. 24: iustificati gratis per gratiam ipsius, scilicet Dei: et sub articulo isto comprehenduntur omnia sacramenta Ecclesiae, et quaecumque pertinent ad Ecclesiae unitatem, et dona spiritus sancti, et iustitia hominum. Et quia de sacramentis Ecclesiae posterius est tractandum, de his interim supersedeamus, et alios errores contra hunc articulum exponamus. Quorum primus est Cerinthi et Ebionis, et etiam Nazaraeorum, qui dixerunt gratiam Christi non sufficienter ad salutem operari, nisi aliquis circumcisionem et alia legis mandata custodiat, contra quos dicitur Roman. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Secundus est error Donatistarum, qui posuerunt gratiam Christi solum in Africa remansisse, quia scilicet totus alius mundus communicabat Caeciliano Carthaginensi episcopo, quem ipsi condemnaverunt, et in hoc negabant unitatem Ecclesiae, contra quos dicitur ad Coloss. III, 11: in Christo Iesu non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia in omnibus Christus. Tertius est error Pelagianorum, qui quidem primo negaverunt peccatum originale esse in parvulis, contra id quod dicit apostolus ad Roman. V, 12: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt; et in Psalm. L, 7, dicitur: ecce in iniquitatibus conceptus sum. Secundo dicunt quod principium boni operis inest homini a seipso, sed consummatio est a Deo, contra id quod dicit apostolus Philipp. II, 13: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Tertio dicunt gratiam dari homini secundum sua merita, contra id quod dicitur Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non esset gratia. Quartus error est Origenis, qui posuit omnes animas creatas cum Angelis simul, et pro diversitate eorum quae ibi egerunt, quosdam homines vocari a Deo per gratiam, quosdam vero in infidelitate relinqui, contra quod dicit apostolus ad Rom. IX, 11: cum nondum nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret) non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia maior serviet minori. Quintus error est Cathaphrygiarum, idest Montani, Priscae, et Maximillae qui dicunt, prophetas quasi arreptitios fuisse, et quod non prophetaverunt per spiritum sanctum, contra quos dicitur II Petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Sextus est error Cerdonis, qui primo dixit, Deum legis et prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed iustum: patrem vero Christi bonum esse; quem etiam Manichaei secuti sunt, legem reprobantes: contra quos dicitur Roman. VII, 12: lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum: et ibid. I, 2, dicitur: quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo. Septimus error est eorum qui quaedam quae ad perfectionem vitae pertinent, asserunt esse ad necessitatem salutis. Quorum quidam fuerunt qui se arrogantissime apostolos vocaverunt, qui nullam spem putant habere salutis eos qui coniugibus utuntur, et propria possident. Alii vero, scilicet Tatiani, non vescuntur carnibus, et eas omnino abominantur, secundum illud apostoli I ad Timoth. IV, 1-3: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Dicunt enim quod promissio de adventu spiritus sancti non fuit in apostolis completa, sed in eis, contra illud quod dicitur Act. II. Eutychiani etiam dicunt homines non posse salvari nisi continue orent, propter illud quod dominus dicit Luc. XVIII, 1: oportet semper orare, et non deficere: quod sic accipitur, secundum Augustinum, ut nullum diem praetermittant circa orandi opera. Alii vero qui Passalonitae dicuntur, intantum silentio student, ut naribus et labiis digitum apponant: passalos enim Graece dicitur palus, et ranchos nasus. Quidam etiam dicunt, quod homines non possunt salvari nisi semper nudis pedibus ambulent: contra quos omnes dicit apostolus I Corinth. X, 22: omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, ex quibus datur intelligi quod licet aliqua a sanctis viris assumantur tanquam expedientia, non tamen propter hoc opposita redduntur illicita. Octavus error est eorum qui dicunt e contrario, opera perfectionis non esse praeferenda communi vitae fidelium, sicut Iovinianus posuit quod virginitas non praefertur coniugio, contra illud quod dicitur I Corinth. VII, 38: qui matrimonio iungit virginem suam bene facit; et qui non iungit melius facit; et sicut Vigilantius, qui aequavit statum divitias possidentium statui paupertatis propter Christum assumptae, contra quem dicit dominus Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me. Nonus error est negantium liberum arbitrium, sicut quidam negavit, dicens, animas quae sunt malae creationis, non posse non peccare, contra quos dicitur I Ioan. II, 1: haec scribo vobis ut non peccetis. Decimus error est Priscianistarum, et etiam mathematicorum dicentium, homines fatalibus stellis obligatos, ita scilicet quod eorum opera sunt necessitati stellarum subiecta, contra quos dicitur Ierem. X, 2: a signis caeli nolite metuere quae timent gentes. Undecimus error est dicentium quod homines Dei gratiam et caritatem habentes, peccare non possunt, ita quod asserunt eos qui aliquando peccaverunt, nunquam caritatem habuisse, contra quos dicitur Apocal. II, 4-5: caritatem tuam primam reliquisti: memor esto itaque unde excideris. Duodecimus error est eorum qui ea quae ab Ecclesia Dei universaliter sunt statuta, dicunt non esse observanda, sicut Aeriani, qui dicunt statuta ieiunia non esse solemniter celebranda, sed cum quis voluerit, ieiunet, ne videatur esse sub lege; et sicut Tesseradecathitae, idest Quartodecumani, qui dicunt quartadecima luna Pascha esse celebrandum, quocumque die septimanae occurreret; et eadem ratio est de quibuscumque ab Ecclesia statutis. Et contra omnes istos errores in symbolo apostolorum dicitur: sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum; et in symbolo patrum dicitur: qui locutus est per prophetas, et unam sanctam Catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Quintus articulus est de resurrectione mortuorum, de quo dicitur I Corinth. XV, 51: omnes quidem resurgemus. Contra quem etiam sunt plures errores. Quorum primus est error Valentini, qui carnis resurrectionem negavit, quem etiam plures haeretici sunt secuti: contra quem dicitur I Corinth. XV, 12: si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis; quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? Secundus est error Hymenaei et Phileti, contra quos dicit apostolus II Timoth. II, quod a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem iam factam, vel quia non credebant nisi resurrectionem spiritualem, vel quia non credebant alios resurrecturos, nisi illos qui cum Christo resurrexerunt. Tertius est error quorundam haereticorum modernorum, qui dicunt resurrectionem futuram, non tamen eorundem corporum, sed quod animae resument quaedam corpora caelestia, contra quos apostolus dicit I Corinth. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quartus est error Eutychii patriarchae Constantinopolitani, qui posuit corpora nostra in resurrectione aeri vel vento similari, quod Gregorius narrat in XIV Moralium, contra quem est quod dominus post resurrectionem suam corpus suum discipulis palpandum praebuit, dicens, Luc. ult. 39: palpate, et videte, cum tamen apostolus dicat, Philip. III, 21, quod reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Quintus error est dicentium, quod corpora humana in resurrectione vertentur in spiritum, contra quos dicitur Luc. ult. v. 39: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Sextus error est Cerinthi, qui mille annos post resurrectionem in terreno regno fabulatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac libidinis voluptates habebunt, contra quem dicitur Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent neque nubentur. Quidam dixerunt etiam, quod post resurrectionem mortuorum, in eodem statu in quo nunc est, mundus manebit, contra quos dicitur Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. Et apostolus dicit Roman. VIII, 21, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Et contra omnes hos errores dicitur: carnis resurrectionem; et in alio symbolo: exspecto resurrectionem mortuorum. Sextus articulus pertinet ad ultimum effectum divinitatis, qui est remuneratio bonorum et punitio malorum, secundum illud Psalm. LXI, 12: tu reddes unicuique iuxta opera sua. Et circa hunc etiam fuerunt multi errores. Quorum primus est dicentium, quod anima moritur cum corpore, sicut Arabs asserit, vel etiam post modicum intervallum, sicut Zeno dixit, ut recitatur in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus, contra quod est quod apostolus dicit Philip. I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo; et Apocal. VI, 9: vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei. Secundus error est Origenis, qui posuit homines et Daemones damnatos iterum posse purgari, et redire in gloriam; et Angelos sanctos et homines beatos iterum posse deduci ad mala, quod est contra auctoritatem domini, Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum; iusti autem in vitam aeternam. Tertius est error dicentium, omnes poenas et omnia praemia malorum et bonorum futuras esse aequales, contra quorum primum dicitur I Corinth. XV, 41: stella a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum: contra secundum quod dicitur Matth. XI, 22: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. Quartus error est dicentium animas malorum non statim post mortem descendere ad Infernum, nec aliquas sanctorum animas Paradisum intrare ante diem iudicii, contra quos dicitur Luc. XVI, 22, quod mortuus est dives, et sepultus est in Inferno; et II Corinth. V, 1, dicitur: scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manu factam, sed aeternam in caelis. Quintus est error dicentium, non esse Purgatorium animarum post mortem, eorum scilicet qui in caritate decesserunt, sed aliquid purgabile habent, contra quos dicitur I Corinth. III, 12: si quis aedificaverit supra fundamentum (scilicet fidei per dilectionem operantis) lignum, foenum, stipulam... detrimentum patietur, ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem: et contra hos errores dicitur in symbolo, vitam aeternam. Amen. Alii vero qui septem articulos circa fidem divinitatis assignant, eos sic distinguunt, ut primus sit de essentiae unitate; secundus de persona patris; tertius de persona filii; quartus de persona spiritus sancti; quintus de effectu creationis; sextus de effectu iustificationis; septimus de effectu remunerationis, sub quo comprehendunt resurrectionem et vitam aeternam. Et sic dum praedictorum sex articulorum secundum dividunt in tres, quintum vero et sextum compingunt in unum, fiunt secundum eos septem articuli. Nec refert quantum ad veritatem fidei vel errorum vitationem, qualiter distinguantur. Nunc restat considerare articulos qui pertinent ad humanitatem Christi. Circa quam sex articulos distinguunt: quorum primus est circa conceptionem et nativitatem Christi, secundum quod dicitur Isai. VII, 14, et introducitur Matth. I, 23: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Et circa hunc multi fuerunt errores, quorum primus fuit dicentium Christum fuisse purum hominem, et quod non semper fuit, sed a Maria sumpsit exordium, et iste est error Carpocratis et Cerinthi et Ebionis et Pauli Samosateni et Photini, contra quos dicitur Rom. IX, 5: ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Secundus error est Manichaeorum dicentium, quod Christus non habuit verum corpus, sed phantasticum, contra quod est quod dominus Luc. ult. reprehendit errorem discipulorum suorum, qui conturbati et perterriti existimabant se spiritum videre; et Matth. XIV, 26: videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes, quia phantasma est, et prae timore clamaverunt: quorum opinionem dominus removit, dicens, vers. 27: habete fiduciam, ego sum, nolite timere. Tertius error est Valentini, qui dicit, Christum caeleste corpus attulisse, nihilque de virgine assumpsisse, sed per ipsam tanquam per rivum aut fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse, contra quod dicitur Galat. IV, 4: misit Deus filium suum factum ex muliere. Quartus est error Apollinaris qui dixit, aliquid verbi in carnem fuisse conversum aut transmutatum, non autem carnem de Mariae carne susceptam. Propter illud enim quod dicitur Ioan. I, 14: verbum caro factum est, intelligit quod verbum sit in carnem conversum, contra quod statim ibidem subditur: et habitavit in nobis. Non autem in nostra natura integre habitasset, si fuisset in carnem conversum. Unde intelligendum est: verbum caro factum est, idest, verbum factum est homo. Sic enim frequenter caro sumitur in Scripturis, secundum illud Isai. XL, 5: videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est. Quintus error est Arii, qui posuit Christum humanam animam non habuisse, sed verbum fuisse loco animae, contra quod dicitur Ioan. X, 17: ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Sextus error est Apollinaris, qui cum praedicto testimonio et aliis convinceretur humanam animam Christum habuisse, posuit quod Christus non habuit intellectum humanum, sed verbum Dei fuit ei loco intellectus, contra quod est quod dominus se hominem esse confitetur. Ioan. VIII, 40: quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis. Non autem fuisset homo, si anima rationali caruisset. Septimus est error Eutychis qui posuit in Christo unam naturam compositam ex divinitate et humanitate, contra quod apostolus dicit, Phil. II, 6: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: manifeste distinguens in eo duas naturas, divinam et humanam. Octavus error est Monothelitarum, ponentium in Christo unam scientiam, operationem et voluntatem, contra quos dominus dicit Matth. XXVI, 39: non sicut ego volo, sed sicut tu. Ubi manifeste in Christo ponitur alia voluntas humana, alia divina, quae est communis patri et filio. Nonus error est Nestorii, qui posuit Christum, Deum perfectum, et hominem perfectum, et tamen aliam dixit esse personam Dei, aliam hominis, et quod non est facta unio Dei et hominis in una persona Christi, sed solum secundum gratiae inhabitationem, ita quod negat beatam virginem esse matrem Dei, sed dicit eam esse matrem hominis Christi, contra quod dicitur Luc. I, 35: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Decimus error est Carpocratis, qui hominem Christum de utroque natum putasse perhibetur, contra quod dicitur Matth. I, 18: antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. [...]-23

Case 12. Place 12. Compendium theologiae, lib. 1 cap. 203 co. Hoc igitur volens declinare Nestorius, partim quidem a Photini errore discessit, quia posuit Christum filium Dei non solum per adoptionis gratiam, sed per naturam divinam, in qua patri extitit coaeternus; partim vero cum Photino concordat, dicens, filium Dei non sic esse unitum homini ut una persona fieret Dei et hominis, sed per solam inhabitationem in ipso, et sic homo ille, sicut secundum Photinum per solam gratiam Deus dicitur, sic et secundum Nestorium Dei filius dicitur, non quia ipse vere sit Deus, sed propter filii Dei inhabitationem in ipso, quae est per gratiam. Hic autem error auctoritati sacrae Scripturae repugnat. Hanc enim unionem Dei et hominis apostolus exinanitionem nominat, dicens, Philip. II, 6, de filio Dei: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Non est autem exinanitio Dei quod creaturam rationalem inhabitet per gratiam, alioquin et pater et spiritus sanctus exinanirentur, quia et ipsi creaturam rationalem per gratiam inhabitant, dicente domino de se et de patre, Ioan. XIV, 23: ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, et apostolo de spiritu sancto, I Cor. III, 16: spiritus Dei habitat in vobis. Item non conveniret homini illi voces divinitatis emittere, si personaliter Deus non esset. [...]-5

Case 13. Place 13. Compendium theologiae, lib. 1 cap. 214 co. [...]-19 Coniunctio autem hominis ad Deum est duplex. Una quidem per affectionem, et haec est per caritatem, quae quodammodo facit per affectionem hominem unum cum Deo, secundum illud I Corinth. VI, 17: qui adhaeret Deo unus spiritus est. Per hoc etiam Deus hominem inhabitat, secundum illud Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Facit etiam hominem esse in Deo, secundum illud I Ioan. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo. Ille igitur per acceptum donum gratuitum efficitur Deo gratus qui usque ad hoc perducitur quod per caritatis amorem unus spiritus fiat cum Deo, quod ipse in Deo sit, et Deus in eo: unde apostolus dicit I Corinth. XIII quod sine caritate cetera dona hominibus non prosunt: quia gratum Deo facere non possunt, nisi caritas adsit. Haec autem gratia est omnium sanctorum communis. Unde hanc gratiam homo Christus discipulis orando impetrans, dicit, Ioan. XVII, 21: ut sint unum, scilicet per connexionem amoris, sicut et nos unum sumus. Alia vero coniunctio est hominis ad Deum non solum per affectum aut inhabitationem, sed etiam per unitatem hypostasis seu personae, ut scilicet una et eadem hypostasis seu persona, sit Deus et homo. Et haec quidem coniunctio hominis ad Deum est propria Iesu Christi, de qua coniunctione plura iam dicta sunt. [...]-24

Case 14. Place 14. In De divinis nominibus, cap. 1 l. 2. [...]-5 Per haec enim scimus laudare Deum viventem, bonum et alia huiusmodi, quae hic nobis de Deo in Scripturis sacris traduntur; nos, inquam, illuminati ab ipsis hymnis, supermundane, idest super virtute naturalis rationis et quodammodo configurati ad sanctas enuntiationes hymnorum, idest divinarum laudum quae traduntur in Scripturis per divina nomina, in quantum scilicet eorum fide informamur. Illuminati, inquam, et figurati ad hoc, scilicet, quod per huiusmodi hymnos videamus, secundum nostram mensuram, thearchica, idest divina lumina nobis data et ad hoc quod laudemus principium totius sanctae apparitionis luminis spiritualis; quod quidem principium non solum spirituale lumen tradit mentibus, sed universaliter bonum, sicut ipsum principium de seipso tradit in sacris eloquiis; in Psalmo 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et Lucae II dicitur: pater vester de coelis, dabit spiritum bonum petentibus se. Est igitur sensus praemissorum, quod desistamus a perscrutatione divinorum secundum rationem nostram, sed inhaereamus sacrae Scripturae, in qua traduntur nobis nomina divina, per quae manifestantur nobis dona Dei et donorum principium. Per divina igitur nomina, quae nobis in sacris Scripturis traduntur, duo cognovimus, scilicet: diffusionem sancti luminis et cuiuscumque bonitatis seu perfectionis, et ipsum principium huius diffusionis, utpote cum dicimus Deum viventem, cognoscimus diffusionem vitae in creaturis et principium huius diffusionis esse Deum. Et hoc quidem principium non cognoscimus per divina nomina sicuti est, hoc enim est indicibile et inscrutabile, sed cognoscimus eum ut principium et ut causam. Et ad manifestandum huius principii rationem, primo ponit quaedam quae pertinent ad universalem rationem principii, cum dicit: sicut quod est omnium causa et principium, ut causa referatur ad finem, quae est prima causarum et principium ad causam agentem, a qua incipit operatio et motus. Consequenter autem ponit quae pertinent ad rationem principii respectu determinatorum effectuum: et primo, quantum ad institutionem rerum, cum dicitur: et substantia et vita, quia scilicet, per hoc principium existunt omnia existentia et vivunt omnia viventia; deinde, quantum ad meliorationem rerum in spiritualibus quae quidem secundum tria attenditur, idest, secundum purgationem, illuminationem et perfectionem. Haec autem tria ab Angelis quidem complentur secundum intellectum tantum: qui quidem purgant, nescientiam removendo; illuminant intellectum, auxilium praebendo ad cognoscendum veritatem; perficiunt autem dum ad cognitionem veritatis perducunt. Perfectio enim rei consistit in hoc quod pertingat ad finem. Unde in VII cap. angelicae hierarchiae dicitur quod purgatio, illuminatio, perfectio est divinae scientiae assumptio. Sed ad Deum pertinet non solum intellectum, sed etiam voluntatem mutare in melius et quantum ad hoc loquitur hic de purgatione, illuminatione, et perfectione. Ponit autem quinque ad purgationem pertinentia. Cum enim peccatum quo inquinatur voluntas, contingat ex hoc quod homo, propter bonum temporale, ab incommutabili bono avertitur, primum in purgatione voluntatis est quod voluntas ad bonum incommutabile reducatur; et quantum ad hoc dicit quod divinitas est revocatio et resurrectio decidentium ab ipsa, scilicet per peccatum. Et ponit revocationem et resurrectionem, quia non solum attrahit nos, quod est revocare, sed etiam dat vires ut revocati surgamus. Secundum autem est, quod ex hoc quod placet voluntati humanae Deus, derelinquat illud commutabile bonum propter quod a Deo recessit; et quantum ad hoc dicit quod Deus est renovatio et reformatio eorum quae sunt prolapsa ad corruptivum deiformis, idest, divinae similitudinis in nobis; hoc autem est peccatum. Contingit autem, dum alicui incipit Deus placere et peccata displicere, quod a principio quamdam titubationem mentis patiatur, nunc huc nunc illuc tractus, unde indiget ut in uno collocetur; et quantum ad hoc, tertio, dicit quod Deus est collocatio sancta eorum quae moventur secundum quamdam immundam commotionem. Ulterius autem indiget homo, postquam est collocatus in uno, ut in illo firmetur, ne per tentationes facile ab illo statu removeatur; et quantum ad hoc dicit, quarto, quod est firmatio stantium. Ulterius autem necesse est quod homo ad meliora proficiat; et quantum ad hoc, quinto, dicit quod est suscitativa manuductio sursum actorum, idest eorum quae sursum aguntur, idest proficiunt, ad ipsam, scilicet deitatem. Dicitur autem suscitativa manuductio, quia non solum porrigit manum auxilii volentibus proficere, sed etiam ad proficiendum excitat. Post haec igitur quinque, quae ad purgationem pertinent, subdit de illuminatione, cum dicit: et eorum quae illuminantur, illuminatio, quae quidem illuminatio intelligitur quantum ad hoc quod lumen suae gratiae tradit sive ad perfectionem intellectus sive ad perfectionem affectus. Et ulterius subdit de perfectione, quam quidem tangit dupliciter: primo, quidem, secundum quod aliquid perfici dicitur per hoc quod attingit finem proximum, puta iustitiam vel qualemcumque virtutem; et hoc cum dicit: et eorum quae perficiuntur perfectionis principatus, respectu propriae perfectionis, quia quaecumque est propria rei perfectio, principaliter praeexistit in Deo, sicut regimen civitatis principaliter praeexistit in principe. Quantum vero ad consecutionem ultimi finis, dicit: et eorum quae deificantur thearchia, idest principalis deitas. Dicitur enim creatura rationalis deificari per hoc quod, suo modo, Deo unitur; ut sic, ipsa deitas principaliter ipsi Deo conveniat, secundario vero et participative his qui deificantur. Ulterius autem, ponit ea quae pertinent ad meliorationem communiter omnium. Est autem considerandum quod duplex processus invenitur in rebus, scilicet: resolutionis et compositionis; et secundum utrumque, tendunt res in divinam similitudinem. Nam secundum viam resolutionis, tendunt res a compositione in simplicitatem quae summe est in Deo; et quantum ad hoc dicit quod est eorum quae simplificantur simplicitas. Secundum autem viam compositionis, tendunt res a multitudine in unitatem, dum ex multis fit unum. Unitas autem primo est in Deo; et quantum ad hoc dicit, et eorum quae uniuntur unitas. Non solum autem a Deo communicatur rebus quod in se subsistant et meliorentur, sed etiam quod aliis sint principium seu causa existentiae et meliorationis; et quantum ad hoc, subdit quod est supersubstantialiter superprincipale principium universi principii. Non enim eodem modo est principium quo alia, sed eminentius; sic enim eminentius habet esse. Et ut universos Dei effectus simul comprehendat, subdit quod est bona traditio occulti. Manifestum est enim quod quaecumque in creaturis sunt, in Deo praeexistunt eminentius. Sed creaturae quidem manifestae sunt nobis, Deus autem occultus. Sic igitur, secundum quod rerum perfectiones a Deo per quamdam participationem derivantur in creaturas, fit traditio in manifestum eius quod erat occultum; et hoc fit secundum quod est conveniens, scilicet, secundum proportionem determinatam uniuscuiusque. Et quia dixerat quod Deus est substantia et vita omnium, ne aliquis intelligeret quod Deus esset essentia aut vita formalis veniens in compositionem rerum, hunc perversum intellectum excludit, cum subdit: et, ut simpliciter dicatur, idest universaliter dicatur, vita viventium et substantia, idest essentia existentium, qui est principium agens et causa fontalis omnis vitae et substantiae, non quidem propter suam necessitatem, sed propter bonitatem ipsius, quae existentia et deducit ad esse et continet, idest conservat ea in esse. Et sicut exponit de substantia et vita, ita intelligendum est et de omnibus consequentibus, ut scilicet Deus intelligatur esse revocatio et reformatio rerum et simplicitas et unitas et alia quae supra dixit, inquantum horum est principium et causa. Deinde, cum dicit: haec autem a divinis eloquiis memoramus... manifestat per quaedam divina nomina in Scripturis posita, quod ex divinis nominibus praedictam cognitionem de Deo capiamus; et dicit quod haec quae supra dicta sunt scilicet quod per divina nomina Deus cognoscatur ut principium et causa, non ex nobis ipsis dicimus, sed a divinis eloquiis accipiendo commemoramus et, ut sic dicatur, omnem sanctum hymnum, idest laudem Dei, theologorum, invenies, si diligenter in Scripturis scruteris, dividentem, idest distinguentem, nominationes Dei ad bonos thearchiae processus, idest secundum processus perfectionum, quae ex divina bonitate in creaturas proveniunt. Quod enim Deus dicatur bonus, vivus, sapiens et multis aliis nominibus nominetur, non est ex aliqua multitudine seu diversitate in eius natura existente (quia omnia haec in eo unum sunt), sed ex diversis perfectionibus creaturarum accipimus diversa nomina, quae attribuimus Deo sicut primo principio omnium horum processuum; et hoc manifestative et laudative: manifestative, quidem, inquantum Deus nobis per suos effectus innotescit et inquantum per huiusmodi nomina, Deo attributa, nobis manifestantur huiusmodi perfectiones esse in rebus a Deo; laudative, vero, inquantum hoc totum ad Dei pertinet bonitatem, quod rebus perfectiones communicantur. Et hoc, primo exponit in nomine unitatis, subdens quod fere in omni theologico negotio, idest in omni libro theologiae, videmus thearchiam, idest deitatem, laudatam sicut monadem et unitatem; quae duo idem significare videntur, cum unum sit Graecum et aliud Latinum. Quod quidem nomen unitatis Deo videtur maxime attribui propter duo: primo quidem, propter quod in seipso est; et hoc tangit cum dicit, propter simplicitatem et unitatem supernaturalis impartibilitatis. Ratio enim unitatis in impartibilitate consistit; unum enim est ens quod non dividitur. Contingit autem aliqua non dividi in actu, quae dividuntur in potentia, sicut linea aut domus, quorum utrumque potest dici unum, sed non simpliciter. Aliquid vero est indivisum non solum actu, sed etiam potentia, ut unitas et punctus; et haec possunt dici non solum unum, sed etiam simplicia. In Deo autem utraque indivisibilitas consistit, quia non dividitur actu nec potentia; et ideo signanter dixit: propter simplicitatem et unitatem et addit: supernaturalis impartibilitatis, quia nulla simplicitas aut unitas naturalium rerum, divinae simplicitati et unitati comparari potest. Secundo, vero, nomen unitatis attribuitur Deo propter hoc quod rebus unitatem communicat; et hoc est quod subdit: ex qua, scilicet unitate divina, ut unifica virtute mirifica, duo nobis proveniunt: quorum primum est quod nos unimur, idest quamdam unitatem habemus, secundum quod dicitur unus homo aut unum animal; secundum est quod, cum unitas nostra non sit ita perfecta quod omnem diversitatem excludat, ipsa etiam quae sunt diversa in nobis, ad quamdam unitionem reducuntur, secundum quod etiam ea quae sunt simpliciter diversa in creaturis, unum quodam ordine sunt, ut sic saltem, Dei unitatem imitentur; et hoc est quod dicit, quod nos congregamur ad quamdam monadem, idest unitatem, deiformem, idest, Deo similem, quantum ad ea quae iam facta sunt unum; et ad quamdam unitionem Dei imitativam, quantum ad ea quae fiunt unum; et hoc, conclusis alteritatibus idest diversitatibus, nostris divisibilibus, idest quae ex aliqua divisione contingunt, supermundane, idest, supermundana virtute. Vel hoc quod dicit, unimur, potest referri ad hoc quod unumquodque in se est unum; quod autem sequitur: et divisibilibus nostris alteritatibus, potest referri ad hoc quod multa, licet sint diversa et altera, tamen ad aliquam unitatem reducuntur vel perfecte vel imperfecte. Monas enim, idest unitas, perfectionem unitatis designat; unitio vero, viam ad unitatem, in quo imperfectio unitatis ostenditur. Deinde, ostendit idem in nomine Trinitatis; et dicit quod invenimus Deum laudari sicut Trinitatem ad manifestandum supersubstantialem fecunditatem trium personarum, quae non distinguuntur nisi secundum originem; ex qua quidem fecunditate divina derivatur omnis paternitas idest fecunditas quae nomine paternitatis intelligitur, ut apostolus dicit, ad Eph. 3, quod ex Deo patre, omnis paternitas in coelo et in terra nominatur; nec solum nominatur, sed etiam existit sive causatur. Tertio autem, manifestat idem in nomine causae; et dicit quod Deus laudatur sicut causa existentium, propter hoc quod omnia sunt deducta ad esse ex bonitate eius, substantificante res, non autem ex necessitate naturae. Quarto, autem, manifestat idem per nomen sapientis et pulchri; et dicit quod laudant deitatem theologi sicut sapientem et pulchram, quia omnia existentia, in quibus invenitur propria natura salvata absque corruptione, sunt plena omni harmonia divina, idest perfecta consonantia seu ordine a Deo et sunt, iterum, plena sancto decore; ut quod dicit: harmonia, referatur ad sapientiam cuius est ordinare et commensurare res; quod autem dicit: decore, maxime ad pulchritudinem referatur. Per hoc, autem, quod diminuitur aliquid de harmonia vel decore, accidit corruptio in rebus, secundum excessum a propria natura, sicut aegritudo in corporibus et peccatum in anima. Quinto manifestat idem de nomine benignitatis; et dicit quod divina Scriptura laudat deitatem sicut benignam, differenter tamen a praedictis nominibus. Nam secundum praedicta nomina, laudatur Deus, inquantum non communicabat sua; benignus autem laudatur, inquantum in opere incarnationis, in una personarum ipsius deitatis, scilicet in persona filii, communicavit nostris, idest his quae ad naturam nostram pertinent, non afferens corpus coeleste, ut Valentinus dixit; ad veritatem, idest secundum veritatem, non phantastice, ut dixit Manichaeus; totaliter, idest quantum ad omnes partes nostrae naturae, non assumens corpus absque anima aut animam absque corpore aut animam et corpus absque intellectu, ut Arius et Apollinaris dixerunt. Et ut finem incarnationis ostendat, subdit: revocans a statu peccati humanam extremitatem, idest humanam naturam, quae est ultima creaturarum, secundum ordinem creationis, ad seipsam, scilicet deitatem, et non solum revocans amovendo, sed etiam reponens, operando. Et ne aliquis crederet quod ita communicaverit nostris, secundum inhabitationem solam, ut Nestorius dixit, sed secundum veram unionem in persona et hypostasi ut, scilicet, ipse, qui est Deus, vere sit homo, subiungit: ex qua, scilicet deitate operante vel ex qua, idest secundum quam humanitatem, Iesus, qui est ineffabiliter simplex, secundum deitatem, ipse idem hypostasi est compositus secundum humanitatem; et qui est aeternus, secundum deitatem, accepit praesentationem temporalem, idest ut sit temporalis in hoc praesenti tempore, secundum humanam naturam; et qui, secundum deitatem, supersubstantialiter excellit omnem ordinem secundum omnem naturam, factus est intra nostram naturam, vere homo sub specie humana contentus sicut et coeteri homines; per quae omnia dat intelligere quod idem est suppositum Deus et homo. Et ne aliquis perverse intelligeret quod Deus factus sit homo secundum aliquam conversionem deitatis in carnem vel in animam vel etiam secundum aliquam commassationem ut sic esset una natura Dei et hominis, ut Eutyches confinxit, subiungit: cum intransmutabili et inconfusa collocatione, idest firma salvatione propriorum, idest proprietatum utriusque naturae, quia neque divinitas conversa est in humanitatem neque humanitas in divinitatem. [...]-34

Case 15. Place 15. In Jeremiam, cap. 4 l. 9. [...]-1 Isa. 21: a facie gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Et quantum ad inhabitationem montium: ingressi sunt ardua. Infra 48: relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Secundo ponit spei frustrationem ab idolis: tu autem vastata quid facies? Cum vestieris. Ad similitudinem meretricis quae parat se ut placeat amatoribus, ita ornabant aras idolorum ut eis placerent stibio, idest unguento crocei coloris, quo mulieres supercilia tingunt, sicut dicitur 4 Reg. 9, quia: Jezabel depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum etc. Prov. 7: occurrit illi mulier in ornatu meretricio etc. Et ab amicis, praecipue Aegyptiis, in quibus confidebant. Contempserunt. Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam. Tertio ponit dolorem sicut in partu, vocem puerperae, quae primo filium parit, et gravius dolet. Et sicut in morte filii, inter morientes. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis, etc. Notandum, quod multiplex est circumcisio: scilicet mentis a pravis cogitationibus. Lev. 26: donec erubescat incircumcisa mens eorum. Cordis a pravis affectionibus. Roman. 2: circumcisio cordis in spiritu non littera. Oris a pravis locutionibus. [...]-16

Case 16. Place 16. Catena in Mt., cap. 28 l. 4. [...]-8 Remigius. Hoc autem Lucas Evangelista plenius manifestat: refert enim quia cum dominus resurgens a mortuis ipse apparuisset discipulis, ipsi conturbati et exterriti, existimabant se spiritum videre. Rabanus. In monte quidem apparuit eis dominus, ut significaret quoniam corpus, quod de communi generis humani terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevaverat; et ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis voluptatibus ad superna studeant desideria transire. Iesus autem discipulos in Galilaeam praecedit, quia Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et suo ordine ad vitam de morte transmigrant, in sua specie divinitatem contemplantes; et huic congruit quod Galilaea revelatio interpretatur. Augustinus de Cons. Evang. Sed considerandum est quomodo corporaliter in Galilaea dominus videri potuerit: quia enim non ipso die quo resurrexit, visus est, manifestum est: nam in Ierusalem visus est eo die in initio noctis, ut Lucas et Ioannes aptissime consonant; neque etiam in sequentibus octo diebus, post quos dicit Ioannes discipulis apparuisse dominum, ubi primo vidit eum Thomas, qui eum non viderat die resurrectionis eius: nisi quis dicat non illos undecim qui iam tunc apostoli vocabantur, sed discipulorum illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. Sed occurrit aliud quod obsistit; Ioannes enim quando commemoravit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus visum esse dominum: hoc iam tertio (inquit) manifestavit se Iesus discipulis suis; quod intelligendum est ad numerum dierum retulisse, non ad numerum manifestationum. Si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam eum Thomas vidisset, ab undecim discipulis quibusque dominum visum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto; ac per hoc cogimur intelligere, post omnia factum esse quod eum in monte Galilaeae discipuli undecim viderunt. Invenimus itaque apud quatuor Evangelistas decies commemoratum dominum visum ab hominibus esse post resurrectionem: semel ad monumentum a mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Ierusalem, ubi non erat Thomas; sexto ubi vidit eum Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octavo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo convivaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed elevatum in nube, cum in caelum ascenderet: quod Marcus et Lucas commemorant. Sed non omnia scripta sunt, sicut Ioannes fatetur: crebra enim erat eius cum illis conversatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in caelum. Remigius. Videntes ergo discipuli dominum cognoverunt, et idcirco dimissis in terram vultibus adorabant; et ideo pius et clemens magister, ut omnem dubietatem auferret a cordibus eorum, accedens ad eos corroboravit in fide; unde sequitur et accedens Iesus locutus est eis, dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hieronymus. Illi autem potestas data est qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui postea resurrexit. Rabanus. Non enim hoc de coaeterna patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, secundum quam minoratus est paulo minus ab Angelis. Severianus. Filius quippe Dei virginis filio, Deus homini, divinitas carni contulit, quod semper ipse cum patre possedit. Hieronymus. In caelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in caelo, per fidem credentium regnet in terris. Remigius. Quod ergo Psalmista de resurgente domino dicit: constituisti eum super opera manuum tuarum, hoc nunc dominus dicit data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Et hic sciendum, quia antequam dominus surrexisset a mortuis, noverant Angeli se subiectos homini Christo. Volens ergo Christus etiam hominibus notum fieri quod data esset sibi omnis potestas in caelo et in terra, praedicatores misit, qui verbum vitae cunctis nationibus praedicarent; unde sequitur euntes ergo docete omnes gentes. Beda. Qui enim ante passionem suam dixerat: in viam gentium ne abieritis, surgens a mortuis dicit: ite, docete omnes gentes. Quapropter confundantur Iudaei, qui dicunt Christum tantummodo ad suam salutem esse venturum; erubescant et Donatistae, qui localiter Christum concludere cupientes, dixerunt eum tantummodo in Africa esse, non in aliis regionibus. Hieronymus. Primum ergo docent omnes gentes, deinde doctas intingunt in aqua: non enim potest fieri ut corpus Baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque Trinitatis unus Deus. Severianus. Omnes ergo gentes potestas una eademque recreat ad salutem, quas creavit ad vitam. Didymus de spiritu sancto. Licet autem quis possit existere saxei, ut ita dicam, cordis et penitus mentis alienae, qui ita baptizare conetur ut unum de praedictis nominibus praetermittat, videlicet contrarius Christo legislatori; tamen sine perfectione baptizabit, immo penitus a peccatis liberare non poterit quos a se existimaverit baptizatos. Ex his autem colligitur quam indivisa sit substantia Trinitatis, et patrem vere filii esse patrem, et filium vere patris filium, et spiritum sanctum vere patris et Dei filii esse spiritum, et insuper sapientiae et veritatis, idest filii Dei. Haec est salus credentium, et dispensatio ecclesiasticae disciplinae in hac Trinitate perficitur. Hilarius in Matth. Quid enim in hoc sacramento salutis humanae non continetur? Plena sunt omnia, ut a pleno et perfecto prolata. Habet enim naturae suae nomen in patre, sed pater tantum est: non enim humano modo habet aliunde quod pater est: ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit soli filio notus. Filius autem est progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloriae gloria, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti. Spiritus autem sanctus non potest a confessione patris et filii separari. Et quidem ubique non deest hoc expectationis nostrae solatium. Hic in donorum operationibus futurae spei pignus est, hic mentium lumen, hic splendor animorum est. Haec igitur licet mutare non possint haeretici, afferunt tamen humana commenta: ut Sabellius patrem ex quo tendat in filium, idque nominibus potius confitendum putat esse quam rebus, cum ipsis filium proponat et patrem; ut Ebion, omne initium ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; ut Ariani, qui ex nihilo atque ex tempore formam et sapientiam et virtutem Dei procedunt. Quid autem mirum est ut de spiritu sancto diversa sentiant, qui in filio largitore eius tam temerarii sunt auctores? Hieronymus. Consideratur autem hic ordo praecipuus. Iussit apostolos, ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac Baptisma, quae essent observanda praeciperent; unde sequitur docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Rabanus. Quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est. Chrysostomus in Matth. Quia vero eis magna iniunxerat, erigens eorum sensus, dicit et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; quasi dicat: ne dicatis difficile esse iniunctum negotium, ego sum vobiscum, qui omnia facio levia. Non autem cum illis solum dixit se futurum esse, sed et cum omnibus qui post illos credunt: non enim usque ad consummationem saeculi apostoli mansuri erant; sed sicut uni corpori fidelibus loquitur. Rabanus. Ex hoc autem intelligitur quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo qui divina mansione et inhabitatione sunt digni. Chrysostomus in Matth. [...]-11

Case 17. Place 17. Catena in Mc., cap. 5 l. 3. [...]-42 Sed si archisynagogus, idest coetus doctorum legis, credere voluerit, et subiecta ei synagoga salva erit. Quia vero synagoga laetitiam dominicae inhabitationis merito infidelitatis amisit, quasi inter flentes et eiulantes mortua iacet. Tenens autem puellae manum dominus eam suscitavit: quia nisi prius mundate fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga mortua non resurget. In sanatione autem haemorrhoissae mulieris, et suscitatione puellae, salus ostenditur generis humani, quae a domino ita dispensata est, ut primo aliqui ex Israel ad fidem venirent, deinde plenitudo gentium intraret, ac sic omnis Israel salvus fieret. Annorum autem duodecim erat puella, et annis duodecim mulier erat passa: quia peccata non credentium apparuerunt in initio fidei credentium: unde dicitur: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Gregorius Moralium. Moraliter vero redemptor noster puellam in domo, iuvenem vero extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat; adhuc quidem in domo mortuus iacet qui latet in peccato; iam extra portam educitur cuius iniquitas usque ad vecordiam publicae perpetrationis aperitur; sepulturae vero aggere premitur qui perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Beda. Et notandum, quod leviores et quotidiani erratus, levioris poenitentiae possunt remedio curari: unde iacentem in conclavi dominus facillima voce puellam resuscitat dicens puella, surge; ut vero quatriduanus mortuus sepulcri claustra evadere posset, fremuit spiritu, turbavit seipsum, lacrymas fudit. Quanto igitur gravior animae mors, tanto acrior necesse est ut poenitentis fervor insistat. [...]-3

Case 18. Place 18. Catena in Mc., cap. 9 l. 4. [...]-44 Theophylactus. Vide quantum valet humilitas, patris namque et filii inhabitationem meretur, et etiam spiritus sancti.

Case 19. Place 19. Super Mt. [rep. Leodegarii Bissuntini], cap. 25 l. 3. [...]-23 Hic agit de ministris. Et potest intelligi de caelestibus spiritibus; Ps. CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus. Et quare veniet cum istis? Quia custodes sunt hominum; Ps. XC, 11: Angelis suis Deus mandavit de te. Ideo aderunt tamquam testes, quia boni custodiam suam receperunt, mali autem non, sed repulerunt; Is. L, 7: curavimus Babylonem, et non est sanata. Vel omnes Angeli, idest praedicatores, vel doctores veritatis; Mal. II, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius. Istis competit iudiciaria potestas, ut dicit Augustinus. Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet et omnes sancti eius cum eo; Prov. ult. 23: nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Tunc sequitur iudiciaria potestas: tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Non debemus intelligere secundum sedem corporalem; sed sedes eius homines sancti sunt et Angeli. In eis sedebit, quia per eos iudicium exercebit. De hominibus dicitur supra c. XIX, 28 quod sedebunt super sedes duodecim etc. De Angelis dicitur Col. I, 16: sive throni, sive dominationes etc. et in Ps. LXXIX, v. 3: sedes super Cherubim; et Ps. IX, 5: sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Consequenter ponitur congregatio; secundo divisio. Dicit ergo et congregabuntur omnes gentes. Per gentes non solum gentes signantur, sed omnes homines qui nati sunt ab Adam usque ad finem mundi; II ad Cor. V, 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Inter istos etiam parvuli nati, quia, etsi nihil habeant proprio merito, habent tamen aliquid, scilicet vel culpam ex peccato primi hominis, vel gratiam ex sacramento Christi. Unde notandum quod non omnes isti congregabuntur ad idem; sed erit quadruplex genus eorum qui comparebunt in iudicio. Quidam enim comparebunt ut iudicentur per discussionem meritorum; sed istorum quidam damnabuntur, quidam salvabuntur. Quidam vero ut sine discussione sententiam recipiant. Iudicari enim dupliciter dicitur: scilicet vel sententiam recipere, quia omnes vel praemiabuntur vel punientur, vel dicitur iudicari, per discussionem meritorum reddere rationem. Et haec discussio non erit necessaria omnibus, quia peccata et merita illorum praecipue discutientur, qui fuerunt coniuncti cum Christo per fidem: illi enim qui totaliter alieni sunt a Christo, non indigent discussione, secundum quod dicitur Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est. Gregorius ponit exemplum: qui inimicum suum accipit in bello, non expectat iudicium, sed iam iudicatus est, sic etc. Item aliqui sunt qui nihil habent commune cum mundo, quia omnia dimiserunt propter Christum, et isti apparebunt ut iudices; unde supra XIX, 28: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim tribus Israel. Qui sunt ergo qui iudicabuntur? Fideles qui implicati sunt saecularibus, quorum quidam sunt eis bene utentes, ut habetur I ad Tim. VI, 18: divitibus praecipe bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare etc. Qui autem detinentur, et eis involvuntur, damnabuntur. Sed quae est necessitas? Nonne omnes in morte recipiunt quod meruerunt? Ad quid ergo iudicabuntur? Notandum quod praemium quod iusto Dei iudicio datur hominibus, est duplex: primum est stola animae, et secundum stola corporis. Quantum ad stolam animae, in morte recipitur, sed tunc gloriam corporis simul recipient. Unde quantum ad animam omnes simul recipiunt corpora, sed quantum ad poenam, omnes simul damnabuntur; unde Is. XXIV, 22: congregabuntur congregatione unius fascis, quia unum sunt in peccato. Istam congregationem possumus intelligere congregationem localem, quia omnes congregabuntur in uno loco; Ioel III, 2: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat; quia qui salvantur, per passionem Christi salvantur, et qui damnantur, per contemptum passionis eius damnantur; ideo ubi facta fuit passio Christi, ibi iudicium. Et intelligendum est quod boni in aere occurrent ei obviam, aliqui vero in terra manebunt. Secundum Origenem ista congregatio non erit localis, sed dispersi erunt, et in locis singulis congregabuntur; et hoc vult illud quod est dictum supra XXIV, 27, quod sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis, quia ubicumque erunt, erunt ibi praesentes. Unde vult quod erit congregatio spiritualis, quia modo quidam disperguntur ab eo, quidam se tenent cum eo; sed tunc omnes congregabuntur; Is. XL, 5: videbit omnis caro salutare Dei nostri. Tunc agit de separatione et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et primo ponitur secundum nomen; secundo secundum situm, ibi et statuet oves quidem a dextris etc. Dicit ergo et separabit eos ab invicem. Notate quod quamdiu mundus durat, mali sunt bonis permixti. Vix autem est aliqua societas, quin aliqui sint mali; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sed in illo iudicio mali erunt ad unam partem, boni ad aliam; Eccli. XXXV: iudicabit inter oves et hoedos. Sed quare bonos vocat oves? Hoc est propter quatuor. Invenimus enim in ovibus innocentiam, II regum XXIV, 17: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Item patientiam; Is. LIII, 7: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis. Item obedientiam, quia ad vocem pastoris congregantur; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt. Item affluentiam fructuum: sicut ex ove plures fructus percipimus, sic multi sunt fructus bonorum; Ez. c. XXXIV, 3: lac comedebatis, et lanis cooperiebamini. Item per hoedos intelligit peccatores, quia est animal per praecipitia vadens, item ad coitum fervidum et contrarias habet proprietates, item pro peccato offerebatur. Consequenter ponitur divisio quoad situm et statuet oves quidem a dextris, hoedos autem a sinistris. Quid intelligitur per dexteram, et quid per sinistram? Potest dici quod ad litteram ita fiet, quod boni ad partem unam, et mali ad aliam constituentur. Vel quia dextera pars nobilior est, ideo qui sunt boni, situm habebunt nobiliorem, quia occurrent Christo in aere. Origenes retorquet istud ad finalem remunerationem; quia qui intentionem suam direxerunt ad Deum, erunt a dextris, idest in remuneratione aeterna; Eccle. X, 2: cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. Item Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt, quae sunt a sinistris. Tunc dicit rex his qui a dextris eius erunt etc. Hic agitur de iudicio. Et primo promulgatur sententia quoad bonos; secundo quoad malos; tertio ponit complementum. Circa primum tria facit. Primo ponitur sententia; secundo admiratio salvandorum; tertio satisfactio. Secunda ibi tunc respondebunt ei iusti; tertia ibi respondens rex dicet illis. Circa primum duo facit. Primo invitat ad praemium; secundo comparat ad meritum. Dicit ergo tunc dicet rex. Et vocat eum regem, quia regis est iudicare; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio dissipat omne malum intuitu suo. Sed est quaestio: numquid fiet per vocalem sententiam? Quidam dicunt quod verbotenus et quod multum tempus tenebit iudicium; et hoc dixit Lactantius, quod durabit mille annis; sed hoc non est verum. Sed hoc ad interiorem locutionem referri debet; et inducit in cognitionem hominum, quia boni digni gloria, mali poena. Unde quod isti dicent non erit vocale, sed secundum interiorem instinctum; et hoc dicit Augustinus, quod divina virtute erit, quod unicuique occurret quod fecit. Et hoc patet per apostolum Rom. c. II, 15: testimonium reddente illis conscientia eorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum iudicabit dominus occulta hominum etc. Ideo ad interiorem locutionem debet referri. Et videtur tria tangere, quia ponitur invitatio, causa sententiae, et ipsum praemium. Invitatio venite, benedicti patris mei. Sed quare dicit benedicti patris mei? Quia non erit nobis secundum nostrum meritum, sed secundum quod confirmamur merito Christi; unde Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius; Lc. XXII, 29: ecce ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Ego inquantum homo, inquantum fruor verbo. Item quantum ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Venite, idest conformamini; I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus. Sed numquid boni modo non sunt coniuncti Deo? Dico quod sic per caritatem non plenam, item per fidem aenigmaticam; sed tunc congregabuntur in caritate plena, in fide non aenigmatica; quia nunc corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, Sap. IX, 15. Causa huius praemii est duplex: causa damnationis est ex homine, causa salutis ex Deo; Osee XIII, 9: ex te perditio tua, Israel, ex me tantummodo auxilium tuum. [...]-135

Case 20. Place 20. Super Io., cap. 1 l. 7. [...]-34 Primo ad ostendendum veritatem incarnationis contra Manichaeos, qui dicebant verbum non assumpsisse veram carnem, sed phantasticam tantum, cum non esset conveniens ut boni Dei verbum assumeret carnem, quam ipsi dicebant Diaboli creaturam. Et ideo Evangelista, ut hoc excluderet, fecit de carne specialiter mentionem; sicut et Christus, Lc. XXIV, 39, existimantibus discipulis eum esse phantasma, veritatem resurrectionis ostendit, dicens: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Secundo ad demonstrandam Dei erga nos magnitudinem benignitatis. Constat enim quod anima rationalis magis conformis est Deo quam caro, et quidem magnum pietatis sacramentum fuisset si verbum assumpsisset animam humanam, utpote sibi conformem, sed assumere etiam carnem elongatam a simplicitate suae naturae, fuit multo amplioris, immo inaestimabilis pietatis indicium; secundum quod apostolus dicit I ad Tim. III, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Et ideo ut hoc ostenderet Evangelista, solum de carne mentionem fecit. Tertio ad demonstrandam veritatem et singularitatem unionis in Christo. Aliis enim hominibus sanctis unitur quidem Deus, quantum ad animam solum; unde dicitur Sap. VII, v. 27: per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituens. Sed quod verbum Dei uniretur carni, hoc est singulare in Christo, secundum illud in Ps. CXL, 10: singulariter sum ego donec transeam; Iob XXVIII, 17: non adaequabitur ei aurum. Hanc ergo singularitatem unionis in Christo ostendere volens Evangelista, de carne solum mentionem fecit, dicens verbum caro factum est. Quarto ad insinuandam congruitatem humanae reparationis. Homo enim per carnem infirmabatur, et ideo Evangelista volens insinuare adventum verbi congruum esse nostrae reparationi, mentionem de carne specialiter fecit, ut ostenderet quod caro infirma per carnem verbi reparata fuit; et hoc est quod apostolus dicit, Rom. VIII, 3: nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Sed quaeritur, quare Evangelista non dixit verbum carnem assumpsit, sed potius verbum caro factum est. Respondeo dicendum, quod hoc ideo fecit, ut excluderet errorem Nestorii, qui dixit in Christo fuisse duas personas, et duos filios, et alium esse filium virginis: unde non concedebat quod beata virgo esset mater Dei. Sed secundum hoc Deus non esset factus homo; quia impossibile est quod duorum singularium, quae diversa sunt secundum suppositum, unum praedicetur de alio. Unde si alia est persona verbi, seu suppositum, et alia persona hominis, seu suppositum in Christo, tunc non erit verum quod dicit Evangelista verbum caro factum est. Ad hoc enim fit aliquid, ut sit; si ergo verbum non esset homo, non posset dici quod verbum sit factum homo. Et ideo signanter Evangelista dixit factum est, et non dixit assumpsit, ut ostendat quod unio verbi ad carnem non est talis qualis est assumptio prophetarum, qui non assumebantur in unitatem suppositi, sed ad actum propheticum: sed est talis quod Deum vere faceret hominem, et hominem Deum, idest quod Deus esset homo. Fuerunt et alii, qui non intelligentes modum incarnationis, posuerunt quidem assumptionem praedictam esse terminatam ad veritatem personae, confitentes in Deo unam personam Dei et hominis; sed tamen dicunt in ipso fuisse duas hypostases, sive duo supposita, unum naturae humanae creatum, et temporale, aliud divinae increatum, et aeternum. Et talis est prima opinio quae ponitur III Sent. dist. VI. Sed secundum hanc opinionem non habet veritatem ista propositio: Deus factus est homo, et homo factus est Deus. Et ideo haec opinio damnata est tamquam haeretica in quinto Concilio, ubi dicitur: si quis in domino Iesu Christo unam personam, et duas hypostases dixerit, anathema sit. Et ideo Evangelista, ut omnem assumptionem excluderet, quae non terminatur ad unitatem personae, utitur hoc verbo factum est. Si vero quaeris quomodo verbum est homo, dicendum quod eo modo est homo quo quicumque alius est homo, scilicet habens humanam naturam. Non quod verbum sit ipsa humana natura, sed est divinum suppositum unitum humanae naturae. Hoc autem quod dicitur verbum caro factum est, non aliquam mutationem in verbo, sed solum in natura assumpta de novo in unitatem personae divinae dicit. Et verbum caro factum est, per unionem ad carnem. Unio autem relatio quaedam est. Relationes autem de novo dictae de Deo in respectu ad creaturas, non important mutationem ex parte Dei, sed ex parte creaturae novo modo se habentis ad Deum. Sequitur et habitavit in nobis; quod quidem dupliciter distinguitur a praemissis. Primo ut dicatur quod supra Evangelista egit de verbi incarnatione, dicens verbum caro factum est; hic vero modum incarnationis insinuat, dicens et habitavit in nobis. Secundum enim Chrysostomum et Hilarium, per hoc quod Evangelista dicit verbum caro factum est, posset aliquis intelligere quod sit conversum in carnem, et non sint in Christo duae naturae distinctae, sed una tantum natura ex humana et divina commixta; ideo Evangelista hoc excludens, subiunxit et habitavit in nobis, idest in nostra natura, ut tamen in sua maneret distinctum. Illud enim quod in aliquid convertitur, non manet ab eo in quod convertitur secundum naturam distinctum; quod autem ab aliquo non distinguitur, non inhabitat illud; quia habitare distinctionem inhabitantis et in quo habitat importat. Sed verbum habitavit in nostra natura ergo naturaliter est ab ipsa distinctum. Et ideo inquantum humana natura a natura verbi fuit in Christo distincta, dicitur habitaculum divinitatis et templum, iuxta illud infra II, 21: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Et quidem, quamvis a praedictis sanctis hoc sane dicatur, cavenda est tamen calumnia quam aliqui ex hoc incurrunt. Nam antiqui doctores et sancti, emergentes errores circa fidem ita persequebantur, ut interdum viderentur in errores labi contrarios; sicut Augustinus contra Manichaeos, qui destruebant libertatem arbitrii, taliter disputat, quod videtur in haeresim Pelagii incidisse. Hoc igitur modo Evangelista Ioannes, ne per hoc quod dixerat verbum caro factum est, intelligeretur in Christo confusio vel transmutatio naturarum, subiunxit et habitavit in nobis: ex quo verbo Nestorius occasionem sumens erroris, dixit, filium Dei sic esse unitum homini ut tamen Dei et hominis non esset una persona: voluit enim quod verbum per solam inhabitationem per gratiam fuerit humanae naturae unitum. Ex hoc autem sequitur quod filius Dei non sit homo. [...]-17

Case 21. Place 20. Super Io., cap. 1 l. 7. [...]-73 Secundum naturam autem attenditur in Christo distinctio, non secundum personam, quae una et eadem est in duabus naturis; quia humana natura in Christo fuit assumpta in unitatem personae. Inhabitatio ergo, quam ponunt sancti, referenda est ad naturam, ut dicatur quod habitavit in nobis, idest natura verbi inhabitavit naturam nostram, non secundum hypostasim seu personam, quae est eadem utriusque naturae in Christo. Quod autem blasphemat Nestorius, auctoritate sacrae Scripturae evidenter refellitur. Apostolus enim Phil. II, 6 unionem Dei et hominis exinanitionem vocat, dicens de filio Dei: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Non autem dicitur Deus exinaniri Deus ex eo quod creaturam rationalem per gratiam inhabitet, quia sic pater et spiritus sanctus exinanirentur, cum et ipsi inhabitare hominem dicantur per gratiam; dicit enim Christus de se et de patre loquens, infra XIV, 23: ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. De spiritu autem sancto dicit apostolus, I Cor. III, 16: spiritus Dei habitat in nobis. [...]-10

Case 22. Place 21. Super Io., cap. 5 l. 1. [...]-15 Unde et ipse dicit, infra XVIII, 20: ego palam locutus sum mundo. Locus autem specialis miraculi fuit probatica piscina; et ideo dicit: est Ierosolymis probatica piscina etc. quae quidem describitur ex quatuor, scilicet ex nomine, ex dispositione, ex inhabitatione, et ex virtute. Ex nomine quidem cum dicit probatica piscina: probaton enim Graece ovis dicitur. Probatica ergo piscina, quasi oviaria, vel pecuaria dicitur, ex eo quod sacerdotes cadavera bestiarum, et praecipue ovium, quae ut plurimum in sacrificiis offerebantur, ibi abluebant: et ideo Hebraice cognominabatur Bethsaida, idest domus ovium. Erat enim prope templum ex aquis pluvialibus collecta. Mystice autem, secundum Chrysostomum, haec piscina Baptismum praefigurabat: nam dominus volens gratiam baptismalem in diversis praefigurare, primo quidem dedit aquam expurgantem corporis sordes, quae erant ex tactu immundorum secundum legem, de qua habetur Num. XIX. Secundo dedit virtutem huic piscinae quae repraesentat expressius quam aqua illa virtutem Baptismi, non solum ab immunditiis carnis sanando, sed etiam ab infirmitatibus corporis salvando: nam quanto figurae fuerunt propinquiores veritati, tanto expressiores erant. Signabat ergo virtutem Baptismi: quia sicut aqua illa per hoc quod lavabat corpora, habebat virtutem ex Angelo, non natura propria, infirmitatem sanandi, ita aqua Baptismi habet virtutem sanandi et abluendi animam a peccatis; Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Et inde est quod passio Christi per sacrificia veteris legis praefigurata, in Baptismo repraesentatur; Rom. VI, 3: quicumque baptizati estis in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati estis etc. Secundum Augustinum vero, aqua illius piscinae significabat statum populi Iudaeorum, secundum illud Apoc. XVII, 15: aquae multae, populi multi. Nam populus gentium non erat inclusus sub limite divinae legis, sed unusquisque ambulabat secundum vanitatem cordis sui, secundum illud Eph. IV, 17. Populus vero Iudaeorum conclusus erat sub cultu unius Dei, secundum illud Gal. III, 23: conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Et ideo iste populus significabatur per aquam in piscina conclusam. Et dicitur probatica, quia ipsi erant speciales oves Dei, secundum illud Ps. XCIV, 7: nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Ex dispositione autem describitur, quia erat quinque porticus habens, scilicet per circuitum, ut multi sacerdotes absque impedimento commode starent ad lavandum cadavera bestiarum. Per hos quinque porticus mystice significantur, secundum Chrysostomum, quinque vulnera corporis Christi, de quibus dicitur infra XX, 27: mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Secundum Augustinum vero, quinque libri Moysi. Ex inhabitatione autem describitur, quia in his, scilicet porticibus, iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum etc. Cuius litteralis ratio est propter concursum omnium infirmorum ad virtutem aquae: quae quia continue non sanabat, nec multos simul, oportebat quod multi illic expectantes morarentur. Per hoc autem mystice significatur, secundum Augustinum, quod lex non poterat peccata sanare, secundum illud Hebr. X, 4: impossibile est per sanguinem hircorum aut taurorum peccata purgari. Sed ostendebat ea tantum, secundum illud Rom. III, 20: per legem enim cognitio peccati. Et ideo iacebant in ea infirmi diversis infirmitatibus, curari non valentes. Quae quidem describuntur quantum ad quatuor. Primo quidem quantum ad situm, quia iacebant prostrati, scilicet per peccata inhaerendo terrenis: qui enim iacet, ex toto inhaeret terrae; Matth. IX, 36: misertus est eorum, quia erant vexati et iacentes, quasi oves non habentes pastorem. Iusti autem non iacent, sed recti ad caelestia stant; Ps. XIX, 9: ipsi, scilicet peccatores, obligati sunt, et ceciderunt; nos autem, scilicet iusti surreximus, et erecti sumus. Secundo quantum ad numerum quia multi, unde dicit: multitudo magna; Eccle. I, 15: perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Et Matth. VII, 13: lata est via quae ducit ad perditionem, et multi incedunt per eam. Tertio quantum ad dispositionem seu habitum infirmorum. Et ponit quatuor quae homo per peccatum incurrit. Primo enim homo ex hoc quod subiicitur passionibus peccatorum ei praedominantibus, efficitur languidus: et quantum ad hoc dicit languentium. Unde et a Tullio passiones animae, puta irae et concupiscentiae, et huiusmodi, quaedam aegritudines animae dicuntur. Unde Ps. VI, 3, dicebat: miserere mei, domine quoniam infirmus sum. Secundo vero ex dominio passionum et victoria in homine excaecatur ratio per consensum: et quantum ad hoc dicit caecorum, scilicet per peccata, secundum illud Sap. II, v. 21: excaecavit eos malitia eorum; Ps. LVII, v. 9: supercecidit ignis, scilicet irae et concupiscentiae, et non viderunt solem. Tertio, homo languens et caecus efficitur instabilis in suis operibus, et est quasi claudus; unde dicitur Prov. XI, 18: impius facit opus instabile. Et quantum ad hoc dicit claudorum; III Reg. XVIII, 21: usquequo claudicatis in duas partes? Quarto homo sic languidus, caecus intellectu, claudus in effectu, efficitur aridus in affectu, inquantum exsiccatur in eo omnis pinguedo devotionis, quam petebat Psalmus LXII, 6, dicens: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et quantum ad hoc dicit aridorum; Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea. Sed sunt aliqui sic affecti languore peccati, qui non expectant aquae motum, in peccatis suis requiescentes, secundum illud Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tanta mala pacem appellant. De quibus dicitur Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Cuius ratio est, quia non abhorrent peccata; nec peccant ex ignorantia, seu infirmitate, sed ex certa malitia. Isti autem, utpote non ex malitia peccantes, non quiescebant in peccatis sed per desiderium expectabant aquae motum. Unde dicit et expectantium; Iob XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Sic et illi qui erant in veteri testamento expectabant Christum, secundum illud Gen. penult. 18: salutare tuum expectabo, domine. Ex virtute vero describitur piscina, quia sanat ab omni infirmitate corporali, virtute Angeli descendentis; et ideo dicit Angelus autem domini secundum tempus descendebat in piscinam. Et quidem virtus piscinae in aliquo concordat cum Baptismo, et in aliquo differt. Concordat quidem in duobus. Primo quidem in occultatione virtutis: nam virtus aquae huius piscinae non erat ex natura sua, alias semper sanasset, sed ex aliqua virtute occulta, scilicet ex Angelo; unde dicitur, quod Angelus domini secundum tempus descendebat in piscinam. Et similiter aqua Baptismi, ex eo quod aqua non habet virtutem purgativam animarum, sed ex occulta virtute spiritus sancti, secundum illud supra III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Secundo concordat in effectu, quia sicut aqua Baptismi sanat, ita et ista piscina sanabat: et ideo dicit, quod qui prior descendisset, sanus fiebat. [...]-66

Case 23. Place 22. Super Io., cap. 8 l. 2. [...]-20 Tamen, ut Augustinus dicit, lumen quod solem fecit, sub sole factum est, et carnis nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur. Excluditur etiam per hoc haeresis Nestorii dicentis, quod filius Dei erat unitus homini per inhabitationem tantum. Constat enim quod qui haec verba proferebat, scilicet ego sum lux mundi, homo erat. Nisi ergo ipse qui loquebatur et videbatur homo, personaliter esset filius Dei, non dixisset ego sum lux mundi, sed in me habitat lux mundi. Effectus autem huius lucis est expellere tenebras; unde dicit qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Et quia lux ista est universalis, ideo universaliter tenebras omnes expellit. Sunt autem triplices tenebrae, scilicet ignorantiae; Ps. LXXXI, 5: nescierunt neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Et hae sunt rationis secundum seipsam, inquantum per seipsam obnubilatur. Item culpae; Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Et istae sunt rationis humanae non ex se, sed ex appetitu, inquantum male dispositus per passiones vel habitum, appetit aliquid ut bonum, quod tamen non est vere bonum. Item tenebrae damnationis aeternae; Matth. c. XXV, 30: inutilem servum eiicite in tenebras exteriores. Sed duae primae sunt in vita ista; tertiae vero sunt in termino viae. Qui ergo sequitur me, non ambulat in tenebris, ignorantiae, quia ego sum veritas, nec culpae, quia ego sum via, neque damnationis aeternae, quia ego sum vita. Et ideo consequenter subdit fructum doctrinae, scilicet sed habebit lumen vitae: nam qui hoc lumen habet, est extra tenebras damnationis. Dicit autem qui sequitur, quia sicut quicumque non vult errare in tenebris, oportet ut sequatur eum qui lumen portat; ita quicumque vult salvari, oportet quod sequatur Christum, qui est lux, credendo et amando; et sic apostoli secuti sunt eum, Matth. IV, 20. Quia vero lux corporalis deficere potest per occasum, contingit quia qui sequitur eam, tenebras incurrit. Lux vero ista, quae nescit occasum, numquam deficit: et ideo qui sequitur eam, habet lumen indeficiens, scilicet vitae. Lumen enim visibile non dat vitam, sed coadiuvat exterius operationes vitae corporalis; lumen vero istud vitam dat, quia vivimus inquantum intellectum habemus, qui est quaedam participatio illius lucis. Quando autem lux illa perfecte irradiabit, tunc habebimus vitam perfectam; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; quasi dicat: tunc ipsam vitam perfecte habebimus quando ipsum lumen per speciem videbimus. Unde dicitur Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Sed attendendum, quod hoc quod dicit qui sequitur me, pertinet ad meritum; quod vero dicit habebit lumen vitae, ad praemium. Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei Pharisaei etc. manifestat haec tria quae de se dicit, et primo primum; secundo secundum, ibi dicit ergo iterum, eis Iesus; tertio tertium, ibi amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Primum autem quod dixit, est ego sum lux mundi, quod Iudaeos turbabat, et ideo primo ponit Iudaeorum contradictionem; secundo eorum confutationem, manifestando veritatem sui dicti, ibi respondit Iesus, et dixit eis etc. Manifestum est autem circa primum, quod illa quae dixit in templo, dixit in conspectu turbarum, hic autem coram Pharisaeis. Et ideo dixerunt ei ipsi Pharisaei: tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum; quasi dicant: ex hoc ipso quod tu de teipso testificaris, testimonium tuum non est verum. In hominibus enim nec acceptum nec congruum est quod homo se laudet; Prov. XXVII, v. 2: laudet te alienus, et non os tuum: quia non ex hoc commendabilis redditur, sed si a Deo commendatur; II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat: quia solus Deus perfecte eum cognoscit. Deum autem nullus potest sufficienter commendare, nisi ipse seipsum, et ideo oportet quod ipse de seipso testificetur, et etiam de hominibus; Iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus. Et ideo Iudaei decipiebantur. Consequenter cum dicit respondit Iesus, et dixit eis etc. dominus repellit eorum contradictionem, et primo auctoritate patris; secundo removet contradictionem exortam de patre, ibi dicebant ergo ei: ubi est pater tuus? Contradictio autem Iudaeorum erat per quamdam consequentiam, et ideo primo ostendit eorum consequentiam non tenere; secundo probat suum testimonium verum esse, ibi ego non iudico quemquam etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit consequentiae falsitatem; secundo subdit deceptionis ipsorum causam, ibi vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. Consequentia autem istorum erat quod ex hoc ipso quod Christus de se testimonium perhibebat, testimonium eius non erat verum. Sed dominus dicit contrarium, scilicet quod ex hoc verum est. Unde respondit, et dixit eis: si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est: et hoc ideo, quia ego scio unde veni, et quo vado; quasi dicat, secundum Chrysostomum, quia ex Deo sum, et Deus, et Dei filius. Est autem Deus verax: Rom. III, 4. Dicit autem scio unde veni, idest cognosco meum principium, et quo vado, scilicet ad patrem, quem nullus perfecte scire potest nisi filius Dei; Matth. XI, 27: nec patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Non autem quicumque scit affectu et intellectu, unde veniat et quo vadat, non potest nisi verum dicere, nam a Deo venit, et ad Deum vadit; Deus autem veritas est: quanto ergo magis filius Dei, qui perfecte scit unde venit et quo vadit, verum dicit? Consequenter cum dicit vos autem nescitis unde venio aut quo vado, ostendit causam erroris, quae est ignorantia divinitatis Christi; quia enim ipsam ignorabant, iudicabant de eo secundum humanitatem. Sic ergo duplex causa erroris erat in eis. Una, quia eius divinitatem ignorabant; alia, quia de eo secundum humanitatem tantum iudicabant. Et ideo quantum ad primum dicit vos nescitis unde venio, idest aeternum meum processum a patre, aut quo vado. Supra: est verax qui misit me, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo; Iob XXVIII, 20: unde ergo venit sapientia? Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? Quantum ad secundum dicit vos secundum carnem iudicatis, scilicet de me, solum carnem esse putantes, non autem Deum. Vel secundum carnem, idest male et iniuste. Sicut enim secundum carnem vivere est male vivere, ita et secundum carnem iudicare, est male iudicare. Consequenter cum dicit ego non iudico quemquam, ostendit testimonium suum esse verum, et falsum esse quod ipse solus de se testimonium perhibeat. Et quia de iudicio mentio facta est, ostendit primo se non esse solum in iudicando; secundo se non esse solum in testificando, ibi et in lege vestra scriptum est etc. Circa primum tria facit. Primo ponit iudicii dilationem; secundo iudicii veritatem; et tertio veritatis rationem. Dilationem quidem iudicii ponit cum dicit ego non iudico quemquam; quasi dicat: vos iudicatis male, sed ego non iudico quemquam; supra III, 17: non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Vel non iudico quemquam, scilicet secundum carnem, sicut vos iudicatis; Is. XI, 3: non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet. Sed tamen quandoque iudicabo; quia pater omne iudicium dedit filio; supra c. V, 22. Et tunc iudicium meum verum est, idest iustum; Ps. XCV: iudicabit orbem terrae in aequitate; Rom. II, 2: scimus quia iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. In quo ostenditur iudicii veritas. Rationem veritatis ostendit, cum dicit quia non sum solus. Quod autem dicit supra V, 22, pater non iudicat quemquam, intelligendum est seorsum a filio, vel quia non visibiliter pater apparebit omnibus in iudicio; et ideo dicit non sum solus, quia non derelictus ab ipso, sed simul cum ipso; infra XIV, v. 10: ego in patre, et pater in me est. Hoc autem verbum excludit errorem Sabellii dicentis unam esse personam patris et filii, nec differre nisi secundum nomina. Si enim hoc esset, non dixisset non sum solus, sed ego, et qui misit me, sed dixisset: ego sum pater, et ego ipse sum filius. Distingue ergo personas, et cognosce filium esse alium a patre. Consequenter cum dicit et in lege vestra scriptum est etc. ostendit quod non est solus in testificando; nec tamen differt testimonium, sicut iudicium: unde non dicit, testimonium non perhibeo. Primo ergo introducit legem; secundo concludit propositum, ibi ego sum qui testimonium perhibeo de meipso. Dicit ergo in lege vestra, et vobis data, Eccli. XXIV, 23: legem mandavit Moyses: scriptum est, Deut. XIX, quia duorum hominum testimonium verum est: sic enim est ibi: in ore duorum aut trium stabit omne verbum. Sed, secundum Augustinum, habet magnam quaestionem quod dicit duorum hominum testimonium verum est. Fieri enim potest quod duo mentiantur. Nam Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur, ut habetur Dan. XIII, 5 ss. Universus etiam populus mentitus est contra Christum. Responsio. Hoc quod dicit duorum hominum testimonium verum est, intelligendum est quod pro vero in iudicio est habendum. Cuius ratio est, quia in actibus humanis vera certitudo haberi non potest; et ideo accipitur inde id quod certius haberi potest, quod est per multitudinem testium: magis enim est probabile quod unus mentiatur, quam quod multi; Eccle. IV, 12: funiculus triplex difficile solvitur. Nihilominus tamen per hoc quod dicit: in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum, reducit nos, secundum Augustinum, in considerationem Trinitatis, in qua est perpetua stabilitas veritatis, a qua omnes veritates derivantur. Dicit autem duorum vel trium, quia in Scriptura sacra quandoque nominantur tres, quandoque duae personae, cum quibus etiam intelligitur spiritus sanctus, qui est nexus duorum. Si ergo duorum hominum testimonium verum est vel trium, testimonium meum verum est, quia et ego testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me pater; supra V, 36: ego testimonium habeo maius Ioanne. [...]-50

Case 24. Place 23. Super Io., cap. 14 l. 4. Supra consolatus est dominus discipulos de suo recessu promittens eis accessum eorum ad patrem sed quia posset videri eis longum quod ad patrem accederent, et interim sine magistro esse dolerent, ideo consolatur eos, promittens eis spiritum sanctum. Et ponitur primo ad receptionem spiritus sancti praeparatio; secundo promittitur spiritus sancti donatio, ibi et alium Paraclitum dabit vobis; tertio exponitur spiritus sancti promissio, ibi ut maneat vobiscum in aeternum. Praeparatio autem ad receptionem spiritus sancti una quidem erat necessaria ex parte discipulorum, alia ex parte Christi. Ex parte quidem discipulorum necessaria erat duplex praeparatio, scilicet amor cordis, et obedientia operis. Quorum unum dominus supponit eos habere. Et quantum ad hoc dicit si diligitis me; et hoc apparet, quia tristamini de meo recessu; infra XV, 27: vos me amastis, quia ab initio mecum estis. Aliud vero imperat futurum: et quantum ad hoc dicit mandata mea servate, quasi dicat: non ostendatis amorem quem habetis ad me in fletu, sed in obedientia mandatorum meorum: hoc enim est manifestum dilectionis signum; infra XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Haec ergo duo praeparant ad receptionem spiritus sancti. Cum enim spiritus sanctus sit amor, non datur nisi amantibus; Prov. VIII, v. 17: ego diligentes me diligo. Item datur obedientibus; Actor. III, 15: nos huius rei testes sumus etc. Is. LXVI, 2: super quem requiescit spiritus meus etc. Sed numquid obedientia discipulorum et amor eorum ad Christum praeparant ad spiritum sanctum? Videtur quod non: quia dilectio qua diligimus Deum, est per spiritum sanctum; Rom. V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Obedientia autem est nobis a spiritu sancto; Rom. c. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur hi filii Dei sunt; et in Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Sed posset aliquis dicere, quod per dilectionem filii promeremur spiritum sanctum; quo habito, amamus patrem. Sed huic repugnat, quia idem est amor patris et filii. Et ideo aliter dicendum est, quod hoc est in donis Dei, ut qui bene utitur dono sibi concesso, amplioris gratiae et doni acceptionem mereatur; et qui male utitur, hoc ipsum quod accepit, auferatur ab eo. Nam, ut legitur Matth. XXV, 24 ss. servo pigro ablatum est talentum quod acceperat a domino suo, quia non bene usus eo fuit, et datum est ei qui acceperat quinque, cum quibus lucratus fuerat alia quinque. Sic ergo est et de dono spiritus sancti. Nullus enim potest Deum diligere nisi habeat spiritum sanctum; non enim nos praevenimus gratiam Dei, sed ipsa praevenit nos. Ipse enim prior dilexit nos, ut dicitur I Io. IV, 10. Et ideo dicendum, quod apostoli primo quidem receperunt spiritum sanctum, ut diligerent Deum, et obedirent mandatis eius; sed necesse erat ad hoc ut ampliori plenitudine spiritum sanctum reciperent, quod bene uterentur, diligendo et obediendo, dono spiritus sancti prius accepto. Et secundum hoc est sensus si diligitis me, per spiritum sanctum, quem habetis, et obeditis mandatis meis, recipietis spiritum sanctum, quem habebitis in ampliori plenitudine. Alia praeparatio necessaria erat ex parte Christi; et quantum ad hoc dicit ego rogabo patrem etc. Ubi sciendum est, quod dominus noster Iesus Christus, inquantum homo, mediator est Dei et hominum, ut dicitur I Tim. II, 5. Unde inquantum est homo, accedens ad Deum, impetrat nobis dona caelestia, et veniens ad nos elevat nos, et reducit ad Deum. Quia ergo iam ad nos venerat, et dando nobis mandata Dei reduxit credentes ad ipsum, restabat ut rediret ad patrem, et impetraret dona spiritualia; Hebr. VII, 25: accedens per semetipsum ad Deum salvare in perpetuum potest. Et hoc facit rogando patrem. Et hoc est quod dicit ego rogabo patrem etc. Eph. IV, v. 8: ascendens in altum, captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus. Sed attende, quod idem est qui rogat ut detur, et qui dat Paraclitum. Rogat inquantum homo, dat inquantum Deus. Dicit autem et rogabo, ut eorum repellat tristitiam de suo recessu, quoniam ipse recessus est ratio ut acciperent spiritum sanctum. Hic ponitur spiritus sancti promissio. Sed attende, quod hoc nomen Paraclitus est Graecum, et significat consolatorem; et ideo dixit alium Paraclitum dabit vobis, scilicet pater, non tamen sine filio, idest spiritum sanctum, qui est consolator, cum sit spiritus amoris; amor autem facit spiritualem consolationem et gaudium; Gal. V, v. 22: fructus spiritus est caritas, gaudium etc. Ipse est interpellator etc. Rom. VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Hoc autem quod dixit alium, designat distinctionem personalem in divinis contra Sabellium. Sed obiicitur: quia hoc quod dicitur Paraclitus, importat actionem spiritus sancti: ergo in hoc quod dixit alium Paraclitum, videtur designare alietatem naturae: nam alietas operationis designat alietatem naturae: est ergo spiritus sanctus alterius naturae a filio. Responsio. Dicendum quod spiritus sanctus est consolator et advocatus, et filius similiter. Quod enim filius sit advocatus, dicitur I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum. Quod consolator, Is. LXI, 1: spiritus domini... misit me ut ponerem consolationem lugentibus Sion. Tamen alia et alia ratione est consolator et advocatus, filius et spiritus sanctus, si accipiamus per appropriationem personarum: nam Christus dicitur advocatus inquantum secundum quod homo interpellat pro nobis ad patrem; spiritus autem sanctus inquantum nos postulare facit. Item spiritus sanctus dicitur consolator inquantum est amor formaliter; filius vero inquantum est verbum. Et hoc dupliciter: quia per doctrinam, et inquantum ipse filius dat spiritum sanctum, et incendit amorem in cordibus nostris. Sic ergo ly alium non designat alietatem naturae in filio et spiritu sancto; sed designat alium modum, quo uterque est consolator et advocatus. Hic ponitur promissio, et primo quantum ad ipsam dationem; secundo quantum ad ipsum donum; tertio quantum ad recipientes donum. Sed donatio est vera, quia perpetua; unde dicit ut maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis. Alicui enim datur aliquid ad tempus tantum, et haec non est vera donatio; sed tunc est vera quando datur ad semper habendum; et ideo spiritus sanctus vere datur, quia ut maneat cum eis in aeternum: hic quidem illustrans et docens et suggerens, post ad videndam speciem introducens; I Reg. XVI, 13: directus est spiritus domini in David a die illa et deinceps. Iudas autem licet acceperit eum, non tamen semper cum ipso mansit: quia non accepit ut maneret cum ipso in aeternum, sed tantum secundum praesentem iustitiam. Secundum Chrysostomum autem dici potest, quod dominus haec dicit ad excludendum carnalem quamdam suspicionem discipulorum. Possent enim suspicari quod ille Paraclitus eis datus, postmodum per passionem ab eis recederet, sicut ipse; et hoc excludit dicens ut maneat vobiscum in aeternum; quasi dicat: non patietur mortem ut ego, nec a vobis recedet. Sed contra. Supra I, 33, hoc dictum est Ioanni Baptistae: super quem videris spiritum descendere et manere, hic est qui baptizat. Ex quo videtur proprium Christi ut spiritus sanctus semper maneat cum ipso; quod non est verum, si cum discipulis manet in aeternum. Responsio. Secundum Chrysostomum dicendum, quod spiritus sanctus dicitur in nobis manere per dona sua. Donorum autem spiritus sancti quaedam sunt necessaria ad salutem: et haec sunt communia omnibus sanctis, et semper in nobis manent, ut est caritas, quae numquam excidit, ut dicitur I Cor. XIII, 8, quia etiam in futuro erit. Quaedam autem non sunt de necessitate salutis, sed dantur fidelibus ad manifestationem spiritus; I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Sic ergo quantum ad prima dona. Spiritus sanctus manet cum discipulis et sanctis in aeternum; sed quantum ad secunda dona, sic est proprium Christo ut maneat cum eo semper: quia semper in plenitudine potestatis suae habet ut possit miracula facere et prophetare, et alia huiusmodi. Sed non sic est de aliis; quia, ut dicit Gregorius, spiritus prophetarum non sunt prophetis subiecti. Donum autem est excellentissimum, quia spiritus veritatis. Spiritum quidem dixit, ut ostendat naturae subtilitatem. Spiritus enim dicitur aliquid occultum et invisibile, unde quod invisibile est, spiritus dici consuevit. Sic et spiritus sanctus occultus est et invisibilis: supra III, 8: spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat. Item ut ostendat eius virtutem, quia movet nos ad bene agendum et operandum. Spiritus enim impulsionem quamdam insinuat, unde et ventum spiritum appellamus; Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Addit autem veritatis, quia a veritate procedit, et veritatem dicit. Spiritus enim sanctus nihil aliud est quam amor. Quando ergo quis impellitur ad amandum terrena et mundum, tunc impellitur a spiritu mundi; I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Quando vero impellitur ad opera carnis, tunc non impellitur a spiritu sancto; Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum. Sed iste spiritus ducit ad cognitionem veritatis, quia procedit a veritate, quae dicit supra eodem: ego sum via, et veritas, et vita. Nam, sicut in nobis ex veritate concepta et considerata sequitur amor ipsius veritatis, ita in Deo concepta veritate, quae est filius, procedit amor. Et sicut ab ipsa procedit, ita in eius cognitionem ducit; infra c. XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet etc. Et ideo dicit Ambrosius, quod omne verum a quocumque dicatur a spiritu sancto est. I Cor. XII, 3: nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in spiritu sancto; infra XV, 26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis spiritum veritatis. Manifestare autem veritatem convenit proprietati spiritus sancti. Est enim amor qui facit secretorum revelationem; infra XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis: Iob c. XXXVI, 33: annuntiat de ea (scilicet veritate) amico suo. Recipiunt autem spiritum sanctum credentes, et quantum ad hoc dicit quem mundus non potest accipere, et primo ostendit qui sunt quibus non datur; secundo ostendit quibus datur, ibi vos autem cognoscetis etc. Primo autem ostendit quod non datur mundo; secundo autem assignat causam quare non detur. Quantum ad primum dicit quem mundus non potest accipere. Mundum hic mundi dilectores vocat dominus. Hi quidem quamdiu mundum diligunt, spiritum sanctum non possunt accipere, est enim amor Dei: non potest autem quis finali dilectione Deum et mundum diligere: I Io. II, 15: si quis diligit mundum, non est caritas patris in eo. Nam Gregorius dicit, V Moral. 20: spiritus sanctus omne quod repleverit ad desiderandum invisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Quantum ad secundum dicit quia non videt eum, nec scit eum. Nam dona spiritualia non accipiuntur nisi desiderata, Sap. VI, 14. Praeoccupat, scilicet divina sapientia, eos qui se concupiscunt, nec desiderantur nisi aliqualiter cognita. Quod autem non cognoscantur, ex duobus contingit. Primo quidem ex hoc quod homo non ponit intentionem suam ad eorum cognitionem; secundo vero quia quis non potest esse capax illius cognitionis. Hoc autem mundani non habent. Nam primo non intendunt ad ea desideranda, et quantum ad hoc dicit quia non videt eum; idest, non ponit intentionem suam ad eum cognoscendum; Ps. XVI, 11: oculos suos statuerunt declinare in terram. Item non possunt ea cognoscere, unde dicit nescit eum: nam, ut Augustinus dicit, non habet invisibiles oculos mundana dilectio: per quos videri spiritus sanctus nisi invisibiliter non potest. I Cor. c. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Sicut lingua infecta non sentit bonum saporem propter corruptionem humoris, sic anima infecta a corruptione mundi, caelestium dulcedinem non gustat. Vel, secundum Chrysostomum, dico, quod alium Paraclitum dabit vobis, spiritum veritatis; sed hoc non assumet carnem, quia mundus non videt eum, nec scit eum, idest, non accipiet eum, sed solum vos. Hic ostendit primo quibus datur spiritus sanctus; secundo rationem assignat. Datur autem fidelibus: unde dicit vos autem, qui movemini a spiritu sancto, cognoscetis eum: I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Et hoc ideo, quia mundum contemnitis; II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Ratio autem huius est, quia apud vos manebit. Ubi primo nota spiritus sancti ad apostolos familiaritatem quia apud vos manebit, idest ad utilitatem vestram; Ps. CXLII, v. 10: spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam; Sap. XII, 1: o quam bonus spiritus tuus, domine, est in omnibus. Secundo quamdam eius intimam inhabitationem, quia in nobis erit, idest in intimo cordis nostri; Ez. XI, 19: et spiritum novum tribuam in visceribus eorum.

Case 25. Place 24. Super I Cor., cap. 3 l. 3. [...]-13 Habitat etiam Deus in hominibus per fidem, quae per dilectionem operatur, secundum illud Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Unde et ad probandum quod fideles sint templum Dei, subiungit quod inhabitantur a Deo, cum dicit et spiritus Dei habitat in vobis. Et Rom. VIII, 11 dictum est: spiritus, qui suscitavit Iesum Christum habitabit in vobis. Ez. XXXVI, 27: spiritum meum ponam in medio vestri. Ex quo patet quod spiritus sanctus est Deus, per cuius inhabitationem fideles dicuntur templum Dei. Sola enim inhabitatio Dei templum Dei facit, ut dictum est. [...]-64

Case 26. Place 24. Super I Cor., cap. 3 l. 3. [...]-17 Ex quo patet quod spiritus sanctus est Deus, per cuius inhabitationem fideles dicuntur templum Dei. Sola enim inhabitatio Dei templum Dei facit, ut dictum est. Est autem considerandum quod Deus est in omnibus creaturis, in quibus est per essentiam, potentiam et praesentiam, implens omnia bonitatibus suis, secundum illud Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo. Sed spiritualiter dicitur Deus inhabitare tamquam in familiari domo in sanctis, quorum mens capax est Dei per cognitionem et amorem, etiam si ipsi in actu non cognoscant et diligant, dummodo habeant per gratiam habitum fidei et charitatis, sicut patet de pueris baptizatis. Et cognitio sine dilectione non sufficit ad inhabitationem Dei, secundum illud I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Inde est quod multi cognoscunt Deum, vel per naturalem cognitionem, vel per fidem informem, quos tamen non inhabitat spiritus Dei. Deinde cum dicit si quis autem templum, etc. subiungit poenam male operantium secundum convenientiam praedictorum, dicens si quis autem, etc. [...]-59

Case 27. Place 25. Super II Cor., cap. 5 l. 2. [...]-1 Causa enim naturalis desiderii quod nolumus expoliari est quia scilicet anima naturaliter unitur corpori, et e converso. Sed hoc, quod caelestem inhabitationem superindui cupiamus, non est ex natura, sed ex Deo. Et ideo dicit qui autem efficit nos in hoc, etc. quasi dicat: volumus superinduere caelestem habitationem, ita tamen quod non spoliemur terrena, et tamen, hoc ipsum quod volumus sic supervestiri, efficit in nobis Deus. Phil. II, 13: Deus est qui operatur in nobis, etc. Cuius ratio est, quia quamlibet naturam consequitur appetitus conveniens fini suae naturae, sicut grave naturaliter tendit deorsum, et appetit ibi quiescere. Si autem sit appetitus alicuius rei supra naturam suam, illa res non movetur ad illum finem naturaliter, sed ab alio quod est supra naturam suam. Constat autem quod perfrui caelesti gloria et videre Deum per essentiam, licet sit rationalis creaturae, est tamen supra naturam ipsius, non ergo movetur rationalis creatura ad hoc desiderandum a natura, sed ab ipso Deo, qui in hoc ipsum efficit nos, etc. Sed quomodo hoc efficit subdit, dicens qui dedit pignus, etc. Circa quod sciendum est, quod Deus efficit in nobis naturalia desideria et supernaturalia. Naturalia quidem quando dat nobis spiritum naturalem convenientem naturae humanae. Gen. II, 7: inspiravit in faciem eius, etc. [...]-96

Case 28. Place 26. Super Philip., cap. 2 l. 2. [...]-92 Item excluditur error Arrii, qui dixit quod esset minor patre, quia non rapinam, etc. Item Nestorii, qui dixit quod unio esset intelligenda secundum inhabitationem, inquantum scilicet Deus inhabitavit hominem, et quod alius est filius hominis et alius filius Dei. Sed Rabanus dicit quod apostolus incarnationem nominat exinanitionem. Constat autem quod pater inhabitat et spiritus sanctus: ergo et isti sunt exinaniti, quod est falsum. Item dicit: semetipsum exinanivit, ergo idem est qui exinanitus est, et exinaniens. [...]-25

Case 29. Place 27. Super Col., cap. 2 l. 2. [...]-2 Circa primum duo facit; quia primo ostendit qualiter sunt sibi nota bona eorum; secundo quae bona in eis sunt, ibi gaudens. Dicit ergo nam et si, etc. quasi dicat: licet non praedicaverim vobis, nec vestra facta oculis videam, tamen spiritus vobis intersum per affectionem gaudens de bonis vestris. I Cor. V, 3: absens quidem corpore, praesens vero spiritu. Prov. X, 1: filius sapiens laetificat patrem, etc. Et hoc quia revelabatur sibi per spiritum sanctum, et ideo dicit sed spiritu vobiscum sum. IV Reg. V, v. 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru in occursum tui, etc. Gaudens, inquam, sum, quia videns sum ordinem, id est, ordinatam vestram conversationem. I Cor. XIV, 40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Iud. V, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo, etc. Et firmamentum, etc. II Tim. II, v. 19: firmum fundamentum Dei stat, etc. Et hoc in Christo. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, etc. Ecclesia enim est spirituale aedificium. Eph. c. II, 21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino. Huius autem bonitas consistit in debito fundamento, quod est fides, et in debita superaedificatione. Et ideo haec duo posuit. Deinde cum dicit sicut ergo, etc. monet eos ad haec servanda. Et primo ad proficiendum, secundo ad persistendum, tertio ad gratias agendum. Dicit ergo sicut accepistis Christum dominum nostrum, non pervertendo, in ipso ambulate. Rom. XII, 9: adhaerentes bono. Ecclesia quandoque comparatur spirituali aedificio. I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Quandoque arbori, quia fert fructum. Et eadem est comparatio fundamenti ad domum, et radicis ad arborem, quia utriusque firmitas est radix et fundamentum: Christus. Is. XI, 10: erit radix Iesse quae stat in signum populorum. I Cor. III, v. 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Ideo dicit radicati, scilicet sicut boni rami, et superaedificati in ipso, et confirmati, scilicet sicut boni lapides, hoc est si perstiteritis in fide eius. I Petr. ult. adversarius vester, etc. et post: cui resistite fortes in fide, etc. Et hoc sicut didicistis, scilicet in vera fide. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, etc. Abundantes in illo in gratiarum actione, id est, gratias agentes abundanter. I Thess. ult. in omnibus gratias agite. II Mach. c. I, 11: de magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, etc. Deinde cum dicit videte, monet ne decipiantur per vanam sapientiam. Et primo ponit monitionem, secundo rationem, ibi in ipso. Circa primum, primo docet vitare quod potest decipere; secundo ostendit quare illud decipiat, ibi secundum traditionem. Sed quod aliquis decipiatur per sapientiam saecularem, dupliciter contingit, scilicet quandoque per principia realia philosophiae, quandoque per sophisticas rationes. Et utrasque docet cavere. Unde dicit ne quis, etc. id est, per philosophica documenta. Is. c. XLVII, 10: sapientia tua et scientia haec decepit te. Multi enim sunt propter philosophiam decepti a fide deviantes. Ier. X, 14: stultus est factus omnis homo a scientia sua. Quantum ad secundum dicit et inanem fallaciam, quae non fundatur nisi super apparenti involutione verborum. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Sed quomodo seducens? Qui seducit, oportet habere aliquid apparens, et aliquid non existens. Ideo primo ponit principium apparentiae; secundo defectum existentiae. Principium apparentiae est duplex, id est, auctoritas philosophorum et quantum ad hoc dicit secundum traditionem hominum, id est, secundum ea quae aliqui tradiderunt propria ratione. Ps. XCIII, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Aliud est adinventio rationis, quando scilicet aliquis vult metiri ea quae sunt fidei, secundum principia rerum et non secundum sapientiam divinam. Ex hoc enim multi decipiuntur. Et ideo dicit secundum elementa mundi, etc. Sap. XIII, 1: neque operibus attendentes cognoverunt quis esset artifex, etc. Quanto enim causa est altior, tanto habet superiorem effectum. Unde qui voluerit considerare effectus superiores secundum causas inferiores, decipitur; ut si quis consideret motum aquae secundum virtutem aquae, non potest scire causam refluxus maris, sed sic, si consideret eum secundum virtutem lunae. Unde multo magis decipitur qui considerat proprios Dei effectus secundum elementa mundi. Et haec est causa apparentiae. Sed numquid sunt semper respuendae traditiones hominum et rationes? Respondeo: non, sed tunc quando procedit physica ratio secundum illas, et non secundum Christum. Infra eodem: non tenentes caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei. Vel potest exponi secundum elementa mundi, mensurando scilicet veritatem fidei secundum veritatem creaturarum. Vel hoc dicit propter idololatras colentes idola, et dicentes Iovem caelum. Vel secundum Iudaeos, ut sit sensus per philosophiam, id est, per rationem volentium trahere ad legalia, secundum elementa mundi, id est secundum observationes corporales. Gal. IV, 3: sub elementis mundi eramus servientes. Sed prima expositio est melior. Deinde cum dicit quia in ipso, etc. ponit rationem praedictorum, dicens: quidquid non est secundum Christum, respuendum est. Sed numquid est Christus tantus, ut pro eo omnia respui debeant? Et respondet quod ita: quod ostendit tripliciter. Primo per comparationem ad divinitatem; secundo per comparationem ad fideles, ibi et estis; tertio per comparationem ad Angelos, ibi qui est caput. Dicit ergo: ideo respuendum est quod est contra eum, quia ipse est Deus. Unde plus est ei standum quam omnibus, quia in ipso habitat, etc. Deus enim est in omnibus, sed in quibusdam per participationem similitudinis suae bonitatis, ut in lapide et aliis huiusmodi. Et talia non sunt Deus, sed habent in se aliquid Dei; non eius substantiam, sed similitudinem eius bonitatis. Et ideo non habitat in eis plenitudo divinitatis, quia non est ibi secundum substantiam. Item est in mentibus sanctis per operationem, quae per amorem et cognitionem attingunt Deum. Et ideo Deus est in eis secundum gratiam, sed non corporaliter, sed secundum effectum gratiae; nec est plenitudo, sed secundum aliquos effectus terminatos. Sed in Christo est corporaliter, quod exponitur tripliciter. Corpus enim dividitur contra umbram. Infra eodem: quae sunt umbra futurorum, etc. Et sic Deum contingit dupliciter inhabitare, vel secundum umbram, vel corporaliter, id est realiter. Primo modo inhabitabat in veteri lege, sed in Christo inhabitabat corporaliter, id est realiter et secundum veritatem. Secundo modo exponitur, quia alii sancti inhabitantur solum secundum animam, non secundum corpus. Rom. VII, 18: scio quod non habitat in me, id est in carne mea, bonum; sed in Christo divinitas inhabitat corporaliter: quia inhabitatio Dei, qua sanctos inhabitat, est per operationem, idest per amorem et cognitionem, quod est opus solius mentis rationalis; sed in Christo inhabitat per assumptionem hominis in unitatem personae. Unde quidquid pertinet ad hominem, totum inhabitatur a Deo: et ideo caro et mens inhabitatur, quia ambo sunt unita verbo. [...]-19

Case 30. Place 28. Super Heb. [rep. vulgata], cap. 11 l. 3. [...]-8 Primo enim ostendit quid fecerit quantum ad habitationem; secundo quid fecerit quantum ad generationem, ibi fide et ipsa Sara; tertio quid fecerit quantum ad suam conversationem, ibi iuxta fidem. Item quantum ad habitationem duo ostendit primo quid fecerit quantum ad primam loci mutationem; secundo quantum ad alterius inhabitationem, ibi fide moratus. Ut autem ostendat exemplum suum de Abraham magnae auctoritatis esse, primo ponit celebritatem nominis eius, dicens: ille qui vocatur, scilicet a Deo. Gen. XVII, 5: vocaberis Abraham. Item vocatur ab hominibus. Eccli. XLIV, 20: Abraham magnus pater multitudinis gentium. Talis ergo a Deo vocatus et ab hominibus praedicatus, dignus est exemplo. Secundo ponit exemplum eius, dicens quia fide obedivit. Per fidem enim informamur ad obediendum Deo de invisibilibus. Rom. I, 5: ad obediendum fidei, etc. Exire in locum quem accepturus erat in haereditatem, de quo Gen. XII, 1: egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi. Dominus autem terram illam debebat sibi dare in haereditatem. Gen. XIII, 15: omnem terram quam conspicis tibi dabo. Sed numquid non ipse cum patre suo Thare exierat de terra sua? Ergo non exivit ex praecepto domini, sed per patrem. Respondeo. Dicendum est, quod cum patre exiverat reversurus iterum, sed ex praecepto domini exiverat in Mesopotamiam Syriae, ubi mortuo patre intendebat remanere, sed ex mandato domini venit in terram Chanaan. Et numquid erat hoc mirabile, ut sic de hoc oporteret habere fidem, et credere Deo? Sic, quia exivit nesciens quo iret, id est, ut iret ad rem ignotam. Quod autem est ignotum, est invisibile. Per illam obedientiam Abrahae nobis designatur, quod debemus ab omni affectione carnali exire, si volumus haereditatem nostram habere. Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum et domum patris tui. Is. LXIV, v. 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti expectantibus te. Unde haereditas ista est nobis ignota. Deinde cum dicit fide demoratus est, etc. ostendit quid per fidem fecerit quantum ad inhabitationem. Et primo quid fecerit, ostendit; secundo subdit causam quare, ibi expectabat enim. Videmus enim, quod aliquando aliquis exiit de terra nativitatis suae, et vadit alibi, ut faciat mansionem suam perpetuam. Sic non fecit Abraham; sed sicut advena fuit in terra Chanaan, et sicut advena mortuus est in ipsa, quod patet quia non fecit ibi domum nec firmam mansionem, sed habitavit in casulis et tabernaculis, quae sunt habitacula mobilia. Unde semper fit mentio de tabernaculis quando loquitur de Abraham. Unde ex praecepto domini habitavit ibi ut advena. Act. VII, 5: non dedit illi in ea haereditatem nec passum pedis. Gen. XXI, 34: fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis. Quod quidem verum est quantum ad id quod dominus ei gratis donaturus esset, non quantum ad id quod emit. Unde dicit, quod fide demoratus est in terra repromissionis, quia fuit ei frequenter promissa, sicut patet Gen. XII usque ad XXI cap. tamquam in aliena, quod patet, quia cap. tamquam in aliena, quod patet, quia habitando in casulis, quae dicuntur a cadendo, et in tentoriis mobilibus, et quia animo non redeundi in patriam suam, etiam si plus vixisset, patet, quia cum Isaac et Iacob habitavit non quidem simul, sed successive, qui erant filii promissionis, quia ipsis facta est promissio, Gen. XVII, 2 et XXVIII, 3. Et dicit cohaeredibus repromissionis, in quo datur nobis intelligi, quod in mundo isto debemus conversari sicut alieni et advenae. I Cor. VII, 31: qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur. Infra ult. non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Deinde cum dicit expectabat enim, ostendit quare morabantur sicut advenae, quia scilicet non reputabant se aliquid habere super terram, sed quaerebant haereditatem, caelestem civitatem. Ps. CXXI, 2 s. stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem: Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Is. XXXIII, v. 20: oculi tui videbunt Ierusalem habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam ultra transferri poterit. Non tabernaculum mobile. Et dicitur civitas primo propter civium unitatem, quae unitas est per pacem. Ps. CXLVII, v. 1: lauda, Ierusalem, dominum, etc. et sequitur: qui posuit fines tuos pacem. Is. c. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Io. XVII, 22: ut sint unum sicut et nos unum sumus. Secundo est ordinata, quod fit maxime propter iustitiam, et non ad malum faciendum. Ibi autem est perpetua iustitia. Ez. XLVIII, 35: nomen civitatis ex illa die: dominus ibidem. Tertio per se sufficiens ad omnia quae sunt necessaria. Quodcumque enim necessarium perfectissime ibi erit, quia ibi est status bonorum omnium aggregatione perfectus. Ps. CXXI, 3: Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Ista civitas habet fundamenta, in quo significat eius stabilitatem. Is. XXXIII, 20: tabernaculum quod nequaquam ultra transferri poterit. Sunt autem fundamenta prima pars aedificii. Unde Angeli sunt eius civitatis fundamenta. Ps. LXXXVI, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Homines enim assumentur ad ordines Angelorum. Ecclesiae vero fundamenta sunt apostoli, Apoc. XXI, 14. Auctor autem huius civitatis est ipse Deus, non humanae artis sapientia. II Cor. V, 1: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem a Deo habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ad cuiuslibet autem civitatis aedificationem duo requiruntur. Primum est auctoritas principis, qua mediante firmetur, quia dicitur conditor eius, a quo et ipsa nomen accipit, sicut a Romulo Roma. Et sic illius civitatis dicitur Deus conditor eius. Ps. XLVII, 9: in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum. Secundum est modus disponendi ipsam, qui commendat sapientiam artificis. Et sic Deus dicitur artifex eius, quia ordinata est secundum dispositionem et sapientiam Dei. Ps. XLVII, 1: magnus dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, etc. Debita enim dispositio operis commendat opificem. Nusquam autem ita relucet divina sapientia sicut ibi. Et ideo nimis laudabilis dicitur. Deinde cum dicit fide et ipsa Sara, ostendit quid ibi per fidem uxor eius consecuta est. Et circa hoc duo facit quia primo ostendit quid consecuta est ipsa; secundo quid consecutum est in filiis, ibi propter quod et ab uno. In uxore autem eius Sara duo defectus erant, propter quos omnino videbatur quasi impossibile ipsam posse concipere. Unde credere illa fuit magnae fidei. Unum erat, quia sterilis. Gen. XI, 30: erat autem Sara sterilis. Aliud, quia iam propter defectum aetatis non erat naturaliter apta ad generationem. Gen. XVIII, 11: desierant Sarae fieri muliebria. Item ipsa dicit ibidem: ego iam senui, et dominus meus vetulus est. Istos duos defectus tangit apostolus. Primum cum dicit Sara sterilis; secundum cum dicit et praeter tempus aetatis. Tamen, his non obstantibus, ipsa accepit virtutem in conceptione seminis fide, scilicet vel sua, vel Abrahae, quia etsi erat impossibile secundum naturam, quod nonagenaria de centenario conciperet, tamen uterque credidit Deo, cui nihil est difficile. Unde dicit, quod fidelem credidit esse eum, qui repromiserat. Sed contra, quantum ad Abraham, et videtur, quod non credidit, quia Gen. XVII, 17, dicitur, quod risit dicens in corde suo: putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Iterum quantum ad Saram, Gen. XVIII, 12, dicitur, quod risit occulte, dicens: postquam ego consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Respondeo. Dicendum est, quod quantum ad Abraham, risus eius non fuit dubitationis sed admirationis. Unde, Rom. IV, 20 s. non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide dans gloriam Deo plenissime, sciens quod quicquid promisit Deus, potens est et facere. Unde nec reprehenditur risus eius a Deo, qui corda omnium novit. Sara autem primo dubitavit in prima promissione; sed quando Angelus recurrit ad potentiam Dei, cum dixit: numquid Deo quicquam est difficile? Tunc credidit, et haec fuit quasi secunda promissio. Et ideo dicit, quod repromisit, quia in promittendo primo non credidit, sed in repromittendo. Sed sciendum est, quod omnes conceptus miraculosi, qui fuerunt in veteri testamento, fuerunt quasi figura illius maximi miraculi, quod fuit in Christi incarnatione. Oportuit enim nativitatem eius ex virgine per aliqua praefigurari, ad praeparandos animos ad credendum. Non tamen potuit praefigurari ex aequo, quia necessario figura deficit a figurato. Et ideo Scriptura partum virginis ostendit per partum sterilium, scilicet Sarae, Annae, et Elisabeth. Sed differentia est, quia Sara a Deo miraculose accepit virtutem concipiendi, sed tamen ex humano semine. Et ideo dicitur hic in conceptione seminis. Beata vero virgo sine semine. Unde in Sara virtus divina praeparavit materiam ad concipiendum tantum ex semine; sed in beata virgine etiam praeparavit illam purissimam materiam ex sanguine, et cum hoc fuit ibi virtus spiritus sancti loco seminis. Non enim ex virili semine, sed mystico spiramine factum est verbum Dei caro. [...]-29

Case 31. Place 29. Super Rom., cap. 1 l. 2. [...]-11 Signanter autem dicit suos. Sunt enim aliqui prophetae spiritu humano loquentes, secundum illud Ier. XXIII, 16: visionem cordis sui loquuntur non de ore domini. Unde dicit ad Titum I, 12: dixit quidam ex illis proprius illorum propheta. Sunt etiam quidam prophetae Daemonum qui immundo spiritu inspirantur, sicut prophetae quos interfecit Elias, ut dicitur III Reg. XVIII, 40. Sed prophetae Dei dicuntur qui divino spiritu inspirantur. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo, etc. Quarto, ex modo tradendi quia non solum sunt huiusmodi promissa verbo edicta, sed litteris scripta, unde dicit in Scripturis. Hab. II, 2: scribe visum et explana illum. Non autem consueverunt scribi nisi magna quae sunt digna memoria et quae oportet ad posteros devenire. Et ideo ut Augustinus dicit, XVIII de civitate Dei, tunc inceperunt scribi prophetiae de Christo per Isaiam et Oseam, quando Roma est edita sub cuius imperio Christus erat nasciturus et fides eius gentibus praedicanda. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, etc. Addit autem sanctis, ad differentiam Scripturarum gentilium. Dicuntur autem sanctae, primo quidem, quia, ut dicitur II Petr. I, 21: spiritu sancto inspirati, II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata; secundo quia sancta continent, Ps. confitemini memoriae sanctificationis eius; tertio quia sanctificant; unde Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Unde dicitur I Mach. c. XII, 9: habentes solatio sanctos libros qui in manibus, etc. Secundo, prosequitur commendationem quae sumitur ex bonis in Evangelio denuntiatis, quae pertinent ad materiam Evangelii, quae est Christus, quem quidem commendat tripliciter: primo quidem ex origine, secundo ex dignitate sive virtute, ibi qui praedestinatus. Tertio ex liberalitate, ibi per quem accepimus. Originem autem Christi describit dupliciter. Primo quidem aeternam cum dicit de filio suo, in quo excellentiam Evangelii designavit. Nam mysterium generationis aeternae ante erat valde absconditum unde Salomon dicit quod nomen eius et nomen filii eius si nosti? Sed in Evangelio patris testimonio est declaratum. Matth. c. XVII, 5: hic est filius meus dilectus. Convenienter autem filius Dei materia sanctarum Scripturarum esse dicitur, quae divinam sapientiam exponunt secundum illud Deut. IV, 6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Filius autem dicitur esse verbum et sapientia genita, I Cor. I, 24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sed circa hanc filiationem tripliciter aliqui erraverunt. Quidam enim dixerunt eum filiationem habere adoptivam, sicut Photinus qui posuit Christum initium sumpsisse ex Maria virgine quasi hominem purum, qui, per vitae meritum, ad hanc celsitudinem pervenit ut, prae ceteris sanctis, filius Dei diceretur. Sed secundum hoc Christo non competeret descensus ad humanitatem sed magis ascensus ad divinitatem contra id quod dicitur Io. c. VI, 51: descendi de caelo. Quidam vero posuerunt huiusmodi filiationem solummodo nuncupativam sicut Sabellius dixit ipsum patrem incarnatum et ex hoc filium nominari, ita quod eadem sit persona et solum nomina sint diversa. Sed secundum hoc non competeret filio mitti a patre quod falsum est cum ipse dicat, Io. VI, 38, se descendisse ut faciat voluntatem eius qui misit eum. Alii vero posuerunt, sicut Arius, huiusmodi filiationem esse creatam ita quod filius Dei sit excellentissima creatura ex nihilo tamen producta postquam prius non fuerat. Sed secundum hoc omnia non essent per ipsum facta, contra id quod dicitur Io. I, 3. Oportet enim esse non factum per quem facta sunt omnia. Et haec tria excluduntur per hoc quod signanter addit suo, id est proprio et naturali. Dicit enim Hilarius: hic verus et proprius est filius origine et non adoptione, veritate, non nuncupatione, nativitate, non creatione; procedit enim a patre sicut verbum a corde, quod pertinet ad eandem naturam praesertim in Deo, in quo non potest aliquid accidentaliter advenire. Unde ipse dicit Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Quod dicit unum liberat te ab Ario; quod dicit sumus liberat a Sabellio, ut Augustinus dicit. Secundo tangit temporalem originem cum dicit qui factus est. Ubi statim videntur patrocinium sui erroris assumere tres praedicti errores per hoc quod dicit qui factus est ei. Non enim confitentur aeternum sed factum. Sed per ea quae adduntur tollitur eorum intentio. Quia enim dicit qui factus est ei, excludit dictum Sabellii. Non enim potest esse filius factus patri si sit eadem persona cum ipso, sed per incarnationem erit filius virginis. Quod vero subdit ex semine David, tollit intentionem Photini. Si enim per adoptionem esset factus Dei filius non diceretur factus esse ex semine David sed magis ex spiritu, scilicet qui est spiritus adoptionis filiorum, ut dicitur Rom. VIII, 15, et ex semine Dei, ut dicitur I Io. III, 9. Quod vero sequitur secundum carnem, tollit intentionem Arii qui ponit eum factum non solum secundum carnem sed etiam secundum divinam naturam. Est etiam considerandum ulterius quod circa ipsum incarnationis mysterium multipliciter aliqui erraverunt. Nestorius enim posuit unionem verbi ad hominem esse factam solum secundum inhabitationem, scilicet prout filius Dei hominem illum inhabitavit excellentius caeteris. Manifestum est enim quod alia est substantia inhabitantis et inhabitati, sicut hominis et domus; secundum hoc ponebat aliam esse personam vel hypostasim verbi et hominis, ita quod alius esset, secundum personam, filius Dei et alius filius hominis. [...]-35

Case 32. Place 29. Super Rom., cap. 1 l. 2. [...]-59 Sed hoc manifeste apparet falsum esse, per hoc quod apostolus, Phil. II, 7, unionem huiusmodi vocat exinanitionem. Pater autem et spiritus sanctus inhabitant homines secundum illud, Io. XIV, 23: ad eum veniemus et apud eum mansionem faciemus. Sequeretur igitur quod pater et spiritus sanctus essent exinaniti, quod est absurdum. Hoc ergo excluditur per hoc quod apostolus dicit de filio suo, qui, scilicet filius Dei, est factus secundum carnem, id est habens carnem, ex semine David. Qui modus loquendi locum non haberet si haec unio facta esset solum secundum inhabitationem. De aliis enim, quos verbum inhabitat, non dicitur quod verbum factum est hic vel ille, sed quod factum est ad Ieremiam vel Isaiam. [...]-29

Case 33. Place 30. In Symbolum Apostolorum, a. 3 co. [...]-8 Sic et verbum Dei et visibile et tangibile factum est, cum in carne nostra fuit quasi scriptum: et sicut charta in qua verbum regis scriptum est, dicitur verbum regis; ita homo cui coniunctum est verbum Dei in una hypostasi, dicitur filius Dei. Isai. VIII, 1: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis; et ideo sancti apostoli dixerunt: qui conceptus est de spiritu sancto, natus ex Maria virgine. In quo quidem multi erraverunt: unde et sancti patres in alio symbolo, in synodo Nicaena, multa addiderunt, per quae nunc omnes errores destruuntur. Origenes enim dixit, quod Christus est natus, et etiam venit in mundum, ut etiam salvaret Daemones: unde dixit Daemones omnes esse salvandos in fine mundi. Sed hoc est contra sacram Scripturam. Dicit enim Matth. XXV, 41: discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Et ideo ad hoc removendum additur: qui propter nos homines (non propter Daemones) et propter nostram salutem. In quo quidem magis apparet amor Dei ad nos. Photinus vero voluit quod Christus natus esset de beata virgine; sed addidit quod esset purus homo, qui bene vivendo et faciendo voluntatem Dei, meruit filius Dei fieri, sicut et alii sancti: contra quod dicitur Ioan. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Constat autem quod non descendisset nisi ibi fuisset; et si fuisset purus homo, non fuisset in caelo: et ideo ad hoc removendum additur: descendit de caelis. Manichaeus vero dixit, quod, licet filius Dei fuerit semper, et descenderit de caelo, tamen non habuit veram carnem, sed apparentem. Sed hoc est falsum: non enim decebat doctorem veritatis aliquam falsitatem habere: et ideo sicut ostendit veram carnem, sic habuit. Unde dixit, Luc. XXIV, 39: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et ideo ad hoc removendum addiderunt: et incarnatus est. Ebion vero, qui fuit genere Iudaeus, dixit quod Christus natus est de beata virgine, sed ex commixtione viri, et ex virili semine. Sed hoc est falsum, quia Angelus dixit, Matth. I, 20: quod enim in ea natum est de spiritu sancto est; et ideo sancti patres ad hoc removendum addiderunt: de spiritu sancto. Valentinus autem licet confiteretur quod Christus conceptus fuerit de spiritu sancto, voluit tamen quod spiritus sanctus portaverit unum corpus caeleste, et posuerit in beata virgine, et hoc fuit corpus Christi: unde nihil aliud operata est beata virgo, nisi quod fuit locus eius: unde dixit quod illud corpus transivit per beatam virginem sicut per aquaeductum. Sed hoc est falsum; nam Angelus dixit ei, Luc. I, 35: quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei; et apostolus, Galat. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex muliere. Et ideo addiderunt: natus ex Maria virgine. Arius vero et Apollinarius dixerunt, quod, licet Christus fuerit verbum Dei, et natus ex Maria virgine, tamen non habuit animam, sed loco animae fuit ibi divinitas. Sed hoc est contra Scripturam; quia Christus dixit, Ioan. XII, 27: nunc anima mea turbata est; et iterum Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem. Et ideo sancti patres ad hoc removendum addiderunt: et homo factus est. Homo enim ex anima et corpore consistit: unde verissime habuit omnia quae homo habere potest praeter peccatum. In hoc autem quod dicitur homo factus, destruuntur omnes errores superius positi, et omnes alii qui dici possent; et praecipue error Eutychetis, qui dixit commixtionem factam, scilicet ex divina natura et humana factam unam naturam Christi, quae nec Deus pure est, nec purus homo. Sed est falsum, quia tunc non esset homo; et est etiam contra hoc quod dicitur, quod homo factus est. Destruitur etiam error Nestorii, qui dixit filium Dei unitum esse homini solum per inhabitationem. Sed hoc est falsum, quia tunc non esset homo, sed in homine: et quod sit homo, patet per apostolum, Philip. II, 7: et habitu inventus ut homo; Ioan. VIII, 40: quid quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo? [...]-20

Case 34. Place 31. In Symbolum Apostolorum, a. 9 co. Sicut videmus quod in uno homine est una anima et unum corpus, et tamen sunt diversa membra ipsius; ita Ecclesia Catholica est unum corpus, et habet diversa membra. Anima autem quae hoc corpus vivificat, est spiritus sanctus. Et ideo post fidem de spiritu sancto, iubemur credere sanctam Ecclesiam Catholicam. Unde additur in symbolo: sanctam Ecclesiam Catholicam. Circa quod sciendum est, quod Ecclesia est idem quod congregatio. Unde Ecclesia sancta idem est quod congregatio fidelium; et quilibet Christianus est sicut membrum ipsius Ecclesiae, de qua dicitur Eccli. ult. 31: appropiate ad me indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Haec autem Ecclesia sancta habet quatuor conditiones: quia est una, quia est sancta, quia est Catholica, idest universalis, et quia est fortis et firma. Quantum ad primum sciendum est, quod licet diversi haeretici diversas sectas adinvenerint, non tamen pertinent ad Ecclesiam, quia sunt divisi in partes: sed Ecclesia est una. Cant. VI, 8: una est columba mea, perfecta mea. Causatur autem unitas Ecclesiae ex tribus. Primo ex unitate fidei. Omnes enim Christiani qui sunt de corpore Ecclesiae, idem credunt: I Cor. I, 10: idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; et Ephes. IV, 5: unus Deus, una fides, unum Baptisma. Secundo ex unitate spei, quia omnes firmati sunt in una spe perveniendi ad vitam aeternam: et ideo dicit apostolus, Ephes. IV, 4: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Tertio ex unitate caritatis, quia omnes connectuntur in amore Dei, et ad invicem in amore mutuo. Ioan. XVII, 22: claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Manifestatur autem huiusmodi amor si verus est, quando membra pro se invicem sunt solicita, et quando invicem compatiuntur. Ephes. IV, 15-16: in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus: ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate; quia quilibet de gratia sibi collata a Deo, debet proximo servire. Unde nullus debet contemnere, nec pati ab ista Ecclesia abiici et expelli; quia non est nisi una Ecclesia in qua homines salventur, sicut extra arcam Noe nullus salvari potuit. Circa secundum sciendum, quod est etiam alia congregatio, sed malignantium. Psal. XXV, 5: odivi Ecclesiam malignantium. Sed haec est mala, Ecclesia vero Christi est sancta: apostolus, I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos; unde dicitur, sanctam Ecclesiam. Sanctificantur autem fideles huius congregationis ex tribus. Primo, quia sicut Ecclesia cum consecratur, materialiter lavatur, ita et fideles loti sunt sanguine Christi. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; Hebr. XIII, 12: Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Secundo ex inunctione: quia sicut Ecclesia inungitur, sic et fideles spirituali inunctione unguntur, ut sanctificentur: alias non essent Christiani: Christus enim idem est quod unctus. Haec autem unctio est gratia spiritus sancti. II Cor. I, 21: qui unxit nos, Deus; et I Cor. VI, 11: sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi. Tertio ex inhabitatione Trinitatis: nam ubicumque Deus inhabitat, locus ille sanctus est: unde Genes. XXVIII, 16: vere locus iste sanctus est; et Psal. XCII, 5: domum tuam decet sanctitudo, domine. Quarto propter invocationem Dei. [...]-27

Case 35. Place 32. Ignotus auctor, De sacramento altaris, cap. 20. [...]-27 Secundum circa hunc modum considerandum, est magnitudo felicitatis bonorum corpus Christi digne sumentium. Et hoc probatur a tribus: ab optimae partis electione, a spiritus sancti participatione, ab ipsius Christi certa inhabitatione. Primo probatur felicitas digne communicantium magna ex optimae partis electione: quia sicut beata virgo sibi tribus propositis, scilicet esse matrem et non virginem, vel esse virginem et non matrem, vel esse virginem et matrem, ultimam et optimam, scilicet esse matrem et virginem simul elegit; sic inter tres modos corpus Christi manducandi elegerunt optimam partem, scilicet sacramentaliter et spiritualiter simul. [...]-35

Case 36. Place 32. Ignotus auctor, De sacramento altaris, cap. 20. [...]-31 Eccles. 2: laudavi igitur laetitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet; quasi dicat, expertus sum plurima genera gaudiorum et delectationum carnis et mundi, et haec omnia vanitas, et finis eorum moeror et luctus: unde laudavi prae omnibus laetitiam, scilicet veram, idest, testimonium bonae conscientiae, et quod non esset homini sub sole, idest melius in hoc mundo, nisi quod comederet panem, scilicet qui de caelo descendit, et biberet vinum quod laetificat cor hominis, scilicet sanguinem domini. Secundo probatur felicitas istorum magna, a spiritus sancti vera participatione. Psal. 80: de petra melle saturavit eos, qui scilicet felices de corpore Christi sugunt dulcedinem spiritus sancti. Sapien. 12: quam suavis est domine, spiritus tuus in nobis. Qui scilicet fluit in nobis de tuo corpore. Augustinus: participatione corporis et sanguinis Christi homo vivit non sumens tantum sacramentum, quod et mali faciunt, sed pertingens usque ad spiritus participationem, ut in corpore domini tamquam membrum maneat, et ejus spiritu vegetetur. Tertio probatur ab ipsius Christi certa inhabitatione. Joan. 6: qui manducat carnem meam etc. [...]-26

Case 37. Place 33. Ignotus auctor, De sacramento altaris, cap. 25. [...]-8 Primo corpus domini nominatur panis verus: et secundum hoc habet tres effectus. Sicut enim panis tria bona praecipue confert corpori, idest satiat, confortat, vitam conservat; sic panis iste satiat spiritum ad fastidium mundi faciendum, confortat animum ad malum culpae devincendum, conservat vitam ad Deum semper laudandum. De primo Psalm. 131: pauperes ejus saturabo panibus. Complenda: satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, et hoc ad fastidium mundi faciendum. Proverb. 22: anima saturata calcabit favum. Gregorius: gustato spiritu desipit omnis caro. De secundo Psalm. 103: panis cor hominis confirmet ad malum scilicet culpae devincendum: quia qui carent corroboratione hujus panis, vincuntur a vitiis. 4 Reg. 23: rex Babylonis et exercitus ejus obsedit Jerusalem, et non erat panis populo terrae, et omnes viri bellatores nocte fugerunt ad hortum regis, idest ad delitias carnis, et ad campestria solitudinis, idest ad viam latam, quae ducit ad mortem. De tertio Eccle. 34: panis egentium, vita pauperis est. Joan. 6: ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Ego vivo propter patrem: et qui manducat me, vivet propter me: et haec est vita ad Deum semper laudandum. Psal. 145: lauda anima mea dominum etc. De his supra sermone 9. Secundo corpus domini nominatur sacramentum altaris, et secundum hoc habet triplicem effectum: scilicet in triplici statu fidelium: idest in hoc mundo, in caelo, in Purgatorio. In statu mundi peccata relaxat, in statu Purgatorii poenam alleviat, in statu caeli gloriam augmentat. De primo, scilicet statu, Levitic. 5: anima quae peccaverit per ignorantiam, offeret arietem immaculatum, scilicet Christum, sine quo non fit remissio. Nihil prodest capram, idest austeritatem poenitentiae immolare, nisi studueritis in Christi immolatione plenam fiduciam habere. Joan. 1: ecce agnus Dei, ecce etc. Paschasius: licet omnia peccata in Baptismo sint donata, infirmitas tamen peccati, idest fomes in carne remanet. Et quia ex hoc quod quotidie labimur, saltem in venialibus, ideo Christus pro nobis quotidie immolatur, ut qui semel in moriendo mortem devicit, quotidie recidiva delictorum per haec sacramenta relaxet. Ambrosius: sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum est sacrificium. Christus semel in cruce hostiam pro omnibus obtulit: ipsam offerimus et nunc: sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii illius: nec causa suae infirmitatis repetitur, sed nostrae, quia quotidie peccamus. De secundo Levitic. 17: dedi vobis sanguinem, ut super altari meo expietis pro animabus vestris. In hoc figuratum est, quod sacrificium carnis et sanguinis Christi valet animabus in poena Purgatorii. Hic sciendum quod tres turmae animarum sunt decedentium. Prima peccantium, secunda poenitentium, tertia innocentium. Primam sacrificium non adjuvat: secundam poena alleviat: tertiam sine poena ad caelum sublevat. De primo 1 Reg. 3: juravi eli, quod non expietur domus ejus victimis et muneribus in aeternum. Domus ejus, idest, omnium in peccatis persistentium. Jerem. 7: quia locutus sum ad vos, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis, projiciam vos a facie mea, idest ab omni bono quod est in caelo et in terra. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem, idest, sacrificium laudis, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Proverb. 7: qui adulter est, idest amans et adhaerens creaturae ultra mensuram justitiae, perdet animam suam, quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae: nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima, quasi pretiosissimum Christi sacrificium. De secundo est illud supradictum: dedi vobis sanguinem, ut super altari meo expietis pro animabus. Sanguinem, idest sacrificium corporis et sanguinis Christi: sanguinis pro corpore simul et sanguine; pars pro toto; et quia sanguis in altari non est sine corpore, nec corpus sine sanguine. Pro animabus, scilicet quae sunt in Purgatorio: Augustinus: orationibus et eleemosynis sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari non est dubium defunctorum animas relevari, ut cum eis misericordius agatur a domino, quam eorum peccata meruerunt in hoc mundo. Zachar. 13: partes duae in terra dispergentur et deficient, idest infideles et mali Christiani damnabuntur, et tertia pars relinquetur in ea, idest poenitentes: et ducam tertiam partem per ignem, idest animas poenitentium per Purgatorium: et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum: ipse invocabit nomen meum, et exaudiam eum. Ipse, scilicet populus Christianus in terra relictus, invocabit me orationibus et eleemosynis et sacrificio altaris pro parte ducta per ignem, idest pro animabus quae sunt in Purgatorio; et exaudiam eum, alleviando scilicet poenam illorum, et abbreviando. De tertio Prov. 31: munus absconditum extinguit iras, iras scilicet Dei, idest poenas Purgatorii quantum ad animas innocentes: et in praesenti tribulationibus et flagellis satis purgatas. Psal. 37: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.... Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi etc. Furor Dei ardet in Inferno, ira in Purgatorio, sagitta sive correptio amoris in hoc mundo. Qui igitur sagittas dominicae correptioni patienter portat, furorem Inferni et iram ignis Purgatorii duce domino illaesus evadet. Isa. 43: noli timere serve meus: cum transieris per ignem, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, quia ego salvator tuus. Daniel. 3: Angelus domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem, et fecit ignem fornacis quasi ventum roris flantem: et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit. Tunc laudabant Deum dicentes: benedicite domino qui eruit nos de Inferno, et eruit nos de medio ardentis flammae. Isa. 55: in laetitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. De tertio supra nominato, scilicet quod sacrificium altaris gloriam beatorum quodammodo in caelo augmentat. Levit. 10: pectusculum sacrificii quod oblatum est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui et filiae tecum. Pectusculum sacrificii quod optimum et dulcissimum est de animali, signat dulcedinem effectus corporis Christi, in quantum comeditur in loco mundissimo, idest in quantum delectat beatos in caelo: quia plurimum gaudent et congratulantur in hoc sacrificio de memoria redemptionis, de aspectu nostrae salutis, de admiratione divinae bonitatis. Gregorius: eodem momento rapitur in caelum ministerio Angelorum sociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Rapitur scilicet corpori Christi consociandum, idest ad beatos laetificandum. Complenda: sumpsimus, domine, divina mysteria: quae sicut sanctis tuis ad gloriam, ita nobis ad vitam prodesse perficias. Tertio corpus domini nominatur sacramentum caritatis: et secundum hoc tres habet effectus: quia tria maxime bona operatur in nobis: scilicet spiritus sancti veram participationem, ipsius Christi certam inhabitationem, in similitudinem imaginis Dei transformationem. De primo Psal. 80: et de petra melle saturavit eos quia fideles sugunt de corpore Christi dulcedinem spiritus sancti. [...]-22

Case 38. Place 34. Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 2. [...]-46 Per laevam, praesentis temporis prosperitas, vel etiam dona Dei intelliguntur quae sanctis in praesenti conferuntur; per dexteram vero beatitudo caelestis patriae accipitur. Laeva Dei sunt pignora spiritus sancti, et Scripturarum divinarum intellectus, et cetera dona ac charismata, quibus sancta Ecclesia in praesenti consolatur. Caput principale mentis accipitur. Laeva ergo sponsi sub capite sponsae est: quia haec omnia dona ad hoc percipit Ecclesia, vel anima fidelis, ut per haec discat suspirare ad aeterna. Dextera vero sponsi eam amplexatur, quia tota intentio Ecclesiae, vel animae fidelis, haec est ut ad aeternam beatitudinem quandoque perveniat, et specie sui conditoris gaudeat. Et bene prius laeva sub capite, post sponsi dextera eam amplectitur, quia nemo ad amplexus aeternae beatitudinis poterit pervenire, nisi hic mysteriorum caelestium et donorum divinorum studuerint esse participes. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ut non suscitetis neque evigilare faciatis dilectam meam, quoadusque ipsa velit. Vox sponsi adjurantis filias Jerusalem, idest animas aeternis desideriis intentas, et visionem pacis requirentes, ne quiescentem sponsam suscitent et inquietent. Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ut non suscitetis neque evigilare faciatis dilectam meam; hoc est, ne animam divinae contemplationi deditam, orationibus vel lectionibus divinis occupatam inquietare et ad exteriora opera suscitare velitis, donec ipsa velit; hoc est, donec expleto contemplationis tempore, admonente corporis fragilitate, ipsa velit suscitari a somno internae quietis, et ad temporalia agenda procedere. Videamus autem per quid adjuret filias Jerusalem: per capreas, cervosque camporum. Capreae et cervi munda animalia sunt, serpentibus et venenis inimica; et significantur virtutes sanctorum, quae munditia spirituali refulgent, et venena fraudis diabolicae non solum cavent, verum etiam insectantur, et ad nihilum redigunt. Et est sensus: adjuro vos, filiae Jerusalem, per virtutes vestras, quas vobis divina gratia collatas gaudetis, ut animam contemplationi meae intentam non inquietetis, donec contemplationis hora finita, ipsa aliud quid agere velit. Vox Ecclesiae: vox dilecti mei; subaudi, haec est. Laetabunda enim Ecclesia, quod tantum diligitur a sponso ut etiam pro illa filias Jerusalem adjuret ut non eam requiescentem inquietent, dicit: haec vox dilecti mei, pro me loquentis: quem dilectum videre desiderans, sed non valens, annectit: ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Montes et colles intelliguntur perfecti, quique sanctae conversationis sublimitate a terrenis sublevati sunt, et quasi camporum planitiem melioris vitae meritis excedentes. De his quoque montibus Isaias dicit cap. 2: erit mons domus domini praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles. Loquitur ergo sponsa de dilecto suo: ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles; hoc est, etiam secundum humanitatem, omnem sanctorum excellentiam, omnem contemplationis vitae puritatem excedens. Nec stare in montibus, sed transilire dicitur: quia etsi ad horam per internam inspirationem cor sanctorum visitet, subito tamen recedit, ut eos amplius in sui dilectionem accendat. Potest etiam hoc ad incarnationem Christi referri, quia veniens quosdam saltus dedit: quia de caelo venit in uterum virginis, de utero virginis in praesepe, de praesepe ad Baptismum, de Baptismo ad crucem, de cruce ad sepulcrum, de sepulcro ad caelum. Hinc et Psalmista, Psal. 18: exultavit ut gigas ad currendam viam; a summo caelo egressio ejus. Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. Capreae et cervi, quamvis in sua natura multa habeant quae allegoricis sensibus conveniant, hoc tamen habent singulare quod non in planioribus immorantur, sed in arduis et excelsis locis; et quod quosdam saltus dare solent. Recte ergo his assimilatur Christus propter subtilem contemplationem, et quia nullo intellectu divinitatis ejus majestas comprehendi potest. Non autem cervis assimilatur, sed capreis, mitioribus videlicet animantibus, propter humilitatem incarnationis suae: quia non solum homo fieri, sed etiam humilis homo fieri dignatus est. Hinnulo autem cervorum similis dicitur, quia secundum humanitatem de cervis, hoc est de patriarchis, duxit originem. Unde et Paulus dicit 2 Tim. 2: memor esto dominum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David secundum Evangelium meum. Vel etiam propter varietatem virtutum et innocentiam, hinnulo cervorum comparatur. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries, mortalis nostra conditio appellatur, quae quodammodo inter nos et Deum, quasi crassus quidam paries constitutus, non permittit nos ejus contemplatione frui. Nam primus homo conditus est ut visione et alloquio Dei frueretur; sed postquam peccavit, appositus est quidam paries, ipsa videlicet mortalitas qua praegravamur. Nam, ut sapiens dicit (Sap. 9): corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et premit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sponsum ergo suum, quem superius capreis vel hinnulis cervorum comparavit, nunc dicit post suum parietem stare: quia Christus aliquando vicinus fit ei cui se, quantum humana mens capit, contemplari permittit; aliquando vero elongatur, et quasi caprea vel cervus quibusdam saltibus effugit. [...]-75

Case 39. Place 35. Ignotus auctor, Super Apocalypsim «Vox Domini», cap. 5. [...]-9 Dicit igitur, et vidi in dextera, idest filio, per quem pater omnia fecit, Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Sedentis, scilicet patris per praesidentiam, inhabitationem et gubernationem. Super thronum, scilicet Ecclesiam. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Librum, idest divinam dispositionem de hominis redemptione: ipse enim filius est arx sive sapientia patris, in qua omnia sunt disposita, 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Scriptum intus, quia Deo totum cognitum plene. Et foris, secundum quod ostendebatur hominibus manifestandum; quia prophetis antiquis patribus fuit a Deo revelata divina dispositio in tempore complenda. Vel secundum Glossam, obscure manifestantur in veteri testamento, aperte in novo. Ezech. 2, vidi; et ecce manus Missa etc. Signatum, idest sigillatum, idest clausum, sicut aliquid sub sigillo clauditur. Sigillis septem, quae infra determinantur, scilicet de equo albo, rufo et nigro etc. Infra 6. Vel quod vidit librum sub septem sigillis, potest intelligi multiplex mysterium humanae reparationis et salutis: scilicet incarnatio sive conceptio, nativitas, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Loquitur autem ad similitudinem alicujus principis tenentis in manu librum clausum, et expectantem aliquem sibi dilectum et specialem, per quem coram aliis publice legatur. Vel liber ille est secundum beatum Gregorium, Scriptura sacra, in qua scripta latebat divina dispositio de humano genere redimendo. In dextera etc. ut prius: quia filius est lumen nostrum illustrans nos per Scripturam. Scriptum intus, per intellectum spiritualem quantum ad sapientes. Foris, per intellectum litteralem quantum ad simplices. Vel, intus, quantum ad vetus testamentum quod occulte agit de redemptione hominis. Foris, quantum ad novum ubi aperte. Vel aliter. Gregorius, intus, quoniam invisibilia promittit: foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectificatione disponit. Intus, quia caelestia pollicetur; foris autem quia terrena et contemptibilia, qualiter sint vel in usu habenda, vel ex desideriis fugienda, praecipit. Signatum sigillis septem, hoc est universis obscuritatibus sive omnium mysteriorum intus latentium plenitudine conscriptum. Vel septiformi spiritu qui Scripturam condidit clausam et ipse aperuit. Vel septem sigilla possunt intelligi septem modi loquendi in Scriptura: scilicet modus historicus, modus tropicus, allegoricus, anagogicus, figurativus, ut in figuris veteris testamenti: et sic in hoc libro, et in parabolis, ut cum dicitur Christus petra et hujusmodi. [...]-449

Case 40. Place 35. Ignotus auctor, Super Apocalypsim «Vox Domini», cap. 5. [...]-36 Item dignativus, ut cum ex magna dignatione Dei ad justos dicitur aliquid magnum, ut Psalm. ego dixi, dii estis. Et 1 Cor. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed cum loquatur pro statu ante humanam reparationem, ut patet ex sequentibus, quomodo dicitur liber scriptus foris, id est apertus in novo testamento, cum ante reparationem hominis nec divina dispositio esset aperte hominibus manifestata, nec etiam Scriptura sacra? Respondeo. Dicendum, quod liber ipse non signat divinam dispositionem vel sacram Scripturam pro statu ante hominis reparationem: sed quod librum in sua visione vidit scriptum foris, hic significabat manifestationem, non quae tunc esset, sed quae futura erat tempore gratiae. 2 Cor. 3, nos autem revelata facie etc. Et vidi. Hic ponitur visio Angeli: et primo ostenditur desiderium antiquorum de redemptione hominis. Secundo ostenditur impotentia creaturae ad opus creationis. Et nemo. Dicit igitur, et vidi Angelum, idest quemcumque de sanctis prophetis, qui erant Dei nuncii, fortem. Desiderio: vel fortem, longanimitate expectationis. Et praedicantem, idest praedicando loquentem. Voce magna, propter desiderium. Quis est dignus aperire librum? Idest divinam dispositionem implere in opere humanae redemptionis. Tunc enim manifestatur praeordinatio, cum impletur. Antiqui prophetae et patres desiderabant adventum redemptoris, et prae nimio desiderio dolebant de dilatione adventus. Et licet expectarent redemptionem, tamen quidam ex eis quomodo et per quem fieret ignorabant; donec quibusdam, ante quam fieret revelatum est. Lucae 10, multi prophetae etc. Vel librum aperire, ipsa impletione humanae reparationis mysteria veteris legis expositione, et solvere signacula ejus, sicut supra multipliciter expositum est. Nemo, idest nulla creatura rationalis. Neque existens in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo in corpore. Neque subtus terram. Ut animae justorum exutae; quia ante adventum Christi, boni et mali descendebant ad Inferos. Job 17, si sustinuero, Infernus domus mea est. Poterat aperire librum, idest implere divinam dispositionem, redimendo mundum. Neque respicere, idest perfecte intelligere: quia aeternam illam dispositionem, nulla creatura plene intelligebat, antequam impleretur. Vel, aperire librum, idest per effectum humanae reparationis, exponere aliis secreta legis veteris, quae ejusdem reparationis dispositionem continet. Neque respicere, idest intelligere plene quo ad se: quia nullus perfecte capiebat, ante Christi adventum, quanta esset gratia novi testamenti venturi quae in veteri lege latebat. Gregorius super hunc locum: Scripturam sacram solus redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nota quod ex hoc quod dicitur, subtus terram, accepit argumentum Gregorius quod Infernus est sub terra. Et ego. Hic primo ostenditur lamentatio Joannis. Secundo, ordo lamentationis. Quoniam. Dicit igitur. Et ego flebam multum, compatiens necessitati communi. Quoniam nemo dignus inventus est. Quia omnes peccatores. Roman. 3, omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Aperire librum, idest divinam dispositionem, vel Scripturam sacram per actum redemptionis. Nec videre, idest perfecte intelligere, quia modus redemptionis et gratia novi testamenti, licet intelligeretur a sanctis patribus, qui Christum incarnandum et passurum expectabant, tamen non perfecte. Iste fletus signat desiderium patrum. Nota Glossam hic in persona. Et unus de senioribus. Hic primo tangitur persona consolationis. Et unus de senioribus, de quibus supra 3, idest aliquis de antiquis patribus sive prophetis, qui Christum venturum sciens consolatur alios. Secundo ostenditur consolatio Joannis, dixit mihi: ne fleveris, idest non dures in fletu, quia per considerationem prophetiae antiquorum patrum, inveniri poterat consolatio. Unde Genesis penultimo, non auferetur sceptrum de Juda. Psalm. descendet sicut pluvia in vellus. Isaiae 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster. Tertio ostenditur materia sive causa consolationis. Ecce etc. Et primo ostenditur dignitas redemptoris. Ecce. Nota est gaudii vel propinquitatis. Leo, scilicet Christus qui leo fuit incarnatione, qui et deitatem humanitate operuit, sicut cauda leo vestigia, ne Diabolus vel Judaei divinitatem cognoscerent. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item leo in progressu vitae, qui audacter arguebat peccatores. Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Item leo in passione, quia triumphavit de Diabolo, sicut leo triumphat de aliis animalibus. Numer. 24, non accubabit leo donec devoret praedam. Rursus, quia leo dormit apertis oculis. Et ipse mortuus est, divinitate vivente. Numer. 23, accubans dormivit ut leo. Item leo in resurrectione, quia tertia die resurrexit sicut leo, cum mortuus natus sit, tertia die voce patris suscitatur. Genesis 49, catulus leonis Juda, ad praedam ascendisti fili mi; hoc quantum ad passionem. Requiescens accubuisti ut leo: hoc quantum ad resurrectionem. Item leo in aequitatis distributione: haec est enim leonis natura, quod leo humilianti se et prosternenti ad pedes suos mitem se praebet, stantem vero et rebellantem prosternit: sic facit dominus. 1 Petri 5, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Item leo in judicii districtione. Amos 3, leo rugiet; quis non timebit? Secundo tribus regalis, quae ostenditur in generali cum dicitur, de tribu Juda. Hoc ad majorem rectitudinem et consolationem additur, ut non solum nasciturus ostendatur; sed etiam de qua tribu. Fuit autem dominus de tribu Juda, de qua fuit et virgo beata, ut habetur Matth. 1: et fuit conveniens ut rex regum de tribu regia nasceretur. Hebr. 7, manifestum est quod ex Juda ortus est dominus, de qua tribu nihil de sacerdotibus locutus est Moyses. Ostenditur etiam in speciali cum sequitur, radix David, quia ipse est radix et principium procedens de stirpe. Vel, radix secundum divinitatem ipsius David, et etiam secundum humanitatem; scilicet inquantum credebatur incarnandus: quia inquantum credebatur incarnandus, ministrabat gratiam antiquis patribus: sicut radix ramis ministrat humorem. Augustinus in Hyponosticon, omnes sancti qui ante adventum fuere incarnationis domini nostri Jesu Christi, fide non alia, nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Tertio, ostenditur passio triumphalis vicit, idest Diabolum vincet, scilicet per vim passionis. Isaiae 63, ego qui loquor justitiam. Aperire, idest ad hoc aperiat librum, idest divinam dispositionem de redimendo genere humano, quam manifestavit, et esse piam, amandam, ac venerandam, ostendit cum ipsam redemptionem implevit. Et solvere septem signacula. De quibus et quorum solutione habetur infra 6, et vidi quod aperuisset. Vel, septem signacula sunt illa septem, sub quibus dispositum fuit ab aeterno redemptionem esse perficiendam; scilicet incarnatio, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Aliter. Librum, idest Scripturam sacram. Et solvere septem signacula ejus, id est universa mysteria, sive secreta: quia cum in Scriptura legeretur de incarnatione et passione et resurrectione et ascensione sub obscuritate; haec non plene intelligerentur, nisi implerentur: quod per solum Christum factum est. Gregorius super hunc locum: ipse librum aperuit et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo et ad caelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et vidi, tertia pars est visionis, scilicet de agno aperiente librum. Hic enim ostenditur quomodo leo vicit, et quomodo completa est redemptio generis humani, de qua supra sermo fiebat. Haec autem pars tria continet. Primum est descriptio aperientis. Secundum acceptio et apertio libri, et venit. Tertium gratiarum actio pro redemptione generis humani, et cum aperuisset librum. Apertor autem libri, scilicet dominus Jesus, describitur multipliciter. Primo quantum ad redemptionis generalitatem: unde dicitur, et vidi, sicut ille senior praedixerat, et ecce. Nota etiam praesentiae. In medio throno: sic tangit ipsum corpus Ecclesiae, quae est thronus, super quam sedet dominus. Deinde tangit quaedam principalia membra Ecclesiae: scilicet et praedicatores: unde dicit, et in medio quatuor animalium, idest praedicatorum, quorum est praedicare per quatuor partes orbis. Item etiam praesidentes sive pastores: unde sequitur: et in medio seniorum, idest pastorum, qui debent esse maturi, et vita, et sapientia. Per hoc quod vidit agnum sic in medio, ostensum est quod redemptionem fecit generaliter, quantum est de se. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus etc. Secundo, quantum ad innocentiae sanctitatem. Agnum, idest innocentem Christum. Joan. 1, ecce agnus Dei. Iste est agnus qui fuit victimatus pro liberatione hominum. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento etc. Tertio quantum ad victricem pietatem, stantem, in signum quod suos juvare paratus est. Nota quod supra 2 vidit eum ambulantem. Item sedentem, supra 4. Item stantem, hic. Ambulat, dum dona distribuit; sedet, cum merita dijudicat; stat cum se ad adjuvandum paratum demonstrat. Act. 7, ecce video caelos apertos etc. Quarto, quantum ad reparatam caritatem, ex qua mori voluit, tamquam occisum, cum vere mortuus sit. Item si occisus, quomodo stans? Respondeo ad primum secundum Glossam, quod tamquam occisum dicitur, non quia non sit mortuus vere; sed quia mortuus secundum humanitatem, vivebat secundum divinitatem: vel quia horaria fuit ejus mors, quia die tertia resurrexit. Vel tamquam, accipitur ut expressivum virtutis: sicut Joannis 1, gloriam quasi unigeniti a patre. Ad aliud: quod stare ostensus est, quantum ad divinitatem: occisus quantum ad humanitatem. Vel quia ex morte est causa adjutorii. Quinto, quantum ad dominativam potestatem, habentem cornua septem, idest universam potestatem, quia per cornu potestas sive fortitudo signatur. Danielis 7, potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur. Psal. et dominabitur a mari usque ad mare. Vel, cornua septem, idest universam victoriam justorum, sive victoriam justorum in septem aetatibus existentium; quia omnis justorum victoria ab ipso est. 1 Corinth. 15, Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum dominum nostrum. Vel, cornua sunt eminentiores justi, ut habetur in Glossa. Sexto quantum ad communicativam sui bonitatem; quia ex bonitate communicat nobis dona spiritus septiformis. Et oculos septem, idest spiritum septiformem in donis, sive dona spiritus septiformis, quae dicuntur oculi; quia animam oculatam et videntem ac illuminatam reddunt. Zachariae 3, super lapidem unum, septem oculi sunt, qui sunt septem spiritus Dei: quasi dicat: per illos septem oculos signatur spiritus septiformis in donis quae misit dominus in omnem terram, quantum in se fuit, quando per apostolos et discipulos omnibus gratiam spiritus sancti obtulit ad illuminationem animarum; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sed quaeritur, quare senior praedicens mysterium reparationis, vocat leonem, Joannes vero nominat agnum, referens visionem? Respondeo. Quia superius agebatur de impotentia hominum et Angelorum ad humanam reparationem implendam: et ideo ibi Christus, qui potens fuit ad eamdem reparationem, recte leo dicitur, in judicium potestatis. Joannes vero, quia de ejus potestate, sub nomine leonis tetigerat, ejus sanctitatem et innocentiam voluit ostendere; et ideo agnum nominavit: quia per hoc monstratur quod non pro se, sed pro homine passus est. Item de hoc quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram: quia spiritus sanctus ubique est, ergo mitti non potest. Ambrosius, in libro de spiritu sancto: spiritus sanctus non habet circumscriptam virtutem, qui in omnibus et ubique semper est. Item, cum plurimi remanserint infideles, quomodo missus est spiritus sanctus in omnem terram? Respondeo. Missio in creaturis multa importat: scilicet minoritatem missi respectu mittentis. Mutationem loci. Auctoritatem mittentis respectu missi. Intentionem alicujus effectus vel alicujus facti, si sit missio ordinata. Minoritas non notatur in spiritu sancto cum dicitur mitti a patre et filio in corda hominum: aequalis enim est patri et filio quia idem Deus; tres enim personae coaeternae sibi sunt et coaequales; quia pater et filius quicquid habent dant spiritui sancto procedenti, et ideo minor esse non potest. Item nec mutatio loci; quia ubique est. Sed auctoritas ostenditur in patre et in filio, respectu spiritus sancti, cum dicitur mitti; quia ab eis procedit: et ideo ab utroque mittitur. Nec ex illa auctoritate sequitur quod sit minor: quia illa auctoritas non potest esse minoris virtutis, secundum rationem originis. Unde Augustinus in libro de Trinitate, non ideo arbitrandum minorem esse filium quia missus est a patre; nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius; sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel parilitatem vel dissimilitudinem substantiae, in Scripturis haec posita intelliguntur. Similiter in missione quartum intelligitur; scilicet intentio alicujus boni. Dicitur enim mitti ratione justificationis, et illuminationis internae, et ratione inhabitationis, ut scilicet inhabitet in anima ut in suo templo. Nota tamen quod missio de qua hic loquitur, non intelligitur missio completa, quantum ad omnes habitatores terrae, quod scilicet omnibus fuerit datus spiritus sanctus, sed quod omnibus fuerit oblatus, dum apostoli in omnem terram verbum fidei portaverunt. [...]-298

Case 41. Place 36. Ignotus auctor, Super Apocalypsim «Vox Domini», cap. 7. [...]-29 Vel propter quatuor Evangelia, de quibus sumi debet materia praedicationis: vel propter quatuor virtutes cardinales, ut sint quasi lapides quadrati in fundamento templi. 3 Reg. 5, Ezechiel. 37, a quatuor ventis veni spiritus etc. Ne flarent, quia flatus, idest praedicatio praedicatorum desiccaret humorem vitiorum, et concuteret corda hominum, sicut flatus desiccat terram et concutit arbores et ipsa corda hominum. Super terram, idest homines amantes ea quae sunt terrae; et ita efficiuntur terra per vilitatem. Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio; si terram diligis, terra eris. Item Augustinus in libro de actu Christiano: dictum est Diabolo, terram manducabis: datus est ergo in cibum Diabolo peccator; non sumus terra, si nolumus manducari a serpente. Neque super mare, idest super peccatores diversis vitiis fluctuantes. Vel per terram avari qui terram diligunt. Augustinus 2 liber de sermone domini in monte: animus terrenorum cupiditate sordescit. Per mare vero voluptuosi, ratione spumositatis et foetoris. Propter primum dicitur Judae unico: fluctus feri maris, spumantes suas confusiones. Propter secundum punita est voluptas, poena ignis sulphuris. Genes. 19, item per mare, superbi, ratione timoris et fervoris; tument enim per elongationem. Augustinus in libro de servanda virginitate. Non aliter invenitur requies animae, nisi in quieto tumore digesto. Fervent per variam cognitionem et affectionem, et locutionem. Isaiae 57, impii quasi mare fervens etc. Boni vero signantur per arborem: unde dicit, neque in ullam arborem, idest neque in aliquam paratam ad fructificandum, vel quae excedat terrenitatem. Omnes enim vult damnificare Diabolus, et praedicationem impedire pro viribus. 1 Thess. 2, voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas, et vidi alterum. Ostensa tribulatione Ecclesiae, hic ostenditur consolatio quae est ex cohibitione potestatis Daemonis. Item ex numerositate salvandorum. Item ex dignitate meritorum. Rursus ex magnitudine praemiorum. Unde haec pars habet quatuor. In prima ostenditur consolatio ex cohibitione adversariorum. In secunda ex numerositate salvandorum. Ad totam enim ac talem societatem, non est pigritandum ascendere, etiam si adversa occurrant. Post haec vidi turbam. In tertia ex dignitate meritorum, ibi: stantes ante thronum. Quarta, ex magnitudine praemiorum, et respondit unus. Circa primum primo describitur persona refrenantis. Secundo ostenditur imperium quo refrenantur, et clamavit. Tertio ostenditur qui sunt qui refrenantur, quia Daemones malitiosi, quatuor Angelis. Quarto ad quid refrenantur, dicens: nolite. Persona autem refrenans describitur primo quantum ad mysterium humile reparationis cum signo per Angelum. Secundo quantum ad profectum nostrae promotionis, ascendentem. Tertio, quantum ad donum spiritualis consignationis. Habentem. Dicit igitur. Et vidi. Sicut videram Daemones volentes hominibus nocere, et vidi alterum Angelum, a quo compescerentur: per quem signatur Christus, qui dicitur Angelus, propter reparationis mysterium; quia scilicet missus est ad humanam reparationem, per virtutem eruditionis; per exemplum conversationis, per sustinentiam passionis. Dicitur ergo Angelus inquantum homo; dicitur inquam Angelus non natura sed officio. Isaiae 9, secundum Septuaginta et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Et bene dicitur alterum; quia sicut sunt prompti ad nocendum: sic iste ad adjuvandum et protegendum, sicut infra sequitur, ascendentem, in suis per effectum, hoc est promoventem suos, ab ortu solis, idest a tempore resurrectionis, quando quasi sol novus ortus est mundo, per ipsius Christi glorificationem: ex tunc autem fides coepit multiplicari, quia discipulos in fide instruxit, donis ditavit, per mundum misit, et per eos fidem in hominibus multiplicavit. Vel, ab ortu solis, idest a nativitate sui ipsius, qui est sol justitiae, illuminans omnes qui illuminari quaerunt. Malach. ultimo: orietur vobis sol justitiae. Ascendentem, idest proficientem sapientia et aetate, Luc. 2. Sed quomodo hoc dico, cum ab ipso instanti incarnationis habuerit plenitudinem sapientiae? Ut dicit Bernardus. Item Lucae 2, confortabatur plenus sapientia? Respondeo. Profectus sapientiae non intelligitur in Christo quantum ad sapientiae augmentationem, sed quantum ad manifestationem, quae paulatim fiebat secundum quod aetate crescebat, sicut exponit Damascenus et Anselmus. Alia litera est, descendentem, quia ipse secundum quod homo descendit a se Deo qui est ortus solis, idest patris, quia ab eo natus secundum divinitatem. Ipse enim inquantum Deus plasmavit carnem quam assumpsit, non virtus naturae. Sed contra. Aut est descensus secundum divinitatem, aut secundum humanitatem: si primo modo, contra. Quia ille descensus est per creationem secundum Glossam, hoc est per plasmationem. Divinitatis autem non est creari sed creare. Si secundo modo; aut ergo secundum locum aut secundum peccati casum. Si secundum locum, ergo caro illa est allata de caelo, quod est haereticum. Si secundum peccati lapsum; contra. Augustinus, 10 Lib. super Genesim: nec caro sua erat caro peccati. Respondeo: descensus iste fuit secundum humanitatem, ut dicit Glossa. Nec tamen secundum locum nec secundum casum peccati, sed secundum effectum sicut causatum descendit a causa: quia causa superior est et dignior causato: et sic omnis creatura descendit a Deo; sed specialiter illa quae sunt virtute supernaturali. Habentem etc. sic videbat in visione sua. Per hoc signatur, quod Christus habet ad opus fidelium signum crucis ad consignandum suos. Haec autem consignatio fit, cum interius cordibus fidem, amorem, memoriam et imitationem suae crucis imprimit; et exterius Baptismum dispensat per ministros, quo consignantur et discernuntur fideles ab infidelibus; hoc est signum Dei vivi; quia per hoc cognoscimur ad Deum pertinere. 2 Corinth. 1, signavit nos etc. Vivi, ad differentiam idolorum, qui sunt dii falsi et mortui, quorum signum portant infideles. Vel hoc signum potest intelligi potentia aequalis patri, quam in miraculis manifestavit, per quam ostendebatur esse vivus et verus Deus. Joan. 10, opera quae ego facio. Vel: signum Dei vivi, immunitas a peccato secundum Glossam; quod ad solum Deum pertinet. Job 15, quis est homo, ut immaculatus sit? Contra. Quia beata virgo nullum peccatum commisit. Item aliquis bene contritus et confessus potest esse sine omni peccato. Respondeo. Dicendum quod beata virgo nullum peccatum actuale commisit, tamen originale habuit, a quo ante ortum sanctificata fuit; et ita non fuit omni tempore sine omni peccato: quod autem hic dicitur intelligitur pro omni tempore. Per hoc patet ad aliud, quia Glossa loquitur de immunitate a peccato secundum omne tempus, quod nulli homini convenit praeter Christum. Et clamavit voce magna, idest magna virtute: sive magna imperio suae voluntatis. Iste clamor sive hoc imperium fuit ipsa refrenatio potestatis Daemonum, per passionis suae virtutem. Unde Glossa: clamare Dei, est facere. Infra 20, apprehendit draconem etc. Quatuor Angelis, idest universis Daemonibus, per quatuor partes orbis nocere optantibus. Quibus datum est, idest permissum, nocere, per gravissimas tentationes vitiorum, et per procurationem mortis hominum, terrae et mari, idest peccatoribus, qui sunt viles propter peccata jam facta et fluxibiles quantum ad facta, et iterum quantum ad facienda. Propter prius dicuntur terra, propter secundum mare. Vel terra avaros signat, mare, quia spumat, luxuriosos. Item quia fervet, superbos. Gregorius super illud 20 Apocal. apprehendet draconem: draco dicitur; quia malitiose nobis nocere appetit. Dicens: nolite. Hic ostenditur quantum ad quid refrenantur: scilicet ne noceant Daemones hominibus consignandis signaculo fidei et gratiae, donec consignentur. Non quod post noceant: sed quod dicitur donec, vel quousque, accipitur inclusive; quia cum erunt consignati, minus eis spiritualiter nocere poterunt. Primo inquam prohibentur nocere consignandis. Secundo agit de ipsis jam consignatis, et audivi. Dicit igitur. Dicens: nolite nocere. Notandum quod ex ipsis verbis, quae obscuritatem habent, potest colligi, quod dominus in passione, et virtute passionis, compescuit Daemones, ne eos qui erant credituri, ac fidei signaculo consignandi, tentarent quantum vellent, et ne tentando in errore retinerent. Unde post ascensionem ad praedicationem discipulorum, et aliorum praedicatorum, multa millia convertebantur: sicut loquente Petro conversi sunt multi increduli, circiter tria millia, et consignati sunt signaculo crucis et fidei per Baptismum, Act. 2. Et in eisdem actibus legitur multa conversio Judaeorum et Paganorum, praedicantibus apostolis facta. Et ad verba beatae Catharinae conversi sunt multi philosophi; et alia consimilia leguntur multa. Hoc autem erat quia Daemones virtute dominicae passionis, quam pro salute hominum tulit, coerciti erant, ne eos involverent errorum tenebris quantum vellent, et ne eos in ipsis tenebris perpetuo detinerent; et sic erunt coerciti usque ad finem mundi quantum ad electos qui sunt credituri; licet modo sunt in tenebris errorum, donec impleatur numerus electorum: unde et modo aliqui convertuntur, et in fine praedicantibus Elia et Enoch convertuntur Judaei et signaculo Dei per fidem et gratiam consignabuntur. Hoc est ergo quod dicit: nolite nocere, o Daemones: quasi dicat: non laboretis nocere per tentationum gravitates quantum velletis; quia non poteritis. Terrae et mari, idest peccatoribus vilibus et fluxilibus, ut dictum est supra. Vel modo praemisso. Neque arboribus, bonis, terram excedentibus et ad fructificandum paratis. Dicuntur ergo justi arbores, quia sunt fructiferi per bonam operationem; folia habent in medicinam, per salutiferam eruditionem; umbram habent per aedificariam aedificationem; quae est aliis propter exemplum in refrigerium contra aestum vitiorum. In terra radicantur per humilitatem, in ramis dilatantur per caritatem. De tali arbore Matth. 7, omnis arbor bona, fructus bonos facit. Quoadusque signemus, exemplo formando interius signaculum fidei, cum affectu misericordiae et virtute imitandi crucem: et ministri mei, disponendo exterius per doctrinam et sacramenta per quae disponitur anima ad impressionem signaculi fidei et gratiae; quod est signaculum crucis; quia a cruce provenit, et servos esse crucis ostendit. Servos Dei nostri, idest electos qui futuri sunt servi Dei, licet modo sint in errore infidelitatis. Nostri dicit, idest mei inquantum homo sum, et ministrorum meorum qui sunt coadjutores mei; quia Deo patri subjicimur et per affectum amoris ipsum habemus Deum. In frontibus eorum, interioribus, idest in mentibus ut sint audaces ad confitendum crucem et nomen meum, constantes ad sustinentiam adversorum. Frons enim sedes est verecundiae vel audaciae; et ideo signat audaciam et constantiam exclusa verecundia, cum agitur causa fidei. Hoc est signum tau, quo signandus est quilibet in fronte; idest signaculum crucis quod est signum Dei vivi, quo debet mens consignari; scilicet ut habeat fidem crucis et amorem, ac memoriam et affectum imitandi et audaciam confitendi et constantiam sustinendi. Ezechielis 9, signa super frontes etc. et sequitur: omnem super quem videritis tau ne occidatis. Potest etiam intelligi de fronte exteriori. Per Baptismum enim in quo operatur Deus interius, et dispensatur exterius, consignatur non solum anima, sed etiam corpus; quia totum corpus per Baptismum dedicatur Deo: unde in scapulis vertice et pectore fit inunctio, ut dicit Glossa. Sed tamen hic specialiter frons exprimitur: tum quia signum crucis specialius in fronte et facie imprimitur. Tum quia in fronte est signum audaciae et constantiae, vel verecundiae et pusillanimitatis: unde frons hic exprimitur ut audacia et constantia, quae debet esse non solum in mente, sed etiam in corpore, significetur. Propter hoc etiam in confirmatione fit consignatio in fronte per episcopum sancto chrismate et signo crucis in nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic per hanc consignationem, de qua hic agitur: et sanguis agni in utroque poste, scilicet interius et exterius, ne percussio fiat in domo, Exod. 12. Haec autem consignatio fit in frontibus a domino et ministris suis: unde dicitur: quoadusque etc. quia ad hoc ut sit homo audax et constans, non solum mente, sed etiam ipso actu in corpore ad confitendum nomen Christi, et sustinendum adversa, non sufficit dispensatio sacramentorum exterius per ministros, nisi et Deus gratiam interius infundat: sed cum utrumque concurrat, tunc consignatio hujusmodi perficitur. Et notandum quod quousque, ut supradictum est, non accipitur exclusive, sed inclusive, ut ibi: dixit dominus domino meo etc. Matth. 1, et non cognoscebat eam donec peperit etc. Constat enim quod nec post: sed Evangelista loquitur pro tempore pro quo poterat esse dubium. Similis modus loquendi est, non facias malum usque ad mortem. Similiter intelligendum in proposito. Post consignationem enim virtute signi, quod est fides et gratia et amor crucis in anima cum imitatione, et etiam impressio crucis in corpore, proteguntur fideles a Daemonibus magis quam ante, ut patet per illam figuram Exod. 12, et Ezechiel. 9. Item fides crucis et gratia cum aliis annexis intus et extra dicitur signaculum; quia per hoc cognoscimur esse servi et milites Dei; et iterum per hoc discernuntur fideles et justi ab infidelibus et injustis. Unde fideles, qui sunt mali, non habent hoc signaculum nisi truncatum; quia decoloratum; quia fidem habent sine gratia et amore et imitatione; unde per hoc non cognoscuntur esse Dei milites, sed discernuntur ab infidelibus; infideles tamen per illud non distinguuntur ab injustis; cum et ipsi sint injusti. Habent enim signaculum Diaboli superscriptum. Matth. 22, cujus est imago haec et superscriptio? Sic potest ab eis quaeri et modo et in judicio: et possunt respondere, Caesaris, idest Diaboli: interpretatur enim possidens principes, quia maxime nititur ad dominandum majoribus et praecipue eos possidet. Item nota quod illud quod dictum est, nolite nocere etc. videtur intelligendum, non de cohibitione ab omni nocumento spirituali, cum etiam consignatis quandoque noceant spiritualiter per tentamenta; sed ne noceant quantum vellent, et in peccato semper detineant. Item illud quod dictum est, clamavit etc. et nolite nocere etc. secundum Glossam intelligitur de clamore et verbo reali. Per hoc enim quod Joannes in visione audivit Angelum clamantem, nolite nocere etc. figuratur quod Christus clamore reali Daemones cohibuit a nocumento electorum in passione et per passionem, idest per meritum et efficaciam suae passionis fecit ne quantum vellent nocerent per tentationes electis credituris, ne impedirentur ad fidem converti; nec etiam jam conversis; dummodo ei per fidem, amorem et imitationem adhaerere velint. Gregorius super illud Apocal. 20, apprehendit draconem etc. utiliter potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Item quod dictum est, nolite nocere terrae et mari, videtur intelligendum de illis solum, qui licet aliquando sunt in tenebris infidelitatis vel peccati alterius, sunt quandoque convertendi et finaliter perseveraturi; non de omnibus malis universaliter. Item manente intellectu praemisso de nocumento spirituali, posset illud nocumentum intelligi etiam corporaliter; ne scilicet noceant procurando mortem credituris antequam credant: possent enim, nisi cohibeantur, hoc facere, vel concitando odia, vel rixas usque ad homicidia, vel etiam suffocando humana corpora, ne ad fidem veniant infideles: sed virtus dominicae passionis operante Christo pro credituris, cohibet eos ne mortem electis inferant, per quam praecludatur via ad salutem vel ante fidem vel post. Sed dubitabit aliquis quomodo cohibentur. Si permissio fit eis. Dictum est enim: quibus datum est. Si enim nocere permittuntur, non cohibentur. Item quando loquitur de permissione, non loquitur de arboribus, sed quando loquitur de cohibitione: unde hoc? Item si per arbores intelliguntur boni, sicut Glossa vult post principium hujus capitis, tales videntur consignati. Quomodo ergo dicuntur consignandi cum aliis qui prius erant mali? Respondeo. Dicendum quod pro diversis temporibus intelligitur. Tempore enim ante adventum Christi permittebatur per tentationes multum nocere: unde fere totum mundum erroribus involverat: sed dominus in passione et virtute passionis ipsum cohibuit, ne tantum possit tentare electos et tantum tentando nocere, quantum prius usque ad tempus Antichristi, quo solvetur, idest sua potestate uti atrociter a Deo permittetur. Vae his. Infra 20, apprehendet draconem etc. Praeterea haec cohibitio non videtur intelligenda quantum ad omnem modum nocendi; sed ne possent Daemones nocere per tentationes quantum ante passionem, et etiam quantum vellent. Isidorus 3 libro de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus quam permittit Dei voluntas. Ad aliud dicendum, quod per terram et mare intelliguntur mali pro tempore sive statu peccati, licet aliquando sint convertendi: per arbores vero boni. Licet autem tam malis quam bonis nocere appetant Daemones; tamen existentibus in gratia, non sic permittuntur nocere, ut eis qui sunt in culpa. Unde incredulis ante passionem magis nocere poterat quam bonis: per passionem vero cohibitus est, quantum ad bonos, et etiam quantum ad malos, tamen credituros; et ideo non ponitur prius nomen arboris, sed post. Ad aliud dicendum, quod est duplex consignatio: scilicet consignatio mere invisibilis quae fit per gratiam simplicem, quam Deus etiam sine sacramento infundit; et haec consignatio est per fidem et amorem; et potest haberi ante Baptismum ab homine bene contrito, sicut habebat Cornelius. De quo Act. 10. Item consignatio partim visibilis, partim invisibilis, quae est per gratiam sacramentalem. In sacramento enim operatur Deus invisibiliter, homo autem exterius visibiliter; et ipsum sacramentum visibiliter suscipitur. Aliqui autem, licet sint boni, tamen non sunt hoc modo consignati; ut patet in Cornelio, qui prius erat bonus, et post ad doctrinam beati Petri Baptismum suscepit, Act. 10. De hac secunda loquitur hic. Unde dicit: quo ad usque signemus, scilicet ego et ministri mei, per Baptismum et alia sacramenta. Et audivi. Hic agitur de jam consignatis. Et nota quod superius agebatur pro statu ante consignationem; hic autem pro statu jam factae consignationis; quia hoc intellexit quales erunt illi qui usque ad finem mundi signati erunt. Primo autem agitur de consignatis in generali. Secundo in speciali, ex tribu Juda. In generali autem ponit consignatos sub numero quodam, scilicet centum quadraginta quatuor millium, dicens: et audivi, in mea visione. Numerum signatorum, idest omnium qui usque ad finem erunt signati signo crucis, intus per fidem et amorem et memoriam et affectum imitandi, exterius autem per sacramentorum susceptionem, maxime Baptismi, et per ipsam imitationem. Centum quadraginta quatuor millium. Nota quod sub hoc numero intelliguntur omnes electi existentes sub tempore gratiae usque ad finem mundi. Nec iste numerus ponitur ratione numeri, sed ratione mysterii, sicut vult Glossa. Nec tantum per hunc numerum signantur illi qui sunt de genere Judaeorum, sed etiam de gentibus; licet secundum superficiem videatur loqui solum de filiis Israel. Et hoc habetur in Glossa infra super illud: post haec vidi turbam etc. cum secundum figuram etc. Per numerum ergo qui in tota hac litera ponitur, non signatur quot sint electi, sed quales debent esse. Ex omni tribu filiorum Israel. Sic ostensum est ei in visione propter mysterium. Unde sensus secundum sensum mysticum: intellexi quales erunt illi qui signati erunt ex omnibus fidem Jacob imitantibus. Rom. 9, non enim omnes qui sunt ex Israel etc. Justi enim sunt spiritualiter ex tribu filiorum Israel. Dicitur autem ex omni tribu, quia multiplex est tribus justorum, qui filii Israel sunt spiritualiter per imitationem, secundum quod est multiplex gradus justitiae in electis, ut infra patebit. Unde illi qui sunt sub uno gradu justitiae sunt una tribus; qui sub alio, sunt alia tribus, et sic ulterius. Per illum autem numerum signantur quae sunt necessaria justis: scilicet perfectio in diligendo: quae signatur per millenarium qui est numerus perfectus, quia ad eum terminatur plenus cursus numerorum; et si quis velit post eum numerare, oportet redire ad numeros praecedentes. Item perfectio in operando quae per centum, quia numerus est completus, usque ad ipsum enim decurrit numerus; licet millenarius sit perfectior. Item labor in sustinendo scilicet poenalia et difficilia, ut in statu poenitentiae quae per quadraginta signatur, qui numerus est poenitentium, quia tot diebus jejunavit Moyses et ipse Christus. Partes enim aliquotae quadragenarii faciunt quinquaginta, qui est numerus remissionis, quia poenitentia ducit ad remissionem peccatorum. Hujus autem partes aliquotae quadragenarii sunt unum, duo, quatuor, quinque, octo, decem, viginti; ex his simul sumptis colligitur numerus quinquagenarius. Item doctrina in regulando, quae continetur in quatuor Evangeliis; unde signatur per quaternarium. Omnia enim praedicta debent fieri secundum regulationem quae ex quatuor Evangeliis habetur. Vel aliter. Numerus enim praedictus colligitur ex duodecim millibus per duodenarium in se ductis, sicut patet in sequentibus. Nam duodecim millia duodecies sumpta faciunt praemissum numerum, scilicet centum quadraginta quatuor millia. Millenarius signat perfectionem; duodenarius qui colligitur ex tribus quater sumptis, signat fidem Trinitatis per quatuor partes orbis. Per alium vero duodenarium, per quem fit revolutio duodenarii ad praemissum numerum complendum, intelligi potest doctrina duodecim apostolorum, secundum quam debent homines regulari in perfectione vitae et in ipsa fide; vel duodecim filii Israel quorum nomina in litera ponuntur, propter mysterium in litera. Illi ergo sunt signati, qui habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide in quatuor partibus orbis, secundum doctrinam duodecim apostolorum, vel secundum imitationem et conformitatem ad duodecim filios Israel juxta nominum rationem. Ponitur autem secundum Glossam finitum pro infinito, quia sub certo numero sunt electi noti Dei, 2 Timoth. 2, cognovit dominus qui sunt ejus. Aliqui libri habent, centum sexaginta quatuor millia signati, ex omni etc. et tunc sic litera suppleri potest. Audivi numerum signatorum, qui numerus centum sexaginta quatuor millia, scilicet homines signati ex omni etc. Quidam libri non habent, signati. Et illud videtur melius, cum ante dicatur: signatorum etc. Centum sexaginta quatuor, quod sumitur accusative. Ex tribu Juda. Hic enim in speciali agitur de signatis. Et praemissus numerus subdividitur per duodecim millia duodecies sumpta. Et ponuntur nomina duodecim filiorum Israel, propter mysterium, ut patet in Glossa. Signatur autem hic quadruplex status justorum: scilicet status poenitentium, proficientium, perfectorum et perseverantium, secundum quadruplicem denarium duodenarii filiorum Israel. Et secundum hoc dividitur haec pars in quatuor. Ad statum autem poenitentium tria requiruntur: scilicet humilitas in confitendo quae per Judam signatur, quod interpretatur confitens. In confessione autem intelligitur contritio quae debet concomitari poenitentibus. Igitur necessaria est cum contritione confessio peccati. Prov. 28. Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus etc. Potest etiam intelligi de confessione laudis. Psalm. confitebor domino nimis in ore meo. Ordina sic literam: signati ex tribu Juda erant duodecim millia, hoc est, signati de statu confitentium, qui sunt quasi una tribus spiritualis sequens fidem et vitam Jacob sive Israel qui fuit patriarcha, habent per quatuor partes orbis, sive secundum regulam quatuor Evangeliorum, fidem Trinitatis et perfectionem sanctitatis. Per millenarium enim, ut dictum est, signatur perfectio. Per duodenarium qui colligitur ex quatuor et tribus per invicem ductis, intelliguntur vocati ex quatuor partibus mundi, ad fidem sanctae Trinitatis. Vel per quaternarium intelligitur doctrina salutis contenta in quatuor Evangeliis. Unum praemissorum est specialiter pertinens ad statum poenitentium, scilicet confessio. Alia duo sunt generalia ad omnem statum, scilicet perfectio sanctitatis: intelligitur de perfectione sustinentiae, haec enim est omnibus necessaria. Matth. 5, estote perfecti etc. Item fides Trinitatis. Hebr. 10, sine fide impossibile est placere Deo. Unde duodecim millia in qualibet tribu ponuntur, quia in omni gradu et statu sunt illa duo necessaria per quatuor partes orbis, sive juxta doctrinam quadruplicis Evangelii. Et nota quod per duodecim tribus filiorum Israel intelliguntur ipsi justi secundum duodecim gradus quadruplicis status praemissi. Unde illi qui sunt in gradu confessionis sunt una tribus; ratione satisfactionis sunt alia tribus; et sic ulterius de aliis quae sequuntur. Ipsi etiam justi sunt filii Israel per imitationem, quia ejus fidem et sanctitatem imitantur. Et potest justus esse in diversis tribubus, quia in diversis gradibus qui sunt sub uno statu, ut patet in primis tribubus, sive gradibus pertinentibus ad primum statum. Aliter potest litera ordinari aliis non mutatis. Ex tribu Juda, duodecim millia erant signati: ita quod adjectivum quantum ad genus referatur ad duodecim millia ratione ejus quod subintelligitur; quia in hoc quod dicitur duodecim millia intelliguntur homines. Et etiam quandoque solet dici sex millia viri, vel duodecim millia homines, ut 2 Machab. 8, eduxerunt ad sex millia viros: et 2 Machab. 12, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri et equites quingenti. Hoc est dicere secundum intellectum mysticum: qui tenent confessionem peccati vel laudis, et per quatuor partes orbis habent fidem Trinitatis cum perfectione vitae, sunt signati: quia in confitentibus cum ipsa confessione sufficientiae et sub fide Trinitatis gratia formata, intellige gratiam gratum facientem et fidei sacramenta ut Baptismus et alia. Qui autem habet praedicta, portat signum quod est de familia Dei, et quod est ordinatus ad gloriam, si semper hoc teneat. Et sic intellige consignationem in omnibus sequentibus. Consignatio enim haec fit per fidem Trinitatis in qua intelliguntur alii articuli. Et per gratiam quae est forma fidei, et per sacramenta fidei, et haec implicite intelliguntur ex fide Trinitatis et per vitam perfectam quae comprehendit memoriam dominicae crucis et affectum imitandi et ipsam imitationem in actu. His autem praedictis additur aliud speciale, secundum gradus distinctos, qui sunt duodecim, secundum duodecim nomina filiorum Israel. Judas autem primus ponitur, cum fuerit quartus: quia confessio fidei sive peccati praecedit et rursus per hoc ostenditur, per hoc quod carnalis generatio non est hic attacta, sed spiritualis. Item intelligitur satisfactio, quia poenitens debet dare operam generationi rectorum operum, ut Deo sufficiat, et damna quae sibi ipsi peccando intulit resarciat: quod signatur per Ruben, quod interpretatur videns filium: idest opera bona ad jucundandum; quia cum quis bene operatur, potest videndo filios suos, idest opera, jucundari in Deo. Psalm. filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Gregorius in homeliis super illud Lucae 12, sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes: unusquisque tanto majorem debet quaerere bonorum operum lucem per poenitentiam, quando graviora sibi intulit damna per culpam. Dicit igitur, signati ex tribu Ruben, erant duodecim millia: idest illi qui sunt signati de gradu bene operantium, qui sunt una tribus filiorum Jacob, qui ejus filii sunt per imitationem; habent perfectionem vitae cum fide Trinitatis per quatuor partes orbis, sive secundum quatuor Evangeliorum doctrinam, quae dirigit ad fidem sanam et vitam perfectam. Vel, duodecim millia, scilicet homines, erant signati ex tribu Ruben. Quasi dicat: qui sunt fecundi in bonis operibus, et habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide, per diversas partes orbis, sive secundum doctrinam quatuor Evangeliorum, illi sunt signati, qui hoc faciunt ad illud signaculum. Primo modo vel secundo, expone in aliis quae sequuntur. Item requiritur virtuositas, in pugnando scilicet contra tentationes vitiorum: quod signatur per Gad, quod interpretatur tentatio. Job 7, secundum aliam litteram. Tentatio est vita hominis super terram. Jacob. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. Item interpretatur accinctus; quia ad expugnandum et vincendum tentationes debet homo accingi virtute mentis. Psalm. et praecinxisti me virtute ad bellum. Item et ad sustinendum tribulationes et adversitates. Psalm. ego autem in flagella paratus sum. Ex tribu Aser. Hic agitur de signatis quantum ad statum secundum, scilicet proficientium. In quo est triplex gradus. Primus ordo est recta ad mundum; quod signatur per Aser quod interpretatur beatus. Talis enim est beatus, sicut tangit Glossa, qui non est mundanis intentus, sed recte ordinatus est ad ea quae sunt mundi, vel bene utendo eis, vel abjiciendo. Matth. 5, beati pauperes spiritu. Ecclesiastici 31: beatus est dives qui inventus est sine macula etc. qui potuit transgredi et non est transgressus etc. Secundus est latitudo caritatis ad proximum, scilicet in exhibendo caritatum beneficia proximis, et diligendo omnes etiam inimicos; quod signatur per Nephtalim, quod interpretatur latitudo. Psalm. latum mandatum tuum nimis. Tertius fervor caritatis ad Deum qui facit oblivisci omnia temporalia, et extendere affectum in Deum; quod signatur per Manassem, quod interpretatur oblivio. Philipp. 3, quae quidem retro sunt obliviscens. Talis autem propinquus est perfectioni: unde recte sequitur de statu perfectorum. Ex tribu Simeon. In hoc autem statu triplex est gradus. Primus est vehementia afflictionis in dolendo: viri enim perfecti vehementer dolent de peccatis, si quae aliquando commiserunt. Item de peccatis aliorum. Item de incolatu hujus miseriae, quae signatur per Simeonem, quod exauditor tristitiae interpretatur. Ille exaudit tristitiam qui motu gratiae excitantis ad dolendum de peccatis quandoque a se commissis, vel etiam de alienis, vel de praesenti miseriae incolatu amplectitur. Matth. 5, beati qui lugent. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Secundus operum supererogatio in agendo: quod signatur per levi, quod interpretatur additus, quia praeceptis vel sibi injunctis adduntur alia sicut consilia, et alia quae sunt supererogationis. De quibus dicit beatus Gregorius: praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Tertius, mentis elevatio in desiderando illis, in contemplando scilicet divinam fruitionem, ad quam omnino suspirant: quod signatur per Issachar, quod interpretatur merces. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ex tribu Zabulon. Hic agitur de signatis quantum ad quartum statum, scilicet perseverantium: qui scilicet diu in culmine perfectionis fuerunt, et jam propinqui sunt ad praemium percipiendum. Est autem et in hoc triplex gradus. Primus fortitudo ad adversa sustinenda; quia tales, cum sint in altissimo statu, libentissime cuncta adversa pati parati sunt: quod signatur per Zabulon, quod interpretatur habitaculum fortitudinis: quia habitant in interno munimento fortitudinis ad sustinendum omne adversum. Tob. 5, forti animo esto etc. Act. 21. Ego autem non solum alligari etc. Secundus est sedulitas ad merita cumulanda, quod signatur per Joseph, quod interpretatur augmentum, quia tales semper augere merita student. Genes. 49, filius accrescens Joseph. Tertius est idoneitas ad praemia percipienda: quia merito diuturnitatis et altae perfectionis facti sunt idonei ad praemii perceptionem; quod signatur per Beniamin, quod interpretatur filius dexterae, idest merito fervidae perseverantiae, filius divinae clementiae, qui dat suis filiis aeternam mercedem. Cantic. 2, et dextera illius amplexabitur me. Vel dexterae, hoc est ipsius beatitudinis: quia ad eam sicut ad haereditatem propriam est deputatus et ad eam idoneus. Isidorus 1 Lib. de summo bono: dextera patris beatitudo est, sicut sinistra miseria. Vel potest hic intelligi claritas ad beneficia intelligenda, quia omnia noverunt esse a Deo, et nihil ab homine; et ideo sunt filii dexterae, idest divinae misericordiae, cui omnia ascribunt commendabilia. Unde Gregorius: sancti viri quicquid in se boni inspiciunt, immortalis gratiae donum esse cognoscunt. Ad praemissum quadruplicem statum est reducere omnes electos. His praemissis gradibus, debet quilibet reptare manibus ac pedibus ut ad beatitudinem quandoque pertingat. Primus enim est humilitas perfectionis: sive sit confessio peccati, in qua intelligitur concomitans contritio cordis (de qua confessione, dicit beatus Gregorius: unicuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis); sive sit confessio fidei; quia fides est substantia rerum, Hebr. 11, sive confessio laudis. Gregorius: indignus est dandis, qui non agit gratias pro acceptis. Post haec sequitur foecunditas operationis. Unde sequitur Ruben. Coloss. 1, in omni opere bono fructificantes. Ex hoc provenit virilitas expugnationis scilicet tentationum; quia ipsa bona juvant ad superanda mala: unde sequitur Gad tentatio. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei. Ad hoc sequitur contemptus vanitatis; quia merito praemissorum, datur gratia et virtus, ad non diligendum temporalia, ut verius diligatur Deus: unde sequitur Aser beatus. Psalm. beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus dominus Deus ejus. Ex hoc provenit miseratio pietatis, ut proximis subveniatur. Unde sequitur Nephtalim. Proverb. 22, qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Ex his adhaesio caritatis surgit scilicet ad Deum: Gregorius: per amorem proximi, Dei amor nutritur. Et ideo bene sequitur Manasses, quia per amorem magnum ad Deum omnia inferiora dantur oblivioni. Gregorius, sicut mors corpus interimit, sic ab amore temporalium aeternae vitae caritas occidit. Ex adhaesione autem amoris ad Deum oritur vehementia anxietatis, scilicet de offensis propriis, quandoque prius commissis, vel de alienis. Unde sequitur Simeon. Rom. 9, tristitia mihi inest magna etc. Ad praemissa sequitur, operante gratia, supererogatio bonitatis, ut ultra quam tenetur agat: unde sequitur levi. Gregorius, perfectiores sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo vincunt. Vult dicere quod tales qui relinquunt saeculum, et observant consilia, erunt judices non judicati. Ex his autem inardescit desiderium aeternitatis, juvamine contemplationis: unde sequitur Issachar. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi etc. Ad desiderium autem et fervorem contemplationis sequitur magnitudo fortitudinis: scilicet ad sustinentiam quorumlibet adversorum. Unde subditur Zabulon. Proverb. 10, manus fortium divitias parat. Sed post haec omnia necessaria est sedulitas sollicitudinis, ne scilicet cesset cumulare merita. Unde sequitur Joseph. Sicut beatus Franciscus propinquus morti dicebat: incipiamus, fratres, domino Deo servire, quia usque nunc vix vel parum in ullo profecimus. Eccles. 10, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Ex cunctis autem praemissis sequitur propinquitas beatitudinis. Unde sequitur Beniamin. Psal. cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas domini, filii merces. Sed circa litteram dubitatur. Primo, quare ponitur numerus, cum de numero electorum hic non agatur; quia non est iste numerus electorum. Plures enim longe sunt. Item ex hoc videtur dari occasio credendi, quod non sint plures salvandi. Item aperte posset dici, quod sub tanta obscuritate dicitur. Secundo quare loquitur de tribubus Israel, cum de gentilibus plures sunt salvandi quam de Judaeis? Tertio quare potius agitur de Israel quam de Abraham qui fuit pater credentium? Rom. 4. Quarto quare non potius tribus Dan, cum ipse fuerit verus filius Israel quam Manasses. Manasses enim fuit filius Joseph filii Israel: Dan autem fuit immediate filius Jacob. Quinto quare non potius Ephraim qui fuit frater Manasse? Sexto, quare cum hic solum de signatis agatur, quid erit de eis qui non signantur per susceptionem sacramentorum? Et qui non possunt, eo quod non habent tempus? Respondeo. Ad primum. Dicendum quod iste liber est revelationum, quae factae sunt beato Joanni, sub quibusdam figuris: et hoc propter alios non propter ipsum, ipse enim omnia intelligebat, sicut supra habetur in prologo. Ratio autem quare istae revelationes sunt clausae sub velamine et obscuritate, est multiplex. Prima propter perversos, ne scilicet perversis esset locus pervertendi verba hujus libri, si aperta essent; quia non sunt margaritae ante porcos mittendae. Secunda propter fastidiosos; si enim esset totum in aperto, vilesceret. Nunc autem in ampliori reverentia suscipitur et pretiosius habetur, et sapidius cogitatur et diligitur. Haec duplex ratio ponitur in Glossa super illud supra primo, et designavit mittens. Tertia ratio est, propter ingratos; ne quis sibi tribuat intelligentiam Scripturarum, sed Deo qui claudit et aperit, supra 3: ubi dicit Glossa: claudit ut quaeramus, aperit ut inveniamus, ut largitor habeat suae bonitatis gratias. Quarta ratio est propter affectuosos, ut scilicet meritum eis accrescat in humili et pia inquisitione Scripturae. Est enim in hoc meritum, cum ex affectu amoris et devotionis indagantur Scripturae. Quod innuit Augustinus de expositione Scripturae loquens, et dicens 12 libro confessionum: sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; da quod offeram tibi. Sub obscuritate ergo loquitur propter praedicta. Sub tali autem numero facta est et scripta revelatio, propter mysterium quod habet, ut supra expositum est. Non enim est contemnenda ratio numeri. Unde Augustinus, 11 libro confessionum: ratio numeri contemnenda non est, qui in multis sanctarum Scripturarum locis, quam magno aestimanda sunt, elucet diligenter intuentibus. Quod autem ille numerus tantum ratione mysterii, non numeri, ponatur, patet ex Glossa, intellexi etc. Et per aliam quae ponitur infra, cum secundum figuram etc. Item per utile. Item per simile. Infra 13, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Numerus etc. Item absit quod tam parvus sit numerus electorum sub tempore gratiae. Ad primum ergo patet, quod numerus ponitur propter mysterium, licet de numeri ratione non agatur hic, et licet major sit numerus electorum. Ad secundum objectum dicendum, quod non datur ex hoc illa occasio, licet posset quis confingere quod inde occasio, sumatur. Aliud enim est occasio data, aliud occasio sumpta. Nam cum ille liber sit liber occultarum nobis visionum, item cum prius dicatur numerus salvandorum esse innumerabilis: datur per hoc via ad intelligendum aliter quam superficies literae sonat. Nec debet quis in hujusmodi sensui suo inniti: unde qui male intelligit, non ipsa libri verba, sed se ipsum arguat. Praeterea ipse Deus qui Joanni haec revelavit, pie pulsanti aperit intellectum, ut dicit Damascenus, 4 libro, cap. 10. Ad aliud dicendum, quod etsi posset dici aperte, tamen aliter placuit divinae sapientiae, propter praemissa: et hic et in plurimis locis hujus libri et Scripturae sacrae. Ad secundum quaesitum dicendum, quod hoc est propter mysterium, ut patet ex Glossa. Non enim loquitur de tribubus Israel, secundum literalem sensum; quia sic videretur quod tantum Judaei salvandi essent; sed secundum spiritualem. Jacob enim, qui dictus est Israel, fuit patriarcha sanctissimus et magnae fidei et magnae patientiae in adversis multis quae sustinuit, et magnae ad Deum familiaritatis, ut patet in Genesi: unde oportet quod per imitationem simus ipsius filii et de ejus progenie spiritualiter: unde de ejus tribubus agitur ratione mysterii. Sanctitas enim et facta priorum patrum nobis sunt in exemplum. De populo autem Judaeorum fuerunt patres sancti, quia illum populum sibi Deus in peculiarem assumpsit, licet de gentilibus aliqui justi fuerint etiam ante Christi adventum, ut Job. Isidorus 1 libro de summo bono: facta priorum vir sanctus imitanda considerat. Ad tertium quaesitum dicendum, quod similiter et Abraham ducitur fidelibus in exemplum, ut patet Rom. 4 et 9, Hebr. 11. Item et Israel, ut Rom. 9, et hic. In hoc autem loco potius agitur de Israel. Cujus ratio potest accipi, tum ex parte nominis, quia Israel interpretatur vir videns Deum unde virtutem et rem hujus nominis debet habere quilibet, ut oculo fidei et amoris Deum videat; vel princeps cum Deo, ut scilicet quilibet principetur carni ac vitiis, et semper adhaereat Deo. Tum ratione progeniei, quia plures habuit filios quam Abraham et majoris auctoritatis excepto Isaac: unde ratione patris et ipsorum suorum nominum proponuntur fidelibus in documentis, duodecim patriarchae filii Israel, ut sicut de eorum tribu, implendo rem nominis eorum in se ipsis, ut habetur in Glossa: et quanto plures fuerunt, tanto majus documentum sumitur etiam ex nominibus ipsorum. Rom. 9, non enim omnes, qui sunt ex Israel etc. Ad aliud dicendum, quod ideo non ponitur Dan ut ostendatur Antichristus de omni sanctorum numero expellendus; qui nascetur de tribu Dan, ut dicit Glossa: loco autem ejus ponitur levi. Item alia ratio ponitur in Glossa. Ad quintum solet dici quod ideo non ponitur tribus Ephraim ut ostendantur idolatrae et schismatici non habere partem in sorte sanctorum. De tribu enim Ephraim fuit Jeroboam, qui populum Israel fecit idolatrare, adorando vitulos aureos, ut divideret eos ab aliis qui colebant Deum in templo Jerusalem, 3 Reg. 12. Et nota quod tribus levi non computatur in veteri testamento inter alias tribus filiorum Israel, quantum ad numerum duodecim patriarcharum; quia dominus illam tribum assumpsit sibi in ministerium cultus sui. Sed hic ponitur inter alios, ratione mysterii. Loco autem levi posita est tribus Manasse, apud Judaeos, in numero tribuum filiorum Jacob. Tribus autem Ephraim pro Joseph patre suo, ut dicit Magister in historia Levitici: et hoc ipsum praedixit Israel Genesis 48. Ad aliud dicendum, quod illi qui non possunt consignari per sacramenta, ad ultimum tamen, si aliter se disponunt inter consignatos reputantur, et sufficit signaculum interius. Unde Hugo in libro de sacramentis 2, parte 6: bona voluntas cum devotione fidei non despicitur, quamvis a sacramento aquae percipiendo, articulo necessitatis impediatur. Si autem quaeritur, quare non sufficiebat in generali dicere, ex omni tribu filiorum Israel, ita quod nomina in speciali non exprimerentur? Illud dicendum, quod propter duo. Primum est ut ostenderet illas virtutes in electis esse debere, quae per expressa nomina filiorum Israel designantur. Secundum, ut in computatione tribuum ostenderet Antichristum et omnes idolatras et actores schismatum esse longe a societate justorum, per hoc quod Dan et Ephraim non nominantur hic. De tribu enim Dan descendet Antichristus. De tribu Ephraim fuit Jeroboam, ut dictum est. Post haec vidi turbam magnam. Secunda pars est, in qua ponitur consolatio, ex numerositate salvandorum. Illa enim societas numerosa erit, et innumerabilis est homini mortali. Nota Glossam: cum secundum figuram etc. Per hoc autem debent homines fieri solliciti ad sustinendum quaelibet adversa, et tempore Antichristi, de quo supra habitum est, et alio quolibet tempore; et ad agendum bona, et detestandum vitia, ne a tanta et tali societate excludantur. Sanctorum autem numerositas est mortalibus innumerabilis, et colligitur ex diversis nationibus mundi. Unde primo ostenditur salvandorum numerositas. Secundo innumerabilitas, quam dinumerare. Tertio, varietas, quia ex diversis partibus et nationibus sunt colligendi, ex omnibus. Dicit igitur, post haec, scilicet postquam videram Christum prohibentem Daemones a nocumento electorum, insignantem suos, et qualitatem signatorum, vidi, in visione mea interius, non oculo corporali, turbam, idest multitudinem, magnam, numero magnam et dignitate ac merito, quia ad regnum aeternum praeordinata. Turba dicitur multitudo hominum tumultuantium, qui signum est turbationis faciens. Item turba proprie solet dici hominum inferiorum et vulgarium: hic tamen turba signat multitudinem ipsam, non turbationem. Item multitudinem omnium salvandorum, sive sint nobiles sive ignobiles, pauperes vel divites; quia Deus personam hominis non accipit, Galat. 2. Sed objicitur: Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo. Revera magna erit multitudo eorum qui erunt in patria, sicut hic ostenditur; et jam plurima millia animarum, sunt in gloria. Multa enim martyrum millia, una vice interficiebantur quandoque. Sed dicuntur pauci salvandi respectu damnatorum, quam dinumerare nemo poterat, propter ipsam multitudinem: Deo tamen ille numerus est numerabilis, secundum quod dicit Glossa, qui et numerat multitudinem stellarum. Sed quid est quod dicit, nemo? Numquid illi qui sunt in patria salvandorum numerum noverunt? Item cum supra sub numero posuerit fideles; audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia; quomodo hic dicit multitudinem electorum esse innumeram? Item aut per illa verba praemissa. Et audivi etc. intelliguntur omnes salvandi de Judaeis et gentibus; aut solum de Judaeis. Si primo modo; contradicit Glossa, quod superius secundum figuram, sub certo numero vidit designatos, et tantum de filiis Israel; ergo tantum de Judaeis. Si secundo modo: contra. Glossa dicit, nunc aperte docet quod per illum numerum etc. Item videtur Glossa sibi contraria. Respondeo. Ad primum dicendum, quod probabile est Angelos et bonos qui sunt in patria scire numerum hominum salvandorum: hoc enim est materia gaudii plenioris. Ad illud quod objicitur, dicendum: quod hic dicitur nemo, intelligitur, de homine puro et mortali in statu viae. Ad aliud dicendum, secundum Glossam illam, cum secundum figuram designatos etc. quod ille numerus praemissus, audivi numerum etc. non ponitur ratione numeri, quia non est ille numerus salvandorum (plures longe sunt salvandi); sed ratione mysterii, ut supra ostensum est. Unde ne crederentur signati, sive salvandi, comprehendi sub illo numero, ostenditur vidisse eos, sub multitudine innumerabili. Quod ergo ante audiverat sub figura numeri propter mysterium; postea vidit supra omnem numerum, quantum ad cognitionem mortalium. Haec igitur verba explanant praecedentia. Ad aliud patet, quod ex his verbis patet secundum Glossam, quod verba superiora audivi numerum etc. de omnibus salvandis ex Judaeis et gentibus intelligenda sunt. Quod autem dicit Glossa, quod superius vidit tantum de filiis Israel, intelligendum secundum superficiem et figuram tantum, sicut praemittitur, cum secundum figuram etc. Per hoc patet ad aliud quod secundum Glossam non est contraria ei quod sequitur in ipsa Glossa, quia prima pars Glossae loquitur quantum ad superficiem visionis. Audivit enim auditu imaginario vel intellectuali, de omni tribu filiorum Israel tot signatos esse: sed secundum rem, ut dicit finis Glossae, per hos intelliguntur universi fideles salvandi, quia sunt filii Israel per veram imitationem. Ex omnibus. Hic ostenditur salvandorum varietas; quia divina pietate, ex toto mundo assumuntur. Nationes autem eorum tangit tum in generali, tum in speciali. In generali autem inquantum ad gentiles: unde dicit, ex omnibus gentibus. De his enim Ecclesia pro parte majori. Et quantum ad Judaeos: unde sequitur, et tribubus, scilicet Judaeorum, quorum fuerunt multae tribus, specialiter autem duodecim, de quibus fuerunt apostoli et alii multi fideles, et etiam multi convertentur in fine, praedicante Elia et Enoch. De utrisque dicitur in Psal. exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. In speciali autem tangitur origo sanctorum, ex parte corporis. Tum quantum ad congregationes urbium, et populis qui sunt in diversis urbibus. Tum quantum ad diversitates idiomatum, et linguis, idest ex hominibus diversarum linguarum. Matth. 8, dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente etc. Vel gentibus, scilicet tam Judaeorum quam gentilium. Nomen enim gentis dicitur non tantum in gentibus, sed etiam quandoque in Judaeis. Joannis 11. Et non tantum pro gente etc. Et tribubus, in una quaque gente; sicut gens Judaeorum habet tribus multas, sic et gentilium. Et populis, in diversis urbibus, ut dictum est; quia unus populus est in una urbe. Vel populis in tribubus; quia una magna tribus multos populos habet, sicut una ex tribubus filiorum Jacob multos populos habebat et multas urbes replebat. Et linguis, in uno populo; quia quandoque in uno populo sunt diversae linguae, ut dicit Glossa. De universis enim partibus mundi, sunt electi, sicut signatur Isaiae 43, dicam Aquiloni da, et Austro etc. affer filios meos de longinquo etc. Sed videtur Glossa contraria Glossae, quae super illud, supra 5, ex omni tribu etc. dicit quod in singulis linguis sunt multi populi: hic autem dicit quod in uno populo sunt diversae linguae. Respondeo. Non est contrarium, quia utrumque est verum. In una enim provincia ubi est una lingua, sunt multi populi, secundum diversas partes provinciae. Rursus in populo ejusdem urbis, quandoque sunt diversae linguae propter aggregationem hominum ex diversis nationibus terrarum. Unde Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes etc. Et quomodo nos audivimus etc. Stantes. Hic introducitur consolatio ex dignitate. Nobilissimus enim et pulcherrimus est status gratiae et meritorum in justis: unde ne ab ea quis excludatur, sustinere debet quantalibet adversa. Nam contra tribulationes de quibus supra habitum est, ostenduntur fidelibus consolationes, ne tempore Antichristi vel alio deficiant in adversis. Non enim sine causa tam diligenter numerositatem salvandorum et nobilitatem status gratiae ac meritorium describit. Nota igitur quod dignitas sive nobilitas meritorum describitur multipliciter. Primo quantum ad locum justorum: locus enim dignior attestatur dignitati personae. Secundo quantum ad decorem indumentorum amicti stolis albis. Tertio quantum ad insignia triumphorum, et palmae. Quarto quantum ad devotionem praeconiorum. Decantare enim Deo devota praeconia, non parvae est dignitatis. Et clamabant. Quinto quantum ad benevolentiam Angelorum, et omnes. Dicit igitur: stantes, scilicet rectos. Ante thronum, idest ante Ecclesiam quae est thronus Dei, in quo sedet, et in quo et per quem, quantum ad perfectos, judicabit mundum. Ante hunc thronum stant justi per promptitudinem obediendi suis praelatis. Hebr. ultimo, obedite praepositis vestris. Gregorius, obedientia sola virtus est quae menti virtutes ceteras inserit insertasque custodit. Quod autem dicitur, stantes, refertur ad praedicta, quia dixerat turbam, quod nomen est collectivum et multos in unum ponit: quasi dicat: vidi plurimos et innumerabiles stantes etc. Vel per thronum potest intelligi dominatio divinae majestatis, cui sunt justi parati obedire. Et vidi stantes in conspectu agni, scilicet Christi hominis per promptitudinem famulandi, vel per desiderium videndi, quia in conspectu agni sunt justi etiam in via, dum prompti sunt ei servire interim, et desiderant ipsum conspicere in patria. Praeterea viri spirituales student continue conspicere ipsum oculo amoris et meditationis. Unde beatus Bernardus: omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te reputa perdidisse. Et subjungit, mens namque sapientis semper est apud Deum. Item de beato Francisco legitur, quod ambulans, sedens, comedens, bibens, orationi erat intentus. Locus ergo justorum in via est rectus status, sive rectitudo cogitationis et voluntatis, per quam sunt praesto praelatis ad obediendum, praesto etiam Christo ad famulandum. Item avidi ad ipsum inspiciendum in patria; et perfectiores student intueri continue oculo amoris et meditationis in via. In hoc loco lato mente quiescunt. Psalm. statuisti in loco spatioso pedes meos. Iste est locus nobilis: locus autem malorum est vilis status et obliquitas cogitationis et affectionis, per quam delectantur in vilibus. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi nunc prostrata sis. Sed quomodo justi dicuntur stare. Ante thronum, hoc est Ecclesiam, cum omnes justi simul accepti sunt ipsa Ecclesia? Respondeo, secundum quod exponitur juxta Glossam de obedientia ad praelatos, per thronum intelligitur in hoc loco Ecclesia quantum ad praelatos in quibus maxime Deus sedet, si sint quales debent esse. Per hoc notatur quod dicitur, stantes, subditi: licet quod antecedit, vidi turbam, intelligatur de omnibus fidelibus secundum Glossam. Secundum enim regulam Ticonii, quandoque loquitur Scriptura vario modo, licet videatur loqui sub modo uniformi: ut illud quod in Psalm. dicitur: cum occideret eos quaerebant eum: cum tamen alii essent qui occidebantur, alii qui quaerebant dominum. Multo ergo magis potest fieri, ut Scriptura loquens prius de omnibus justis, post loquatur quasi sub uniformitate de quibusdam, et post rursus de omnibus. Quod enim sequitur, amicti etc. recte de omnibus justis tam praelatis quam subditis intelligitur. Si autem per thronum intelligatur divina majestas omnibus dominans et judicans, tunc quod dicitur: stantes, pro omnibus rectis universaliter accipitur. Quod ergo objicitur, quod omnes justi simul accepti sunt Ecclesia, verum est. Sed quod dicitur stantes, non accipitur secundum primum modum de omnibus, sed subditis. Et thronus dicitur Ecclesia secundum quod consistit in praelatis per appropriationem. Amicti: quasi dicat: vidi stantes et erant amicti, idest cooperti sive induti in decorem et ornatum. Stolis idest vestimentis albis, idest sinceris et pulchris. Haec sunt indumenta virtutum, ut est indumentum munditia corporis et animae, prudentiae, fortitudinis, caritatis, pietatis, orationis, humilitatis et aliarum virtutum et meritorum ex his procedentium. Supra 3, suadeo tibi emere etc. His vestibus oportet decorari ad intrandum ad regem et obtinendum per orationem desiderata, et sic bene recipietur et exaudietur; quod signatur in Esther quae regalibus indumentis intravit ornata ad regem et obtinuit pro se et pro populo, Esther 5. Et palmae. Hic ostenditur dignitas quantum ad insignia triumphorum de Diabolo, carne et mundo et vitiis. Et palmae etc. Sic in visione videbat. Per palmas quae solent dari victoribus in signum triumphi, signatur dignitas justorum, in victoria vitiorum. Palmas autem vidit in manibus, quia in recta operatione et per rectam operationem non solum in foliis verborum triumphant justi de vitiis. Gregorius super hunc locum: palmas in manibus habere est victorias in operatione tenuisse. Et clamabant voce magna, idest devotione magna sive desiderio. Animarum verba ipsa sunt desideria. Dicentes interna locutione affectus sine strepitu vocis. Salus, idest benedictio et laus de nostra salute spirituali, quae est per gratiam a peccatis et periculo tentationum. Sit Deo nostro, scilicet Deo patri, vel toti Trinitati. Qui sedet, idest quiescit et regnat. Super thronum, idest super Ecclesiam militantem quae est sedes Dei. Et agno, scilicet Christo homini qui est mediator, per quem habemus: quicquid boni recipimus, Eccles. ult. danti mihi gratiam dabo gloriam. Possent etiam praemissa intelligi pro statu patriae: et secundum hoc describitur praemium. Tum quantum ad divinitatis fruitionem, stantes ante thronum, idest ante divinam majestatem, praesentes quando contemplantur fruendo. 1 Corinth. 4, tunc autem facie ad faciem. Tum quantum ad humanitatis contemplationem, in conspectu agni; ipsum enim conspicient in gaudium ineffabile, dominum et fratrem suum. Isa. 33, regem in decorem suum videbunt. Tum quantum ad gloriosum decorem, amicti stolis albis, quia duplici stola, scilicet animae et corporis decorabuntur beati. Sap. 5, accipient regnum decoris de manu domini. Tum quantum ad triumphalem honorem, et palmae, idest praemia victoriae. Per palmas enim quae dantur victoribus, intelligitur praemium quo victor honorificatur. Maximus enim honor est per victoriam obtinere gloriam. In manibus eorum, quia per opera bona straverunt vitia. Gregorius super hunc locum, operationis palma ibi retribuetur, ubi jam sine certamine gaudetur. Tum quantum ad fervoris devotionem, sive laudis magnitudinem: ex fervore enim devotissimo et plenissimo, Deo attribuent suum praemium et omnia bona. Et clamabant etc. ut prius. Salus, idest laus et benedictio pro salute gloriae. Deo nostro, scilicet patri vel Trinitati, qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem. Et agno, scilicet Christo, cujus passione et merito beati sumus. Rom. 5, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. In patria utique beati, dominum laudabunt ex intimis. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Verumtamen principalis intellectus esse videtur pro statu viae, secundum Glossam, et etiam secundum ea quae sequuntur. Et omnes Angeli. Item de his eisdem dicitur infra, agnus qui in medio throni est, reget eos etc. Et omnes. Hic ostenditur dignitas meritorum, quantum ad benevolentiam Angelorum. Dignitas enim est habere gratiam Angelorum sanctorum. Horum autem benevolentia est ad justos, tum quantum ad actum in adjuvando, tum quantum ad affectum in congaudendo: unde sequitur: et ceciderunt. Dicit igitur, et omnes Angeli: omnes enim Angeli tam majores quam minores, hominem mortalem juvant. Stabant, ut juvantes. In circuitu, idest in protectione. Throni, idest Ecclesiae, in qua Deus sedet. Et sic tangit ipsum corpus mysticum communiter: deinde membra majora specialiter. Tum pastores. Et seniorum. Tum praedicatores. Et quatuor animalium, quia ipsam Ecclesiam Angeli custodiunt et promovent. Psalm. montes in circuitu ejus. Specialiter autem pastores qui bene incumbunt ovibus, dirigunt et protegunt. Isa. 62, super muros tuos etc. Secundo autem expedit, quia totum pondus vertitur in ipsos, 2 Reg. ultimo, de Saul. Item et praedicatores qui verbo et exemplo aedificant, informant Angeli et muniunt. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphin etc. Et ceciderunt. Hic ostenditur Angelorum ad homines benivolentia, in congaudendo eorum spiritualibus bonis, quos habituri sunt consortes, sicut Glossa: unde congaudentes homini fundunt Deo gratiarum actionem, non solum pro donis sibi datis, sed etiam pro beneficiis homini a Deo concessis. Haec autem gratiarum actio, in qua se homini congaudere ostendunt, describitur primo quantum ad reverentiam humilitatis. Secundo quantum ad devotionem orationis, et adoraverunt. Tertio quantum ad ipsam formam magnificationis dicentes: amen. Dicit igitur: et ceciderunt, idest humiliaverunt se: humilians enim se cadit feliciter per humilitatem, non ascendit damnabiliter per elationem, Ezechiel. 2, vidi et cecidi in faciem meam. Superbi autem eriguntur. Numer. 15, multum erigimini filii levi. In conspectu throni, parati scilicet ad obediendum sedenti in throno, idest Deo sedenti in sua dominatione, sive in Ecclesia militante et triumphante, ut semper Deo sint accepti. Glossa, non conspicerentur, scilicet oculo benivolentiae. Angeli enim semper desiderant et semper habent Christi benivolentiam et amorem. Augustinus 10 Lib. de civitate Dei, in superna civitate Dei voluntas incommutabilis lex est. In facies suas, idest mentes suas, considerando propriam parvitatem et ejus sublimitatem et ei ex affectu gratias agendo, pro electorum consignatione et salute. Quid est autem Angelos cum sint incorporei, cadere in facies, nisi suam celsitudinem, respectu divinae, quasi nihil reputare, et quicquid habent ei humiliter attribuere? Job 25, stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Nota quod est casus multiplex: videlicet: divinae dignationis, cum aliquod donum gratiae datur homini: et dicitur casus, quia in condescensio est. Ezechiel. 8, cecidit super me manus domini Dei. Act. 10, adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super eos qui audiebant verbum. Item reverentis humiliationis, ut hic, et ceciderunt in conspectu throni. Et supra 1, cecidit ad pedes ejus tamquam mortuus. Mortalis praevaricationis. Ecclesiast. 2, ne deflectatis ab illo ne cadatis. Qui enim adhaeret Deo in alto est. Unde Augustinus in Lib. de moribus Ecclesiae: toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo; unde cum ab eo recedit et ipsum offendit, male cadit. Unde Augustinus 4 Lib. confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? Cecidistis enim ascendentes contra eum. Item temporalis tribulationis, sive punitionis. Isa. 8, cadent et conterentur et irretientur et capientur. Corporalis dissolutionis, quando cadit quis a vita per mortem. Eccles. 11, si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit: quasi dicat: si homo moritur in statu bono, secundum illum judicabitur. Similiter si in malo, judicabitur juxta demeritum gehennalis perditionis. Prov. 26, qui fodit foveam incidet in eam. Et adoraverunt Deum, qui est adorandus latria ratione summae majestatis. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis. Dicentes amen. Hic ponitur ipsa forma magnificationis sive gratiarum actionis. Et primo ponitur confirmatio laudis ab hominibus exhibita. Dicentes, amen: quasi dicant per modum congratulationis. Ita sit. Et hoc est amen, idest fiat, quod, salus et benedictio sit Deo Trinitati et agno. Haec autem et consequentia dicunt congaudendo homini consignato ad salutem percipiendam. Bernardus in Lib. meditationum suarum: diligunt quidem suos concives supernae potestates: et pro his qui haereditatem capiunt salutis sollicite congaudent. Secundo subditur de nota laudis angelicae. Benedictio etc. Possunt autem haec septem distingui juxta ea quae suscipit homo a Deo in via: scilicet nobilitatem naturae, humanam redemptionem, salubrem cognitionem, donorum infusionem, bonorum operationem, vitiorum impugnationem, adversorum perpessionem, sive arduorum aggressionem. Benedictio, idest exaltatio et laus pro nobilitate naturae; quia scilicet nobis et hominibus rationalem naturam dedit, quod nulli alii creaturae convenit. De hoc est multum Deus benedicendus. Bernardus in Lib. meditationum: ad imaginem et similitudinem sui fecit nos, quod nulli alii creaturae donare voluit. Et claritas, idest clarificatio et veneratio pro humana redemptione, pro qua totis visceribus est Deus clarificandus et extollendus. Joan. 16, ille me clarificabit, idest spiritus sanctus me redemptorem hominem faciet clarificari et magnificari. Et sapientia, idest laus propter summam sapientiam pro salubri cognitione, qui tam Angelos quam homines suae sapientiae qua novit omnia, facit esse participes, ut cognitione sapientiae sint radiosi, ex qua omnia bona sequuntur. Daniel. 2, sapientia et fortitudo ejus sunt, dat sapientiam sapientibus etc. Vel sapientia sit Deo, quia devotio amoris optat et vult esse quod ei convenit; et hoc pro salubri cognitione quam dat rationali creaturae. Et gratiarum actio, pro donorum infusione, ut sunt virtutes et dona proprie dicta et alia hujusmodi. Augustinus, 6 libro confessionum: tibi laus, tibi gratia fons misericordiarum. Honor, pro bonorum operatione, quia concivibus nostris bene operari concedis. Psal. afferte domino gloriam et honorem, et virtus, idest laus virtutis, pro vitiorum expugnatione: quia quod vitia vincunt a te habent, qui es summa virtus dans tuis virtutem triumphi. Vel ipsa virtus summa et aeterna sit Deo, de qua suis influit virtutem victoriae. Sapient. 12, virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute confirmatus. Et fortitudo, idest laus fortitudinis, pro arduorum aggressione, seu adversorum perpessione; hoc enim est a te. Et potest intelligi tam de fortitudine creata quam increata; quia pro utraque est laudandus: de sua enim fortitudine increata, creatam influit in homine. Sic et de aliis consimilibus praemissis intellige. Vel fortitudo sit Deo de qua facit suos fortes, ut habetur Isaiae 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Haec omnia praemissa sint Deo nostro, nostro ratione amoris et ratione subjectionis: quasi dicant: Deum nostrum laudamus quia concives nostros sic insignivit, in saecula saeculorum, idest in aeternum. In praesenti enim tempore sunt multa saecula, idest multae mensurae et partitiones donationum, quorum unum sequitur aliud. In futuro vero unum saeculum perpetuum, quod sequitur post saecula praesentia. Laus igitur sit ei, in saecula, consecutiva. Saeculorum. Amen, idest ita fiat. Confirmatio est praemissorum. Vel aliter, ut primum amen referatur ad sequentia. Deus enim est extollendus propter praemissorum completionem in hominum redemptionem, propter peccatorum remissionem, propter spiritualium elargitionem, rectissimam gubernationem, meritorum provectionem, provectorum conservationem, potestativam dominationem, excelsam operationem. Dicit igitur. Dicentes amen, idest veritas in promissis, sit Deo nostro: quasi dicant: laus sit ei pro promissorum impletione, quae facta est in humana redemptione. Sic amen supra nominaliter; sicut et supra 3, haec dicit amen testis fidelis. Benedictio pro peccatorum remissione, et claritas, pro spiritualium elargitione. Claritas dicitur magnificatio, quia Deus ostenditur clarus et magnificus, et sapientia, idest laus sapientiae in decentissima gubernatione. Vel ipsa sapientia sit ei, quam manifestat in sapientissima gubernatione universorum, ex provectione: honor pro provectorum conservatione. Et virtus, idest laus sive veneratio virtutis in potenti dominatione; quia virtuose dominatur, et omnia vincit. Et fortitudo idest laus et gloria fortitudinis pro magnifica operatione, quia summe fortis est ad operandum quicquid vult. Vel, virtus et fortitudo sit Deo. Hoc dicitur prae affectu amoris. Haec omnia sint Deo nostro in saecula saeculorum amen, expone ut prius. Amen, ponitur prius et posterius: sed prius ponitur nominaliter, secundum hunc modum ponitur jam secundo verbaliter. Et respondit. Posita consolatione ex cohibitione adversariorum, et ex numerositate salvandorum, et ex dignitate meritorum, ponitur hic quarta consolatio; videlicet ex magnitudine praemiorum. Quia enim erit maxima tribulatio sub tempore Antichristi, introducitur multiplicitas consolationis; et haec quadruplex consolatio in aliis etiam adversitatibus est consideranda. Inducitur autem unus de senioribus, quos prius viderat, quaerens de statu praemiandorum, qui superius visi sunt induti stolis albis, cum palmis in manibus; cui respondit Joannes se ignorare qui essent: unde senior manifestavit ei qui essent, et quanta praemia sustinentibus adversa dabuntur. Primo ergo ponitur quaestio senioris. Secundo, responsio Joannis et dixi. Tertio manifestatio retributionis, et dixit mihi. Dicit igitur, et respondit: quasi dicat: ita vidi innumerabiles stantes ante thronum et stolis albis amictos. Et unus de senioribus, quos viderat supra 4, respondit mihi miranti, et statum visae turbae consideranti, et dixit mihi: hi qui amicti sunt stolis albis, de quibus supra eodem habitum est et expositum, qui sunt? Idest quantae dignitatis, et unde venerunt? Sicut solet quaeri quandoque de aliquibus, qui sunt isti et de quo loco veniunt? Quasi dicat: attende in quanta dignitate meritorum sunt, et unde ad eam ascenderunt; quia de multiplici industria et labore ad ipsam dignitatem pervenerunt. Per illum seniorem intelligitur coetus patrum Hagiographorum, qui scilicet Scripturam condiderunt, ut sunt prophetae et apostoli et alii qui in Scripturis ostendunt passionum sustinentiam, et actionum industriam esse necessariam ad gloriam obtinendam. Isti enim sunt de numero patrum, per quos alii reguntur. Patrum inquam, per vigintiquatuor seniores designatorum, ut supra saepe habitum est. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum. 1 Petri 4, communicantes Christi passionibus gaudete ut etc. Joannes vero gerit typum Ecclesiae, quae per ipsos patres instruitur, sicut sequitur, hi sunt etc. quasi dicat: illi sunt idonei ad salutem qui adversa constanter sustinent, et Christum imitantes serviunt Deo. Sed quomodo dicitur, respondeo, cum nullus sit quaerens? Item ad quid senior quaerit illud quod novit? Respondeo. Ad primum dicendum secundum Glossam, quod Joannes visa multitudine innumerabili et decenter ornata, desiderabat scire quid hoc esset, unde ejus desiderium quasi quaestio quaedam erat: unde senior respondit, idest desiderio satisfecit. Ad aliud dicendum, quod ideo quaerit, ut occasionem habeat docendi; sicut frequenter dominus interrogat discipulos, ut occasionem habeat docendi eos. Et dixi illi: domine mi tu scis: quasi dicat, nescio: sed tu cum scias, ostende mihi. Hic ostenditur, quod interpretatio est in his et in aliis hujus libri quaerenda, quia non propter sensum literalem sunt posita. Item notatur humilitas, quam debet habere, qui vult sibi pandi occulta. Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus, et dixit mihi. Hic ostenditur ipsa manifestatio retributionis per seniorem facta. Et quia per viam pervenitur ad terminum, ideo primo manifestatur via per quam ad gloriam pervenitur. Secundo ipsa gloria quae percipitur, non esurient. Via autem qua tenditur ad gloriam describitur primo quantum ad merita acquisita jam de praeterito, et hoc. Tum quantum ad sustinentiam adversorum, tum quantum ad expiationem vitiorum: et laverunt. Tum quantum ad regulationem meritorum, juxta exercitia passionis Christi. Et dealbaverunt. Et secundo quantum ad merita de praesenti, quae describuntur. Tum quantum ad promptam affectionem, ideo etc. tum quantum ad sedulam conversationem, serviunt etc. tum quantum ad divinam inhabitationem, quae est origo meriti, et qui sedet. Sex ergo ostenduntur necessaria ad obtinendum praemium: scilicet fortis sustinentia tribulationis, industria internae purificationis, configuratio dominicae passionis: ad cujus exercitia debent omnia nostra merita regulari in amando, in agendo, in patiendo, et in vincendo, videlicet pugnam tentationum. [...]-192

Case 42. Place 36. Ignotus auctor, Super Apocalypsim «Vox Domini», cap. 7. [...]-721 Non enim sufficit esse promptum, nisi actualiter sequatur ipsum agere. Item dignatio divinae inhabitationis, sine qua nullum est meritum. Dicit igitur, et dixit mihi: hi, quos vidisti stantes ante thronum in stolis albis, sunt qui venerunt, ad tantam dignitatem status et meritorum nobilitatem. Ecce qui parum adhuc profecit in meritis, adhuc longe est. Augustinus, libro 4 confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? De tribulatione magna. Non dicit simpliciter de tribulatione, sed de magna; quia per patientem sustinentiam magnarum et multarum tribulationum, ad meriti sublimitatem pervenitur. Gregorius: de patientia perfectio nascitur. Item Jacob. 1, patientia opus perfectum habet. 1 Corinth. 1, ut sitis perfecti etc. Et sic tandem ad regnum pertingitur. Act. 14, per multas tribulationes etc. Bene autem dicit, venerunt, non remanserunt per impatientiam, quae impedit profectum virtutis, non retro abierunt per inobedientiam, non declinaverunt a dextris vel a sinistris per inconstantiam. Item recte dicitur, de tribulatione, non de divitiis, non de delitiis, non de honoribus, non de litigiis, et aliis illicitis; talia enim impediunt ascensum virtutis. Et laverunt, idest mundaverunt a sordibus peccatorum prius aliquando commissorum, quia nemo sine peccato praeter Christum, stolas suas, quibus amicti sunt, idest indumenta sive ornamenta innocentiae et virtutum et meritorum ex eis procedentium. Per peccatum enim adjunctum obfuscantur hujusmodi stolae aliquatenus; sed per fervorem, idest austeritatem poenitentiae lavantur, dum consuetudo frequentium et multiplicantium culparum excluditur, ut totum purum sit, et indumenta sint munda. Ad hoc autem requiritur strenuitas liberi arbitrii, ipsi gratiae cooperantis: unde dicitur laverunt. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Et dealbaverunt, idest magis ac magis candidas fecerunt per imitationem Christi passi. Unde sequitur, in sanguine agni, idest in fide et amore et imitatione Christi: qui suum sanguinem innocentem fudit amore nostri: unde et ipsi ejus amore ipsum imitantes fugiunt mala, operantur bona, sustinent adversa: et sic eorum stolae dealbantur. Supra 3, ambulabunt mecum in albis. Gregorius, dominum Deum Jesum Christum redemptorem nostrum bonis operibus sequi studeamus: aspiciamus qua graditur et ejus vestigia munda teneamus. Posset etiam per stolas intelligi corpora, quae quando munda sunt, sunt homini in spirituale ornamentum: has stolas justi laverunt: quia si quando aliquid minus mundum commiserunt, postmodum per poenitentiam expiaverunt. Et dealbaverunt, quia sua corpora magis ac magis candida, idest pulchra et Deo accepta per imitationem Christi fecerunt bene operando, adversa sustinendo, carnem mortificando. Bernardus in Lib. meditationum. Fudit ipse sanguinem suum pro tua redemptione: funde et tu tuum, quotidiana corporis afflictione. Nota quod lotionem spiritualem multa faciunt. Videlicet pretium dominicae passionis: supra 1, qui dilexit nos et lavit nos etc. Efficacia baptismalis regenerationis, Psal. lavabis me, et super nivem dealbabor. Virtus caelestis eruditionis: unde verbum divinae Scripturae comparatur mari, idest vasi lavatorio; supra 4, et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. Joannis 15. Jam vos mundi estis. Solida sustinentia tribulationis. Isaiae primo. Si abluerit dominus sordem etc. Tobiae 3, in tempore tribulationis peccata dimittis. Operatio divinae miserationis, scilicet per gratiam justificantem, quam Deus infundit mentibus. Ezechiel. 16, lavi te aqua, idest gratia purificante, et emundavi sanguinem tuum ex te. Psal. amplius lava me. Industria humanae cooperationis, cum scilicet homo cooperando gratiae per contritionem, confessionem, satisfactionem, dilectionis fervorem lavat seipsum. Aut sic: et laverunt stolas suas. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Sed objicitur de hoc quod dicitur, laverunt: quia si potest homo se abluere, quare dicitur in Psal. amplius lava me? Quid est ergo quod dicit, et laverunt? Respondeo. Est lavare effective; et sic solus Deus lavat hominem. Item dispositive; et sic ipse homo lavat se, dum se per liberum arbitrium ad lotionem a Deo faciendam disponit. Et secundum hoc patet ad objectum. Sed objicitur de hoc quod dicitur, stolas suas: indumenta enim spiritualia, scilicet innocentia et virtutis et meritorum non manent cum peccato: illud autem quod lavatur praeexistit cum ipsa sorde ante quam lavetur. Respondeo: potest hoc intelligi de lotione a peccatis venialibus multiplicibus et frequentibus, et parvis et magnis in illo genere, quae animae ornatum, idest virtutum et meritorum decorem non parum obfuscant. Multi enim venientes ad statum gratiae, licet habeant stolas virtutum, et aliquorum meritorum; nondum tamen bene lotas habent, quia dum sunt in statu incipientium, multiplicia et frequentia peccata venialia committunt, in multis sordidis cogitationibus, inordinatis affectionibus. Item licet in consensum pravum rationis non cadant. Item offendunt in impatientiis, in tepiditatibus, in torpore, in multiloquio, et illicita locutione, et otiositate verbi et temporis, et in negligentia orationis, et modicitate devotionis. Post hoc vero multi dum hoc considerant, ardenter abjiciunt, et sic stolas lavant; quia per fervorem poenitentiae vigilantiorem diligentiam, cor, linguam, actus et ipsum corpus et animam ab illis vitiis expiant, et deinceps rectius ambulant: et sic indumenta spiritualia per priorem consuetudinem aliquatenus obfuscata quasi lavantur, dum in majore sinceritate habentur: sic enim faciendum est. 1 Corinth. 13, cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Ad objectum patet; quia et licet hujusmodi indumenta non maneant cum mortali, manent tamen cum venialibus per quae eorum decor minuitur; et ideo ab hujusmodi debet homo stolas suas lavare. Augustinus in libro de poenitentia, levia peccata puritatem nobilis naturae inficiunt. Item Isidorus 2 libro de summo bono, perfecti levia delicta quasi gravissima lugent. Si autem stolae intelligantur corpora, tunc lotio potest intelligi a mortali. Item tertio objicitur de hoc quod dicitur dealbaverunt: idem enim videtur in spiritualibus lotio et dealbatio; quia anima munda, est alba. Ad quid igitur post lotionem subditur dealbatio in sanguine, cum potius rubricatio fieri videatur? Respondeo. Ad primum dicendum, quod etsi omne spiritualiter mundum sit spiritualiter album, id est pulchrum; tamen in hoc loco est differentia: quia lotio ponit sinceritatem et per consequens quamdam pulchritudinem: dealbatio autem addit pulchritudinis crementum. Item mundum et album, licet sint idem per concomitantiam, non tamen per essentiam: quia mundum tollit deformitatem, album ponit pulchritudinem de se. Item lotio fit per poenitentiae fervorem, dealbatio per dictam imitationem. Potest tamen utrumque referri ad illud quod sequitur, in sanguine agni: quia et purificatio et pulchritudinis ampliatio fiunt rectissime per fidem et considerationem et imitationem dominicae passionis. Et tamen adhuc est differentia; quia lotio dicit depurationem, dealbatio pulchritudinis ampliationem. Item si esset idem, non esset inconveniens; quia Scriptura idem dicit sub diversis vocabulis, quandoque ad expressionem: hic tamen non est idem, ut visum. Ad secundum dicendum, quod si de materiali coloratione intelligeretur, sanguis rubeum colorem daret, non album: quod autem hic dicitur, de spirituali coloratione accipitur. Spiritualiter autem tam rubeum quam album colorem facit in homine et ejus stolis sanguis dominicus. Rubeum per igneum amorem. Album per pulchritudinis candorem. Hic tamen potius de dealbatione loquitur; ut simul et sinceritas notetur et pulchritudo ac acceptabilitas; quia color albus pulchrior et acceptabilior est. Unde dealbatio, quantum est de vocabulo, magis dicit pulchritudinem quam rubricatio; licet secundum rem sit pulchrius rubor ignis amoris. Nota, quod sicut sanguis per nimiam decoctionem vertitur in lac in uberibus in mulieribus: sic sanguis Christi per vehementem decoctionem conversus fuit quasi in lac quantum ad effectum, quia dealbat ut lac. Ideo. Hic ostenditur promptitudo sacrae affectionis ad obediendum pastoribus qui vicem Dei tenent, vel ad serviendum. Dicit igitur: ideo: scilicet quia sunt tribulationibus examinati, poenitentia loti, Christi sanguine dealbati. Sunt ante thronum ejus, scilicet Dei sive agni, idest ante Ecclesiam, parati scilicet obedire praelatis, in quibus, si boni sunt, sedet Deus et per eos judicat et disponit. Vel ante thronum ejus, idest ante ejus majestatem regnantem, parati scilicet ei servire: quasi dicat: tales facti, cooperante industria liberi arbitrii: ideo data est eis gratia ut stent prompti obedire praelatis, sive servire imperio divinae majestatis; supra eodem. Stantes ante thronum et in conspectu agni. Bene autem dicitur, ideo, quia unum bonum ducit ad aliud. Matth. 25, omni habenti dabitur, et abundabit. Serviunt, quia bonis actibus exterioribus et interioribus, ei cui ab omni creatura serviendum est, propter summam dominationem. Psalm. servite domino in timore. Die ac nocte, ad litteram, quia die ac nocte serviendum est Deo, vel actu operis vel laudis, vel orationis vel meditationis, vel alio actu bono in prosperis et adversis. In templo ejus, idest in Ecclesia, sive collegio fidelium qui sunt templum Dei. 1 Cor. 3, templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et qui sedet super thronum, scilicet Deus, qui in Ecclesia militante vel triumphante sedet et quiescit. Habitat super illos, idest habitat in eis per dona gratiae praesidens et vigilans super eos regendos et protegendos, cui subsunt et ipsi per obedientiam. 1 Cor. 3, nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Non esurient. [...]-97

Case 43. Place 36. Ignotus auctor, Super Apocalypsim «Vox Domini», cap. 7. [...]-891 Serviuntque ei in templo ejus, idest in caelo, die ac nocte, idest continue omni duratione in qua solet esse apud homines dies et nox, per laudis magnificationem. Et qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem, habitat super illos per inhabitationem gloriae de culmine suae bonitatis influens abundantissime super eos. Non esurient. Sed quod principalior intellectus sit pro statu viae usque illuc, non esurient etc. patet ex eo quod sequitur, reget eos et deducet etc. Sed objicitur, quia non loquitur de exclusione mali culpae: ergo insufficienter ostendit gloriam justorum. Item unus est fons vitae, sicut dicitur in Psalmis: apud te est fons vitae. Item licet non sit lacryma in oculis, tamen quandoque non minus afflictio est in animo; ergo non tantum de exclusione lacrymae ab oculis, sed etiam angustiae ab intimis, loqui debuit. Respondeo. Dicendum, quod exclusit illud malum, quod communius solet ab hominibus timeri, ut sic alliciat ad desiderium praemii. Hoc autem est malum poenae. Dat tamen intelligi exclusionem mali culpae; quia non plene satiari potest qui alicui offensae subjacet. Item non est sine lacryma, idest causa lacrymae, qui peccatum habet. Licet ergo non expresse omnia quae sunt in patria tangat, tamen per ea quae ponit, omnia implicite possunt intelligi. Ad aliud dicendum, quod si nomen fontis accipiatur pro bono creato, dicitur in plurali fontes, ad signandum plenam abundantiam ac multiplicem, quia nomen fontis, nomen est abundantiae; non ad signandum originis principalis multiplicitatem. Ille enim tantum una est, scilicet Deus: et sic accipit Glossa. Si autem pro increato: sic per hoc quod dicitur, fontes, intelligitur divina bonitas et increata et infinita, ex qua est omnis et perfecta refectio in patria. Et dicitur in plurali, propter multiplicitatem effectuum et varietatem praemiorum, sicut et spiritus sanctus dicitur multiplex, Sap. 8. Ad tertium dicendum, quod cum lacryma sit signum doloris qui vel ex aliqua culpa vel ex aliquibus adversis oritur, hic accipitur signum. [...]-2

Case 44. Place 37. Ignotus auctor, Super Apocalypsim «Vox Domini», cap. 8. [...]-57 Dicuntur autem septem propter universitatem, ut dictum est. Item quia septem donis spiritus sancti repleri debent, secundum Glossam. Item quia fidem Trinitatis per quatuor mundi partes annuntiant. Item propter septem quae debent habere praedicatores, sicut dicit beatus Bernardus super illud Cant. 1, oleum effusum nomen tuum. Antequam effundatur verbum praedicationis, debet praecedere primo compunctio. Secundo devotio. Tertio poenitentiae labor. Quarto pietatis opus. Quinto orationis studium. Sexto contemplationis otium. Septimo plenitudo dilectionis. Stantes in conspectu Dei, idest promptos et zelantes ad proficiendum proximo secundum voluntatem et imperium Dei, non per incuriam et defectum zeli jacentes. Tob. 5, inveni juvenem stantem splendidum praecinctum etc. Rom. 1, in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare. Talis promptitudo valde placet Deo. 2 Timoth. 2, sed verbum Dei non est alligatum. Vel stantes, scilicet rectos per affectionem calcantes terrena. Item in sursum erectos sive elevatos per contemplationem. In conspectu Dei, idest ut Deum aspiciant per intentionem ut propter Deum faciant. Item ut Deum aspiciant per ipsam contemplationem. Praedicatores enim orationi et contemplationi debent insistere, ut ibi hauriant quod aliis effundant. Ambrosius. Calcatis terrenis cupiditatibus, divinae contemplationi inhaerent. Et datae sunt illis septem tubae, idest universum officium praedicationis commissum est eis a Deo, qui vel per se vel per praelatos concedit officium praedicandi. Aliter enim praedicare non debet; non enim est usurpandum tantum officium. Rom. 10, quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Comparatur autem tubae praedicatio, sive officium praedicandi propter sonum, quia publice et aperte fieri debet. Isa. 58, clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Item propter usum: usus enim tubarum apud Judaeos erat in bellis, in festis, in conviviis. Similiter praedicatio excitat ad bellum contra vitia. Josue 6, legitur quod septem sacerdotes, septem tubis clangebant ad bellandum contra Jericho, idest contra vitia mundi, quae mutatur ut luna. Jericho enim interpretatur luna. Item vocat ad vera solemnia, scilicet gratiae et gloriae. Isaiae 30, canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis. Item invitat ad omnia convivia quae fiunt hic per gratiam et in futuro per gloriam. Infra 19, audivi quasi vocem tubae magnae; gaudeamus et exultemus etc. Septem autem tubae dicuntur propter universitatem officii praedicationis, quod datur praedicatoribus ad hoc idoneis, ut scilicet de universa Scriptura praedicent. Item ut praedicent universis divitibus, pauperibus, magnis et parvis, bonis et malis, fidelibus et incredulis. Item ut praedicent universa quae ad salutem pertinent, ut de vitiis et virtutibus, suppliciis et praemiis. Esther 7, tubae quarum usus est in jubilaeo, idest quibus annunciatur peccatorum remissio, quae est in via, et reversio ad haereditatem quae erit in gloria: de quibus tubis Josue 6. Et alius. Hic agitur de excommunicatione praedicatorum, ne ipsis praedicatoribus ascribatur malorum damnatio, vel ipsi mali videantur inexcusabiles. Ideo prius ostendit, nec ipsos praedicatores accusabiles, nec ipsos impios inexcusabiles. Cum enim Christus ex sua caritate pro omnibus, quantum est de se, passus fuerit et omnes apud patrem juvare paratus sit, pro omnium etiam salute praedicatores suos per orbem miserit; patet nec praedicatores a bono doctore ad bonum hominum missos debere accusari, si aliqui damnantur, nec posse excusari homines qui damnantur. Nota Glossam: dicturus etc. Ad ostendendum autem, quod nec ex parte Christi, nec a parte praedicatorum est causa vel culpa damnationis malorum, sed ex parte ipsorum, tria ostenduntur. Primo Christi caritas sive pietas. Secundo, praedicatorum bonitas, et accepit. Tertio, commissa auctoritas, et misit. Christi autem caritas ostenditur in tribus. Primo, in affectu redimendi. Secundo, in affectu regendi, habens thuribulum. Tertio, in efficacia obtinendi scilicet pro hominibus illud quod desiderant, et data sunt ei. Ex his patet nec Christum, nec ejus apostolos sive praedicatores esse de impiorum damnatione culpandos. Caritas autem Christi quantum ad affectum redimendi hominem ostenditur. Primo, quantum ad humilitatem incarnationis. Secundo, quantum ad desiderium passionis: et stetit. Dicit igitur, et alius: quasi dicat: ita vidi praedicatores. Et alius Angelus, scilicet Christus, qui dicitur Angelus, quia missus a patre in mundum ad annunciandum quae sunt salutis hominibus. Non enim dicitur Angelus inquantum Deus, sed inquantum homo. Isaiae 9, secundum aliam literam, et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Dicitur autem alius, ab aliis praemissis, quia altior et major eis in dignitate. Joan. 3, qui de caelo est, super omnes est. Venit, per humilitatis assumptionem. 1 Timoth. 1, Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Sed quomodo dicitur venisse, qui locum non potest mutare, qui ubique est totus? Jeremiae 23, caelum et terram ego impleo. Augustinus, 6 Lib. confessionum: ubique totus es, et nusquam locorum es. Respondeo. In his verbis et consimilibus, non intelligitur dominus venisse per loci mutationem; sed per humanitatis assumptionem: ipsum assumere fuit venire: et sic saepe ejus incarnatio vocatur adventus, ratione humiliationis quae ostenditur vocabulo veniendi. Item ratione manifestationis: unde dicitur venisse, quia per carnem, se dignatus est manifestare. Hoc est quod dicit Augustinus 1 Lib. de doctrina Christiana: non per locorum spatia veniendo; sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur; illuc ergo venit, ubi erat. Quomodo venit, nisi quod verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Haec Augustinus. Et stetit ante altare, idest paratus fuit et affectuosus se immolare in cruce, quae est altare in quo oblatus est Deo patri sacrificium nostrae redemptionis, scilicet ipse Deus homo. Lucae 12, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Vel. Alius, ipse Christus, quia super eo quasi super altari offerunt fideles patri preces et merita: qui dicitur stare ante altare, idest ante se ipsum; quia scilicet per se ipsum placet patri, non per alium mediatorem. Stetit, ergo, ante altare, idest paratus fuit se hostiam patri offerre, non per mediatorem alium, sed per se ipsum. Vel alius, Ecclesia in cujus unitate habet offerri omne bonum Deo, alioquin ei non placet. Ante hoc altare ostensus est Christus stare, quia omnes qui sunt vel esse volunt de unitate Ecclesiae paratus est juvare et ducere ad salutem, et omnibus se offert quantum est de se. 1 Petri 1: sperare in eam quae offertur vobis gratiam. Nota: fides dicitur altare: nihil enim Deo est acceptum, quod non offertur spiritualiter in fide. Psal. tunc imponent super altare tuum vitulos. Item cor justi etiam dicitur altare; quia in eo immolantur motus bestiales, unde dicitur altare holocausti. De altari Exod. 26. Praeterea sancta desideria in eo igne caritatis cremantur: unde dicitur altare thymiamatis. Exod. 30, facies altare ad adolendum thymiama. Item crux Christi. In ipsa enim oblatum est illud sacrificium dignitatis quod est ipse Christus. Amos 9, vidi dominum stantem super altare. Item Christus ipse, ut dicit Glossa; quia per eum et super eum offerimus patri preces nostras. Item Ecclesia, super cujus unitatem debet offerri Deo omne bonum nostrum. Isaiae 60. Offerentur super placabili altari meo, scilicet fideles super Ecclesiae unitatem. Habens thuribulum. Hic ostenditur Christi caritas in effectu regendi, specialiter quantum ad apostolos quos ipse rexit, ut per eos, alios regeret. Unde dicit, habens thuribulum, idest apostolos qui sunt quasi thuribula, et vasa ignis spiritus sancti inferius clausa, per contemptum carnis et terrenorum; superius aperta, per desiderium supernorum; de quibus exeunt vapores thymiamatis, idest orationum ex interna devotione ascendentes coram domino: de quibus etiam exit odor ad homines, per quem Christus manifestatur, quem praedicant docendo, et sequuntur imitando. 2 Corinth. 2, odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Aureum, propter caelestem sapientiam, per quam sunt fulgidi, decori ac pretiosi apud Deum et homines: vel propter caritatem, quae dat fulgorem decorem ac valorem. De quo auro supra 3, suadeo tibi emere aurum ignitum. In apostolis fuit sapientia caelestis, et affectus caritatis ad Deum et ad salutem hominum. De his, 3 Reg. 10, omnia vasa in quibus potabat Salomon, erant aurea. In manu sua, idest in suo regimine. In hoc autem ostenditur caritas et pietas Christi ad genus humanum; quia ad conversionem et instructionem hominum ejus apostolos et discipulos et alios praedicatores praeparavit eligendo, informando, regendo, mittendo, sicut infra sequitur: unde nec ex parte Christi nec suorum praedicatorum est culpa, si qui damnantur. Specialiter tamen de apostolis et discipulis hic agitur. Nota quod cor humanum debet esse thuribulum in quo sit ignis amoris et thus devotionis: et sic ascendet coram Deo odor sacrae meditationis, affectionis et orationis. Sine igne autem hoc fieri non potest per quem thus resolvitur. Eccles. 50, quasi ignis effulgens et thus ardens in igne. Debet autem clausum esse inferius, apertum superius. Coloss. 3, quae sursum sunt quaerite. Debet etiam esse aureum per veram et caelestem sapientiam, sine qua nihil est fulgidum acceptum sive decorum ac pretiosum in conspectu Dei. De hoc thuribulo aureo per figuram dicitur 3 Reg. 7, ubi legitur quod Salomon fecit thuribulum ex auro purissimo et data sunt. Hic ostenditur Christi caritas in efficacia impetrandi. Ipse enim pro eis qui sibi adhaerent efficaciter impetrat quod desiderant. Primo ergo ostenditur orationum effusio sive oblatio apud mediatorem. Secundo earumdem exauditio per ipsum apud patrem, et ascendit. Dicit igitur, et data: quasi dicat: ita prius praeparavit apostolos et discipulos ad salutem hominum. Ipsos etiam homines paratus est apud patrem juvare, si in fide ipsum invocent. Et hoc est: et data sunt ei, idest Angelo, incensa multa, idest Christo offeruntur a justis orationes Deo acceptabiles. Psal. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et dicit, multa, propter multas innovationes sanctarum affectionum, et varietatem meditationum et orationum. Ut daret de orationibus sanctorum omnium, idest justorum; idest ut repraesentaret orationes justorum Deo patri. Ipse enim est mediator noster, per quem accessum habemus ad patrem, et per quem orationes justorum exaudiuntur. Unde et in orationibus Ecclesiae petitur orationum exauditio per ipsum filium; unde dicitur, dominum nostrum etc. Dicit autem partitionem de orationibus, non omnes orationes; quia non omnes orationes justorum exaudiuntur, sed illae quae sunt utiles ad salutem. Quandoque enim petitur quod non est expediens dari, ut patet in oratione Pauli, 2 Corinth. 12, ter dominum rogavi. Super altare aureum, idest Deo Trinitati, qui est super ipsum Christum, inquantum homo est: qui inquantum Christus, est altare, quia super ipsum offerimus preces et merita nostra Deo. Aureum, propter pretiositatem: totus enim est aureus, quia totus pretiosus, etiam secundum quod homo. Quod, scilicet, altare, est ante thronum, idest in beneplacito patris sedentis in throno, idest in Ecclesia quam inhabitat et regit. Ipsum enim altare, quod est Christus, est per omnia patri acceptum. Item placet patri, ut per hoc altare, homines, et hominum orationes fiant acceptabiles. Vel, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, idest repraesentaret eas Deo, super se ipsum, qui est altare aureum, ut dictum est. Ipse enim non per alium, sed per se ipsum offert orationes justorum patri. Nam alius mediator non est. Hebr. 7, accedens per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis, quod est ante thronum, idest Ecclesiam; quia Christus dominus se offert suis, promptum ad placandum patri, et ad offerendum orationes eorum patri sicut pontifex bonus. Hebr. 4, habentes pontificem magnum qui penetravit caelos Jesum. Et ascendit, idest factus est acceptabilis, fumus, idest compunctio et devotio, incensorum, idest ad modum incensorum redolens, de orationibus sanctorum, quae sunt incensae: de quibus jam dixit: et data sunt ei incensa multa. Compunctio autem et devotio dicitur fumus; quia sicut ex igne operante in lignis, dum ea ignit et concremat, ascendit fumus: sic ex igne amoris operante interius in cogitationibus et affectionibus et igniente et concremante eas procedit compunctio et devotio in oratione, quae devotio est Deo acceptabilis; et ideo dicitur de orationibus fumus ascendere coram Deo, de manu Angeli, idest mediante operatione sive interpellatione Christi. Coram Deo, scilicet patre. Ipse enim est mediator, per quem devotio orationum fit efficax et acceptabilis apud patrem. 1 Joan. 2, advocatum habemus apud patrem. Sed quomodo dicitur Christus offerre orationes justorum Deo, cum ipse sit Deus? Offerens autem et cui offertur differre debent. Item quare dicitur offerri patri, ut dicit Glossa super illud, ut daret, cum aeque sint offerendae orationes tribus personis, quia sibi sunt coaequales? Respondeo. Ad primum, quod recte dicitur Christus offerre Deo preces nostras, quia ipse in quantum offerens differt a se inquantum ei offertur, et a patre et spiritu sancto. Ipse enim inquantum homo est, offert preces nostras sibi, inquantum Deus, et patri, et spiritui sancto. Ipse enim est mediator in quantum homo, sicut dicit Augustinus. Et sic offert devotionem hominum Trinitati, ut dicit Glossa super illud, super altare. Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, Christus homo offert preces justorum Trinitati. Quandoque autem dicitur offerri patri, non quia non similiter offerat sibi inquantum Deo et spiritui sancto, cum personae sunt sibi coaequales; sed illud dicitur ratione auctoritatis, quae convenit patri; quae non dicit majorem dignitatem in patre; sed dicit originem respectu aliarum personarum: quia a patre est filius, similiter spiritus sanctus. Et acceperunt. Hic introducitur bonitas missorum apostolorum, ad ostendendam excusationem eorum et inexcusabilitatem impiorum: quia repleti fuerunt gratia spiritus sancti. Unde patet eos desiderasse et procurasse, quantum in se fuit, salutem hominum: et hoc est quod dicit, et accepit Angelus, idest Christus, thuribulum aureum, idest apostolos: accepit inquam, non tactu corporali, sed amplexu spirituali, manu scilicet suae bonitatis, ad replendum eos amplioribus donis. Unde sequitur, et implevit illud, scilicet thuribulum, idest apostolos et discipulos, cum spiritum sanctum super eos effudit abunde. Act. 1, repleti sunt omnes spiritu sancto. De igne altaris, idest de igne spiritus sancti, quo tempore plenus fuit, qui est altare fidelium. Joan. 1, plenum gratiae et veritatis. Ut enim essent idonei et haberent virtutes ad praedicandum hominibus, datus est eis spiritus sanctus in abundantia. Et per hoc signatum est quod praedicator debet habere claritatem in scientia, et ardorem in vita, claritatem etiam in exemplo, et ardorem in animo. Ignis enim, in cujus specie apparuit super eos spiritus, lucet et ardet: unde de illo nobili praedicatore, scilicet Joanne Baptista, dicitur Joan. 5, ille erat lucerna ardens et lucens. Vel de igne altaris, idest de igne, cujus vis fuit manifestata in patibulo crucis. Ignis enim spiritus sancti in Christo multum luxit et suum ardorem manifestavit in cruce: ex sola enim caritate passus est: et de isto igne dedit apostolis, ut hominum salutem zelarent, et pro Christo, vel pro ipsis hominibus mori parati essent, Joan. 1, et de plenitudine ejus omnes accepimus. Sed quomodo hic dicitur accepisse thuribulum, idest apostolos, cum prius accepisset eos? Unde et supra dicitur: qui habebat thuribulum in manu sua. Respondeo. Acceperat prius ad illuminandum et regendum. Hic autem dicitur accepisse ad aliud, idest ad amplius replendum et ad mittendum repletos ad homines convertendos, sicut post sequitur. Item objicitur de hoc quod dicitur: implevit illud de igne altaris. Cum enim haec propositio denotet partialitatem, aut notat partem spiritus sancti qui erat in Christo datam apostolis, aut partem gratiae. Si primo modo; ergo habet partem et partem, quod falsum est. Si secundo, ergo pars gratiae Christi ablata est a Christo et data ipsis, quod est absurdum. Respondeo. Per haec verba, implevit illud de ignis altaris, intelligitur ipse spiritus sanctus amplius datus apostolis, et etiam dona ejus. Cum enim datur ipse, dantur et ejus dona, et e contrario: quod est intelligendum de donis gratum facientibus. Tum illa partialitas quae notatur per illam propositionem, non intelligitur respectu spiritus sancti in se, sed respectu gratiae creatae sive donorum. Nota ergo quod illa propositio duo notat: scilicet partialitatem et conformitatem. Partialitatem autem dico, non quia gratia data apostolis in Pentecoste sit pars gratiae quae est in Christo secundum virtutem: sed pars dicitur secundum quemdam modum loquendi; quia gratia spiritus sancti longe copiosior fuit in Christo quam in apostolis, ita ut ipsi quasi partem gratiae habere videntur, Christus vero totam. Conformitas vero fuit, quia gratia illa, tam in Christo quam in eis, fuit ad illustrandum et ad accendendum proprium subjectum, et etiam ad redundandum in alios per effectum. Ad objectum patet; quia non notatur pars gratiae secundum virtutem: non enim fuit aliqua pars gratiae Christi data apostolis: sed secundum proportionem; quia longe minus fuit in apostolis gratia, in Christo autem perfectissime, ut dictum est. Simili modo dicitur, Num. 11, auferam de spiritu tuo tradamque eis. Et misit. Hic ostenditur auctoritas apostolis commissa, per quam patet eos non esse culpandos, nec ipsum Christum, de damnatione reproborum; cum ipse Christus salutem hominum zelans, apostolos ad eorum salutem miserit. Juxta missionem autem tangitur de actu ad quem missi sunt, et de effectu consequente. Primo ergo ostenditur missio apostolorum. Secundo actus missorum, et facta. Tertio commotio populorum, et terraemotus. Dicit igitur: et misit, thuribulum impletum, idest apostolos. In terram, idest ad diversas partes terrae. Marci ultimo, euntes in mundum universum etc. Vel in terram, idest ad illos qui apti erant ferre fructum ad modum terrae, ut fuerunt gentiles. De quibus Psalm. in auditu auris etc. Et facta: notatur actus missorum qui fuit triplex. Emiserunt enim tonitrua comminationum, voces admonitionum, fulgura miraculorum. Dicit igitur: et facta sunt, ab apostolis Missis, tonitrua, comminationum quae terrent. Et voces, admonitionum quae mulcent. Vel voces promissionum et fulgura, miraculorum quae simul illuminant et incutiunt timorem Dei. De his tribus supra 4, et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Et terraemotus, idest terrenorum hominum motus, idest interior commotio. Magnus, supple, factus est ad praedicationem apostolorum. Magna enim commotione concitati sunt homines ad verba eorum: quidam ad bonum, scilicet ad conversionem, sicut legitur Act. 13, quod crediderunt de gentilibus quotquot erant praeordinati ad vitam. Quidam ad malum, ut ad blasphemiam, vel ad persequendum ipsos praedicantes, sicut legitur Act. 13, quod Judaei concitaverunt mulieres religiosas et honestas et primos civitatis, et excitaverunt persequutionem in apostolos. Aliter potest intelligi. Ostenditur enim caritas et benevolentia Christi ad salutem hominum multiplex, ut ostendatur causa damnationis non esse nisi ex parte eorum qui damnantur. Unde primo ostenditur mysterium incarnationis. Secundo promptitudo complendae redemptionis, et stetit. Tertio sustinentia desideratae passionis, et data sunt. Quarto destinatio dilatandae praedicationis, et misit in terram. Dicit igitur: et alius, expone ut supra. Et stetit. Hic ostenditur in Christo promptitudo complendae redemptionis: et hoc dupliciter. Primo quantum ad effectum animae. Et stetit ante altare, expone ut supra. Secundo quantum ad obedientiam ex parte carnis. Habens thuribulum, idest carnem sive humanitatem in qua crematur thus, idest orationes sanctorum, unde ascendit fumus in odorem suavissimum Deo. Justi enim ante Christi adventum habebant quidem thus, idest orationes, sed non thuribulum: unde eorum orationes non habuerunt plenam efficaciam: nunc autem habemus, scilicet Christi humanitatem, in qua crematur thus devotionis, quia per eam fit oratio acceptabilis. Aureum propter acceptabilitatem et pretiositatem, quam habuit ejus humanitas propter immunitatem a peccato, et propter unionem cum verbo. Hoc thuribulum aureum signatur per illud de quo dicitur Hebr. 9, post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum. In manu sua, idest in potestate sua et perfecta obedientia, quia caro Christi omnino fuit obediens spiritui; quod signatur Genes. 7, in arca Noe, ubi omnia animalia erant pacata, idest omnes motus sensualitatis in Christo. Et data. Hic ostenditur sustinentia passionis Christi. Ante passionem praecesserunt multae orationes justorum pro redemptione. Secundo orationum exauditio in acceptatione. Et ascendit. Tertio ipsa earumdem adimpletio in passione. Et accepit. Dicit igitur: et data sunt ei incensa multa, idest datae sunt ei a Deo patre multiplices orationes Deo acceptabiles pro generis humani reparatione: idest data est Christo secundum humanitatem auctoritas, virtus et idoneitas praesentandi apud patrem orationes antiquorum qui redemptionem petierant. Unde sequitur. Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, idest ut repraesentaret eas patri super seipsum patientem. Ipse enim patiens fuit altare, super quo factae sunt acceptabiles per ejus passionem orationes antiquorum qui supplicaverunt Deo pro reparatione. Quod est ante thronum, idest in beneplacito sedentis in throno; quia patri placebat orationes justorum super hoc altare immolari per ipsius Christi passionem. Vel ante thronum, idest Ecclesiam ut supra. Vel super altare, idest crucem in qua se pro omnibus obtulit. Aureum propter pretiositatem, quia in eo oblatum est pretium humanae redemptionis. Quod est ante thronum, idest in beneplacito Dei sedentis in throno; quia placuit Deo, ut quod fuit contractum ligno praevaricationis, solveretur per lignum crucis: de quo Proverb. 13, lignum vitae desiderium veniens. In hoc enim ligno impletum fuit desiderium antiquorum. Vel ante thronum, idest Ecclesiam, quia nobis offertur crux Christi in refugium et auxilium. Item quia semper debet haberi tanta gratia prae oculis mentis, Eccles. 29, gratiam fidejussoris ne obliviscaris. Bernardus super illud Cant. 1, fasciculus myrrhae etc. si sapiens fueris, hunc myrrhae tam carum fasciculum, de principali pectoris tui, nec ad horam patiaris auferri; amara illa omnia quae pro te pertulit, semper in memoria retinens et assidua meditatione revolvens. Ut daret de orationibus; quia non omnes orationes erant pro redemptione, sed pro aliis etiam obtinendis. Vel quia non omnes orationes justorum erant exauditae, sicut quas non expediebat exaudiri, ut tactum est supra. Sanctorum omnium: hoc dicit quia oratio omnium justorum, qui amplius quibusdam aliis illuminati fuerunt, erant ut filius Dei genus humanum redimeret, licet non omnis oratio eorum. Hoc enim orabant justi qui fuerunt ante ejus passionem. Unde dictum est Simeoni per spiritum adventum Christi expectanti, quod non videret mortem nisi vidisset Christum domini. Et dicitur Isa. 63, utinam disrumperes caelos et descenderes. Psalm. inclina caelos tuos et descende. Quasi dicat: Christo data est potestas, efficacia, idoneitas, ut orationes antiquorum ac desideria de reparatione per ipsum facienda patri praesentaret et impleret super seipsum patientem, sive super crucem. Et ascendit per acceptationem, fumus incensorum, idest devotio redolens, sicut multa incensa. De orationibus sanctorum de manu Angeli, idest mediante ipso Christo. Coram Deo Trinitate, quia per ipsum mediatorem factae sunt apud patrem acceptabiles orationes antiquorum. Ipso enim offerente eas patri etiam ante passionem magis factae sunt Deo acceptabiles quam prius, licet et ante disponeret eas implere: unde ipse dicitur mediator non solum propter passionem, sed etiam preces justorum patri praesentando et impetrando. 1 Timoth. 2, unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Maxime autem praesentavit in passione, in qua impletum est desiderium sanctorum. Unde sequitur: et accepit Angelus thuribulum aureum, idest carnem suam paravit et exposuit passioni, quando venit Jerusalem sciens quod ibi occideretur, Matth. 20, ecce ascendimus Jerosolymam etc. Joan. 19, Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit: quem quaeritis? Et implevit illud, scilicet thuribulum, idest humanitatem, scilicet corpus et anima. De igne altaris, idest de ardore passionis quam in cruce sustinuit, quae hic dicitur altare. Passio propter vehementiam doloris igni comparatur. Psalm. igne me examinasti. Per hoc etiam quod dicitur, implevit, ostenditur immensitas ac gravitas passionis. Psal. repleta est malis (idest afflictionibus) anima mea. Et misit. Hic ostenditur destinatio dilatandae praedicationis. Et primo ostenditur destinatio sive missio praedicatorum. Secundo actus destinatorum. Et facta sunt. Tertio commotio populorum, ut prius et post passionem. Misit, scilicet thuribulum, idest humanitatem suam. In terram, idest terrenos praedicatores ad hoc destinatos, ut eam credant et imitentur creditam: unde et apostoli dicuntur equus domini supra. Et facta sunt per apostolos a Deo destinatos per orbem terrarum tonitrua ut supra. Et septem Angeli. Hic ostenditur praeparatio praedicatorum ad officii actum, scilicet ad praedicandum. Postquam enim ostensum est Christum esse mediatorem, et quantum est de se paratum omnes suscipere ad salutem, convenienter subditur de damnatione impiorum quae intelligitur ex praedicatione praedicatorum: quam damnationem patet ex praemissis esse inexcusabilem. Prius tamen agitur de praeparatione praedicatorum. Dicit igitur: et septem Angeli, idest universi praedicatores spiritu septiformi imbuti. Qui habebant septem tubas, idest universum officium praedicandi, ut supra. Praeparaverunt se, implendo prius opere quod dicturi erant ore. Secundum exemplum domini, de quo Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Gregorius, necesse est ut qui verbum Dei loquitur, prius studeat scire qualiter vivat, ut post ex vita colligat, quae et qualiter dicat. Item excitando se ad mentis ardorem, ad quam alios debent accendere per sermonem. Unde Gregorius, ipsi de omnipotente Deo sciunt loqui suaviter, qui hunc didicerunt in cordis sui visceribus amare veraciter. Item ordinando intentionem, ut non ad inanem gloriam vel propter lucrum temporale, sed propter Deum et proprium meritum et supremum bonum. 2 Corinth. 2, non sumus sicut plurimi adulterantes etc. Isidorus 2 Lib. de summo bono, mala est intentio quae pro terreno lucro aut vanagloria est. Item praevidendo prudenter, quid sit dicendum, et quibus et quando, et quantum et qualiter. Gregorius, in ore pastoris magna debet esse consideratio locutionis. Pensare enim debet doctor, quid loquatur, quando loquatur, qualiter loquatur, et quantum loquatur: si enim unum defuerit, locutio apta non erit. Item fundendo orationem. Unde Augustinus 4 Lib. de doctrina Christiana: orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit orator, antequam doctor. Praeparatio igitur praedicatorum, debet esse multiplex: videlicet per operis exhibitionem, per affectus inflammationem, per intentionis ordinationem, per materiae et circumstantiarum praemeditationem, per devotam orationem. Ad quid autem haec sit praeparatio subditur: ut tuba canerent, idest ut officio praedicationis uterentur in actu. Recte autem sic loquitur; quia etsi praedicatio quandoque terrere debeat, tamen etiam debet allicere ad amorem. Quantum ad incussionem timoris officium praedicandi sive praedicatio dicitur tuba: quantum ad secundum vocatur praedicatio cantus, Joel. 2, canite tuba in Sion. Quidam semper se praeparant et nunquam canunt, qui semper student et nunquam praedicant. Sed objicit Glossa, quia dicitur Matth. 10, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Item quare dicitur, ut tuba caneret, in singulari, cum ante dixerit. Septem tubas? Respondeo. Ad primum respondet Glossa quod apostoli fuerunt privilegiati in hoc, quia spiritus sanctus eis ita aderat, quod non oportebat eos praemeditari; sed alii qui non sunt in hoc privilegiati, praemeditari debent. Aliter posset esse praesumptio, vel inanis gloria, nisi in casu, scilicet cum subito praedicare oportet vel hujusmodi; et nisi esset praedicator multum habens ad manum ea quae sunt Dei, propter altitudinem intelligentiae, vel gustum experientiae, vel donum illuminationis internae. Nota autem quantum ad materiam praedicationis, quod debet esse praemeditatio de vero, honesto, et salutifero. Nam circa illud quod praedicandum est, haec tria sunt attendenda: scilicet, veritas; quia falsa non sunt praedicanda. 1 Timoth. 2, veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Item honestas. Non enim omnia vera sunt praedicanda, quia quaedam non decerent. De his duobus dicitur in Psal. eloquia Dei eloquia casta, argentum igne examinatum. Item utilitas, non enim omnia vera et honesta sunt praedicanda; sed quae sunt ad salutem utilia. Matth. 4, praedicans Evangelium regni. Ad illud potest dici, quod sic recte loquitur; quia licet sint diversa praedicandi officia et diversae praedicationes, secundum praedicatorum diversitatem: tamen unitas est in origine et in fine. Origo est Scriptura sacra, unde debet omnis praedicatio sumi. Finis est honorificatio divina in ejus laude, et humana salute. Vel quia quilibet praedicator habet proprium officium, et propriam praedicationem. Et primus. Hic agitur de ipso cantu tubarum; in quo cantu ostenditur damnatio reproborum. Vidit autem et audivit septem Angelos tuba canentes, ad signandum praedicationem universorum praedicatorum, secundum diversos status Ecclesiae. Et primo agitur de cantu pertinente ad statum Ecclesiae initialem vel medium, ut est cantus quatuor Angelorum. Secundo de cantu pertinente ad statum ultimum, ut est cantus trium Angelorum sequentium, circa finem hujus capitis, et vidi. Prima pars dividitur in quatuor, secundum cantus quatuor Angelorum. Primo ergo agitur de cantu primi Angeli. Secundo, secundi, et secundus Angelus. Tertio, tertii, et tertius. Quarto, quarti. Et quartus. Ad intelligentiam horum notandum, quod a principio fundationis Ecclesiae perseveravit praedicatio evangelica. Multa tamen hostis generis humani successive objecit impedimenta semper graviora. Primo Judaeorum. Secundo gentilium principum, ut Romanorum et aliorum. Tertio haereticorum. Quarto falsorum fratrum. Quinto Antichristi et suorum. Horum damnationem denunciant isti Angeli. Distinguuntur autem sic cantus septem Angelorum. Quia cantus quatuor Angelorum pertinent ad statum Ecclesiae initialem vel medium; quaedam enim pertinent ad initialem, quaedam ad medium Ecclesiae statum; quia non solum in primo statu fuerunt haeretici et falsi fratres, sed etiam in statu medio. Cantus vero trium Angelorum, pertinent ad statum finalem sive ultimum. Unde prima quatuor narrantur ut praeterita, tria vero ut futura, ut dicit Glossa, in fine cantus quarti Angeli. Rursus cantus quatuor Angelorum sic differunt. Nam primus Angelus ostendit damnationem Judaeorum. Secundus matricidarum, scilicet gentium persequentium Ecclesiam. Tertius haereticorum. Quartus falsorum fratrum. Tres vero ultimi sic differunt. Quintus enim ostendit praecursores Antichristi. Sextus ipsum Antichristum cum suis. Septimus judicium et finem mundi. In prima vero parte sic proceditur. Primo ostenditur praedicatio apostolorum. Secundo perversitas Judaeorum. Et facta est. Tertio poena eorumdem perversorum. Et missum est. Dicit igitur, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, scilicet ordo sive coetus apostolorum et discipulorum. Et dicitur primus ordine narrationis, et etiam primus ordine temporis; quia prius contigit excaecatio Judaeorum praedicantibus apostolis. Nota quod secundum diversitatem statuum Ecclesiae, est diversitas et ordo Angelorum. Item etiam secundum diversitatem et ordinem persecutionum. Primus igitur Angelus est primus ordo praedicatorum, scilicet apostolorum quoad primum statum Ecclesiae praedicantium Judaeis. Secundus Angelus est ordo praedicatorum, quo ad secundum statum, scilicet apostolorum et discipulorum praedicantium gentilibus. Unde ille secundus Angelus dicitur ratione secundi status, licet iidem praedicatores fuerint. Tertius Angelus, ordo praedicatorum quantum ad tertium statum, et sic ulterius, ut infra patebit. Tuba cecinit, idest timorem incussit, et ad amorem allexit praedicando quantum in se fuit. Et nota quod praedicator debet strictiorem partem tubae ex parte sua ponere latam ex parte hominum; quia majorem perfectionem debet in se habere, quam aliis stricte suadeat; cujus contrarium faciunt quidam. De praedicatione apostolorum ad Judaeos habetur Act. 2, 3, 4 et 5, et in aliis locis actuum. Et facta est. Hic ostenditur perversitas Judaeorum: et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad divini verbi repulsionem. Secundo, quantum ad internae iracundiae concitationem, et ignis. Tertio quantum ad actualem apostolorum interfectionem, mixta sanguine. Quid ergo sequutum sit ex apostolorum praedicatione ostenditur. Inde enim facti sunt magis perversi propter suam nequitiam. Unde dicitur: et facta est grando, idest praedicatio quae est de se suavis, Judaeis visa fuit quasi grando contundens et molesta, unde eam repulerunt. Act. 27, legitur quod Paulo praedicante Judaei levaverunt vocem dicentes: tolle de terra hujusmodi; et projiciebant vestimenta sua et jactabant pulverem in aera. Et ignis, est factus, scilicet iracundiae sive invidiae, contra apostolos, Act. 13, videntes turbas Judaei etc. Et haec duo erant mixta sanguine, idest sanguinis effusione; quia ex illis duobus sequuta est interfectio praedicatorum. Unde Stephanum interfecerunt, Act. 7. Vel grando, potest intelligi contumelia verborum, et immanitas exteriorum persequutionum. Act. 8, facta est persecutio magna in Ecclesia quae erat Jerosolymis etc. Et ignis etc. ut supra. Aliqui libri habent in sanguine, idest cum sanguine, idem sensus est. Et missum est in terra. Hic ostenditur poena. Et primo ostenditur reatus poenae in generali. Et missum est, scilicet hoc totum, idest grando, ignis et sanguis. In terra, idest in Judaeos terrenos: vel quia ut terra fructificare debent, cum essent exculti per legem et prophetas. Per hoc signatur quod praemissa perversitas eos obligat ad poenam. In eos enim cadit, quia in eos per reatum poenae redundat; per hoc enim meruerunt excaecari, hinc et tandem damnari. Psalm. obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva: effunde super eos iram tuam etc. Haec dicuntur de Judaeis, sicut vult apostolus, Rom. 11. Secundo ostenditur poena in speciali et tertia. Nota quod in Judaeis erat triplex differentia. Quidam enim erant terrenis dediti, qui signantur per terram. Quidam in lege justi secundum opera exteriora, credentes se recte agere; et sic erat de multis: isti signantur per arbores. Alii in vita ficti male agentes, et bene simulantes, et se male agere scientes, ut hypocritae. Hi signantur per foenum viride. In primis iterum erant tres partes. Prima pars fuit de Judaeis credentibus ante apostolorum praedicationem, scilicet visis operibus Christi. Alia pars fuit credentium post eorum praedicationem. Tertia obstinatorum, qui nec ante nec post crediderunt. Similiter in secundis triplex pars eodem modo, scilicet credentium ante praedicationem. Item post. Item nec ante nec post. Dicit igitur. Et tertia, quia ita facti sunt perversi Judaei in magna parte. Et ideo tertia pars terrae, idest terrenis deditorum, combusta est, excaecata igne peccati sive malitiae. Psalm. supercecidit ignis et non viderunt solem. Vel. Combusta est, idest comburetur igne perpetuo. Isaiae 33, quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quasi dicat: tertia pars eorum qui terrenis inhiant excaecanda de Judaeis ut ad fidem non veniant, et per hoc damnanda. Duae partes salvabuntur; scilicet qui crediderunt ante apostolorum praedicationem, vel qui post: quia a terrenitate conversi sunt, et etiam multi adhuc convertentur, si velimus secundam partem in futurum extendere. Et tertia pars arborum, idest eorum qui erant in lege justi, et conversantes sine querela, tendentes in sursum per bona opera sicut bonae arbores. Combusta, idest comburetur igne aeterno. Isaiae ultimo: vermis eorum non morietur. De Judaeis enim qui bene operabuntur quidam salvantur, scilicet duae partes, videlicet qui crediderunt ante praedicationem apostolorum, et qui post; qui tamen in fide, cum gratia perstiterunt; tertia vero pars damnatur, scilicet illi qui nec ante nec post crediderunt in Christum, licet aliquando bona opera habuerint, scilicet legis doctrinam. Et omne foenum viride combustum est, idest omnis Judaeus in vita fictus et hypocrita excaecatus est et consumptus igne infidelitatis, vel hypocrisis, si quod bonum quandoque habuit. Et bene foeno comparatur, quia cito arescit laus et favor humanus quem quaerunt; sicut foenum primo viret, et post aret. Viride autem dicitur, quia aliquid viroris habere videtur per speciem exteriorem, et quia in flore et virore laudis delectatur. Job 8, cum adhuc sit in flore etc. Tales vix statum mutant: unde hujusmodi foenum totaliter combustum est. Aliter possent haec distingui. Quidam enim ex Judaeis erant apti ad activam; hi per terram quae est apta ad fructificandum. Quidam ad contemplativam, qui per arbores quae in altum eriguntur. Quidam ad neutram, ut qui omnino vanitatibus inserviebant sequendo mundi florem et virorem per elationem vel cupiditatem vel voluptatem vel hypocrisim vel infidelitatem; quia etiam ante adventum Christi, quidam male sentiebant inter Judaeos, ut Sadducaei qui dicebant resurrectionem non esse: qui tamen transierunt vel transituri sunt, ut foenum viride arescit. Tales autem qui quasi nullam dispositionem habent ad bonum, non facile convertuntur; et ideo dicitur, omne foenum viride esse combustum. Isa. 40, exsiccatum est foenum et cecidit flos. In primis est triplex differentia, sive pars. Duae partes sunt perfectae, secundum quod in vita activa est dicere hominem perfectum et minus perfectum, vel praelati boni et subditi. Et per has duas partes in gratia perseverantes intelliguntur electi. Tertia vero pars est tota numerositas reproborum damnandorum, ut dicit Glossa. Similiter intellige in eis qui sunt apti ad contemplativam: quia horum sunt tres partes: scilicet perfecti, minus perfecti et reprobi: qui vel non insistunt contemplationi, licet essent apti; vel si insistunt aliquo tempore, non finaliter persistunt. Quidam enim de contemplativis etiam damnabuntur propter defectum perseverantiae. Unde Matth. 24: duo in lecto: unus assumetur, alter relinquetur. Combustionem intellige ut superius. Sed objicitur de hoc quod dicitur, tertia pars etc. quia dicitur Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi; ergo plures sunt reprobi quam electi. Et Zachar. 13, partes duae dispergentur etc. Respondeo, dicendum, quod per binarium signatur hic duplex status bonorum: scilicet status eorum qui ante apostolorum praedicationem crediderunt in Christum, cum ejus signa viderent, et eorum qui post: vel perfectorum et imperfectorum, ut vult Glossa. Unde quod hic dicitur non est referendum ad personarum multitudinem, sed ad status duplicitatem, ut patet ex Glossa. Et quod specialiter dictum est de Judaeis, habet etiam locum in Ecclesia: quia quidam sunt apti ad activam, quidam ad contemplativam, quidam ad neutram; et priorum tertia pars, idest reprobi, qui non finaliter persistunt, damnabuntur. Matth. 24, duo erunt in agro etc. et sic ulterius ut supra dictum est. Sed objicitur de hoc quod dicitur: et omne foenum viride: quia videtur dicere debuisse: tertia pars foeni etc. ut supra: quare ergo dicit omne? Respondeo. Per foenum viride signantur illi, qui multum adhaerent mundanae vanitati, quos multum allexit et traxit viror mundi; qui tamen cito evanescunt, ut foenum viride, quod hodie est et cras in clibanum mittitur: propter hujusmodi autem adhaerentiam fiunt inepti ad conversionem, quamvis non impossibiles. Unde quod dicitur: omne foenum viride etc. intelligendum est de eis qui firmiter et finaliter mundano virori et flori adhaerent: unde dicitur omne et non ponitur tertia pars, licet quandoque aliqui multum prius vanis infixi convertantur, tamen difficillime et raro. Non sic est de his qui supra terra vocantur; quia etsi sint cupidi, tamen non sic tenaciter adhaerent, ut hypocritae et hujusmodi. Tertio quaeritur communiter de Judaeis circa praemissa: quare scilicet Deus Judaeos primo ad se traxit ante legem et sub lege, gentiles autem in infidelitate reliquit? Postea vero paucis Judaeis conversis tempore gratiae per se et per apostolos, respectu eorum qui permanserunt, infideles reliquit Judaeos et facti sunt obstinati; gentiles autem prius idola colentes convertit? Respondeo. Licet aliqua super haec vera possent dici, tamen melius dicitur hujus rationem plenam et claram apud Deum esse et nobis occultam esse. In talibus enim occulta sunt sua judicia, tamen justissima, quia nihil sine ratione justissima facit. Unde dicit beatus Gregorius: incomprehensibilitas divini judicii, humanae mentis oculis non valet penetrari: quare primum Judaea credidit, gentilitate omni in perfidia gentilitatis remanente. Postmodum vero ad fidem gentilium corda mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata. Haec Gregorius: propter hoc, sicut dicit ipse Gregorius, exclamat apostolus Rom. 11, o altitudo divitiarum etc. Et sicut dicit beatus Gregorius, judicia Dei magis sunt veneranda quam discutienda. Et secundus. Hic agitur de cantu secundi Angeli, per quem intelligitur doctrina praedicatorum, in secundo statu Ecclesiae, scilicet quando apostoli et alii praedicaverunt gentibus; cujus praedicationis occasione concitati sunt gentiles ad persecutionem fidelium instigante Diabolo; et ideo magis sunt a Deo destituti. Primo ergo ostenditur doctrina praedicatorum. Secundo nequitia gentilium, et tamquam. Tertio poena ipsorum, et facta est. Dicit igitur: et secundus Angelus, idest ordo praedicatorum in secundo statu, scilicet ordo eorumdem apostolorum et discipulorum a Judaeis ad gentiles transeuntium. Et dicitur secundus ordine narrationis et etiam ordine temporis, licet non ordine personarum; quia iidem apostoli praedicaverunt primo Judaeis, ut supra habitum est, secundo gentilibus ut hic dicitur. Tuba cecinit, idest inter gentes praedicavit. Act. 13, vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Et tamquam mons, scilicet Diabolus, qui est tamquam mons, per superbiam, per quam est grossus et altus, Jerem. 51, ecce ergo ad te mons pestifer. Magnus, propter magnitudinem superbiae; adhuc enim valde superbus est. Job 41, ipse est rex super universos filios superbiae. Ardens igne invidiae. Hoc igne ardet Diabolus. Invidet enim saluti humanae, quia videt hominem ad beatitudinem, quam ipse amisit, posse ascendere; et ideo ardens dolore invidiae, hominem tentat, ut eum ad Tartara trahat. Sap. 2, invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum. Bene autem invidia dicitur ignis, quia mentem cremat et vexat per dolorem de alieno bono, tum in Diabolo tum in aliis invidis. Unde Gregorius: cum devictum cor livoris putredo corruperit, color pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur et membra frigescunt. Fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor; nil laetum de proximis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena. Missus est, idest immissus, in mare, idest in gentiles ad nocendum et provocandum eos contra apostolos et alios praedicatores. Mundus autem sive gentilitas dicitur mare ratione tumoris per superbiam. Jonae 1, mare ibat et intumescebat. Ratione inquietudinis per gulam, quia affectus gulosi non quiescit. Prov. 30, sanguisugae duae sunt filiae, dicentes affer affer; gula scilicet et luxuria. Sanguisuga est carnalitas, ratione foetoris, quantum ad luxuriam, propter quam voluptuosi vocantur hirci. Zachar. 10, et super hircos visitabo. Ratione capacitatis, quantum ad avaritiam, quia non redundat, Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare et mare non redundat. Ratione fervoris quantum ad iracundiam. Isa. 57, impii quasi mare fervens. Gregorius, irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi et nequaquam recognoscuntur noti. Ratione amaritudinis, quantum ad accidiam; quae dum utilem laborem, vel bonae actionis, vel praedicationis, vel meditationis aut orationis refugit, internam amaritudinem gignit. Unde Gregorius vocans eam nomine: tristitiae, dicit ita: cum mens dulcedinem tranquillitatis per tristitiam amiserit, nihil hanc nisi moeror pascit. Ratione obscuritatis, quantum ad perfidiam. Mare enim ratione profunditatis et fluctuationis obscuritatem habet; sic et infideles obscuri sunt per tenebras errorum. Rom. 1, obscuratum est insipiens cor eorum. Nequitia igitur gentilium ex inhabitatione Diaboli, tum ex figura maris propter multiplex vitium. Sed a quo est missus Diabolus in gentiles? [...]-322


 






Ipsa duce, pervenies

IN COLLABORATION WITH
 
Fundación Tomás de Aquino
 
International Business Machines Associazione per la Computerizzazione delle Analisi Ermeneutiche Lessicologiche Universidad de Navarra - Departamento de Filosofía

© 2005 Enrique Alarcón and Eduardo Bernot as to this edition
© 2005 Società CAEL as to the Index Thomisticus
All rights reserved
L.D.V.Q.M.