CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sermo Attendite a falsis

Thomas de Aquino a Ghirlandaio repraesentatus (Santa Maria Novella, Firenze)

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[86753] Attendite a falsis, pars 1 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Matth. 7, 15 - 16. Duo esse in verbis istis sibi invicem contrariantia apostolus testatur. Spiritus, inquit, concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum: Gal. 5, 17: et cum in utroque, vel ex utroque contingit esse peccatum; ex infirmitate carnis est alium peccatum, et alium per ignorantiam spiritus. Unde apostolus 2 ad Corinth. 7, 1: emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Et sicut peccatum ex carne provenit ex carnis infirmitate; unde in Matth. 26, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; sic peccatum spiritus provenit ex ignorantia spiritus, scilicet quando spiritus decipitur. Et ideo in ista dominica munimur contra utrumque peccatum. Contra peccatum ex infirmitate carnis munimur per apostolum in epistola qui dicit: debitores sumus carni, non ut secundum carnem vivamus, Rom. 8, 12. Contra peccatum ex deceptione spiritus munimur in Evangelio, ubi dicitur: attendite a falsis prophetis et cetera. Rogemus salvatorem qui nos cautos voluit esse contra utrumque peccatum, quod ipse det aliquid dare quod sit ad laudem ejus et cetera.


Pars 2

[86754] Attendite a falsis, pars 2 Attendite et cetera. Ad officium boni ducis pertinet quod militares suos contra insidias reddat cautos. Verum est quod insidiosum et dolosum habemus hostem. Unde in Eccl. 11, 31: multae insidiae dolosi. Sedet in insidiis cum divitibus. Psalm. 10, 8, idest cum superbis. Istas insidias explicat apostolus 2 Cor. 11, 14, dicens quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis, et ministros ejus in ministros injustitiae. Contra ministros ejus reddit nos dominus cautos in verbis propositis. In quibus quatuor docet. Primo enim docet genus hostium. Ibi: attendite a falsis prophetis. Secundo docet modum insidiandi. Ibi: qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Tertium est nocumentum imminens. Ibi: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Quarto docet modum comprehendendi eos. Ibi: a fructibus eorum cognoscetis eos. Hostes isti, scilicet falsi prophetae, etiam sunt valde periculosi, et ideo cavendi, quia ipsi nobis sunt periculosi sicut Angeli boni sunt nobis necessarii et utiles. Unde in Prov. 26, 18: cum deficit prophetia dissipabitur populus. De falsis prophetis dicitur Jer. 23, 15: a prophetis Jerusalem egressa est pollutio super terram. Nunc videamus qui sunt falsi prophetae. Primo videamus quae est ratio prophetiae, et quia contingit esse falsam prophetiam. Dico quod quatuor sunt de ratione prophetiae. Primum est revelatio divina: unde in Amos 3, 7: non facit dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad suos prophetas. Aliquando revelantur alicui aliqua divinitus, sed non intelligit, sicut Nabuchodonosor vidit statuam, Dan. 2, 31, et Pharaoni aliquid est revelatum, scilicet quod vidit spicas et boves, sed non intellexit, Gen. 41, 5. Propter quod requiritur secundo intellectus. Unde in Daniel. 10, 1: verbum revelatum est Danieli et intellexit sermonem. Unde intelligentia opus est inter visiones. Si homo haberet revelationem a Deo et cum hoc intelligeret, sed sibi retineret, nulla esset ibi utilitas: propter hoc tertio requiritur ut ea quae hujusmodi sunt revelata et ipse intelligit, ut alteri annuntiet. Isa. 21, 10: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Quaedam sunt super sensum humanum divinitus revelata et annuntiata, sed non credent homines nisi probarentur; et hujusmodi probatio est miraculorum operatio. Quod significatur 4 regum 5, 8, ubi dicitur quod cum Naaman Sirus venisset ad regem Israel ut curaret eum, dixit Elisaeus: mitte eum ad me, ut sciat prophetam esse in Israel. Sed juxta praedicta dico quod nomen prophetae quatuor modis accipitur. Quandoque dicitur propheta cui fit revelatio divina. Unde in numeris 12, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium in visione loquar ad ipsum. Quandoque autem dicitur propheta non cui fit revelatio divina ut intelligat revelata. Unde in 1 Corinth. 14, 29: prophetae duo vel tres dicant, et ceteri djiudicent. Vocat ibi doctores et praedicatores per prophetas juxta illud: adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, Eccl. 24, 46. Alii dicuntur prophetae qui recitant revelata, unde nuper aliquid filii Asaph editum prophetabant. Alii dicuntur prophetae qui miracula faciunt. Unde dicitur quod corpus Elisaei mortuum prophetavit, Eccli. 48, 14, idest miraculum propheticum fecit. In libro 4 Reg. 13, 21, dicitur quod quidam latrones territi corpus cujusdam interfecti mortuum projecerunt in sepulchrum Elisaei mortui, revixit ille. Et sicut dicitur in Evangelio, cum Christus miracula faceret dixerunt Judaei: propheta magnus surrexit in nobis, Luc. 7, 16. Dicit igitur: attendite et cetera. Sed quomodo accipitur hic propheta? Dicit Chrysostomus quod prophetae dicuntur hic non qui prophetant de Christo, sed qui interpretantur prophetiam de Christo, quia nemo potest sensus propheticos interpretari nisi per spiritum sanctum. Videamus qui dicuntur falsi prophetae. Quatuor modis contingit esse falsam prophetiam. Primo ex falsitate doctrinae. Secundo ex falsitate inspirationis. Tertio ex falsitate intentionis. Et quarto ex falsitate vitae. Primo dicuntur aliqui falsi prophetae ex falsitate doctrinae, ut quando falsa annunciant et docent. Ad officium prophetae pertinet vera nunciare et dicere. Unde in Daniel. 10, 1, verbum revelatum est Danieli, et est verbum verum; et dominus dicit: si quis annunciat sermones meos loquatur vere. Sed multi annunciant false: unde in canonica 1 Joan. 4: fiunt in populo pseudoprophetae sicut et in vobis; erunt magistri mendaces qui non metuunt sectas inducere praedicationis nomine. Mendax fuit Arius et consimiles sibi, qui voluerunt corrigere doctrinam Christi. Unde in threnis 2, 14: prophetae tui ludunt falsa et stulta. Sed quae stulta? Qui falsa loquitur libenter dicet ea quae placent. Isa. 30, 10: loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Interrogatus quae falsa prophetae viderunt, dicit: non aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Si aliqui dicunt bonum malum et malum bonum, sunt falsi prophetae. Jer.: viderunt falsas assumptiones, et ejectiones, Thren. 2, 14. Illud quod assumitur elevatur et quod ejicitur damnatur. Quando igitur extollenda deprimuntur, et deprimenda extolluntur, tunc vides falsas assumptiones. Per doctrinam domini apparet quid extollendum est, et quid deprimendum. Conversatio saeculi et vita mundialis deprimenda est. Si quis dicat quod melius est jejunare sine voto quam cum voto, et alios retrahit a religione, ubi jejunatur cum voto, et suadet jejunare in saeculo sine voto, habet falsam doctrinam. Propheta dicit: vovete et reddite, Psalm. 75, 2. Hoc dicit quia melius est jejunare cum voto quam sine voto; aliter solum diceret, facite. Exemplum ponit Anselmus libro de similitudinibus, dicens quod qui dat arborem cum pomis plus dat quam qui dat poma; cum sic qui votum facit, et ipsum reddit, melius facit quam qui bonum sine voto facit: melius tamen est non vovere quam promissa non reddere, Eccl. 5, 4. Item dicuntur falsi prophetae ex falsitate inspirationis. Veri prophetae unde inspirantur? Certe a Deo et spiritu sancto. Unde in canonica 2 Petri 1, 21 prophetia; sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines, prout etiam respectu suo utrumque invenimus in sacra Scriptura. Primo dico potest quis inspirari falso a Diabolo. Unde Jer. 2, 8: prophetae ejus in Baal prophetaverunt. In Baal, idest in Diabolo prophetare est occulta dicere. Negromantici qui exquirunt veritatem de futuris inspiratione Diaboli prophetant in Baal: et hoc est gravissimum inter peccata, et species idolatriae. Nec excusantur ex hoc quod dicunt quod pro bono faciunt; quia malum non debet fieri pro bono. Unde apostolus Rom. 3, 8: faciamus mala ut eveniant bona? Quorum damnatio justa est. Alii inspirantur falso a spiritu suo. Unde in Ezechiele 13, 3: haec dicit dominus; vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Jer. 23, 16: visionem cordis sui loquuntur. Non ex ore domini illi qui sequuntur rationem humanam: loquuntur ex spiritu suo. Tales sunt illi qui loquuntur secundum rationes Platonicas, quae non possunt attingere virtutem: puta, sicut illi qui dicunt quod mundus est aeternus. Inveniuntur aliqui qui student in philosophia, et dicunt aliqua quae non sunt vera secundum fidem; et cum dicitur eis quod hoc repugnat fidei, dicunt quod philosophus dicit hoc, sed ipsi non asserunt: imo solum recitant verba philosophi. Talis est falsus propheta, sive falsus doctor, quia idem est dubitationem movere et eam non solvere quod eam concedere; quod signatur in Exod. 21, 33, 34, ubi dicitur quod si aliquis foderit puteum, et aperuerit cisternam, et non cooperuerit eam, veniat bos vicini sui, et cadat in cisternam, ille qui aperuerit cisternam teneatur ad ejus restitutionem. Ille cisternam aperuit, qui dubitationem movet de his quae faciunt ad fidem. Cisternam non cooperit, qui dubitationem non solvit, etsi habeat intellectum sanum et limpidum, et non decipiatur. Alter tamen qui intellectum non habet ita limpidum bene decipitur, et ille qui dubitationem movit tenetur ad restitutionem, quia per eum ille cecidit in foveam. Videte tam multi fuerunt philosophi et multa dixerunt de his quae pertinent ad fidem, et vix invenietis duos concordare in unam sententiam; et quicumque aliquid veritatis dixit, non dixit eam sine admixtione falsitatis. Plus scit modo una vetula de his quae ad fidem pertinent, quam quondam omnes philosophi. Legitur quod Pythagoras primo fuit pugil; audivit magistrum disputantem de immortalitate animae, et disserentem quod anima esset immortalis; et in tantum allectus est quod dimissis omnibus dedit se studio philosophiae. Sed quae vetula est hodie quae non sciat quod anima est immortalis? Multo plus potest fides quam philosophia: unde si philosophia contrariatur fidei, non est accipienda. Unde apostolus ad Coloss. 2, 8 et 19: videte ne quis vos decipiat per philosophiam falsam, aut inanem gloriam vos seducat volens quae non vidit, ambulans frustra inflato spiritu carnis suae, non tenens caput, idest Christum. Alii sunt falsi prophetae ex falsa intentione. Sed quae est vera intentio prophetae? Certe utilitas populi. Unde apostolus 1 Cor. 14, 13: qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, exortationem et consolationem. Ad aedificationem ut homines reddat devotos; ad exortationem ut eos in bonis operibus reddat promptos; ad consolationem ut eos reddat in illis patientes. Si alius doctrina sua quaerat aliud quam utilitatem populi, falsus propheta est. Qui est episcopus suscipit officium regiminis et praedicationis, et debet quaerere utilitatem populi; si vero aliud quaerat quam lucrum episcopale aut inanem gloriam, falsus propheta est, quia non servat intentionem rectam. Unde dicit Chrysostomus quod multi sacerdotes non curant quomodo populus vivat, sed quomodo offerat. Unde conqueritur dominus in Ezechiele 13, 19: violant me propter pusillum hordei et fragmen panis. Contra quos dicit apostolus 2 Cor. 2, 17: non enim sumus sicut plurimi serentes verbum Dei. Et dicit Gregorius quod adulterinae cogitationis reus est, si placere oculis sponsae quaerit per quem sponsus sponsae dona transmittit. Adulter in muliere non quaerit generare prolem, sed quaerit tantum corporalem delectationem. Similiter ille adulterat verbum domini qui non quaerit generare prolem spiritualem, sed solum quaerit lucrum temporale aut inanem gloriam. Item sunt aliqui falsi prophetae per malam vitam, sicut quando quis aliter docet, et aliter vivit: tunc doctrina ejus non est accepta. Et propter hoc Christus coepit facere et docere. Et in Luca dicitur 1, 10: sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetae ejus: quasi dicat: prophetae per quos dominus loquitur debent esse sancti, sed (sunt) de quibus conqueritur dominus per Jeremiam 23, 11: sacerdotes, inquit, et prophetae polluti sunt, in domo mea vidi malum eorum. Rogemus dominum et cetera.


Pars 3

[86755] Attendite a falsis, pars 3 Attendite a falsis prophetis et cetera. Dictum est hodie de hostibus populi Christiani, scilicet de falsis prophetis; nunc videndum est quomodo insidiantur nobis. Apostolus autem ad Corinth. aperit eorum insidias. Et similiter dominus in Evangelio cum dicit: attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium et cetera. In quo hypocrisis intelligitur, quia latibulum falsorum prophetarum latibulum est hypocrisis. Unde apostolus ad Tim. 4, 1: spiritus manifeste dicit: in novissimis diebus venient illusores discedentes a fide attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum loquentium in hypocrisi mendacium. Si quis consideret vitam et mores, videbuntur sibi boni, qui austeram vitam ducunt a conjugiis et cibis delicatis abstinent, sed attendunt spiritibus erroris et doctrinis Daemoniorum. Attendatis quid est quod dicit: qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, Matth. 7, 15; oves sunt Christi fideles qui Christo obediunt. Unde in Joan. 10, 27: oves meae vocem meam audiunt. Nostra caula ovium sunt imitatores Christi. Apostolus ita dicit Eph. 4, 23: renovamini in spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Duo tangit hic: quia justitia videtur pertinere ad proximos exterius, et sanctitas veritatis ad interiorem animae dispositionem. Unde impletur illud Prov. 31, 21: omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Scilicet virtutibus animae internis et bonis operibus externis. Verum est quod si falsi prophetae utramque vestem haberent, oves Christi essent. Per vestes exteriores homo accedit ad homines: et per hoc quod dicit, veniunt ad vos in vestimentis ovium, intelligitur quod assumunt opera exteriora per quae veniunt ad vos, quia per interiora opera accedunt ad dominum. Et notandum quod quadruplex est vestis ovium Christi; scilicet latriae, justitiae, poenitentiae et innocentiae. In nomine vestis latriae est vestis divini cultus, quam oves Christi habent in hoc quod intendunt cultui divino. Istam vestem recipiunt oves Christi in Baptismo. Unde apostolus ad Galatas 3, 17: omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Istam vestem induunt oves Christi quando intendunt orationi. Unde in Ecclesiastico 50, 12: in ascensu altaris incensi gloriam dedit Deo. Istam vestem assumunt hypocritae propter duo; scilicet propter inanem gloriam, et propter lucrum. Propter inanem gloriam assumunt eam publice et manifeste orando. Unde in Evangelio Matth. 6, 4: qui amant in synagogis et angulis platearum orare, ut videantur ab hominibus, et in synagogis, idest publice: sed numquid est id malum cum scribatur: benedicite domino omnes Angeli ejus? Dicit Chrysostomus quod non tantum tangit locum quam animum. In occulto orat qui animum non ad homines sed ad Deum habet. Si solus oraret quis in camera et vellet videri ab hominibus, publice oraret. Quid igitur prohibetur? Scilicet ne homines animum habeant ad hoc quod videantur ab hominibus orare: ab hoc vitandum est Christianis. Unde Chrysostomus: orans nihil novum faciat ut ab hominibus videri possit in clamando, neque pectus percutiendo, neque manus elevando: sed si oras in societate sicut alii, in secreto oras: novos autem gestus et modos quaerere pertinet ad hoc quod dicit in synagogis orare. Debet homo in orando conformis esse aliis, non novos modos quaerere, sicut hypocritae qui publice orant propter inanem gloriam, et item orant publice propter lucrum. Unde in Evangelio Matth. 23, 14: vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui devoratis domum viduarum, orantes longas orationes, scilicet qui orant propter hoc ut lucrum acquirant. Aliqui turpissimo quaestu lucrum quaerunt a mulierculis, orant longas orationes, ut eas reddant devotas, et ab eis dona recipiant. Sed numquid malum est prolixe orare? Respondit Augustinus et dicit: absit ab oratione multa loquutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseveret intensio; nam hoc negotium plerumque plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu, quam affatu. Alia est vestis ovium Christi, quae est justitia et misericordia; de qua Job 29, 14 - 16: indutus justitia sicut vestimento. Oculus fui caeco, et pes claudo, pater fui pauperum. Istam vestem assumunt hypocritae semper. Unde in Evangelio Matth. 6, 1 - 2: attendite ne justitiam faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: et cum facis eleemosynam noli tuba canere sicut hypocritae faciunt. Chrysostomus dicit quod tuba est omnis actus vel sermo per quem jactantia demonstratur: verbi gratia, das eleemosynam sed non dares eam nisi honestiori personae quae tibi retribuere potest, tuba est. Item vis occulte dare eleemosynam ut laudabiliter videatur, tuba est. Tertia vestis ovium Christi est poenitentia. Psal. 68, 12: posui vestimentum meum Cilicium. Ista veste, scilicet simulatae poenitentiae et austerae vitae, utuntur hypocritae. Unde in Evangelio Matth. 6, 16: cum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant faciem suam ut videantur hominibus jejunare. Hoc quaerunt et hoc appetunt ut videantur hominibus jejunare. Augustinus in hoc capitulo: nam interdum non in solo corporearum rerum nitore, sed etiam in sordibus luti posse esse pompam, et eo perniciosiorem, quod sub nomine servitutis domini decipit. Philosophus dicit quod homo (si) utetur habitu viliori quam exigat ejus status, potest pertinere ad jactantiam. Ista exteriora sunt insignia quaedam. In exercitu quolibet accedens portans signum suum non est praesumptuosus. In quolibet statu debet homo mediocribus esse contentus, nec nimis abjecta quaerere. Unde Augustinus: nec nimis pretiosis, nec nimis vilibus uti debemus. Et quare? Quia in his duobus gloriam quaerere possumus. De ista veste vili dicitur in Zach. 13, 14: non operientur ultra pallio saccino, scilicet ut simulentur. Quarta vestis ovium Christi est innocentia, quae est vestis limpida et pulchra, ut in Prov. 31, 25: fortitudo et decor indumentum ejus. Istam vestem, scilicet simulatae pietatis et munditiae assumunt hypocritae. Unde in Evangelio Matth. 23, 27: vae vobis hypocritae qui similes estis sepulchris dealbatis, scilicet quae apparent hominibus dealbata, intrinsecus autem sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia, idest rapina et immunditia. Et dicit Chrysostomus: quod turpe est apparere, turpius est esse: quod formosum est apparere, formosius est esse. Isti sunt qui veniunt in vestimentis ovium qui non sunt oves, ut illi qui quaerunt lucrum temporale et honores proprios. Unde Augustinus distinguit, et dicit quod alia est persona furis, alia lupi, alia pastoris, et alia mercenarii: quia pastor utilitatem ovium intendit, lupus et fur oves destruit, mercenarius ex ovibus proprium lucrum quaerit. Augustinus: mercenarius est tolerandus, pastor amandus et lupus fugiendus. Pastor amandus et lupus fugiendus: et hoc est quod dicit Evangelium Matth. 7, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et notandum quod hypocritae comparantur lupis propter tria: quia lupi oves rapiunt, eis non parcunt et eas dispergunt, et in sua malitia perseverant. Primo dico, hypocritae comparantur lupis, quia lupi oves rapiunt, et hypocritae rapiunt bona animae et corporis, ponunt homines in errorem, et persequuntur eos corporaliter, et spoliant rebus. Unde in Ezechiele 22, 27: principes ejus in medio ejus, quasi lupi accipientes praedam ad effundendum sanguinem, ad perdendas animas, et ad avare lucrum sectandum. Secundo hypocritae comparantur lupis, qui nullo modo parcunt. Unde in Act. 20, 29, dicit apostolus: scio, quod post discessionem meam intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi. Qui hominem interficeret et non parceret ei, dummodo posset lucrari unum denarium, diceretur multum crudelis. Sic faciunt hypocritae. Melior est vita animae quam corporis; et hypocritae ut habeant honores et sequaces, seducunt animas. Tertio hypocritae comparantur lupis, quia tamquam lupi in malitia sua perseverant. Unde in Sophon. 3, 3: judices ejus lupi usque ad vesperam, idest usque in finem. Propter quatuor igitur posita falsi prophetae tamquam lupi sunt cansandi. Sed quo modo deprehenduntur lupi? Ostensum est cum dicitur: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Augustinus dicit, quod multi decepti sunt in hoc quod vestimenta ovis computant pro fructibus. Vident aliqui simplices aliquos facere bona opera exteriora et jejunare, orare, et hujusmodi quae sunt vestes ovium, et non sunt vestes eorum propriae: oves autem Christi non debent vestes suas habere odio si lupi eis se tegant. Sed qui sunt fructus ovium? Proprie possumus dicere quod sunt quatuor fructus ovium, ex quibus deprehenduntur lupi, seu hypocritae. Primus consistit in affectione, secundus in intentione, tertius in operatione, et quartus in tribulatione. Primus est cordis, secundus oris, et tertius operis, et quartus patientiae et fortitudinis. Primo dico, oves Christi, sive sancti, habent proprium fructum cordis, qui est amor Dei et proximi. Unde apostolus Galat. 5, 22: fructus autem spiritus, gaudium, caritas et pax. Sed hypocritae alium fructum habent, scilicet ambitionis, quia honores amant. Unde Isa. 10, 22: visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. Hypocritae amant primos recumbitos in coenis, et primas cathedras in synagogis. Si aliquis vult praefigi honori ostendat exterius humilitatem, tunc vestis non respondet fructui. Alius fructus ovium Christi (est) in locutione, quia boni loquuntur bonum, et de bono. Unde apostolus ad Heb.: per ipsum offeramus hostiam, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Si aliquis dicat aliquid quod dissonat ejus operibus, non habet vestes similes fructui. Unde in Prov. 18, 20: de fructu oris viri replebitur venter ejus. Difficile est quod cor plenum invidia non eructet quandoque aliquid ex illo, quia ex abundantia cordis os loquitur. Unde Gregorius: pravi dum recta praedicant, valde difficile est ut quandoque et ea quae tacite ambiunt non eructent. Tertius fructus ovium Christi ex quo deprehenduntur hypocritae, est bonae operationis, quia in bonis est fructus bonus. Apostolus Rom. 1, 13: habetis fructum in sanctificatione. In malis autem fructus est malus. Unde in Prov. 10, 16: fructus impii ad peccatum, idest ad operationem peccati. Augustinus in quodam sermone dicit: qui sub perfectione Christianitatis insolito squallore aut sordibus in se oculos hominum convertit, cum id voluntate faciat, non necessitate patiatur, ex ceteris ejus operibus cognosci potest utrum id ad contemptum ornatioris habitus aut ambitione faciat. Quandoque potest contingere ex humilitate quod homo splendidum habitum accipiat, quandoque autem ex ambitione. Considera in aliis ejus operibus, si in illis contemptus ambitionis, tunc ex humilitate facit. Dicit, ex operibus ejus cognosci potest; quia qui vile habitum portant ex una parte, et alia parte proferunt signa poenitentiae et mansuetudinis, oves Christi sunt. Si non; simulatores sunt. Unde facile, inquit, hypocritae deprehendi possunt. Viam per quam jussi sumus ambulare laboriosa est. Hypocritae laborare non eligunt. Item hypocritae ostendunt se mites, sed cum occasionem habent persequendi, tunc maxime persequuntur. Unde Gregorius: si qua vero fidei tentatio erumpat, statim lupi mens rabida habitu se ovinae pellis expoliat; quantumque contra bonos saeviat persequens demonstrat. Quartum signum quo deprehenduntur hypocritae est tempore tribulationis. Unde in Prov. 15, 6: pro fructibus impii conturbatio; doctrina viri per prudentiam noscitur. Augustinus in sermone domini de monte dicit de hypocritis: cum coeperint, inquit, aliquibus tentationibus subtrahi vel negari quae isto velamine consequuti sunt, vel consequi cupiunt, necesse est appareat utrum lupus in pelle ovina sit, aut ovis in sua. Propter hoc dicit apostolus 2 Tim. 2, 21: si quis se emendaverit ab istis, scilicet peccatis, erit vas ad honorem paratum omnino: quod nobis praestare dignetur qui cum patre et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264