CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Concede michi
nota editoris

Bibliotheca conventus Sancti Nicholai Neapoli a Sasseta depicta

Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Frater Guillelmus de Tocco novit S. Thomam et frequenter conversatus est cum eo in conventu Praedicatorum Neapolitano per annum 1273. Commisus fuit a Capitulo Provinciae Romanae ad prosequendam canonizationem eius anno 1317. Ex plurimis testimoniis ab eo collectis composuit Ystoriam Sancti Thomae quasi hodiernos articulos postulatoris.

Circa mensem Iulii anni 1323, in quarta et postrema recensione suae Ystoriae, inseruit notitiam de prece Concede michi: «De quo deuoto et sancto doctore dicitur quod infra scriptam orationem composuit, continentia completam, affectione deuotam et stilo politam, quam omni die dicebat. Oratio quam fecit beatus Thomas, quam omni die dicebat: Concede michi (...) per gloriam. Amen.»

Tantum exstant duae copiae huius postremae recensionis Ystoriae Guillelmi, Germaniae exaratae decurrente saeculo XV: quibus ignotis ab omnibus, anno 1932 eruditissimus A. Wilmart asseruit nec huius neque aliarum precum S. Thomae adscriptarum, Adoro te deuote excepta, copias exstare nisi serissimas; ac proinde iudicandas esse spureas.





Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264