CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Titum lectura

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87914] Super Tit., pr. Si sciret paterfamilias, et cetera. Lc. XII, 39. Per patremfamilias significatur praelatus Ecclesiae propter tria, quae debet exhibere, scilicet generationem ad fidem, eruditionem ad salutem, custodiam ad securitatem. Primum quidem, quia sicut est vita corporalis per animam, ita spiritualis per fidem. Ab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Et sicut ad vitam carnalem generatur quis per emissionem seminis corporalis: ita ad vitam spiritualem per infusionem seminis spiritualis, quod est verbum Dei, Matth. XIII, v. 3-17 et I Cor. IV, 15: per Evangelium ego vos genui. Item per eruditionem. Eccli. VII, v. 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Is. XLVIII, v. 17: ego dominus Deus tuus docens te utilia. Item per protectionem ac tutelam. Deut. XXXII, 10: circumduxit eum, et docuit, et cetera. Cuilibet enim praelato committitur cura subditorum. III Reg. XX, 39: custodi virum hunc, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius. Et Hebr. XIII, 17: ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Sed ad hanc generationem requiritur scientia. Os. IV, 6: quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et ideo dicit si sciret. Requiritur enim quod sciat. Item, ultra eruditionem, requiritur quod sit sollicitus. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Lc. II, 8: pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Ad custodiam vero fortitudo requiritur ad protegendum. I Mac. c. III, 3 de Iuda Machabaeo: induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo. Et ideo dicitur et non sineret perfodi domum suam, id est, Ecclesiam. I Tim. III, v. 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei. Haec domus est Dei, sicut domini, et praelati sicut famuli. Hebr. III, 5: Moyses quidem erat fidelis in tota domo illius, tamquam famulus; Christus vero tamquam filius in domo sua. Haec perfoditur a fure, id est, haeretico. Abd. cap. unico: si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Qui dicitur fur, quia occulte venit, et graditur in tenebris. Unde fur a furno dicitur, quod est obscurus; sic isti per obscura dogmata. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Item ex perversa intentione, quia intendunt occidere. Io. X, 10: fur non venit nisi ut furetur, et mactet et perdat. Item ex modo intrandi, quia non per ostium. I Io. IV, 3: et omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Anti-Christus, et cetera. Sic ergo ex praemissis trahitur convenienter intentio huius epistolae, in qua apostolus instruit Titum, quomodo regat Ecclesiam, ut patet in argumento.


Caput 1
Lectio 1

[87915] Super Tit., cap. 1 l. 1 Haec epistola dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi huius rei. In prima, primo ponitur persona salutans, quae notificatur tripliciter, scilicet ex nomine, cum dicit Paulus, quod significat humilitatem. I Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum, et cetera. Item ex conditione, cum dicit servus. Ps. CXV, 16: domine, ego servus tuus. Contra, Io. XIV: iam non dicam vos servos. Respondeo. Sancti quandoque dicuntur servi, quandoque non, sed filii. Duplex enim est servitus. Una est ex timore, quae non competit filiationi Dei, sed condividitur contra eam. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, et cetera. Alia ex amore, quae consequitur filiationem Dei. Et ratio huius distinctionis est, quia liber est qui est causa sui, qui operatur quod vult; servus vero est qui est causa alterius. Sed triplex est causa, quae est principium operis, scilicet finalis, formalis et efficiens. Si ergo propter causam finalem, sic omnes sancti sunt servi Dei, quia propter Deum faciunt. I Cor. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et hoc est ex amore, a quo procedit, quod omnia operemur propter Deum. Si vero propter causam moventem, quae est extrinseca, et compellit, sic est servitus timoris, et est malorum. Si propter causam formalem, sic est habitus inclinans, et sic quidam sunt servi peccati, quidam servi iustitiae, qui secundum habitum inclinantur ad malum vel ad bonum. Item ex auctoritate, cum dicit apostolus. Lc. VI, 13: elegit, scilicet super omnes fideles, duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit. Eph. IV, 11: primum quidem apostolos. Et describitur primo ab auctore, cum dicit Iesu Christi, quia ab ipso est electus. Gal. I, v. 1: non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et cetera. Item quia solum Christum annuntiabat. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum. Item quia legatus Christi, cuius auctoritate utebatur. II Cor. V, v. 20: pro Christo ergo legatione fungimur. Eph. VI, 20: legatione fungor in catena. II Cor. II, 10: si quid donavi propter vos in persona Christi. Item secundo describitur ex idoneitate; nam apostolus est annuntiator. Matth. ult.: docete omnes gentes, et cetera. Doctor autem debet habere fundamentum doctrinae, et perfectionem. Primum pertinet ad quemlibet, secundum vero pertinet ad praedicatores, et ad doctores. Et sicut in aliis scientiis sunt principia, sic in hac sunt articuli fidei, qui innotescunt cuilibet fideli secundum lumen infusum, et articuli sunt fundamenta fidei, quae est substantia rerum sperandarum, etc., Hebr. XI, 1. Et ideo dicit secundum fidem electorum Dei. Item requiritur perfectio doctrinae. Unde dicit et agnitionem veritatis. Duplex autem habetur cognitio veritatis, scilicet perfecta in patria, scilicet quando videbimus facie ad faciem, et imperfecta per fidem, quam habent sancti. Io. VIII, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Sed cuius veritatis? In agnitionem eius, quae est secundum pietatem. Religio enim et pietas, secundum Tullium, sunt partes iustitiae; et differunt, quia religio est cultus Dei. Sed quia Deus non solum est creator, sed etiam est pater, ideo non solum debemus ei cultum ut creatori, sed amorem et cultum sicut patri. Et ideo pietas quandoque pro cultu Dei sumitur. Iob XXVIII, 28: ecce pietas, ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini, ipsa est sapientia. Tertio describitur ex fine, et primo ponit ipsum finem; secundo eius dignitatem, ibi quam promisit. Finis autem est spes vitae aeternae, quia etsi Moyses possit dici apostolus, quia a domino missus; sed tamen non in spem vitae aeternae, sed terrae Hevei et Amorrhaei; sed Paulus est apostolus in spem vitae aeternae. Io. VI, 40: haec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo, et cetera. I Pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Promissio autem haec est firma dupliciter: primo, ex parte promittentis; unde dicit qui non mentitur. Deus enim veritas est, cuius contrarium est mendacium. Num. c. XXIII, 19: non est Deus quasi homo ut mentiatur. Secundo ex divino proposito dandi; unde dicit ante tempora saecularia. Saeculum, secundum philosophum, est mensura durationis uniuscuiusque rei. Tempora ergo saecularia sunt tempora distincta secundum diversas successiones rerum; quasi dicat: antequam tempus successivum inciperet esse. Et quia incepit hoc tempus cum mundo, ideo fuit ante principium mundi. Alia littera habet, aeterna, id est, antiqua. Sic enim aliquando accipitur aeternum, id est, antiquum. Vel aeterna, non secundum veritatem, sed secundum imaginationem. Et ante ista promisit hoc, quia haec sunt successiva. Sed promittere est verbo nuntiare suam voluntatem de dando. Et Deus ab aeterno protulit verbum suum in quo erat ut sancti haberent vitam aeternam. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem. Confirmatur autem haec spes ex manifestatione promissionis, unde dicit manifestavit autem suis temporibus, et cetera. Et describitur haec manifestatio tripliciter. Primo ex tempore, unde manifestavit quando verbum suum incarnari constituit; unde dicit temporibus suis, id est, tempore congruo, quo homo esset convictus de superbia, per quam peccaverat. Et sic primo medicus convincit aegrotum, ut eum congruentius sanet. Homo enim superbiebat de scientia, sed convictus est de ignorantia ante tempus legis, ubi peccavit in idololatria, et vitiis contra naturam. Item de virtutibus, et de his convictus est tempore legis. Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, et cetera. Item, secundo, describitur ex modo, quia per publicam praedicationem. Mc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Unde dicit in praedicatione. I Cor. IX, 17: dispensatio credita est mihi. Item tertio ex auctore. Unde dicit secundum praeceptum, et cetera. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, et cetera. Persona salutata ponitur, cum dicit Tito, quem describit tripliciter: primo ex nomine; secundo ex dilectione; tertio ex filiatione. Filius ergo est per dilectionem et fidem, quae debet esse communis, ut idipsum dicant omnes. Et ideo dicit communem fidem, quae etiam dicitur Catholica, id est, universalis. Unde dicitur Eph. IV, 5: una fides, unus dominus, et cetera. Bona vero optata sunt gratia et pax. Haec saepe coniungit, quia omnium spiritualium donorum principium est gratia, et pax, finis. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem. A Deo, et cetera.


Lectio 2

[87916] Super Tit., cap. 1 l. 2 Accedit ad narrationem; et, sicut dictum est, intendit munire Ecclesiam contra haereticos. Et primo monet Titum quod alios instruat ad resistendum haereticis; secundo docet, quomodo ipse eis resistat, ibi tu autem loquere, c. II. Item primo monet ut instituat episcopos, qui haereticis resistant; secundo ostendit necessitatem huius commissionis, ibi sunt enim multi. Item primo ponit commissionem Tito factam de instituendo episcopo; secundo ostendit quales debent esse episcopi, ibi si quis sine crimine; tertio manifestat quae dixit, ibi oportet enim. Quia ergo apostolus habuit universalem commissionem Ecclesiae gentium, et non poterat solus per se omnia exequi, ideo dicit huius rei gratia reliqui te Cretae, in Creta scilicet insula, ut loco apostoli, Ecclesiae Cretensi officium pastorale gerat. Prov. c. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Sed quod dicit ut quae desunt corrigas, videtur quod deberet dicere, suppleas. Respondeo. Dicendum est quod Glossa sic supplet: ut omnia quae sunt in malis, corrigas: et quae desunt in bonis, addas. I Thess. c. III, 10: impleamus ea quae desunt fidei vestrae. Vel dicendum est, quod est quoddam peccatum omissionis, et quoddam transgressionis, et utrumque indiget correctione. In sanctis autem et perfectis, sicut Titus fuit, non abundaverunt transgressiones; et ideo non dicit, transgressiones corrigas sed quae desunt, id est, omissiones. Et constituas presbyteros, id est, episcopos, unde inferius dicit oportet episcopum, et cetera. Et utitur indifferenter nomine episcoporum et presbyterorum. Unde sumpsit occasionem haereticus, qui ambivit episcopatum, quem quia non poterat adipisci, divisit se ab aliis, et multa falsa docuit. Inter quae dixit, quod episcopi in nullo differunt a sacerdotibus, quod est contra Dionysium in libro de Eccl. Hierar. Utitur ergo apostolus eodem nomine in utroque per identitatem rei, quia presbyter dicitur senior. Item, quia pertinet ad superiores episcopum constituere, licet eum canonici eligant. Et dicit constituas, non in villis, sed per civitates; sicut enim in republica reges sunt tantum in civitatibus, sic in spirituali regimine episcopi. I Petr. II, 9: regale sacerdotium. Item debent seniores esse. Eccle. X, 16: vae tibi, terra, cuius rex est puer. Et intellige senes non solum aetate, sed et moribus. Num. XI, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, et cetera. Item secundum formam Ecclesiae; unde dicit sicut ego disposui tibi. Prov. XIII: fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Deinde cum dicit si quis sine crimine, describit eos tripliciter, scilicet quantum ad seipsos, quantum ex parte uxoris et ex parte filiorum. De primo dicitur sine crimine. Si quis talis erit. I Io. I, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Dicendum est, quod aliud est crimen, aliud est peccatum. Peccatum dicitur quodcumque, sive magnum, sive parvum, sive occultum. Crimen autem magnum et infame. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, etc.; et postea subdit: qui ingreditur sine macula, et cetera. Non quod qui mortaliter peccat post Baptismum, non possit eligi; sed quod eligendus non sit infamis. Quo ad secundum dicit unius uxoris virum. Quod Orientales sic exponunt, id est, quod non habeat simul duas uxores, sicut quorumdam est consuetudo. Sed secundum hoc non esset necessarium quod apostolus hoc diceret; quia secundum leges Romanas, quibus apostolus scribebat, etiam ante fidem, non licebat simul habere plures uxores. Item I Tim. V, 9 dicit de vidua, quae fuit unius viri uxor, et tamen numquam licuit quod una plures viros simul posset habere. Et hoc modo vult istud etiam de vidua, scilicet quod non habuerit nisi unum virum. Sed Hieronymus dicit oportere, quod unam tantum uxorem post Baptismum habuerit, et quod non est vis, si ante Baptismum alias habuisset. Sed Augustinus et Ambrosius dicunt quod per Baptismum delentur omnia crimina; sed quod per Baptismum, matrimonium non deletur; ergo secundum hos dicendum est, et rectius, quod unam tantum et non plures, licet habuisset ante vel post. Secundum quosdam autem ratio huius est, quia signum esset incontinentiae si plures habuisset. Sed hoc non est verum; quia nihil repugnaret si plures habuisset meretrices, quae magis sunt incontinentes. Sed est alia ratio altior significato, scilicet quia ipse est dispensator sacramentorum, et ideo nullus defectus sacramentorum debet esse in eo; sed sacramentum matrimonii est significativum coniunctionis Christi et Ecclesiae; ergo ut signum respondeat signato, sicut Christus est unus, et Ecclesia una, sic et hic; quod quidem deficeret, si episcopus plures uxores habuisset. In veteri autem lege, patriarchae significabant coniunctionem hanc, non ut coniunctam Christo, sed coniungendam, et cum Ecclesia erat futura ex multis, ideo tunc non una, sed plures habebantur. Et ideo multitudo uxorum ipsorum hoc significabat. Quantum autem ad tertium, scilicet ex parte filiorum, subiungit, dicens filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, et cetera. Episcopus enim constituitur, ut superintendat: et qui constituitur ad aliquid debet esse exercitatus in illo, alias non prudenter institueretur. Praesumitur autem esse bene exercitatus, si bene alios rexit. Episcopus autem constituitur ad tria. Primo ut fidem doceat. Matth. ult.: docete omnes gentes, et cetera. Et ideo dicit fideles. Secundo requiritur quod populum instruat ad virtutes. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Peccata autem lasciviae magis abstrahunt a virtute. Eccli.: lascivus et imprudens non servabunt tempus. Et ideo dicit non in accusatione luxuriae. I Reg. III, 13: Heli condemnatur, quia filios de hoc non correxit. Tertio oportet, quod pertinaces corrigat. Unde dicit aut non subditos, id est, non obedientes. Eccli. XXX, 8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Deinde cum dicit oportet enim, exponit quod dixit, et primo quod dixit sine crimine; secundo sine quibus debet esse, ibi non superbum. Causa autem primi est, quia debet dispensare divina. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Ps. c, 6: ambulans in via immaculata, hic, et cetera. Deinde cum dicit non superbum, ostendit a quibus debet esse immunis: et primo ostendit a quibus criminibus; secundo quibus virtutibus luceat, ibi hospitalem. Peccatorum autem quaedam sunt carnalia, quaedam spiritualia. De primis non facit mentionem, quia omnino debent mundi esse ab eis. Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Sed tantum de spiritualibus, quae sunt quinque, quorum duo non habent locum in praelatis, scilicet invidia, quod est peccatum parvulorum. Iob V, v. 2: parvulum occidit invidia, praelatus autem est in summo. Item nec accidia, quia omnia ei ad votum succedunt; sed superbia, quia est in summo, et ira et cupiditas occasione temporalium, quorum est dispensator. Quantum ad primum dicit non superbum. Ps. c, 5: superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? Noli extolli, et cetera. Quantum ad secundum, primo excludit iram, cum dicit non iracundum. Secundo incendium irae, quod est vinum, dicens non vinolentum. Prov. XXIII, 29: cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et cetera. Tertio sequelam irae, quod est percussio. Ideo dicit non percussorem, id est, non crudelem. Is. l, 6: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus, et cetera. Vel, non percussorem, id est, non percutientem conscientias aliorum pravis moribus. I Cor. VIII, 10: et percutientem conscientiam eorum infirmam. Quantum ad tertium dicit non turpis lucri cupidum. I Tim. III, 8: non turpe lucrum sectantes. Sap. XV, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Deinde ponit bona, quae debet habere: et primo, quae pertinent ad conversationem vitae; secundo, quae ad veritatem doctrinae, ibi amplectentem. Et patent omnia.


Lectio 3

[87917] Super Tit., cap. 1 l. 3 Supra docuit qualem oportet esse episcopum in vita, hic ostendit qualem oportet esse in doctrina. Et primo ostendit quod ad ipsum requiritur diligentia studii; secundo ponit materiam studii; tertio eius utilitatem. Quantum ad primum dicit amplectentem. Aliquid enim amplectens, illud diligenter constringit, et amplexus ex dilectione fit. Oportet enim eum scientiae inhaerere cum amplexu, id est firma adhaesione animi et cordis dilectione. Sap. VI, 14: praeoccupat eos, qui se concupiscunt. Prov. IV, 8: arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. Materia studii non debent esse fabulae, nec temporalia, sed sermo fidelis, id est verus. Ps. CXLIV, 13: fidelis dominus, et cetera. Vel sermo fidelis, id est, fidei, in qua oportet episcopum instrui. Sed aliqui student in eis dupliciter, ut scilicet addiscant solum et operentur. Sed hoc non sufficit episcopo, sed oportet ut et alios instruat. Et ideo dicit qui secundum doctrinam est. I Tim. IV, 12 dicitur: nemo adolescentiam tuam contemnat, sed esto exemplum fidelibus in verbo, in conversatione. Utilitas est facultas exequendi officium suum. Officium autem praelati est sicut pastoris. Io. ult.: pasce oves meas. Pastor vero duo habet facere, scilicet pascere gregem, I Petr. V, 2: pascite qui in vobis est gregem Dei, item arcere lupum. Sic et episcopus pascere debet per doctrinam veram. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et ideo dicit ut sit potens exhortari in doctrina. Non dicit ut exhortetur sed ut potens sit exhortari. Quod est quando habet in promptu exhortationes quando est necesse exequi. Quod figuratur Exod. XXV, 27, per vectes in circulis arcae, ut arca scilicet posset portari. Lc. ult.: potens in opere et sermone. Et dicit sana, id est, absque corruptione falsitatis. Infra II, 1: tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. I Thess. II, 3: exhortatio nostra non fuit de errore, neque de immunditia, et cetera. Item ut custodiant contra haereticos. Et ideo dicit et eos qui contradicunt arguere, id est, convincere. Et hoc per studium sacrae Scripturae. II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum. Iob VI, 10: nec contradicam sermonibus sanctis. Et haec duo secundum philosophum pertinent ad opus sapientis, scilicet non mentiri de quibus novit, quantum ad primum; et mentientem manifestare posse, quantum ad secundum. Consequenter cum dicit sunt enim multi, ponit necessitatem dictorum. Et primo ex parte falsorum doctorum, secundo ex parte malorum auditorum, ibi dixit quidam. Circa primum duo facit, quia primo describit conditionem falsorum doctorum; secundo perversitatem studii ipsorum, ibi qui universas. Item primo ostendit eorum conditionem; secundo docet remedium contra eos, ibi quos oportet. Conditionem ostendit quadrupliciter. Et primo ex numero, cum dicit multi. Eccli. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Secundo ex vitio inobedientiae, cum dicit etiam inobedientes, quantum ad Deum et suos superiores. Rom. I, 30: parentibus non obedientes. I Reg. XV, 23: peccatum inobedientiae, sicut idololatria dicitur esse. Tertio ex vaniloquio, cum dicit vaniloqui, scilicet quo ad se. Ps. XCIII, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Sap. XIII, 1: vani sunt homines, in quibus non subest scientia Dei; et praecipue vani sunt haeretici; ideo subiungit dicens seductores, scilicet quo ad inferiores. II Tim. III, v. 13: mali homines et seductores, et cetera. Quarto ex loco, cum dicit maxime qui de circumcisione, qui cogebant homines iudaizare. Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Contra quos ponit remedium. Non enim sunt tolerandi, quia corrumperetur populus et imputaretur pastori. Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, et cetera. II Tim. IV, v. 2: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Et ideo dicit quos oportet redargui. Deinde cum dicit qui universas, etc., describit horum studium; et primo describit ex damno quod inferunt; secundo ex falso quod docent; tertio ex lucro quod concupiscunt. Damnum est, quia universas domos subvertunt. Doctrina enim Catholica publice proponitur in Ecclesia, sed haeretici latenter; et ideo quaerunt latibula. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Et ideo circumeunt per domos, ut seducant praecipue mulieres. II Tim. III, 6: ex his sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Docentes quae non oportet, id est vana et inutilia. Nec quaerunt lucrum spirituale, sed temporale; et ideo addit turpis lucri gratia, scilicet temporalis, vel propriae gloriae. Sap. c. XV, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Deinde cum dicit dixit quidam, describit auditores, quia isti erant Cretenses, et ad hos refert hoc opus. Et primo ostendit conditionem; secundo dat remedium, ibi quam ob causam. Circa primum, primo describit conditionem per testimonium; secundo confirmat. Dicit ergo: tales sunt doctores, sed et auditores sunt similiter seducibiles iuxta testimonium cuiusdam poetae eorum, scilicet Epimenidis, quem hic Paulus dicit eorum prophetam. Ubi nota quod propheta aliquis dicitur, qui a Deo illuminatur secundum intellectum, ad cognoscendum aliqua supra communem cognitionem. Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Item qui exponit prophetias eodem spiritu, et eodem modo quo sunt traditae. Item qui profert aliquid propheticum. Unde potest proferri aliquid propheticum ex quodam interiori instinctu, etiam praeter suum intellectum. Io. XI, 51: Caiphas, cum esset pontifex, prophetavit. Non enim prophetavit secundum suam intentionem, qui dicebat expedire eum mori, intelligens sic, ne seduceret populum. Nihilominus tamen fuit motus ad id dicendum per spiritum. Et hic modus prophetandi est apud illos, qui accipiunt primum verbum aliquorum pro omine quod etiam fit a Daemonibus. Et dicit proprius, quia proprie descripsit eorum conditiones. Deinde cum dicit Cretenses, proponit testimonium, et notat eos de tribus, scilicet de corruptione rationalis, cum dicit semper mendaces. Ps. LIV: perdes omnes qui loquuntur mendacium. Item de corruptione irascibilis, cum dicit malae bestiae, id est, crudeles; bestiae dicuntur, quasi vastiae, quia crudeles sunt. Prov. c. XXVIII, 15: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Et dicit malae, quia, secundum philosophum in politicis homo quando secundum rationem operatur, est optimum animalium; sed quando declinat ad malitiam, est pessimum; quia si declinat propter crudelitatem, nulla bestia ita est crudelis. Unde dicit quod decies millies est peior malus homo quam mala bestia. Item de corruptione concupiscibilis, cum dicit ventres pigri, id est, pigritiam habentes ex ventre: erant enim gulosi, et tales quaerunt quietem. Lc. XII, 19: anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Confirmat autem testimonium, cum dicit testimonium, et cetera. Glossa: per hoc intelligimus quod doctor sacrae Scripturae accipit testimonium veritatis, ubicumque invenerit. Unde apostolus in pluribus locis recitat dicta gentilium, sicut in I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Item Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Nec propter hoc approbatur tota eorum doctrina; sed eligitur bonum, quia verum a quocumque dicatur, est a spiritu sancto, et respuitur malum. Unde dicitur Deut. XXI, 11 in figura huius, quod si quis viderit puellam in numero captivorum, debet praecidere ungues et capillos, id est, superfluitates.


Lectio 4

[87918] Super Tit., cap. 1 l. 4 Posita conditione Cretensis populi, hic ponit remedium; et primo ponit remedium reprehensionis; secundo assignat dictorum rationem, ibi omnia munda. Circa primum tria facit, quia primo hortatur Titum ad reprehendendum eos; secundo reprehensionis finem ostendit, ibi ut sani; tertio docet debitum modum perveniendi ad finem, ibi non intendentes. Dicit ergo: Cretenses sunt malae bestiae, quibus scilicet debetur flagellum et castigatio. Et ideo increpa illos dure. Prov. c. VI, 23: via vitae, increpatio. Ps. LXVII, 31: increpa feras arundinis. Sed contra II Tim. IV, 2: in omni patientia. Respondeo. Duplex est ratio exhortationis huius. Una ex parte eorum qui reprehenduntur. Cretenses enim duri et pertinaces erant, et ideo dure eos reprehendi iubet; non autem Ephesii, quorum archiepiscopus erat Timotheus. Alia ex parte reprehendentium, quia et Titus fuit lenis et mansuetus, et ideo inducitur quasi ad contrarium; sed Timotheus erat rigidus, et ideo inducitur ad patientiam. Deinde cum dicit ut sani sint in fide, tangit finem reprehensionis. Nam homo est sanus, in quo non est corruptio. Et sic sanus est in fide, qui in nullo habet eam corruptam. Horum autem fides vitiabatur per haereticos. II Cor. XI, 3: timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo Iesu. I Tim. VI, 3: si quis autem aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi, et cetera. Modus perveniendi ad sanitatem est si vitent errores Iudaeorum. Unde dicit non intendentes Iudaicis fabulis. In lege enim erant duplicia documenta fidei, scilicet quaedam circa credenda. Item quaedam mandata religionis, quae erant servanda circa cultum Dei. Et prima vocat fabulas; secunda, mandata hominum, et non Dei. Ex quo videtur quod condemnet vetus testamentum, ut dicunt Manichaei. Sed quod dicit fabulis, potest referri ad eorum narrationes, praeter doctrinam legis, quae sunt fabulosa, ut Thalmuth. I Tim. I, 4: ne intenderent fabulis et genealogiis interminatis. Vel ipsa doctrina, quae fuit olim veritas, nunc secundum quod ipsi intelligunt, sunt fabulae; sicut illud Is. VII, 14: virgo concipiet, etc., fuit veritas; sed nunc quia ipsi dicunt adhuc hoc esse implendum, est fabulosum. Item mandata hominum possunt intelligi non quae sunt in lege Moysi, sed traditiones seniorum, Matth. XV, 2. Sed numquid mandatis hominum non est obediendum? Respondeo quod sic quamdiu non avertunt a veritate Dei. Et ideo subdit aversantium se a veritate. II Tim. IV, 4: a veritate quidem auditum avertent, et cetera. Simile habetur Matth. XV, 9: sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Simile dicitur Mc. VII, 7. Vel dicendum est quod mandata, quae sunt in lege Dei, sunt facta mandata hominum. Quando enim servantur in signum futurae veritatis, sunt mandata Dei; sed quando volunt ea servare postquam corpus nostrum mortuum est legi, sunt mandata hominum. Deinde cum dicit omnia munda, in speciali ostendit dictorum rationem, scilicet quomodo avertunt se a veritate, et quomodo dicunt fabulas, et mandata hominum; quod est praecipue de discretione ciborum secundum legem, quam pseudo quidam dicebant esse servandam. Et ideo primo ostendit quomodo hi cibi habent se ad bonos; secundo quomodo ad malos, ibi coinquinatis autem. Dicit ergo: non intendentes Iudaicis fabulis de cibis: quia omnia, scilicet cibaria, sunt munda mundis. Sed infert: ergo adulterium est mundum mundis. Respondeo. Dicendum est quod non: quia ex hoc ipso quod adulterium est, immundat. Sed sunt munda mundis illa, quae de se non immundant. Ad haec, Matth. XV, 11: ea quae intrant in os, non coinquinant hominem. Ergo omne quod intrat in os, mundum est. Sed duplex est obiectio. Una quod Lev. XI, 7 dicitur, quod quando aliquod animal non ruminat, vel non scindit ungulam, est immundum. Respondeo, secundum Augustinum contra Faustum. Aliquod est immundum, vel secundum rei naturam, vel secundum significationem: puta si hoc nomen stultus, secundum se sumatur, inquantum est vox quaedam, sic non est immundum, sed bonum. Si vero secundum significationem, quia significat defectum sapientiae, et sic habet immunditiam. Actus autem illius populi erant actus prophetici. Unde porcus secundum quod res quaedam, non est immundus; sed secundum quod significat hominem voluptatibus se involventem. Sed nunc veritate veniente cessant, et utuntur cibis homines secundum suam naturam. Alia quaestio est quod Act. XV, 28 mandaverunt apostoli, quod abstinerent se a sanguine et suffocato; ergo videtur quod non sit licitum hoc comedere; non ergo omnia munda mundis. Respondeo. Aliqui credunt quod illud mandatum intelligatur ad litteram, et quod obligat usque modo, ut apud Graecos, et etiam aliquando apud Latinos. Aliqui autem dicunt, quod non intelligitur secundum litteram, sed secundum mysterium, ut per sanguinem intelligatur homicidium, et a suffocato, id est, oppressione pauperum. Et hoc bonum est, sed non est tota ratio praecepti; et ideo dico, quod ad litteram est praeceptum, et tamen non obligamur. Quaedam enim prohibentur quia mala sunt, et haec simpliciter sunt vitanda. Aliqua vero, quae non sunt mala simpliciter, sed pro tempore, et haec sunt servanda existente causa. Et haec apostoli prohibuerunt, non quia mala secundum se, quia Matth. XV, 11 dicit dominus contrarium. Sed ratio erat, quia conversi erant quidam ex Iudaeis, quidam ex gentibus: et ideo oportebat ad hoc quod unus populus ex eis fieret, quod uni condescenderet alius, ut Iudaeis, quibus abominabile erat comedere sanguinem et suffocatum, condescenderetur. Et ideo ad servandam pacem, instituerunt apostoli hoc esse servandum pro tempore illo. Deinde cum dicit coinquinatis, ostendit quomodo se habent ad malos; et circa hoc tria facit, quia primo ostendit hoc; secundo assignat causam, ibi sed inquinatae; tertio manifestat per signum, ibi confitentur se nosse Deum. Dicit ergo: cibi isti mundi sunt mundis, sed immundi coinquinatis, id est his qui habent conscientiam coinquinatam. Eccli. c. XIII, 1: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et infidelibus, id est, qui habent malam fidem. Is. XXI, 2: qui incredulus est, infideliter agit. Sed numquid facit peccator et infidelis immundam eleemosynam? Dicendum est quod apostolus non ponit affirmativam, sed negativam. Unde non dicit, omnia, sed nihil mundum eis, quod est verum: quia nihil eis perfecte mundum est, quia nihil est mundum in actibus, nisi in finem debitum ordinatum sit. Isti autem sunt extra finem. Sed numquid aliquid est eis mundum? Sic. Sed contra: quia omne quod non est ex fide, peccatum est. Dicendum est, quod malum numquam corrumpit totum bonum. Impossibile enim est quin in peccatore quolibet sit aliquod bonum, scilicet naturae, etiam in Daemonibus: quando ergo peccator facit aliquod bonum secundum quod est peccator et infidelis, totum est peccatum ex radice. Sed si quid facit ex principio alicuius boni quod habet, ut fidei informis, vel naturae, non est immundum. Et ideo signanter dicit coinquinatis et infidelibus, id est, inquantum sunt huiusmodi. Comedebant enim contra conscientiam, et errabant in fide. Et ideo quod de natura sua est mundum, fecerunt sibi immundum. Cuius causa est, quia causa actuum eorum est immunda, scilicet voluntas et intellectus, quae sunt in eis depravata. Unde dicit sed inquinatae sunt eorum mentes, scilicet per infidelitatem, et conscientia, scilicet per peccatum. Bar. III, 10: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, et cetera. Deinde cum dicit confitentur, etc., ostendit fidem per signum. Si enim aliquis dicat quod eorum dicta sunt vera, immo quod habent fidem unius Dei et confitentur eum, hoc excludit. Et primo ostendit bonum quod erat in eis, scilicet quod confitentur, scilicet labiis exterioribus, se nosse Deum. Is. XXIX, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ier. XII, 2: prope es tu ori eorum. Secundo ostendit defectum interiorem; et primo quantum ad praesentia; secundo quantum ad futura, ibi incredibiles. Quo ad praesentia, quia negant eum factis. Qui enim peccat, inquantum est de se, negat eum factis: quia qui confitetur Deum, confitetur et eius potestatem, scilicet quod est ei obediendum. Et ideo si non obedit peccando, negat factis, confitetur ore. Sed dicis: quicumque negat Deum, est infidelis; peccatores negant Deum factis, ergo peccatores sunt infideles. Respondeo. Sicut habens scientiam in universali, potest errare in particulari; ita habens fidem in universali, in particulari tamen agibili corrumpitur, propter corruptionem affectus. I Tim. V, 8: fidem negavit, et est infideli deterior. Quomodo autem quo ad futura deficiunt? Certe, quia non solum negant, sed sunt indispositi ad redeundum ad Deum. Sunt enim tria per quae homo redit ad Deum, scilicet Dei gratia, Rom. V, 9: iustificati gratia ipsius, secundum est fides, Act. c. XV, 9: purificans fide corda eorum, tertium, exercitium boni operis, Rom. II, 13: factores legis iustificabuntur. Haec tria excludit ab ipsis: primo gratiam, ibi cum sint abominati, id est, non accepti ad gratiam. Secundo fidem, cum dicit incredibiles, id est, non apti ad credendum. Ez. c. II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Tertio tertium, quia ad omne opus bonum reprobi, id est, reprobandi. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos.


Caput 2
Lectio 1

[87919] Super Tit., cap. 2 l. 1 Superius apostolus instruxit Titum quales ministros instituat ad arcendum haereticos, hic docet quid ipse circa eos faciat. Et primo proponit hoc in generali; secundo distinguit per partes, ibi senes. Dicit ergo: ita dixi quod oportet episcopos constituere, sed ne credas quod tu sis propter hoc alienus a cura, imo maior debet esse tibi sollicitudo ad instruendum. Ideo tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, scilicet per quae fides incorrupta aedificatur. Supra I, 9: ut sis potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Deinde ostendit idem per partes; et primo ponitur doctrina sana contra perversitatem vitae; secundo contra haereticos et errores, ibi stultas autem quaestiones. Circa primum duo facit, quia primo instruit singulas conditiones hominum; secundo generaliter omnes, cap. III, 1, ibi admone illos. Iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo instruat liberos; secundo quomodo instruat servos, ibi servos. Item primo ostendit quomodo instruat liberos verbo; secundo exemplo, ibi in omnibus teipsum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo instruat senes; secundo quomodo doceat iuvenes, ibi adolescentulas. Item prima in duas, quia primo ostendit quomodo instruat senes mares; secundo quomodo anus foeminas, ibi anus. Sciendum est autem, quod quaedam bona sunt ad quae senectus disponit, quae primo ponit; secundo quaedam bona quibus senectus contrariatur; et haec secundo ponit, ibi sani in fide. Inter bona vero ad quae senectus disponit, unum est contemptus delectationum; aliud est perfectio sapientiae et prudentiae. Disponit quidem senectus ad contemptum delectationum. Iuvenum enim corpora fervent naturali calore, ex quo concitatur iuventus ad delectationes corporales, quae praecipue consistunt in cibis, et potibus, et venereis. Sed ad vitandum haec disponit senectus. Senes enim sunt mortificati. II Reg. XIX, v. 35: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel amarum? Et ideo dicit ut sobrii sint, quantum ad cibos et potus, et pudici, quantum ad venerea. Gen. XVIII, 12: postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Sed si senectus ad hoc disponit, quare hoc monet? Respondeo. Aliquando contingit ex magna perversitate quod senex reducitur ad puerilia peccata. Is. LXV, 20: puer centum annorum morietur: et peccator centum annorum maledictus erit. Et duplex est ratio quare hoc contingit. Aliter enim ad hoc movetur senex, aliter iuvenis. Iuvenis enim incitatur ad haec ex instinctu passionis; sed senex ex electione, propter duo. Nullus enim vult esse sine delectationibus, et tanto plus appetit eas, quanto maiores molestias sentit. Senex autem patitur multa incommoda et defectus naturae. Et ideo quando non habet spirituales delectationes, quaerit corporales. Secunda ratio est, quia iuvenis quandoque refraenatur per pudorem; senes autem, secundum philosophum, sunt inverecundi, quia sunt antiqui et multa experti; iuvenes autem vani et verecundabiles naturaliter: et ideo refrenantur, sed non senes. Item senectus disponit ad prudentiam, propter experimentum longi temporis. Iob XII, 12: in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Eccli. XXV, 7: quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus, et consilium. Corona senum multa peritia. Unde subdit prudentes. Contingit tamen aliquando senem esse fatuum. Eccli. XXV, 4: senem fatuum et insensatum. Et hoc est ex duobus quod senex est fatuus: prudentia enim acquiritur per exercitium; quando ergo in iuventute se in bonis non occupant, sunt in senectute imprudentes. Eccli. XXV, 5: quae in iuventute tua non congregasti, quomodo invenies ea in senectute tua? Item alia ratio est, quia in iuventute quandoque affluunt voluptatibus, et maxime superfluitate ciborum; et ideo desiccatur eorum cerebrum. Prov. XX, 1: luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens. Deinde ponit ad quae contrariatur senectus: et primum est fides; secundum dilectio; tertium patientia. Quantum ad primum dicit sani in fide, quia sine ea impossibile est placere Deo, Hebr. XI, 6. Sed quod aliqui non sunt sani in fide, maxime in aliquo novo quod proponitur senibus credendum, contingit ex duobus. Primo quod senes non sunt firmi in aliquo novo propter praesumptionem sapientiae, et ideo non credunt aliis. Iob XII: et senes sunt in nobis. Item quia naturale vitium senum est, quod sint increduli; quia sunt experti se saepius esse deceptos. Et ideo loquuntur semper cum forte vel fere; adverbiis temperativi modi et dubitativi modi. Incredulitas autem repugnat fidei. Is. I: qui incredulus est, infideliter agit. Quantum ad secundum dicit in dilectione. Et hoc ideo, quia plenitudo legis est dilectio. Et monet ad hoc propter duo. Primo quia in senibus parum est amicitiae, quia amor nutritur per convictum. Nullus autem vult diu convivere cum tristibus. Senes autem sunt tristes, et ideo non est cum eis amicitia. Item quia senes diligunt propter utilitatem tantum, sicut iuvenes propter delectabile. Senex enim indiget sustentatione. Quantum ad tertium dicit in patientia, et monet ad hoc propter tria. Primo quia senes multa mala sive incommoda circumveniunt; et ideo indigent patientia contra turbationes. Alia ratio est: senes enim vivunt in memoria multorum, unde semper dicunt antiqua; iuvenes autem vivunt in spe magnorum; et ex hoc senes dupliciter ad impatientiam moventur, propter bona scilicet quae habuerunt et carent eis, unde Boetius: summa miseria est, fuisse felicem. Thren. I, 7: recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae, praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis. Item quia vivunt in memoria, contingit quod aliqui, qui modo eos despiciunt, aliquando fuerunt peiores; et ideo turbantur. Iob XXX, v. 1: nunc autem derident me iuniores tempore, quorum patres non dignabar ponere cum canibus meis. Tertia ratio est, quia quanto senex appropinquat ad finem vitae, tanto magis desiderat vivere. Unde videns se deficere, magis tristatur. Deinde cum dicit anus, docet qualiter vetulae instruantur. Et primo docet qualiter vetulae instruantur in vita; secundo in doctrina. Item primo qualiter in habitu; secundo qualiter in victu; tertio quomodo in verbo. Quantum ad primum dicit in habitu sancto, id est, carentes lascivia et pompa. Et hoc convenit omni mulieri. I Pet. III, 3: quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, vestimentorumque cultus, et cetera. I Tim. II, 9: similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, et cetera. Sed specialiter anus hoc servare debent; quia iuvencularum est propter viros suos modeste se ornare; quod intelligitur simpliciter de omni motu corporis. Eccli. c. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. Quantum ad secundum dicit non criminatrices. Duo enim sunt in sene. Unum quod commune est senibus, scilicet quod sunt suspiciosi, quia viderunt multa mala, quae similiter praesumunt de aliis. Item in mulieribus quae specialiter sunt zelotypae, et utrumque contingit in vetula, quia ratione aetatis est suspiciosa; ratione sexus est zelotypa. Eccli. XXVI, 9: in muliere zelotypa flagellum linguae omnibus communicans. Et ideo non criminatrices. Quantum ad convictum dicit non multo vino servientes. Et de viris dixit ut sobrii sint. Et dicit, non multo, quia quandoque utuntur eo propter frigiditatem earum. Quantum ad doctrinam dicit bene docentes. Contra I Cor. XIV, 34: mulieres in Ecclesiis taceant, non enim eis permittitur loqui, sed subditas esse. I Tim. II, 11: mulier in silentio discat cum omni subiectione: docere autem mulieri non permitto. Respondeo. Dicendum est quod doctrina publica, quae fit in populo, interdicitur mulieri; sed privata, qua quis familiam docet, ei conceditur. Prov. XXXI, 1: visio, qua erudivit eum mater sua, et cetera. Prov. IV, 3: nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea, et docebat me, atque dicebat, et cetera. Et bene dicit ut prudentiam doceant magis ad anus quam ad viros, quia quandoque docent fabulas aniles magis quam proficua, et etiam quia magis ipsae conversantur cum pueris et cum familia, quam viri. Deinde cum dicit adolescentulas, ostendit qualiter instruat iuvenes, et primo ostendit qualiter instruat iuvenes foeminas; secundo qualiter mares iuvenes, ibi iuvenes similiter. Item prima in tres, quia primo ostendit qualiter se habeant ad personas coniunctas; secundo ad seipsas; tertio ad subiectos. Quantum ad primum dicit ut viros suos ament. Viro enim debetur amor. Prov. XII, 4: mulier diligens corona est viro suo. Eccli. XXV, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo, etc., et infra: vir et mulier bene sibi consentientes. Vel sic, ut prudentiam doceant adolescentulas et viros, et cetera. Sed prima expositio est melior. Et filios diligant, hoc est naturale. Is. XLIX, v. 15: numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et nota quod dicit ut viros ament, et filios diligant, quia ad viros est amor ferventior, sed ad filios naturalior. Sed quantum ad seipsas, tria dicit: unum quo ad rationem, scilicet prudentes. Prov. XIX, 14: domus et divitiae dantur a parentibus, a domino autem proprie uxor prudens. Et hoc necessarium est, quia iuventus earum et sexus contrariatur prudentiae. Aliud est quantum ad concupiscibilem, scilicet cum dicit castas. Tertium vero quantum ad irascibilem, cum dicit sobrias. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Sed quantum ad subiectos, primo ponit curam eorum; secundo modum; tertio rationem assignat. De primo dicit domus curam habentes. Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens vero instructam quoque destruet manibus. In cura autem sunt duo observanda mulieri; sunt enim ut plurimum iracundae. Eccli. c. XXV, 23: non est ira super iram mulierum. Et ideo dicit benignas, quasi dicat: cum mansuetudine regant. Aliud est, quia quando mulier potestatem habet, nititur in contrarium viro suo. Eccli. XXV, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Ideo dicitur subditas viris suis. Unde dicitur Gen. III, 16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Et hoc ideo ut non blasphemetur verbum Dei, id est, non detis occasionem blasphemandi. Et haec omnia notantur Tob. X, 13 ubi dicitur, quod Raguel et Sara monuerunt filiam suam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. Consequenter ostendit qualiter doceat mares iuvenes, scilicet ut sobrii sint, quod repetit, quia ebrietas est principium vitiorum. I Pet. V, 8: sobrii estote, et cetera.


Lectio 2

[87920] Super Tit., cap. 2 l. 2 Supra apostolus Titum docuit de quibus instruat subditos liberos. Et quia non tantum verba prosunt, sed etiam exempla, ideo docet ut se exemplum praebeat, primo generaliter; secundo specialiter, ibi in doctrina; tertio rationem huius assignat, ibi ut is qui ex, et cetera. Dicit ergo: quia aetate iuvenis es, praebe te in exemplum omnibus bonorum operum. Praelatus enim debet esse quasi forma existens discipulis. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Io. XIII, v. 15: exemplum dedi vobis, et cetera. Deinde cum dicit in doctrina, ponit specialia, in quibus debet se praebere exemplum: primo ostendit quis debeat esse eius actus, scilicet in doctrina; unde dicit in doctrina. Hoc enim est proprium praelati. Ier. c. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et ei maxime convenit, ut qui habet alios episcopos sub se, ut dicitur supra I, 5: episcopos constituas, et cetera. Ideo debet alios docendo, eis exemplum doctrinae praebere. I Tim. IV, v. 16: attende tibi et doctrinae. Item monet eum quantum ad vitam; et primo declinare a malo. Is. I, 16: quiescite agere perverse. Et ideo dicit in integritate, per incorruptionem. Sicut enim corpus perdit integritatem per corruptionem membrorum suorum, ita anima per corruptionem peccati. In praelato autem est integritas sensus per prudentiam, affectus per charitatem, corporis per castitatem. Thess. ult.: integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu domini nostri Iesu Christi servetur. Secundo quod sit gravis quantum ad bona quae cum charitate fiunt. Grave autem duo habet, unum quia descendit, et secundum hoc vituperatur. Ps. IV, 3: filii hominum usquequo gravi corde, etc.; aliud est, quod est stabile et firmum. Et ideo illi dicuntur graves, qui non de facili moventur a bono; ita hic cum dicit in gravitate, et hoc commendatur. Ps. XXXIV, 18: in populo gravi laudabo te. Deinde ostendit qualis debet esse eius doctrina et verbum. Et dicit quod debet esse sanum, id est, non corruptum falsitate. II Tim. I, 13: formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et cetera. Prov. XVII, 7: non decet principem labium mentiens. Item quantum ad modum, cum dicit irreprehensibile, id est, ut proferatur tempore suo, et cum omni decentia et provocatione ad correctionem. Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobatur parabola; non enim dicet illam in tempore suo. Finis autem doctrinae est ut is qui ex adverso est, vereatur, etc., quasi dicat: si omnes bene se habeant, scilicet praelati et subditi, adversarii non possunt vobis nocere. I Pet. II, 15: sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. I Tim. V, 14: nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Deinde cum dicit servos, docet qualiter instruat servos, et primo facit hoc; secundo eius rationem assignat, ibi apparuit. Circa primum tria facit, quia primo inducit servos ad subiectionem; secundo determinat modum eius, ibi in omnibus; tertio ostendit necessitatem doctrinae huius, ibi ut doctrinam. Dicit ergo: admone servos dominis suis subesse. I Pet. II, 18: servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Col. c. III, 22: servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, et cetera. Idem dicit Ephes. VI, 5. Et quare monet hoc tam frequenter apostolus? Respondeo. Non sine causa. Haeresis enim incepit apud Iudaeos, quod servi Dei non deberent servire hominibus, et ex hoc etiam derivatum est in populo Christiano, quod dixerunt quod per Christum filii Dei facti, non deberent esse servi hominum. Sed Christus per fidem non venit tollere ordinem iustitiae, immo per fidem Christi iustitia servatur. Iustitia autem facit alios aliis subdi. Sed servitus huiusmodi est quantum ad corpus. Nam per Christum nunc liberamur a servitute quantum ad animam, sed non a servitute, nec a corruptione corporis; sed in futuro liberamur etiam a corruptione et servitute corporali. I Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum Deo et patri, et cetera. Sed quod dicit in omnibus, potest referri primo ad hoc quod dicit subditos, ut intelligatur in omnibus, scilicet ad quae se extendit ius dominativae potestatis; vel ad hoc quod dicit placentes. Debet enim esse subiectio, primo ut serviant sine offensione, non cum murmure et tarditate. Col. I, 10: per omnia placentes Deo. I Cor. X, 33: ego per omnia omnibus placeo. Contra Gal. I, 10: si hominibus placerem, Christi servus non essem. Respondeo. Placere homini propter ipsum est vituperabile, sed propter Deum est laudabile. Secundo ut sint sine repugnantia; ideo dicit non contradicentes. Eccli. IV, 30: non contradicas verbo veritatis. Tertio sine fraude; unde dicit non fraudantes. Ubi unum removet, et alterum astruit. Removet fraudem; servis enim committuntur bona dominorum. Lc. XIX: tradidit eis bona sua. Astruit in omnibus bonitatem; et ideo dicit sed in omnibus fidem bonam ostendentes. Sed quo fine sunt haec fienda? Non quidem propter terrenum favorem sed propter gloriam Dei, unde dicit ut doctrinam salvatoris nostri domini ornent, et cetera. Glossa: ornamentum doctoris est honesta vita discipuli, sicut sanitas infirmi est laus medici. Doctor curator est animarum. Si ergo nos ostendimus bona opera, laudatur doctrina Christi. Is. LII, 5: iugiter tota die nomen meum blasphematur. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, et cetera.


Lectio 3

[87921] Super Tit., cap. 2 l. 3 Supra apostolus instruxit Titum qualiter doceret servos et liberos, et conclusit quasi rationem, ut scilicet doctrina Christi ornaretur, hic, assignans plenam rationem dictorum, exponit quod dixit per bonam conversationem. Et primo praemittit gratiam et doctrinam Christi; secundo inducit eum ad gratiae praedicationem, ibi haec loquere. Item primo proponit gratiae apparitionem; secundo eius instructionem, ibi erudiens nos; tertio eius operationem, ibi qui dedit. Sciendum est autem quod gratia importat misericordiam, quia gratia est de eo quod gratis datur, et quod gratia datur hoc misericorditer datur. Misericordia autem semper in Deo fuit, tamen olim circa homines latebat. Ps. XXXV, v. 6: domine, in caelo misericordia tua. Ante Christum enim omnes quantumcumque essent iusti, erant sub damnatione, sed Christo filio Dei carnem assumente, apparuit gratia. I Tim. c. III, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Ps. LXXIX, 2: qui sedes super Cherubim, manifestare. Sed quanto quis est potentior, tanto eius gratia magis desideratur. Unde gratia Dei desideranda est; et hoc est quod dicit gratia Dei. Et hoc ad salvandum, unde dicit et salvatoris nostri. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni solummodo populo Iudaeorum, sicut olim, sed omnibus hominibus. Is. XL, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est. Is. LII, 10: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri. Et potest dici quod in nativitate Christi apparuit haec gratia dupliciter. Uno modo et primo, quia per maximam Dei gratiam datus est nobis. Unde eius conceptio cum sit operatio totius Trinitatis, attribuitur tamen specialiter spiritui sancto, qui est principium gratiarum. Et haec gratia apparuit omnibus hominibus, et specialiter homini Christo. Io. c. I, 14: plenum gratiae et veritatis. Ex hac gratia, secundo, est consecuta instructio humani generis; quia ante Christum fuit mundus in ignorantia et haeresi. Is. IX, v. 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Unde dicit erudiens nos, scilicet sicut homo erudit filium. De duobus autem erudivit nos, quia duo necessaria sunt homini, scilicet bonum opus et recta intentio. Primo ostendit quomodo Christus nos de primo erudivit; secundo, de secundo, ibi expectantes. Dicit ergo ut abnegantes impietatem et saecularia desideria. Notandum est quod dicit impietatem et saecularia desideria, quia omnia peccata vel consistunt in his, quae sunt directe contra Deum, quae dicuntur peccata impietatis. Pietas enim proprie est, secundum quam colimus parentes et patriam. Sed quia Deus est principalis pater noster, ideo pertinet ad cultum Dei pietas. Iob XXVIII, 28, secundum aliam litteram, ubi nos habemus sic: ecce timor domini ipsa est sapientia, habetur: ecce pietas ipsa est sapientia. Et ideo peccata contra Deum dicuntur esse impietates. Rom. I, 18: revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et ibi loquitur de idololatria. Vel consistunt in abusu temporalium, et haec sunt saecularia desideria. Est autem saeculum spatium mensurans periodum rerum. Unde per saecularia intelliguntur res saeculares et omnia peccata quae in proximum committuntur, vel in se per earum abusum. Deinde cum dicit sobrie, etc., ostendit quid boni faciamus. Et dicit sobrie, quantum ad se; iuste, ad proximum; pie ad Deum. Sobrie ad se, quasi mensurate; bria enim mensura est, et hoc est si homo cum mensura rationis utatur exterioribus rebus et propriis passionibus. Unde sobrietas accipitur pro quolibet mensurato usu rerum exteriorum et extrinsecarum passionum. Sap. VIII, 7: sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus. Iuste ad proximum. Ps. X, 8: iustus dominus et iustitiam dilexit. Pie ad Deum. I Tim. IV, 7: exerce te ad pietatem. Deinde cum dicit expectantes beatam spem, instruit eum de fine, qui consistit in duobus, scilicet in gloria animae in morte; alius in gloria corporis, in adventu Christi. Io. V, 28: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, et cetera. Quantum ad primum dicit expectantes beatam spem, contra illos qui ponunt finem hominis in actu virtutum in hac vita. Sed hoc non est verum, quia etsi sobrie et pie et iuste vivamus, adhuc sumus expectantes. Iob VII, 1 et XIV, 6: sicut mercenarii dies eius. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Et ideo dicit expectantes beatam spem. Quod potest intelligi dupliciter: vel quia est spes de beatitudine; vel quia expectatio facit ipsos beatos. Quantum ad secundum dicit et adventum gloriae magni Dei, et salvatoris nostri Iesu Christi, scilicet per quem resurgent corpora nostra. Qui enim diligit amicum, cum desiderio expectat eum. II Tim. IV, 8: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Lc. XII, 36: vos similes hominibus expectantibus dominum suum. Et dicit adventum gloriae, quia primus adventus fuit humilitatis. Phil. II, 8: humiliavit semetipsum, et cetera. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et ille erit gloriae, quia sua divinitas omnibus innotescet. Lc. XXI, 27: et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. Et dicit magni Dei, contra Arrium, qui dixit filium non aequalem patri. Et bene magnus, quia dicitur Rom. IX, 5: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. I Io. ult.: ut simus in vero filio eius, et cetera. Item est salvator. I Tim. II, 3: hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et cetera. Quia ad hoc venit, et hoc importat nomen eius. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et addit Christi, scilicet qui est unctus, in quo intelligitur unio divinitatis ad humanitatem. Aliqui enim dicuntur uniti; sed non ita quod habeant essentiam divinitatis unitam, sed quia participant eius aliquid; sed Christo est unita divinitas. Ps. XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus, et cetera. Deinde cum dicit qui dedit semetipsum, ostenditur operatio gratiae. Et primo ostendit beneficium gratiae passionis eius; secundo passionis fructum, ibi ut nos redimeret. Dicit ergo: dico quod est noster salvator, et quomodo? Quia dedit semetipsum pro nobis. Eph. V, 2: ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Fructus eius dicitur liberatio et sanctificatio. Liberatio, cum dicit ut nos redimeret ab omni iniquitate. Io. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Primus enim homo ex peccato suo redactus est in servitutem peccati, ex qua servitute inclinabatur ad aliud peccatum; sed Christus satisfecit per suam passionem; et ideo sumus redempti a servitute. Is. XLIII, 1: noli timere, quia redemi te, et cetera. Et non solum ab originali, sed ab omnibus, quae quis sua voluntate superaddidit. Sanctificatio in bono ponitur, cum dicit ut mundaret sibi populum, id est, ut sanctificaret populum, sic scilicet ut essemus populus eius, id est, ei consecratus. I Petr. II, 10: qui aliquando non populus eius, nunc autem populus eius. Acceptabilem, scilicet Deo per rectam fidem et intentionem. Prov. XIV, 35: acceptus est regi minister intelligens. Vel acceptabilem, id est, peculiarem. Deut. VII, 6: te elegit dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris. Sed oportet etiam quod extra sint opera bona, unde dicit sectatorem bonorum operum. Rom. XIII, 3: bonum fac, et habebis laudem ex illo. Gal. VI, 9: bonum autem facientes, non deficiamus. Deinde cum dicit haec loquere, etc., inducit eum ad praedicationem gratiae, et circa hoc duo facit; quia primo hortatur eum ad praedicandum; secundo instruit praedicandi modum, ibi cum omni, et cetera. Dicit ergo loquere spectantia ad credenda, exhortare ad agenda. I Thess. II, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Argue male agentes. I Tim. V, 20: peccantes coram omnibus argue. Et hoc cum omni imperio, id est, cum auctoritate, quia loquitur ut instrumentum, vel minister Dei. Et ideo cum fiducia divinae auctoritatis. Est tamen loquendum in exhortando quandoque cum prece, considerando infirmitatem propriam. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper; quandoque cum imperio, considerando auctoritatem commissam. II Cor. ult.: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Vel cum mansuetudine ad bonos, cum auctoritate ad obstinatos. Habet autem moneri, et cum imperio arguat, quia naturaliter fuit mitis. I Tim. IV, v. 12: nemo adolescentiam tuam contemnat.


Caput 3
Lectio 1

[87922] Super Tit., cap. 3 l. 1 Supra apostolus posuit particulares admonitiones pertinentes ad singulos status, hic ponit generales ad omnes. Et primo ponit ipsas; secundo rationem ipsarum, ibi eramus; tertio inducit Titum ad utrorumque praedicationem, ibi et de his volo te. Circa primum duo facit, quia primo monet omnes qualiter se habeant ad superiores; secundo quomodo ad aequales, ibi neminem blasphemare. Item prima in duas, quia primo ostendit quod superioribus debent subditi reverentiam subiectionis; secundo obedientiam iussionis, ibi dicto obedire. Dicit ergo: dixi de quo moneas praedictos, sed admone illos, id est, omnes, principibus, id est, maioribus, scilicet regibus et huiusmodi, et potestatibus, id est, aliis officialibus, subditos esse. I Pet. II, 13: subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo Missis. Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et haec monitio necessaria est, primo ad tollendum errorem circa Iudaeos, qui dicunt non esse obediendum mandatis hominum; secundo ut nullam inquietudinem facerent in Ecclesia; tertio quia tenentur ad obedientiam iussionis. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis, et cetera. Et dixit dicto obedire, id est, ad solum verbum praesidis. I Reg. XV, 22: melior est enim obedientia, quam victimae. II Thess. III, 14: si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam, hunc notate. Non solum autem est necessaria promptitudo, sed discretio. Unde dicit ad omne opus bonum, alioquin non esset obediendum; tunc enim magis Deo obediendum est, quo maior est. Act. IV, 19: si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire, quam Deum, iudicate. Unde milites non tenentur obedire in bello iniusto. Deinde cum dicit neminem, ostendit qualiter se habeant erga aequales. Et primo quoad vitationem mali; secundo quoad operationem boni, ibi sed modestos. Monet autem eos specialiter de verbis, quia in primitiva Ecclesia pauci peccabant factis. Verbis autem aliquis peccat, primo contra personam alterius, si ei improperia inferat. Unde dicit neminem blasphemare. Sed contra: quia blasphemia est relatio criminis in Deum, non ergo est blasphemia in proximum. Respondeo. Inquantum dilectio proximi refertur in dilectionem Dei, et honor proximi in honorem Dei, sic eius improperium est in Deum. Sumitur ergo hic blasphemare, pro qualibet maledictione occulta vel manifesta. II Pet. II, 10: sectas non metuunt introducere blasphemantes. Secundo quis peccat contra proximum propter res exteriores. Et ideo dicit non litigiosos esse. Ubi est sciendum, quod tria sunt genera hominum: quidam eorum sunt virtuosi, et duo vitiosi. Quidam enim omnibus verbis auditis in nullo contristantur, et hi sunt adulatores. Et quidam omni verbo resistunt, et hi litigiosi sunt. Contra hos loquitur hic. Ideo dicitur II Tim. II, 24: servum autem domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Prov. XX, 3: honor est homini, qui se separat a contentionibus. Sed medium tenens, ut quandoque delectetur verbis, quandoque contristetur, est virtuosus. II Cor. II: si contristavi vos epistola, non me poenitet, et cetera. Deinde cum dicit sed modestos, ostendit quomodo se habeant in operatione boni. Et primo in exterioribus actibus, dicens sed modestos. Est autem modestia virtus, per quam aliquis in omnibus exterioribus modum tenet, ut non offendat cuiusquam aspectum. Phil. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Prov. XXII, 4: finis modestiae, timor domini, divitiae, gloria, et vita, et cetera. Quanto autem quis est impetuosior in interioribus affectibus, tanto refraenatur difficilius etiam in exterioribus. Talis autem est inter omnes affectus ira. Et ideo contra hoc ponit mansuetudinem, quae moderatur passiones irae. Unde dicit omnem mansuetudinem ostendentes ad omnes homines. Matth. XI, v. 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Iac. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Deinde cum dicit eramus enim et nos, etc., assignat rationem praedictorum, et maxime huius ultimi, scilicet quod sint mansueti. Possent enim dicere: quomodo erimus mansueti ad infideles, quomodo ad malos? Non enim hoc possumus. Respondet: considera te qualis fueris. Et ideo contra iram optimum remedium est recognitio fragilitatis propriae. Et ideo primo ponit statum eorum praeteritum; secundo ostendit unde venerunt ad statum perfectionis, ibi cum autem benignitas. Item primo ponit defectus pertinentes ad intellectum; secundo ad affectum, ibi servientes. Intellectus autem potest dupliciter deficere: vel quia deficit a vera cognitione, sicut per ignorantiam negationis; vel quia incidit in opinionem falsi. Verum autem in rebus divinis dupliciter aliqui percipiunt. Quidam enim solum per fidem, quidam praegustando per lumen sapientiae per apertam aliquam cognitionem. Unde quantum ad secundum dicit eramus enim insipientes, id est privati ista sapientia. Lc. XXI, 15: dabo vobis os et sapientiam, et cetera. Quantum ad primum dicit et increduli, id est, infideles. Ez. II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Sed erramus incidentes in contrariam opinionem. Unde dicit errantes, id est, falsum pro vero tenentes. Is. XIX, 14: errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo. Deinde ponit ea quae pertinent ad corruptionem affectus: et primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi in malitia, et cetera. Affectus autem hominis tunc est rectus, quando servit rationi, et utitur licitis delectationibus secundum rationem. Quando ergo non sequitur rationem, sed sua desideria, tunc corrumpitur. Unde dicit servientes desideriis et voluptatibus variis. Voluptates respiciunt peccata delectationum carnalium, ut sunt luxuria et gula. Desideria vero quaelibet alia vita, ut sunt ambitio et avaritia, et huiusmodi. Eccli. XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. II Tim. III, 4: voluptatum amatores magis quam Dei. Deinde cum dicit in malitia et invidia agentes, ponit peccata in ordine ad alios: et primo malitiam, quae est voluntas nocendi alteri; effectus enim denominatur a fine. Qui ergo intendit inferre malum, dicitur malitiosus. Iac. I, 21: propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae. Secundo ponit invidiam, quae dolet de proximi bono, sicut malitia infert malum. Prov. XIV, 30: putredo ossium, invidia. Tertio ponit odium. Unde dicit odibiles, scilicet vel Deo, per hoc quod faciunt peccatum. Sap. XIV, 9: similiter odibiles sunt Deo impius et impietas eius. Rom. I, 30: detractores Deo odibiles. Vel proximo, quando faciunt illud unde proximus eos odio habere debeat. Et addit odientes invicem; quasi dicat: et nos etiam odiebamus alios. I Io. III, 15: qui odit fratrem suum, homicida est. Deinde cum dicit cum autem benignitas, ostendit statum salutis nostrae, cuius ordinem et processum primo describit; secundo confirmat dictum, ibi fidelis sermo. Circa primum quatuor facit, quia primo ostendit causam salutis; secundo rationem salvandi, ibi non ex operibus iustitiae; tertio modum eius, ibi per lavacrum; quarto finem, ibi ut iustificati. Causa autem nostrae salutis est charitas Dei. Eph. II, 4: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cetera. Hanc charitatem describit, primo quantum ad affectum; secundo quantum ad effectum. Interior charitatis affectus designatur in benignitate, quae dicitur bona igneitas. Ignis autem significat amorem. Cant. VIII, 6: lampades eius, lampades ignis atque flammarum. Benignitas ergo est amor interior, profundens bona ad exteriora. Haec ab aeterno fuit in Deo, quia amor eius est causa omnium. Ioel c. II, 13: benignus et misericors est, et cetera. Sed hoc quandoque non apparebat. Is. c. LXIII, 15: ubi nunc zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. Sed per effectum apparuit, quod designatur cum dicit humanitas: quod dupliciter potest intelligi, vel secundum quod significat humanam naturam, quasi dicat apparuit benignitas et humanitas, quando Deus ex benignitate est homo factus. Phil. II, 7: habitu inventus ut homo. Ps. LXIV, 12: benedices coronae anni benignitatis tuae. Vel secundum quod designat virtutem, quae consistit in exteriori subventione in defectibus aliorum. Unde humanum esse, est condescendere. Act. ult.: barbari autem praestabant non modicam humanitatem nobis. Sic Deus condescendit nostris defectibus. Ps. CII, 14: ipse cognovit figmentum nostrum. Et hoc salvatoris, quia, ut dicitur Ps. XXXVI, 39: salus autem iustorum a domino. Deinde cum dicit non ex operibus, etc., ponit rationem salvandi; et primo excluditur ratio praesumpta; secundo ostenditur ratio vera. Ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati; quod excludit, cum dicit non ex operibus iustitiae quae fecimus nos. Rom. XI, 5: reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Deut. IX, 5: non propter iustitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, et cetera. Sed vera ratio est sola misericordia Dei, unde dicit sed secundum suam misericordiam, et cetera. Thren. III, 22: misericordiae domini, quod non sumus consumpti. Lc. I, 50: et misericordia eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est per Baptismum, quem primo ponit; secundo effectum eius; tertio causam. Dicit ergo per lavacrum, id est, salvati sumus per ablutionem spiritualem. Eph. c. V, 26: mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Zac. XIII, 1: erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Quantum ad effectus eius subdit regenerationis et renovationis. Pro quo sciendum est, quod homo indigebat duobus in statu perditionis, quae consecutus est per Christum, scilicet participatione divinae naturae, et depositione vetustatis. Erat enim separatus a Deo. Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret. Et erat inveteratus. Bar. III, 11: inveterasti in terra aliena. Sed primum consequimur per Christum, scilicet per participationem naturae divinae. I Pet. II: ut per hoc efficiamur consortes divinae naturae. Sed nova natura non acquiritur nisi per generationem. Sed tamen haec natura ita datur, quod etiam remanet nostra, et ita superadditur. Sic enim generatur participatio in filium Dei, quo non destruitur homo. Io. III, 7: oportet vos nasci denuo. Et ideo dicitur generatio. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis suae. Homo etiam per Christum deposuit vetustatem peccati renovatus ad integritatem naturae, et hoc vocatur renovatio. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Sed quae est causa huius effectus, ut cor abluat? Haec virtus est a sancta et individua Trinitate. Matth. ult.: in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, et cetera. Unde et Christo baptizato pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus in columbae specie apparuerunt. Et ideo dicit spiritus sancti, id est, quam spiritus sanctus facit. Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et cetera. Item est regeneratio per spiritum. Gal. IV, 6: misit Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem: abba pater. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. Sed hunc spiritum dat Deus pater, quem effudit in nos abunde, ut designet copiam gratiae in Baptismo; unde fit plena peccatorum remissio. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et cetera. Is. XLIV, v. 3: effundam spiritum meum super semen tuum. Et propter diversa dona gratiarum. Iac. I, 5: qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Hoc etiam datur per Christum Iesum. Io. c. XVI, 7: Paraclitus quem ego mittam vobis, et cetera. In Christo enim duas naturas invenimus, et ad utramque pertinet, quod Christus det spiritum sanctum. Quantum quidem ad divinam, quia est verbum, ex quo simul et a patre procedit ut amor. Amor autem in nobis procedit ex conceptione cordis, cuius conceptio est verbum. Quantum vero ad humanam, quia Christus accepit summam plenitudinem eius, ita quod per eum ad omnes derivatur. Io. I, 14: plenum gratiae et veritatis. Et paulo post: et de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia. Et cap. III, 34: non enim ad mensuram dat Deus spiritum, et cetera. Et ideo Baptismus et alia sacramenta non habent efficaciam, nisi virtute humanitatis et passionis Christi. Deinde cum dicit ut iustificati gratia ipsius, ponitur finis salutis nostrae, quae est participatio vitae aeternae. Unde dicit haeredes. Idem autem est iustificati et quod prius dixerat regenerati. In iustificatione impii sunt duo termini, scilicet a quo, qui est remissio culpae, et haec est renovatio, et ad quem, qui est infusio gratiae, et hoc ad regenerationem pertinet. Dicit ergo: ideo verbum caro factum est, ut iustificati, id est renovati per gratiam, quia iustificatio non fit sine gratia. Sed numquid Deus posset remittere culpam sine gratiae infusione? Videtur quod sic, quia a principio poterat constituere hominem esse sine gratia et culpa. Respondeo. Dicendum est, quod aliud est de homine, qui numquam offendit, quia sic potest esse sine gratia et sine culpa; et aliud est de homine, qui iam peccavit, qui non potest esse quin odiatur, vel diligatur; et si a Deo diligitur, oportet quod diligat, et si diligit, oportet quod praestetur ei gratia: quia sine gratia non diligit, et quod etiam per hoc efficiantur haeredes. I Pet. I, 4: haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis in vobis, et cetera. Et hoc vitae aeternae. Ps. XV, 6: funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi, et cetera. Sed quomodo haeredes? Secundum spem, quia iam non est spes huius vitae. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Deinde cum dicit fidelis sermo est, probat dicta de salute nostra et spe; quasi dicat: hoc dictum est fidele. Apoc. ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Deinde cum dicit et de his volo, mandat hoc praedicari. Et primo ponit praeceptum; secundo rationem assignat, ibi haec sunt. Dicit ergo et de his, scilicet quae ad Dei beneficia, reprehensionem peccatorum, documenta fidei et morum, volo te confirmare, scilicet alios. Iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Act. XV, 32: et confirmaverunt eos. Et ratio huius est ut curent, et cetera. Quod potest intelligi de praelatis; quasi dicat: volo quod confirmes viatores, id est, praelatos, ut, ipsi, curent praeesse his qui credunt Deo, scilicet fidelibus in bonis operibus. I Pet. II, v. 12: ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. Haec verba sunt bona, quia de bonitate Dei. Matth. XII, 35: bonus homo de bono thesauro profert bona. Et utilia hominibus. Is. XLVIII, 17: ego dominus Deus tuus docens te utilia.


Lectio 2

[87923] Super Tit., cap. 3 l. 2 Supra apostolus docuit Titum qualia ad instructionem populi proponat, nunc ostendit quae vitet in doctrina. Et primo facit hoc; secundo scribit quaedam familiaria, ibi cum misero. Item prima in duas, quia primo ostendit quomodo vitet inutilia et aliena dogmata; secundo quomodo vitet haereticos, ibi haereticum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quae sunt vitanda in sua doctrina; secundo rationem assignat, ibi sunt enim. Notandum est autem circa primum quod ad eum, qui profitetur doctrinam alicuius scientiae, primo pertinet, ut satisfaciat quaestionibus quae moventur in illa; secundo ut per se aliqua tractet; tertio ut disputet cum resistentibus; et quarto quod doceat quid circa eam sit vitandum. In aliis autem scientiis nullus sapiens cuilibet quaestioni respondet, sed tantum ad eas, quae pertinent ad suam scientiam. Ita doctor veritatis non debet cuilibet quaestioni respondere. Stultitia enim sapientiae opponitur. Haec autem doctrina est sapientiae. Deut. IV, v. 6: haec enim sapientia vestra, et intellectus coram populis. Ideo dicit stultas quaestiones. Quaestiones ergo adversantes intentionibus doctrinae istius, stultae sunt. Adversantur autem ei illa, quae sunt indisciplinabilia. Iob c. XXXIV, 35: Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Item quando manifestum proponitur ut dubium, scilicet quaecumque debet aliquis per se tenere in scientia. Et haec sunt quae spectant ad instructionem fidei et eruditionem morum. Et quaedam sunt quae debet vitare. Unde dicit genealogias. Ponuntur enim genealogiae in Scripturis propter mysteria, et propter intellectum historialem. In resistendo impugnantibus debet vitare contentiones et pugnas. Quando enim est disputatio ad inquisitionem veritatis, est laudabile; sed quando est contentio ad ostendendum quid sit tenendum, et quid vitandum, tales sunt vitandae. Prov. XX, 3: honor est homini, qui separat se a contentionibus. II Tim. II, 14: noli verbis contendere. Pugnae legis sunt, quae non ex vitio disputantium, sed quae oriuntur ex contrarietate in Scriptura, vel rationibus contrariis. Sed numquid huiusmodi semper sunt vitandae? Dicendum est: in Scriptura sacra, secundum veritatem, nihil est contrarium. Sed si aliquid apparet contrarium, vel est, quia non intelligitur, vel quia corrupta sunt vitio scriptorum, quod patet specialiter in numeris et genealogiis. Et ideo haec, quia determinari non possunt, vult quod vitentur. Et hoc ideo, quia inutiles sunt. Et doctor ad duo intendere debet, scilicet ad utilitatem, et ad veritatem. Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum, et cetera. Is. c. XLVIII, 17: ego dominus Deus tuus docens te utilia. Non est ergo intromittendum se de inutilibus, et quae non habent solidam veritatem. Scire enim singularia, ut sunt genealogiae, non est ad perfectionem intellectus, nec ad instructionem morum, nec fidei. Et sunt vanae, quia non habent solidam veritatem. Deinde cum dicit haereticum, ostendit qui sunt vitandi inter homines; et primo ostendit quod haeretici; secundo ostendit rationem huius, ibi sciens quia. Dicit ergo haereticum hominem. Ubi notandum est, quid faciat esse haereticum, et accipienda est prima ratio huius nominis haereticus. Non enim dicitur a divisione, sed ab electione, ut dicit Hieronymus; in Graeco enim haeresis dicitur electio. Unde haereticus, id est, electivus, quasi pertinaciter adhaerens sectae alicuius, quam elegit. Unde sciendum est, quod omnis haereticus est errans, et non e converso, propter duo. Primo ex parte materiae circa quam errat, puta si non est circa finem vitae humanae, vel circa id quod ad fidem pertinet et bonos mores. Talis enim sic errans non est haereticus. Si vero erraret circa ea quae sunt ad finem vitae humanae, semper est haereticus. Et dico finem vitae humanae, quia apud antiquos erant sectae ponentes diversum finem, ut patet de Stoicis et Epicureis. Vel circa fidem; et sic si aliquis diceret Deum non esse trinum et unum, et fornicationem non esse peccatum, est haereticus. Secundo ex parte electionis, quia eligens, si non est pertinax, sed est paratus corrigi secundum Ecclesiae determinationem, et sic non est ex malitia, sed ex ignorantia, non est haereticus. Hunc ergo devita, propter periculum. II Tim. II, 17: sermo eorum ut cancer serpit. Item nec aliquis communicet peccatis eorum, ne videatur eis consentire. II Io. cap. unico: si quis venerit ad vos, et hanc doctrinam non affert, et cetera. Item propter poenam. Num. XVI, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, et cetera. Vult tamen quod moneatur, et si non dimittit, tunc est haereticus et vitandus. Et dicit post primam et secundam correptionem. Sic enim fit in Ecclesia in excommunicationibus. Et ratio est, quia numerus omnis rei habet principium, medium, et finem. Ideo accipitur ut sufficiens ad omnia. II Cor. ult. v. 1: ecce iam tertio hoc venio ad vos, et cetera. Item propter perfectionem numeri ternarii. Ratio autem devitationis est, quia cum errante agendum a principio, ut corrigatur. Matth. IX, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et ideo non est dimittendum quousque videatur si curari poterit; sed si non potest sanari, tunc est dimittendus. Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam. Deinde cum dicit cum misero, scribit quaedam familiaria. Et primo quaedam disponenda circa ipsum; secundo epistolam terminat in salute. Dicit ergo cum misero, et cetera. Hi duo discipuli erant apostoli. Alios misit quia volebat quod Titus iret ad eum, nec determinat ei tempus, sed locum: eo enim indiguit in adiutorium praedicationis. Voluit tamen praemitti Arthemam, et ostendit quid de eis disponat; secundo obiectioni respondet, ibi discant autem et vestri. Apollo iste, de quo Act. XIX, 1, erat episcopus Corinthiorum, propter quorum culpam dimisit eos, et ivit Cretam ad Titum, sed, correctis Corinthiis, apostolus revocat eum. Vocat autem Zenam legisperitum, licet et Apollo esset valde doctus, quia in Iudaismo habuit hanc dignitatem. Ratio autem quare istos vult praemitti, et non Titum, est quia Titus necessarius erat apud Cretam propter episcopatum, isti autem non habebant aliquam curam. Et dicit ut nihil illis desit, quasi dicat: si non habes, provideant subditi tui. Et ideo subiungit sic discant vestri, scilicet fideles providere, sicut faciunt Iudaei. Et dicit vestri, scilicet subditi, discant excellere Iudaeos, et alios de Asia, qui suis praedicatoribus et indigentibus provident. Et dicit ad usus necessarios, id est, in casibus necessitatis. I Tim. VI, 8: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Ratio autem quare praesint, est ut non sint infructuosi. I Cor. IX, 7: quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? et cetera. Populus ergo si est ut vinea domini, debet ferre fructum, non solum spiritualem, sed etiam temporalem, ut exinde cultores sustententur, alias essent infructuosi. Matth. VII, 19: omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur. Deinde salutat eos primo ex parte aliorum; secundo rogat, quod salutent alios; tertio ponit suam. Quantum ad primum dicit salutant, etc., id est, salutem optant. Secundo dicit saluta eos qui nos amant in fide Christi existentes, quia non est conventio fidelis cum infideli. II Par. XIX, 2: impio praebes auxilium, et his qui oderunt dominum amicitia iungeris. Vel qui nos amant in fide, id est, fideli affectu. Eccli. VI, 15: amico fideli nulla est comparatio. Gratia Dei, scilicet quae est principium omnium bonorum. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Et dicit vobis, quia non scribit uni propter utilitatem ipsius tantum, sed propter totam Ecclesiam. Deo gratias.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264