CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Tabula libri Ethicorum
a voce Accio ad vocem Iuuenis

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Leoninum Romae 1971 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




Caput 1
Vox 1

[74883] Tabula Ethic., cap. 1 vox 1 tit. Accio

[74884] Tabula Ethic., cap. 1 vox 1 expos. 1 Quod accio, id est operacio uirtutis, non est alterius gracia, set propter bonum proprium.

[74885] Tabula Ethic., cap. 1 vox 1 ref. 1 VI I f.

[74886] Tabula Ethic., cap. 1 vox 1 expos. 2 Quod omnem accionem sequitur gaudium uel tristicia.

[74887] Tabula Ethic., cap. 1 vox 1 ref. 2 II II e.


Vox 2

[74888] Tabula Ethic., cap. 1 vox 2 tit. Accrocoli

[74889] Tabula Ethic., cap. 1 vox 2 expos. 1 Quod accrocoli sunt in superhabundancia ire et ad omne nocumentum iracundi.

[74890] Tabula Ethic., cap. 1 vox 2 ref. 1 IV VIII d.


Vox 3

[74891] Tabula Ethic., cap. 1 vox 3 tit. Agruos

[74892] Tabula Ethic., cap. 1 vox 3 expos. 1 Quod agruos omnino inutilis est ad ludicras loquuciones; nichil enim conferens in omnibus tristatur.

[74893] Tabula Ethic., cap. 1 vox 3 ref. 1 IV XI f.


Vox 4

[74894] Tabula Ethic., cap. 1 vox 4 tit. Aleator

[74895] Tabula Ethic., cap. 1 vox 4 expos. 1 Quod aleator et mortuorum spoliator et latro sunt de numero illiberalium.

[74896] Tabula Ethic., cap. 1 vox 4 ref. 1 IV II f.


Vox 5

[74897] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 tit. Accusacio

[74898] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 expos. 1 Quod fiunt accusaciones et querele in amicicia que est secundum utile, uel sola, uel maxime racionabiliter.

[74899] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 ref. 1 VIII XIII a.

[74900] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 expos. 2 Quod fiunt maxime cum non secundum eandem commutabunt et dissoluentur.

[74901] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 ref. 2 Ibidem, d.

[74902] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 expos. 3 Quod accusaciones fiunt differenter in amiciciis que sunt secundum superexcellenciam.

[74903] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 ref. 3 VIII XIV a.

[74904] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 expos. 4 Quod accusaciones in amicicia delectabili accidunt maxime quando amicicia non fundatur super idem in utroque.

[74905] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 ref. 4 IX I a.

[74906] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 expos. 5 Quod accusacio non est in amicicia morum, quia secundum se ipsam existens est.

[74907] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 ref. 5 IX I b.

[74908] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 expos. 6 Quod accusat aliquis si amicus suus amet propter utile qui simulat se amare propter honestum morem.

[74909] Tabula Ethic., cap. 1 vox 5 ref. 6 IX III a.


Vox 6

[74910] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 tit. Accipiens

[74911] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 expos. 1 Quod accipiens a quo non opportuit accipere cum non esset amicus, peccauit statim.

[74912] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 ref. 1 VIII XIII e.

[74913] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 expos. 2 Quod accipiens debet reddere beneficium si potens est; si autem inpotens, tunc ille qui dedit non dignificat quod accipiat ab eo.

[74914] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 ref. 2 VIII XIII e.

[74915] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 expos. 3 Quod accipiens debet ordinare et mensurare recompensacionem quando aliquid conceditur sine pacto, et hoc iustius existimant leges.

[74916] Tabula Ethic., cap. 1 vox 6 ref. 3 IX I f.


Vox 7

[74917] Tabula Ethic., cap. 1 vox 7 tit. Accomodans

[74918] Tabula Ethic., cap. 1 vox 7 expos. 1 Quod accomodanti non semper est accomodandum sicut si accomodauit michi qui sum epyeikes et credidit lucrari, et ego credam eum malum, non est equaliter dignum ut ego accomodem ei.

[74919] Tabula Ethic., cap. 1 vox 7 ref. 1 IX II c.

[74920] Tabula Ethic., cap. 1 vox 7 expos. 2 Quod accomodantes non querunt salutem eorum quibus accomodant nisi propter lucrum; set benefacientes diligunt etsi nichil debeat eis contingere.

[74921] Tabula Ethic., cap. 1 vox 7 ref. 2 IX VIII b.


Vox 8

[74922] Tabula Ethic., cap. 1 vox 8 tit. Agere

[74923] Tabula Ethic., cap. 1 vox 8 expos. 1 Quod ad hoc quod homo non agat praua, oportet eum bene nutriri et assuefieri et adinuencionibus studiosis uiuere; et fiet hoc si uixerit secundum ordinem intellectus habentem uim coactiuam.

[74924] Tabula Ethic., cap. 1 vox 8 ref. 2 X XV a.


Vox 9

[74925] Tabula Ethic., cap. 1 vox 9 tit. Affirmacio

[74926] Tabula Ethic., cap. 1 vox 9 expos. 1 Quod affirmacio et negacio sunt in intellectu sicut fuga et persecucio in appetitu.

[74927] Tabula Ethic., cap. 1 vox 9 ref. 1 VI I d.


Vox 10

[74928] Tabula Ethic., cap. 1 vox 10 tit. Agathon

[74929] Tabula Ethic., cap. 1 vox 10 expos. 1 Quod Agathon dixit: solo hoc priuatur Deus ingenita facere que utique sunt facta.

[74930] Tabula Ethic., cap. 1 vox 10 ref. 1 VI I g.

[74931] Tabula Ethic., cap. 1 vox 10 expos. 2 Item dixit quod ars dilexit fortunam et fortuna artem.

[74932] Tabula Ethic., cap. 1 vox 10 ref. 2 VI II g.


Vox 11

[74933] Tabula Ethic., cap. 1 vox 11 tit. Amari

[74934] Tabula Ethic., cap. 1 vox 11 expos. 1 Quod amari sunt qui diu retinent iram et non quiescunt, donec retribuant; punicio enim in eis quietat impetum ire.

[74935] Tabula Ethic., cap. 1 vox 11 ref. 1 IV VIII d.


Vox 12

[74936] Tabula Ethic., cap. 1 vox 12 tit. Alchimeona

[74937] Tabula Ethic., cap. 1 vox 12 expos. 1 Quod fuit coactus matrem occidere.

[74938] Tabula Ethic., cap. 1 vox 12 ref. 1 III I g.


Vox 13

[74939] Tabula Ethic., cap. 1 vox 13 tit. Apeyrokalia

[74940] Tabula Ethic., cap. 1 vox 13 expos. 1 Quod est superhabundancia circa magnificenciam.

[74941] Tabula Ethic., cap. 1 vox 13 ref. 1 II VI c.


Vox 14

[74942] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 tit. Amicicia

[74943] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 1 Quod amicicia est uirtus quedam uel cum uirtute.

[74944] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 1 VIII I a.

[74945] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 2 Quod maxime necessaria est ad uitam eo quod nullus eligeret uiuere sine amicis.

[74946] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 2 Ibidem.

[74947] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 3 Quod ea maxime opus habent qui habundant diuiciis, et possident principatus.

[74948] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 3 Ibidem, b.

[74949] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 4 Quod est necessaria quantum ad uitam secundum statum infortunii, quia in inopia et aliis infortuniis refugit homo ad amicos.

[74950] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 4 VIII I b.

[74951] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 5 Quod necessaria est iuuenibus et senibus, quia iuuenes per amicos religantur ad non peccandum, et senibus ualet ad famulatum.

[74952] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 5 VIII I c.

[74953] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 6 Quod confert ad agere et intelligere.

[74954] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 6 VIII I d.

[74955] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 7 Quod uidetur naturaliter inesse, non solum in hominibus, set in uolatilibus et in plurimis animalium.

[74956] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 7 VIII I d.

[74957] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 8 Quod uidetur naturaliter in hominibus esse, eo quod familiarem et amicum omnis homo homini se ostendit, dum unus alium siue notum siue ignotum reuocat ab errore.

[74958] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 8 VIII I e.

[74959] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 9 Quod sit necessaria ad uitam ostenditur ex hoc quod ciuitates et legis positores maxime student nutrire concordiam.

[74960] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 9 VIII I f.

[74961] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 10 Quod est bonum secundum racionem honesti, quia secundum polifiliam laudantur homines.

[74962] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 10 VIII I g.

[74963] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 11 Quod quidam eosdem existimabant esse bonos uiros et amicos.

[74964] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 11 Ibidem.

[74965] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 12 Quod est quedam similitudo, et quod amici in quantum amici sunt similes.

[74966] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 12 VIII II a.

[74967] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 13 Quod secundum quosdam consistit in contrarietate, quia omnes figuli corrixantur ad inuicem.

[74968] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 13 Ibidem.

[74969] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 14 Quod causa amicicie est contrarietas secundum quosdam, quia contraria separata amant se ut terra sicca pluuiam humidam.

[74970] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 14 VIII II b.

[74971] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 15 Quod amicicia est ex hoc, sicut dixit Empedocles, ex hoc quod simile amat et appetit sibi simile.

[74972] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 15 Ibidem.

[74973] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 expos. 16 Quod non dicitur amicicia in inanimatorum amacione, quia inanimata non possunt readamare.

[74974] Tabula Ethic., cap. 1 vox 14 ref. 16 VIII II e.


Vox 15

[74975] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 tit. Amicicia utilis et delectabilis

[74976] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 1 Quod amicicia utilis et delectabilis sunt per accidens, quia non propter se ipsos amant, set propter utilitatem et delectacionem.

[74977] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 1 VIII III b.

[74978] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 2 Quod amicicia utilis est in senibus et iuuenibus; senes enim non delectabile set utile persequntur, set iuuenes propter consuetudinem.

[74979] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 2 VIII III b.

[74980] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 3 Quod tales amicicie facile sunt solubiles, quia dissoluto illo propter quod erant amici, et amicicia dissoluitur.

[74981] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 3 VIII III b.

[74982] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 4 Quod amicicia iuuenum uidetur esse propter delectacionem, quia secundum delectacionem uiuunt et maxime delectabile persequuntur.

[74983] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 4 VIII III c.

[74984] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 5 Quod in iuuenibus amicicia delectabilis facile soluitur, quia transcendente etate, et delectabilia fiunt altera.

[74985] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 5 VIII III c.

[74986] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 6 Quod secundum amiciciam utilis et delectabilis contingit multos amicos habere, quia multi possunt fieri utiles et delectabiles.

[74987] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 6 VIII VI b.

[74988] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 expos. 7 Quod amicicia delectabilis est magis amicicia quam illa que est utilis, quia in ea est maior equalitas, et tale est iuuenum amicicia.

[74989] Tabula Ethic., cap. 1 vox 15 ref. 7 VIII VI b.


Vox 16

[74990] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 tit. De amicicia in negociatiua

[74991] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 1 Quod amicicia est propter utile negociatorum.

[74992] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 1 Ibidem.

[74993] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 2 Quod amicicia honesti permanet quandiu sunt boni secundum uirtutem que erat causa amicicie.

[74994] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 2 VIII III e.

[74995] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 3 Quod est mansiua; racionabiliter enim tolerat omnia quecumque oportet amicis existere.

[74996] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 3 VIII III f.

[74997] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 4 Quod est optima et maxime amicicia.

[74998] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 4 Ibidem.

[74999] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 5 Quod est rara, quia non nisi in uirtuosis qui pauci sunt, et tempore indiget et consuetudine.

[75000] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 5 Ibidem.

[75001] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 6 Quod amicicia delectabilis habet similitudinem cum amicicia honesti, quia boni sunt delectabiles sibi ipsis; et eciam amicicia utilis, tales enim sunt boni ad inuicem.

[75002] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 6 VIII IV a.

[75003] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 7 Quod in aliis amiciciis a uera amicicia maxime sunt amicicie permanentes, quando equale fit ipsis ad inuicem.

[75004] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 7 VIII IV a.

[75005] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 8 Quod multi in amicicia delectabilis permanent propter similitudinem morum ex consuetudine, similis consuetudinis existentes.

[75006] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 8 VIII IV b.

[75007] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 9 Quod secundum amiciciam utilis et delectabilis contingit amicos esse, et prauos inter se ad inuicem, et epyeikes prauis, et neutrum quemcumque qualicumque.

[75008] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 9 VIII IV c.

[75009] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 10 Quod sola amicicia bonorum que uera est intransmutabilis est, quia tales qui sunt ueri amici non credunt de facili cuicumque detrahenti malum de illo qui multo tempore probatus est ab illo.

[75010] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 10 VIII IV c.

[75011] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 11 Quod cum plures sint species amicicie, illa tamen est principalis que est bonorum secundum quod boni, quia illa fundatur super bonum simpliciter, scilicet honestum, alie uero super bonum aliquod secundum quid.

[75012] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 11 VIII IV f.

[75013] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 12 Quod amicicie utilis et delectabilis non omnino copulant ad inuicem amicos, quia non coniunguntur secundum se, set secundum accidens.

[75014] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 12 VIII IV g.

[75015] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 13 Quod amicicia non dissoluitur simpliciter propter distanciam locorum, set operacio impeditur; set si talis distancia longam faciat absenciam, facit obliuionem amicicie, quia sicut dicitur in prouerbio: multas amicicias non appellacio dissoluit.

[75016] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 13 VIII V b.

[75017] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 14 Quod amicicia dicitur equalitas et maxime ei que bonorum hec existunt.

[75018] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 14 VIII V f.

[75019] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 15 Quod secundum perfectam amiciciam multis esse amicum non contingit, quemadmodum nec amare multas simul; assimulatur enim superhabundancie, que ad unum nata est fieri.

[75020] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 15 VIII VI a.

[75021] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 16 Quod omnes amicicie dicte consistunt in equalitate, quia eadem fiunt ab ambobus et uolunt ad inuicem, uel alterum pro altero commutant, sicut delectacionem pro utilitate; set tales minus sunt amici et minus permanent.

[75022] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 16 VIII VI f.

[75023] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 17 Quod alie amicicie uidentur esse amicicie propter similitudinem quam habent cum uera amicicia que est secundum uirtutem in qua est utile et delectabile; simul et uidentur non esse amicicie propter dissimilitudinem, quia hee uelociter transeunt, hec autem est permanens, et propter alia in quibus differunt.

[75024] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 17 VIII VI g.

[75025] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 18 Quod amicicie que sunt per superhabundanciam et altere a predictis amiciciis, puta que est patris ad filium et senioris ad iuniorem et imperantis ad imperatum differunt ad se inuicem et hoc probat per duo media.

[75026] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 18 VIII VII a.

[75027] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 19 Quod amicicia filiorum ad patrem est mansiua quando filii parentibus reddunt que oportet et e conuerso parentes filiis.

[75028] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 19 VIII VII a.

[75029] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 20 Quod in amiciciis secundum superhabundanciam debet esse amacio analoga, ut si superior est melior plus ametur quam amet, quia tunc secundum dignitatem erit aliqua equalitas.

[75030] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 20 VIII VII b.

[75031] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 21 Quod amicicia non remanet nec unus dignificat alium si multa fiat distancia secundum quantitatem uirtutis, uel malicie, uel superhabundancie sicut patet in diis et regibus, qui omnibus bonis superexcellunt, et in sapientibus ad insipientes, qui nullo digni sunt; tamen non est in hiis certum diffinire usquequo distancia dissoluitur amicicia et usquequo non.

[75032] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 21 VIII VII e.

[75033] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 22 Quod amicicia magis est in amare quam in amari; cuius signum est quod matres que sunt uehementis amoris ad filios non curant si non amantur a filiis paruulis propter ignoranciam; ipse tamen curant eos amare et faciunt eos nutriri.

[75034] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 22 VIII VIII c.

[75035] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 23 Quod amicicia est quedam equalitas et similitudo.

[75036] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 23 VIII VIII d.

[75037] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 24 Quod amicicia utilis et delectabilis plus permanent quam amicicia mali, quia quousque sibi tribuant delectaciones et utilitates.

[75038] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 24 VIII VIII f.

[75039] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 25 Quod amicicia ex contrarietate maxime uidetur utilis, sicut pauper diuiti, et indisciplinatus scienti, quia quilibet querens utile amat in quo existit illud quo ipse priuatur.

[75040] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 25 VIII VIII f.

[75041] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 26 Quod amicicia et iusticia uidentur esse in eisdem et circa idem, id est circa communicaciones.

[75042] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 26 VIII IX a.

[75043] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 27 Quod amicicia in tantum est in quantum communicant; sic appellantur commilitones et connauigatores.

[75044] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 27 Ibidem.

[75045] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 28 Quod amiciciarum hee quidem sunt magis hee autem minus.

[75046] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 28 VIII IX b.

[75047] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 29 Quod amicicia et iusticia differunt circa diuersas communicaciones, quia non eadem communicacio parentibus ad filios et fratribus et connutritis.

[75048] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 29 Ibidem.

[75049] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 30 Quod amicicia et iusticia augmentacionem accipiunt ex eisdem, quia secundum maiorem communicacionem est maior iusticia et amicicia; puta pecuniis priuare etairum durius quam ciuem, et percutere patrem quam quemcumque alium.

[75050] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 30 Ibidem.

[75051] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 31 Quod amicicia est in unaquaque urbanitate in quantum conseruatur illud quod iustum est, ut in regno rex subditis beneficium impendit.

[75052] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 31 VIII XI a.

[75053] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 32 Quod regalis et paterna amicicia est in superexcessu, et ideo in hiis iustum non est idem, set secundum dignitatem unicuique reddendum.

[75054] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 32 VIII XI b.

[75055] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 33 Quod amicicia uiri ad uxorem, si est sicut in aristocracia aut in ciuilibus, ut unicuique detur secundum uirtutem suam.

[75056] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 33 Ibidem.

[75057] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 34 Quod amicicia fratrum et coetaneorum et omnium qui sunt unius discipline et unius moris sunt similes amicicie, que secundum timocraciam in qua ciues uolunt esse equales et iusti et unusquisque in parte sua principari.

[75058] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 34 VIII XI c.

[75059] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 35 Quod in quibus nichil est commune imperanti et imperato, neque amicicia neque iusticia est, set uelut artifici ad organa.

[75060] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 35 Ibidem, e.

[75061] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 36 Quod amicicia non est ad inanimata neque iustum, neque ad seruum secundum quod seruus.

[75062] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 36 Ibidem, f.

[75063] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 37 Quod est amicicia ad eum secundum quod homo et non secundum quod seruus.

[75064] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 37 Ibidem.

[75065] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 38 Quod amicicia sicut iustum potest esse ad omnem potentem communicare lege et composicione.

[75066] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 38 Ibidem, g.

[75067] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 39 Quod omnis amicicia est in communicacione.

[75068] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 39 VIII XII a.

[75069] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 40 Quod amicicia cognata uidetur multipharia esse et pendere omnis ex paterna.

[75070] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 40 VIII XII a.

[75071] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 41 Quod ad amiciciam multum facit coniunccio et equalitas secundum etatem; et hec assimulatur fraterne.

[75072] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 41 Ibidem, c.

[75073] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 42 Quod amicicia connutritorum fraterne assimulatur.

[75074] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 42 Ibidem.

[75075] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 43 Quod amicicia nepotum et cognatorum aproximatur amicis; et sunt magis et minus propinqui secundum quod magis distant a preduce, id est a primo stipite.

[75076] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 43 Ibidem, c.

[75077] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 44 Quod amicicia filiis est ad parentes sicut ad superexcellens bonum et est similis amicicie hominum ad deos.

[75078] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 44 Ibidem, c.

[75079] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 45 Quod amicicia parentum ad filios habet in se delectabile et utile magis quam illa que est extraneorum, quia communior uita illis est.

[75080] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 45 Ibidem, d.

[75081] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 46 Quod inter uirum et uxorem uidetur amicicia secundum naturam existere.

[75082] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 46 Ibidem, e.

[75083] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 47 Quod in amicicia uiri et uxoris uidetur esse utile et delectabile et, si sint epyeikes, erit propter uirtutem; sic enim in se ipsis gaudebunt.

[75084] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 47 Ibidem, g.

[75085] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 48 Quod in omnibus amiciciis non est idem modus conuiuendi sicut nec idem iustum.

[75086] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 48 Ibidem, g.

[75087] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 49 Quod trinis existentibus amiciciis et unaquaque earum diuisa per equale et superexcellens, cum contingat unum amicorum esse equalem et iterum unum meliorem esse, oportet quod, ubi sint amicicie equales, quod equalia omnia reddantur ab amicis ad inuicem et secundum rem; set in amiciciis inequalibus oportet quod reddantur secundum analogum.

[75088] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 49 VIII XIII a.

[75089] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 50 Quod in sola amicicia que est secundum utile fiunt accusaciones et querele.

[75090] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 50 Ibidem, a.

[75091] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 51 Quod in amicicia que est secundum uirtutem non sunt accusaciones, quia, si sic amici existunt, bene operari prompti sunt; hoc enim est opus uirtutis et amicicie.

[75092] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 51 Ibidem, b.

[75093] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 52 Quod in amicicia que est propter delectacionem non est diuturna accusacio, quia simul ambobus fit quod appetunt, si in commorari gaudent, et ridiculosus uidetur accusans non delectantem cum possit non commorari.

[75094] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 52 Ibidem, c.

[75095] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 53 Quod amicicia que est propter utile accusatiua, quia in tali amicicia, cum unus utatur altero ad utilitatem supplentem indigenciam suam, unus accusat alium quod minus accipit quam dignum sit et quam indigeat, alius uero quod non potest sufficere ad tanta quantis pacientes indigent.

[75096] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 53 Ibidem, c.

[75097] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 54 Quod amicicia utilis quedam est moralis et quedam legalis, et quod legalis quedam est uenalis de manu in manum, quedam autem expectat secundum tempus et hec liberalior est; habet enim amicatiuam dilacionem.

[75098] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 54 Ibidem, d.

[75099] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 55 Quod amicicia moralis non est in dictis, set ut amico donat uel cuicumque alii, reputans quod accipiat ab eodem tantundem uel plus, non quasi liberaliter dans set quasi accomodans.

[75100] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 55 Ibidem, e.

[75101] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 56 Quod in amicicia morali que est sine pacto est accusacio quando unus amicus non similiter reddit sicut alter sperabat et tunc accusat et dissoluit amiciciam.

[75102] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 56 Ibidem, e.

[75103] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 57 Quod in amicicia existente propter utile, pacientis utilitas est mensura.

[75104] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 57 Ibidem, g.

[75105] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 58 Quod in amiciciis secundum uirtutem accusaciones quidem non sunt, tamen mensurantur recompensaciones per eleccionem operantis que est principale in uirtutibus.

[75106] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 58 Ibidem, g.

[75107] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 59 Quod in amiciciis que sunt secundum superexcellenciam differunt accusaciones.

[75108] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 59 VIII XIV a.

[75109] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 60 Quod amicicia dissoluitur quando uterque amicorum dignificat se plus debere accipere.

[75110] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 60 Ibidem, a.

[75111] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 61 Quod amicicia requirit quod possibile est reddi, quando sufficiens secundum dignitatem reddi non potest.

[75112] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 61 Ibidem, e.

[75113] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 62 Quod in omnibus amiciciis que sunt dissimilium personarum analogum, id est quod reddatur unicuique secundum suam proporcionem, adequat amicos; sicut in politica datur cuilibet artifici secundum sui operis dignitatem.

[75114] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 62 IX I a.

[75115] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 63 Quod in amatiua amicicia quandoque amator accusat quoniam superamans non readamatur, quamuis nichil habeat amabile.

[75116] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 63 Ibidem, a.

[75117] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 64 Quod amicicia que fundatur super mores secundum se ipsam manens est et ideo non habet accusaciones.

[75118] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 64 Ibidem, b.

[75119] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 65 De amicicia in qua aliquis uidetur amare propter morem et amat propter delectabile.

[75120] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 65 IX III a.

[75121] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 66 Quod cum multe sint, scilicet differencie amicicie, aliqui existimantur secundum unam et sunt amici secundum aliam.

[75122] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 66 Ibidem, b.

[75123] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 67 Quod amicicia statim dissoluenda est ad insanabiles; ad illos uero qui dirigi possunt debet fieri auxilium ad morem magis quam ad substanciam, quanto uirtus melior et essencialior amicicie.

[75124] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 67 Ibidem, d.

[75125] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 68 Utrum saluari debeat usus amicicie, si unus permaneat in uirtute, alter uero epyeikes magis fiat et multum differat in uirtute; et dicit quod non contingit.

[75126] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 68 Ibidem, e.

[75127] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 69 Quod amicicia non potest manere inter eos quorum unus manet in uirtute, alter uero excellencior fit in uirtute; et exemplificat de amiciciis que fiunt in puericia, quando unus crescit in uirtute et alter remanet in puerilibus, quod non possunt esse amici cum non gaudeant et tristentur eisdem.

[75128] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 69 Ibidem, f.

[75129] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 70 Quod in amicicia utilis non est faciendum plures amicos, quia multis subuenire et reministrare laboriosum est et non sufficit ad uitam suam, dum uult pluribus subuenire.

[75130] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 70 IX XII a.

[75131] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 71 Quod eciam in amicicia delectabilis non sunt faciendi plures amici, quia ad delectacionem sufficiunt pauci, et si multiplicentur, impeditur familiaris delectacio.

[75132] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 71 Ibidem, b.

[75133] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 72 Quod amicicia honesti potest esse ad tot ad quot potest homo conuiuere, set cuilibet manifestum est quod non possibile est multis conuiuere et distribuere se ipsum; et confirmat per tres raciones.

[75134] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 72 Ibidem, d.

[75135] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 73 Quod secundum amiciciam etayricam que est similium in moribus non contingit habere multos amicos.

[75136] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 73 Ibidem, f.

[75137] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 74 Quod in amicicia politica contingit habere multos amicos, quia potest homo delectabiliter conuiuere omnibus ciuibus et non tantum placide, set uere.

[75138] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 74 Ibidem, g.

[75139] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 75 Quod uera amicicia que est propter uirtutem et se ipsos non est ad multos; quia paucos tales potest quis inuenire.

[75140] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 75 Ibidem, g.

[75141] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 expos. 76 Quod amicicia prauorum sit mala, quia inducit in malum, dum instabiles in uirtute communicant prauis et assimulantur eis et sic eciam fiunt praui; que autem bonorum fit magis bona, dum crescit in utroque bonitas ex bonis colloquiis et operacionibus et dirigunt se ad inuicem.

[75142] Tabula Ethic., cap. 1 vox 16 ref. 76 IX XIV f.


Vox 17

[75143] Tabula Ethic., cap. 1 vox 17 tit. Amicabilia

[75144] Tabula Ethic., cap. 1 vox 17 expos. 1 Quod qui amicabilia opera cito ad inuicem faciunt habent uoluntatem amicicie que uelox est, set nondum amiciciam si non et amabiles sint et hoc sciant.

[75145] Tabula Ethic., cap. 1 vox 17 ref. 1 VIII III g.

[75146] Tabula Ethic., cap. 1 vox 17 expos. 2 Quod amicabilia ad amicos oriuntur et determinantur ab hiis que habet homo ad se ipsum.

[75147] Tabula Ethic., cap. 1 vox 17 ref. 2 IX IV a.


Vox 18

[75148] Tabula Ethic., cap. 1 vox 18 tit. Amabile

[75149] Tabula Ethic., cap. 1 vox 18 expos. 1 Quod non omne amabile, set bonum.

[75150] Tabula Ethic., cap. 1 vox 18 ref. 1 IX III c.

[75151] Tabula Ethic., cap. 1 vox 18 expos. 2 Quod amabile et eligibile est quod est simpliciter bonum, secundum quid uero amabile quod unicuique bonum est et delectabile; bonus autem propter ambo hec.

[75152] Tabula Ethic., cap. 1 vox 18 ref. 2 VIII V e.


Vox 19

[75153] Tabula Ethic., cap. 1 vox 19 tit. Amacio

[75154] Tabula Ethic., cap. 1 vox 19 expos. 1 Quod amacio assimulatur passioni, amicicia uero habitui, cum sit cum readamacione et secundum eleccionem, eleccio autem ab habitu, eo quod unus alteri uult bonum sui gracia; set amacio que contingit esse ad inanimata est sine readamacione et sine eleccione.

[75155] Tabula Ethic., cap. 1 vox 19 ref. 1 VIII V e.


Vox 20

[75156] Tabula Ethic., cap. 1 vox 20 tit. Amicicia

[75157] Tabula Ethic., cap. 1 vox 20 expos. 1 Quod amicicia est medietas in operibus omnibus que pertinent ad uitam; habundans autem nullius gracia dicitur placidus, set utilis gracia blanditor; qui autem deficit, in omnibus indelectabilis, est litigiosus et discolus.

[75158] Tabula Ethic., cap. 1 vox 20 ref. 1 II VI f.


Vox 21

[75159] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 tit. Amicus

[75160] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 1 Quod que fiunt per amicos per nos aliqualiter fiunt; principium enim mouens ad operandum est in nobis.

[75161] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 1 III VII d.

[75162] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 2 Quod amicus uult bonum amico propter se; set ridiculum est uino uelle bonum, set, si uult saluari ipsum, per accidens uult sibi bonum, ut postmodum bibat.

[75163] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 2 VIII II f.

[75164] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 3 Quod amici uolunt commanere per diem et conuiuere.

[75165] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 3 VIII III d.

[75166] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 4 Quod qui propter utile sunt amici minus sunt amici quam qui propter delectabile, et minus permanent; talis enim amicicia simul cum conferente dissoluitur.

[75167] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 4 VIII IV b.

[75168] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 5 Quod propter utile dicunt homines amicos sicut ciuitates gracia conferentis in compugnacionibus.

[75169] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 5 VIII IV e.

[75170] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 6 Quod propter delectacionem dicunt eciam amici sicut pueri qui se ad inuicem diligunt.

[75171] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 6 Ibidem.

[75172] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 7 Quod praui possunt esse amici propter utile et delectabile, in hiis similes existentes; set secundum se non sunt amici simpliciter.

[75173] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 7 VIII V a.

[75174] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 8 Quod sicut in aliis uirtutibus quidam sunt boni secundum actum, quidam secundum habitum, sic et in amicicia quidam sunt amici secundum actum conuiuentes delectabiliter sibi ipsis, et quidam secundum habitum sicut dormientes et qui sunt separati secundum loca qui habent habitum quo post amicabiliter operantur.

[75175] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 8 VIII V a.

[75176] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 9 Quod amicorum nichil sic est ut conuiuere; commorari enim per diem simul et beati appetunt, solitarios esse autem non conuenit hiis.

[75177] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 9 VIII V d.

[75178] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 10 Quod beati et alii querunt amicos delectabiles quos oportet bonos esse et sibi ipsis, et sic ipsis existent quecumque oportet amicis existere.

[75179] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 10 VIII VI d.

[75180] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 11 Queritur utrum amici amicis uelint maxima bona, puta deos esse, cum per maxima bona soluatur amicicia.

[75181] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 11 VIII VII f.

[75182] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 12 Quod amicus superexcellens est adulator si extra medium trahatur.

[75183] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 12 VIII VIII a.

[75184] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 13 Quod amicus magis laudatur ex amare, et ex hoc patet imperfeccio amicicie eorum qui uolunt magis amari quam amare.

[75185] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 13 Ibidem, d.

[75186] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 14 Quod amici illi sunt maxime mansiui et amicicia talium, in quibus fit scilicet amare et amari secundum dignitatem utriusque, quia si sint inequales in dignitatibus, per hoc efficiuntur equales secundum proporcionem, quando quilibet accipit quod sibi debetur; et maxime sunt mansiui qui sunt similes in uirtute.

[75187] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 14 Ibidem.

[75188] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 15 Quod amicus uirtuosus non ministrat amico praua, set magis prohibet eum; et sic, cum sint mansiui in uirtute, erunt mansiui in amicicia.

[75189] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 15 Ibidem, e.

[75190] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 16 Quod amicorum sunt omnia communia.

[75191] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 16 VIII IX a uel b.

[75192] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 17 Quod quando uterque amicorum dignificat se plus debere accipere ab altero quam e conuerso, fit diuersa accusacio et dissoluitur amicicia.

[75193] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 17 VIII XIV a.

[75194] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 18 Quod melior et superexcellens amicus existimat conuenire ipsi plus habere, quia meliori et utiliori plus debet tribui, quia si non redditur cuilibet secundum dignitatem operum, erit seruitus eius qui plus impendit et non amicicia.

[75195] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 18 VIII XIV a.

[75196] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 19 Quod amicus superexcellens debet plus accipere quemadmodum in pecuniarum communicacione plura accipiunt conferentes plura.

[75197] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 19 Ibidem.

[75198] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 20 Quod amicus indigens et deterior e conuerso existimat se plus debere accipere, quia amici boni est quod sufficiat amico et in suis necessariis; aliter enim inutile esset amicicia sua, si inferior nichil reciperet ab amico suo superiori.

[75199] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 20 VIII, ibidem, b.

[75200] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 21 Quod amici boni est quod sufficiat amico in suis necessitatibus.

[75201] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 21 Ibidem.

[75202] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 22 Quod uterque amicus uidetur dignificare et opportere utrique plus tribuere, set non de eodem; set superexcellenti quidem plus honoris, indigenti autem lucri.

[75203] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 22 Ibidem, c.

[75204] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 23 Quod amico qui est utilis secundum dacionem pecunie est honor reddendus.

[75205] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 23 Ibidem, uel e.

[75206] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 24 Utrum amico uel studioso sit magis ministrandum.

[75207] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 24 IX II a.

[75208] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 25 Utrum amico opporteat dare liberaliter magis quam benefactori reddere graciam pro beneficiis, si non suppetat facultas ad utrumque.

[75209] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 25 Ibidem.

[75210] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 26 Quod ad amicos et fratres debemus confidenciam et communicacionem omnium nostrorum.

[75211] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 26 Ibidem, g.

[75212] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 27 Quod amicus est similis amico.

[75213] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 27 IX III c.

[75214] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 28 Quod amicus dissoluens amiciciam ad amicum qui non est talis qualem eum dilexit nichil inconueniens facit.

[75215] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 28 Ibidem, d.

[75216] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 29 Utrum ad amicum post dissolucionem amicicie alienius sit habendum ad ipsum quam si nunquam fuisset amicus, uel oportet habere memoriam prioris amicicie.

[75217] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 29 Ibidem, g.

[75218] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 30 Quod amicus uult et operatur bona ad amicum uel apparencia propter ipsum amicum; et uult amicum esse et uiuere propter ipsum amicum; et conuiuit et eadem eligit amico et condelectatur et contristatur amico.

[75219] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 30 IX IV a.

[75220] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 31 Quod amicus est alius ipse.

[75221] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 31 Ibidem, g.

[75222] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 32 Quod bonus amicus uiro bono et studioso natura eligibilis est.

[75223] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 32 IX XI a.

[75224] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 33 Quod amicus bonus, sicut se habet ad se ipsum sic se habet ad amicum, cum amicus sit alter ipse; et ideo secundum quod eligit suum esse, ita et amicum in quantum communicat sibi in sermonibus honestis et in intelligenciis.

[75225] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 33 Ibidem, f.

[75226] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 expos. 34 Utrum aliquis debeat facere sibi plures amicos? Et soluit raciones; exemplum de peregrinis, quia sicut tediosum est nullum extraneum et peregrinum recipere et non est tutum omnem recipere, ita tediosum nullum habere amicum et periculosum quemlibet admittere.

[75227] Tabula Ethic., cap. 1 vox 21 ref. 34 Ibidem.


Vox 22

[75228] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 tit. Amare

[75229] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 expos. 1 Utrum aliquis amet bonum simpliciter uel bonum sibi, cum quandoque dissonancia sit inter hec; et soluit quod bonum simpliciter est amabile et unicuique est amabile proprium bonum.

[75230] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 ref. 1 VIII II e.

[75231] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 expos. 2 Quod quidam querunt amari magis quam amare, propter amorem honoris; et ideo amatores adulacionis sunt multi.

[75232] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 ref. 2 VIII VIII a.

[75233] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 expos. 3 Quod amari et honorari propinqua esse uidentur, et quia honorari propter amari multi appetunt, querunt multi amari propter honorari.

[75234] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 ref. 3 Ibidem.

[75235] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 expos. 4 Quod amari est melius quam honorari, quia propter se est eligendum, honorari propter alterum aut propter spem lucri, sicut quidam indigni honore gaudent ab hiis qui sunt in potestatibus honorari.

[75236] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 ref. 4 Ibidem, b.

[75237] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 expos. 5 Quod non oportet quod aliquis amet malum hominem neque assimulari prauo.

[75238] Tabula Ethic., cap. 1 vox 22 ref. 5 IX III c.


Vox 23

[75239] Tabula Ethic., cap. 1 vox 23 tit. Amantes

[75240] Tabula Ethic., cap. 1 vox 23 expos. 1 Quod amantes fistulas non possunt sermonibus attendere qui sibi dicuntur; et ideo quando multum gaudemus in amicicia non possumus discernere alia.

[75241] Tabula Ethic., cap. 1 vox 23 ref. 2 X VII f.


Vox 24

[75242] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 tit. Amator

[75243] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 expos. 1 Quod amatores ridiculosi uidentur qui reputant se tantum amari quantum amant, si in eis forte non est quod amari debeat; set si est equaliter forte dignificandum.

[75244] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 ref. 1 VIII VIII g.

[75245] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 expos. 2 Quod amatores sui ipsius increpantur.

[75246] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 ref. 2 IX IX a.

[75247] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 expos. 3 Quod amatores sui sunt illi secundum opinionem uulgi qui plus sibi ipsis tribuunt de pecuniis et temporalibus honoribus et delectacionibus, quia talia credunt esse optima, et dant totum concupiscenciis et irracionali parti anime; et ideo tales digne exprobrantur.

[75248] Tabula Ethic., cap. 1 vox 24 ref. 3 Ibidem, c.


Vox 25

[75249] Tabula Ethic., cap. 1 vox 25 tit. Amare

[75250] Tabula Ethic., cap. 1 vox 25 expos. 1 Utrum amare debeat aliquis maxime se ipsum uel amicum.

[75251] Tabula Ethic., cap. 1 vox 25 ref. 1 IX IX a.


Vox 26

[75252] Tabula Ethic., cap. 1 vox 26 tit. Amor

[75253] Tabula Ethic., cap. 1 vox 26 expos. 1 Quod amor non est cuiuscumque, set obiecti desiderati quod est amabile; quod quidem diuiditur per bonum, delectabile et utile, quorum duo, scilicet bonum et delectabile, diliguntur ut fines, utile autem ut id quod confert ad utrumque.

[75254] Tabula Ethic., cap. 1 vox 26 ref. 1 VIII II d.


Vox 27

[75255] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 tit. Anima

[75256] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 expos. 1 Quod de partibus anime determinatum est quantum pertinet ad quesita, quia certificare in plus operosius est propositis, et sufficienter dictum est in exterioribus sermonibus, id est in libro de anima.

[75257] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 ref. 1 I XI c.

[75258] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 expos. 2 Quod parcium anime hoc quidem irracionale, hoc autem racionem habens; et nichil differt ad presens utrum predicta duo sint distincta ad inuicem sicut partes uel totum.

[75259] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 ref. 2 Ibidem.

[75260] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 expos. 3 Quod in anima est aliquid innatum quod aduersatur et obuiat racioni.

[75261] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 ref. 3 Ibidem, e.

[75262] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 expos. 4 Quod in anima licet non uideamus est distortum motum sicut in corporibus.

[75263] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 ref. 4 Ibidem.

[75264] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 expos. 5 Quod in anima sunt tria, passiones, potencie et habitus, et horum aliquod erit uirtus; et exemplificat de quolibet illorum.

[75265] Tabula Ethic., cap. 1 vox 27 ref. 5 II IV a.


Vox 28

[75266] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 tit. Animal

[75267] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 expos. 1 Quod omnia animalia discernunt cibos et hiis quidem gaudent, hiis autem non.

[75268] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 ref. 1 III XV f.

[75269] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 expos. 2 Quod animalium quoddam est contumeliosum, quoddam stolidum, quoddam uorax.

[75270] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 ref. 2 VII VII b.

[75271] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 expos. 3 Quod animal semper laborat in uidendo et audiendo.

[75272] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 ref. 3 VII XV e.

[75273] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 expos. 4 Quod omnia animalia carent felicitate, quia priuata operacione speculatiua.

[75274] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 ref. 4 X XII f.

[75275] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 expos. 5 Quod nullum aliorum animalium felix est, quia nequaquam communicant speculacione.

[75276] Tabula Ethic., cap. 1 vox 28 ref. 5 Ibidem.


Vox 29

[75277] Tabula Ethic., cap. 1 vox 29 tit. Amacio

[75278] Tabula Ethic., cap. 1 vox 29 expos. 1 Quod cum amacio sit similis accioni, magis inest illi qui habundat in agendo.

[75279] Tabula Ethic., cap. 1 vox 29 ref. 1 IX VIII f.


Vox 30

[75280] Tabula Ethic., cap. 1 vox 30 tit. Appetitus

[75281] Tabula Ethic., cap. 1 vox 30 expos. 1 Quod appetitus delectabilis est insaciabilis et ex omni parte insipienti, et concupiscencie opera propria auget secundum quod similia sunt.

[75282] Tabula Ethic., cap. 1 vox 30 ref. 1 III XVI f.

[75283] Tabula Ethic., cap. 1 vox 30 expos. 2 Quod appetitus est medii.

[75284] Tabula Ethic., cap. 1 vox 30 ref. 2 VIII VIII g.


Vox 31

[75285] Tabula Ethic., cap. 1 vox 31 tit. Autecastos

[75286] Tabula Ethic., cap. 1 vox 31 expos. 1 Quod autecastos est qui est uerax in uita et sermone, existencia confitens esse circa se ipsum, et non maiora neque minora.

[75287] Tabula Ethic., cap. 1 vox 31 ref. 1 IV X b.


Vox 32

[75288] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 tit. Ars

[75289] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 1 Quod omnes artes simul habentur cum prudencia secundum quas dicitur quis simpliciter bonus.

[75290] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 1 VI X f.

[75291] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 2 Quod artes ordinantur sub una quadam uirtute quemadmodum sub equestri nauifactiua.

[75292] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 2 I I b.

[75293] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 3 Quod artes superiores architectorice dicuntur.

[75294] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 3 Ibidem.

[75295] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 4 Quod ars et uirtus circa difficilius.

[75296] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 4 II II g.

[75297] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 5 Quod ea que fiunt ab artibus bene habent in eis, id est modum per quem fiunt bene.

[75298] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 5 II III b.

[75299] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 6 Quod ars respicit medium, quia quando aliquod opus artis bene factum est, nichil est auferendum nec addendum.

[75300] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 6 II V c.

[75301] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 7 Quod artes destruerentur si dans non dedit quantum et quale, et paciens non recepit tantum et tale quantum ualet suum opus.

[75302] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 7 V V g.

[75303] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 8 Quod non est cura arti de hiis que sunt per accidens.

[75304] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 8 V XIV f.

[75305] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 9 Quod ars est habitus cum racione factiuus.

[75306] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 9 VI II d.

[75307] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 10 Quod ars est circa faccionem et artificiatum et circa speculari qualiter fiat aliquid de numero contingencium quorum finis est in faciente et non in facto.

[75308] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 10 Ibidem, e.

[75309] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 11 Quod ars est circa factibilia, prudencia uero circa agibilia.

[75310] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 11 VI II g.

[75311] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 12 Quod architectorica est legis positiua.

[75312] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 12 VI V f.

[75313] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 expos. 13 Quod ars pigmentaria et pulmentaria uidentur delectacionis esse.

[75314] Tabula Ethic., cap. 1 vox 32 ref. 13 VII XIV d.


Vox 33

[75315] Tabula Ethic., cap. 1 vox 33 tit. Asinus

[75316] Tabula Ethic., cap. 1 vox 33 expos. 1 Quod asinus fenum utique magis eligit quam aurum; delectabile enim nutrimentum auro asinis, Eraclitus dicit.

[75317] Tabula Ethic., cap. 1 vox 33 ref. 2 X VIII d.


Vox 34

[75318] Tabula Ethic., cap. 1 vox 34 tit. Artifex

[75319] Tabula Ethic., cap. 1 vox 34 expos. 1 Quod artifex qui uult perfectus fieri debet incipere ab uniuersalium cognicione, et sic deuenire ad cognoscendum hoc uel illud, quia dictum est quod circa hoc sciencie.

[75320] Tabula Ethic., cap. 1 vox 34 ref. 2 X XV f.


Vox 35

[75321] Tabula Ethic., cap. 1 vox 35 tit. Argei

[75322] Tabula Ethic., cap. 1 vox 35 expos. 1 Quod Argei cum putarent pugnare contra solos Siconios inciderunt in Latonios qui erant pugnacissimi, et ideo statim fugerunt; sic ignorantes nescientes condiciones pugnandi statim fugiunt.

[75323] Tabula Ethic., cap. 1 vox 35 ref. 1 III XII g.


Vox 36

[75324] Tabula Ethic., cap. 1 vox 36 tit. Agon

[75325] Tabula Ethic., cap. 1 vox 36 expos. 1 Quod in agonibus non fortissimi pugnacissimi sunt, set maxime potentes et corpora optima habentes.

[75326] Tabula Ethic., cap. 1 vox 36 ref. 1 III XII c.


Vox 37

[75327] Tabula Ethic., cap. 1 vox 37 tit. Adulter

[75328] Tabula Ethic., cap. 1 vox 37 expos. 1 Quod adulteri propter concupiscenciam audacia multa operantur; non utique igitur sunt fortes.

[75329] Tabula Ethic., cap. 1 vox 37 ref. 1 III XII e.


Vox 38

[75330] Tabula Ethic., cap. 1 vox 38 tit. Athleta

[75331] Tabula Ethic., cap. 1 vox 38 expos. 1 Quod quemadmodum athlete pugnant cum ydiotis.

[75332] Tabula Ethic., cap. 1 vox 38 ref. 1 III XII c.


Vox 39

[75333] Tabula Ethic., cap. 1 vox 39 tit. Ategnia

[75334] Tabula Ethic., cap. 1 vox 39 expos. 1 Quod ategnia est ars cum racione falsa factiua.

[75335] Tabula Ethic., cap. 1 vox 39 ref. 1 VI II g.


Vox 40

[75336] Tabula Ethic., cap. 1 vox 40 tit. Anaxagoras

[75337] Tabula Ethic., cap. 1 vox 40 expos. 1 Quod Anaxagoras et alii qui occupantur circa ammirabilia et difficilia dicuntur sapientes et non prudentes.

[75338] Tabula Ethic., cap. 1 vox 40 ref. 1 VI V d.


Vox 41

[75339] Tabula Ethic., cap. 1 vox 41 tit. Auarus

[75340] Tabula Ethic., cap. 1 vox 41 expos. 1 Quod auarus est iniustus et ideo est circa bona non omnia, set quecumque fortunia et infortunia.

[75341] Tabula Ethic., cap. 1 vox 41 ref. 1 V II a.

[75342] Tabula Ethic., cap. 1 vox 41 expos. 2 Quod auarus continetur sub inequali sicut sub quodam communi.

[75343] Tabula Ethic., cap. 1 vox 41 ref. 2 V II b.


Vox 42

[75344] Tabula Ethic., cap. 1 vox 42 tit. Audax

[75345] Tabula Ethic., cap. 1 vox 42 expos. 1 Quod audax est qui audendo circa terribilia superhabundat, quia ad omnia uadit.

[75346] Tabula Ethic., cap. 1 vox 42 ref. 1 III XI e.

[75347] Tabula Ethic., cap. 1 vox 42 expos. 2 Quod audaces sunt preuolantes ante pericula et quando sunt in ipsis discedunt; set fortis e conuerso.

[75348] Tabula Ethic., cap. 1 vox 42 ref. 2 III XI f.


Caput 2
Vox 1

[75349] Tabula Ethic., cap. 2 vox 1 tit. Banausius

[75350] Tabula Ethic., cap. 2 vox 1 expos. 1 Quod banausius est ille qui consumit sua per magnos sumptus non secundum quod oportet, sicut quod histriones nupciarum pascit et comediis tribuit in transitu purpuram ferens.

[75351] Tabula Ethic., cap. 2 vox 1 ref. 1 IV III f.


Vox 2

[75352] Tabula Ethic., cap. 2 vox 2 tit. Blanditor

[75353] Tabula Ethic., cap. 2 vox 2 expos. 1 Quod blanditor est qui delectare querit causa alicuius utilitatis in pecuniis.

[75354] Tabula Ethic., cap. 2 vox 2 ref. 1 IV IX g.


Vox 3

[75355] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 tit. Beatus

[75356] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 expos. 1 Quod beati dicendi sunt qui sunt de numero uiuencium, quibus existunt condiciones felicitatis.

[75357] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 ref. 1 I IX e.

[75358] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 expos. 2 Quod beatos dicimus homines.

[75359] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 ref. 2 Ibidem.

[75360] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 expos. 3 Quod beati utilibus nichil indigent, set delectabilibus.

[75361] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 ref. 3 VIII VI c.

[75362] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 expos. 4 Quod nullus beatus est nolens.

[75363] Tabula Ethic., cap. 2 vox 3 ref. 4 III IX b.


Vox 4

[75364] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 tit. Bomolochus

[75365] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 expos. 1 Quod bomolochi dicuntur qui gaudent risu et ludo immoderate.

[75366] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 ref. 1 IV XI b.

[75367] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 expos. 2 Quod bomolochi appellantur et graciosi.

[75368] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 ref. 2 IV XI c.

[75369] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 expos. 3 Quod bomolochus est minor derisore, quia non recedit nec a se ipso nec ab aliis.

[75370] Tabula Ethic., cap. 2 vox 4 ref. 3 IV XI f.


Vox 5

[75371] Tabula Ethic., cap. 2 vox 5 tit. Bonum

[75372] Tabula Ethic., cap. 2 vox 5 expos. 1 Quod bonum est quod omnia appetunt.

[75373] Tabula Ethic., cap. 2 vox 5 ref. 1 I I a.


Vox 6

[75374] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 tit. Bestie

[75375] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 expos. 1 Quod bestie non communicant actu, licet sensum habeant.

[75376] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 ref. 1 VI I d.

[75377] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 expos. 2 Quod bestie quedam dicuntur esse prudentes que circa uitam uidentur habere potenciam prouisiuam.

[75378] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 ref. 2 VI V c.

[75379] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 expos. 3 Quod bestie non sunt continentes neque incontinentes, quia non habent uniuersalem opinionem.

[75380] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 ref. 3 VII III f.

[75381] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 expos. 4 Quod bestie non sunt neque temperate neque intemperate nisi methaphorice, quia non habent neque racionem neque eleccionem.

[75382] Tabula Ethic., cap. 2 vox 6 ref. 4 VII VII b.


Vox 7

[75383] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 tit. Bestialitas

[75384] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 expos. 1 Quod bestialis turpitudo uel delectacio extra terminos est malicie.

[75385] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 ref. 1 VII V e.

[75386] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 expos. 2 Quod bestialitati opponitur uirtus quedam diuina et eroica.

[75387] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 ref. 2 VII I a.

[75388] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 expos. 3 Quod bestialitas maxime inuenitur in barbaris.

[75389] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 ref. 3 VII I c.

[75390] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 expos. 4 Quod bestialitas est minor malicia incontinencia humana, set terribilior.

[75391] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 ref. 4 VII VII c.

[75392] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 expos. 5 Quod bestiales delectaciones sunt homines pregnantes rescindere et pueros deuorare.

[75393] Tabula Ethic., cap. 2 vox 7 ref. 5 VII V d.


Vox 8

[75394] Tabula Ethic., cap. 2 vox 8 tit. Barbari

[75395] Tabula Ethic., cap. 2 vox 8 expos. 1 Quod barbarorum quedam genera sunt ex natura irracionales solum sensu uiuentes.

[75396] Tabula Ethic., cap. 2 vox 8 ref. 1 VII V f.


Vox 9

[75397] Tabula Ethic., cap. 2 vox 9 tit. Bellare

[75398] Tabula Ethic., cap. 2 vox 9 expos. 1 Quod bellare nullus eligit per se uel eius quod est bellare gracia uel preparare bellum; alioquin deficientibus hostibus ciues et amicos oppugnarent ne pugne deficerent, set talis esset uiolenter occisor.

[75399] Tabula Ethic., cap. 2 vox 9 ref. 2 X X e.


Vox 10

[75400] Tabula Ethic., cap. 2 vox 10 tit. Benefacere

[75401] Tabula Ethic., cap. 2 vox 10 expos. 1 Quod benefacere est operosius, bene pati autem illaboriosum uidetur esse; et ideo benefacientes plus diligunt beneficiatos, cum ea que laboriose fiunt magis diligantur.

[75402] Tabula Ethic., cap. 2 vox 10 ref. 1 IX VIII g.


Vox 11

[75403] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 tit. Benefactor

[75404] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 expos. 1 Quod benefactores beneficiatos uidentur magis amare quam beneficiati benefacientes; et cum hoc uideatur preter racionem, queratur racio huius.

[75405] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 ref. 1 IX VIII a.

[75406] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 expos. 2 Quod benefactor plus diligit beneficiatum, quia beneficiatus est opus benefacientis et sicut omnis homo plus diligit proprium opus quam diligatur, sicut poetis accidit qui diligunt plus sua poemata.

[75407] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 ref. 2 IX VIII c.

[75408] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 expos. 3 Quod benefactor plus diligit beneficiatum quam e conuerso; et ponit sex confirmancia suam solucionem.

[75409] Tabula Ethic., cap. 2 vox 11 ref. 3 Ibidem, d.


Vox 12

[75410] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 tit. Beneficium

[75411] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 expos. 1 Quod si beneficium aliquis ab amico accipit qui sperat beneficiari, debet ei resoluere sponte secundum dignitatem eorum que accipit.

[75412] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 ref. 1 VIII XIII e.

[75413] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 expos. 2 Quod accipientes beneficia paruificant, dantes uero extollunt beneficia que dederunt.

[75414] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 ref. 2 VIII XIII f.

[75415] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 expos. 3 Quod beneficia suscepta magis sunt retribuenda quam dare aliquid amicis, sicut mutuum cui debet reddendum magis quam amico dandum.

[75416] Tabula Ethic., cap. 2 vox 12 ref. 3 IX II b.


Vox 13

[75417] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 tit. Beniuolencia

[75418] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 expos. 1 Quod beniuolencia uidetur esse amicicia et non est; est enim ad ignotos et latens, amicicia autem non.

[75419] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 ref. 1 IX VI a.

[75420] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 expos. 2 Quod beniuolencia non est amacio, quia amacio cum consuetudine, beniuolencia autem ex repentino, quemadmodum circa agonistas accidit.

[75421] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 ref. 2 IX VI b.

[75422] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 expos. 3 Quod beniuolencia est principium amicicie.

[75423] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 ref. 3 Ibidem, d.

[75424] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 expos. 4 Quod beniuolencia si fiat diuturna fit amicicia, set non illa que est propter utile et delectabile.

[75425] Tabula Ethic., cap. 2 vox 13 ref. 4 IX VI e.


Vox 14

[75426] Tabula Ethic., cap. 2 vox 14 tit. Beniuoli

[75427] Tabula Ethic., cap. 2 vox 14 expos. 1 Quod beniuoli superficialiter diligunt, quia nichil uolunt cooperari.

[75428] Tabula Ethic., cap. 2 vox 14 ref. 1 IX VI c.

[75429] Tabula Ethic., cap. 2 vox 14 expos. 2 Quod beniuoli dicuntur qui uolunt bona aliis, si non idem ab illis fiat, et si contingat quod illud idem accidat isti de isto quod amet ipsum, erit ibi beniuolencia cum contrapassione.

[75430] Tabula Ethic., cap. 2 vox 14 ref. 2 VIII II g.


Vox 15

[75431] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 tit. Bonum

[75432] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 1 Quod bonum est quod omnia appetunt.

[75433] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 1 I I a.

[75434] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 2 Quod idem bonum unius hominis et ciuitatis, set maius et perfeccius et diuinius gentis et ciuitatis.

[75435] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 2 I I e.

[75436] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 3 Quod de bono humano sufficienter determinabitur, si secundum subiectam materiam manifestetur.

[75437] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 3 I I e.

[75438] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 4 Quod bona de quibus ciuilis intendit non sunt posita a natura, set lege.

[75439] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 4 Ibidem.

[75440] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 5 Quod Platonici posuerunt bonum quod secundum se ipsum est bonum et est causa omnibus essendi bonum formaliter et non effectiue, quia sic bene dixissent.

[75441] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 5 I II c.

[75442] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 6 Quod bonum secundum se per prius dicitur et uniuersaliter bonum quam quod est quedam propago uel accidens.

[75443] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 6 I III d.

[75444] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 7 Quod bonum equaliter dicitur enti.

[75445] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 7 Ibidem.

[75446] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 8 Quod bonorum omnium non est una ydea, quia sic esset sciencia una.

[75447] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 8 Ibidem, e.

[75448] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 9 Quod non est magis bonum quod diuturnius et unius diei.

[75449] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 9 Ibidem, post modicum.

[75450] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 10 Quod duplex est bonum: secundum se, et quoddam conseruatiuum et prohibitiuum.

[75451] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 10 Ibidem.

[75452] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 11 Quod omnia per se bona non conueniunt in una racione per se boni, sicut patet in honore et in aliis que ponit.

[75453] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 11 Ibidem, f.

[75454] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 12 Quod uniuersale bonum inutile est, quia neque textor neque aliquis artifex iuuatur ad suam artem, si consideret hoc separatum bonum, nec melius operabitur.

[75455] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 12 I III g.

[75456] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 13 Quod bonum quod hic queritur est operatum et possessum ab homine per operaciones suas; set bonum separatum non est huiusmodi.

[75457] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 13 Ibidem.

[75458] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 14 Queritur quid sit bonum, quod est felicitas secundum opinionem Aristotilis.

[75459] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 14 I IV a.

[75460] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 15 Quod operatum bonum quod est felicitas est unum et, si plura dicerentur, unum ordinatur ad aliud ita quod unum tantum esset operatum et optimum.

[75461] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 15 I IV b.

[75462] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 16 Quod bonum per se sufficiens est secundum quod aliquis est sufficiens non solum si solitariam uitam ageret, set parentibus, filiis et uxori et amicis et ciuibus.

[75463] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 16 I IV f.

[75464] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 17 Quod maius bonum magis est eligendum.

[75465] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 17 I IV g.

[75466] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 18 Quod humanum bonum fit secundum uirtutem perfectissimam et optimam.

[75467] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 18 I V d.

[75468] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 19 Quod bona tripliciter dicuntur; quedam enim sunt exterius sicut bona fortune, quedam interius sicut uirtutes et sciencie, quedam circa corpora sicut sanitas et decor.

[75469] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 19 I VI a.

[75470] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 expos. 20 Quod bona que sunt circa animam sunt principalissime bona.

[75471] Tabula Ethic., cap. 2 vox 15 ref. 20 Ibidem.


Vox 16

[75472] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 tit. Bonus

[75473] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 expos. 1 Quod nullus est bonus qui non gaudet bonis operibus; et de iusto similiter est dicendum.

[75474] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 ref. 1 I VI f.

[75475] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 expos. 2 Quod quedam bona requiruntur ad felicitatem necessario sicut uirtutes, et quedam ad ipsam operantur organice.

[75476] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 ref. 2 I VII e.

[75477] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 expos. 3 Quod magna bona beaciorem faciunt, quia condecorare nata sunt et eorum usus bonus et studiosus.

[75478] Tabula Ethic., cap. 2 vox 16 ref. 3 I IX a.


Vox 17

[75479] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 tit. Bona fortune

[75480] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 expos. 1 Quod bona fortune sunt illa que sunt bona simpliciter, set non semper alicui sunt bona.

[75481] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 ref. 1 V II a.

[75482] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 expos. 2 Quod bona fortune homines maximo desiderio persequuntur et orant.

[75483] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 ref. 2 V II, ibidem.

[75484] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 expos. 3 Quod non debet homo petere que sunt bona simpliciter, set que sunt bona ipsis habentibus.

[75485] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 ref. 3 V, ibidem.

[75486] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 expos. 4 Quod non est idem esse ciuem et bonum uirum.

[75487] Tabula Ethic., cap. 2 vox 17 ref. 4 V III g.


Vox 18

[75488] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 tit. Bonus

[75489] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 1 Quod boni et simpliciter boni sunt ad inuicem et utiles et delectabiles, quia bonorum acciones sunt similes.

[75490] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 1 VIII III e.

[75491] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 2 Quod tria sunt que uidentur facere homines bonos, scilicet natura, consuetudo et doctrina.

[75492] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 2 X XIV c.

[75493] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 3 Quod ad hoc quod aliquis efficiatur bonus per doctrinam oportet quod preexistat mos, id est consuetudo, consona uirtuti.

[75494] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 3 X XIV e.

[75495] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 4 Quod bona temporalia habent uiciosas superhabundancias et ideo est quod aliquis persequendo superhabundantes delectaciones est prauus.

[75496] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 4 VII XV b.

[75497] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 5 Quod apparens bonum desiderant omnes secundum Pictagoricos.

[75498] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 5 III X b.

[75499] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 6 Quod bonum oportet philantum esse, quia et ipse iuuabitur bona agens et alios iuuabit.

[75500] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 6 IX IX e.

[75501] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 7 Quod nullus eligeret secundum se ipsum omnia habere bona, solitarius uiuens.

[75502] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 7 IX X c.

[75503] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 8 Quod illud quod est bonum secundum naturam et delectabile secundum se ipsum, est eciam huiusmodi in comparacione ad studiosum.

[75504] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 8 IX XI a.

[75505] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 9 Quod omne bonum alteri bono additum eligibilius quam solitarium.

[75506] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 9 X II c.

[75507] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 10 Quod dicentes quod non omnia appetunt bonum non dicunt uerum, quia illud quod omnibus uidetur dicimus esse uerum; set hoc est communiter dictum quod omnia appetunt bonum.

[75508] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 10 Ibidem, e.

[75509] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 11 Quod bonum esse sine prudencia et prudencia sine morali uirtute est impossibile.

[75510] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 11 VI X f.

[75511] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 12 Quod bonum tripliciter diuiditur.

[75512] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 12 VII XIV a.

[75513] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 expos. 13 Quod bonum in moribus est duplex, hoc quidem operacio, hoc autem habitus.

[75514] Tabula Ethic., cap. 2 vox 18 ref. 13 VII XIV b.


Caput 3
Vox 1

[75515] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 tit. Caymus

[75516] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 expos. 1 Quod caymus dignificat se magnis indignus existens.

[75517] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 ref. 1 IV IV b.

[75518] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 expos. 2 Quod caymus superhabundat quidem ad se ipsum, non tamen ad magnanimum.

[75519] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 ref. 2 IV, ibidem, e.

[75520] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 expos. 3 Quod caymi sunt insipientes et se ipsos ignorantes, quia dignificant se bonis plus quam digni sint.

[75521] Tabula Ethic., cap. 3 vox 1 ref. 3 IV VI f.


Vox 2

[75522] Tabula Ethic., cap. 3 vox 2 tit. Canes

[75523] Tabula Ethic., cap. 3 vox 2 expos. 1 Quod canes odore non gaudent leporum, set cibacione que sibi presentatur per odorem.

[75524] Tabula Ethic., cap. 3 vox 2 ref. 1 III XIV f.


Vox 3

[75525] Tabula Ethic., cap. 3 vox 3 tit. Carnes

[75526] Tabula Ethic., cap. 3 vox 3 expos. 1 Quod carnes bene digestibiles et leues sicut uolatilium sunt sane.

[75527] Tabula Ethic., cap. 3 vox 3 ref. 1 VI V e.


Vox 4

[75528] Tabula Ethic., cap. 3 vox 4 tit. Calipso

[75529] Tabula Ethic., cap. 3 vox 4 expos. 1 Quod Calipso monebat hoc: extra fumum custodi nauem et undam.

[75530] Tabula Ethic., cap. 3 vox 4 ref. 1 II VII e.


Vox 5

[75531] Tabula Ethic., cap. 3 vox 5 tit. Cause

[75532] Tabula Ethic., cap. 3 vox 5 expos. 1 Quod cause uidentur esse quatuor, scilicet natura, necessitas, fortuna et intellectus.

[75533] Tabula Ethic., cap. 3 vox 5 ref. 1 III VI c.


Vox 6

[75534] Tabula Ethic., cap. 3 vox 6 tit. Citharedus

[75535] Tabula Ethic., cap. 3 vox 6 expos. 1 Quod sicut citharizando efficitur quis citharedus, sic iusta faciendo iustus et sic de aliis.

[75536] Tabula Ethic., cap. 3 vox 6 ref. 1 II I d.


Vox 7

[75537] Tabula Ethic., cap. 3 vox 7 tit. Cecus

[75538] Tabula Ethic., cap. 3 vox 7 expos. 1 Quod ceco naturaliter uel ex infirmitate uel plaga nullus improperabit, set magis miserebitur; set eum qui ex uini potacione uel alia utique incontinencia, omnis utique increpabit.

[75539] Tabula Ethic., cap. 3 vox 7 ref. 1 III X a.


Vox 8

[75540] Tabula Ethic., cap. 3 vox 8 tit. Castrimargi

[75541] Tabula Ethic., cap. 3 vox 8 expos. 1 Quod castrimargi uocantur qui preter indigenciam replent uentrem et supra debitam sibi quantitatem assumunt et tales sunt multum bestiales.

[75542] Tabula Ethic., cap. 3 vox 8 ref. 1 III XV d.


Vox 9

[75543] Tabula Ethic., cap. 3 vox 9 tit. Clauis

[75544] Tabula Ethic., cap. 3 vox 9 expos. 1 Quod clauis dicitur equiuoce que sub collo animalis et qua hostia clauduntur.

[75545] Tabula Ethic., cap. 3 vox 9 ref. 1 V I g.


Vox 10

[75546] Tabula Ethic., cap. 3 vox 10 tit. Cibi delectacio

[75547] Tabula Ethic., cap. 3 vox 10 expos. 1 Quod cibi delectacio est communis et naturalis a natura communi, quia omnis homo quandoque appetit cibum quando famescit, et quandoque humidum quando sitit, et quandoque utrumque.

[75548] Tabula Ethic., cap. 3 vox 10 ref. 1 III XV c.


Vox 11

[75549] Tabula Ethic., cap. 3 vox 11 tit. Causa

[75550] Tabula Ethic., cap. 3 vox 11 expos. 1 Quod si nullus sibi est causa eius quod est malefacere, sic nec eius quod est benefacere.

[75551] Tabula Ethic., cap. 3 vox 11 ref. 1 III X c.


Vox 12

[75552] Tabula Ethic., cap. 3 vox 12 tit. Concausa

[75553] Tabula Ethic., cap. 3 vox 12 expos. 1 Quod sumus concause habituum uirtutum.

[75554] Tabula Ethic., cap. 3 vox 12 ref. 1 III X f.


Vox 13

[75555] Tabula Ethic., cap. 3 vox 13 tit. De circumstanciis

[75556] Tabula Ethic., cap. 3 vox 13 expos. 1 Quod de circumstanciis non malum determinare.

[75557] Tabula Ethic., cap. 3 vox 13 ref. 1 III III d.


Vox 14

[75558] Tabula Ethic., cap. 3 vox 14 tit. De comparacione

[75559] Tabula Ethic., cap. 3 vox 14 expos. 1 De comparacione medii ad extrema et extremorum ad inuicem.

[75560] Tabula Ethic., cap. 3 vox 14 ref. 1 II VII a.


Vox 15

[75561] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 tit. De concupiscencia

[75562] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 1 Quod concupiscencia et ira non sunt causa inuoluntarii.

[75563] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 1 III IV b.

[75564] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 2 Quod concupiscencia est delectabilis et tristis, eleccio uero non.

[75565] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 2 III V c.

[75566] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 3 Quod in concupiscenciis naturalibus pauci peccant.

[75567] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 3 III XV c.

[75568] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 4 Quod quedam concupiscencie sunt communes et quedam proprie.

[75569] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 4 III XV c.

[75570] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 5 Quod concupiscencias infirmas et non prauas non sequi non est uenerabile.

[75571] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 5 VII II e.

[75572] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 6 Quod concupiscencia uidetur habere racionem patris et amicorum.

[75573] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 6 I XI f.

[75574] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 7 Quod concupiscencie bonorum sunt laudabiles, turpium autem uituperabiles.

[75575] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 7 X VIII c.

[75576] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 8 Quod concupiscencie uenereorum insanias faciunt.

[75577] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 8 VII III d.

[75578] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 expos. 9 Quod concupiscencia, statim cum nunciatur per sensum uel racionem delectabile, tendit in fruicionem.

[75579] Tabula Ethic., cap. 3 vox 15 ref. 9 VII VI b.


Vox 16

[75580] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 tit. Consilium

[75581] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 1 Quod nullus consiliatur de eternis, puta de mundo utrum eternus et de costa et dyametro, neque de hiis que in motu que semper eodem modo sunt.

[75582] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 1 III VI b.

[75583] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 2 Quod consilium est de operabilibus que sunt in nobis.

[75584] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 2 III VI c.

[75585] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 3 Quod nullus Lacedemoniorum consiliatur qualiter Scite optime conuersentur.

[75586] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 3 III VI c.

[75587] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 4 Quod consilium non est circa certas disciplinas, puta qualiter est scribendum Scribis.

[75588] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 4 III VI d.

[75589] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 5 Quod consilium est de hiis que fiunt per nos non eodem modo, sicut de operacione medicine, et negociatiua et gubernatiua.

[75590] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 5 Ibidem.

[75591] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 6 Quod consilium est magis circa gubernatiuam quam gignasticam.

[75592] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 6 III VI f.

[75593] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 7 Quod consilium est magis circa artes mechanicas quam circa disciplinas; magis enim circa ipsas dubitamus.

[75594] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 7 III VI, ibidem.

[75595] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 8 Quod consilium est de hiis que sepius incerta sunt, et nescitur qualiter eueniant; et quanto minus certum tanto de eo magis est consilium.

[75596] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 8 III VI g.

[75597] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 9 Quod consilium non est de paruis, set de magnis in quibus discredentes nobis ipsis uelut non sufficientibus dinoscere.

[75598] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 9 III VII a.

[75599] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 10 Quod consilium non est de fine, set de hiis que sunt ad finem; sicut medicus non de sanitate set qualiter sanet consiliatur; et de aliis exemplificat.

[75600] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 10 Ibidem.

[75601] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 11 Quod consilium est de hiis que sunt ad finem qualiter et quomodo, et utrum per plura uel per unum et per quod facillime et optime ad finem deueniatur.

[75602] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 11 III VII b.

[75603] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 12 Quod qui consiliatur uidetur resoluere posteriora in priora, quemadmodum dyagrama.

[75604] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 12 III VII c.

[75605] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 13 Quod omne consilium est questio, set non conuertitur.

[75606] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 13 Ibidem.

[75607] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 14 Quod si ultimum in consiliis sit impossibile ad operandum, discedimus ab illo, si uero possibile, incipimus operari.

[75608] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 14 Ibidem, d.

[75609] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 15 Quod in consiliis queruntur quandoque instrumenta, sicut aliquis querit nauem, quandoque necessitas eorum; similiter autem in reliquis quandoque quidem per quod et qualiter et propter quid.

[75610] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 15 Ibidem.

[75611] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 16 Quod consilium est de operabilibus ab homine; homo enim principium operacionum.

[75612] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 16 Ibidem, e.

[75613] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 17 Quod consilium non est de singularibus que manifestantur in sensu, puta si est hoc panis, quo indigemus, quia si de omnibus esset consilium procederet quasi in infinitum.

[75614] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 17 Ibidem, e.

[75615] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 18 Quod consiliabile et eligibile idem, quando consiliabile est determinatum.

[75616] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 18 III VII e.

[75617] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 19 Quod consilium est de futuro et de contingentibus.

[75618] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 19 VI I f.

[75619] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 20 Quod nullus consiliatur de non contingentibus aliter se habere.

[75620] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 20 VI I d et III b.

[75621] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 expos. 21 Quod consiliari oportet multo tempore, set operari consiliata uelociter.

[75622] Tabula Ethic., cap. 3 vox 16 ref. 21 VI VII b.


Vox 17

[75623] Tabula Ethic., cap. 3 vox 17 tit. Consiliator

[75624] Tabula Ethic., cap. 3 vox 17 expos. 1 Quod consiliator bonus est qui est coniectatiuus optimi homini operabilium secundum raciocinacionem.

[75625] Tabula Ethic., cap. 3 vox 17 ref. 1 VI V e.


Vox 18

[75626] Tabula Ethic., cap. 3 vox 18 tit. Certitudo

[75627] Tabula Ethic., cap. 3 vox 18 expos. 1 Quod certitudo non similiter est querenda in omnibus modis scienciarum.

[75628] Tabula Ethic., cap. 3 vox 18 ref. 1 I I e.


Vox 19

[75629] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 tit. Ciuilis

[75630] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 expos. 1 Quod ciuilis est ordinare unumquemque quales de numero disciplinarum debeat addiscere.

[75631] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 ref. 1 I I d.

[75632] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 expos. 2 Quod ciuilis habet sub se preciosissimas arcium, utputa militarem, yconomicam et rethoricam.

[75633] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 ref. 2 Ibidem.

[75634] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 expos. 3 Quod ciues sustinent pericula propter eas que ex legibus increpaciones.

[75635] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 ref. 3 III XII a.

[75636] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 expos. 4 Quod ciuilis utitur omnibus aliis imponens eis quid oportet operari et a quibus abstinere.

[75637] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 ref. 4 Ibidem.

[75638] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 expos. 5 Quod ciuilis intendit ciues bonos facere et legum obauditores.

[75639] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 ref. 5 I XI a.

[75640] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 expos. 6 Quod ciuiliter conuersari dicuntur qui circa particularia operantur.

[75641] Tabula Ethic., cap. 3 vox 19 ref. 6 VI V g.


Vox 20

[75642] Tabula Ethic., cap. 3 vox 20 tit. Conueniencia

[75643] Tabula Ethic., cap. 3 vox 20 expos. 1 De conueniencia speculatiui et practici intellectus, quia uterque est extremorum, et non racio.

[75644] Tabula Ethic., cap. 3 vox 20 ref. 1 VI VIII e.


Vox 21

[75645] Tabula Ethic., cap. 3 vox 21 tit. Continuum

[75646] Tabula Ethic., cap. 3 vox 21 expos. 1 Quod in omni continuo diuisibili est accipere, hoc quidem plus, hoc autem minus, hoc uero equale.

[75647] Tabula Ethic., cap. 3 vox 21 ref. 1 II V a.


Vox 22

[75648] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 tit. Continens

[75649] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 1 Quod continens operatur est permansiuus in racione, incontinens egressiuus.

[75650] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 1 VII II a.

[75651] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 2 Quod continens sciens concupiscencias esse prauas non agat eas propter racionem, set incontinens uincitur passione.

[75652] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 2 Ibidem.

[75653] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 3 Quod continens non sit permansiuus in racione et incontinens egressiuus.

[75654] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 3 VII II e.

[75655] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 4 Quod continens dicitur qui uincit passiones a quibus multi uincuntur.

[75656] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 4 VII VIII b.

[75657] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 5 Quod continens est medius duorum quorum quidam plus gaudent quam oportet, quidam uero minus.

[75658] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 5 VII XII a.

[75659] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 6 Quod continens et temperatus potentes sunt ex habitu non relinquere ordinem racionis propter passiones corporales.

[75660] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 6 VII XII b.

[75661] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 expos. 7 Quod continens habet plurimas concupiscencias, set non ducitur; temperatus autem non habet nec delectatur.

[75662] Tabula Ethic., cap. 3 vox 22 ref. 7 VII XII c.


Vox 23

[75663] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 tit. Continencia

[75664] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 expos. 1 Quod continencia non est uirtus set quedam mixta.

[75665] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 ref. 1 IV XII g.

[75666] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 expos. 2 Quod continencia et perseuerancia uidentur studiosorum et laudabilium esse.

[75667] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 ref. 2 VII II a.

[75668] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 expos. 3 Quod continencia et incontinencia et temperancia et intemperancia simpliciter dicta tantum sunt circa passiones humanas.

[75669] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 ref. 3 VII VII b.

[75670] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 expos. 4 Quod continencia est eligibilior perseuerancia, sicut uincere quam solum se tenere.

[75671] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 ref. 4 VII VIII e.

[75672] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 expos. 5 Quod continencia, cum sit medium, est de numero studiosorum.

[75673] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 ref. 5 VII XII b.

[75674] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 expos. 6 Quod continencia et incontinencia sunt circa excellens multorum habitum.

[75675] Tabula Ethic., cap. 3 vox 23 ref. 6 VII XII f.


Vox 24

[75676] Tabula Ethic., cap. 3 vox 24 tit. Comestio carbonum

[75677] Tabula Ethic., cap. 3 vox 24 expos. 1 Quod comestio carbonum et terre et masculorum concubitus omnia accidunt propter perniciosam naturam et consuetudinem, et horum non est continencia proprie cum non sint per se delectabilia nature humane.

[75678] Tabula Ethic., cap. 3 vox 24 ref. 1 VII V d.


Vox 25

[75679] Tabula Ethic., cap. 3 vox 25 tit. Corrigia Cyprigene

[75680] Tabula Ethic., cap. 3 vox 25 expos. 1 Quod corrigia uaria Cyprigene.

[75681] Tabula Ethic., cap. 3 vox 25 ref. 1 VII VI d.


Vox 26

[75682] Tabula Ethic., cap. 3 vox 26 tit. Consuetudo

[75683] Tabula Ethic., cap. 3 vox 26 expos. 1 Quod consuetudo est difficilis, quoniam nature assimulatur. Unde: diuturna meditacio immanet et cum uenit ad perfectum est natura hominibus.

[75684] Tabula Ethic., cap. 3 vox 26 ref. 1 VII XII g.


Vox 27

[75685] Tabula Ethic., cap. 3 vox 27 tit. Concupiscibile

[75686] Tabula Ethic., cap. 3 vox 27 expos. 1 Quod concupiscibile et appetibile participant aliqualiter racione.

[75687] Tabula Ethic., cap. 3 vox 27 ref. 1 I XI f.


Vox 28

[75688] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 tit. Contemplacio

[75689] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 expos. 1 Quod contemplacio sapiencie sola propter se ipsum diligitur, quia nichil ab ipso fit nisi speculari; set in operabilibus querimus aliud quod acquirimus per opus.

[75690] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 ref. 1 X X d.

[75691] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 expos. 2 Quod contemplatiuus est felicissimus.

[75692] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 ref. 2 X XI c.

[75693] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 expos. 3 Quod contemplatiuus secundum intellectum operans est Deo amantissimus.

[75694] Tabula Ethic., cap. 3 vox 28 ref. 3 X XIII f.


Caput 4
Vox 1

[75695] Tabula Ethic., cap. 4 vox 1 tit. Debitum

[75696] Tabula Ethic., cap. 4 vox 1 expos. 1 Quod debitum est reddendum uniuersaliter et non amico tribuendum.

[75697] Tabula Ethic., cap. 4 vox 1 ref. 1 IX II c.


Vox 2

[75698] Tabula Ethic., cap. 4 vox 2 tit. Decipere

[75699] Tabula Ethic., cap. 4 vox 2 expos. 1 Quod qui decipitur credens se amari propter honestum, debet se ipsum incusare, si non uidit in amante aliquid honeste operacionis.

[75700] Tabula Ethic., cap. 4 vox 2 ref. 1 IX III b.


Vox 3

[75701] Tabula Ethic., cap. 4 vox 3 tit. Deceptor

[75702] Tabula Ethic., cap. 4 vox 3 expos. 1 Quod deceptor simulacione decipiens est magis in amore accusandus quam falsarius nummismatum.

[75703] Tabula Ethic., cap. 4 vox 3 ref. 1 IX III b.


Vox 4

[75704] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 tit. Delectabile

[75705] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 1 Quod delectabile est unicuique ad quod dicitur amicus talium.

[75706] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 1 I VI d.

[75707] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 2 Quod delectabile iustum amanti iusta, et ideo que secundum uirtutem amanti uirtutem.

[75708] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 2 Ibidem.

[75709] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 3 Quod multis delectabilia aduersantur ad inuicem, quia diuersi diuersa desiderant que non naturalia sunt.

[75710] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 3 Ibidem.

[75711] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 4 Quod delectabilia sunt amantibus bonum ea que sunt naturalia.

[75712] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 4 Ibidem.

[75713] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 5 Quod delectabile commune uidetur omnibus animalibus et bonum et conferens delectabile.

[75714] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 5 II II f.

[75715] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 6 Quod delectabilia sunt diuersis diuersa, et delectabiliora, secundum quod contingit esse conueniencia nature.

[75716] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 6 III XV d.

[75717] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 7 Quod ille cui nichil est delectabile neque differt alterum ab altero, longe est ab hominum esse.

[75718] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 7 Ibidem, f.

[75719] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 8 Quod delectabilia frequencius in uita accidunt quam terribilia; assueti enim in uita talia et assuetudines sine periculo.

[75720] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 8 III XVI c.

[75721] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 9 Quod delectabile non corrumpit omnem existimacionem, set eam que est circa operabile.

[75722] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 9 VI III e.

[75723] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 10 Quod delectabilium quedam sunt eligibilia natura, quedam uero contraria horum, quedam autem intermedia.

[75724] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 10 VII V a.

[75725] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 expos. 11 Quod delectabilia quedam secundum naturam omnibus, quedam secundum genera animalium et secundum genera hominum, quedam propter passionem uel consuetudinem uel perniciosam naturam.

[75726] Tabula Ethic., cap. 4 vox 4 ref. 11 VII V c.


Vox 5

[75727] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 tit. Delectacio

[75728] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 1 Quod delectacio ex puero omnibus connutritur.

[75729] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 1 II II f.

[75730] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 2 Quod delectacio et tristicia sunt regule operacionum.

[75731] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 2 Ibidem.

[75732] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 3 Quod delectacioni resistere difficilius est quam ire, ut dicit Eraclitus.

[75733] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 3 Ibidem, g.

[75734] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 4 Quod a delectacionibus et delectabilibus maxime cauere debemus, et debemus nos habere ad ea sicut senes plebis ad Helenam et sic abicientes minus peccabimus.

[75735] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 4 II VII f.

[75736] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 5 Quod non est delectacio in actibus uirtutum nisi secundum quod attingunt finem.

[75737] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 5 III XIII f.

[75738] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 6 Quod delectaciones diuiduntur in animales et corporales.

[75739] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 6 III XIV a.

[75740] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 7 Quod delectaciones in quibus mediat temperancia sunt seruiles et bestiales.

[75741] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 7 III XIV g.

[75742] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 8 Quod delectaciones secundum tactum faciunt hominem brutalem, quia non secundum quod homines sumus existunt.

[75743] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 8 III XV b.

[75744] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 9 Quod delectaciones liberalissime separate sunt a materia temperancie, sicut que sunt in gignasiis.

[75745] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 9 Ibidem.

[75746] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 10 Quod circa delectaciones est superhabundancia que dicitur intemperancia, et est uituperabilis.

[75747] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 10 Ibidem, e.

[75748] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 11 De delectacione que est in colloquiis.

[75749] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 11 IV IX, per totum.

[75750] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 12 Quod delectaciones quedam sunt necessarie sicut cibi ad conseruacionem indiuidui et uenereorum speciei, quedam sunt eligibilia, sicut uictoria, potestas, honor et diuicie.

[75751] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 12 VII IV b.

[75752] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 13 Quod circa delectaciones ire, lucri, diuiciarum et honoris non dicimur proprie incontinentes.

[75753] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 13 Ibidem, c.

[75754] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 14 Quod delectacionum eligibilium dicitur incontinens quis non simpliciter, set sicut malus medicus et malus ypocrita.

[75755] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 14 VII V b.

[75756] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 15 Quod delectabilia secundum accidens sunt delectabilia medicancia.

[75757] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 15 VII XV f.

[75758] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 16 Quod non est admirabile quod que sunt delectabilia uni sunt tristia alteri, quia multe corrupciones et nocumenta hominum fiunt, unde ea in quibus delectantur non sunt simpliciter delectabilia, set sic dispositis.

[75759] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 16 X VIII f.

[75760] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 17 Quod delectabilia et preciosa sunt que uidentur uirtuoso, cuius operacio est secundum uirtutem.

[75761] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 17 X IX e.

[75762] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 18 Quod in delectacionibus bestialibus et egritudinibus est aliquid continencie simile uel incontinencie, quia potest superare uel superari, sicut si Phalaris teneat puerum ad deuorandum et postea deiciat ipsum.

[75763] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 18 VII V f.

[75764] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 19 Quod delectacionum corporalium quedam sunt humane et quedam bestiales et quedam egritudines.

[75765] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 19 VII VII a.

[75766] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 20 Quod delectacionum quedam sunt necessarie usque ad aliquid, id est debitam quantitatem, superhabundancie et defectus, non; et simile est in concupiscenciis et tristiciis et fugis.

[75767] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 20 VII VIII b.

[75768] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 21 Quod delectaciones non sunt bone secundum aliorum opinionem probat per sex raciones.

[75769] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 21 VII XIII, per totum.

[75770] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 22 Quod in delectacione uenereorum nullus potest aliquid intelligere.

[75771] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 22 Ibidem, e.

[75772] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 23 Quod delectacio est generacio sensibilis in natura secundum Platonem.

[75773] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 23 Ibidem, d.

[75774] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 24 Quod delectaciones que sunt sine tristicia non habent superhabundanciam; et hee sunt delectabilium secundum naturam et non secundum accidens.

[75775] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 24 VII XV f.

[75776] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 25 Quod nulla delectacio est optimum secundum aliam opinionem.

[75777] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 25 VII XIII f.

[75778] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 26 Quod delectacio perfecta non est in concupiscenciis et tristiciis, set perfecta operacione gaudet natura non indigente.

[75779] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 26 VII XIV b.

[75780] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 27 Quod non eedem sunt delectaciones nature indigentis et nature iam perfecte et constitute, quia perfecta simpliciter gaudet delectabilibus, que repletur autem contrariis, sicut amaris et accutis.

[75781] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 27 Ibidem.

[75782] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 28 Quod delectaciones non accidunt semper in hiis que fiunt, set in hiis que iam utuntur habitu prius generato.

[75783] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 28 VII XIV c.

[75784] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 29 Quod delectacio non est generacio sensibilis, set operacio habitus iam connaturalis facti, non impedita, secundum philosophum.

[75785] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 29 Ibidem.

[75786] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 30 Quod delectaciones sint male, quia nociue et egritudinales, simile est ac si diceretur quia sanatiua sunt praua quia nocent ad pecuniam.

[75787] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 30 VII, ibidem.

[75788] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 31 Quod delectacio non impedit prudenciam in quantum propria, set in quantum aliena, set magis facit speculari et discere.

[75789] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 31 VII, ibidem, d.

[75790] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 32 Quod nichil prohibet aliquam delectacionem optimum esse et eligibilissimum, quamuis quedam sint praue.

[75791] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 32 Ibidem, e.

[75792] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 33 Quod delectacionem omnia appetunt, et bestie et homines; et sic est optimum.

[75793] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 33 Ibidem, f.

[75794] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 34 Quod delectaciones corporales hereditarie sibi retinuerunt hoc nomen propter hoc quod homines plures inclinantur in ipsas et sunt communes omnibus et cognite.

[75795] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 34 Ibidem, g.

[75796] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 35 Quod delectacio aliqua sit optimum, manifestum est; aliter enim non contingeret felicem uiuere delectabiliter.

[75797] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 35 Ibidem.

[75798] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 36 Quod delectaciones quedam sunt eligibiles ualde, set non corporales circa quas est intemperatus.

[75799] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 36 VII XV a.

[75800] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 37 Quod delectaciones corporales eligibiles multum uidentur propter hoc quod sunt uehementes medicine expellentes superhabundancias tristicie et uidetur quod faciant esse sine contrario, quod est tristicia, et ideo superhabundanter requiruntur.

[75801] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 37 VII XV c.

[75802] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 38 Quod delectaciones corporales non sunt bone propter duas causas: uel propter necessitatem complexionum uel habitum traductum a parentibus, sicut in bestiis et bestialibus hominibus, et propter consuetudinem, sicut in prauis hominibus.

[75803] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 38 VII, ibidem.

[75804] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 39 Quod delectaciones corporales sunt studiose secundum accidens.

[75805] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 39 VII, ibidem, d.

[75806] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 40 Quod delectaciones corporales sunt uehementer quesite propter quinque causas.

[75807] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 40 VII, ibidem, per totum.

[75808] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 41 Quod delectaciones corporales quidam multum appetunt, ut extinguant sitim desiderii, et sibi ipsis sitim preparant.

[75809] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 41 Ibidem, d.

[75810] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 42 Quod delectacio si sit superhabundans expellit omnem tristiciam; et ideo multum sunt desiderate, et propter hoc intemperati et praui fiunt.

[75811] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 42 Ibidem, e.

[75812] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 43 Quod delectacio magis est in quiete quam in motu.

[75813] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 43 Ibidem, g.

[75814] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 44 Quod circa delectacionem multa est dubitacio philosophancium, quorum quidam dicunt eam bonum, quidam uero malum; et hii diuiduntur, quia quidam persuasi per aliquas raciones, quidam uero existimant quod expedit dicere omnes delectaciones malas, non quod ita sit, set ut homines retrahantur a delectacionibus et ducantur ad medium.

[75815] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 44 X I a.

[75816] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 45 Quod delectacio est per se bonum, sicut Eudoxus existimabat, eo quod omnia uidentur desiderare ipsam et racionalia et irracionalia, et unumquodque appetit quod sibi est bonum, et sic quod omnia appetunt est omnibus per se bonum.

[75817] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 45 X II a.

[75818] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 46 Quod delectacio est per se eligibilis, quia opponitur tristicie, que secundum se fugitur ab omnibus, et eam esse confessum est ab omnibus quod non propter alterum neque alterius gracia eligimus; et huius signum est quod nullus interrogatur quare cuius gracia delectatur, quasi ipsa sit finis propter quem alia eliguntur.

[75819] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 46 Ibidem, b.

[75820] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 47 Quod delectacio unicuique bonorum apposita facit eligibilius esse, puta ei quod est iuste agere et temperatum esse.

[75821] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 47 Ibidem, c.

[75822] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 48 Quod quia delectacio efficitur eligibilior cum prudencia, non est delectacio per se bonum, quia per nullius ammixtionem efficitur per se bonum eligibilius; et est racio Platonis contra Eudoxum.

[75823] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 48 Ibidem.

[75824] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 49 Quod delectacio et tristicia opponuntur sicut bonum et malum, quia si ambe essent mala, essent similiter fugienda, et si neutrum esset malum, neutrum esset fugiendum; nunc autem uidentur hanc quidem fugientes ut malum, scilicet tristiciam, hanc uero eligentes ut bonum.

[75825] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 49 Ibidem, g.

[75826] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 50 Quod delectacio non sit bonum secundum opinionem Platonis et Pictagore; probatur tribus racionibus quas omnes reprobat philosophus.

[75827] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 50 X III a.

[75828] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 51 Quod delectacionem dicunt Platonici mocionem et generacionem esse, et ideo non bonum quia omne tale inperfectum.

[75829] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 51 Ibidem, c.

[75830] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 52 Quod delectacio non est motus nec generacio nec replecio sicut dicebat Plato.

[75831] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 52 Ibidem, d.

[75832] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 53 Quod in delectacionem potest homo transponi uelociter uel tarde, set operari secundum delectacionem uelociter uel tarde non contingit.

[75833] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 53 Ibidem.

[75834] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 54 Quod delectacio non est replecio, set facta utique replecione delectabitur utique aliquis, et ex eo quod abscinditur ab eo conueniens tristabitur.

[75835] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 54 Ibidem, e.

[75836] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 55 Quod delectacio sit replecio uidebatur oriri ex hiis que circa cibum tristiciis et delectacionibus.

[75837] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 55 Ibidem, f.

[75838] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 56 Quod delectaciones mathematice et earum que secundum sensus et per olfactum et audiciones et uisiones non habent contrariam tristiciam.

[75839] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 56 Ibidem, g.

[75840] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 57 De ponentibus omnes delectaciones esse prauas, et hoc quia afferebant in medium quasdam probrosissimas delectaciones quas opportebat dici malas.

[75841] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 57 X IV a.

[75842] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 58 Quod delectaciones non naturales non sunt delectabilia simpliciter, licet male dispositis delectabilia sint, sicut laborantibus sana uel dulcia que sunt amara, neque alba que uidentur pacientibus obtalmiam.

[75843] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 58 Ibidem.

[75844] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 59 Quod delectaciones si non sint innaturales sunt quidem eligibiles simpliciter et bonis, set quibusdam non, quia sunt periculose, sicut ditari proditori, et sanum esse non eligibile comedenti quodcumque, quia sic ingurgitabit se et morietur.

[75845] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 59 Ibidem, b.

[75846] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 60 Quod delectaciones que a bonis hominibus sunt et bonis rebus differunt sicut ab hiis que a turpibus, cum mali non delectentur in bonis, quia non est delectari ea que iusti non entem iustum neque ea que musici non entem musicum.

[75847] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 60 Ibidem, c.

[75848] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 61 Quod delectacio non est per se bonum manifestare uidetur amicus alter existens ab adulatore; adulator enim uituperatur.

[75849] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 61 Ibidem, d, per totum.

[75850] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 62 De delectacione quid est uel quale quid secundum Aristotilem.

[75851] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 62 X V a.

[75852] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 63 Quod delectacio est sicut quoddam totum simul existens, sicut uisio que non indiget aliquo posterius quod perficiat speciem ipsius, et sic secundum nullum tempus accipiet quis utique delectacionem.

[75853] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 63 Ibidem, a.

[75854] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 64 Quod dicentes delectacionem esse motum uel generacionem non bene dicunt, quia generacio et motus dicuntur tantum particularium et non totorum, quia neque uisionis est generacio neque puncti neque unitatis, neque horum nichil motus neque delectacionis.

[75855] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 64 X V g.

[75856] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 65 Quod delectacio est secundum omnem sensum et intellectum et speculacionem.

[75857] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 65 X VI b.

[75858] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 66 Quod delectacio perficit operacionem, sicut pulcritudo iuuentutem, set non secundum eundem modum.

[75859] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 66 Ibidem, c - d.

[75860] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 67 Quod delectacio erit in operacione sensus et intellectus usquequo sensibile uel intelligibile sit quale oportet et discernens uel speculans.

[75861] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 67 Ibidem, e.

[75862] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 68 Qualiter nullus delectatur continue? Et respondet, quia omnia humana non possunt continue operari et sic nec delectari quod sequitur operacionem.

[75863] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 68 Ibidem, f.

[75864] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 69 Quod plus homo in nouis delectatur quandoque, in quantum mens per desideria intensius inclinatur ad illa et feruencius operatur, quemadmodum secundum uisum aspicientes.

[75865] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 69 Ibidem, g.

[75866] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 70 Quod delectacionem appetere extimabit quis utique omnes; perficit enim delectacio uiuere, quod omnes appetunt.

[75867] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 70 X VII a.

[75868] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 71 Quod delectacio perficit operaciones et uiuere, quod omnes appetunt.

[75869] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 71 Ibidem.

[75870] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 72 Quod delectacio non separatur ab operacione; sine operacione enim non fit delectacio.

[75871] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 72 Ibidem, b.

[75872] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 73 Quod delectacio auget operacionem; magis enim singula iudicant et cercius exquirunt cum delectacione operantes, puta geometria fiunt gaudentes.

[75873] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 73 Ibidem, e.

[75874] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 74 Quod quando delectamur in uno, non attendimus alia, sicut amantes fistulas non attendunt sermonibus qui dicuntur eis; delectabilior enim alterum repellit; et si remisse in aliquo delectemur, bene possumus alia facere, sicut qui uident in theatris male agonizantes possunt simul comedere legumina.

[75875] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 74 Ibidem, g.

[75876] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 75 Quod delectacio propria confirmat operaciones et diuturniores et meliores facit, aliene autem impediunt, et sic manifestum quod multum distant.

[75877] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 75 X VIII a.

[75878] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 76 Quod aliene delectaciones faciunt fere quod proprie tristicie, quia utrumque corrumpit propriam operacionem, tamen non similiter.

[75879] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 76 Ibidem, b.

[75880] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 77 Quod delectaciones similiter habent ut operaciones, que differunt epyeikia et pluralitate.

[75881] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 77 Ibidem, b.

[75882] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 78 Quod delectaciones sunt maxime proprie operacionibus quam concupiscencie. Unde fuit dubitatum utrum delectacio et operacio essent idem.

[75883] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 78 Ibidem, c.

[75884] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 79 Quod delectacio non est mens neque sensus, id est operacio mentis et sensus; set propter non separari uidetur idem quibusdam.

[75885] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 79 Ibidem, c.

[75886] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 80 Quod delectaciones sunt altere et differunt quemadmodum et operaciones.

[75887] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 80 Ibidem, c.

[75888] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 81 Quod delectaciones mentis et sensus differunt ab inuicem in puritate sicut et operaciones; et similiter sensitiue differunt ab inuicem, et similiter que sunt mentis differunt ad inuicem, quia spirituales sunt puriores quam naturales.

[75889] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 81 Ibidem, d.

[75890] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 82 Quod unicuique aliorum animalium est delectacio propria quemadmodum et opus et diuersorum sunt diuerse et unius una, sicut delectacio equi et canis et asini.

[75891] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 82 Ibidem, d uel e.

[75892] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 83 Quod illa dicuntur delectabilia et delectaciones simpliciter que uidentur uirtuoso et quibus ipse gaudet, quia uirtuosus mensura est omnium humanorum.

[75893] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 83 Ibidem, f.

[75894] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 84 Queritur de delectacionibus uirtuosorum que de numero ipsarum sit simpliciter delectacio hominis; et respondet quod ille sunt humane que perfecti et beati uiri.

[75895] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 84 Ibidem, g.

[75896] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 expos. 85 Quod delectaciones que sunt in ludis ad quas potentes confugiunt non oportet dicere optimas, propter hoc quod ipsi eas appetunt, sicut nec illa que existimant pueri preciosa esse optima.

[75897] Tabula Ethic., cap. 4 vox 5 ref. 85 X IX e.


Vox 6

[75898] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 tit. Debilis

[75899] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 expos. 1 Quod debilis assimulatur ebriis a pauco uino.

[75900] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 ref. 1 VII X c.

[75901] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 expos. 2 Quod debiles quamuis sint multum preconsiliati non immanent in bono racionis et ideo sunt peiores.

[75902] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 ref. 2 VII X b.

[75903] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 expos. 3 Quod debilis incontinens assimulatur ciuitati que uolebat leges, et nulla cura erat sibi de legibus.

[75904] Tabula Ethic., cap. 4 vox 6 ref. 3 VII XII f.


Vox 7

[75905] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 tit. Desiderium

[75906] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 expos. 1 Quod desiderium esset inane et uacuum si processus esset in infinitum.

[75907] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 ref. 1 I I c.

[75908] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 expos. 2 Quod omne desiderium alicuius finis sequitur fantasiam desiderantis, cuius non sumus domini.

[75909] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 ref. 2 III X b.

[75910] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 expos. 3 Quod desiderium finis non est spontaneum, set innasci oportet.

[75911] Tabula Ethic., cap. 4 vox 7 ref. 3 Ibidem, c.


Vox 8

[75912] Tabula Ethic., cap. 4 vox 8 tit. Deinotica

[75913] Tabula Ethic., cap. 4 vox 8 expos. 1 Quod deinotica est industria cuius est operari contendencia ad intencionem suppositam.

[75914] Tabula Ethic., cap. 4 vox 8 ref. 1 VI IX f.


Vox 9

[75915] Tabula Ethic., cap. 4 vox 9 tit. Deynus

[75916] Tabula Ethic., cap. 4 vox 9 expos. 1 Quod deynus potest bene esse incontinens, set non speculans actu minorem proposicionem, set sicut dormiens et ebrius est sciens, et non est malus simpliciter, set semimalus.

[75917] Tabula Ethic., cap. 4 vox 9 ref. 1 VII XII e.


Vox 10

[75918] Tabula Ethic., cap. 4 vox 10 tit. Diuinus

[75919] Tabula Ethic., cap. 4 vox 10 expos. 1 Quod diuinus et bestialis raro in hominibus.

[75920] Tabula Ethic., cap. 4 vox 10 ref. 1 VII I c.


Vox 11

[75921] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 tit. Deus

[75922] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 1 Quod deos beatificamus et felicitamus et uiros diuinissimos.

[75923] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 1 I X d.

[75924] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 2 Quod Deus una simplici gaudet delectacione.

[75925] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 2 VII XV g.

[75926] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 3 Quod deos omnes suspicati sumus beatos et felices.

[75927] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 3 X XII a.

[75928] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 4 Quod diis attribuere uirtutes morales ridiculum est.

[75929] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 4 Ibidem.

[75930] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 5 Quod diis sunt parua et indigna omnia que circa laudes et acciones uirtutum moralium sunt.

[75931] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 5 X XII d.

[75932] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 6 Quod diis quorum tota uita est contemplacio tota uita est beata, hominibus uero in quantum similitudo talis operacionis existit, aliorum autem animalium nullum felix.

[75933] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 6 Ibidem, f.

[75934] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 expos. 7 Quod dii habent curam de rebus humanis et ideo maxime diligunt illum qui est ei simillimus et talis est contemplatiuus qui eciam bene et recte operatur secundum uirtutem moralem.

[75935] Tabula Ethic., cap. 4 vox 11 ref. 7 X XIII f.


Vox 12

[75936] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 tit. Differencia

[75937] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 expos. 1 De differencia inter usum et operacionem et habitum et possessionem.

[75938] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 ref. 1 I VI c.

[75939] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 expos. 2 De differencia inter actum et factum.

[75940] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 ref. 2 VI II c.

[75941] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 expos. 3 De differencia inter consilium et questionem.

[75942] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 ref. 3 VI VI g.

[75943] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 expos. 4 Quod differencia est speculatiui et practici, quia speculatiuus est primorum principiorum ex quibus fiunt demonstraciones.

[75944] Tabula Ethic., cap. 4 vox 12 ref. 4 VI VIII e.


Vox 13

[75945] Tabula Ethic., cap. 4 vox 13 tit. Disciplinatus

[75946] Tabula Ethic., cap. 4 vox 13 expos. 1 Quod disciplinati est in tantum certitudinem inquirere secundum unumquodque genus in quantum natura recipit.

[75947] Tabula Ethic., cap. 4 vox 13 ref. 1 I I f.


Vox 14

[75948] Tabula Ethic., cap. 4 vox 14 tit. Diuicie

[75949] Tabula Ethic., cap. 4 vox 14 expos. 1 Quod diuicie non sunt bonum quod queritur; utiles enim sunt et alterius gracia.

[75950] Tabula Ethic., cap. 4 vox 14 ref. 1 I III c.


Vox 15

[75951] Tabula Ethic., cap. 4 vox 15 tit. Diligens

[75952] Tabula Ethic., cap. 4 vox 15 expos. 1 Quod aliquis non sit diligens contingit ex consuetudine in quantum remisse uiuit.

[75953] Tabula Ethic., cap. 4 vox 15 ref. 1 III IX d.


Vox 16

[75954] Tabula Ethic., cap. 4 vox 16 tit. Dimidium uite

[75955] Tabula Ethic., cap. 4 vox 16 expos. 1 Quod secundum dimidium uite nichil differunt felices a miseris.

[75956] Tabula Ethic., cap. 4 vox 16 ref. 1 I XI d.


Vox 17

[75957] Tabula Ethic., cap. 4 vox 17 tit. Discoli

[75958] Tabula Ethic., cap. 4 vox 17 expos. 1 Quod discoli et litigiosi uocantur qui contrariantur omnibus que dicuntur uel fiunt ab aliis.

[75959] Tabula Ethic., cap. 4 vox 17 ref. 1 IV IX b.

[75960] Tabula Ethic., cap. 4 vox 17 expos. 2 Quod discolus et litigiosus qui omnes conturbat.

[75961] Tabula Ethic., cap. 4 vox 17 ref. 2 IV IX g.


Vox 18

[75962] Tabula Ethic., cap. 4 vox 18 tit. Dignitas

[75963] Tabula Ethic., cap. 4 vox 18 expos. 1 Quod dignitatem non omnes eandem dicunt esse, set quidam libertatem, quidam diuicias, quidam generis nobilitatem.

[75964] Tabula Ethic., cap. 4 vox 18 ref. 1 V IV d.


Vox 19

[75965] Tabula Ethic., cap. 4 vox 19 tit. Dicha

[75966] Tabula Ethic., cap. 4 vox 19 expos. 1 Quod quando dycha diuiditur totum, tunc dicunt se habere quod suum est.

[75967] Tabula Ethic., cap. 4 vox 19 ref. 1 V V d.


Vox 20

[75968] Tabula Ethic., cap. 4 vox 20 tit. Democracia

[75969] Tabula Ethic., cap. 4 vox 20 expos. 1 Quod democracia uidetur in hiis habitacionibus in quibus non est dominium et in quibus qui principatur debilis.

[75970] Tabula Ethic., cap. 4 vox 20 ref. 1 VIII X g.

[75971] Tabula Ethic., cap. 4 vox 20 expos. 2 Quod in democraciis est multum de amicicia in quantum in communia inferunt.

[75972] Tabula Ethic., cap. 4 vox 20 ref. 2 VIII XI g.


Vox 21

[75973] Tabula Ethic., cap. 4 vox 21 tit. Domus

[75974] Tabula Ethic., cap. 4 vox 21 expos. 1 Quod domus magis et prius est necessaria quam ciuitas.

[75975] Tabula Ethic., cap. 4 vox 21 ref. 1 VIII XII f.


Vox 22

[75976] Tabula Ethic., cap. 4 vox 22 tit. Dominatiua

[75977] Tabula Ethic., cap. 4 vox 22 expos. 1 Quod dominatiua actus sunt tria, sensus, intellectus et appetitus.

[75978] Tabula Ethic., cap. 4 vox 22 ref. 1 VI I d.


Vox 23

[75979] Tabula Ethic., cap. 4 vox 23 tit. Demonstraciones

[75980] Tabula Ethic., cap. 4 vox 23 expos. 1 Quod demonstraciones in operabilibus sunt ex racione finis.

[75981] Tabula Ethic., cap. 4 vox 23 ref. 1 VI VIII f.


Vox 24

[75982] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 tit. Diuinare

[75983] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 expos. 1 Quod diuinare uidentur omnes quod uirtus moralis sit habitus quidam secundum prudenciam.

[75984] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 ref. 1 VI X d.

[75985] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 expos. 2 Quod diis et hominibus non idem congruum neque in templo et sepulcro.

[75986] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 ref. 2 IV III e.

[75987] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 expos. 3 Quod quoddam diuinum in omnibus est ex parte appetitus quod inclinat ad desiderandum idem in exemplari.

[75988] Tabula Ethic., cap. 4 vox 24 ref. 3 VII XIV g.


Caput 5
Vox 1

[75989] Tabula Ethic., cap. 5 vox 1 tit. Ebrius

[75990] Tabula Ethic., cap. 5 vox 1 expos. 1 Quod ebrius si interficiat meretur duplices maledicciones.

[75991] Tabula Ethic., cap. 5 vox 1 ref. 1 III IX c.

[75992] Tabula Ethic., cap. 5 vox 1 expos. 2 Quod ebrii propter ebrietatem fiunt tamen bene sperantes et tamen non sunt fortes.

[75993] Tabula Ethic., cap. 5 vox 1 ref. 2 III XII f.


Vox 2

[75994] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 tit. Eleccio

[75995] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 1 Quod eleccio proprium uidetur esse uirtuti.

[75996] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 1 III V a.

[75997] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 2 Quod eleccio utique uoluntarium esse uidetur.

[75998] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 2 Ibidem.

[75999] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 3 Quod eleccio non est in pueris nec in brutis.

[76000] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 3 Ibidem, b.

[76001] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 4 Quod eleccio non est ira neque concupiscencia neque uoluntas, neque opinio quedam.

[76002] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 4 Ibidem.

[76003] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 5 Quod eleccio non est in irracionabilibus.

[76004] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 5 Ibidem.

[76005] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 6 Quod eleccioni contrariatur concupiscencia.

[76006] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 6 Ibidem, c.

[76007] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 7 Quod eleccio neque tristis neque delectabilis est.

[76008] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 7 Ibidem.

[76009] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 8 Quod eleccio non est ira, quia que propter iram nequaquam secundum eleccionem esse uidentur.

[76010] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 8 Ibidem.

[76011] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 9 Quod eleccio non est uoluntas quamuis propinqua esse uideatur.

[76012] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 9 Ibidem.

[76013] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 10 Quod eleccio non est impossibilium et si quis dicat eligi uidebitur utique insipiens.

[76014] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 10 Ibidem.

[76015] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 11 Quod eleccio est eorum que sunt ad finem; eligimus enim per que sani erimus et uolumus sanitatem.

[76016] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 11 Ibidem, d.

[76017] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 12 Quod eleccio uniuersaliter uidetur esse circa ea que in nobis sunt.

[76018] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 12 Ibidem, e.

[76019] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 13 Quod eleccio non est opinio.

[76020] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 13 Ibidem.

[76021] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 14 Quod eleccio diuiditur bono et malo.

[76022] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 14 Ibidem.

[76023] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 15 Quod secundum eleccionem eligimus accipere uel fugere uel aliquid talium; set non opinamur, set quid confert possumus opinari.

[76024] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 15 Ibidem, f.

[76025] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 16 Quod eleccio est de hiis que maxime scimus bona esse, opinio uero de hiis que non multum scimus.

[76026] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 16 Ibidem, g.

[76027] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 17 Quod eleccio est uoluntarium preconsiliatum, quia eleccio est cum racione et intellectu.

[76028] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 17 III VI a.

[76029] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 expos. 18 Quod eleccio est consiliabile desiderium eorum que in nobis.

[76030] Tabula Ethic., cap. 5 vox 2 ref. 18 III VII g.


Vox 3

[76031] Tabula Ethic., cap. 5 vox 3 tit. Eligendo

[76032] Tabula Ethic., cap. 5 vox 3 expos. 1 Quod eligendo bona uel mala quales quidam sumus.

[76033] Tabula Ethic., cap. 5 vox 3 ref. 1 III V f.


Vox 4

[76034] Tabula Ethic., cap. 5 vox 4 tit. Eligere

[76035] Tabula Ethic., cap. 5 vox 4 expos. 1 Quod eligere optima et opinari non uidentur idem esse, quia contingit aliquem optima opinari qui non optima eligit.

[76036] Tabula Ethic., cap. 5 vox 4 ref. 1 III V g.


Vox 5

[76037] Tabula Ethic., cap. 5 vox 5 tit. Eligibile

[76038] Tabula Ethic., cap. 5 vox 5 expos. 1 Quod ex consilio preiudicatum est, eligibile est, quia unusquisque quiescit querens qualiter debeat operari quando potest reducere ad se ipsum.

[76039] Tabula Ethic., cap. 5 vox 5 ref. 1 III VII f.

[76040] Tabula Ethic., cap. 5 vox 5 expos. 2 Quod eligibile est consiliabile desideratumque eorum que in nobis sunt.

[76041] Tabula Ethic., cap. 5 vox 5 ref. 2 Ibidem, f.


Vox 6

[76042] Tabula Ethic., cap. 5 vox 6 tit. Egritudo

[76043] Tabula Ethic., cap. 5 vox 6 expos. 1 Quod egritudo et paupertas non sunt timenda a sapiente.

[76044] Tabula Ethic., cap. 5 vox 6 ref. 1 III XI b.


Vox 7

[76045] Tabula Ethic., cap. 5 vox 7 tit. Eyron

[76046] Tabula Ethic., cap. 5 vox 7 expos. 1 Quod eyron est qui negat de se magna que sunt aut minora facit ea.

[76047] Tabula Ethic., cap. 5 vox 7 ref. 1 IV X b.

[76048] Tabula Ethic., cap. 5 vox 7 expos. 2 Quod eyrones sunt qui minus quam sint de se ipsis dicentes graciosi uidentur secundum mores et negant de se ipsis gloriosa, sicut Socrates fecit.

[76049] Tabula Ethic., cap. 5 vox 7 ref. 2 IV, ibidem, f.


Vox 8

[76050] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 tit. Equale

[76051] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 expos. 1 Quod equale secundum esse est medium inter habundanciam que plus et defectum qui est minus.

[76052] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 ref. 1 II V a.

[76053] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 expos. 2 Quod equale uel est secundum rem uel quo ad nos, quod neque habundat neque deficit, set hoc non est idem neque unum omnibus; et exemplificat.

[76054] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 ref. 2 Ibidem.

[76055] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 expos. 3 Quod equale est ad minus in duobus, quia relatiuum est.

[76056] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 ref. 3 V IV c.

[76057] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 expos. 4 Quod equale in hac iusticia commutatiua sumitur sicut cum linea secta fuerit in partes inequales aufertur a maiori et additur minori et fit sic equalitas.

[76058] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 ref. 4 V V d.

[76059] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 expos. 5 Quod equale non similiter in iusticia et amicicia uidetur esse.

[76060] Tabula Ethic., cap. 5 vox 8 ref. 5 VIII VII b.


Vox 9

[76061] Tabula Ethic., cap. 5 vox 9 tit. 6 Equalitas.

[76062] Tabula Ethic., cap. 5 vox 9 expos. 6 Quod equalitas secundum proporcionalitatem sit secundum coniugacionem dyametri.

[76063] Tabula Ethic., cap. 5 vox 9 ref. 6 V VI c.


Vox 10

[76064] Tabula Ethic., cap. 5 vox 10 tit. 7 Equalis.

[76065] Tabula Ethic., cap. 5 vox 10 expos. 7 Quod equalis est operatiuus eius quod est secundum proporcionalitatem inter se et alium et inter alium et alium.

[76066] Tabula Ethic., cap. 5 vox 10 ref. 7 V VII b.


Vox 11

[76067] Tabula Ethic., cap. 5 vox 11 tit. 8 Equi uirtus.

[76068] Tabula Ethic., cap. 5 vox 11 expos. 8 Quod equi uirtus que facit equum bonum et bene currere et bene ferre ascendentem et expectare bellatores.

[76069] Tabula Ethic., cap. 5 vox 11 ref. 8 II IV f uel g.


Vox 12

[76070] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 tit. Epyeikia

[76071] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 1 Quod epyeikia uidetur neque idem simpliciter quod iusticia neque ut alterum genere.

[76072] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 1 V XIII a.

[76073] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 2 Quod epyeikes laudamus ut uirum talem, id est strenuum, et ad talia transferimus laudem eius, id est ad opera uirtutum, laudantes ipsum magis bonum quam sit iustus.

[76074] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 2 Ibidem.

[76075] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 3 Quod si epyeikes est ad aliquid aliud quam iustum, inconueniens dicitur ipsum esse laudabilem, si sequamur racionem iusticie.

[76076] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 3 Ibidem, b.

[76077] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 4 Quod epyeikes est melius iusto et quod est in genere iusti et quod est iustum; omnia hec raciones habent.

[76078] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 4 Ibidem.

[76079] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 5 Quod epyeike et iusto studiosis existentibus, melius epyeikes; est enim direccio iusti legalis.

[76080] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 5 Ibidem, c.

[76081] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 6 Quod epyeikes natura est quod sit direccio legis ubi lex deficit propter particulare.

[76082] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 6 Ibidem, e.

[76083] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 7 Quod epyeikes, cum habeat rectitudinem quantum ad intencionem legis, est iustum et est melius legali iusto, quia dirigit ipsum.

[76084] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 7 Ibidem.

[76085] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 8 Quod epyeikes est electiuus et operatiuus talium, in quibus scilicet dirigitur legale iustum, et est minoratiuus penarum legis quamuis habens legem adiuuantem, tamen plus sequitur epyeikiam.

[76086] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 8 Ibidem, g.

[76087] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 expos. 9 Quod epyeikes uidetur esse in potencia famulans.

[76088] Tabula Ethic., cap. 5 vox 12 ref. 9 VIII XIV f.


Vox 13

[76089] Tabula Ethic., cap. 5 vox 13 tit. Esse

[76090] Tabula Ethic., cap. 5 vox 13 expos. 1 Quod esse est bonum studioso.

[76091] Tabula Ethic., cap. 5 vox 13 ref. 1 IX IV d.

[76092] Tabula Ethic., cap. 5 vox 13 expos. 2 Quod esse omnibus est eligibile et amabile; et cum esse sit quod est in actu, quia in tantum sumus in quantum uiuimus et operamur, inde est quod quilibet diligit illud quod est in actu.

[76093] Tabula Ethic., cap. 5 vox 13 ref. 2 IX VIII d.


Vox 14

[76094] Tabula Ethic., cap. 5 vox 14 tit. Experti

[76095] Tabula Ethic., cap. 5 vox 14 expos. 1 Quod experti iudicant circa singula recte et per que et qualiter perficiuntur intelligunt, set inexperti non.

[76096] Tabula Ethic., cap. 5 vox 14 ref. 1 X XVI d.


Vox 15

[76097] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 tit. Eutrapelia

[76098] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 expos. 1 Quod eutrapelia est medietas circa delectabile in ludis, superhabundansque dicitur bomolochus, set deficiens agroycos.

[76099] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 ref. 1 II VI f.

[76100] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 expos. 2 Quod eutrapeli proprium est quod sit epydexum, id est semper aptum ad conuersandum.

[76101] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 ref. 2 IV XI c.

[76102] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 expos. 3 Quod eutrapelus siue epydexius nunquam conuiciatur, set sicut graciosus et liberalis sic se habebit quasi lex existens sibi ipsi.

[76103] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 ref. 3 Ibidem, f.

[76104] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 expos. 4 Epidexius. Quod epidexii est talia dicere et audire qualia modesto et liberali congruunt.

[76105] Tabula Ethic., cap. 5 vox 15 ref. 4 IV XI c.


Vox 16

[76106] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 tit. Extrema

[76107] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 expos. 1 Quod extrema sunt contraria medio et sunt contraria ab inuicem.

[76108] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 ref. 1 II VII a.

[76109] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 expos. 2 Quod extremi proiciunt medium alter ad alterum.

[76110] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 ref. 2 Ibidem, b.

[76111] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 expos. 3 Quod extrema magis contrariantur ad inuicem quam ad medium, quia longius distant ad inuicem quam a medio.

[76112] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 ref. 3 Ibidem.

[76113] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 expos. 4 Quod inter extrema est plurima dissimilitudo et ideo sunt magis contraria ad inuicem.

[76114] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 ref. 4 Ibidem, c.

[76115] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 expos. 5 Euripedis. Quod Euripedis sunt derisoria cogencia Alchimeona matrem occidere.

[76116] Tabula Ethic., cap. 5 vox 16 ref. 5 III I g.


Vox 17

[76117] Tabula Ethic., cap. 5 vox 17 tit. Exterius existencia

[76118] Tabula Ethic., cap. 5 vox 17 expos. 1 Quod exterius existencia omnia cogunt.

[76119] Tabula Ethic., cap. 5 vox 17 ref. 1 III II f.


Vox 18

[76120] Tabula Ethic., cap. 5 vox 18 tit. Eudoxus

[76121] Tabula Ethic., cap. 5 vox 18 expos. 1 De Eudoxo, I X e.


Caput 6
Vox 1

[76122] Tabula Ethic., cap. 6 vox 1 tit. Fama

[76123] Tabula Ethic., cap. 6 vox 1 expos. 1 Quod fama communis multorum populorum non potest esse falsa omnino.

[76124] Tabula Ethic., cap. 6 vox 1 ref. 1 VII XIV f.


Vox 2

[76125] Tabula Ethic., cap. 6 vox 2 tit. Faciens

[76126] Tabula Ethic., cap. 6 vox 2 expos. 1 Quod faciens principatur et precipit circa singulare.

[76127] Tabula Ethic., cap. 6 vox 2 ref. 1 VI IX c.


Vox 3

[76128] Tabula Ethic., cap. 6 vox 3 tit. Factum

[76129] Tabula Ethic., cap. 6 vox 3 expos. 1 Quod neque factum neque faccio finis simpliciter, set ad aliquid et alicuius; set accio finis.

[76130] Tabula Ethic., cap. 6 vox 3 ref. 1 VI I f.


Vox 4

[76131] Tabula Ethic., cap. 6 vox 4 tit. Fantasmata

[76132] Tabula Ethic., cap. 6 vox 4 expos. 1 Quod fantasmata studiosorum sunt meliora quam aliorum, quia semper sompniant se uirtuose agere ex motibus uigilie relictis.

[76133] Tabula Ethic., cap. 6 vox 4 ref. 1 I XI d.

[76134] Tabula Ethic., cap. 6 vox 4 expos. 2 Quod fantasie non sumus domini.

[76135] Tabula Ethic., cap. 6 vox 4 ref. 2 III X b.


Vox 5

[76136] Tabula Ethic., cap. 6 vox 5 tit. Febricitans

[76137] Tabula Ethic., cap. 6 vox 5 expos. 1 Quod febricitanti uniuersaliter confert abstinencia et quies, alicui autem forte non.

[76138] Tabula Ethic., cap. 6 vox 5 ref. 2 X XV e.


Vox 6

[76139] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 tit. Felicitas

[76140] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 1 Quod felicitas que est maximum bonum inter humana bona est donum deorum.

[76141] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 1 I VII b.

[76142] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 2 Quod felicitas est optimum diuinissimum, in quantum finis uirtutis que est optimum et diuinum quid et beatum.

[76143] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 2 Ibidem, c.

[76144] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 3 Quod felicitas potest inesse omnibus non orbatis ad uirtutem per disciplinam et studium.

[76145] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 3 Ibidem, c.

[76146] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 4 Quod felicitatem ponere in bonis fortune ualde perniciosum utique erit, cum sit maximum et optimum.

[76147] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 4 Ibidem, d uel e.

[76148] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 5 Quod felicitas est finis politice, quia in hoc multum studet ut faciat ciues bonos et operatores bonorum.

[76149] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 5 Ibidem.

[76150] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 6 Quod felicitatem posuerunt diuersi diuersimode, puta quidam uoluptatem et diuicias aut honorem.

[76151] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 6 I II b.

[76152] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 7 Quod quidam posuerunt felicitatem honorem esse.

[76153] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 7 I III b.

[76154] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 8 Quod felicitas est optimum et ultimum bonum propter quod omnia alia operata sunt.

[76155] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 8 I IV a.

[76156] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 9 Quod felicitas est perfectum bonum.

[76157] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 9 Ibidem, c.

[76158] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 10 Quod felicitas indiget uita et uirtute perfecta.

[76159] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 10 I VII g.

[76160] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 11 Utrum felicitas sit secundum terminum uite uel felix possit quis esse in uita.

[76161] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 11 I VIII b.

[76162] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 12 Quod inconueniens est dicere hominem felicem esse cum moritur.

[76163] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 12 Ibidem.

[76164] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 13 Quod felicitas non dicitur esse secundum terminum uite quasi mori sit de essencia felicitatis, quia nec Salomon hoc uoluit, set quia tunc firmiter beatificabit quis hominem ut iam extra mala existentem et infortunia.

[76165] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 13 Ibidem.

[76166] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 expos. 14 Quod felicitas patris non transmutatur ex transmutacione filiorum, quia transmutacio uiuorum non inducit transmutacionem in mortuis.

[76167] Tabula Ethic., cap. 6 vox 6 ref. 14 Ibidem, c, per totum.


Vox 7

[76168] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 tit. Felix

[76169] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 1 Quod felix non dicitur uiuens propter transmutaciones.

[76170] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 1 Ibidem, d.

[76171] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 2 Quod si sequimur fortunas felicem et miserum dicemus multociens sicut cameleonta.

[76172] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 2 Ibidem, e.

[76173] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 3 Quod in consideracione felicitatis non sunt ponenda fortune bona, quia in eis non est bene uel male, set organice tantum felicitati deseruiunt.

[76174] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 3 Ibidem, e.

[76175] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 4 Quod felix est immobilis per uitam suam totam et operatur et speculatur que secundum uirtutem et fert optime fortunas et ubique prudenter se habebit.

[76176] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 4 Ibidem, g.

[76177] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 5 Quod felix est uir bonus et perfectus et tetragonus sine uituperio.

[76178] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 5 Ibidem.

[76179] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 6 Quod felix non inclinatur neque mutatur ex paruis bonis uel malis.

[76180] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 6 I IX a.

[76181] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 7 Quod felix ex magnis malis tribulatur, quia tristicia infertur, set in hiis refulget bonum suum, quia in hiis uirilis existit et magnanimus.

[76182] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 7 Ibidem.

[76183] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 8 Quod felix fit beacior ex magnis bonis.

[76184] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 8 Ibidem.

[76185] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 9 Quod felix non operatur mala et odibilia transmutatis fortuniis, set decenter omnes fortunas fert.

[76186] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 9 Ibidem, b.

[76187] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 10 Quod felix nunquam fiet miser transmutatis fortuniis.

[76188] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 10 Ibidem.

[76189] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 11 Quod felix non mutatur a contingentibus infortuniis facile, set a magnis et a multis et a talibus non fiet rursus felix in paruo tempore.

[76190] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 11 Ibidem, c.

[76191] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 12 Quod felix qui cecidit ex magnis bonis quibus habundans fuit non fit rursus felix, nisi in multo tempore factus habundans magnorum bonorum.

[76192] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 12 Ibidem, d.

[76193] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 13 Quod felix dicitur qui operatur secundum perfectam uirtutem, et est exterioribus bonis sufficienter ditatus.

[76194] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 13 Ibidem.

[76195] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 14 Quod felix indiget exterioribus bonis et fortitudine et pulcritudine et fortuna.

[76196] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 14 VII XIV e.

[76197] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 15 Quod felix non est qui specie turpissimus uel ignobilis uel solitarius, uel sine prole.

[76198] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 15 I VI g.

[76199] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 16 Quod felix minus existit cui sunt pessimi filii uel amici, uel mortui sunt, boni existentes.

[76200] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 16 I VI a.

[76201] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 17 Quod femine propter infirmitatem sexus sunt molles, et in hoc distant a masculis.

[76202] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 17 VII VIII g.

[76203] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 18 Quod felicitatem non facit una dies neque paucum tempus, sicut nec yrundo uer facit.

[76204] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 18 I V d.

[76205] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 19 Quod uita felicium secundum se ipsam delectabilis est.

[76206] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 19 I VI d.

[76207] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 20 Quod felix non dicitur qui multa mala patitur et infortunia.

[76208] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 20 I III c; VIII a.

[76209] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 expos. 21 Quod felix gaudet in accionibus que sunt secundum uirtutem et hiis que a malicia tristatur, sicut musicus bonis melodiis delectatur et prauis tristatur.

[76210] Tabula Ethic., cap. 6 vox 7 ref. 21 IX X g.


Vox 8

[76211] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 tit. Felicitas

[76212] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 1 Quod felicitatem eligimus propter se ipsam et nunquam propter aliud.

[76213] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 1 I IV d.

[76214] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 2 Quod felicitas est bonum per se sufficiens.

[76215] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 2 I IV f.

[76216] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 3 Quod felicitas est maxime eligibilis non connumerata aliis et est eligibilior connumerata minimo bonorum.

[76217] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 3 I IV g.

[76218] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 4 Quod felicitas est perfectum bonum et per se sufficiens et operatorum omnium existens finis.

[76219] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 4 Ibidem, g.

[76220] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 5 Quod felicitas est opus hominis secundum racionem et perfectum habitum et operacionem in perfecta uita.

[76221] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 5 I V, per totum.

[76222] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 6 Quod felicitas est secundum operacionem in uita perfecta.

[76223] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 6 I V d.

[76224] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 7 Quod felicitas acquiritur per operacionem multi temporis.

[76225] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 7 Ibidem, e.

[76226] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 8 Quod omnia dicta antiquorum de felicitate uidentur existere conueniencia dicto suo.

[76227] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 8 I VI b.

[76228] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 9 Quod quidam dicebant felicitatem esse uirtutem, quidam prudenciam, quidam uero sapienciam, addentes cum hoc uoluptatem que est bonum corporis, aliqui uero addebant bona exteriora.

[76229] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 9 Ibidem.

[76230] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 10 Quod opinio Aristotilis de felicitate in pluribus concordat dicentibus felicitatem esse uirtutem.

[76231] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 10 Ibidem, c.

[76232] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 11 Quod felicitas non indiget uoluptate extra se quasi aliquo adiuncto, set habet uoluptatem in se ipsa.

[76233] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 11 Ibidem, f.

[76234] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 12 Quod felicitas est quid optimum et pulcherrimum et delectabilissimum.

[76235] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 12 Ibidem.

[76236] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 13 Quod felicitas est operacio optima secundum unam uirtutem uel plures.

[76237] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 13 Ibidem, g.

[76238] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 14 Quod felicitas indiget exterioribus bonis organice deseruientibus.

[76239] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 14 Ibidem.

[76240] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 15 Utrum felicitas sit laudabilium uel honorabilium.

[76241] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 15 I X a.

[76242] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 16 Quod nullus felicitatem laudat, set beatificat ut diuinum aliquid.

[76243] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 16 Ibidem, d.

[76244] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 17 Quod felicitas non est laudabilis, set melius laude.

[76245] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 17 Ibidem, e.

[76246] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 18 Quod felicitas est honorabilium et perfectorum.

[76247] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 18 Ibidem, g.

[76248] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 expos. 19 Quod felicitas est principium cuius gracia reliqua omnia omnes operantur.

[76249] Tabula Ethic., cap. 6 vox 8 ref. 19 Ibidem.


Vox 9

[76250] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 tit. Finis

[76251] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 1 Quod finis est principium et causa bonorum et honorabile quid.

[76252] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 1 Ibidem.

[76253] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 2 Quod quidam fines sunt operaciones sicut citharizare, quidam uero sunt operata.

[76254] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 2 I I a.

[76255] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 3 Quod multi sunt fines multis operacionibus entibus et artibus et doctrinis; et exemplificat.

[76256] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 3 Ibidem.

[76257] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 4 Quod finis medicinalis est sanitas, nauifactiue nauigacio, militaris uictoria.

[76258] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 4 Ibidem.

[76259] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 5 Quod fines arcium superiorum sunt desiderabiliores hiis que sunt sub ipsis.

[76260] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 5 Ibidem, b.

[76261] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 6 Quod finis aliquis operabilium est quem uolumus propter se ipsum et alia propter illum, cum non sit abire in infinitum; manifestum quoniam hic erit bonus et optimus.

[76262] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 6 Ibidem, c.

[76263] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 7 Quod ultimi finis cognicio magnum habet incrementum ad uitam summam et ad cognicionem.

[76264] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 7 Ibidem.

[76265] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 8 Quod finis ciuilis est humanum bonum.

[76266] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 8 Ibidem, e.

[76267] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 9 Quod finis huius sciencie non est cognicio set operacio.

[76268] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 9 Ibidem, g.

[76269] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 10 Quod finis operacionis est secundum tempus.

[76270] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 10 III I e.

[76271] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 11 Quod finis non est consiliabilis, set que ad finem.

[76272] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 11 III VII e.

[76273] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 12 Quod finis unicuique talis est qualis est ipse secundum disposicionem talis habitus.

[76274] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 12 III X c.

[76275] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 13 Quod finis et ea que sunt ad finem in bono et malo sunt a natura aut uoluntarie; et ponit trimembrem diuisionem per quam concludit quod uirtutes et malicie sunt similiter uoluntarie.

[76276] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 13 Ibidem, d.

[76277] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 14 Quod finis in operabilibus non est scire ipsa set operari, quia per hoc efficimur boni uel si quid est aliud per quod possumus boni fieri sicut pena uel lex.

[76278] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 14 X XIV a.

[76279] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 15 Quod finis huius operis non est ut sciamus, set ut boni fiamus.

[76280] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 15 II II a.

[76281] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 16 Quod finis operacionum fortis est conueniens secundum habitum ipsius ut conseruet fortitudinem que est bonum ipsius quod intenditur.

[76282] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 16 III XI e.

[76283] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 17 Quod finis talis unicuique uidetur qualis unusquisque est.

[76284] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 17 VI IX g.

[76285] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 18 Quod eupraxia sibi ipsi est finis.

[76286] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 18 VI III c.

[76287] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 19 Quod faccionis est semper alius finis, accionis uero non.

[76288] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 19 Ibidem.

[76289] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 expos. 20 Quod fines in operabilibus sunt principia sicut supposiciones in mathematicis.

[76290] Tabula Ethic., cap. 6 vox 9 ref. 20 VII X e.


Vox 10

[76291] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 tit. Filius

[76292] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 expos. 1 Quod filius tractus quiescere iussit apud hostia.

[76293] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 ref. 1 VII VI d.

[76294] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 expos. 2 Quod propter filios uidetur esse principalis coniunccio uiri et uxoris; propter quod cicius steriles dissoluuntur.

[76295] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 ref. 2 VIII XII g.

[76296] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 expos. 3 Quod filii sunt commune bonum ambobus, scilicet uiro et uxori.

[76297] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 ref. 3 Ibidem.

[76298] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 expos. 4 Quod filius non potest abnegare patrem, set pater filium.

[76299] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 ref. 4 VIII XIV f.

[76300] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 expos. 5 Quod filius nichil facit patri dignum eorum que subfuerunt; quare semper debet.

[76301] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 ref. 5 Ibidem.

[76302] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 expos. 6 Quod filiorum procreacio est communis omnibus animalibus.

[76303] Tabula Ethic., cap. 6 vox 10 ref. 6 VIII XII f.


Vox 11

[76304] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 tit. Fortis

[76305] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 1 Quod fortis non dicitur quis propter hoc quod flagellacionem corporis non timet.

[76306] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 1 III XI c.

[76307] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 2 Quod fortis principaliter dicitur qui circa bonam mortem inpauidus et circa repentina existencia.

[76308] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 2 Ibidem.

[76309] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 3 Quod fortis intimidus est in mari, non autem ut marinarii qui spem habent propter experienciam.

[76310] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 3 Ibidem.

[76311] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 4 Quod fortis est instupefactibilis et timet talia et sustinet, scilicet quod racio dictat, boni gracia.

[76312] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 4 Ibidem.

[76313] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 5 Quod fortis dicitur qui timet et sustinet secundum omnes circumstancias bene, et similiter audet circa omnes bene.

[76314] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 5 Ibidem.

[76315] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 6 Quod fortis secundum dignitatem ut racio dictat patitur et operatur.

[76316] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 6 Ibidem.

[76317] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 7 Quod fortis in audendo bone spei, timidus uero desperat.

[76318] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 7 Ibidem, f.

[76319] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 8 Quod fortes in bello sunt acuti, ante uero quieti et remissi.

[76320] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 8 Ibidem.

[76321] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 9 Quod fortem oportet esse non propter necessitatem, set propter bonum.

[76322] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 9 III XII b.

[76323] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 10 Quod fortis respectu audacis est timidus et respectu timidi est audax.

[76324] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 10 II VII b.

[76325] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 11 Quod non sunt fortes qui ferentur ad pericula ex dolore passionis et furore et non ex preuisione periculorum, quia sic asini essent fortes esurientes; percussi enim non desistunt a pascua.

[76326] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 11 III XII e.

[76327] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 12 Quod fortis operatur propter bonum.

[76328] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 12 Ibidem.

[76329] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 13 Quod qui sunt bone spei ad uictoriam sunt similes fortibus, quoniam ambo audent ad pericula, set non sunt uere fortes.

[76330] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 13 Ibidem.

[76331] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 14 Quod fortis proprium est sustinere terribilia proporcionata homini et non apparencia.

[76332] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 14 Ibidem, f.

[76333] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 15 Quod forcioris uidetur esse in repentinis et inpauidum et inturbatum esse quam in premanifestis.

[76334] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 15 Ibidem.

[76335] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 16 Quod forti mors et uulnera sunt tristia, set sustinet ea propter bonum fortitudinis.

[76336] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 16 III XIII d.

[76337] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 17 Quod forti est mors tristabilis eciam magis quam alii, quia maximis bonis priuatur; non tamen perdit racionem fortis set magis acquirit.

[76338] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 17 Ibidem, e.

[76339] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 18 Quod fortis in bello eligit bonum fortitudinis loco illorum que perdit per mortem.

[76340] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 18 Ibidem, f.

[76341] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 19 Quod fortem esse contra inbecillem et ad ardua que sunt honorabilia non ire honerosum est.

[76342] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 19 IV VI c.

[76343] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 20 Quod fortes per singulas nares emittebant austeram uirtutem; ebulliuit sanguis, in quo signum erat furoris.

[76344] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 20 III XII d.

[76345] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 21 Quod fortes uere operantur propter bonum uirtutis, set fere, id est bestie, furiose,- ad modum ipsarum furentes homines,- operantur propter tristiciam illatam, quia si in silua uel palude essent non inuenirent.

[76346] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 21 Ibidem.

[76347] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 22 Quod fortes militariter quando uident periculum superexistens supra suam estimacionem aut quantum ad multitudinem hostium aut quantum ad preparacionem armorum fugiunt; set ciuiliter fortes permanent et permittunt se interfici sicut contingit in Ermeon.

[76348] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 22 III XII c.

[76349] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 23 Quod fortis nec statim fugit sicut miles nec permittit se interfici quando conseruat se saluti ciuium.

[76350] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 23 Ibidem.

[76351] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 24 Quod fortis furoris speciem habet; impetuosus enim furor ad pericula.

[76352] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 24 Ibidem, d.

[76353] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 expos. 25 Quod fortes in bello honorantur in ciuitatibus et apud monarchias.

[76354] Tabula Ethic., cap. 6 vox 11 ref. 25 III XI c.


Vox 12

[76355] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 tit. Fortitudo

[76356] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 1 Quod fortitudo non est circa omnia que ab omnibus timenda sicut infamiam, neque circa ea que non sunt timenda sicut inopiam, neque circa timenda que parum mouent.

[76357] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 1 III XI b.

[76358] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 2 Quod fortitudo est circa maxime terribilia.

[76359] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 2 Ibidem, c.

[76360] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 3 Quod fortitudo est circa optimas mortes que sunt in bello et non in mari et in egritudinibus.

[76361] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 3 Ibidem.

[76362] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 4 Quod fortitudo est bonum fortis quod intenditur per operaciones ipsius.

[76363] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 4 Ibidem.

[76364] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 5 Quod fortitudo est medietas circa ausibilia et terribilia in quibus desiderat et sustinet ne aliquid turpe contingeret.

[76365] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 5 Ibidem, g.

[76366] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 6 Quod fortitudo dicitur secundum quinque modos alios a uera fortitudine; et primus inter illos est politica fortitudo.

[76367] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 6 III XII a.

[76368] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 7 Quod fortitudo sicut estimauit Socrates est quedam experimentalis sciencia.

[76369] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 7 Ibidem, b.

[76370] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 8 Quod fortitudo magis est circa terribilia quam circa ausibilia.

[76371] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 8 III XIII a.

[76372] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 9 Quod fortitudo laudabilior est inter alias uirtutes, quia est in sustinendo terribilia, quod difficilius est quam a delectacionibus abstinere.

[76373] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 9 Ibidem.

[76374] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 10 Quod in fortitudine uidetur esse delectacio racione finis in quantum sustinent talia gracia boni.

[76375] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 10 Ibidem.

[76376] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 11 Quod fortitudo fit ex multum cibum sumere et multos labores sustinere; usus enim facit fortem.

[76377] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 11 II II d.

[76378] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 expos. 12 Quod fortitudo est medietas circa timores et audacias.

[76379] Tabula Ethic., cap. 6 vox 12 ref. 12 II VI a.


Vox 13

[76380] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 tit. Frater

[76381] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 expos. 1 Quod fratrum regimen qui sunt equales assimulatur tymocracie.

[76382] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 ref. 1 VIII X f.

[76383] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 expos. 2 Quod si fratres multum etatibus differunt non est inter eos amicicia fraterna, set quasi patris ad filium.

[76384] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 ref. 2 Ibidem.

[76385] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 expos. 3 Quod fratres diligunt se in quantum ex eisdem nascuntur, et ideo dicuntur idem sanguine et radice.

[76386] Tabula Ethic., cap. 6 vox 13 ref. 3 VIII XII c.


Vox 14

[76387] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 tit. Fortuna

[76388] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 1 Quod fortune pronepotum nichil conferunt ad felicitatem.

[76389] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 1 I IX e.

[76390] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 2 Quod fortunis habentibus multas differencias, si diceretur de omnibus hoc esset longissimum et infinitum.

[76391] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 2 Ibidem.

[76392] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 3 Quod fortunarum quedam habent pondus quia impediunt, quedam auxilium ad uitam quia seruiunt organice, quedam autem leuiores; similiter et que circa amicos.

[76393] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 3 Ibidem, f.

[76394] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 4 Quod fortune et infortunia amicorum uidentur aliquid conferre hiis qui defecerunt, set non aliquid tale quod felicem uel miserum faciant.

[76395] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 4 Ibidem, g.

[76396] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 5 Quod fortunam omnes uituperant quoniam bona fortune dantur indignis et maxime digni non ditantur.

[76397] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 5 IV I e.

[76398] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 6 Utrum in fortunis uel infortuniis opus sit magis amicis.

[76399] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 6 IX XIII a.

[76400] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 7 Quod fortunati et infortunati indigent amicis; illi quibus conuiuant et quibus bene faciant, et isti indigent auxilio.

[76401] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 7 Ibidem.

[76402] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 8 Quod ad bonas fortunas sunt magis uocandi amici prompte propter hoc quod bonus homo eciam est benefactiuus et tunc potest maxime benefacere; set ad malas pigre, id est tarde, et non nisi magna necessitate cogente et tunc maxime quando cum parua tribulacione possent eum iuuare in magna.

[76403] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 8 Ibidem, f.

[76404] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 expos. 9 Quod in bonis fortunis debet amicus cooperari prompte, quia ad hoc est necessitas amicorum, set ad hoc quod beneficietur ab eo debet ire quiete et remisse, quia reuerendum et cauendum ne existimetur indelectabilis, quod quandoque accidit.

[76405] Tabula Ethic., cap. 6 vox 14 ref. 9 Ibidem, g.


Vox 15

[76406] Tabula Ethic., cap. 6 vox 15 tit. Furor

[76407] Tabula Ethic., cap. 6 vox 15 expos. 1 Quod furor propter similitudinem ad ueram fortitudinem dicitur fortitudo, quia fortes feruntur audacter ad pericula, similiter et furentes; sicut fere et crudeles bestie feruntur contra se uulnerantes.

[76408] Tabula Ethic., cap. 6 vox 15 ref. 1 III XII c.

[76409] Tabula Ethic., cap. 6 vox 15 expos. 2 Quod furor est impetuosissimus ad pericula.

[76410] Tabula Ethic., cap. 6 vox 15 ref. 2 Ibidem.


Vox 16

[76411] Tabula Ethic., cap. 6 vox 16 tit. De figura proporcionalitatis

[76412] Tabula Ethic., cap. 6 vox 16 expos. 1 Quod in figura proporcionalitatis oportet reducere opera et artifices ad hoc quod adequacio fiat secundum proporcionalitatem.

[76413] Tabula Ethic., cap. 6 vox 16 ref. 1 V VI e.


Vox 17

[76414] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 tit. Felicitas

[76415] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 1 Quod felicitas non est in habitu set in operacione, quia habitus possunt existere dormienti et infortunato.

[76416] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 1 X IX a.

[76417] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 2 Quod felicitas est in operacione per se eligibili.

[76418] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 2 Ibidem, b.

[76419] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 3 Quod felicitas non est in operacionibus ludi.

[76420] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 3 Ibidem, c.

[76421] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 4 Quod felicitatem nullus bestiali tribuit nisi aliquis attribuat ei uitam contemplatiuam, et hoc esset falsum.

[76422] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 4 Ibidem, g.

[76423] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 5 Quod felicitas est operacio secundum uirtutem optimam et est optimi, scilicet intellectus, siue aliud quid quod utique secundum naturam uidetur principari et dominari et intelligenciam habere in bonis et diuinis.

[76424] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 5 X X a.

[76425] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 6 Quod felicitas est operacio continuissima, et talis est operacio partis speculatiue.

[76426] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 6 Ibidem, b.

[76427] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 7 Quod felicitati existimamus oportere delectacionem ammixtam esse, et ideo erit secundum operacionem sapiencie que delectabilissima est.

[76428] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 7 Ibidem, b.

[76429] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 8 Quod felicitas uidetur in uacacione esse secundum quod uacacio excludit actum ulteriorem.

[76430] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 8 Ibidem, e.

[76431] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 9 Quod in felicitate nichil debet esse inperfectum.

[76432] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 9 Ibidem, g.

[76433] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 10 Quod felicitas ciuilis que uiuit secundum morales uirtutes est secundaria felicitas.

[76434] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 10 X XI c.

[76435] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 11 Quod felicitas contemplatiua parum indiget exteriori largicione, id est exterioribus bonis, et minus quam moralis.

[76436] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 11 Ibidem, e.

[76437] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 12 Quod felicitas contemplatiua et moralis equaliter indigent necessariis ad uitam, licet circa ista magis laboret ciuilis, set parua est differencia ad utrumque, scilicet circa talia necessaria, set ad operaciones multum differt, quia liberalis indiget pecuniis ad agendum liberalia, intellectualis autem non.

[76438] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 12 Ibidem, f.

[76439] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 expos. 13 Quod felicitas perfecta est speculatiua quedam operacio.

[76440] Tabula Ethic., cap. 6 vox 17 ref. 13 X XII a - g.


Vox 18

[76441] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 tit. Felix

[76442] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 expos. 1 Quod felix uita uidetur esse secundum uirtutem et non in ludo.

[76443] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 ref. 1 X IX f.

[76444] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 expos. 2 Quod felix cum sit homo indiget exteriori prosperitate, quia non sufficiens est per se ad speculari, set oportet corpus esse sanum et cibum et reliqua que famulantur existere.

[76445] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 ref. 2 X XIII a.

[76446] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 expos. 3 Quod felix licet indigeat exterioribus bonis non tamen existimandum multis et magnis indigere futurum felicem, quia in superhabundancia exteriorum bonorum non sufficit homo ad iudicium contemplacionis et ad accionem uirtutis moralis per se ipsum, set oportet habere multos auxiliantes.

[76447] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 ref. 3 Ibidem.

[76448] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 expos. 4 Quod felici sufficit tanta existere de exterioribus bonis quanta sufficiunt ad bene uiuendum.

[76449] Tabula Ethic., cap. 6 vox 18 ref. 4 Ibidem, b.


Caput 7
Vox 1

[76450] Tabula Ethic., cap. 7 vox 1 tit. Gaudere

[76451] Tabula Ethic., cap. 7 vox 1 expos. 1 Quod gaudere et tristari in quibus oportet recta disciplina est.

[76452] Tabula Ethic., cap. 7 vox 1 ref. 1 II II e.


Vox 2

[76453] Tabula Ethic., cap. 7 vox 2 tit. Gramaticus

[76454] Tabula Ethic., cap. 7 vox 2 expos. 1 Quod non gramaticum contingit facere aliquid gramatice a casu et alio supposito.

[76455] Tabula Ethic., cap. 7 vox 2 ref. 1 II III a.


Vox 3

[76456] Tabula Ethic., cap. 7 vox 3 tit. Gustus

[76457] Tabula Ethic., cap. 7 vox 3 expos. 1 Quod gustus est iudicium saporum, quod faciunt qui uina probant et pulmenta condiunt.

[76458] Tabula Ethic., cap. 7 vox 3 ref. 1 III XV a.


Vox 4

[76459] Tabula Ethic., cap. 7 vox 4 tit. Guttur

[76460] Tabula Ethic., cap. 7 vox 4 expos. 1 Quod quidam orauit ut guttur ipsius longius esset gruis, ut tactu cibi diucius delectaretur.

[76461] Tabula Ethic., cap. 7 vox 4 ref. 1 Ibidem, b.


Vox 5

[76462] Tabula Ethic., cap. 7 vox 5 tit. Gracia

[76463] Tabula Ethic., cap. 7 vox 5 expos. 1 Quod proprium est gracie ut pro gracia retribuatur gracia; refamulari enim oportet ei qui graciam fecit.

[76464] Tabula Ethic., cap. 7 vox 5 ref. 1 V VI c.


Vox 6

[76465] Tabula Ethic., cap. 7 vox 6 tit. Gnome

[76466] Tabula Ethic., cap. 7 vox 6 expos. 1 Quod gnomen et synesim et intellectum habet homo ex natura, quia determinatam etatem consecuntur.

[76467] Tabula Ethic., cap. 7 vox 6 ref. 1 VI VIII e.

[76468] Tabula Ethic., cap. 7 vox 6 expos. 2 Quod omnes gaudent aliqualiter in pulmentis, uino et uenereis, set non ut oportet.

[76469] Tabula Ethic., cap. 7 vox 6 ref. 2 VII XV b.


Caput 8
Vox 1

[76470] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 tit. Habitus

[76471] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 1 Quod habitus uirtutum generati similes operaciones producunt.

[76472] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 1 II II d.

[76473] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 2 Quod habitus sunt secundum quos ad passiones habemus bene uel male; et exemplificat.

[76474] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 2 II IV b.

[76475] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 3 Quod secundum unumquemque habitum propria et bona et delectabilia.

[76476] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 3 III VIII f.

[76477] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 4 Quod habitus medii respectu defectus sunt habundancie et respectu habundancie sunt defectus; et ponit exemplum in passionibus circa quas est fortitudo.

[76478] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 4 II VII b.

[76479] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 5 Quod habitus medius in omnibus laudabilis.

[76480] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 5 Ibidem, g.

[76481] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 6 Quod habitus contrarius multociens cognoscitur ex contrario habitu, cognoscitur et frequenter a subiectis; et exemplificat.

[76482] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 6 V I d.

[76483] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 expos. 7 Quod habitus isti omnes extremorum sunt et singularium.

[76484] Tabula Ethic., cap. 8 vox 1 ref. 7 VI VIII d.


Vox 2

[76485] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 tit. Homerus

[76486] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 expos. 1 Quod Homerus scribendo historiam Troianam facit quosdam tales, puta Diomedem et Hectora.

[76487] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 ref. 1 III XII a.

[76488] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 expos. 2 Quod Homerus Iouem patrem appellauit, qui fuit rex Cretensis patrie, quia regnum debet esse sicut paternus principatus.

[76489] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 ref. 2 VIII X c.

[76490] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 expos. 3 Quod Homerus uocauit Agamenona pastorem populorum.

[76491] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 ref. 3 VIII XI a.

[76492] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 expos. 4 Quod Homerus dixit corrigiam Ciprigene propter insidias esse uariam, et significatur per hoc uinculum concupiscencie quo animus hominis trahitur; et hec est decepcio que furata est intellectum sapientis.

[76493] Tabula Ethic., cap. 8 vox 2 ref. 4 VII VI d.


Vox 3

[76494] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 tit. Homo

[76495] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 1 Quod homo naturaliter ciuilis est.

[76496] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 1 I IV f.

[76497] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 2 Quod hominis est aliquod proprium opus sicut omnium arcium quarum unaqueque habet proprium opus, sicut et parcium hominis ut oculi, pedis et manus.

[76498] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 2 I V a.

[76499] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 3 Quod est principium operacionum de quibus est consilium.

[76500] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 3 III VI e.

[76501] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 4 Quod non est dicendum hominem esse principium suarum operacionum, neque genitorem quemadmodum natorum.

[76502] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 4 III IX b.

[76503] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 5 Quod homo est principium quod operatur per appetitum et intellectum.

[76504] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 5 VI I f.

[76505] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 6 Quod homo non est optimum eorum que in mundo.

[76506] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 6 VI V b.

[76507] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 7 Quod ex hominibus fiunt diuini propter uirtutis excellenciam.

[76508] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 7 VII I a.

[76509] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 8 Quod homines dicuntur siluestres qui habitant circa pontum qui crudis et hominum carnibus uescuntur et filios dant sibi mutuo in conuiuium.

[76510] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 8 VII V c.

[76511] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 9 Quod que secundum hominem est malicia simpliciter dicitur malicia, bestialis et egritudinalis, non.

[76512] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 9 Ibidem, g.

[76513] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 10 Quod homo multo plura mala facit quam bestia.

[76514] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 10 VII VII g.

[76515] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 11 Quod homines digni honore appetunt honorari ab epyeikebus et scientibus, quia eorum iudicio possunt habere de sua uita certitudinem et propriam firmare opinionem quod sint boni.

[76516] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 11 VIII VIII b.

[76517] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 12 Quod homo est naturaliter magis coniugale quam politicum.

[76518] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 12 VIII XII e.

[76519] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 13 Quod homines non solum gracia procreacionis filiorum cohabitant, set gracia eorum que conferunt ad uitam.

[76520] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 13 Ibidem, f.

[76521] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 14 Quod homo factus alius cum deficit a uirtute non eliget omnia habere que sunt secundum intellectum.

[76522] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 14 IX IV e.

[76523] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 15 Quod unusquisque homo uidetur intellectus esse uel maxime.

[76524] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 15 Ibidem.

[76525] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 16 Quod homo est naturaliter politicus et conuiuere aptus natus.

[76526] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 16 IX X c.

[76527] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 expos. 17 Quod homo non debet sapere humana set extendere se ad immortalia quantum potest.

[76528] Tabula Ethic., cap. 8 vox 3 ref. 18 X XI b.


Vox 4

[76529] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 tit. Honor

[76530] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 1 Quod honor dicitur esse in honorante magis quam in honorato.

[76531] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 1 I III b.

[76532] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 2 Quod honor inperfeccior est felicitate.

[76533] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 2 Ibidem.

[76534] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 3 Quod honor est premium uirtutis.

[76535] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 3 IV IV g.

[76536] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 4 Quod propter honorem potentatus et diuicie sunt desiderabilia.

[76537] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 4 IV V d.

[76538] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 5 Quod honor est retribucio uirtutis et beneficii.

[76539] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 5 VIII XIV c.

[76540] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 6 Quod honores non possunt reddi omnibus secundum dignitatem, sicut in hiis qui ad parentes honoribus et deos nullus utique secundum dignitatem utique retribuet.

[76541] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 6 Ibidem, e.

[76542] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 7 Quod honorari querunt homines a prudentibus et apud eos a quibus cognoscuntur et in uirtute.

[76543] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 7 I III b.

[76544] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 8 Quod in honoris appetitu est medietas et superhabundancia sicut in accepcione pecuniarum.

[76545] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 8 IV VII b.

[76546] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 9 Quod non eundem honorem debemus patri et matri.

[76547] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 9 IX II f.

[76548] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 10 Quod senibus debemus honorem in assurgendo.

[76549] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 10 Ibidem.

[76550] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 11 Quod non honoratur qui nullum bonum communitati tribuit, set ei qui commune beneficiat datur ei commune, id est honor.

[76551] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 11 VIII XIV d.

[76552] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 expos. 12 Quod honorandus est solus bonus et uirtuosus.

[76553] Tabula Ethic., cap. 8 vox 4 ref. 12 IV V f.


Vox 5

[76554] Tabula Ethic., cap. 8 vox 5 tit. Hector

[76555] Tabula Ethic., cap. 8 vox 5 expos. 1 Quod Hector ualde erat bonus puer nec uidebatur uiri mortalis set Dei.

[76556] Tabula Ethic., cap. 8 vox 5 ref. 1 VII I b.


Caput 9
Vox 1

[76557] Tabula Ethic., cap. 9 vox 1 tit. Idronomones

[76558] Tabula Ethic., cap. 9 vox 1 expos. 1 Quod ydronomones gaudent uincentes in sentenciis suis et tristantur si sentencie ipsorum iudicantur infirme.

[76559] Tabula Ethic., cap. 9 vox 1 ref. 1 VII XI f.


Vox 2

[76560] Tabula Ethic., cap. 9 vox 2 tit. Induccio

[76561] Tabula Ethic., cap. 9 vox 2 expos. 1 Quod induccio est principii et uniuersalis.

[76562] Tabula Ethic., cap. 9 vox 2 ref. 1 VI II c.


Vox 3

[76563] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 tit. Idea

[76564] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 expos. 1 Quod non est ydea una omnium bonorum.

[76565] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 ref. 1 I III e.

[76566] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 expos. 2 Quod quorum est ydea una debent conuenire in racione secundum illam formam, sicut nix et cerusa in una racione albedinis.

[76567] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 ref. 2 Ibidem, f.

[76568] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 expos. 3 Quod certificare de ydea magis proprium est alterius sciencie uel philosophi.

[76569] Tabula Ethic., cap. 9 vox 3 ref. 3 Ibidem.


Vox 4

[76570] Tabula Ethic., cap. 9 vox 4 tit. Iactator

[76571] Tabula Ethic., cap. 9 vox 4 expos. 1 Quid sit iactator.

[76572] Tabula Ethic., cap. 9 vox 4 ref. 1 II VI e.


Vox 5

[76573] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 tit. Ignorancia

[76574] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 1 Quod omne quod fit per ignoranciam est non uoluntarium, set non necessario inuoluntarium.

[76575] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 1 III III a.

[76576] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 2 Quod qui operatur per ignoranciam quodcumque nichil tristatur in operacione.

[76577] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 2 Ibidem.

[76578] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 3 Quod alterum uidetur per ignoranciam operari et ignorantem facere, sicut ebrius et iratus qui nescit quid facit, tamen ignorancia non est causa set ebrietas.

[76579] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 3 Ibidem, b.

[76580] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 4 Quod ignorancia eius quod confert non facit inuoluntarium, quia non est ignorancia set malicia, quia sic omnis malus ignorans.

[76581] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 4 Ibidem, c.

[76582] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 5 Quod ignorancia que in singularibus est causat inuoluntarium; in hiis misericordia et uenia.

[76583] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 5 Ibidem.

[76584] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 6 Quod propter ignoranciam uniuersalis uituperantur homines.

[76585] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 6 Ibidem.

[76586] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 7 Quod nullus ignorat omnes circumstancias nisi sit insanus, quia operantem nullus ignorat cum sit operans.

[76587] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 7 Ibidem, d.

[76588] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 8 Quod ignorat quid operatur qui filium suum interficit existimans suum oppugnatorem esse, quemadmodum Meropem, qui filium loco hostis interfecit.

[76589] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 8 Ibidem, f.

[76590] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 9 De ignorancia circa instrumentum et cuius gracia; et ponit exemplum.

[76591] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 9 Ibidem.

[76592] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 10 Quod qui ignorat principalia nolens operari uidetur et secundum talem ignoranciam inuoluntarium dicitur, set oportet adesse penitudinem et tristiciam.

[76593] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 10 Ibidem, g.

[76594] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 11 Quod ignorantes puniuntur si cause ignorancie sint in ipso.

[76595] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 11 III IX c.

[76596] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 12 Quod ignorantes uniuersalia legis que oportet scire et que non sunt difficilia puniuntur.

[76597] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 12 Ibidem.

[76598] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 13 Quod ignorantes propter negligenciam puniuntur, quia in nobis est diligentes esse.

[76599] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 13 Ibidem.

[76600] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 14 Quod qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus est fere insensibilis.

[76601] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 14 Ibidem, e.

[76602] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 15 Quod si quis non ignorans operatur aliquid ex quo erit iniustus, uolens utique iniustus erit. Non tamen si uelit iniustus existens requiescet et erit iustus.

[76603] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 15 Ibidem, f.

[76604] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 16 Quod ignorantes uidentur fortes esse et sunt non longe ab hiis qui bone spei; set ignorantes sunt deteriores, quia illi habent aliquam dignitatem quia cognoscentes aggrediuntur, illi autem nullam.

[76605] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 16 III XII g.

[76606] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 expos. 17 Quod aliqui ignorant quid loquantur quando ea que dicunt sunt ineffabilia eis, sicut mistica Ayscili.

[76607] Tabula Ethic., cap. 9 vox 5 ref. 17 III III e.


Vox 6

[76608] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 tit. Illiberalitas

[76609] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 1 Quod illiberalitas semper copulatur illis qui student ad pecunias plus quam oportet.

[76610] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 1 IV I b.

[76611] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 2 Quod illiberalitas deficit in dando, in accipiendo autem superhabundat.

[76612] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 2 IV II b.

[76613] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 3 Quod illiberalitas est insanabilis, quia senectus et omnis inpotencia illiberales facit.

[76614] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 3 Ibidem, e.

[76615] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 4 Quod illiberalitas magis connaturale omnibus prodigalitate.

[76616] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 4 Ibidem.

[76617] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 5 Quod illiberalitas peccat in defectu dacionis et superhabundancia recepcionis; set non oportet quod omnis illiberalis peccet secundum hos duos modos, quia quandoque diuiditur.

[76618] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 5 Ibidem.

[76619] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 6 Quod illiberales qui uocantur parcitenaces omnes deficiunt in dacione et eciam in accepcione, quia nec appetunt aliena nec uolunt recipere si eis offerantur; et kiminibiles dicuntur.

[76620] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 6 Ibidem.

[76621] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 7 Quod quidam sunt illiberales qui nec uolunt dare sua nec accipere aliena propter quandam moderanciam et reuerenciam turpium, quia si darent sua, oporteret eos turpiter lucrari aliena.

[76622] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 7 Ibidem.

[76623] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 8 Quod quidam illiberales nolunt accipere ne oporteat eos dare.

[76624] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 8 Ibidem, f.

[76625] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 9 Quod quidam illiberales habundant in accipiendo unumquodque, sicut operantes illiberales operaciones et de meretricio pasti et usurarii.

[76626] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 9 Ibidem.

[76627] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 10 Quod illiberales propter paruum lucrum sustinent opprobria.

[76628] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 10 Ibidem.

[76629] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 11 Quod de numero illiberalium sunt aleator et mortuorum spoliator et latro, quia illicite negociantur et opprobria sustinent.

[76630] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 11 Ibidem.

[76631] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 12 Quod illiberales sunt omnes turpes lucraciones, uidelicet lucrari ab amicis quibus oportet dare et uolentes lucrari unde non oportet.

[76632] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 12 Ibidem, g.

[76633] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 expos. 13 Quod illiberalitas congrue liberalitati contrarium dicitur et maius malum est prodigalitate, quia in eo peccant plures.

[76634] Tabula Ethic., cap. 9 vox 6 ref. 13 Ibidem.


Vox 7

[76635] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 tit. Incontinens

[76636] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 1 Quod motus incontinencium est ad contrarium racioni.

[76637] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 1 I XI e.

[76638] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 2 Quod incontinens nichil operatur secundum eleccionem.

[76639] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 2 III V c.

[76640] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 3 Quod incontinens fit quis in potacionibus degens.

[76641] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 3 III IX d.

[76642] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 4 Quod incontinens et prauus quod proponit uidere adipiscitur ex raciocinacione.

[76643] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 4 VI VII e.

[76644] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 5 Quod incontinentes dicuntur aliqui respectu ire, honoris et lucri.

[76645] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 5 VII II b.

[76646] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 6 Quod incontinens persuasus et operans delectabilia melior est eo qui non propter racionem set propter incontinenciam, secundum aliorum opinionem.

[76647] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 6 Ibidem, g.

[76648] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 7 Quod incontinens est reus prouerbio: si aqua suffocat, oportet adhuc bibere.

[76649] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 7 Ibidem.

[76650] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 8 Quod incontinens et intemperatus in modo differunt, quia intemperatus sequitur delectabile ex eleccione quasi finem, incontinens uero non existimat sic faciendum set uincitur impetu passionum.

[76651] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 8 VII III b.

[76652] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 9 Quod incontinentes quemadmodum simulantes pronunciant et non habent intellectum.

[76653] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 9 Ibidem, d.

[76654] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 10 Quod incontinentis ignorancia soluitur post motum passionis sicut uinolenti et dormientis, et hoc pertinet magis ad naturalem quam ad eticum.

[76655] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 10 Ibidem, g.

[76656] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 11 Quod incontinens habet habitum sciencie ligatum sicut uinolentus profert uerba Empedoclis.

[76657] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 11 Ibidem.

[76658] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 12 Quid sit incontinens simpliciter.

[76659] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 12 VII IV a.

[76660] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 13 Quod incontinentes et continentes et perseuerantes et molles manifestum est esse circa delectaciones et tristicias.

[76661] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 13 Ibidem.

[76662] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 14 Quod incontinens dicitur simpliciter qui circa corporales uoluptates, circa quas temperatus et intemperatus, non eligendo eas set preter eleccionem et intellectum.

[76663] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 14 Ibidem, d.

[76664] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 15 Quod incontinens et intemperatus circa idem set non similiter; hii quidem eligunt, hii autem non eligunt.

[76665] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 15 Ibidem, g.

[76666] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 16 Quod incontinens dicitur qui uincitur a delectabilibus uel delectacionibus quas multi uincunt.

[76667] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 16 VII VIII a.

[76668] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 17 Quod incontinens est melior intemperato et non est prauus simpliciter; saluatur enim in eo uera opinio de fine.

[76669] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 17 VII X g.

[76670] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 18 Quod incontinens et intemperatus sunt similes in hoc quod utrique persecuntur delectaciones corporales; set dissimiles sunt, quia hic existimans opportere, hic autem non existimans.

[76671] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 18 VII XII c.

[76672] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 19 Quod incontinens operatur illud quod non existimat sibi operandum esse, propter passionem que impellit eum.

[76673] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 19 V XI g.

[76674] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 expos. 20 Quod incontinens non est prudens, quia omnis prudens studiosus et practicus; quia incontinens non est huiusmodi.

[76675] Tabula Ethic., cap. 9 vox 7 ref. 20 Ibidem.


Vox 8

[76676] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 tit. Incontinencia

[76677] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 1 Quod incontinencia non est circa omnes passiones.

[76678] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 1 VII III b.

[76679] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 2 Quod incontinencia et intemperancia circa idem.

[76680] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 2 Ibidem.

[76681] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 3 Quod incontinencia uituperatur non ut peccatum solum, set ut malicia quedam uniuersalis uel particularis, horum autem nullus, id est ire, lucri et honoris.

[76682] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 3 VII IV d.

[76683] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 4 Quod incontinencia uel continencia non simpliciter set secundum similitudines est circa bestiales delectaciones.

[76684] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 4 VII V g.

[76685] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 5 Quod incontinencia et continencia simpliciter dicitur que secundum humanam intemperanciam, circa alia uero secundum methaphoram.

[76686] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 5 Ibidem.

[76687] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 6 Quod incontinencia concupiscencie est turpior quam ire, sicut probatur per quatuor raciones.

[76688] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 6 VII VI a per totum.

[76689] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 7 Quod incontinencia et intemperancia sunt similia propter acciones et propter eandem materiam.

[76690] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 7 VII X d.

[76691] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 8 Quod incontinencia est habitus prauus, continencia uero studiosus.

[76692] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 8 Ibidem, g.

[76693] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 expos. 9 Quod incontinencia quam paciuntur melancolici est sanabilior quam debilium qui non inmanent consiliis.

[76694] Tabula Ethic., cap. 9 vox 8 ref. 9 VII XII f.


Vox 9

[76695] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 tit. Intemperatus

[76696] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 1 Quod intemperatos non dicimus gaudentes in odoribus rosarum et tymiamatum.

[76697] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 1 III XIV e.

[76698] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 2 Quod intemperatus est qui superhabundat in delectacionibus tactus.

[76699] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 2 II VI b.

[76700] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 3 Quod intemperatus omni uoluptate potitur nec ab una recedit.

[76701] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 3 II II c.

[76702] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 4 Quod intemperatus tristatur magis quam oportet in quantum non adipiscitur delectabile et ipsa delectacio facit ei tristiciam in quantum non saciat.

[76703] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 4 III XV e.

[76704] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 5 Quod intemperatus concupiscit omnia delectabilia uel que maxime sunt delectacionis et ducitur a concupiscencia pocius quam eum regimen racionis contineat et pro hiis que sunt bona racionis eligit delectabilia secundum sensum.

[76705] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 5 Ibidem.

[76706] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 6 Quod intemperatus tristatur et non adipiscens et concupiscens.

[76707] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 6 Ibidem.

[76708] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 7 Quod si intemperatus debeat sanari, oportet quos paucas et mensuratas habeat cogitaciones et nichil racioni contrarias.

[76709] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 7 III XVI g.

[76710] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 8 Quod intemperatus magis uituperandus est quam incontinens, quia persequitur non concupiscens superhabundancias et fugit moderatas tristicias.

[76711] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 8 VII IV g et VIII d.

[76712] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 9 Quod intemperatus est qui persequitur delectaciones superfluas propter eleccionem et non penitet in actu insanabilis.

[76713] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 9 VII VIII c.

[76714] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 expos. 10 Quod intemperatus est peior incontinente, quia non penitiuus et ideo insanabilis, incontinens autem sanabilis.

[76715] Tabula Ethic., cap. 9 vox 9 ref. 10 Ibidem.


Vox 10

[76716] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 tit. Intemperancia

[76717] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 expos. 1 Quod intemperancia magis est uoluntarium quam timor, quia intemperancia delectabilis, timor autem tristabilis.

[76718] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 ref. 1 III XVI a uel b.

[76719] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 expos. 2 Quod intemperancia magis est exprobrabilis.

[76720] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 ref. 2 Ibidem, b.

[76721] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 expos. 3 Quod intemperancia transfertur ad peccata puerilia, timor uero ad uirilia.

[76722] Tabula Ethic., cap. 9 vox 10 ref. 3 Ibidem, e.


Vox 11

[76723] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 tit. Intellectus

[76724] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 expos. 1 Quod intellectus est principiorum quorum non est ars neque sciencia neque prudencia, quia sciencia est demonstrabilium, ars uero contingencium et prudencia.

[76725] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 ref. 1 VI IV g.

[76726] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 expos. 2 Quod intellectus est extremorum terminorum et primorum.

[76727] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 ref. 2 VI VIII e.

[76728] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 expos. 3 Quod omnis intellectus appetit et eligit bonum sibi.

[76729] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 ref. 3 IX IX e.

[76730] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 expos. 4 Quod intellectus est diuinum quid cuius operacio secundum propriam uirtutem est perfectissima felicitas.

[76731] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 ref. 4 X X a.

[76732] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 expos. 5 Quod intellectus licet sit paruus mole, preciositate et uirtute multum magis omnibus superexcellit.

[76733] Tabula Ethic., cap. 9 vox 11 ref. 5 X XI b.


Vox 12

[76734] Tabula Ethic., cap. 9 vox 12 tit. Intellectiui gracia

[76735] Tabula Ethic., cap. 9 vox 12 expos. 1 Quod intellectiui gracia unusquisque esse uidetur.

[76736] Tabula Ethic., cap. 9 vox 12 ref. 1 IX IV c.


Vox 13

[76737] Tabula Ethic., cap. 9 vox 13 tit. Intelligere

[76738] Tabula Ethic., cap. 9 vox 13 expos. 1 Quod intelligere et sentire sunt principaliter bona.

[76739] Tabula Ethic., cap. 9 vox 13 ref. 1 IX XI b.


Vox 14

[76740] Tabula Ethic., cap. 9 vox 14 tit. Ydiote

[76741] Tabula Ethic., cap. 9 vox 14 expos. 1 Quod ydiote inueniuntur eciam magis agentes bona quam principes.

[76742] Tabula Ethic., cap. 9 vox 14 ref. 1 X XIII b.


Vox 15

[76743] Tabula Ethic., cap. 9 vox 15 tit. Intellectuales uirtutes

[76744] Tabula Ethic., cap. 9 vox 15 expos. 1 Quod intellectuales uirtutes dicimus sapienciam, intellectum et prudenciam.

[76745] Tabula Ethic., cap. 9 vox 15 ref. 1 I XI g.

[76746] Tabula Ethic., cap. 9 vox 15 expos. 2 Quod intellectualis uirtus habet plurimum ex doctrina generacionem et augmentum.

[76747] Tabula Ethic., cap. 9 vox 15 ref. 2 II I a.


Vox 16

[76748] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 tit. Iactator

[76749] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 expos. 1 Quod iactator est simulatiuus gloriosorum et non existencium et maiorum quam existunt.

[76750] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 ref. 1 IV X b.

[76751] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 expos. 2 Quod iactatorum quidam fingunt maiora quam sint nullius gracia, alii causa honoris et glorie et non est multum uituperabilis talis, alii causa argenti et hii deformiores.

[76752] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 ref. 2 Ibidem, e.

[76753] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 expos. 3 Quod iactator non est in potencia, set ex eleccione et habitu et hic gloriam appetens uel lucrum; et qui iactant se gracia glorie fingunt ea in quibus laus et felicitas, qui uero causa lucri fingunt se medicum uel diuinatorem uel sapientem.

[76754] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 ref. 3 Ibidem, f.

[76755] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 expos. 4 Quod iactator magis opponitur ueridico quam eyron, quia deterior.

[76756] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 ref. 4 Ibidem, g.

[76757] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 expos. 5 Quod iactancie medietas est fere circa eadem, id est circa dicta et facta in conuiuendo.

[76758] Tabula Ethic., cap. 9 vox 16 ref. 5 IV X a.


Vox 17

[76759] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 tit. Iudex

[76760] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 expos. 1 Quod iudex bonus est unusquisque eorum que cognoscit.

[76761] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 ref. 1 I I f.

[76762] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 expos. 2 Quod iudex uult esse sicut uelut iustum animatum.

[76763] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 ref. 2 V V d.

[76764] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 expos. 3 Quod iudices uocantur mesidici, id est medium dicentes; iudex enim adequat.

[76765] Tabula Ethic., cap. 9 vox 17 ref. 3 V V d.


Vox 18

[76766] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 tit. Iusticia

[76767] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 1 Quod iusticia est habitus a quo operatiui iustorum sunt.

[76768] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 1 V I a.

[76769] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 2 Quod iusticia legalis est uirtus perfecta, set non simpliciter set ad alterum ordinans, et est preclarissima uirtutum et neque Hesperus neque Lucifer ita admirabilis.

[76770] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 2 V II e.

[76771] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 3 Quod in iusticia que est in commutacionibus tribus modis contingit esse nocumentum, uidelicet quando est iniusta operacio ex ignorancia, et quando non ex preconsiliacione, et quando sciens et preconsilians ex malicia iniusta agit.

[76772] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 3 V X d.

[76773] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 4 Quod iusticia est omnis uirtus simul et perfecta maxime uirtus, quia facit bene habere et ad ipsum et ad alterum.

[76774] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 4 Ibidem.

[76775] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 5 Quod sola iusticia de numero uirtutum uidetur esse circa alienum bonum; operatur enim conferencia uel principi uel communi.

[76776] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 5 Ibidem, f.

[76777] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 6 Quod iusticia legalis non est pars uirtutis, set tota uirtus, et contrarium ipsius non pars malicie, set tota malicia.

[76778] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 6 Ibidem.

[76779] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 7 Quod iusticia est secundum quod perficit ad alterum in operibus omnium uirtutum, uirtus autem secundum quod est simpliciter habitus.

[76780] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 7 Ibidem, g.

[76781] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 8 Quod iusticia que est secundum partem est uniuoca ei que est tota uirtus in quantum utraque habet potenciam operandi ad alterum.

[76782] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 8 V III d.

[76783] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 9 Quod iusticia specialis est circa ea que faciunt delectacionem in lucro et tristiciam in dampno; legalis autem circa omnia in quibus est operacio studiosa.

[76784] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 9 Ibidem.

[76785] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 10 Quod iusticia specialis diuiditur in distribucionem et commutacionem.

[76786] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 10 V IV a.

[76787] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 11 Quod iusticia distributiua consistit in distribucionibus et honorum et pecuniarum, commutatiua uero consistit in communicacionibus, ut quando aliquis pro re sua accipit rem alterius.

[76788] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 11 Ibidem.

[76789] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 12 Quod iusticie commutatiue quedam est uoluntaria sicut uendicio et similia, quedam inuoluntaria sicut furtum et alia que ponit.

[76790] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 12 Ibidem, b.

[76791] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 13 Quod in iusticia commutatiua attenditur ad nocumenti differenciam solum. Nichil enim differt si studiosum prauus priuauit uel e conuerso.

[76792] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 13 V V b.

[76793] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 14 Quod iusticia secundum partem dicta est tantum inter illos inter quos ordinat lex.

[76794] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 14 V VII f.

[76795] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 15 Quod iusticia est habitus secundum quem iustus dicitur operatiuus secundum eleccionem et distributiuus et ipsi ad alium.

[76796] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 15 V VII a.

[76797] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 16 Quod quedam iusticia directiua in commutacionibus uoluntariis et inuoluntariis et est alia a distributiua.

[76798] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 16 V V a.

[76799] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 17 Quod iusticia dicitur dycayon et iustus dicastes quasi directiuus ad dican; et exemplificat.

[76800] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 17 Ibidem, e.

[76801] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 18 Quod iusticia dicitur alienum bonum.

[76802] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 18 V VII g.

[76803] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 19 Quod non est iusticia domini ad seruum neque patris ad filium usque utique sit pelicon.

[76804] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 19 V VIII a.

[76805] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 expos. 20 Quod nulla particula iusticie est utilis insanabilibus et malis, set omnia nocent.

[76806] Tabula Ethic., cap. 9 vox 18 ref. 20 V XII g.


Vox 19

[76807] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 tit. Iustus

[76808] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 1 Quod iustus et temperatus dicuntur non qui iusta operatur, set qui sic operatur ut iustus et temperatus.

[76809] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 1 II III d.

[76810] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 2 Quod non est iustus qui non gaudet iustis operacionibus.

[76811] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 2 I VI f.

[76812] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 3 Quod iustus est legalis et equalis.

[76813] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 3 V II a.

[76814] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 4 Quod iustus quando operatur iustum sciens uolens et eligens est iustus; set si tantum uolens et non eligens, operatur iustum et non est iustus, quia non facit ex iusticie habitu.

[76815] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 4 V X g.

[76816] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 5 Quod iustus uult se uiuere et saluari et maxime quantum ad intellectum quo sapit.

[76817] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 5 IX IV d.

[76818] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 6 Quod iustus uult sibi conuiuere, quia delectabiliter ipsum facit et in memoria preteritorum benefactorum et de futuris habet spem benefaciendi et in presentibus delectatur quia mens eius plena theoreumatibus.

[76819] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 6 IX IV f.

[76820] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 expos. 7 Quod iusta et temperata dicuntur que sunt qualia iustus et temperatus operatur.

[76821] Tabula Ethic., cap. 9 vox 19 ref. 7 II III d.


Vox 20

[76822] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 tit. Iustum

[76823] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 1 Quod iustum est quod dicitur equale, quod sine racione uidetur omnibus.

[76824] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 1 V IV c.

[76825] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 2 Quod iustum necessarium est esse in quatuor ad minus: duo que distribuuntur et duo quibus distribuuntur.

[76826] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 2 Ibidem.

[76827] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 3 Quod iustum confitentur omnes in distribucionibus oportere esse secundum dignitatem quandam.

[76828] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 3 Ibidem, d.

[76829] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 4 Quod iustum distributiue iusticie est proporcionale.

[76830] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 4 Ibidem.

[76831] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 5 Quod iustum est in minimis quatuor; eadem enim proporcio; diuisa enim sunt similiter et quibus et que.

[76832] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 5 Ibidem, e.

[76833] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 6 Quod iustum distributiuum eorum que sunt communia uel communitati uel societati accipitur secundum proporcionem geometricam.

[76834] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 6 V V a.

[76835] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 7 Quod iustum in commutacionibus non est equale secundum geometricam set secundum arismeticam.

[76836] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 7 Ibidem, b.

[76837] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 8 Quod iustum directiuum est medium equale dampni et lucri; propter hoc quando dubitant litigantes recurrunt ad iudicem.

[76838] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 8 Ibidem, c.

[76839] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 9 Quod iustum non est idem quod contrapassum sicut dicebant Pictagorici, quia non congruit neque iusto distributiuo neque directiuo in commutacione, quia non semper dandum tuum opus pro meo.

[76840] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 9 V VI a.

[76841] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 10 Quod iustum continet contrapassum in communicacionibus commutatiuis secundum proporcionalitatem et non secundum equalitatem.

[76842] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 10 Ibidem, b.

[76843] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 11 Quod iustum dominatiuum et paternum non est idem iustum distributiuo et commutatiuo, set simile.

[76844] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 11 V VIII a.

[76845] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 12 Quod iustum politicum et iniustum non est nisi inter illos quos ordinat lex et hii sunt in quibus est equalitas principari et subici.

[76846] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 12 Ibidem.

[76847] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 13 Quod quedam dicuntur iusta a iusticia legali que sunt secundum omnem uirtutem a lege ordinata.

[76848] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 13 V XIV a.

[76849] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 14 Quod iustum et iniustum non est unius ad se ipsum, set inter plures necessario.

[76850] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 14 Ibidem, c.

[76851] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 15 Quod iusta et iniusta cognoscere non sapiens existimant esse, quia de quibus leges dicunt non difficile intelligere; set non sunt iusta hec nisi materialiter et secundum accidens.

[76852] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 15 V XII e.

[76853] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 16 Quod iusta sunt formaliter quando applicantur ad particulares casus secundum speciales modos, et hoc est plus quam scire sana.

[76854] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 16 Ibidem.

[76855] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 17 Quod iusta sunt in hiis in quibus insunt bona simpliciter, scilicet aurum et argentum, que ueniunt in usum hominum; in hiis autem habent superhabundanciam et defectum homines, quibusdam non est superhabundancia ipsorum, scilicet diis.

[76856] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 17 Ibidem, g.

[76857] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 expos. 18 Quod magis est iustum alicuius ad uxorem suam quam ad natos uel ad possessiones suas et seruos, et hoc est yconomicum iustum et est alterum a politico.

[76858] Tabula Ethic., cap. 9 vox 20 ref. 18 V VIII g.


Vox 21

[76859] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 tit. Iustum naturale et legale

[76860] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 1 Quod iusti politici hoc quidem naturale hoc autem legale; et est naturale quod ad omnes et ubique eandem habet potenciam et non ex hoc quod sic uideatur uel non uideatur; legale autem est quod differenciam non habet nisi ex posicione legis sicut exemplificat.

[76861] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 1 V IX a.

[76862] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 2 Quod iusta legalia sunt que secundum composicionem legis sunt statuta et secundum conferens, sunt similia mensuris que non sunt ubique equales; similiter iusta que non sunt naturalia set humana sunt diuersa apud diuersos, set aliqua est optima.

[76863] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 2 Ibidem, f.

[76864] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 3 Quod unumquodque iustorum, scilicet naturalium et legalium, se habet ad singula opera huius uel illius ut uniuersale, quia opera sunt multa et regulantur uno uniuersali.

[76865] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 3 Ibidem.

[76866] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 4 Quod non dicendum iusta operari neque dycaioprage si quis pignus reddat nolens et propter timorem, set per accidens; et similiter de iniusto.

[76867] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 4 V X c.

[76868] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 5 Quod secundum hoc iustum quod est secundum methaphoram et similitudinem dictum non conuenit ut iustum sit alicuius ad se ipsum.

[76869] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 5 V XIV g.

[76870] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 6 Quod iustum quoddam uidetur esse omni homini ad omnem potentem communicare lege et composicione, et amicicia similiter quantum homo.

[76871] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 6 VIII XI g.

[76872] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 expos. 7 Quod iustum est duplex: hoc quidem non scriptum, hoc autem secundum legem.

[76873] Tabula Ethic., cap. 9 vox 21 ref. 7 VIII XIII d.


Vox 22

[76874] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 tit. Iniusticia

[76875] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 expos. 1 Quod quedam iniusticia est specialis preter iniusticiam generalem, et hanc manifestat in pluribus uiciis.

[76876] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 ref. 1 V III a.

[76877] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 expos. 2 Quod iniusticia inequalis et auari qui est in plus accipiendo se habet sicut pars ad totum.

[76878] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 ref. 2 Ibidem, e.

[76879] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 expos. 3 Quod iniusticia plura mala facit formaliter, set iniustus effectiue.

[76880] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 ref. 3 VII VII g.

[76881] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 expos. 4 Quod iniusticia que contraria iusticie est operatiua iniusti, et hoc est superhabundancia et defectus uel utilis uel nociui quod est preter proporcionale.

[76882] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 ref. 4 V VII b.

[76883] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 expos. 5 Quod iniusticia non est in omnibus in quibus est iniustum facere, quia quandocumque aliquis tribuit sibi plus de bonis et minus de malis, facit iniustum, non tamen semper est iniusticia.

[76884] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 ref. 5 Ibidem, f.

[76885] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 expos. 6 Quod iniusticia potest esse ad se ipsum quia contingit in potenciis anime quod aliquis paciatur contra sui ipsius appetitum, et in hiis est iustum sicut inter imperatum et imperantem.

[76886] Tabula Ethic., cap. 9 vox 22 ref. 6 V XIV g.


Vox 23

[76887] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 tit. Iniustus

[76888] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 expos. 1 Quod iniustus uidetur esse illegalis et auarus et inequalis.

[76889] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 ref. 1 V II a.

[76890] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 expos. 2 Quod iniustus non semper plus eligit, set et minus in simpliciter malis.

[76891] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 ref. 2 V II b.

[76892] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 expos. 3 Queritur ex quibus operibus efficitur aliquis iniustus.

[76893] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 ref. 3 V VII d.

[76894] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 expos. 4 Quod iniustus non est nisi per principium eleccionis ut si quis commiscetur mulieri alteri sciens non propter hoc principium set propter passionem innatam, iniustum facit set non est iniustus.

[76895] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 ref. 4 Ibidem.

[76896] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 expos. 5 Quod non sunt iniusti qui propter iram uel alias passiones non naturales operantur, set nocentes et peccantes iniustum faciunt et iniustificaciones, non tamen mali et iniusti dicuntur, quia non propter iniusticiam set propter passionem faciunt.

[76897] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 ref. 5 V X e.

[76898] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 expos. 6 Quod tunc est quis iniustus et malus quando ex eleccione operatur et ex intencione nocendi.

[76899] Tabula Ethic., cap. 9 vox 23 ref. 6 Ibidem.


Vox 24

[76900] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 tit. Iniustum

[76901] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 1 Quod iniustum est preter proporcionale dupliciter, scilicet in plus et in minus, et hoc eciam accidit in operibus distributiue iusticie; qui enim iniustum facit plus habet, qui uero patitur minus boni.

[76902] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 1 V IV f.

[76903] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 2 Quod non potest aliquis sibi ipsi facere iniustum, quia uolens pacietur iniustum; et probat in particularibus iniustis, quia nullus mechatur cum uxore sua, set cum alia, neque suffodit sui ipsius murum; de racione enim eius est quod preter uoluntatem paciatur.

[76904] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 2 V XIV d.

[76905] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 3 Quod nullus facit sibi iniustum uolens.

[76906] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 3 V XIV b.

[76907] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 4 Quod iniustum facit ciuitati qui interficit se ipsum, propter quod ciuitas dampnificat, et quedam inhonoracio adest inflicta a ciuitate sicut quod lex precipit quod tales non tumulentur.

[76908] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 4 V XIV b.

[76909] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 5 Quod non facit iniustum sibi ipsi qui facit iniustum solum, set non est totaliter prauus secundum uniuersalem maliciam que comprehenditur in illegali iniusticia.

[76910] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 5 Ibidem.

[76911] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 6 Quod omne iniustum facere est uoluntarium et per eleccionem.

[76912] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 6 Ibidem, c.

[76913] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 7 Quod non uidetur iniustum facere quia passus est et idem contrafaceret.

[76914] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 7 Ibidem.

[76915] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 8 Quod ad iniustum facere plus accedit distributor qui uoluntarie distribuit, quia in ipso est principium accionis; recipiens non semper iniustum facit nisi sit in uoluntate eius quod plus habeat per aliquam machinacionem.

[76916] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 8 V XII b.

[76917] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 9 Quod iniustum multipliciter quis facere dicitur, aut sicut primum mouens aut sicut instrumentum coniunctum sicut manus aut separatum sicut seruus et securis, que non formaliter set materialiter iniusta faciunt.

[76918] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 9 Ibidem, c.

[76919] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 10 Quod non facit iniustum formaliter si ignorans utrumque ius, scilicet legale et naturale, iudicat preter iusticiam utriusque; si autem cognoscens iudicauit iniuste gracia alicuius quem diligit uel timore pene, auare facit eciam per se et iniuste.

[76920] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 10 Ibidem.

[76921] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 11 Quod qui iniuste iudicat propter amiciciam habet plus non de eo de quo est litigium, quia non agrum de quo iudicauit, set argentum recepit.

[76922] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 11 Ibidem, d.

[76923] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 12 Quod iniustum facere homines existimant facile esse et in se ipsis; hoc autem non est, quia commisceri uxori uicini et percutere proximum facile et in ipsis, set hoc non est facere iniustum formaliter; set facere ut iniusti faciunt non est facile neque in potestate ipsorum nisi prius accipiat habitum.

[76924] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 12 Ibidem.

[76925] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 13 Quod iniustum facere formaliter et per se est sic facere ut iniustus facit et ex habitu, sicut dare farmacum, id est medicinam laxatiuam, non est medicari, set facere sicut medicus facit.

[76926] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 13 V XII g.

[76927] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 14 Quod iniustum pati sicut dixit Euripedes et inconuenienter est uoluntarium.

[76928] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 14 V XI a.

[76929] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 15 Utrum iniustum facere contingat ipsum sibi ipsi.

[76930] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 15 Ibidem, e.

[76931] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 16 Quod iniustum pati est quod sit preter uoluntatem ipsius qui patitur.

[76932] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 16 Ibidem, f.

[76933] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 17 Quod nullus patitur iniustum uolens, neque incontinens, set preter uoluntatem.

[76934] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 17 Ibidem.

[76935] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 expos. 18 Quod non patitur iniusta qui dat que sua sunt; et probat per dictum Homeri qui dicit quod Glaucus quidam nomine dedit aurea pro ereis Dyomedi et quidam alius centum boues pro nouem. In ipso enim dare iniustum, scilicet materialiter, set pati non est in potestate pacientis, set magis oportet facientem esse iniustum.

[76936] Tabula Ethic., cap. 9 vox 24 ref. 18 Ibidem, g.


Vox 25

[76937] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 tit. Iniustum

[76938] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 1 Quod iniustum facere et iniustum pati ambo quidem sunt praua, quia utrumque recedit a medio in quo est bonum iusticie, unum per plus et alterum per minus.

[76939] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 1 V XIV d.

[76940] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 2 Quod iniustum facere est deterius quam iniustum pati, quia semper est cum malicia et uituperabile, uel perfecta uel proxime; set iniustum pati sine malicia et iniusticia.

[76941] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 2 Ibidem, e.

[76942] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 3 Quod iniustum pati per se est minus malum quam iniustum facere; set secundum accidens nichil prohibet maius malum, sicut contingit lesionem pedis esse per accidens peius quam pleuresim, si propter ipsam contingat cadere et capi ab aduersariis et mori, tamen medicus dicit simpliciter quod peior est pleuresis.

[76943] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 3 Ibidem, f.

[76944] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 4 Utrum iniustum faciat distribuens plus alteri quam sibi sciens et uolens preter dignitatem.

[76945] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 4 V XII a.

[76946] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 5 Quod non facit sibi iniustum qui sibi ipsi minus dat, set patitur nocumentum solum.

[76947] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 5 Ibidem, b.

[76948] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 6 Quod iniustum et iniustificacio differunt, quia iniustum dicitur natura uel ordine, iniustificacio autem quando exercetur in opere.

[76949] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 6 V IX g.

[76950] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 expos. 7 Quod iniustum et iustum facit quis quando ipsa uolens operatur, quando autem nolens operatur neque iniustum facit neque iustum operatur nisi per accidens.

[76951] Tabula Ethic., cap. 9 vox 25 ref. 7 V X a.


Vox 26

[76952] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 tit. Iustificacio

[76953] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 expos. 1 Quod iustificacio in communi uocatur dycaiopragema, id est operacio iusticie.

[76954] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 ref. 1 V IX g.

[76955] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 expos. 2 Quod iustificacio et dycaiopragema determinantur uoluntario et inuoluntario.

[76956] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 ref. 2 V X a.

[76957] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 expos. 3 Quod iniustificacio nequaquam est si non est uoluntarium.

[76958] Tabula Ethic., cap. 9 vox 26 ref. 3 Ibidem.


Vox 27

[76959] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 tit. Ira

[76960] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 1 Quod qui ex ira consequitur racionem aliqualiter, concupiscencia autem non; igitur est turpior.

[76961] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 1 VII VI b.

[76962] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 2 Quod ira est naturalius superfluis concupiscenciis.

[76963] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 2 Ibidem, c.

[76964] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 3 Quod ire et concupiscencie uenereorum transmutant et insanias faciunt.

[76965] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 3 VII III d.

[76966] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 4 Quod qui ex ira aliquid agit non dicitur agere ex prouidencia, et ideo magis uidetur incipere malum ille qui prouocat quam ille qui ex ira operatur.

[76967] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 4 V X e.

[76968] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 5 Quod ire superhabundancia est secundum omnes circumstancias, quia irascitur in quibus non oportet et similiter in aliis; non tamen omnia eidem existunt.

[76969] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 5 IV VIII c.

[76970] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 6 Quod iracundia est superhabundancia circa iras.

[76971] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 6 IV VIII a.

[76972] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 7 Quod iratus facit tristatus, iniurians autem cum delectacione; et intelligit de iniuria mechie.

[76973] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 7 VII VI g.

[76974] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 8 Quod qui in ira parum habundat, ignoscibile est, qui uero magis uituperabilis, qui uero multum habundat uel deficit ualde uituperabilis.

[76975] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 8 Ibidem, g.

[76976] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 9 Quod ira est passio quedam, faciencia autem multa et differencia.

[76977] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 9 IV VIII a.

[76978] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 10 Quod ira et concupiscencia sunt racionales passiones.

[76979] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 10 III IV g.

[76980] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 11 Quod qui irascitur in quibus et quibus et ut et quando et quanto tempore oportet, laudatur.

[76981] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 11 IV VIII a.

[76982] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 12 Quod non irasci in quibus oportet insipientis uidetur esse et secundum omnes circumstancias, quia non uidetur sentire neque tristari.

[76983] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 12 Ibidem, b.

[76984] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 13 Quod qui in irascendo parum transgreditur a medio siue in habundando siue in deficiendo non uituperatur immo laudatur; parum deficientes et mansuetos dicimus.

[76985] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 13 Ibidem, f.

[76986] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 expos. 14 Quod irascentes laudamus ut uiriles et potentes principari.

[76987] Tabula Ethic., cap. 9 vox 27 ref. 14 Ibidem.


Vox 28

[76988] Tabula Ethic., cap. 9 vox 28 tit. Inirascibilitas

[76989] Tabula Ethic., cap. 9 vox 28 expos. 1 Quod inirascibilitas est defectus.

[76990] Tabula Ethic., cap. 9 vox 28 ref. 1 IV VIII b.


Vox 29

[76991] Tabula Ethic., cap. 9 vox 29 tit. Iracundi

[76992] Tabula Ethic., cap. 9 vox 29 expos. 1 Quod iracundi qui uelociter irascuntur et in quibus et quibus non oportet et magis quam oportet hoc habent optimum quod quiescunt uelociter; non enim retinent iram, set reddunt.

[76993] Tabula Ethic., cap. 9 vox 29 ref. 1 IV VIII c.

[76994] Tabula Ethic., cap. 9 vox 29 expos. 2 Quod iracundus non est insidiator.

[76995] Tabula Ethic., cap. 9 vox 29 ref. 2 VII VI e.


Vox 30

[76996] Tabula Ethic., cap. 9 vox 30 tit. Irascendum

[76997] Tabula Ethic., cap. 9 vox 30 expos. 1 Quod non facile determinare quibus et quantum sit irascendum et usquequo recte facit uel peccat.

[76998] Tabula Ethic., cap. 9 vox 30 ref. 1 Ibidem, f.


Vox 31

[76999] Tabula Ethic., cap. 9 vox 31 tit. Iratus

[77000] Tabula Ethic., cap. 9 vox 31 expos. 1 Quod iratus ante uindictam dolet, puniens autem delectatur.

[77001] Tabula Ethic., cap. 9 vox 31 ref. 1 III XII e.

[77002] Tabula Ethic., cap. 9 vox 31 expos. 2 Quod irati pugnantes propter iram non sunt fortes, quia non propter bonum neque ut racio dicit, set propter passionem.

[77003] Tabula Ethic., cap. 9 vox 31 ref. 2 Ibidem.


Vox 32

[77004] Tabula Ethic., cap. 9 vox 32 tit. Irracionale

[77005] Tabula Ethic., cap. 9 vox 32 expos. 1 Quod irracionale participat aliqualiter racionem.

[77006] Tabula Ethic., cap. 9 vox 32 ref. 1 I XI e.


Vox 33

[77007] Tabula Ethic., cap. 9 vox 33 tit. Irundo

[77008] Tabula Ethic., cap. 9 vox 33 expos. 1 Quod una irundo non facit uer nec una dies; sic nec una uirtus facit felicem nec paucum tempus.

[77009] Tabula Ethic., cap. 9 vox 33 ref. 1 I V d.


Vox 34

[77010] Tabula Ethic., cap. 9 vox 34 tit. Inuoluntarium

[77011] Tabula Ethic., cap. 9 vox 34 expos. 1 De inuoluntario mixto ex uiolento et uoluntario, exemplum in tyranno et nauta qui res suas proicit in mare tempore tempestatis; mixte enim uidentur tales operaciones et magis uoluntariis assimulantur.

[77012] Tabula Ethic., cap. 9 vox 34 ref. 1 III I c.

[77013] Tabula Ethic., cap. 9 vox 34 expos. 2 Quod illa que sunt secundum se ipsa inuoluntaria et tamen principium eorum est in operante, sunt uoluntarie nunc, sicut qui habet res suas in naue tempore tempestatis.

[77014] Tabula Ethic., cap. 9 vox 34 ref. 2 III II b.


Vox 35

[77015] Tabula Ethic., cap. 9 vox 35 tit. Inuoluntarium per ignoranciam

[77016] Tabula Ethic., cap. 9 vox 35 expos. 1 De inuoluntario per ignoranciam.

[77017] Tabula Ethic., cap. 9 vox 35 ref. 1 III III a.


Vox 36

[77018] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 tit. Inuoluntarium

[77019] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 1 Quod in inuoluntariis est misericordia et uenia.

[77020] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 1 III III d.

[77021] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 2 Quod inuoluntarium dicitur per ignoranciam et uiolenciam.

[77022] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 2 III I a.

[77023] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 3 Quod inuoluntarium est cum tristicia et penitudine.

[77024] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 3 III III a.

[77025] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 4 Quod inconueniens est dicere inuoluntaria que debet appetere et irasci in quibusdam.

[77026] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 4 III IV c.

[77027] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 5 Quod omne inuoluntarium est triste, quod autem secundum concupiscenciam est delectabile.

[77028] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 5 Ibidem.

[77029] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 6 Quod inconueniens est ponere inuoluntaria esse que ab ira et concupiscencia.

[77030] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 6 Ibidem.

[77031] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 expos. 7 Quod inuoluntariorum hec quidem sunt uenialia, que non solum ignorantes set propter ignoranciam; que autem non propter ignoranciam set ignorantes propter passionem, non uenialia.

[77032] Tabula Ethic., cap. 9 vox 36 ref. 7 V X g.


Vox 37

[77033] Tabula Ethic., cap. 9 vox 37 tit. Inops

[77034] Tabula Ethic., cap. 9 vox 37 expos. 1 Quod inops non potest esse magnificus.

[77035] Tabula Ethic., cap. 9 vox 37 ref. 1 IV III d.


Vox 38

[77036] Tabula Ethic., cap. 9 vox 38 tit. Infirmitas

[77037] Tabula Ethic., cap. 9 vox 38 expos. 1 Quod infirmitates corporis sunt uoluntarie quando causa est uoluntaria, sicut qui oculos amisit increpamus.

[77038] Tabula Ethic., cap. 9 vox 38 ref. 1 III X a.


Vox 39

[77039] Tabula Ethic., cap. 9 vox 39 tit. Inuerecundus

[77040] Tabula Ethic., cap. 9 vox 39 expos. 1 Quod inuerecundus dicitur fortis secundum methaphoram; habet enim aliquid simile forti, quia uterque inpauidus.

[77041] Tabula Ethic., cap. 9 vox 39 ref. 1 III XI b.


Vox 40

[77042] Tabula Ethic., cap. 9 vox 40 tit. Insensibilis

[77043] Tabula Ethic., cap. 9 vox 40 expos. 1 Quod insensibiles dicuntur qui deficiunt multum in delectacionibus tactus.

[77044] Tabula Ethic., cap. 9 vox 40 ref. 1 II VI b.


Vox 41

[77045] Tabula Ethic., cap. 9 vox 41 tit. Infirmus

[77046] Tabula Ethic., cap. 9 vox 41 expos. 1 Quod sicut infirmus qui consilium medici audit et nichil facit non habebit bene in corpore, sic philosophantes de uirtute et nichil operantes nunquam se bene habebunt in anima.

[77047] Tabula Ethic., cap. 9 vox 41 ref. 1 II III g.


Vox 42

[77048] Tabula Ethic., cap. 9 vox 42 tit. Ischironomones

[77049] Tabula Ethic., cap. 9 vox 42 expos. 1 Quod ischironomones sunt ydiogmones et indisciplinati et agrestes.

[77050] Tabula Ethic., cap. 9 vox 42 ref. 1 VII XI f.


Vox 43

[77051] Tabula Ethic., cap. 9 vox 43 tit. Ynobe

[77052] Tabula Ethic., cap. 9 vox 43 expos. 1 Quod Ynobe propter nimium amorem rebellauit diis.

[77053] Tabula Ethic., cap. 9 vox 43 ref. 1 VII V b.


Vox 44

[77054] Tabula Ethic., cap. 9 vox 44 tit. Iudicium

[77055] Tabula Ethic., cap. 9 vox 44 expos. 1 Quod iudicium singularium est per sensus et uirtutes particulares.

[77056] Tabula Ethic., cap. 9 vox 44 ref. 1 IV VIII g.


Vox 45

[77057] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 tit. Iuuenes

[77058] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 expos. 1 Quod iuuenes sunt amatiui, quia propter delectacionem et passionem quam persequntur multum amatiue uiuunt.

[77059] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 ref. 1 VIII III c.

[77060] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 expos. 2 Quod iuuenes cito amant et cito quiescunt ab amare et cadunt eadem die multociens ab amacione.

[77061] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 ref. 2 Ibidem.

[77062] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 expos. 3 Quod iuuenes propter delectacionem uolunt commanere et conuiuere per totam diem, quia fit ipsis amicicia sic cum sibi existunt delectabiles.

[77063] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 ref. 3 Ibidem, d.

[77064] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 expos. 4 Quod iuuenes fiunt amici cito, set non omnino perfecti amici quia non commanent in amicicia; commorari autem et congaudere ad inuicem maxime uidentur esse amicabilia; propter quod beniuoli sunt.

[77065] Tabula Ethic., cap. 9 vox 45 ref. 4 VIII V g.


Vox 46

[77066] Tabula Ethic., cap. 9 vox 46 tit. Infortunatos

[77067] Tabula Ethic., cap. 9 vox 46 expos. 1 Quod ad infortunatos debet amicus ire prompte non uocatus ut eis bene faciat, et maxime hiis qui sunt in necessitate et non dignificantibus, id est qui non exigunt; ambobus enim melius et delectabilius dum uni subuenitur in necessitate et alius facit opus uirtutis.

[77068] Tabula Ethic., cap. 9 vox 46 ref. 1 IX XIII f.


Vox 47

[77069] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 tit. Iuuenis

[77070] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 1 Quod iuuenes geometrici fiunt et non prudentes.

[77071] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 1 VI VI b.

[77072] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 2 Quod ex iuuenibus, ut Plato ait, debet assuefieri quando gaudere et tristari et in quibus oportet.

[77073] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 2 II II e.

[77074] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 3 Quod iuuenes propter augmentum habent fluxum humorum in corpore sicut eciam uinolenti, et ideo sunt feruentes multum in concupiscencias delectacionum.

[77075] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 3 VII XV e.

[77076] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 4 Quod iuuenis non est proprius auditor politice; inexpertus enim est eorum qui secundum uitam sunt actuum.

[77077] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 4 I I f.

[77078] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 5 Quod iuuenis secundum etatem aut secundum morem iuuenilis, nichil differt.

[77079] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 5 Ibidem, g.

[77080] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 6 Quod iuuenis per consuetudinem sit recte ducibilis ad uirtutem non est facile, nisi nutritus sit coactiuis legibus.

[77081] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 6 X XIV e.

[77082] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 7 Quod iuuenibus in quibus uigent passiones non sunt per se delectabilia opera uirtutum.

[77083] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 7 X XIV e.

[77084] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 8 Quod iuuenes et pueri ad hoc quod sint boni oportet legibus ordinatam esse nutricionem eorum.

[77085] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 8 Ibidem.

[77086] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 expos. 9 Quod non sufficit quod aliquis in iuuentute nutriatur recte, set oportet quod perueniens ad etatem uirilem assuefiat in operibus uirtutis et circa hoc indigemus legibus per totam uitam.

[77087] Tabula Ethic., cap. 9 vox 47 ref. 9 Ibidem, f.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264