CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Ethicorum
a libro VIII ad librum IX

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum adaequatum Leonino 1969 edito ex plagulis de prelo
emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 8
Lectio 1

[74242] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 1 Post haec autem de amicitia et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus moralibus et intellectualibus et continentia, quae est quiddam imperfectum in genere virtutis, hic consequenter determinat de amicitia, quae supra virtutem fundatur, sicut quidam virtutis effectus. Et primo prooemialiter dicit de quo est intentio. Secundo incipit de amicitia tractare, ibi, forte autem utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad moralem pertinet de amicitia tractare. Secundo ostendit quae sint circa amicitiam tractanda, ibi, dubitantur autem de ipsa et cetera. Circa primum inducit sex rationes ad ostendendum, quod de amicitia sit considerandum. Dicit ergo primo, quod post praedicta considerandum est de amicitia pertranseunter, ut scilicet consideremus circa eam ea quae pertinent ad considerationem moralis philosophi, praetermissis his quae pertinent ad considerationem naturalis philosophi. Et prima ratio quare de amicitia sit tractandum, est, quia consideratio virtutis pertinet ad moralem philosophum; amicitia autem est quaedam virtus, inquantum scilicet est habitus electivus, ut infra dicetur: et reducitur ad genus iustitiae, inquantum exhibet proportionale, ut infra dicetur, vel saltem est cum virtute, inquantum scilicet virtus est causa verae amicitiae.

[74243] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 2 Secundam rationem ponit ibi: adhuc maxime et cetera. Moralis enim philosophia habet considerationem circa omnia quae sunt necessaria vitae humanae, inter quae maxime necessarium est amicitia: intantum, quod nullus bene dispositus eligeret vivere cum hoc, quod haberet omnia alia exteriora bona sine amicis. Illis enim, qui maxime possident exteriora bona, scilicet divitibus et principibus et potentatibus, maxime videntur esse necessarii amici. Primo quidem ad usum horum bonorum. Nulla enim est utilitas bonorum fortunae, si ex his aliquis nulli benefaciat. Beneficium autem maxime et laudabilissime fit ad amicos. Secundo ad conservationem talium bonorum, quae non possunt conservari sine amicis. Quia bona fortuna quanto est maior, tanto est minus secura, quia habet plures insidiatores. Nec solum in bona fortuna sunt utiles amici, sed etiam in contraria.

[74244] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 3 Quia in paupertate homines existimant amicos esse singulare refugium. Sic ergo in omni fortuna amici sunt necessarii. Sunt etiam necessarii in omni aetate. Quia iuvenibus sunt necessarii ad hoc quod per amicos cohibeantur a peccato. Sunt enim secundum seipsos proni ad concupiscentias delectationum, ut in septimo dictum est. Senioribus autem sunt utiles amici ad serviendum propter defectus corporales. Et quia deficiunt in suis actionibus propter debilitatem, sunt eis amici necessarii ad adiutorium. Illis autem qui sunt in summo, idest in perfecta aetate, sunt utiles ad bonas actiones exequendas. Quando enim duo conveniunt sunt potentiores. Et in opere intellectualis speculationis, dum unus videt quod alius videre non potest; et ad opus exterioris actionis, in quo manifeste unus alii auxiliatur. Et sic patet quod de amicitia considerandum est, sicut de re omnibus necessaria.

[74245] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 4 Tertiam rationem ponit ibi, naturaque inesse videtur et cetera. Et dicit, quod etiam amicitia inest secundum naturam generanti ad genitum. Et hoc non solum in hominibus, sed etiam in volatilibus, quae manifeste longo tempore studium adhibent ad educationem prolis. Et idem etiam est in aliis animalibus. Est etiam naturalis amicitia inter eos, qui sunt unius gentis adinvicem, inquantum communicant in moribus et convictu. Et maxime est naturalis amicitia illa, quae est omnium hominum adinvicem, propter similitudinem naturae speciei. Et ideo laudamus philanthropos, idest amatores hominum, quasi implentes id quod est homini naturale, ut manifeste apparet in erroribus viarum. Revocat enim quilibet alium etiam ignotum et extraneum ab errore, quasi omnis homo sit naturaliter familiaris et amicus omni homini. Ea autem, quae sunt naturaliter bona, sunt consideranda a morali. Et sic debet de amicitia considerare.

[74246] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 5 Quartam rationem ponit ibi, videtur autem et civitates et cetera. Et dicit, quod per amicitiam videntur conservari civitates. Unde legislatores magis student ad amicitiam conservandam inter cives, quam etiam ad iustitiam, quam quandoque intermittunt, puta in poenis inferendis, ne dissensio oriatur. Et hoc patet per hoc, quod concordia assimilatur amicitiae. Quam quidem, scilicet concordiam, legislatores maxime appetunt, contentionem autem civium maxime expellunt, quasi inimicam salutis civitatis. Et quia tota moralis philosophia videtur ordinari ad bonum civile, ut in principio dictum est, pertinet ad moralem considerare de amicitia.

[74247] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 6 Quintam rationem ponit ibi, et amicis quidem et cetera. Et dicit quod, si aliqui sint amici, in nullo indigerent iustitia proprie dicta, quia haberent omnia quasi communia, cum amicus sit alter ipse; non est autem iustitia ad seipsum. Sed si sint iusti, nihilominus indigent amicitia adinvicem. Et illud quod est maxime iustum videtur esse conservativum et reparativum amicitiae. Multo ergo magis ad moralem pertinet considerare de amicitia quam de iustitia.

[74248] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 7 Sextam rationem ponit ibi, non solum autem et cetera. Et dicit, quod non solum de amicitia considerandum est quia est quiddam necessarium humanae vitae, sed etiam quia est quiddam bonum, idest laudabile et honestum. Laudamus enim philophilos, idest amatores amicorum, et philophilia, id est amicitia multorum, videtur esse aliquid boni, in tantum quod quidam existimant eosdem esse viros bonos et amicos.

[74249] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit: dubitantur autem etc., ostendit, quae sint de amicitia consideranda. Et primo praemittit quamdam dubitationem, quae circa amicitiam apparet. Secundo ostendit quales dubitationes sint circa amicitiam determinandae, ibi: naturalia quidem igitur etc.; tertio excludit quorundam errorem, ibi, unam quidem enim et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit diversas opiniones quorumdam in rebus humanis circa amicitiam. Secundo in rebus naturalibus, ibi, et de his ipsis et cetera. Dicit ergo primo, quod de amicitia non pauca dubitantur. Et primo hoc manifestatur ex diversis opinionibus. Quidam enim volunt, quod amicitia sit quaedam similitudo, et quod similes sunt sibiinvicem amici. Et ad hoc inducunt proverbium quod dicitur quod simile vadit ad suum simile et coloyus ad coloyum (sunt autem quaedam aves gregales sicut sturni) et inducunt etiam quaecumque similia proverbia. Alii vero e contrario dicunt quod omnes figuli contrariantur sibiinvicem, inquantum scilicet unus impedit lucrum alterius. Est autem veritas quaestionis, quod simile per se loquendo est amabile. Habetur autem odio per accidens, in quantum scilicet est impeditivum proprii boni.

[74250] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit et de his ipsis etc., ponit circa idem contrarias opiniones in rebus naturalibus: et dicit quod de hac eadem quaestione quidam inquirunt superius, idest altius et magis naturaliter, sicut Euripides qui dixit quod terra desiccata desiderat pluviam quasi amans sibi contrarium, et quod caelum venerabile propter sui dignitatem quando est impletum pluvia desiderat cadere in terram, idest quod pluviam in terram emittat, quod est contrarium eius altitudini et plenitudini. Heraclitus etiam dixit quod contrarium confert suo contrario, sicut homini supercalefacto conferunt frigida, inquantum ex differentibus et contrariis fit optima harmonia, idest contemperantia. Dixit etiam contrarium esse conferens inquantum omnia sunt facta secundum litem, per quam elementa prius confusa sunt distincta. Sed e contrario his dixerunt quidam alii, et praecipue Empedocles. Qui dixit quod simile appetit sibi simile.

[74251] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 10 Solvitur autem haec dubitatio eodem modo per hoc quod simile, per se loquendo, est desiderabile et amabile naturaliter, per accidens autem desideratur contrarium, in quantum est conferens et medicinale, sicut (supra) de delectationibus corporalibus supra dixit.

[74252] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 11 Deinde cum dicit: naturalia quidem igitur etc., ostendit quae dubitationes sint determinandae circa amicitiam. Et dicit quod naturales quaestiones sunt relinquendae, quia non sunt propriae praesentis intentionis, sed quaecumque sunt humana, utpote pertinentia ad mores et passiones humanas, de his intendamus, sicut utrum possit esse amicitia in omnibus hominibus, vel non possit esse in malis. Et utrum sit una species amicitiae vel plures.

[74253] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 12 Deinde cum dicit: unam quidem etc., excludit quorundam errorem qui aestimabant quod esset una sola species amicitiae, propter hoc quod omnes species amicitiae sunt comparabiles secundum magis et minus. Puta cum dicimus quod maior est amicitia honesti quam utilis. Sed ipse dicit quod non crediderunt sufficienti signo; quia etiam ea quae differunt specie recipiunt magis et minus, inquantum scilicet conveniunt in genere; puta si dicamus quod album est coloratius nigro; vel secundum analogiam, puta si dicamus quod actus est melior potentia et substantia accidente.

[74254] Sententia Ethic., lib. 8 l. 1 n. 13 Ultimo autem dicit quod de praedictis quae pertinent ad res humanas circa amicitiam dicendum est superius, id est a prioribus incipiendo.


Lectio 2

[74255] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 1 Forte autem utique de his et cetera. Postquam philosophus prooemialiter ostendit quod oportet de amicitia determinare et quae sunt de ea determinanda, hic incipit de amicitia tractare. Et primo ostendit quid sit amicitia. Secundo distinguit species eius, ibi, differunt autem haec ad invicem etc.; tertio determinat quasdam amicitiae proprietates in IX libro, ibi: in omnibus autem dissimilium specierum et cetera. Circa primum duo facit. Primo investigat quatuor partes definitionis amicitiae. Secundo concludit amicitiae diffinitionem, ibi: oportet igitur et cetera. Primo autem investigat particulam quae est ex parte obiecti. Circa quod tria facit. Primo determinat obiectum amicitiae. Secundo movet dubitationem, ibi, utrum igitur et cetera. Tertio solvit, ibi: videtur autem et cetera. Dicit ergo primo quod de praedictis quaestionibus forte fiet aliquid manifestum si cognoscamus quid sit amabile quod est obiectum amationis a qua dicitur amicitia.

[74256] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 2 Non enim quodcumque indifferenter amatur, quia malum in quantum huiusmodi non amatur, sed, sicut videtur visibile, ita amatur amabile, quod quidem est vel per se bonum, scilicet honestum, vel delectabile vel utile. Hoc autem tertium, scilicet utile, videtur esse id per quod pervenitur ad bonum honestum vel delectabile, unde bonum honestum et delectabile sunt propter se amabilia ut fines, utile autem est amabile propter alterum, sicut id quod est ad finem. Bonum autem et delectabile si communiter sumerentur, non distinguerentur subiecto abinvicem, sed solum ratione. Nam bonum dicitur aliquid secundum quod est in se perfectum et appetibile. Delectabile autem secundum quod in eo quiescit appetitus. Sic autem non sumuntur hic, sed verum bonum hominis hic dicitur quod ei convenit secundum rationem, delectabile autem quod est sibi conveniens secundum sensum.

[74257] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: utrum igitur etc., movet circa hoc dubitationem, utrum scilicet homines ament id quod est bonum simpliciter vel id quod est bonum ipsis. Haec enim quandoque abinvicem dissonant. Sicut philosophari est bonum simpliciter, non tamen est bonum indigenti necessariis. Et eadem dubitatio est circa ipsum delectabile. Nam aliquid est delectabile simpliciter sicut dulce, quod non est delectabile huic, scilicet habenti gustum infectum.

[74258] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit: videtur autem etc., solvit praedictam quaestionem. Et primo ponit solutionem. Et dicit quod unusquisque videtur amare id quod est sibi bonum, quia quaelibet potentia fertur in obiectum sibi proportionatum: sicut visus uniuscuiusque videt id quod est sibi visibile. Et sicut simpliciter amabile est id quod est simpliciter bonum, ita unicuique amabile est id quod est sibi bonum.

[74259] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 5 Secundo ibi: amat autem etc., obiicit in contrarium. Et dicit quod unusquisque homo amat non illud quod est sibi bonum, sed illud quod apparet sibi bonum. Appetitus enim non fertur in aliquid nisi prout est apprehensum, unde videtur falsum esse quod unicuique sit amabile id quod est sibi bonum.

[74260] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 6 Tertio ibi: differt autem etc., solvit dicens, quod hoc nihil differt ad propositum. Quia cum amatur aliquid apparens bonum amatur ut sibi bonum. Unde etiam poterit dici quod amabile est apparens bonum.

[74261] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 7 Secunda particula pertinet ad qualitatem amationis, quam ponit ibi, tribus autem entibus et cetera. Et dicit quod, cum tria sint propter quae homines amant, scilicet bonum, delectabile et utile, in illa amatione qua dicitur amare inanimata, puta vinum aut aurum, non dicitur esse amicitia. Et hoc ostendit dupliciter. Primo quidem, quia in tali amatione non potest esse redamatio quae requiritur ad amicitiam. Non enim vinum amat hominem, sicut homo amat vinum. Secundo, quia non sic amamus inanimata ut insit nobis voluntas boni illorum. Ridiculum enim esset dicere quod aliquis vellet vino bonum: sed hoc bonum quod est vinum homo vult sibi. Unde per hoc quod homo amat vinum, non est benivolus vino, sed sibiipsi.

[74262] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 8 Et si aliquis dicat quod homo vult vino bonum, quia vult quod conservetur, considerandum est quod homo vult salvari vinum, ut ipse habeat illud et ita non vult salutem vini in quantum est bonum vini, sed in quantum est bonum suiipsius. Et hoc est contra rationem amicitiae. Dicitur enim quod oportet amico velle bonum gratia illius et non propter bonum amantis.

[74263] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 9 Tertia particula pertinet ad vicissitudinem amandi, quam ponit ibi: volentes autem et cetera. Et dicit quod si aliqui velint bona alicui illius gratia, dicimus eos benevolos; sed non dicimus eos amicos, si non idem fiat ab illo, ut scilicet amatus velit bonum amanti eius gratia. Quia amicitiam dicimus esse benevolentiam in contrapassis, ut scilicet amans ametur. Habet enim quamdam commutationem amoris secundum formam commutativae iustitiae.

[74264] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 10 Quarta particula sumitur secundum conditionem mutui amoris, et hanc ponit ibi: vel apponendum et cetera. Et dicit quod adhuc apponendum est ad complendam rationem amicitiae, quod sit benevolentia mutua non latens: multi enim sunt benevoli aliquibus, quos nunquam viderunt, inquantum ex auditis existimant eos esse epiiches, idest virtuosos, vel utiles sibi. Et potest esse quod idem patiatur aliquis illorum ad eum qui sic est benivolens. Huiusmodi ergo homines videntur esse benevoli adinvicem, sed non possunt dici amici, cum lateat eos qualiter se habent ad invicem.

[74265] Sententia Ethic., lib. 8 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit: oportet igitur etc., concludit ex praemissis definitionem amicitiae. Et dicit, quod oportet ad rationem amicitiae, quod per eam aliqui sibi bene velint adinvicem, et quod hoc non lateat eos, et quod hoc sit propter unum aliquod praedictorum, scilicet propter bonum vel delectabile vel utile.


Lectio 3

[74266] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 1 Differunt autem haec et cetera. Postquam philosophus ostendit quid est amicitia, hic distinguit species eius. Et primo distinguit species amicitiae. Secundo ostendit, in quibus amicitiae speciebus fiant accusationes seu conquestiones, ibi: trinis itaque existentibus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit species amicitiae, quae in aequalitate personarum salvatur. Secundo distinguit species amicitiae, quae est inter inaequales personas, ibi: altera est autem amicitiae species et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit amicitiae species. Secundo ostendit eas in aequalitate existere, ibi: sunt autem igitur dictae amicitiae et cetera. Circa primum tria facit. Primo distinguit amicitiae species. Secundo determinat de eis per comparationem ad actum, ibi, quemadmodum autem in virtutibus et cetera. Tertio per comparationem ad subiectum, ibi, in severis autem et senibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit specierum distinctionem. Secundo determinat de singulis speciebus, ibi, qui quidem igitur et cetera.

[74267] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 2 Dicit ergo primo, quod cum sint tria amabilia, sicut dictum est: scilicet bonum simpliciter, delectabile et utile: haec differunt specie abinvicem, non quidem sicut tres species ex aequo dividentes aliquod genus, sed secundum prius et posterius se habent. Et quia secundum differentiam obiectorum diversificantur actus, consequens est, quod amationes secundum haec tria differant specie: ut scilicet alia sit species amationis qua amatur aliquid propter bonum, et alia qua amatur aliquid propter delectabile, et alia qua propter utile. Et quia amicitiae actus est amatio, consequens est, quod etiam sint tres species amicitiae, aequales numero amabilibus. Quarum una est amicitia propter honestum, quod est bonum simpliciter; alia propter delectabile; et tertia, propter utile.

[74268] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 3 In singulis enim horum salvatur ratio amicitiae supraposita, quia secundum unumquodque horum trium potest esse redamatio non latens. Et secundum haec tria possunt sibi bona velle adinvicem secundum quod amant. Puta si amant se propter virtutem, volunt sibi invicem bonum virtutis. Si autem propter utile, volunt sibiinvicem bona utilia. Et si propter delectationem, delectabilia.

[74269] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., determinat de praedictis amicitiae speciebus, quae quidem non aequaliter sub amicitia continentur, sed secundum prius et posterius. Sic ergo tria facit. Primo determinat de amicitia utilis et de ea quae est delectabilis, quae per posterius rationem amicitiae participant. Secundo determinat de amicitia honesti, quod est bonum simpliciter, cui primo et per se competit ratio amicitiae, ibi, perfecta autem est bonorum et cetera. Tertio comparat alias amicitias ad istam, ibi, quae autem propter delectabile et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quales sint amicitiae species imperfectae; secundo ostendit quibus competunt, ibi, maxime autem in senibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit amicitias utilis et delectabilis esse amicitias per accidens. Secundo ostendit, quod sunt facile dissolubiles, ibi: facile solubiles utique et cetera.

[74270] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 5 Dicit ergo primo, quod illi qui amant se adinvicem propter utilitatem, unus non amat alterum propter seipsum, sed secundum quod ab altero accipit sibi aliquod bonum. Et simile est in his qui se amant propter delectationem. Non enim unus amat alium propter hoc quod est taliter dispositus, puta, quod est eutrapelus, idest virtuose se habens circa ludos; sed solum inquantum est sibi delectabilis. Et sic patet, quod tam illi qui amant propter utile, amant propter bonum quod eis provenit, quam etiam illi qui amant propter delectationem, amant propter delectabile quod percipiunt. Et ita non amant amicum secundum quod ipse in se est, sed secundum quod accidit ei, scilicet secundum quod est utilis vel delectabilis. Unde patet quod huiusmodi amicitiae non sunt per se amicitiae, sed per accidens, quia non amatur homo secundum id quod ipse est, sed secundum quod aliquid exhibet, scilicet utilitatem vel delectationem.

[74271] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit: facile solubiles etc., ostendit huiusmodi amicitias facile esse dissolubiles. Sunt enim propter aliquid, quod accidit hominibus qui amantur, in quo homines non permanent semper sibi similes; sicut non semper idem homo est delectabilis vel utilis. Quando igitur illi qui amabantur desinunt esse delectabiles vel utiles, amici eorum quiescunt ab amando. Et hoc maxime manifestum est in amicitia utilis. Non enim semper est idem utile homini, sed aliud et aliud secundum diversa tempora et loca. Sicut in aegritudine est utilis medicus, in navigando nauta, et sic de aliis. Quia ergo amicitia non habebatur ad ipsum hominem secundum se, sed ad utilitatem quae ab ipso erat, consequens est, quod dissoluta amicitiae causa, etiam amicitia dissolvatur. Et simile contingit circa amicitiam delectationis.

[74272] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit: maxime autem in senibus etc., ostendit quibus huiusmodi amicitiae competant. Et primo ostendit quibus competat amicitia utilis. Secundo quibus competat amicitia delectabilis, ibi, iuvenum autem amicitia et cetera. Ponit autem primo tria genera hominum quibus competit amicitia utilis. Et primo dicit, quod maxime talis amicitia videtur fieri in senibus, qui non quaerunt delectabile propter debilitatem caloris et sensuum, sed quaerunt utile, inquantum scilicet indigent ut subveniatur naturae iam deficienti.

[74273] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 8 Secundo ibi: et eorum qui in adolescentia etc., dicit quod haec amicitia competit etiam adolescentibus et iuvenibus qui quaerunt utile. Et hi quidem non omnino sunt tales ut se mutuo ament, neque etiam convivunt adinvicem, quia quandoque non sunt sibiinvicem delectabiles, nec unus indiget societate alterius nisi solum propter utilitatem. Intantum enim mutua societas est eis delectabilis, inquantum per hoc habent aliquam spem boni, ad quod sit eis utilis talis societas.

[74274] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 9 Tertio ibi, in has autem dicit, quod ad amicitias quae sunt propter utilitatem quidam reducunt etiam amicitiam peregrinorum, qui seinvicem amare videntur propter utilitatem quam unus ab alio habet in sua peregrinatione.

[74275] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit: iuvenum autem etc., ostendit quibus competat amicitia delectabilis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quibus competat huiusmodi amicitia: et dicit, quod amicitia quae est propter delectationem maxime videtur esse iuvenum. Quia vivunt secundum quod feruntur a passionibus, nondum roborato in eis iudicio rationis, quo passiones ordinentur. Et quia passiones omnes terminantur ad delectationem et tristitiam, ut in secundo habitum est; consequens est, quod ipsi maxime persequuntur id quod est eis delectabile secundum praesens tempus. Passiones enim pertinent ad partem sensitivam, quae maxime respicit praesens. Amare autem aliquid propter hoc quod est factivum delectationis in futurum, iam accedit ad rationem utilis.

[74276] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 11 Secundo ibi: aetate autem etc., ostendit horum amicitias esse facile mutabiles dupliciter. Primo quidem ex parte delectabilium, quia scilicet transeunte aetate fiunt eis alia delectabilia. Non enim eadem sunt in quibus delectantur pueri, adolescentes et iuvenes et ideo tales de facili fiunt amici, et de facili cessant, quia simul transmutato delectabili transit amicitia. Iuvenilis autem delectationis est velox transmutatio, eo quod tota eius natura in quadam transmutatione consistit.

[74277] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 12 Secundo ibi: et amativi autem etc., ostendit idem ex parte amantium. Et dicit, quod iuvenes sunt amativi, idest prompti et vehementes in amore, quia scilicet amant non ex electione, sed secundum passionem, et inquantum concupiscunt delectationem. Et ideo vehementer et intense amant. Et quia passio facile transit sicut et facile advenit, inde est quod tales sicut de facili amare incipiunt, ita cito quiescunt ab amando, et multoties eadem die amicitiam ineunt et dissolvunt. Sed quamdiu amicitia durat, volunt tales per totum diem sibiinvicem commanere et convivere sibiipsis, inquantum sunt sibi mutuo delectabiles. Isto enim modo disponitur in eis amicitia.

[74278] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit: perfecta autem est etc., determinat de amicitia principali quae est propter bonum virtutis. Et primo proponit huiusmodi amicitiam esse perfectam. Et dicit quod tertia amicitia, quae est bonorum et sibi invicem similium secundum virtutem, est perfecta amicitia.

[74279] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 14 Secundo ibi: isti enim bona etc., probat quod dixerat, ostendendo conditiones huius amicitiae. Et primo ostendit quod huiusmodi amicitia est per se et non per accidens. Secundo ostendit quod nihil ei deest, ibi: et est uterque simpliciter bonus et cetera. Tertio quod est rara, ibi, raras autem verisimile et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit praedictam amicitiam esse per se et non per accidens. Illi enim qui sunt sibi similes in virtute, volunt sibiinvicem bona, inquantum sunt boni. Sunt autem boni secundum seipsos. Nam virtus est quaedam perfectio faciens hominem bonum et opus ipsius. Ergo patet quod tales volunt sibi bona secundum seipsos. Unde eorum amicitia est per se.

[74280] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 15 Secundo ibi, volentes autem bona etc., ex hoc concludit quod talis amicitia sit maxima. Semper enim illud quod est per se est potius eo quod est per accidens. Cum igitur haec amicitia sit per se, aliae autem per accidens, consequens est quod virtuosi qui volunt bona amicis propter eos et non propter aliquid quod sibi ex eis proveniat, sunt maxime amici.

[74281] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 16 Tertio ibi, permanet igitur etc., concludit ulterius quod, ex quo tales amant seipsos propter hoc quod boni sunt, consequens est quod eorum amicitia permaneat quousque sunt boni secundum virtutem. Virtus autem est habitus permanens et non de facili transiens, ut patet ex his quae in secundo dicta sunt. Ergo talis amicitia est diuturna.

[74282] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 17 Deinde cum dicit: et est uterque simpliciter etc., ostendit quod huic amicitiae nihil deest quod pertinet ad rationem perfecti, ut patet in tertio physicorum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod haec amicitia comprehendit in se ea quae sunt in aliis amicitiis. Et dicit quod in ista amicitia uterque amicus est bonus non solum simpliciter, scilicet secundum seipsum, sed etiam per comparationem ad suum amicum, quia illi qui sunt virtuosi sunt et simpliciter boni et utiles sibi invicem. Et similiter sunt simpliciter delectabiles et etiam ad invicem; et hoc ideo quia unicuique sunt delectabiles propriae actiones, et tales, idest actiones similes propriis. Actiones autem virtuosorum sunt quidem quae unius, propriae sibi, et quae alterius, similes propriis. Non enim contrariantur sibi operationes quae sunt secundum virtutem, sed omnes sunt secundum rationem rectam. Sic ergo manifestum est quod amicitia virtuosorum non solum habet bonum simpliciter, sed etiam delectationem et utilitatem.

[74283] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 18 Secundo ibi: talis autem amicitia etc., concludit iterum quod talis amicitia rationabiliter est diu permansiva et non facile transiens, quia in ea coniunguntur omnia quaecumque requiruntur ad amicos. Omnis enim amicitia est propter bonum vel propter delectationem: et hoc vel simpliciter, puta quia id quod amatur est simpliciter bonum et delectabile, vel quia est bonum et delectabile amanti: et hoc est esse bonum et delectabile non simpliciter et proprie, sed secundum quamdam similitudinem ad id quod est vere et proprie bonum et delectabile. In hac autem amicitia omnia praedicta existunt non per accidens, sed per se. Illi enim qui sunt similes secundum hanc amicitiam virtutis, et reliqua bona habent; quia quod est simpliciter bonum est etiam delectabile. Et sic, quia huiusmodi amicitia habet omnia quae ad amicitiam requiruntur, non de facili dissolvitur. Illud enim praetermitti consuevit in quo defectus aliquis invenitur.

[74284] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 19 Tertio ibi: maxime itaque etc., concludit iterum hanc amicitiam esse maximam, quia scilicet illa in quibus coniunguntur omnes rationes amandi, sunt maxime amabilia. Et talia sunt bona honesta, quia et sunt bona simpliciter et sunt delectabilia et utilia, unde per consequens oportet quod etiam amare in his maxime accidat, et amicitia horum sit maxima.

[74285] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 20 Deinde cum dicit: raras autem etc., ostendit praedictam amicitiam esse raram, quod est signum perfectionis, nam perfecta in quolibet genere rarius inveniuntur. Circa hoc autem tria facit. Primo ostendit propositum duabus rationibus. Quarum prima est, quia haec amicitia est virtuosorum. Pauci autem sunt tales propter difficultatem attingendi medium, ut dictum est in secundo. Unde verisimile est quod tales amicitiae sint rarae.

[74286] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 21 Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Quia scilicet amicitia talium indiget longo tempore et mutua assuetudine ut se invicem possint cognoscere et virtuosos et amicos, quia secundum quod dicitur in proverbio, non contingit quod aliqui seinvicem cognoscant antequam simul comedant mensuram salis. Non oportet autem quod unus acceptet alium ad hoc quod sit eius amicus antequam unus appareat alteri amandus et credatur ita esse; et hoc raro contingit. Unde tales amicitiae sunt rarae.

[74287] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 22 Secundo ibi: qui autem cito etc., excludit obiectionem de illis qui videntur cito fieri amici. Et dicit quod illi qui cito sibiinvicem exhibent opera amicitiae, manifestant quod volunt esse amici, non tamen adhuc sunt, quousque sciant quod sint amabiles invicem. Et sic patet quod cito fit in homine voluntas amicitiae, sed non ita est de ipsa amicitia.

[74288] Sententia Ethic., lib. 8 l. 3 n. 23 Tertio ibi: haec quidem igitur etc., epilogando concludit quod praedicta amicitia est perfecta, et secundum tempus quia est diuturna, et secundum reliqua quae dicta sunt. Et perficitur secundum omnia quae sunt in aliis amicitiis et similis sit uterque amicorum ab altero; quod requiritur ad amicitiam, propter hoc scilicet quod sunt similes in virtute.


Lectio 4

[74289] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 1 Quae autem propter delectabile et cetera. Postquam philosophus determinavit de tribus amicitiae speciebus, hic comparat eas adinvicem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit in quo aliae amicitiae sint similes perfectae. Secundo in quo ab ea differant, ibi, propter delectationem quidem igitur etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi, species autem amicitiae et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit similitudinem aliarum amicitiarum ad perfectam quantum ad causam amandi. Et dicit quod illa amicitia quae est propter delectabile habet similitudinem perfectae amicitiae inquantum virtuosi sunt sibiinvicem delectabiles. Et similiter amicitia quae est propter utile, est similis perfectae amicitiae, inquantum virtuosi sunt sibiinvicem utiles.

[74290] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 2 Secundo ibi, maxime autem etc., ostendit similitudinem quantum ad permanentiam amicitiae. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo etiam amicitiae utilis et delectabilis sint permansivae; secundo quae earum sit permanentior, ibi, qui autem propter utile et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit duos modos quibus praedictae duae amicitiae sunt permanentes, et in hoc habent similitudinem perfectae amicitiae; secundo ponit modum in quo deficiunt a permanentia, ibi: qui autem non delectabile et cetera. Primo ergo ponit primum modum permanentiae; dicens, quod etiam in his qui sunt amici propter utile et delectabile, maxime sunt amicitiae permanentes, cum idem et aequale sibiinvicem rependant, puta delectationem pro delectatione. Et quia secundum diversa delectabilia sunt diversae delectationes specie et quantitate differentes, oportet quod ad permanentiam amicitiae non solum rependatur delectatio, sed etiam ab eodem delectabili, sicut accidit in eutrapelis quorum unus delectatur in ludo alterius. Non autem oportet sic esse, sicut accidit inter duas personas se amantes amore venereo, quia quandoque tales non delectantur in eisdem.

[74291] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 3 Sed amator delectatur in hoc quod videt personam amatam quae delectatur in hoc quod recipit servitium ab amatore; quibus cessantibus, quandoque cessat amicitia, dum scilicet ab una parte cessat visio et ex alia parte cessat servitium.

[74292] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 4 Secundum modum permanentiae ponit ibi: multi autem rursus et cetera. Et dicit, quod etiam in amicitia utilis et delectabilis, multi permanent in amicitia si unus diligat mores alterius sicut luxuriosus diligit mores alterius luxuriosi, vel unus cupidus lucri mores alterius, non quod tales mores sint secundum se diligibiles sicut mores virtuosi, sed sunt diligibiles ex consuetudine, in quantum scilicet ambo sunt similis consuetudinis. Similitudo autem est per se causa amicitiae, nisi per accidens impediat privatum bonum, ut supra dictum est; unde, cum mores etiam mali ex consuetudine acquisiti sint permanentes, sequitur quod talis amicitia sit permansiva.

[74293] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit: qui autem non delectabile etc. ponit modum, quo amicitia deficit in permanendo. Et dicit, quod illi, qui in amabilibus non recompensant delectabile pro delectabili sed utile pro delectabili, sunt minus amici propter minorem similitudinem, unde et minus permanent in amicitia.

[74294] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit: qui autem propter utile etc., comparat permanentiam utriusque amicitiae. Et dicit, quod illi qui sunt amici propter utile simul separantur ab amicitia cessante utilitate, quia non erant adinvicem amici sui ipsorum, sed utilitatis. Delectatio autem magis provenit ab ipso amico secundum seipsum, quam utilitas, quae est quandoque secundum aliquam rem exteriorem.

[74295] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit: propter delectationem quidem etc., ponit duas differentias duarum amicitiarum ad perfectam. Primo ergo concludit ex praemissis, quod propter delectationem et utilitatem possunt sibiinvicem fieri amici homines cuiuscumque condicionis, scilicet et mali malis et boni malis et etiam illi qui nec sunt virtuosi nec vitiosi, et ad utroslibet et adinvicem. Sed secundum perfectam amicitiam, qua homines propter seipsos amantur, non possunt fieri amici nisi boni. Quia in malis non invenitur aliquid, unde possint seinvicem amare aut in se delectari, nisi propter aliquam utilitatem.

[74296] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 8 Secundam differentiam ponit ibi, et sola autem et cetera. Et dicit, quod sola amicitia bonorum, quae est perfecta, est de se intransmutabilis. Transmutatur enim amicitia maxime per hoc, quod unus amicorum invenit in alio id quod amicitiae contrariatur. Sed hoc non potest contingere in amicitia bonorum; quia homo non de facili credit alicui malum de illo quem multo tempore probavit, et nunquam invenit eum aliquid iniustum facientem, et in quo invenit omnia quaecumque reputantur digna ad veram amicitiam. Unde talis amicitia non dissolvitur, tum quia est per se et non per accidens; tum quia est perfecta omnia in se continens quae ad amicitiam requiruntur, quae rationes supra sunt positae, tum etiam quia non compatitur impedimentum amicitiae, quod nunc pro ratione inducitur.

[74297] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 9 Sed in aliis amicitiis, nihil prohibet quod unus credat malum de alio, et quod unus iniustum faciat alii. Unde non essent secundum has amicitias dicendi aliqui amici. Sed quia homines consueverunt tales vocare amicos tam illos qui propter utile amant (sicut dicitur esse amicitia inter civitates, propter utilitatem compugnationis contra inimicos), quam etiam eos qui diligunt se invicem propter delectationem, sicut patet de pueris; ideo oportet, quod etiam nos sequendo consuetudinem communiter loquentium, tales nominemus amicos.

[74298] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit: species autem amicitiae etc., epilogat quae dicta sunt de speciebus amicitiae. Et dicit, quod plures sunt amicitiae species. Et primo quidem et principaliter est amicitia bonorum, secundum quod sunt boni. Reliquae autem amicitiae dicuntur secundum similitudinem huius; in tantum enim dicuntur secundum illas amicitias aliqui amici, inquantum est ibi aliqua similitudo verae amicitiae. Manifestum est enim quod delectabile videtur esse quoddam bonum amatoribus delectationum. Et ita huius amicitia habet aliquam similitudinem eius quae est propter simpliciter bonum; et eadem ratio est de amicitia utilis.

[74299] Sententia Ethic., lib. 8 l. 4 n. 11 Non tamen hae duae amicitiae semper coniunguntur, ut scilicet sint iidem amici propter utile et delectabile; quia ea quae sunt secundum accidens non coniunguntur universaliter, sicut musicum et album, quae per accidens coniunguntur in sorte, non in omnibus coniunguntur; praedictae autem amicitiae sunt per accidens, sicut supra dictum est: unde non semper coniunguntur. Sic igitur, cum in praedictas species amicitia dividatur, mali possunt sibiinvicem esse amici propter delectationem vel utilitatem, in quantum scilicet sunt sibi invicem similes in altero horum, sed boni sunt (amici propter se ipsos, in quantum scilicet sunt amici secundum quod boni sunt). Unde soli boni sunt simpliciter amici. Alii autem sunt amici secundum similitudinem, inquantum scilicet assimilantur bonis.


Lectio 5

[74300] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 1 Quemadmodum autem in virtutibus et cetera. Postquam philosophus distinxit species amicitiae, hic determinat de eis per comparationem ad actum proprium amicitiae. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit amicitiam per habitum et actum. Secundo probat quod supposuerat, ibi, assimilatur autem amatio et cetera. Circa primum tria facit. Primo distinguit amicitiam per habitum et actum; secundo ostendit quomodo quidam privantur amicitia propter defectum actus, ibi: si autem diuturna etc.; tertio ostendit amicitiam bonorum esse maximam ex ratione ipsius actus amicitiae, ibi, maxime quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod sicut est in aliis virtutibus, quod quidam dicuntur boni, idest virtuosi secundum habitum, puta fortes vel liberales, etiam quando actum virtutis non exercent, quidam vero dicuntur virtuosi secundum hoc quod actu exercent operationem virtutis: ita etiam est et in amicitia quod quidam dicuntur actu amici inquantum convivunt cum delectatione adinvicem et sibiinvicem bene faciunt, quae duo videntur pertinere ad actum amicitiae: quidam vero non operantur actu opera amicitiae, sed tamen sic sunt dispositi secundum habitum ut inclinentur ad operandum huiusmodi opera, sicut patet de amicis quando dormiunt, vel quando abinvicem loco separantur. Non enim ipsa amicitia simpliciter dissolvitur per distantiam locorum, sed sola amicitiae operatio. Et sic patet, quod amicitia remanet habitu etiam operatione cessante.

[74301] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 2 Deinde cum dicit: si autem diuturna etc., ostendit, quomodo in quibusdam deficit amicitia propter defectum actus. Et primo ostendit propositum. Secundo probat quod supposuerat, ibi, nihil enim sic est et cetera. Ostendit autem propositum circa tria genera hominum. Primo quidem circa eos, qui diu abinvicem separantur. Unde dicit, quod si absentia amicorum abinvicem sit diuturna, videtur facere oblivionem amicitiae praecedentis. Sicut et alii habitus per dissuetudinem operandi debilitantur et tandem destruuntur; oportet enim quod sicut habitus per consuetudinem operum acquiruntur ita etiam per idem conserventur, nam unumquodque conservatur per suam causam. Et ideo dictum est in proverbio, quod multae amicitiae dissolvuntur per hoc, quod unus alium non appellat, id est non colloquitur et convivit alteri.

[74302] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 3 Secundo ibi: non videntur autem etc., ostendit idem circa senes et severos. Et dicit, quod neque etiam senes, neque severi, idest homines austeri in verbis et convictu, videntur esse amativi, idest apti ad amicitiam, propter hoc scilicet quod non sunt apti ad amicitiae actum, qui est convivere. Parum enim invenitur in eis de delectatione. Et ideo non possunt de facili convivere aliis, quia nullus potest per diem, id est per aliquod longum tempus, morari cum homine qui contristat vel qui etiam non delectat. Maxime enim videtur secundum naturam hominibus et aliis animalibus, quod fugiant tristitiam et appetant delectationem, quae nihil aliud esse videtur, quam quies appetitus in bono desiderato.

[74303] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 4 Tertio ibi: qui autem recipiunt etc., ostendit idem circa tertium genus hominum, qui scilicet recipiunt se adinvicem in hoc scilicet, quod unus acceptat mores et conversationem alterius, et tamen propter aliquam causam nunquam convivunt adinvicem. Et dicit, quod tales magis sunt similes benevolis quam amicis, quia amicitia convictum per aliquod tempus requirit.

[74304] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit nihil enim etc., probat quod supposuerat, scilicet quod convivere requiratur ad amicitiam, sicut proprius actus eius. Et dicit quod nihil sic est proprium amicorum sicut convivere. Posuit enim duo supra ad actum amicitiae pertinere: scilicet convivere et tribuere invicem bona, quod est utilitatem afferre amico: quam quidem utilitatem non omnes in amicis quaerunt, sed soli indigentes; sed commorari simul per diem, idest per aliquod longum tempus cum amicis appetunt etiam beati, idest homines in bonis abundantes, quibus non convenit quod sint solitarii. Nec possunt homines simul ad invicem conversari, si non sint sibi mutuo delectabiles et non gaudeant in eisdem; quae duo inveniuntur in amicitia eorum, qui sunt simul nutriti. Sic ergo patet quod praecipuus actus amicitiae est convivere amico.

[74305] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit: maxime quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod sit maxima amicitia illa quae est bonorum, sicut iam pluries dictum est. Hoc enim videtur esse amabile et eligibile secundum se et simpliciter, quod est simpliciter bonum vel delectabile. Sed unicuique est amabile et eligibile, quod est tale, (id est) bonum vel delectabile, quantum ad ipsum. Sed unus virtuosus est amabilis et eligibilis alteri propter ambo haec, quia scilicet uterque est bonus et delectabilis simpliciter, et uterque est bonus et delectabilis alteri. Unde maxime possunt virtuosi delectabiliter adinvicem convivere.

[74306] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit assimilatur autem etc., probat quod supposuerat, scilicet quod amicitia non solum dicatur secundum actum, sed etiam secundum habitum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod amatio videtur importare passionem. Sed amicitia videtur importare habitum, et esse similis aliis habitibus.

[74307] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 8 Secundo ibi: amatio enim etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est quia amatio simplex potest etiam ad inanimata esse, sicut dicimus amare vinum vel aurum. Sed redamare, quod pertinet ad rationem amicitiae, ut supra dictum est, est cum electione; non enim est nisi rationabilium adinvicem. Quod autem fit ex electione, non fit ex passione sed magis ab habitu. Ergo amicitia est habitus.

[74308] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 9 Secundam rationem ponit ibi: et bona volunt et cetera. Et dicit quod homines secundum amicitiam volunt bona amicis propter ipsos amicos; nam si eis vellent bona propter seipsos, hoc magis esset diligere se quam alios. Amare autem alios eorum gratia, non est secundum passionem; quia passio, cum pertineat ad appetitum sensitivum, non excedit proprium bonum amantis. Unde relinquitur quod hoc sit secundum habitum et sic amicitia est habitus.

[74309] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 10 Tertio ibi: et amantes amicum etc., respondet cuidam tacitae obiectioni. Dictum est enim supra, quod unicuique est amabile, quod est ei bonum. Contra quod videtur esse quod homo amet amicum illius gratia. Sed ipse respondet, quod illi qui amant amicum, amant id quod est bonum sibiipsis. Nam, quando ille qui est bonus in se est factus amicus alicui, fit etiam bonum amico suo. Et sic uterque, dum amat amicum, amat quod sibi bonum est et uterque retribuit aequale suo amico, et quantum ad voluntatem inquantum scilicet vult ei bonum, et quantum ad speciem voluntatis inquantum scilicet vult ei bonum non sui, sed illius gratia; quia amicitia quaedam aequalitas est, inquantum scilicet requirit mutuam amationem. Et hoc videtur addere super modum virtutis; nam in qualibet virtute sufficit actus virtuosi. Sed in amicitia non sufficit actus unius, sed oportet quod concurrant actus duorum mutuo se amantium; et ideo philosophus supra non dixit absolute quod esset virtus, sed addidit: vel cum virtute, quia videtur aliquid addere supra rationem virtutis.

[74310] Sententia Ethic., lib. 8 l. 5 n. 11 Haec autem quae nunc dicta sunt de amicitia, maxime videntur inveniri in amicitia bonorum.


Lectio 6

[74311] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 1 In severis autem et senibus et cetera. Postquam philosophus distinxit diversas amicitiae species, hic determinat de huiusmodi amicitiis per comparationem ad subiectum, quod sunt ipsi amici. Et circa hoc tria facit. Primo enim agit de aptitudine et ineptitudine quorumdam ad amicitiam. Secundo agit de multitudine amicorum, ibi: multis autem esse etc.; tertio de distinctione eorum, ibi: qui autem in potestatibus et cetera. Dicit ergo primo, quod in hominibus severis et senibus tanto minus fit amicitia quanto magis sunt discoli, quia scilicet de se ipsis praesumentes sensum suum sequuntur. Et ideo cum aliis concordare non possunt; minus etiam gaudent colloquiis aliorum; tum quia sibiipsis intendunt; tum propter suspicionem quam de aliis habent. Ista autem maxime videntur esse amicitiae opera et causativa ipsius; scilicet concordia et colloquium amicorum.

[74312] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 2 Et inde est, quod iuvenes, qui multum in colloquiis gaudent et de facili aliis assentiunt, cito fiunt amici. Quod non contingit de senibus. Non enim possunt fieri amici illis, de quorum convictu et colloquio non gaudent. Et eadem ratio est de severis, qui scilicet sunt litigiosi, et mordaces eorum quae ab aliis aguntur. Tales autem, scilicet senes et severi, possunt esse benevoli, inquantum aliis bona volunt in affectu, et etiam in effectu subveniunt in necessitatibus; non tamen fiunt vere amici, propter hoc quod non convivunt, neque gaudent in societate amicorum, quae maxime videntur esse amicitiae opera.

[74313] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit: multis autem esse amicum etc., agit de multitudine amicorum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit, quod secundum perfectam amicitiam, quae est bonorum, non contingit habere multos amicos. Secundo ostendit quod hoc contingit in aliis duabus amicitiis, quae scilicet sunt propter utile et delectabile, ibi, propter utile autem et cetera. Tertio comparat utrosque amicos ad invicem, ibi: horum autem magis et cetera. Ostendit ergo primo, quod secundum perfectam amicitiam, quae est propter bonum virtutis, non contingit aliquem esse multis amicum, tribus rationibus. Quarum prima est, quia cum talis amicitia sit perfecta et maxima, habet similitudinem cuiusdam superabundantiae in amando, si scilicet consideretur quantitas amoris; sed si consideretur ratio amandi, non potest ibi esse superabundantia, non enim contingit virtutem et virtuosum ab alio virtuoso, qui ratione ordinat suos affectus, nimis amari. Superabundans autem amor, non est natus fieri ad multos, sed ad unum tantum; sicut patet in amore venereo, secundum quem non contingit quod unus homo simul multas mulieres superabundanter amet. Ergo perfecta amicitia bonorum non potest haberi ad multos.

[74314] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 4 Secundam rationem ponit ibi: multos autem et cetera. Quae talis est. Secundum perfectam amicitiam amici valde invicem sibi placent. Sed non est facile, quod simul eidem multi valde placeant. Quia non multi inveniuntur, in quibus non inveniatur aliquid quod displiceat homini aliqualiter affecto, propter multos defectus hominum et contrarietates eorum adinvicem. Ex quo fit, ut dum unus multum placet, alius multum placere non possit. Forte etiam non esset bonum et expediens, ut uni homini multi valde placerent; quia dum multis conviveret, non posset sibiipsi intendere. Non ergo secundum perfectam amicitiam sunt multi amici.

[74315] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 5 Tertiam rationem ponit ibi, oportet autem et cetera. Quae talis est. In amicitia perfecta oportet ex assuetudine experientiam accipere de amico. Hoc autem est valde difficile; et sic non potest in multis contingere. Non ergo secundum perfectam amicitiam sunt plures amici.

[74316] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit: propter utile autem etc., ostendit, quod in aliis duabus amicitiis, quae scilicet sunt propter utile et delectabile, contingit, quod homo habeat multos amicos, quibus placeat: et hoc propter duo. Primo quidem, quia multi inveniuntur tales, qui possunt esse utiles et delectabiles. Secundo, quia non requiritur experientia longi temporis; sed sufficit ad tales amicitias ut etiam in pauco tempore sibi invicem subministrent delectationem vel etiam aliquam utilitatem.

[74317] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit: horum autem etc., comparat amicos duarum amicitiarum adinvicem. Et primo proponit quod intendit. Et dicit, quod inter amicos praedictos, qui possunt esse multi, magis videtur esse amicitia (amicitia) eorum qui propter delectabile sunt amici. Si tamen idem fiat ab ambobus, ut scilicet uterque alteri exhibeat delectationem. Sic enim in eisdem adinvicem gaudent, quod est proprium amicitiae. Est enim signum quod sit eorum una (anima) qui in eisdem gaudent. Sed hoc non contingit quando ex una parte exhibetur delectabile et ex alia parte utile. Sunt autem tales amicitiae iuvenum, qui scilicet utrimque propter delectabile se amant.

[74318] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 8 Secundo ibi: magis enim in his etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est quia in amicitia delectabilis amici magis se liberaliter amant quam in amicitia utilis, in qua requiritur recompensatio lucri et sic huiusmodi amicitia videtur esse quasi negotiatio quaedam. Et ita amicitia quae est propter delectabile est potior, utpote similior perfectae amicitiae, quae est maxime liberalis, inquantum secundum ipsam propter se amici amantur.

[74319] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 9 Secundam rationem ponit ibi: et beati autem et cetera. Quae talis est. Homines beati, id est bonis abundantes, non indigent utilibus amicis, quia beati sunt sibi sufficientes: indigent autem amicis delectabilibus, quia oportet quod aliquibus convivant; quod non potest fieri sine delectatione. Sustinent enim homines aliquid triste per modicum tempus, sed continue nullus posset aliquid cum tristitia sustinere, neque etiam ipsum bonum honestum si esset ei triste. Et inde est quod homines qui non delectantur in operibus virtutis non possunt in eis perseverare. Sic ergo patet quod amicitia delectabilis potior est quam amicitia utilis, utpote pluribus et melioribus necessaria.

[74320] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 10 Tertio ibi: propter quod amicos etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim etiam bonum honestum, si sit triste, non potest aliquis continue sustinere, inde etiam est quod amicos propter virtutem oportet esse delectabiles invicem. Oportet etiam insuper, quod sicut sunt boni in se, ita etiam sint boni sibi invicem, sic enim habebunt quaecumque requiruntur in amicitia.

[74321] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 11 Deinde cum dicit: qui autem in potestatibus etc., agit de divisione amicorum et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit: scilicet quod homines qui sunt in potestatibus constituti utuntur divisis amicis, ita scilicet quod alii amicorum sunt eis utiles et alii delectabiles. Non autem contingit de facili quod iidem homines sint eis amici utroque modo.

[74322] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 12 Secundo ibi: neque enim delectabiles etc., probat propositum; quia scilicet huiusmodi potentes non quaerunt delectabiles secundum virtutem. Haec enim delectatio habet utilitatem annexam. Neque etiam quaerunt utiles ad bona honesta; quae quidem utilitas habet delectationem adiunctam. Sed ad delectationem appetunt quosdam eutrapelos, idest lusivos, puta histriones. Causa vero utilitatis appetunt amicos quosdam dimos, idest industrios ad exequendum quodcumque praeceperint, sive sit bonum sive malum. Ista autem duo non fiunt in eodem, scilicet industria et iocularitas, quia homines industrii non dant se iocis, sed seriis; unde patet quod potentes habent amicos divisos.

[74323] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 13 Tertio ibi: delectabilis autem etc., respondet cuidam obiectioni. Posset enim aliquis dicere quod potentibus sunt amici iidem et delectabiles et utiles, quia, sicut supra dictum est, studiosus, idest virtuosus, est simul et delectabilis et utilis. Sed ipse respondet quod virtuosus non fit amicus homini superexcellenti in potentia vel divitiis, nisi etiam virtuosus superexcellatur a potentiori etiam in virtute. Sed si hoc non contingat, ille potentior qui est superexcessus in virtute, non adaequat secundum analogum, id est non recompensat virtuoso secundum proportionem; ut scilicet, sicut virtuosus defert ei ut potentiori, ita ipse deferat virtuoso ut meliori.

[74324] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 14 Plerumque enim homines, quantum excellunt in potentia et divitiis, tantum aestimant se meliores. Non autem consueverunt inveniri tales potentes, qui etiam in virtute excedant, aut virtuoso deferant tamquam melioribus.

[74325] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 15 Deinde cum dicit: sunt autem etc., ostendit quod praedictae amicitiae species in aequalitate consistunt. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum; concludens ex praemissis, quod praedictae amicitiae in aequalitate consistunt. Et quia de amicitia quae est propter bonum hoc est manifestum, probat propositum in amicitia utilis et delectabilis, quia scilicet vel eadem volunt et faciunt sibiinvicem, scilicet recompensantes delectationem delectationi aut utilitatem utilitati; vel commutant alterum pro altero, scilicet utilitatem pro delectatione aut e converso.

[74326] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 16 Secundo ibi: quoniam autem etc., ostendit quomodo duae species se habeant ad rationem amicitiae: et dicit manifestum esse ex praedictis quod sunt minus amicitiae et minus permanent quam perfecta amicitia quae est bonorum, secundum cuius similitudinem et dissimilitudinem videntur esse amicitiae et non esse. Inquantum enim habent similitudinem ad perfectam amicitiam, videntur esse amicitiae, prout scilicet una earum habet delectabile et alia utile. Perfecta autem amicitia habet et utrumque.

[74327] Sententia Ethic., lib. 8 l. 6 n. 17 Sed quantum ad alia sunt dissimiles, prout scilicet perfecta amicitia est immutabilis et permansiva, aliae autem velociter transmutantur. Differunt etiam in multis aliis, ut ex praedictis patet. Et propter hanc dissimilitudinem non videntur esse verae amicitiae.


Lectio 7

[74328] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 1 Altera autem est amicitiae species et cetera. Postquam philosophus distinxit amicitiae species quae in aequalitate consistunt, hic distinguit species amicitiae quae est inter inaequales personas. Et circa hoc duo facit. Primo determinat ea quae in communi pertinent ad talium amicitiarum distinctionem. Secundo determinat de distinctione harum amicitiarum secundum speciales earum rationes, ibi, videtur autem quemadmodum et cetera. Circa primum duo facit. Primo agit de amicitiis superexcedentis ad superexcessum; sicut patris ad filium, viri ad uxorem et huiusmodi; secundo agit de amicitiis quae videntur esse inter contrarios, puta inter pauperem et divitem, et huiusmodi, ibi, ex contrariis autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo distinguit huiusmodi amicitiae genus a praecedentibus amicitiis. Secundo distinguit huiusmodi amicitias abinvicem, ibi, differunt autem et cetera. Tertio ostendit quomodo huiusmodi amicitiae conservantur, ibi: eadem quidem utique et cetera.

[74329] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 2 Dicit ergo primo, quod praeter praedictas amicitias quas diximus in aequalitate consistere, eo quod sunt similium secundum virtutem vel utilitatem vel delectationem; est quaedam alia species amicitiae, quae est secundum superabundantiam, inquantum scilicet una persona excedit aliam, sicut amicitia quae est patris ad filium, et universaliter senioris ad iuniorem et viri ad uxorem et universaliter omnis eius qui habet imperium super aliquem, ad eum super quem habet imperium.

[74330] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit: differunt autem etc., ostendit differentiam harum amicitiarum ad invicem. Et primo proponit quod intendit. Et dicit quod huiusmodi amicitiae differunt specie abinvicem. Et assignat duas differentias. Unam quidem secundum diversas relationes superabundantiae. Alia est enim amicitiae species patris ad filios et alia imperantis ad subditos quibus imperat. Alia vero differentia est secundum diversam relationem excedentis et excessi. Non enim eadem est amicitia patris ad filium et filii ad patrem neque etiam eadem est viri ad uxorem et uxoris ad virum.

[74331] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 4 Secundo ibi: altera enim etc. ostendit propositum duabus rationibus. Quarum prima est, quia cum amicitia dicatur secundum habitum et secundum actum, necesse est quod cuilibet amico insit aliqua habitualis virtus ad exequendum ea quae sunt amicitiae, et etiam ipsum opus amicitiae. Manifestum est autem in singulis praedictorum quod non est idem opus, puta patris ad filium et viri ad uxorem aut etiam filii ad patrem; et per consequens non est eadem virtus. Ergo etiam sunt diversae amicitiae.

[74332] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 5 Secundam rationem ponit ibi: altera autem et cetera. Quae talis est. In praedictis amicitiis inveniuntur diversae rationes propter quas amant. Alia enim ratione pater amat filium, et filius patrem, et vir uxorem. Sed secundum diversas rationes amandi sunt diversae amationes, et per consequens diversae amicitiae.

[74333] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit: eadem quidem etc., ostendit quomodo praedictae amicitiae conservantur. Et primo ostendit quod conservantur per hoc quod invicem sibi exhibent quae oportet secundum amare et amari. Secundo ostendit quomodo amare et amari se habeant ad amicitiam, ibi, multi autem videntur et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo praedictae amicitiae conservantur per hoc quod sibiinvicem exhibent quae oportet. Secundo ostendit quod ista considerantur secundum analogiam, ibi, analogon autem et cetera. Tertio ostendit quomodo hoc diversimode competat iustitiae et amicitiae, ibi, non similiter autem et cetera. Dicit ergo primo quod in his amicitiis non fiunt eadem ab utraque parte amicorum: neque etiam oportet eadem requirere quae quis facit. Sicut filius non debet requirere a patre reverentiam, quam ei exibet, sicut in praedictis amicitiis pro delectatione requirebatur delectatio, et pro utilitate utilitas, sed quando filii exhibent parentibus quae oportet exhibere principiis suae generationis, et parentes exhibent filiis quae oportet exhibere a se genitis, tunc talium amicitia erit permansiva et epiiches, id est virtuosa.

[74334] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit: analogon autem etc., ostendit qualiter exhibeatur, quod oportet in his amicitiis. Et dicit, quod in omnibus amicitiis quae sunt secundum superabundantiam unius personae ad aliam, oportet fieri amationem secundum proportionem, ut scilicet melior plus ametur quam amet: et similis ratio est de utiliori et delectabiliori, vel qualitercumque aliter excellentiori: cum enim uterque ametur secundum dignitatem, tunc fiet quaedam aequalitas, scilicet proportionis, quae videtur ad amicitiam pertinere.

[74335] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit: non similiter autem etc., ostendit, quomodo hoc diversimode conveniat iustitiae et amicitiae. Et primo ponit differentiam. Secundo manifestat per signum, ibi, manifestum autem et cetera. Tertio solvit quamdam dubitationem, ibi, et unde dubitatur etc. Dicit ergo primo, quod aequalitas et proportio, quae secundum dignitatem attenditur, non similiter se habet in iustitia et amicitia. Nam sicut supra in quinto dictum est circa iustitiam, oportet quod primo attendatur vel aestimetur dignitas secundum proportionem; et tunc fiet commutatio secundum aequalitatem. Sed in amicitia oportet e converso, quod primo attendatur aliqua aequalitas inter personas mutuo se amantes, et secundo exhibeatur utrique quod est secundum dignitatem. Et huius diversitatis ratio est, quia amicitia est quaedam unio sive societas amicorum, quae non potest esse inter multum distantes, sed oportet quod ad aequalitatem accedant. Unde ad amicitiam pertinet aequalitate iam constituta ea aliqualiter uti; sed ad iustitiam pertinet inaequalia ad aequalitatem reducere. Aequalitate autem existente cessat iustitiae opus. Et ideo aequalitas est ultimum in iustitia, sed primum in amicitia.

[74336] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit manifestum autem etc., manifestat quod dixerat per signum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit signum. Et dicit, quod hoc quod dictum est, scilicet quod aequalitas requiratur primo in amicitia: manifestum est per hoc, quod si sit multa distantia, vel virtutis vel malitiae vel cuiuscumque alterius, non remanent homines amici neque etiam dignum reputatur quod aliqui habeant amicitiam cum his qui multum a se distant.

[74337] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 10 Secundo ibi: manifestissimum autem etc., ponit triplex exemplum. Primum quidem de diis, qui plurimum superexcellunt homines in omnibus bonis. Unde non habent amicitiam cum hominibus, ut scilicet conversentur et convivant cum eis; vocat autem deos more gentilium substantias separatas. Secundum autem exemplum ponit de regibus, quorum amicitia non se reputant dignos illi qui multum ab eis deficiunt. Tertium exemplum ponit de optimis et sapientissimis viris, quibus non fiunt amici illi qui sunt omnino indigni.

[74338] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 11 Tertio ibi: certa quidem etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis quaerere in quanta distantia possit amicitia salvari, et in quanta non. Sed ipse respondet, quod in talibus non potest dari certa determinatio. Sed hoc in generali sufficit scire, quod multis ablatis ab uno quae insunt alii, adhuc remanet amicitia. Et si multum distent, puta sicut homines a Deo, non adhuc remanet talis amicitia, de qua loquimur.

[74339] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 12 Deinde cum dicit: unde et dubitatur etc., solvit quamdam dubitationem incidentem. Et primo movet eam. Et dicit, quod ex praedictis dubitatur utrum amici velint suis amicis maxima bona, puta esse deos, vel reges, aut virtuosissimos. Et videtur quod non; quia iam non remanebunt eis amici, et ita perdent ipsi magna bona, scilicet ipsos amicos.

[74340] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 13 Secundo ibi: si itaque etc., solvit praedictam dubitationem, dupliciter. Primo quidem quia, cum dictum est supra quod amicus vult bona amico eius gratia, oportet supponere, quod habitis illis bonis, ille ipse remaneat qualiscumque est; vult enim maxima bona amicus amico tamquam existenti homini, non tamquam translato ad deos.

[74341] Sententia Ethic., lib. 8 l. 7 n. 14 Secundam solutionem ponit ibi: forte autem et cetera. Et dicit, quod amicus vult bona amico, non magis quam omnibus aliis. Quia unusquisque vult maxime sibi ipsi bona, unde non oportet quod velit amico illa bona, per quae ipse perdet amicum, quod est magnum bonum.


Lectio 8

[74342] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 1 Multi autem videntur et cetera. Postquam philosophus posuit quod amicitia inaequalium personarum salvatur secundum hoc, quod est amare et amari proportionaliter, hic ostendit qualiter amari et amare se habeant ad amicitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod amare magis est proprium amicitiae quam amari: secundo ostendit, quod per hoc quod est amare secundum dignitatem sive proportionaliter amicitia conservatur, ibi, magis autem amicitia et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quare aliqui magis volunt amari, quam amare. Secundo comparat id quod est amari, ei quod est honorari, ibi, non propter seipsum autem et cetera. Tertio ostendit, quod amare magis proprium est amicitiae, quam amari, ibi, videtur autem in amare magis et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod multi videntur magis velle amari, quam amare. Et hoc, quia sunt amatores honoris. Pertinet enim ad excellentiores, quibus debetur honor, quod magis amentur quam ament.

[74343] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 2 Secundo ibi, propter quod amatores etc., probat quod dixerat per signum. Ex hoc enim quod multi volunt magis amari quam ament, procedit quod multi sunt amatores adulationis, qui scilicet delectantur in hoc, quod aliquis eis adulatur. Adulator enim, vel in rei veritate est amicus superexcessus, quia minorum est adulari, vel adulando aliquis fingit se talem et quod magis amat quam ametur.

[74344] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 3 Tertio ibi: amari autem etc., exponit quiddam quod dixerat quod scilicet propter amorem honoris contingat, quod homo velit magis amari quam amet. Et dicit, quod amari videtur esse propinquum ei quod est honorari, quod desideratur a multis. Honor enim est quoddam signum bonitatis eius qui honoratur: amatur autem unumquodque quia est bonum vel apparens bonum.

[74345] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit: non propter se ipsum autem etc., comparat id quod est amari ei quod est honorari. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quare aliqui volunt honorari. Et dicit, quod homines videntur desiderare honorem non propter ipsum honorem, sed per accidens. A duobus enim generibus hominum maxime quaerunt homines honorari.

[74346] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 5 Multi enim gaudent si honorentur a potentibus, non propter ipsum honorem, sed propter spem quam inde concipiunt. Existimant enim ab his a quibus honorantur se adepturos aliquid quo indigent. Et ita gaudent de honore quasi de quodam signo bonae passionis, idest bonae affectionis honorantium ad eos. Alii autem sunt, qui appetunt honorari ab epiikibus, id est a virtuosis, et scientibus, quia per hoc appetunt firmare propriam opinionem de sua bonitate. Et ita per se gaudent de eo, quod sunt boni; quasi hoc credentes iudicio proborum, qui hoc ipso quod eos honorant, videntur dicere eos esse bonos.

[74347] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 6 Secundo ibi: in amari autem etc., dicit quod homines gaudent de hoc quod amantur, etiam secundum seipsum: quia hoc ipsum, quod est habere amicos, videtur esse praecipuum inter exteriora bona.

[74348] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 7 Tertio ibi: propter quod videbitur etc., concludit propositum. Quia enim id quod est per se potius est eo quod est per accidens, sequitur ex praemissis, quod amari sit melius eo quod est honorari, inquantum amicitia est secundum se eligibilis.

[74349] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 8 Deinde cum dicit: videtur autem etc., ostendit in quo consistat magis amicitiae virtus, utrum in amare vel in amari. Et dicit quod magis consistat in amare. Amicitia enim dicitur per modum cuiusdam habitus, ut supra ostensum est; habitus autem determinantur ad operationes. Amare autem est bene operari; amari autem potius est quasi bene pati; unde magis est proprium amicitiae amare, quam amari.

[74350] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 9 Et hoc manifestat per quoddam signum. Matres enim, quarum est vehemens amicitia ad filios, delectantur magis in hoc quod ament filios quam quod amentur ab eis; quaedam enim matres dant filios suos aliis ad nutriendum; et scientes eos esse filios, amant eos, non tamen multum quaerunt quod ab eis reamentur, si hoc fieri non potest, sed videtur eis sufficere si videant quod bene agant et bene se habeant; et ita ipsae amant filios, quamvis ipsi non possint attribuere matri convenientem amorem propter ignorantiam, qua scilicet ignorant eas esse matres.

[74351] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit: magis autem etc., ostendit quomodo per hoc quod est amare secundum dignitatem, sive proportionaliter, amicitia conservetur. Et primo ostendit quomodo amicitia sit permansiva secundum hoc quod est amare proportionaliter. Secundo comparat quantum ad praedicta diversas amicitiae species, ibi, et maxime quidem eorum et cetera. Dicit ergo primo quod cum amicitia magis consistat in amare quam in amari, amici laudantur ex hoc quod amant, non ex eo quod amantur. Haec enim est laus amantium.

[74352] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 11 Et quia unusquisque laudatur secundum propriam virtutem, consequens est quod amicorum virtus attendatur secundum hoc quod est amare. Et ideo in quibuscumque hoc contingit quod ament amicos secundum proportionem dignitatis eorum, tales permanent amici, et eorum amicitia est perseverans. Sic enim dum se invicem amant secundum suam dignitatem, etiam illi qui sunt inaequalis conditionis poterunt esse amici, quia per hoc aequabuntur; dum unus eorum quo magis deficit in bonitate, aut in quacumque excellentia, eo plus amat: et ita abundantia amoris recompensat defectum conditionis. Et sic per quamdam aequalitatem et similitudinem, quae proprie pertinet ad amicitiam, fiunt et perseverant amici.

[74353] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 12 Deinde cum dicit: et maxime quidem etc., comparat diversas amicitiae species secundum praedicta. Et primo ostendit quae amicitia sit maxime permansiva. Et dicit quod similitudo, quae est amicitiae factiva et conservativa, maxime videtur esse inter virtuosos. Ipsi enim et permanent similes in seipsis, quia non de facili mutantur ab uno in aliud, et permanent etiam in amicitia adinvicem. Et hoc ideo, quia unus eorum non indiget quod alius pro eo faciat aliquid pravum; quod esset contra facientis virtutem, et neuter eorum servit alteri de aliquo pravo, sed, si potest dici quod inter virtuosos sit aliquid pravum, magis unus eorum prohibet alterum prave operari. Ad bonos enim pertinet quod neque ipsi peccent, neque sustineant quod amici eorum peccata exhibeant.

[74354] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 13 Secundo ibi: mali autem etc., ostendit quae amicitia sit minime permansiva. Et dicit quod homines mali non habent aliquid firmum et stabile in seipsis. Quia enim malitia, cui insistunt, est secundum seipsam odibilis, oportet quod per diversa eorum affectus varietur, dum nihil inveniunt in quo voluntas eorum quiescere possit, et ita neque sibi ipsis diu permanent similes, sed volunt contraria eorum quae prius voluerunt: et sic ad paucum tempus fiunt amici, quamdiu scilicet gaudent malitia in qua concordent.

[74355] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 14 Tertio ibi: utiles autem etc., ostendit quae amicitiae circa hoc medio modo se habeant. Et dicit quod amici utiles et delectabiles sibiinvicem magis permanent in amicitia quam mali. Utilitas enim et delectatio in se habent, unde amentur. Unde tantum durat talium amicitia, quamdiu mutuo sibi tribuunt delectationes vel utilitates. Secus autem est de his qui sunt amici propter malitiam, quae secundum se nihil amabilitatis habet.

[74356] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 15 Deinde cum dicit: ex contrariis autem etc., determinat de amicitia contrariorum adinvicem. Et primo ostendit in qua specie amicitiae hoc contingat quod videatur esse amicitia inter contraria. Secundo ostendit quomodo contrarium appetat suum contrarium, ibi, forte autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod huiusmodi contrarietas amicorum maxime videtur esse in amicitia utilis. Et dicit quod amicitia quae est ex contrariis, puta quod pauper amet divitem et indoctus scientem, maxime videtur esse propter utilitatem, in quantum scilicet unus amicorum appetens ab alio id quo ipse indiget redonat ei aliquid aliud; sicut pauper appetit consequi divitias a divite pro quibus impendit ei obsequium.

[74357] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 16 Secundo ibi: hic autem utique etc., ostendit quomodo hoc etiam possit pertinere ad amicitiam delectabilis. Et dicit quod ad hunc modum amicitiae potest etiam aliquis attrahere amorem venereum, quo amator amat amatum; est enim ibi quandoque contrarietas, sicut inter pulchrum et turpe. In amicitia autem quae est propter virtutem, nullo modo habet locum contrarietas, quia in tali amicitia est maxima similitudo, ut supra dictum est.

[74358] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 17 Tertio ibi, propter quod videntur etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Et dicit quod, quia inter amatorem et amatum est quandoque contrarietas, sicut inter turpe et pulchrum, inde est quod quandoque videntur deridendi amatores qui reputant se dignos ut tantum amentur quantum ament; quod quidem dignum est, si aequaliter sint amabiles. Sed si nihil habeant tale, quo scilicet sint digni tantum amari, ridiculum est si hoc quaerunt.

[74359] Sententia Ethic., lib. 8 l. 8 n. 18 Deinde cum dicit: forte autem etc., ostendit quomodo contrarium appetat suum contrarium. Et dicit quod hoc non est secundum se, sed secundum accidens. Per se enim appetitur medium, quod est bonum subiecto quod afficitur per unum contrarium in excessu. Puta, si corpus alicuius hominis sit valde siccum, non est ei bonum et appetibile fieri humidum per se loquendo, sed venire ad medium, quod accidit superveniente humido. Et eadem ratio est de calido et aliis huiusmodi contrariis. Et quia haec magis pertinent ad physicam considerationem, ideo dicit hic ea esse praetermittenda.


Lectio 9

[74360] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 1 Videtur autem, quemadmodum in principiis et cetera. Postquam philosophus in communi tetigit diversas species amicitiarum quae sunt inaequalium personarum, hic distinguit huiusmodi species secundum proprias rationes earum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod huiusmodi amicitiarum species consequuntur politicas communicationes. Secundo distinguit amicitiarum species secundum distinctiones politicarum, ibi, politicae autem sunt tres species et cetera. Circa primum ponit talem rationem. Omnis amicitia in communicatione quadam consistit; omnis autem communicatio reducitur ad politicam. Ergo omnes amicitiae species secundum politicas communicationes sunt accipiendae. Circa hoc ergo tria facit: primo probat primum; secundo secundum, ibi, communicationes autem omnes et cetera. Tertio infert conclusionem, ibi: omnes itaque communicationes et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod amicitia omnis in communicatione consistit. Secundo ostendit quod amicitia secundum diversitatem communicationis diversificatur, ibi, sunt autem fratribus et cetera. Primum ostendit tripliciter.

[74361] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 2 Primo, quidem per rationem, quae talis est. Sicut supra dictum est, circa eadem est iustitia et amicitia. Sed iustitia consistit in communicatione. Quaelibet est enim iustitia ad alterum, ut in V dictum est. Ergo et amicitia in communicatione consistit.

[74362] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 3 Secundo ibi, appellant igitur etc., ostendit idem ex usu loquendi. Homines enim consueverunt appellare amicos eos, qui secundum aliquam communicationem sibi communicant; puta connavigatores qui communicant in navigando, et commilitones qui communicant in militia. Et eadem ratio est in aliis communicationibus, quia tantum videtur esse amicitia inter aliquos quantum sibi communicant. Et secundum hoc est etiam inter eos iustitia.

[74363] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 4 Tertio ibi: et proverbium etc., probat idem per commune proverbium. Vulgo enim dicitur in proverbio quod ea quae sunt amicorum sunt communia, et hoc recte dicitur, quia amicitia in communicatione consistit.

[74364] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit: sunt autem fratribus etc., ostendit quod secundum diversas communicationes differunt amicitiae. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit diversitatem amicitiarum secundum diversitatem communicationis. Videmus enim quod fratribus et personis ita coniunctis sunt omnia communia, puta domus, mensa et alia huiusmodi. Aliis autem amicis sunt quaedam discreta. Et quibusdam plura et quibusdam pauciora. Et secundum hoc etiam amicitiarum quaedam sunt maiores, scilicet inter illos qui habent plura communia, quaedam vero minores, scilicet inter illos qui in paucioribus communicant. Et ex hoc manifeste apparet quod, si nulla esset communicatio non posset esse amicitia.

[74365] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 6 Secundo ibi, differunt autem etc., ostendit quod etiam iustitia diversificatur secundum diversas communicationes. Non enim idem est iustum in qualibet communicatione, sed differens: sicut patet quod non idem est iustum inter patres et filios et inter fratres adinvicem. Et similiter aliud est iustum inter etairos, idest coaetaneos et connutritos, et inter cives, quia alia sibi mutuo tamquam debita exhibent. Et eadem ratio est in aliis amicitiis. Et sic patet, quod altera iusta sunt inter singulos praedictorum.

[74366] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 7 Tertio ibi: et augmentationem etc., ostendit, quomodo iustitia diversificatur secundum differentiam amicitiae. Et dicit, quod iustitia et iniustitia accipiunt augmentum ex hoc, quod sunt ad magis amicos. Quia scilicet magis amico bene facere quidem est iustius, nocere autem iniustius; sicut quod aliquis privet pecuniis per furtum aut rapinam hominem sibi familiarem et connutritum est durius et iniustius quam si privaret civem, et similiter si subtrahat auxilium fratri quam si subtraheret extraneo; et si percutiat patrem, quam si percutiat quemcumque alium.

[74367] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 8 Quod autem simul augetur amicitia et iustum, procedit ex hoc, quod in eisdem existunt, et utrumque pertinet ad quamdam aequalitatem communicationis. Et per hoc signum confirmatur quod supra dictum est.

[74368] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit communicationes autem omnes etc., ostendit, quod omnes communicationes ad politicam communicationem reducuntur. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod omnes communicationes similitudinem habent cum communicatione politica. Secundo ostendit, quod omnes aliae continentur sub politica, ibi, aliae quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod omnes communicationes habent aliquam similitudinem cum partibus politicae communicationis. Videmus enim, quod omnes communicantes conveniunt in aliquo utili; ad hoc scilicet quod acquirant aliquid eorum, quae sunt necessaria vitae. Et hoc etiam videtur habere politica communicatio: quia propter utilitatem communem videntur cives, et a principio simul convenisse, et in hoc etiam perseverare. Quod patet ex duobus.

[74369] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 10 Primo quidem, quia legislatores ad hoc maxime tendere videntur, ut procurent utilitatem communem; secundo quia homines hoc dicunt esse iustum in civitate quod communiter civibus confert.

[74370] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit: aliae quidem igitur etc., ostendit, quod aliae communicationes sub politica continentur. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quomodo quaedam aliarum communicationum ordinantur ad aliquam particularem utilitatem. Et dicit, quod communicationes aliae praeter politicam intendunt aliquod particulare conferens: puta connavigantes intendunt acquirere pecuniam si sint mercatores, vel aliquid aliud huiusmodi sicut civitatem aliquam si sint bellatores; commilitones autem intendunt acquirere illud propter quod est bellum, sive hoc sit pecunia sive sola victoria, sive dominium alicuius civitatis; et similiter etiam illi, qui sunt unius tribus vel unius plebis, ad aliquod particulare commodum conveniunt.

[74371] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 12 Secundo ibi, quaedam autem etc., ostendit, quod etiam communicationes, quae videntur fieri propter delectationem, fiunt propter aliquid utile. Et dicit quod quaedam communicationes videntur fieri propter delectationem, sicut conchoreantium, idest eorum qui simul cantant in choro vel chorea; et aeranistarum, idest eorum qui utuntur sonis aereorum instrumentorum, puta tubis vel cymbalis. Huiusmodi autem communicationes consueverunt fieri causa sacrificii, ut ibi delectabiliter homines detineantur, et causa connubii, id est nuptiarum, ut vir et uxor magis se ament, cum in tanta iocunditate conveniant.

[74372] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 13 Tertio ibi: omnes autem etc., ostendit ex praemissis quod omnes praedictae communicationes sub politica continentur. Et dicit, quod omnes consueverunt esse sub politica, inquantum scilicet consuetum est, quod omnes per politicam ordinantur. Et huius rationem assignat; quia aliae communicationes, sicut dictum est, ordinantur ad aliquam particularem utilitatem. Politica autem non intendit aliquod particulare et praesens commodum, sed intendit ad id quod est utile per totam vitam. Et hoc specialiter ostendit circa communicationes delectantium; et maxime in sacrificiis, de quibus minus videtur.

[74373] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 14 Et dicit, quod illi qui faciunt sacrificia in huiusmodi congregationibus, intendunt honorem tribuere Deo, et sibi ipsis acquirere requiem cum aliqua delectatione, quod ordinatur ad utilitatem vitae. Unde et apud antiquos post collectionem fructuum, scilicet in autumno, fiebant sacrificia et congregationes hominum, puta ad solvendum primitias. Hoc enim erat tempus aptum ad hoc quod homines vacarent; tum ut requiescerent a praecedentibus laboribus, tum quia suppetebat eis copia victualium. Et sic patet, quod omnia ista subduntur ordinationi politicae, quasi pertinentia ad utilitatem vitae.

[74374] Sententia Ethic., lib. 8 l. 9 n. 15 Deinde cum dicit: omnes itaque communicationes etc., inducit conclusionem intentam; videlicet, quod omnes communicationes continentur sub politica, sicut quaedam partes eius; inquantum aliae ordinantur ad quaedam particularia commoda, politica autem ad communem utilitatem. Et quia amicitiae consequenter se habent ad tales communicationes, consequens est etiam, quod amicitiarum distinctio secundum politicam attendatur.


Lectio 10

[74375] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 1 Politicae autem sunt species tres et cetera. Postquam philosophus ostendit quod amicitiae species reducuntur ad politicam communicationem, hic distinguit eas secundum distinctionem politicae communicationis. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit amicitiarum species, secundum distinctionem politicae communicationis. Secundo subdividit huiusmodi amicitiae species, ibi: in communicatione quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit politicas communicationes adinvicem. Secundo distinguit, secundum eas, amicitiarum species, ibi, secundum unamquamque autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit species communicationis politicae. Secundo ad earum similitudinem assignat species communicationis oeconomicae, ibi, similitudines autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo assignat species politicarum. Secundo comparat eas adinvicem, ibi, harum autem et cetera. Tertio ostendit, quomodo corrumpantur, ibi, transgressio autem regni et cetera.

[74376] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 2 Dicit ergo primo, quod tres sunt species politicae communicationis, et totidem sunt corruptiones sive transgressiones earum. Rectae quidem politicae sunt tres: scilicet regnum quod est principatus unius; et aristocratia, quae est potestas optimorum eo quod huiusmodi civilitas per virtuosos gubernatur. Videtur autem conveniens, quod sit quaedam alia species, licet quidam eam non ponant ut patet in IV politicae, quae convenienter nominatur timocratia a pretiis (timos enim pretium dicitur), quia videlicet in hac politia pretia dantur pauperibus, et damna inferuntur divitibus, si non conveniant ad publicas congregationes, ut patet in quarto politicae. Quidam autem consueverunt eam vocare communi nomine politicam, eo quod est communis et divitibus et pauperibus, ut patet in quarto politicae.

[74377] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit: harum autem etc., comparat huiusmodi politias ad invicem. Et dicit, quod inter eas optima est regnum, in quo unus optimus principatur: pessima autem, id est minus bona, est timocratia, in qua plures mediocres principantur; media autem est aristocratia, in qua pauci optimi principantur, quorum tamen non est tanta potestas ad bene agendum sicut unius optimi habentis plenitudinem potestatis.

[74378] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit transgressio autem etc., agit de corruptione sive transgressione praedictarum politicarum. Et primo de corruptione regni. Secundo de corruptione aristocratiae, ibi, ex aristocratia autem et cetera. Tertio de corruptione timocratiae, ibi: ex timocratia autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo quidem proponit quod intendit. Et dicit quod transgressio sive corruptio regni vocatur tyrannus. Et hoc manifestat, primo quidem per hoc quod genere conveniunt. Ambo enim sunt monarchiae, idest principatus unius: sicut enim in regno principatur unus, ita et in tyrannide.

[74379] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 5 Secundo assignat differentiam eorum adinvicem. Et dicit quod plurimum differunt. Et ex hoc apparet quod sunt contraria. Contraria enim sunt quae plurimum differunt et in eodem genere. Hanc autem differentiam manifestat, dicens quod tyrannus intendit in suo regimine quod est utile sibiipsi, rex autem intendit id quod est utile subditorum.

[74380] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 6 Et hoc probat quia non potest vere dici rex qui non est per se sufficiens ad regendum, ut scilicet sit superexcellens in omnibus bonis, et animae et corporis, et exteriorum rerum, ut sit dignus et potens ad principandum. Cum autem talis sit, non indiget aliquo, et ideo non intendet ad utilitatem suam, quod est indigentium, sed ad hoc quod bene faciat subditis, quod est superabundantium. Ille enim qui non est talis, scilicet superexcellens in omnibus bonis, magis potest dici clerotes, quasi sorte assumptus ad principandum, quam rex. Sed tyrannus se habet per contrarium ad regem, quia quaerit bonum sibi. Unde patet quod ipsa corruptio est pessima. Pessimum enim est contrarium optimo. Transgreditur autem aliquis ex regno, quod est optimum, sicut dictum est, in tyrannidem, quae nihil est aliud quam pravitas monarchiae, id est principatus unius, et rex quando fit malus dicitur tyrannus. Unde patet quod tyrannus est pessima.

[74381] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 7 Deinde cum dicit: ex aristocratia autem etc., agit de corruptione aristocratiae. Et dicit quod ex aristocratia fit transgressio in oligarchiam, quae est principatus paucorum. Et hoc propter malitiam eorum qui principantur; qui bona civitatis non distribuunt secundum dignitatem, sed omnia bona civitatis vel plurima eorum usurpant sibiipsis, et semper principatus eisdem conferunt, hoc plurimum intendentes, ut ditentur ipsi et amici eorum. Et ex hoc contingit quod loco maxime virtuosorum qui praesunt aristocratiae, principantur pauci et mali.

[74382] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: ex timocratia autem etc., agit de corruptione timocratiae. Et dicit quod corrumpitur in democratiam quae est potestas populi. Ambae enim hae politicae sunt conterminales, idest vicinae. Assimilantur enim in duobus. Primo quidem, quia etiam timocratia quae est potestas pretiorum, est principatus multitudinis, sicut et democratia. Secundo quia in utraque politica omnes qui sunt in honoribus constituti, sunt aequales. Differunt autem quia in timocratia intenditur commune bonum divitum et pauperum. In democratia autem intenditur solum bonum pauperum. Unde minima perversitas est democratiae. Parum enim recedit a timocratia quae est rectae politicae species.

[74383] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 9 Concludit igitur quod politicae maxime sic transmutantur invicem et ita de facili corrumpuntur, sicut praedictum est.

[74384] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit similitudines autem etc., distinguit secundum praedictorum similitudinem communicationes yconomicas. Et primo ostendit quid in his respondeat regno et tyrannidi. Secundo quid aristocratiae et oligarchiae, ibi, viri autem et uxoris et cetera. Tertio quid timocratiae et democratiae, ibi, timocraticus autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod similitudo et exemplum praedictarum politicarum, potest accipi in rebus domesticis.

[74385] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 11 Secundo ibi: patris quidem enim etc., ostendit quid in huiusmodi respondeat regno. Et eius opposito. Et primo quid respondeat regno. Et dicit quod communicatio quae est inter patrem et filios habet similitudinem regni; quia pater habet curam filiorum, sicut rex subditorum. Et inde est quod Homerus Iovem, propter regiam potestatem, appellavit patrem. Principatus enim patris in domo est quasi quoddam regnum.

[74386] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 12 Secundo ibi: in Persis autem etc., ostendit quid respondeat in domibus tyrannidi: et ponit duos modos. Quorum unus est secundum quod apud Persas patres se habent ad filios; qui utuntur filiis quasi servis. Secundus autem modus est quo domini se habent ad servos; quia domini utuntur servis intendendo ad suipsorum utilitatem. Hi autem duo modi differunt, nam unus videtur esse rectus, quo scilicet domini utuntur servis ad suam utilitatem, alius autem est perversus, quo scilicet Persae utuntur filiis quasi servis. Oportet enim quod diversis aliquis diversimode principetur. Unde perversum est quod aliquis principetur similiter liberis et servis.

[74387] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 13 Deinde cum dicit: viri autem et uxoris etc., ostendit quid in domibus respondeat aristocratiae et eius opposito. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid respondeat aristocratiae. Et dicit quod principatus quo vir et uxor dominantur in domo, est aristocraticus; quia vir habet dominium et curam circa ea quae pertinent ad virum secundum suam dignitatem, et dimittit uxori illa quae pertinent ad eam.

[74388] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 14 Secundo ibi, omnium autem etc., ponit duos modos respondentes oligarchiae. Quorum unus est, quando vir vult omnia disponere et nullius rei dominium relinquit uxori. Hoc enim non est secundum dignitatem nec secundum quod melius est. Alius autem modus est, quando uxores totaliter principantur eo quod ipsae sunt haeredes, et tunc principatus non fit secundum virtutem sed propter divitias et potentiam, sicut accidit in oligarchiis.

[74389] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 15 Deinde cum dicit timocraticus autem etc., ostendit quid respondeat timocratiae et eius opposito. Et primo quid respondeat timocratiae. Et dicit, quod principatus quo fratres dominantur in domo videtur esse timocraticus, eo quod fratres sunt aequales, nisi inquantum differunt secundum aetatem; in qua si multum differant, non videtur fraterna amicitia, sed quasi paterna.

[74390] Sententia Ethic., lib. 8 l. 10 n. 16 Secundo ibi, democratia autem etc., ostendit quid respondeat democratiae. Et dicit, quod quaedam similitudo democratiae est in habitationibus quae non habent dominium, sicut cum socii morantur in hospitio. Ibi enim omnes sunt aequales; et si aliquis principetur, habet debilem principatum, sicut qui praeficitur ad expensas faciendas; et unusquisque sociorum habet potestatem in domo, sicut in democratiis quilibet de populo habet potestatem, quasi ex aequali et principes parum possunt.


Lectio 11

[74391] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 1 Secundum unamquamque autem et cetera. Postquam philosophus distinxit diversas species politicae et oeconomicae communicationis, hic distinguit amicitiarum species secundum praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod secundum unamquamque urbanitatem id est politicae ordinem, videtur esse quaedam amicitiae species accipienda, eo quod in unaquaque politia invenitur aliquid iustum. Amicitia autem et iustitia quodammodo circa idem sunt, ut supra dictum est.

[74392] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 2 Secundo ibi: regi quidem etc., manifestat propositum. Et primo quidem quantum ad politias rectas. Secundo quantum ad politias perversas, ibi, in transgressionibus autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit qualiter sit amicitia secundum regnum. Secundo qualiter secundum aristocratiam, ibi, sed et viri ad uxorem et cetera. Tertio qualiter secundum timocratiam, ibi: quod autem fratrum et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter sit amicitia inter regem et subditos. Secundo comparat amicitiam paternam amicitiae regali, ibi, talis autem et paterna et cetera. Dicit ergo primo, quod inter regem et subditos est amicitia superabundantiae secundum rationem beneficii, sicut est beneficentis ad beneficiatum. Pertinet enim ad regem ut benefaciat subditis; si enim sit bonus, habet curam subditorum ut bene operentur: intendit enim subditos facere virtuosos. Unde et nominatur ex hoc quod dirigit subditos, sicut pastor oves. Propter quod Homerus regem Agamenonem nominavit pastorem populorum.

[74393] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit: talis autem et paterna etc., comparat paternam amicitiam regali. Et circa hoc quatuor facit. Primo comparat amicitiam paternam regali. Et dicit quod amicitia paterna est talis, scilicet similis regali.

[74394] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 4 Secundo ibi: differt autem etc., ostendit differentiam utriusque amicitiae. Et dicit, quod praedictae duae amicitiae differunt secundum magnitudinem beneficiorum. Quamvis enim beneficium regis simpliciter sit maximum inquantum respicit totam multitudinem, tamen per comparationem ad unam personam, beneficium patris est maius. Est enim pater filio causa trium maximorum bonorum: primo enim generando est sibi causa essendi, quod reputatur esse maximum. Secundo educando est sibi causa nutrimenti; tertio instruendo est sibi causa disciplinae. Haec autem tria non solum attribuuntur patribus respectu filiorum, sed etiam progenitoribus, idest avis et proavis, respectu nepotum et pronepotum.

[74395] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 5 Tertio ibi: et natura enim etc., probat, quod dixerat, scilicet quod talis sit amicitia paterna sicut et regalis. Naturaliter enim pater principatur filiis et progenitores nepotibus sicut et rex subditis. Unde et filii sunt in potestate patris, et nepotes in potestate avi, sicut et subditi in potestate regis.

[74396] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 6 Quarto ibi: in superexcessu autem etc., ostendit in quo conveniant omnes huiusmodi amicitiae. Et ponit duo. Quorum unum est, quod omnes huiusmodi amicitiae consistunt in quodam superexcessu unius ad alterum; et quia in rege et subditis hoc est manifestum, manifestat hoc circa patres et filios. Quia enim pater est superexcedens, inde est, quod parentes honorantur a filiis. Honor enim superexcellenti debetur, ut in primo habitum est; et idem dicendum est circa progenitores. Aliud autem est quod in huiusmodi amicitiis non est idem iustum ex utraque parte ut scilicet rex idem faciat subdito quod subditus regi, vel pater filio quod filius patri; sed attenditur utrimque iustum secundum dignitatem, ut scilicet uterque faciat alteri quod dignum est: quia sic etiam amicitia inter eos consideratur, ut unus alterum amet secundum quod dignum est.

[74397] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit: sed et viri etc., ostendit qualiter sit amicitia secundum aristocratiam. Et dicit, quod amicitia quae est inter virum et uxorem, est talis sicut ea quae est in aristocratia, in qua praeficiuntur aliqui secundum virtutem et propter eam amantur. Et quia illi qui praeficiuntur sunt meliores, ideo attribuitur eis plus de bono, inquantum scilicet aliis praeferuntur et unicuique tamen attribuitur id quod ei convenit. Virtuosi enim in principatu constituti non subtrahunt subditis bonum, quod eis congruit. Et per hunc etiam modum conservatur iustitia secundum aristocratiam: et ita est etiam in amicitia viri et uxoris. Vir enim, quia melior est praeficitur uxori, tamen vir non praeripit ea quae sunt uxoris.

[74398] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit: quod autem fratrum etc., ostendit qualiter amicitia accipiatur secundum timocratiam. Et dicit, quod amicitia quae est inter fratres assimulatur etairikae, id est amicitiae coaetaneorum. Fratres enim sunt aequales et coaetanei. Et tales videntur esse unius disciplinae, et unius moris ut plurimum, eo quod mores sequuntur consuetudinem vitae, ut in secundo habitum est. Et ex hoc patet, quod tali amicitiae assimilatur amicitia quae est secundum timocratiam, in qua cives, qui praeficiuntur, sunt aequales et epiiches, idest virtuosi. Unde iustum est, quod in parte principentur, ita scilicet quod unus non habeat totum principatum sed particularem, ita quod in principatu aequentur; et sic etiam est amicitia inter eos. Et hoc etiam manifeste observatur in amicitia fratrum et coaetaneorum sive connutritorum.

[74399] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit: in transgressionibus autem etc., ostendit qualiter sit amicitia, secundum politias corruptas. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod in huiusmodi politiis est parum de amicitia. Secundo ostendit in qua earum sit minimum de amicitia, ibi: et minime in pessima etc.; tertio in qua earum sit plurimum, ibi, quae autem in democratiis et cetera. Dicit ergo primo, quod in transgressionibus, idest in politiis corruptis, sicut parum est de iustitia, ita etiam parum est de amicitia, quae est quodam modo circa idem iustitiae.

[74400] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit: et minime in pessima etc., ostendit in qua corruptarum politiarum sit minimum de amicitia. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, in quibus enim nihil et cetera. Tertio ostendit qualiter debeat intelligi quod dictum est, ibi, secundum quod quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod cum in corruptis politiis sit parum de amicitia, consequens est, quod minimum sit de amicitia in pessima politiarum corruptarum, scilicet in tyrannide, in qua aut nihil aut valde parum est de amicitia.

[74401] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 11 Deinde cum dicit in quibus enim etc., probat propositum. Quia enim amicitia in communicatione consistit, ut supra ostensum est, manifestum est, quod si inter imperantem et imperatum nihil sit commune, puta cum imperans suum proprium bonum intendit; neque amicitia inter eos esse poterit, sicut neque iustitia est inter eos, inquantum scilicet imperans usurpat sibi totum bonum, quod debetur imperato. Hoc autem accidit in tyrannide, quia tyrannus non intendit bonum commune, sed proprium, et sic ita se habet ad subditos sicut artifex ad instrumentum, et anima ad corpus, et dominus ad servum. Utitur enim tyrannus subditis ut servis.

[74402] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 12 Haec enim tria, quae dicta sunt, iuvantur ab his quae utuntur eis inquantum moventur ab eis, scilicet servus a domino, corpus ab anima, instrumentum ab artifice. Non tamen est amicitia utentium ad ea quibus utuntur; quia et si in aliquo prosunt eis, non intendunt per hoc bonum eorum nisi secundum quod refertur ad proprium bonum. Et hoc praecipue manifestum est de artifice in comparatione ad instrumenta inanimata, ad quae non est amicitia neque iustitia, quia non communicant in operatione humanae vitae. Et similiter non est amicitia ad equum vel bovem, quamvis sint animata. Et ita etiam non est amicitia domini ad servum inquantum est servus, quia non habent aliquid commune sed totum bonum servi est domini, sicut totum bonum instrumenti est artificis. Servus enim est quasi instrumentum animatum, sicut et e converso instrumentum est quasi servus inanimatus.

[74403] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit secundum quod quidem igitur etc., ostendit qualiter sit intelligendum quod dictum est. Et dicit, quod secundum praemissa non est amicitia domini ad servum inquantum est servus, est tamen amicitia ad ipsum inquantum est homo. Potest enim esse aliqua iustitia cuiuslibet hominis ad omnem hominem, in quantum possunt communicare in aliqua lege et in aliqua compositione, idest in aliquo pacto vel promisso, et per hunc etiam modum potest esse amicitia domini ad servum inquantum est homo. Et sic patet, quod in tyrannide, in qua principes utuntur subditis ut servis, parum est de amicitia et iustitia.

[74404] Sententia Ethic., lib. 8 l. 11 n. 14 Deinde cum dicit: quae autem in democratiis etc., ostendit in qua corruptarum politiarum sit plurimum de amicitia. Et dicit, quod in democratia: quia in hac politia illi qui principantur in multis intendunt ad commune bonum, inquantum volunt aequari populares insignibus, intendentes principaliter ad bonum popularium. Oligarchia autem medio modo se habet: quia neque intendit ad bonum multitudinis sicut democratia, neque ad bonum unius tantum sicut tyrannis, sed ad bonum paucorum.


Lectio 12

[74405] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 1 In communicatione quidem igitur et cetera. Postquam philosophus distinxit species amicitiae, secundum species politicae et oeconomicae communicationis, hic subdividit praedictas amicitiarum species. Et circa hoc duo facit. Primo ponit commune principium dividendi amicitias; secundo specialiter agit de quibusdam amicitiis, ibi, sed et cognata videtur et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit commune principium distinguendi amicitias: concludens ex praemissis, quod sicut supra dictum est, omnis amicitia in communicatione consistit.

[74406] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 2 Secundo ibi: dividet autem utique etc., distinguit secundum communicationem species amicitiae, de quibus minus videtur. Et dicit, quod secundum diversitatem communicationis potest aliquis distinguere abinvicem et ab aliis amicitiam cognatam, idest quae est inter consanguineos, et ethairicam, id est quae est inter connutritos. Cognati enim communicant in origine, etairi autem in nutritione.

[74407] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 3 Tertio ibi: politicae autem etc., distinguit secundum hoc amicitias, de quibus magis videtur. Et dicit quod amicitiae politicae, idest quae sunt inter concives, et quae sunt contribulium, idest inter homines eiusdem tribus, et quae sunt connavigantium, idest inter eos qui simul navigant, et quaecumque aliae tales, puta commilitantium vel constudentium, magis habent similitudinem communicationis quam cognata et etayrica; in his enim amicitiis manifeste confiteri oportet, quod ratio amicitiae sit communicatio. Inter quas et potest ordinari amicitia quae est inter eos qui simul peregrinantur. Sed in amicitia cognata et ethayrica non est aliquid praesens et permanens id in quo communicatur, unde magis latet.

[74408] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit: sed et cognata etc., determinat specialiter de quibusdam amicitiis. Et primo de amicitia cognata. Secundo de amicitia quae est inter virum et uxorem ibi, viro autem et uxori et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit cognatam amicitiam. Secundo proprietates partium singularium assignat, ibi, est autem ad parentes quidem et cetera. Circa primum tria facit. Primo agit de amicitia patris ad filium. Secundo de amicitia fratrum adinvicem, ibi, fratres autem adinvicem et cetera. Tertio de amicitia aliorum consanguineorum, ibi: nepotes autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit, quomodo se habeat paterna amicitia ad alias consanguineorum amicitias. Et dicit quod cum amicitia cognatorum videatur esse multifaria, idest in multas species divisa propter diversos consanguinitatis gradus, omnes tamen huiusmodi amicitiae dependent ex paterna sicut ex principio, ut ex sequentibus patebit.

[74409] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 5 Secundo ibi, parentes quidem enim etc., assignat rationem huius amicitiae. Et dicit, quod parentes diligunt filios eo quod sunt aliquid ipsorum. Ex semine enim parentum filii procreantur. Unde filius est quodammodo pars patris ab eo separata. Unde haec amicitia propinquissima est dilectioni qua quis amat seipsum, a qua omnis amicitia derivatur, ut in nono dicetur. Unde rationabiliter paterna amicitia ponitur esse principium. Filii autem diligunt parentes, inquantum habent esse ab eis, sicut si pars separata diligeret totum a quo separatur.

[74410] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 6 Tertio ibi: magis autem sciunt etc., comparat amicitiam paternam ad filialem. Et circa hoc tria facit. Primo praefert amicitiam paternam filiali. Secundo praefert amicitiam maternam paternae, ibi, ex his autem manifestum et cetera. Tertio manifestat quiddam quod dixerat, ibi: parentes quidem enim et cetera. Circa primum ponit tres rationes. Quarum prima talis est. Tanto aliquem rationabile est magis amare quanto magis cognoscit dilectionis causam. Sicut autem dictum est, causa quare parentes amant filios est, quia sunt aliquid ipsorum. Causa autem quare filii diligunt est, quia sunt a parentibus. Magis autem possunt scire patres qui sint ex eis nati, quam filii ex quibus parentibus sint orti. Parentibus enim nota fuit generatio, non autem filiis, qui nondum erant. Unde rationabile est quod parentes magis ament filios quam e converso.

[74411] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 7 Secundam rationem ponit ibi: et magis quo approximatur et cetera. Quae talis est. Ratio dilectionis in omni amicitia cognata est propinquitas unius ad alterum. Sed ille a quo, scilicet generans, propinquior est genito quam factum facienti, id est quam genitum generanti. Genitum enim, sicut dictum est, est quasi quaedam pars generantis separata. Unde videtur comparari ad generantem, sicut partes separabiles ad totum, puta dens vel capillus vel si quid est aliud huiusmodi; huiusmodi autem partes quae separantur a toto magnam propinquitatem habent ad totum, quia totum in se continet ipsas, non autem e converso et ideo ad partes vel nihil videtur attinere totum, vel minus quam e converso. Pars enim, etsi sit aliquid totius, non tamen est idem ipsi toti, sicut tota pars concluditur in toto. Unde rationabile est quod parentes magis diligant filios quam e converso.

[74412] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 8 Tertiam rationem ponit ibi, sed cum multitudine et cetera. Manifestum est enim quod amicitia per diuturnitatem temporis confirmatur. Manifestum est autem quod in maiori multitudine temporis parentes diligunt filios quam e converso; parentes enim diligunt filios statim natos. Sed filii diligunt parentes processu temporis quando accipiunt intellectum, idest intellectus usum, vel ad minus sensum ad discernendum parentes ab aliis. Nam a principio omnes viros appellant patres et feminas matres, ut dicitur in primo physicorum. Unde rationabile est quod parentes plus diligant filios quam e converso.

[74413] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 9 Deinde cum dicit: ex his autem etc., comparat maternam dilectionem paternae. Et dicit quod ex praedictis rationibus potest esse manifestum quare matres magis ament filios, quam etiam patres. Et hoc quidem manifestum est quantum ad primam rationem. Magis enim possunt scire matres qui sint eorum filii quam patres. Similiter etiam quantum ad tertiam; prius enim tempore matres ex convictu concipiunt amoris affectum ad filios quam patres. Sed quantum ad secundam rationem partim quidem sic, partim autem aliter se habet. Nam pater dat filio principaliorem partem scilicet formam, mater vero materiam, ut dicitur in libro de generatione animalium.

[74414] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit: parentes quidem enim etc., manifestat id quod dixerat in secunda ratione, quod scilicet filii magis sint proximi parentibus quam e converso. Hoc enim contingit, quia parentes diligunt filios, quasi seipsos. Filii enim qui ex parentibus generantur sunt quasi ipsi parentes, alteri ab eis existentes in hoc solum quod ab eis separantur, sed filii diligunt parentes non quasi aliquid ipsorum existentes, sed inquantum sunt ab eis nati.

[74415] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit: fratres autem etc., determinat de amicitia fraterna. Et primo ponit rationem huius amicitiae. Secundo ostendit per quid huiusmodi amicitia confirmetur, ibi, magnum autem et cetera. Dicit ergo primo, quod fratres se amant adinvicem ex eo quod ab eisdem nascuntur. Quae enim uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt quodammodo eadem. Unde, cum filii sint quodammodo idem parentibus, sicut dictum est, identitas filiorum ad illa, idest ad parentes, facit ipsos filios quodammodo esse idem. Et inde est quod fratres dicimus esse idem secundum sanguinem et secundum radicem et secundum alia huiusmodi. Et quamvis sanguis parentum (qui est radix communis) sit idem simpliciter, remanet tamen aliqualiter ista identitas etiam in filiis, qui dividuntur a parentibus et abinvicem.

[74416] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit: magnum autem etc., ostendit per quid huiusmodi amicitia confirmetur. Et dicit quod multum confert ad fraternam amicitiam quod fratres sint connutriti et propinqui secundum aetatem, quia naturaliter coaetanei seinvicem diligunt. Et homines etairi, idest simul nutriti, consueverunt esse unius moris, quod est causa mutuae dilectionis. Et inde est quod amicitia fraterna similis est etayricae, id est connutritivae.

[74417] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit: nepotes autem etc., determinat de amicitia aliorum consanguineorum. Et dicit quod nepotes et alii consanguinei appropinquant sibiinvicem propinquitate generis et amicitiae, inquantum sunt ex his, idest inquantum procedunt ex fratribus qui sunt filii eorumdem parentum. Ex hoc enim dicuntur consanguinei quod ab eisdem procedunt. Dicuntur autem huiusmodi magis vel minus propinqui, inquantum sunt propinquiores vel remotiores a praeduce, id est a prima radice consanguinitatis. Primum enim oportet accipere mensuram in omnibus.

[74418] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 14 Deinde cum dicit: est autem ad parentes etc., ponit proprietates praedictarum amicitiarum. Et primo paternae. Secundo fraternae, ibi, sunt autem et in fraterna et cetera. Tertio eius quae est inter alios consanguineos, ibi, analogum autem et cetera. Circa primum ponit duas proprietates. Quarum prima est quod filii habent amicitiam ad parentes, sicut ad quoddam bonum superexcellens, quia ipsi sunt maxime benefactores, inquantum ipsi sunt filiis causa essendi et nutriendi et disciplinae; et talis est etiam amicitia hominis ad Deum.

[74419] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 15 Secundam proprietatem ponit ibi: habet autem et cetera. Et dicit quod amicitia quae est inter filios et parentes habet etiam delectationem et utilitatem, tanto magis quam amicitia extraneorum quanto magis communem vitam gerunt. Ex quo provenit quod sunt sibiinvicem maxime utiles et delectabiles.

[74420] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 16 Deinde cum dicit: sunt autem etc., ponit proprietatem fraternae amicitiae. Et dicit quod in fraterna amicitia inveniuntur eadem quae inveniuntur in amicitia etayrica, id est connutritorum. Et si fratres sint epiiches, idest virtuosi et totaliter sibi similes in moribus, tanto magis ex connutritione est inter eos amicitia quanto sibiinvicem sunt proximiores. Et hoc quidem secundum tria. Primo quidem secundum diuturnitatem temporis, quia statim nati seinvicem dilexerunt. Secundo vero secundum perfectiorem similitudinem. Magis enim videntur esse unius moris fratres qui sunt ex eisdem geniti, et sic videntur habere eamdem naturalem dispositionem et sunt simul nutriti et similiter disciplinati a parentibus. Tertio secundum experientiam amicitiae, quia secundum multum tempus unus probavit alium, et ideo horum amicitia est maxima et firmissima.

[74421] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 17 Deinde cum dicit: analogum autem etc., ponit proprietatem amicitiae quae est inter alios consanguineos. Et dicit, quod ea quae pertinent ad amicitiam consanguineorum aliorum oportet accipere secundum proportionem amicitiae fraternae, quia alii consanguinei derivantur a fratribus, ut supra dictum est.

[74422] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 18 Deinde cum dicit: viro autem et uxori etc., determinat de amicitia viri et uxoris. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationes huius amicitiae. Secundo ostendit per quid huiusmodi amicitia confirmetur, ibi, coniunctio autem et cetera. Tertio respondet cuidam quaestioni, ibi, qualiter autem convivendum et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit proprias rationes huius amicitiae. Secundo ostendit quomodo haec amicitia se habeat ad communes rationes amicitiae, ibi: propter haec autem etc. Circa primum duo facit. Primo ponit propriam rationem huius amicitiae quae communiter competit tam hominibus quam aliis animalibus. Secundo ponit rationem quae proprie se habet ad homines, ibi, aliis quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod inter virum et uxorem videtur esse quaedam amicitia naturalis. Et hoc probat per locum a minori: homo enim est animal naturaliter politicum; et multo magis est in natura hominis quod sit animal coniugale. Et hoc probat duabus rationibus.

[74423] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 19 Quarum prima est quia ea quae sunt priora et necessariora magis videntur ad naturam pertinere: societas autem domestica, ad quam pertinet coniunctio viri et uxoris, est prior quam societas civilis sicut pars est prior toto. Est etiam magis necessaria, quia societas domestica ordinatur ad actus necessarios vitae, scilicet generationem et nutritionem. Unde patet quod homo naturalius est animal coniugale quam politicum. Secunda ratio est, quia procreatio filiorum, ad quam ordinatur coniunctio viri et uxoris, est communis aliis animalibus, et ita sequitur naturam generis. Et sic patet, quod homo magis est secundum naturam animal coniugale quam politicum.

[74424] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 20 Deinde cum dicit: aliis quidem igitur etc., assignat propriam rationem amicitiae coniugalis quae convenit tantum hominibus; concludens ex praemissis, quod in aliis animalibus est communicatio inter marem et feminam in tantum sicut dictum est, idest solum ad procreationem filiorum; sed in hominibus mas et femina cohabitant non solum causa procreationis filiorum, sed etiam propter ea quae sunt necessaria ad humanam vitam. Statim enim apparet quod opera humana quae sunt necessaria ad vitam sunt distincta inter marem et feminam; ita quod quaedam conveniunt viro, puta ea quae sunt exterius agenda, et quaedam uxori, sicut nere et alia quae sunt domi agenda. Sic igitur sibiinvicem sufficiunt, dum uterque propria opera redigit in commune.

[74425] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 21 Unde patet quod amicitia coniugalis in hominibus non solum est naturalis sicut in aliis animalibus, utpote ordinata ad opus naturae quod est generatio, sed etiam est oeconomica utpote ordinata ad sufficientiam vitae domesticae.

[74426] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 22 Deinde cum dicit propter haec autem etc., ostendit qualiter haec amicitia se habeat ad communes amicitiae rationes. Et dicit, quod ex praedictis apparet quod amicitia coniugalis habet utilitatem, inquantum scilicet per eam fit sufficientia vitae domesticae. Habet etiam delectationem in actu generationis, sicut et in ceteris animalibus. Et si vir et uxor sint epiiches, idest virtuosi, poterit eorum amicitia esse propter virtutem. Est enim aliqua virtus propria utriusque, scilicet viri et uxoris, propter quam amicitia redditur iucunda utrique. Et sic patet quod huiusmodi amicitia potest esse et propter virtutem et propter utile et propter delectabile.

[74427] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 23 Deinde cum dicit coniunctio autem etc., ostendit per quid firmetur huiusmodi amicitia. Et dicit, quod causa stabilis et firmae coniunctionis videntur esse filii. Et inde est quod steriles, qui scilicet carent prole, citius ab invicem separantur. Fiebat enim apud antiquos separatio matrimonii sterilitatis causa. Et huius ratio est quia filii sunt commune bonum amborum, scilicet viri et uxoris, quorum coniunctio est propter prolem. Illud autem quod est commune continet et conservat amicitiam quae, ut supra dictum est, in communicatione consistit.

[74428] Sententia Ethic., lib. 8 l. 12 n. 24 Deinde cum dicit: qualiter autem etc., respondet cuidam quaestioni: scilicet qualiter debeant convivere vir et uxor. Sed ipse respondet, quod quaerere hoc nihil est aliud quam quaerere qualiter se habeat id quod iustum est inter virum et uxorem. Sic enim debent adinvicem convivere, ut uterque servet alteri quod iustum est. Quod quidem diversificatur secundum diversos. Non enim idem iustum videtur esse observandum ad amicum et extraneum et connutritum et discipulum; et ideo huiusmodi consideratio pertinet ad oeconomicam, seu politicam.


Lectio 13

[74429] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 1 Trinis itaque existentibus et cetera. Postquam philosophus distinxit amicitiae species, hic ostendit qualiter in eis fiant accusationes seu conquestiones. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quid oporteat in amicitiis observari ad querimonias vitandas. Secundo ostendit in quibus amicitiis fiunt querimoniae, ibi, fiunt autem accusationes et cetera. Tertio ostendit quae sit ratio querimoniae, ibi, videtur autem quemadmodum iustum et cetera. Dicit ergo primo, quod sunt tres species amicitiae, sicut supra dictum est, scilicet propter virtutem, propter delectabile et propter utile. Et secundum unamquamque earum possunt amici se habere vel secundum aequalitatem vel secundum superexcellentiam. Et hoc manifestat per singulas species.

[74430] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 2 In amicitia enim quae est secundum virtutem possunt amici fieri et illi qui sunt aequaliter boni, et etiam melior peiori. Et similiter in amicitia delectabilis possunt esse aequaliter delectabiles, vel in hoc secundum excellentiam et defectum se habere. Et iterum in amicitia quae est propter utile possunt secundum utilitates adaequari, et etiam differre secundum magis et minus. Si igitur sint aequales amici secundum quamcumque speciem amicitiae, oportet quod adaequentur et quantum ad hoc quod est amare, ut scilicet aequaliter uterque ab altero diligatur, et quantum ad reliqua, sicut sunt obsequia amicorum. Si autem fuerint inaequales, oportet quod utrique eorum assignetur aliquid secundum proportionem excessus et defectus.

[74431] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit: fiunt autem accusationes etc., ostendit in quibus amicitiis fiant querelae. Et primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, qui quidem enim et cetera. Dicit ergo primo, rationabiliter contingere quod accusationes et querelae, prout scilicet unus amicus accusat alterum vel conqueritur de altero, fiunt vel in sola amicitia quae est propter utile, vel maxime in ea.

[74432] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 4 Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., manifestat propositum. Et primo ostendit quod in amicitia quae est propter virtutem non fit accusatio vel querela. Secundo, quod nec etiam multum fit in amicitia quae est propter delectabile, ibi, non omnino autem et cetera. Tertio ostendit quod maxime fit accusatio et querela in amicitia quae est propter utile, ibi, quae autem propter utile et cetera. Dicit ergo primo, quod illi qui sunt amici propter virtutem, prompti sunt ad hoc quod sibiinvicem benefaciant. Haec enim est propria operatio et virtutis et amicitiae, scilicet bene operari ad amicum. Et cum ita sit quod uterque ad hoc intendat, ut obsequatur amico, non potest contingere quod exinde proveniant accusationes et pugnae.

[74433] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 5 Nullus enim vult contristare eum qui se amat et sibi benefacit, sed, si sit gratus, ille qui recipit beneficium studet ad retribuendum per aliud beneficium. Et si detur quod unus eorum sit superexcellens, quamvis non tantum recipiat quantum impendit, tamen si sortitur illud quod appetit, non accusabit amicum suum. Hoc autem quod ab utroque appetitur est bonum, idest conveniens et honestum; et hoc est illud quod non excedit facultatem amici.

[74434] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 6 Deinde cum dicit: non omnino autem etc., ostendit qualiter se habeat circa amicitiam delectabilis. Et dicit quod neque etiam in amicitiis quae sunt propter delectationem passim fiunt accusationes et querelae, etsi aliquando contingant fieri. Si enim in mutua societate gaudent, uterque habet quod quaerit, scilicet delectationem. Et ideo nullus est locus querelae. Si autem unus ab altero delectationem non recipiat, ridiculum est quod ille alter eorum accuset illum qui delectationem non exhibet, cum in sua potestate habeat cum illo non morari.

[74435] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 7 Deinde cum dicit: quae autem propter utile etc., ostendit qualiter se habeat in amicitia utilis. Et dicit quod illa amicitia quae est propter utile, maxime patitur accusationes et querelas. Illi enim qui utuntur se invicem ad utilitatem, semper pluri indigent quam eis detur, et existimant quod minus recipiant quam eis conveniat. Et ideo conqueruntur quod non tanta recipiant quantis indigent; praesertim cum sint tantorum digni. E contrario autem benefactores dicunt, quod non possunt ad tanta danda sufficere quantis indigent illi qui ab eis bene patiuntur.

[74436] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 8 Deinde cum dicit: videtur autem, quemadmodum etc., assignat rationem, quare contingit querela in amicitia utilis. Et primo quantum ad aequales. Secundo quantum ad inaequales, ibi, differunt autem, et in his et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem. Secundo movet dubitationem, ibi, dubitationem autem habet et cetera. Circa primum duo facit: primo assignat rationem querelarum, quae sunt in amicitia utilis. Secundo docet huiusmodi querelas vitare, ibi, potenti autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit rationem. Secundo exponit quod dixerat, ibi, est autem legalis quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod duplex est iustum. Unum quidem, quod non est scriptum sed rationi inditum, quod supra nominavit iustum naturale. Aliud autem est iustum secundum legem scriptam, quod supra in quinto nominavit iustum legale.

[74437] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 9 Et similiter est duplex utilitas, quam oportet in amicitiis consequi. Quarum una est moralis, quando scilicet unus exhibet utilitatem alteri secundum quod pertinet ad bonos mores. Et haec utilitas respondet iusto non scripto. Alia autem est utilitas legalis, prout scilicet unus exhibet utilitatem alteri, secundum quod est lege statutum. Maxime igitur fiunt accusationes in amicitia utilis quando non secundum idem fit commutatio utilitatis; puta cum unus exhibet utilitatem secundum exigentiam legis, alter vero requirit eam secundum convenientiam bonorum morum. Et sic fit dissolutio amicitiae.

[74438] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit: est autem legalis etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad utilitatem legalem. Secundo quantum ad moralem, ibi, moralis autem et cetera. Dicit ergo primo, quod legalis utilitas consistit in dictis, idest in conventionibus, quae fiunt ex condicto utriusque. Et haec est duplex. Quaedam enim est omnino foralis, id est per modum emptionis et venditionis, quae scilicet est ex manu in manum, scilicet cum aliquis statim accipit quod ei promittitur pro obsequio impenso. Alia autem est liberalior, quae habet temporis dilationem, sed tamen determinatum est quid pro quo debeat dari. Et sic non est dubium, sed manifestum, quid sit debitum, est tamen hic quaedam amicabilis dilatio eius quod debetur. Et ideo apud quosdam talium, non oportet per aliquem iudicem iustitiam exhibere, sed fidelitatem servant in commutationibus et aestimatur quod propter hoc sint diligendi.

[74439] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 11 Deinde cum dicit: moralis autem etc., exponit quae sit moralis utilitas. Et dicit, quod moralis utilitas non consistit in dictis, id est in conventionibus quae fiunt ex condicto sed sicut consuevit aliquid gratis dari amico, ita unus dat cuicumque alii sine pacto foris expresso; sed tamen quantum ad intentionem ille qui dat dignum reputat, ut reportet aliquid aequale, vel etiam maius, ac si non esset gratis dans, sed accommodans. Si autem non hoc modo fiat commutatio, ut scilicet ille qui accepit restituat et solvat aequale aut maius, ille qui dedit accusabit recipientem et conqueretur de eo.

[74440] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 12 Consequenter autem assignat praedictorum causam. Et dicit, quod hoc quod dictum est, scilicet quod ille qui gratis dat retributionem quaerit, ideo accidit quia omnes vel plures volunt, idest approbant honesta, sed tamen in suis actibus eligunt ea quae sibi sunt utilia; quod autem aliquis benefaciat alteri non ea intentione, ut contra patiatur restitutionem beneficii, est honestum. Et ideo, ut homines sint aliis accepti, volunt videri hoc modo benefacere. Sed quod aliquis beneficia recipiat est utile et ideo homines (hoc) eligunt, quantumcumque aliud praetendant.

[74441] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 13 Deinde cum dicit: potenti autem etc., ostendit quomodo huiusmodi querimonia sit vitanda. Et dicit, quod ille qui recipit beneficium, si potest, debet retribuere secundum dignitatem eorum quae recepit, et hoc propria sponte, quia non debet aliquis facere amicum involuntarium, ut scilicet velit gratis accipere ab eo qui noluit gratis dare. Sed in hoc peccavit a principio ille qui beneficium accepit quod hoc passus est ab eo a quo non oportuit; non enim recepit beneficium a vero amico, neque ab homine qui beneficium contulit propter ipsum cui datum est, sed propter utilitatem inde speratam. Ille igitur qui beneficium recepit debet solvere danti, sicut fit in dictis, idest in conventionibus quae fiunt ex condicto. Et si potest reddere aequivalens ei quod recepit, debet confiteri, scilicet protestando, se totum restituisse. Si vero non possit reddere, neque etiam ille qui dedit beneficium dignum reputat ut sit ab eo exigendum.

[74442] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 14 Est ergo hoc observandum, quod tali benefactori, qui retributionem intendit, sit retribuendum, si recipiens possit. Sed a principio, quando homo beneficium recipit, debet attendere a quo recipiat; utrum scilicet ab amico gratis dante, vel ab eo qui retributionem quaerit, et similiter debet homo attendere in qua re beneficium recipiat, utrum scilicet possit recompensare vel non, ut sic sustineat se beneficiari vel non.

[74443] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 15 Deinde cum dicit dubitationem autem habet etc., movet dubitationem circa praedicta. Et primo proponit dubitationem. Et dicit, quod dubitatio est utrum retributionem faciendam oporteat mensurare secundum utilitatem eius qui recepit beneficium vel secundum operationem eius qui dedit beneficium.

[74444] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 16 Secundo ibi: patientes quidem enim etc., assignat rationem dubitationis. Illi enim, qui recipiunt beneficia intendentes attenuare suscepta beneficia, dicunt se talia recepisse a beneficis quae parva erant illis ad dandum et quae illi poterant de facili ab aliis recipere. E converso autem benefactores volentes magnificare sua beneficia, dicunt se contulisse maxima eorum quae habebant, et qualia non poterant ab aliis recipere et quod ea contulerunt in periculis et in magnis necessitatibus.

[74445] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 17 Tertio ibi: igitur propter utile etc., solvit dubitationem. Et dicit quod, si amicitia sit propter utile, mensura retributionis debet accipi secundum utilitatem quam percepit ille qui passus est beneficium. Iste enim est, qui indiguit beneficio. Et sufficit ei quod tentet reddere aequalem retributionem; tantum ergo fuit adiutorium benefactoris quantum recipiens fuit adiutus, et ideo tantum debet reddere quantum accepit de adiutorio. Et si plus faciat, melius est. In amicitiis autem quae sunt secundum virtutem, non sunt quidem accusationes, sicut supra dictum est.

[74446] Sententia Ethic., lib. 8 l. 13 n. 18 Est tamen in eis facienda recompensatio. Et hic electio vel voluntas conferentis beneficium habet similitudinem mensurae. Quia mensura uniuscuiusque generis est id quod est principale in genere illo. Principalitas autem virtutis et moris consistit in electione. Et ideo in amicitia quae est secundum virtutem, debet fieri recompensatio secundum voluntatem eius qui beneficium contulit, etiam si parvum aut nullum auxilium ex hoc est aliquis consequutus.


Lectio 14

[74447] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 1 Differunt autem et in his et cetera. Postquam philosophus ostendit qualiter fiant accusationes in amicitia utilis, quae est secundum aequalitatem, hic ostendit, quomodo fiant accusationes in amicitiis quae sunt secundum superexcellentiam. Et circa hoc tria facit. Primo proponit controversiam quae in talibus amicitiis fieri consuevit. Secundo assignat controversiae rationem, ibi, existimat enim melior etc.; tertio determinat veritatem, ibi, videtur autem uterque et cetera. Dicit ergo primo, quod etiam in amicitiis, quae sunt secundum superexcellentiam, est quaedam differentia et discordia inter amicos, dum uterque, scilicet et maior et minor, dignum reputat quod ipse plus habeat. Et si hoc non fiat, dissolvitur propter hoc amicitia.

[74448] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 2 Deinde cum dicit existimat enim etc., assignat rationem praedictae discordiae. Et primo ponit rationem quae movet maiores. Secundo rationem quam inducunt minores, ibi, indigens autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quantum ad amicitiam quae est secundum virtutem, ille qui est melior existimat conveniens esse sibi quod plus habeat. Si enim bono debetur bonum, conveniens est quod meliori plus de bono attribuatur. Et similiter in amicitia quae est secundum utile, ille qui est utilior aestimat quod ipse debeat plus habere.

[74449] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 3 Non enim oportet, sicut dicunt, quod ille qui est inutilis aequalia recipiat ei qui utilior est. Esset enim quaedam ministratio, idest servitus, et non amicitia, si commoda quae ex amicitia proveniunt non distribuerentur secundum dignitatem operum, ut scilicet ille qui melius operatur plus habeat. Existimatur enim, quod sicut in mercationibus ex communi pecunia plura recipiunt illi qui plus posuerunt, ita etiam debeat fieri in amicitia quod qui plura apposuit ad amicitiam plura recipiat.

[74450] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit: indigens autem etc., ponit rationem quam inducunt inferiores. E converso enim loquuntur indigens in amicitia utilis et deterior in amicitia virtutis. Dicunt enim, quod ad amicum excellentem in bono pertinet quod ipse sufficienter provideat amicis indigentibus. Nulla enim videretur esse utilitas, quod aliquis inferior esset amicus alicui virtuoso vel potenti, si nihil ab eo recipere debeat.

[74451] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 5 Deinde cum dicit: videtur autem etc., determinat veritatem. Et primo proponit veritatem. Secundo manifestat eam, ibi: virtutis quidem enim etc.; tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod et utique et cetera. Dicit ergo primo quod uterque, scilicet et superior et inferior, recte videtur aestimare id quod dignum est, quia utrique oportet aliquid plus dare, non tamen de eodem; sed ei qui superexcellit debet plus dari de honore, ei autem qui indiget debet plus dari de lucro.

[74452] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 6 Deinde cum dicit: virtutis quidem enim etc., manifestat quod dictum est. Et primo per rationem. Secundo per exemplum, ibi, sic autem habere et cetera. Tertio probat quiddam quod dixerat, ibi: possibile enim et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo superexcellenti debet dari plus de honore, quia honor est propria retributio pro operibus virtutis et pro beneficiis praestitis, in quibus excedunt maiores. Sed per lucrum praestatur auxilium contra indigentiam, quam patiuntur inferiores.

[74453] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 7 Deinde cum dicit: sic autem habere hoc etc., manifestat idem per exemplum. Sic enim videmus accidere in urbanitatibus, id est in dispositionibus civitatum; non enim in civitatibus honoratur ille qui nullum bonum tribuit communitati, sed ei qui aliquod beneficium communitati contulit, datur commune bonum, quod est honor. Non enim de facili contingit, quod aliquis a communitate simul et divitias et honores recipiat. Non enim aliquis sustineret quod haberet minus quantum ad omnia; scilicet et quantum ad divitias et quantum ad honores. Sed ei qui diminutus est in pecuniis propter expensas quas in servitium communitatis fecit, tribuunt civitates honorem, ei vero, qui propter sua servitia expectat dona, tribuunt pecunias.

[74454] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 8 Dictum est enim supra, quod illud quod est secundum dignitatem observatum et exhibitum facit aequalitatem proportionalem in amicitiis et sic amicitias conservat. Sicut igitur civitates quibusdam exhibent honores, quibusdam pecuniam secundum eorum dignitatem, sic faciendum est quando sunt amici inaequales: ut scilicet ei qui suo beneficio in pecuniarum exhibitione utilis fuit, vel qui opera virtuosa peregit, reddatur honor, ita quod retributio fiat, etsi non de aequivalenti, tamen de eo quod fieri potest.

[74455] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 9 Deinde cum dicit possibile enim etc., probat quod sufficiat reddere quod contingit; quia amicitia requirit id quod est possibile amico, non autem semper id quod esset dignum, quia quandoque non esset possibile. Non enim potest in omnibus beneficiis retribui condignus honor, sicut patet in honoribus qui exhibentur Deo et parentibus, quibus nullus potest aliquando retribuere condignum. Si tamen aliquis famuletur Deo et parentibus secundum suam potentiam, videtur esse epiiches, idest virtuosus.

[74456] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 10 Deinde cum dicit propter quod et utique etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Et primo concludit ex dictis, quod non licet filio abnegare patrem, sed patri licet quandoque abnegare filium.

[74457] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 11 Secundo ibi: debentem enim etc., manifestat, quod dictum est, duabus rationibus. Quarum prima est quia filius, cum sit constitutus debitor patri propter suscepta beneficia, debet ei retribuere, nec potest aliquid dignum facere beneficiis receptis. Unde semper remanet debitor. Et ideo non licet ei abnegare patrem. Sed illi quibus debetur aliquid, habent potestatem dimittendi eos qui sibi debent. Et ita pater habet potestatem dimittendi filium.

[74458] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 12 Secundam rationem ponit ibi simul autem forte et cetera. Et dicit, quod nullus filius videtur recedere a patre abnegando ipsum, nisi forte per excellentem malitiam, quia, praeter amicitiam naturalem quae est inter filium et patrem, humanum est, quod aliquis non expellat eum qui sibi auxiliatus est. Et ita iniquissimum est, quod filius expellat patrem. Sed si filius sit malus, pater debet fugere eum vel ad minus non dare magnam operam ad providendum ei sufficienter, quia per hoc in malitia cresceret. Multi enim sunt qui volunt bene pati ab aliis, sed fugiunt benefacere ac si hoc esset inutile.

[74459] Sententia Ethic., lib. 8 l. 14 n. 13 Ultimo autem epilogando concludit quod de his, quae ad species amicitiae pertinent in tantum dictum est. Et sic terminatur sententia octavi libri.


Liber 9
Lectio 1

[74460] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 1 In omnibus autem dissimilium et cetera. Postquam philosophus ostendit quid est amicitia, et determinavit de amicitiae speciebus, hic in nono libro determinat de amicitiae proprietatibus. Et primo ponit proprietates amicitiae. Secundo movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, dubitatur autem utrum oportet et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat ea quae pertinent ad conservationem et dissolutionem amicitiae. Secundo determinat de amicitiae effectibus, ibi, amicabilia autem quae ad amicos et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat ea quae pertinent ad conservationem amicitiae. Secundo determinat quaedam, quae pertinent ad dissolutionem ipsius, ibi, habet autem dubitationem et de eo et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit id quod est amicitiae conservativum. Secundo ostendit quomodo per huius defectum amicitia turbatur, ibi: hic quidem igitur inventa est et cetera. Tertio docet remedia contra huiusmodi periculum, ibi: dignitatem autem et cetera.

[74461] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 2 Et quia in amicitiis aequalium manifestum est, quod amicitia conservatur per hoc quod aequivalens redditur, manifestat primo qualiter possit conservari amicitia, quae est dissimilium personarum adinvicem, quod magis dubium esse videbatur. Et dicit, quod in omnibus talibus amicitiis dissimilium personarum puta patris ad filium, regis ad subditum, et sic de aliis, adaequat et conservat amicitiam hoc, quod exhibetur analogum, id est id quod est proportionale utrique. Et hoc manifestat per exemplum eius quod accidit in politica iustitia, secundum quam, ut dictum est in V: coriario pro calciamentis quae dedit fit retributio secundum dignitatem, quod est secundum proportionem; et idem est de textore, et de reliquis artificibus.

[74462] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit: hic quidem igitur etc., ostendit quomodo propter defectum analogi turbatur amicitia. Et circa hoc duo facit. Primo proponit causam quare huiusmodi perturbatio contingere non potest circa iustitiae commutationem. Et dicit, quod hic, scilicet in commutationibus politicis inventa est quaedam communis mensura, scilicet denarius, ad quem sicut ad mensuram omnia, commutabilia referuntur. Et eorum pretium per denarios mensuratur. Et ideo certum esse potest quid pro quo reddendum sit. Sed ea quae secundum amicitiam commutantur, puta affectus et obsequia amicorum, appretiari pecunia non possunt.

[74463] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 4 Et ideo secundo ibi, in amicitia autem etc., ostendit quomodo propter defectum analogi amicitia perturbatur. Et primo ostendit ex eo quod non fit recompensatio ab uno amico alteri. Secundo ex eo quod non recompensatur id quod quaerebatur, ibi, contendunt autem et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit causam perturbationis amicitiae. Secundo ostendit in quibus amicitiis hoc contingat, ibi, accidunt autem talia et cetera. Circa primum considerandum est, quod recompensatio amicitiae attenditur secundum duo. Primo quidem quantum ad interiorem affectum amoris, et quantum ad hoc dicit, quod quandoque in amicitia contingit quod amator accusat eum quem amat, quoniam cum ipse superabundanter amet, non redamatur ab eo quem amat. Et quandoque sua accusatio est iniusta, puta si contingat, quod nihil habeat in se unde sit dignus amari. Secundo fit recompensatio amicitiae quantum ad exteriora dona vel obsequia. Et quantum ad hoc dicit, quod multoties ille qui amatur accusat amatorem, quia cum prius repromiserit sibi omnia, tandem nihil perficit.

[74464] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit: accidunt autem etc., ostendit in quibus amicitiis haec contingant. Et dicit, quod praedictae mutuae accusationes inter amatorem et amatum accidunt, quando amator amat amatum propter delectationem, amatus autem amat amatorem propter utile. Contingit autem quandoque, quod ista non existunt; quia scilicet nec amatus exhibet amatori delectationem nec amator amato utilitatem, et ideo fit dissolutio amicitiae, cum non permaneant illa, propter quae sola amicitia erat. Non enim seinvicem propter seipsos amabant, sed propter praedicta, scilicet utilitatem et delectationem, quae non sunt permanentia, et ideo nec tales amicitiae sunt permanentes. Sed, sicut supra dictum est, amicitia quae est propter bonos mores est permanens, quia secundum eam amant seinvicem amici propter seipsos.

[74465] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit contendunt autem etc., ostendit quomodo amicitia turbatur per hoc quod non recompensatur id quod quaerebatur, sed aliud. Et dicit, quod multoties amici contendunt adinvicem, cum non recompensentur eis illa quae appetunt, sed quaedam alia. Cum enim aliquis non potitur eo quod desiderat, simile est ac si nihil ei fieret. Et ponit exemplum de quodam cytharoedo, cui quidam repromisit, quod quanto melius cantaret, tanto plus ei daret; cum autem in mane post cantum petiisset repromissiones sibi adimpleri, respondit promissor, quod ipse pro delectatione reddiderat ei delectationem, quia versa vice in aliquo eum delectaverat. Et si quidem citharoedus quaerebat delectationem, sufficienter se habet recompensatio facta. Si vero promissor quaerebat delectationem, cytharoedus autem lucrum, non est bene facta communicatio, quia unus eorum habet quod quaerebat, alius autem non. Ille enim qui exhibet aliquid, ad illa attendit quibus indiget, et horum gratia dat illa quae dat.

[74466] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit dignitatem autem etc., docet remedia contra praedictas amicitiae turbationes. Et circa hoc duo facit. Primo docet quae sint observanda, ad hoc quod pax amicitiae conservetur. Secundo determinat quamdam dubitationem, ibi, dubitationem autem habent et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit ad quem pertineat aestimare dignam recompensationem in amicitiis. Secundo ostendit qualiter huiusmodi recompensatio fiat, ibi, in quibus autem non fit et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod aestimatio dignae recompensationis pertinet ad eum qui primo accepit beneficium. Secundo ostendit quomodo ex eius defectu sequitur accusatio in amicitiis, ibi, praeaccipientes autem et cetera.

[74467] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 8 Dicit ergo primo, quod ordinare dignitatem recompensationis pertinet ad utrumque: scilicet ad eum qui ante dedit, et ad eum qui ante accepit beneficium. Sed tamen ille qui ante dedit, videtur concedere iudicium recompensationis illi qui accepit, sicut dicitur de Protagora philosopho, quod cum doceret discipulos, iubebat quod discipulus honoraret eum muneribus quantum dignum sibi videbatur dare pro his quae eo docente sciebat; et tantum accipiebat ab unoquoque eorum. In talibus enim amicitiae obsequiis sufficit quibusdam quod eis redditur secundum aestimationem recipientium beneficia. Et sic videntur sufficienter mercedem recipere; quia merces datur viro, scilicet benefico, non autem rei exhibitae. Et ideo sufficiens videtur esse merces quae sufficit viro, etiam si non aequiparet beneficium.

[74468] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit praeaccipientes autem etc., ostendit quomodo perturbatio amicitiae provenit ex defectu eorum qui primo accipiunt. Et dicit, quod illi qui primo accipiunt pecuniam, ante scilicet quam serviant, deinde nihil faciunt eorum quae promiserunt, quia forte promissiones fuerunt superfluae, convenienter accusantur, quia non perficiunt ea quae promiserunt. Et hoc coguntur facere sophistae, quia pro omnibus quae sciunt nihil daretur eis, si committerent arbitrio discentium sicut Protagoras faciebat, eo quod tota eorum scientia in quibusdam apparentibus et frivolis consistit. Sic igitur isti convenienter accusantur, dum non faciebant illa pro quibus mercedem accipiebant.

[74469] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit: in quibus autem etc., ostendit quomodo debeat fieri recompensatio in amicitiis. Et primo quantum ad amicitias quae sunt secundum virtutem. Secundo quantum ad alias amicitias, ibi, non tali autem existente et cetera. Dicit ergo primo, quod si non fiat collatio beneficii propter confessionem, idest promissionem alicuius certi ministerii, sicut in praedictis fiebat: (contingit quandoque) quod illi qui ante dant beneficia aliquibus propter ipsos accipientes, et non intuitu alicuius recompensationis. Manifestum est ex praedictis in VIII quod tales sunt inaccusabiles. Hoc enim pertinet ad amicitiam quae est secundum virtutem, in qua facienda est retributio, respiciendo ad electionem, sive affectum facientis. Electio enim maxime pertinet ad amicitiam et virtutem, sicut supra dictum est.

[74470] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 11 Et sicut hoc observatur in amicitia quae consistit in communicatione virtutis, sic etiam observandum est in communicatione philosophiae, puta inter magistrum et discipulum. Non enim dignitas philosophiae quam quis addiscit, potest mensurari secundum pecuniam nec potest discipulus aequivalens pretium magistro reddere; sed forte reddendum est illud quod sufficit, sicut etiam Deo et parentibus.

[74471] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 12 Deinde cum dicit: non tali autem etc., ostendit qualiter fiat recompensatio in aliis amicitiis. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quantum enim et cetera. Tertio respondet tacitae quaestioni, ibi, oportet autem forte et cetera. Dicit ergo primo, quod si non sit talis datio, quod scilicet aliquis det amico propter seipsum sed in aliquo recipiendo sit dantis intentio, oportet quod fiat retributio quae videatur ambobus digna, scilicet et danti et accipienti. Et si hoc non contingat, debet aestimare dignam compensationem ille qui prius habuit beneficium. Et hoc non solum est necessarium, sed etiam iustum.

[74472] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit quantum enim utique etc., probat propositum. Et primo per rationem. Secundo per auctoritatem legis, ibi, alicubi autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quantum aliquis est adiutus per beneficium amici in amicitia utilis, aut quantum acceptat delectationem in amicitia delectabilis, tantum dignum est quod recompenset, quia sic etiam videtur fieri in emptionibus, quod scilicet quantum aliquis aestimat rem, pro tanto emat eam. Quantum autem aliquis sit adiutus ex beneficio, vel quantum acceptet delectationem, ipse maxime scire potest qui est adiutus vel delectatus. Et ideo necessarium et iustum est quod eius existimationi committatur recompensatio.

[74473] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 14 Deinde cum dicit: alicubi autem etc., ostendit idem ex auctoritate legis. Et dicit quod in aliquibus civitatibus lege statuitur, quod non fiat aliqua vindicta circa voluntarias conventiones si postea aliquis eorum se deceptum reputet, quasi oporteat ut, si aliquis voluntarie credidit alicui beneficium suum vel obsequium, quod solvatur secundum eius iudicium cui credidit secundum modum primae communicationis. Existimant enim legislatores quod ille cui a principio concessum est, magis iuste debet ordinare recompensationem quam ille qui ei concessit. Et hoc ideo, quia multa sunt quae non aequaliter appretiantur illi qui iam habent ea et illi qui de novo volunt ea accipere. Videtur enim singulis quod propria bona quae dant sint digna multo pretio. Sed tamen retributio debet fieri in tantum quantum aestimant recipientes.

[74474] Sententia Ethic., lib. 9 l. 1 n. 15 Deinde cum dicit: oportet autem etc., respondet tacitae quaestioni dicens, quod ille qui recipit beneficium debet appretiare ipsum non secundum hoc quod ei videtur dignum postquam iam habet, sed quantum appretiabatur antequam haberet. Solent enim homines appretiari bona temporalia adepta minus quam quando ea non habita cupiebant, et praecipue in necessitate existentes.


Lectio 2

[74475] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 1 Dubitationem autem habent et cetera. Postquam philosophus ostendit quod amicitia conservatur per recompensationem proportionalem, hic movet quasdam dubitationes circa beneficia amicorum et recompensationes eorundem. Et primo movet dubitationes. Secundo solvit eas, ibi, igitur omnia talia et cetera. Circa primum movet tres dubitationes. Quarum prima est: utrum circa omnia oportet magis beneficia patri (attribuere) et oboedire ei quam quibuscumque personis aliis, vel circa quaedam sit magis obediendum aliis: puta quod laborans, idest infirmus, magis debet obedire medico quam patri; et homo bellicosus magis debet ordinari praecepto ducis exercitus quam praecepto patris. Secunda dubitatio est, utrum aliquis magis debeat ministerium exhibere amico suo vel homini virtuoso. Tertia dubitatio est utrum homo debeat magis retribuere benefactori pro gratia suscepta quam dare amico, si ita contingat quod homo non possit utrique satisfacere.

[74476] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 2 Deinde cum dicit igitur omnia talia etc., solvit praedictas quaestiones. Et primo solvit in generali; secundo solvit in speciali, ibi: et beneficia quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod omnia huiusmodi determinare per certitudinem non est facile, quia circa praedicta potest attendi differentia multipliciter et secundum omnem modum: scilicet secundum magnitudinem et parvitatem, puta quod aliquis est virtuosus, vel amicus, vel benefactor, vel multum vel parum. Et similiter quandoque est differentia secundum bonum et necessarium: puta ministrare virtuoso seu amico videtur esse melius, sed ministrare benefactori videtur esse magis necessarium. Hoc tamen in talibus est manifestum quod non omnia sunt eidem exhibenda; sed quaedam eis, quaedam aliis.

[74477] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: et beneficia quidem etc., solvit praemissas quaestiones in speciali. Et primo solvit tertiam dubitationem. Secundo solvit primam, per quam etiam datur intelligi solutio secundae, ibi, quoniam quidem igitur non eadem et cetera. Circa primum tria facit. Primo docet quid sit communiter observandum. Et dicit quod ut in pluribus magis debet homo retribuere benefactori quam dare gratis amico, si utrumque fieri non possit: sicut etiam magis debet reddi mutuum quam gratis dari amico. Eodem enim modo homo tenetur secundum moralem honestatem ad retribuendum beneficia, sicut secundum legalem iustitiam ad mutuum reddendum.

[74478] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 4 Secundo ibi: forte autem neque hoc etc., ponit casum in quo fallit hoc quod dicitur. Et dicit quod forte hoc quod dictum est non est semper observandum, puta in casu in quo aliquis potest liberari a latronibus, potest esse dubitatio quid horum trium sit potius faciendum. Quorum primum est, utrum scilicet homo debeat liberare de manu latronum eum qui quandoque ipsum solvit a vinculis, quicumque ille sit. Secundum est, si benefactor non sit captus et petat sibi in aliquo alio satisfieri, an sit ei retribuendum. Tertium est, utrum homo debeat liberare patrem a latronibus: et hoc tertium est prae omnibus magis eligendum. Videtur enim quod homo debeat magis liberare patrem etiam quam seipsum.

[74479] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 5 Tertio ibi: quod igitur dictum est etc., ostendit qualiter sit observandum quod prius dictum est. Et primo ostendit propositum. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, quod quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod illud quod dictum est, scilicet quod debitum sit reddendum magis quam gratis dandum, est universaliter observandum. Sed si gratuita donatio excedat in bono virtutis, puta si sit alicui multum virtuoso ministrandum, vel si excedat in necessario, puta cum imminet alicui liberare patrem, debet magis ad hoc declinare. Quandoque enim contingit quod non potest aequiparari hoc quod aliquis retribuit beneficiis praeexistentibus alicui gratuitae dationi: puta cum ex una parte aliquis beneficium confert ei quem scit esse virtuosum, ex alia parte fit retributio ei quem aliquis aestimat malum esse.

[74480] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 6 Nec est mirum, si benefactori quandoque non est retribuendum, quia neque etiam accommodanti quandoque debet homo reaccommodare; contingit enim quandoque quod aliquis malus accommodet alicui virtuoso, aestimans se acquirere aliquod lucrum ex eo. Virtuosus autem non sperat lucrum si mutuet malo; si igitur secundum veritatem ita se habet quod ille sit malus, manifestum est quod non est aequalis dignitas quod retribuatur ei et quod detur bono. Si autem non ita se habet quod benefactor sit malus, sed ita existimat ille qui recepit beneficium, non videtur inconveniens facere, si magis det gratis studioso.

[74481] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Patet enim ex his quae nunc dicta sunt, verum esse id quod multotiens dictum est, scilicet quod rationes quae sunt circa actiones et passiones humanas non possunt habere aliquid determinatum secundum certitudinem, sicut nec ea circa quae sunt.

[74482] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., solvit primam dubitationem. Et primo ostendit quod non omnia sunt patri exhibenda. Secundo determinat quae quibus exhibenda sint, ibi: videbitur autem utique et cetera. Dicit ergo primo non esse immanifestum quod non sunt eadem omnibus reddenda. Unde nec patri sunt reddenda omnia, sicut nec apud gentiles omnia sacrificantur Iovi, sed quaedam aliis diis. Quia ergo alia debentur parentibus et fratribus et amicis et benefactoribus singulis eorum sunt attribuenda ea quae sunt eis propria et quae ad eos pertinent. Et eadem ratio est de virtuosis.

[74483] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 10 Et hoc etiam homines observare videntur: quia ad nuptias, secundum quas fit propagatio generis, vocant homines cognatos, quibus est commune genus. Et similiter ad actiones quae sunt circa nuptias vocantur consanguinei. Et propter eamdem rationem aestimant homines quod consanguinei debeant occurrere in kedea, id est in conventione in qua tractatur de nuptiis agendis.

[74484] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit: videbitur autem etc., ostendit quae quibus sint attribuenda. Et primo manifestat propositum. Secundo ostendit in quibus hoc sit facile et in quibus difficile: ibi: eorum quidem igitur et cetera. Dicit ergo, quod in his quae pertinent ad sustentationem quae est per nutrimentum, videtur quod filii maxime debeant sufficientiam praebere parentibus. Sunt enim in hoc debitores eis, sicut causis essendi per generationem. Unde et circa haec quae pertinent ad conservationem ipsius esse, magis debent subvenire parentibus quam sibiipsis. Similiter etiam parentibus debent homines honorem tamquam causis essendi, sicut et diis.

[74485] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 12 Non tamen omnem honorem debent homines parentibus: quia neque eumdem honorem debent patri et matri, neque iterum patri debet homo honorem qui debetur sapienti vel qui debetur duci exercitus. Sed patri debet homo honorem paternum et matri maternum. Similiter etiam et cuilibet seni debetur honor propter aetatem in assurgendo et inclinando eis et in huiusmodi. Amicis autem et fratribus debet homo fiduciam et communicationem omnium. Et similiter consanguineis et his qui sunt unius tribus, et concivibus et reliquis huiusmodi semper tentandum est attribuere id quod est proprium unicuique, et adaptare singulis ea quae eis competunt secundum proprietatem, puta aetatis et virtutem, puta sapientiae, et usum officii, sicut duci exercitus.

[74486] Sententia Ethic., lib. 9 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit: eorum quidem igitur etc., ostendit in quibus hoc sit facile et difficile. Et dicit quod iudicium de talibus est facile in his quae sunt unius generis, puta quod magis est subveniendum magis consanguineo inter duos consanguineos, vel magis sapienti inter duos sapientes. Sed difficilius est iudicare de differentibus: puta utrum magis sit subveniendum sapientiori, vel magis consanguineo. Et quamvis hoc sit difficile determinare, non tamen oportet recedere ab huiusmodi consideratione; sed determinare id quod dictum est, sicut fieri potest.


Lectio 3

[74487] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 1 Habet autem dubitationem et cetera. Postquam philosophus determinavit de his quae pertinent ad conservationem amicitiae, hic determinat ea quae spectant ad eius dissolutionem. Et circa hoc duo facit. Primo inquirit quando debeat dissolvi amicitia. Secundo ostendit qualiter homo se debeat habere ad amicum post amicitiae dissolutionem, ibi: utrum igitur nihil alienius et cetera. Circa primum duo facit. Primo inquirit de dissolutione amicitiae ad eos qui mutantur a pristina conditione. Secundo de dissolutione amicitiae ad eos qui in eodem statu permanent, ibi, si autem hic quidem permaneat et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit dubitationem. Secundo ponit solutionem quantum ad amicitiam utilis et delectabilis, ibi: vel ad eos quidem etc.; tertio quantum ad amicitiam quae est propter virtutem, ibi, si autem acceptet et cetera. Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum debeat dissolvi amicitia vel non debeat ad eos qui non permanent in eadem conditione secundum quam amici erant.

[74488] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit vel ad eos quidem etc., solvit dubitationem quantum ad amicitiam utilis vel delectabilis. Et primo ostendit qualiter huiusmodi amicitiae dissolvantur. Secundo ostendit quomodo circa eas fiant iustae accusationes, ibi, accusabit autem et cetera. Dicit ergo primo, quod non est inconveniens, si dissolvatur amicitia ad eos qui sunt amici propter utile vel propter delectabile cessante utilitate vel delectatione; quia secundum has amicitias homines amant delectationem et utilitatem, non personas hominum propter seipsas. Unde, deficiente utilitate vel delectatione, rationabile est quod desinat amicitia.

[74489] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit: accusabit autem etc., ostendit quomodo circa huiusmodi amicitias oriantur iuste accusationes. Et dicit quod iuste aliquis accusabit illum qui cum amet propter utilitatem vel delectationem, simulat se amare propter moralem virtutem. Ut enim in principio huius tractatus dictum est, plures sunt differentiae amicitiae. Unde potest contingere quod non similiter, idest secundum unam amicitiae speciem, aliqui sunt amici et existimantur esse, puta si sunt amici propter utilitatem et existimantur esse propter virtutem. Et in hoc casu, si ille qui se existimat amari propter virtutem decipiatur ex seipso, ita quod ille qui eum amat nihil operetur ad huiusmodi deceptionem, ille qui deceptus est debet causari contra se ipsum;

[74490] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 4 Sed quando decipitur per alterius simulationem, iustum est quod accuset decipientem, multo magis quam eos qui corrumpunt numismata, in quantum malignitas illius qui simulat virtutem consistit in operatione quae est circa rem honorabiliorem. Multo enim honorabilior virtus quam pecunia: unde qui falso simulant virtutem, maligniores sunt his qui fingunt falsam monetam.

[74491] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit: si autem acceptet etc., solvit praedictam quaestionem quantum ad amicitiam quae est secundum virtutem. Et primo ostendit quod ad eos qui non permanent in virtute est amicitia dissolvenda. Secundo quomodo sit dissolvenda, ibi, utrum igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo iterat quaestionem. Si enim aliquis acceptet ad suam amicitiam quasi bonum et postea fiat malus, ita quod eius malitia videatur manifeste, quaestio est: utrum debeat postmodum amari.

[74492] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 6 Secundo ibi: vel non possibile etc., solvit hanc quaestionem. Et dicit duo, quorum unum est: quod non est possibile quod ille cuius malitia manifestatur, ametur a virtuoso, quia virtuoso non potest esse amabile quodcumque, sed solum bonum honestum. Secundum est, quod non oportet eum qui iam factus est malus amari; idest non est utile neque decens, quia non oportet quod homo amet malum neque assimiletur pravo viro. Et hoc sequeretur si conservaretur amicitia ad eum qui est malus. Dictum est enim supra, quod simile simili est amicum: et ita non potest esse quod diu conservetur amicitia ad malum nisi sit aliqua similitudo malitiae.

[74493] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit: utrum igitur etc., ostendit qualiter sit talis amicitia dissolvenda. Et primo proponit quaestionem: utrum scilicet homo statim debeat dissolvere amicitiam ad eum qui factus est malus.

[74494] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 8 Secundo ibi: vel non omnibus etc., solvit quaestionem. Et dicit quod hoc non est faciendum in omnibus, ut statim amicitia dissolvatur; sed solum in illis qui propter magnitudinem malitiae sunt insanabiles, id est non possunt de facili reduci ad statum virtutis. Si autem aliqui sunt qui suscipiant directionem, ut scilicet possint reduci ad statum rectitudinis, magis est eis auxilium ferendum ad recuperandum bonos mores quam ad recuperandum substantiam amissam, inquantum virtus melior est et magis propria amicitiae quam pecunia. Cum autem dissolvit aliquis amicitiam ad eum qui factus est malus non videtur aliquid inconveniens facere: quia non erat amicus huic vel tali, idest vitioso, sed virtuoso. Et ideo, ex quo alteratur a prima dispositione, amicus qui non potest eum reducere ad salutem, convenienter recedit ab eius amicitia.

[74495] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit: si autem hic quidem etc., agit de dissolutione amicitiae (ad eos qui in eodem statu permanent). Et primo movet quaestionem. Si enim unus amicorum permaneat in pristino statu; alius autem fiat magis virtuosus, ita quod fiat magna differentia virtutis inter utrumque; quaestio est utrum ille qui profecit in virtute debeat uti ut amico illo qui non profecit.

[74496] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 10 Secundo ibi: vel non contingit etc., solvit quaestionem. Et dicit quod hoc non est possibile, ut scilicet proficiens conservet amicitiam ad non proficientem. Et hoc maxime apparet in magna distantia amicorum: puta in amicitiis quae fiunt ex pueritia. Si enim unus permanet puer secundum mentem, alius autem fiat optimus vir, non poterunt remanere amici, cum non complaceant sibi in eisdem, neque etiam de eisdem gaudeant et tristentur. Et sine hoc non potest amicitia conservari, ad quam maxime requiritur quod amici convivant. Non possunt autem sibiinvicem convivere, nisi eadem eis placeant et de eisdem gaudeant et tristentur. Et de his dictum est supra.

[74497] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 11 Deinde cum dicit: utrum igitur nihil etc., inquirit qualiter aliquis se debeat habere ad amicum post amicitiae dissolutionem. Et primo movet quaestionem, utrum scilicet post dissolutionem amicitiae nihil alienius vel familiarius se debeat homo habere ad amicum, quam si nunquam de praeterito fuisset amicus.

[74498] Sententia Ethic., lib. 9 l. 3 n. 12 Secundo ibi: si autem memoriam etc., solvit quaestionem. Et dicit, quod, quia oportet habere memoriam praeteritae consuetudinis, sicut existimamus, quod magis debeat homo aliquid exhibere amicis quam extraneis, ita etiam et his qui in praeterito fuerunt amici debet homo se magis exhibere propter praeteritam amicitiam, nisi in uno casu, scilicet quando propter abundantem malitiam facta est dissolutio amicitiae; tunc enim nihil familiarius homo debet exhibere ei ad quem dissolvit amicitiam.


Lectio 4

[74499] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 1 Amicabilia autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de conservatione et dissolutione amicitiae, hic agit de eius effectibus. Et primo ostendit, qui sunt effectus amicitiae. Secundo determinat de eis, ibi, benevolentia autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit, qui sunt amicitiae effectus; secundo ostendit quomodo ad eos se habeant boni, ibi, ad se ipsum autem etc.; tertio quomodo ad praedicta se habeant mali, ibi, videntur autem dicta et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit originem effectuum sive actuum amicitiae. Secundo enumerat huiusmodi effectus vel actus, ibi, ponunt enim amicum et cetera. Dicit ergo primo, quod amicabilia id est amicitiae opera, quibus aliquis ad amicos utitur, et secundum quae determinantur amicitiae, videntur processisse ex his quae sunt homini ad seipsum. Sic enim videtur esse unus homo alteri amicus, si eadem agit ad amicum quae ageret ad seipsum.

[74500] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit: ponunt enim amicum etc., enumerat opera amicitiae. Et ponit tria: quorum primum consistit in voluntaria exhibitione beneficiorum. Et dicit quod homines ponunt illum esse amicum qui vult et operatur ad amicum bona, vel apparentia, gratia ipsius amici. Dicit autem volentem et operantem, quia unum sine altero non sufficit ad amicitiam. Neque enim videtur esse amicabilis beneficientia si unus alteri benefaciat invitus, vel si voluntatem opere explere negligat. Dicit autem bona vel apparentia, quia interdum aliquis ex amicitia exhibet alteri, quae aestimat ei bona, etsi non sint. Dicit autem illius gratia, quia si homo exhiberet voluntarius alicui beneficia, non quasi intendens bonum illius, sed sui ipsius, non videretur esse vere amicus illius, sed sui ipsius, sicut cum aliquis nutrit equum propter commodum suum.

[74501] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 3 Secundum pertinet ad benevolentiam: quod ponit ibi: vel volentem esse et cetera. Et dicit, quod amicus vult suum amicum esse, et vivere gratia ipsius amici et non propter seipsum, ut scilicet quaerat ex eo solum proprium commodum. Et hoc patiuntur matres ad filios, quod scilicet volunt eos esse et vivere; et similiter amici, cum intervenit aliqua amicitiae offensa. Etsi enim non velint propter offensam amicabiliter amicis convivere, saltem volunt eos esse et vivere.

[74502] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 4 Tertium pertinet ad concordiam: quod ponit ibi: hi autem et cetera. Quae quidem potest attendi quantum ad tria. Primo quantum ad exteriorem convictum. Secundo quantum ad electionem. Tertio quantum ad passiones, ad quas omnes sequitur gaudium et tristitia. Unde dicit, quod quidam determinant illum esse amicum qui convivit, quantum ad primum, et qui eadem eligit quantum ad secundum, et qui condolet et congaudet quantum ad tertium. Et haec etiam considerantur in matribus respectu filiorum.

[74503] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 5 Subdit autem, quasi epilogando, quod per aliquod dictorum determinatur amicitia; aestimant enim homines inter illos esse amicitiam in quibus horum aliquod invenitur.

[74504] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit: ad se ipsum autem etc., ostendit qualiter circa haec se habeant boni. Et primo ostendit qualiter se habeat circa haec bonus ad se ipsum; secundo quomodo se habeat ad alterum, ibi, ad amicum autem etc.; tertio movet quandam quaestionem, ibi: ad se ipsum autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo assignat rationem cuiusdam quod dixerat, ibi, videtur enim et cetera. Tertio manifestat principale propositum, ibi, iste enim et cetera. Dicit ergo primo, quod unumquodque praedictorum convenit homini virtuoso respectu suiipsius. Aliis autem, qui non sunt virtuosi, in tantum praedicta conveniunt respectu suiipsorum, inquantum se aestimant virtuosos esse.

[74505] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit videtur enim etc., assignat rationem eius quod secundo dictum est. Ideo enim unusquisque amicabilia patitur ad seipsum, secundum quod aestimat se virtuosum, quia virtus et virtuosus videntur esse mensura unicuique homini. In unoquoque enim genere habetur pro mensura id quod est perfectum in genere illo, inquantum scilicet omnia alia iudicantur vel maiora vel minora, secundum propinquitatem vel remotionem a perfectissimo. Unde, cum virtus sit propria perfectio hominis, et homo virtuosus sit perfectus in specie humana, consequens est, ut ex hoc accipiatur mensura in toto humano genere.

[74506] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit: iste enim etc., manifestat principale propositum. Et primo ostendit, quod virtuoso convenit respectu suiipsius id quod pertinet ad beneficientiam. Secundo id quod pertinet ad benevolentiam, ibi: et vivere autem vult etc.; tertio id quod pertinet ad concordiam, sed et convivere et cetera. Dicit ergo primo, quod virtuosus maxime vult sibiipsi bona et vera et apparentia. Eadem enim sunt apud ipsum vera et apparentia bona. Vult enim sibi bona virtutis, quae sunt vera hominis bona; nec huiusmodi voluntas in eo est vana, sed huiusmodi bona etiam operatur ad seipsum, quia boni hominis est ut laboret ad perficiendum bonum.

[74507] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 9 Dictum est enim in secundo, quod virtus facit habentem bonum, et opus eius etiam reddit bonum. Et hoc etiam vult et operatur gratia suiipsius, idest gratia intellectivae partis quae est principalis in homine. Unumquodque autem videtur id maxime esse, quod est principale in eo, virtuosus autem semper ad hoc tendit ut operetur id quod est conveniens rationi. Et sic patet, quod semper vult sibi bonum secundum seipsum.

[74508] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit: et vivere autem etc., ostendit, quomodo virtuoso respectu suiipsius conveniat id quod pertinet ad benevolentiam. Et dicit, quod virtuosus maxime vult vivere seipsum, et conservari in esse, et praecipue quantum ad illam animae partem, cui inest sapientia. Si enim homo est virtuosus, oportet quod velit id quod est sibi bonum, quia unusquisque vult sibiipsi bona. Bonum autem est virtuoso suum esse, quod scilicet sit virtuosus.

[74509] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 11 Si autem contingeret, quod aliquis homo fieret alius, puta si secundum fabulas homo transformaretur in lapidem vel asinum, nullus curaret an illud in quod transformaretur haberet omnia bona et ideo unusquisque vult se esse inquantum conservatur id quod ipse est. Id autem, quod maxime conservatur idem in suo esse, est Deus; qui quidem non vult sibi aliquod bonum, quod nunc non habeat, sed nunc habet in se perfectum bonum. Et ipse semper est quod aliquando est, quia est immutabilis. Deo autem maxime sumus similes secundum intellectum, qui est incorruptibilis et immutabilis. Et ideo esse uniuscuiusque hominis maxime consideratur secundum intellectum. Unde virtuosus, qui totus vivit secundum intellectum et rationem, maxime vult seipsum esse et vivere. Vult enim se esse et vivere secundum id quod in eo permanet. Qui autem vult se esse et vivere principaliter secundum corpus, quod transmutationi subiacet, non vere se vult esse et vivere.

[74510] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit: sed et convivere etc., ostendit, quomodo virtuoso competat respectu suiipsius id quod pertinet ad concordiam. Et primo quantum ad convictum. Et dicit, quod virtuosus maxime vult convivere sibiipsi, scilicet revertendo ad cor suum, et secum meditando. Hoc enim facit delectabiliter: uno quidem modo quantum ad memoriam praeteritorum, quia memoria bonorum, quae operatus est, est sibi delectabilis. Secundo quantum ad spem futurorum. Habet enim spem bene operandi in futuro, quae est sibi delectabilis. Tertio quantum ad cognitionem praesentium. Abundat enim secundum mentem theorematibus, idest considerationibus veris et utilibus.

[74511] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 13 Secundo ibi, condoletque etc., ostendit, quod virtuosus habet concordiam ad seipsum secundum passiones. Et dicit, quod ipse maxime condolet et condelectatur sibiipsi, quia toti sibi, idest quantum ad partem sensitivam et intellectivam, est idem triste et delectabile, et non aliud alii; quia videlicet pars sensitiva in eo adeo est rationi subiecta, quod sequitur motum rationis, vel saltem non vehementer renititur: non enim ducitur a passionibus sensitivae partis, ut postea passione cessante poeniteat de eo quod iam fecit contra rationem. Sed quia semper secundum rationem agit, non de facili poenitet, et ita maxime consentit sibiipsi.

[74512] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 14 Ultimo autem epilogando concludit, quod praedicta conveniunt virtuoso respectu suiipsius.

[74513] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 15 Deinde cum dicit ad amicum autem etc., ostendit, quomodo praedicta conveniant virtuoso respectu amici. Et dicit, quod virtuosus se habet ad amicum sicut ad seipsum, quia amicus secundum affectum amici est quasi alius ipse, quia scilicet homo afficitur ad amicum sicut ad seipsum. Videtur igitur, quod amicitia in aliquo praedictorum consistat, quae homines ad seipsos patiuntur; et quod illi vere sint amici quibus praedicta existunt.

[74514] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 16 Deinde cum dicit: ad se ipsum autem etc., movet quamdam dubitationem; utrum scilicet sit amicitia hominis ad seipsum. Et dicit quod ista quaestio relinquenda est in praesenti, quia magis pertinet ad nomen quam ad rei veritatem. Amicitia enim videtur esse inter quoscumque, secundum quod eis competunt duo vel tria ex praedictis. Et cum ad aliquos superabundanter amicitiam habemus, haec assimilatur dilectioni quam habet homo ad seipsum. Unde, cum aliquis vult commendare amicitiam suam ad alterum consuevit dicere: ego diligo eum sicut meipsum. Unde non refert, quantum ad rei veritatem, utrum nomen amicitiae dicatur respectu suiipsius, ex quo ipsa res amicitiae superabundanter competit homini ad seipsum.

[74515] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 17 Deinde cum dicit: videntur autem etc., ostendit qualiter mali se habeant ad praedicta amicitiae opera. Et primo ostendit quod haec non possunt convenire malis. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, si utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: differunt autem et cetera. Dicit ergo primo, quod praedicta amicitiae opera videntur multis convenire respectu suiipsorum quamvis sint pravi. Tamen considerandum est quod in tantum participant praedictis amicitiae operibus ad seipsos, inquantum placent sibiipsis et aestimant se esse virtuosos. Sed nulli eorum qui sunt valde pravi et nefarii, neque praedicta conveniunt, neque convivere videntur. Et fere nullis pravis videntur convenire praedicta. Raro enim inveniuntur homines pravi qui aestiment se virtuosos suam malitiam non cognoscentes.

[74516] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 18 Deinde cum dicit: differunt autem etc., manifestat propositum. Et primo ostendit quod pravis non convenit respectu suiipsorum opus amicitiae quod pertinet ad beneficentiam. Secundo, quod neque illud quod pertinet ad benevolentiam, ibi, quibus autem multa etc.; tertio quod nec etiam illud quod pertinet ad concordiam, ibi: quaeruntque mali et cetera. Dicit ergo primo, quod mali differunt a seipsis, inquantum scilicet alia concupiscunt secundum partem sensitivam et alia volunt secundum rationem; sicut patet de incontinentibus, qui loco eorum quae secundum rationem iudicant esse sibi bona, appetunt delectabilia quae sunt eis nociva. Alii autem propter timiditatem et pigritiam praetermittunt operari ea quae secundum rationem iudicant sibi bona. Et sic dupliciter carent beneficentia ad seipsos: uno modo, inquantum operantur sibi nociva; alio modo, inquantum vitant sibi proficua.

[74517] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 19 Deinde cum dicit: quibus autem etc., ostendit quod eis non convenit ad seipsos opus quod competit ad benevolentiam. Et dicit quod illi a quibus facta sunt multa et gravia mala, ita quod propter seipsos ab hominibus odiuntur, non volunt se esse et vivere; sed est eorum vita eis taediosa, cognoscentes se omnibus esse graves, et ita fugiunt vivere in tantum quod quandoque interimunt seipsos.

[74518] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 20 Deinde cum dicit: quaeruntque mali etc., ostendit quod non conveniat malis opus pertinens ad concordiam. Et primo quantum ad convictum. Non enim possunt mali sibiipsis convivere revertendo ad cor suum, sed quaerunt alios cum quibus commorentur, colloquendo et cooperando eis secundum exteriora verba et facta. Et hoc ideo, quia statim secum cogitando de seipsis recordantur multa et gravia mala quae in praeterito commiserunt, et praesumunt se similia facturos in futurum, quod est eis dolorosum. Sed quando sunt cum aliis hominibus, diffundendo se ad exteriora, obliviscuntur suorum malorum. Et sic, cum nihil in seipsis habeant quod sit dignum amari nil amicabile patiuntur ad seipsos.

[74519] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 21 Secundo ibi: neque gaudent etc., manifestat quod non habent secum concordiam quantum ad passiones. Et dicit quod tales neque congaudent neque condolent sibiipsis. Anima enim eorum est in quadam contentione contra seipsam, inquantum scilicet pars sensitiva repugnat rationi; et ex una parte dolet si recedat a delectabilibus propter malitiam in eo dominantem, quae causat huiusmodi tristitiam in parte sensitiva: ex alia autem parte delectatur secundum rationem quae iudicat mala esse vitanda: et sic una pars animae trahit hominem malum ad unam partem, alia autem pars trahit eum ad partem contrariam, ac si anima eius in diversas partes discerperetur et contra seipsam discreparet.

[74520] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 22 Tertio ibi: si autem non possibile etc., removet quandam dubitationem. Posset enim aliquis dicere non esse possibile quod homo pravus simul de eodem doleat et delectetur: et hoc quidem verum est quantum ad sensum utriusque, quamvis causa utriusque simul inesse possit secundum diversas animae partes. Dicit ergo quod si non sit possibile quod homo pravus simul perfecte tristetur et delectetur, tamen parum post delectationem tristatur de hoc ipso quod delectatus est, et vellet quod huiusmodi delectabilia non recepisset. Homines enim pravi replentur poenitentia, quia videlicet impetu malitiae vel passionis cessante, quo mala faciunt, secundum rationem cognoscunt se mala egisse, et dolent. Et sic patet quod pravi non disponuntur amicabiliter ad seipsos, propter hoc quod non habent in seipsis aliquid amicitia dignum.

[74521] Sententia Ethic., lib. 9 l. 4 n. 23 Deinde cum dicit: si utique sic habere etc., concludit ex praemissis, quod si valde miserum est sic se habere absque amicitia ad seipsum, intense, idest vehementi studio fugere debemus malitiam et conari ad hoc quod simus virtuosi. Per hunc enim modum se habebit aliquis amicabiliter ad seipsum, et fiet etiam aliis amicus.


Lectio 5

[74522] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 1 Benivolentia autem et cetera. Postquam philosophus ostendit quae sunt opera amicitiae et quibus conveniant, hic determinat de singulis horum. Praedicta autem amicitiae opera reducuntur ad tria: scilicet beneficentiam, benevolentiam et concordiam, ut dictum est; et ideo de his tribus nunc determinat. Primo quidem de benevolentia, quae consistit in interiori affectu respectu personae. Secundo de concordia, quae etiam in affectu consistit, sed respectu eorum quae sunt personae, ibi, amicabile autem et cetera. Tertio de beneficentia, quae consistit in exteriori effectu, ibi, benefactores autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod benevolentia non est amicitia. Secundo ostendit quod est amicitiae principium, ibi, videtur utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod benevolentia non est amicitia, quae significatur per modum habitus. Secundo, quod non est amatio, quae significatur per modum passionis, ut in octavo dictum est, ibi, sed neque amatio et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod benevolentia videtur esse aliquid simile amicitiae, inquantum scilicet oportet omnes amicos esse benevolos. Non tamen est idem quod amicitia.

[74523] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 2 Secundo ibi: fit enim etc., probat propositum per duo media. Quorum primum est, quod benevolentia potest fieri ad homines ignotos, quorum scilicet experientiam aliquis non accepit cum eis familiariter conversando. Sed hoc non potest esse in amicitia. Secundum medium est, quod benevolentia potest esse latens eum ad quem benevolentiam habemus; quod de amicitia dici non potest; et haec supra in principio octavi dicta sunt.

[74524] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit: sed neque amatio etc., ostendit quod benevolentia non sit amatio, duplici ratione. Quarum prima est, quod benevolentia non habet distensionem animi, neque appetitum, idest passionem in appetitu sensitivo, quae animum suo impetu distendit quasi cum quadam violentia ad aliquid movens. Quod quidem accidit in passione amationis; non autem in benevolentia, quae consistit in simplici motu voluntatis.

[74525] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 4 Secundam rationem ponit ibi, et amatio quidem et cetera. Et dicit quod amatio fit cum consuetudine. Importat enim amatio, ut dictum est, quemdam vehementem impetum animi. Non autem consuevit animus statim vehementer ad aliquid moveri; sed paulatim ad maius perducitur. Et ideo per quamdam consuetudinem amatio crescit: sed quia benevolentia importat simplicem motum voluntatis, potest repente fieri, sicut accidit hominibus videntibus pugnas agonistarum. Fiunt enim benevoli ad alterum pugnantium; et placeret aspicientibus quod hic vel ille vinceret; tamen nullam operam ad hoc darent, quia ut dictum est, homines fiunt repente benivoli et diligunt superficialiter idest secundum solum et debilem motum voluntatis, non prorumpentem in opus.

[74526] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit: videtur utique etc., ostendit, quod benevolentia sit principium amicitiae. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit benevolentiam esse amicitiae principium. Secundo ostendit cuius amicitiae principium sit, ibi: non eam quae propter utile et cetera. Dicit ergo primo quod benivolentia videtur esse principium amicitiae, sicut delectari in aspectu alicuius mulieris, est principium amationis eius. Nullus enim incipit amare aliquam mulierem nisi prius fuerit delectatus in eius pulcritudine, nec tamen statim tunc cum gaudet in aspectu formae mulieris amat eam; sed hoc est signum amationis completae, quando si sit absens desiderat eam, quasi graviter ferens eius absentiam, et praesentiam concupiscens. Et similiter se habet de amicitia et benevolentia. Non enim possibile est aliquos esse amicos, nisi prius facti fuerint benevoli.

[74527] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 6 Nec tamen propter hoc, quod sunt benevoli, possunt dici amici: quia ad benevolos pertinet hoc solum, quod velint bona illis quibus sunt benevoli; ita tamen, quod nihil pro eis facerent, neque pro eorum malis turbarentur. Unde potest aliquis translative loquendo dicere, quod benevolentia est quaedam amicitia otiosa, quia scilicet non habet operationem amicabilem adiunctam. Sed quando diu durat homo in benevolentia, et consuescit bene velle alicui, firmatur animus eius ad volendum bonum, ita quod voluntas non erit otiosa, sed efficax; et sic fit amicitia.

[74528] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit: non eam quae propter utile etc., ostendit cuius amicitiae benevolentia sit principium. Et primo ostendit cuius non sit principium. Secundo cuius sit principium, ibi, totaliter autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit quod intendit. Et dicit, quod benevolentia per diuturnitatem et consuetudinem non perducitur ad veram speciem amicitiae, quae est propter utile aut delectabile.

[74529] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 8 Secundo ibi: non enim etc., probat propositum. Non enim benevolentia in illam amicitiam transit, in qua benevolentia locum non habet; non autem habet benivolentia locum in praedictis amicitiis. Et hoc quidem manifeste apparet in amicitia delectabilis, in qua uterque amicorum vult sibi ex altero delectationem, quae quandoque est cum malo alterius, et sic tollitur benevolentia. Sed in amicitia utilis potest esse benivolentia quantum ad eum qui iam recepit beneficia; qui si iuste operetur, retribuit saltem benevolentiam pro beneficiis quae recepit.

[74530] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 9 Sed si aliquis de aliquo velit quod bene se habeat et bene operetur propter spem quam habet ut per illum in bonis abundet, non videtur esse benevolus ad illum, per quem sperat se abundare; sed magis ad se ipsum, sicut etiam non videtur esse amicus alicuius qui aliquam curam apponit ad bonum eius propter aliquam sui utilitatem, ut scilicet ad aliquid ipso utatur.

[74531] Sententia Ethic., lib. 9 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit: totaliter autem etc., ostendit cuius amicitiae benevolentia sit principium. Et dicit, quod universaliter benevolentia videtur esse ad aliquem propter aliquam eius virtutem et epiichiam, cum scilicet alicui videatur, quod ille ad quem est benevolus sit bonus aut fortis aut aliquid huiusmodi, propter quae homines consueverunt laudari; sicut dictum est de agonistis, quibus efficimur benevoli propter fortitudinem quae apparet in eis, vel propter aliquid huiusmodi.


Lectio 6

[74532] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 1 Amicabile autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de benevolentia, hic determinat de concordia. Et primo ostendit quid sit concordia; secundo ostendit quibus conveniat, ibi: est autem talis et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quid sit concordia; secundo quomodo se habeat ad amicitiam politicam, ibi: politica autem amicitia et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat genus concordiae. Secundo materiam ipsius, ibi: neque circa quodcumque et cetera. Dicit ergo primo, quod concordia videtur ad genus amicitiae pertinere. Dictum est enim supra, quod ad amicos pertinet, quod eadem eligant, in quo consistit ratio concordiae. Et ex hoc patet, quod concordia non est homodoxia, per quod significatur unitas opinionis. Potest enim contingere, quod sint eiusdem opinionis etiam illi qui se invicem non cognoscunt, inter quos tamen non est concordia, sicut nec amicitia.

[74533] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit: neque circa quodcumque etc., inquirit materiam concordiae. Et primo ostendit circa quae non sit concordia. Et dicit, quod non dicuntur concordare homines, qui concordant circa quodcumque, sicut illi qui consentiunt sibiipsis in speculativis, puta de his quae pertinent ad corpora caelestia. Consentire enim sibi invicem in his non pertinet ad rationem amicitiae, quia amicitia ex electione est, iudicium autem de rebus speculativis est ex necessitate conclusionis et ideo nihil prohibet aliquos amicos diversa circa huiusmodi sentire, et aliquos inimicos in his sibi consentire. Unde patet concordiam, quae ad rationem amicitiae pertinet, circa talia non esse.

[74534] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 3 Secundo ibi: sed civitates etc., ostendit circa quae sit concordia. Et primo ostendit in generali, quod est circa operabilia. Et dicit, quod civitates dicuntur concordare sibiinvicem quando consentiunt circa utilia, ita quod eadem eligunt, et communiter operantur ea quae opinantur esse utilia. Et sic patet, quod concordia est circa operabilia.

[74535] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 4 Secundo ibi: et horum circa quae etc., ostendit in speciali circa quae operabilia sit concordia. Et ponit duo. Quorum unum est, quod concordia attenditur circa ea quae habent aliquam magnitudinem. Non enim tollitur concordia aliquorum ex hoc quod in aliquibus minimis dissentiunt. Aliud autem est, quod illa, circa quae est concordia, sint talia, quae possint convenire utrique concordantium, vel etiam omnibus, sive hominibus, sive civibus unius civitatis. Si enim aliquis consentiat alicui, quod habeat id quod nullus alius potest habere, non multum pertinet ad concordiam.

[74536] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 5 Et ponit exemplum de civitatibus, in quibus dicitur esse concordia, quando omnibus civibus idem videtur; puta, quod principes assumantur per electionem, non autem sorte vel per successionem, vel cum videtur Atheniensibus, quod ineant societatem cum Lacedaemoniis ad simul pugnandum contra hostes; vel quando omnibus civibus videtur, quod talis homo, puta Putacus, principetur, si tamen et ipse voluerit principari. Tunc enim, qui hoc volunt ei concordant.

[74537] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 6 Sed cum quilibet vult seipsum principari, sequitur, quod contendant, sicut de quibusdam recitatur in Formistis, id est in quibusdam poematibus. Non enim consistit concordia in hoc quod uterque velit sibiipsi bonum, quamvis videatur similitudo voluntatis secundum proportionem, quia uterque vult bonum sibi. Quinimo hoc est contentionis causa. Sed oportet, ad hoc quod sit concordia, quod consentiant in eodem secundum numerum: sicut cum in aliqua civitate tam plebs quam virtuosi in hoc concordent, quod optimi principentur. Per hunc enim modum omnibus fit illud quod desiderant, quando in eodem omnes consentiunt.

[74538] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit: politica autem etc., ostendit qualiter se habeat concordia ad amicitiam politicam. Et dicit, quod amicitia politica, sive sit civium unius civitatis adinvicem, sive sit inter diversas civitates, videtur idem esse quod concordia. Et ita etiam homines dicere consueverunt; scilicet quod civitates, vel cives concordes, habent amicitiam adinvicem. Est enim amicitia politica circa utilia et circa ea quae conveniant ad vitam humanam, circa qualia dicimus esse concordiam.

[74539] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit: est autem talis etc., ostendit in quibus inveniatur concordia. Et primo ostendit quod invenitur in bonis. Secundo ostendit quod non invenitur in pravis, ibi, pravos autem et cetera. Dicit ergo primo, quod concordia talis, qualis determinata est, invenitur in his qui sunt virtuosi. Huiusmodi enim homines sic se habent, quod quilibet eorum, et sibiipsi concordat, et etiam concordant adinvicem inquantum immobiliter permanent in eisdem, et electionibus, et operibus; quia sicut supra dictum est, boni sunt quasi impoenitibiles. Sed addit ut est dicere quia non est possibile, quod homines in hac vita omnimodam immutabilitatem habeant.

[74540] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 9 Et ad expositionem dictorum subdit, quod ideo dicuntur in eisdem existentes, quia voluntates talium hominum manent fixae in bono et non transfluunt ex uno in aliud, sicut Euripus, idest quidam locus maritimus in Graecia, in quo aqua fluit et refluit. Et huiusmodi homines virtuosi volunt iusta et utilia, et talia communiter appetunt.

[74541] Sententia Ethic., lib. 9 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit: pravos autem etc., ostendit quod in pravis non est concordia. Et dicit quod pravi non possunt concordare, nisi forte parum, sicut et parum possunt esse amici. Ideo autem concordare non possunt, quia volunt superabundanter habere in bonis utilibus, sed volunt deficere, idest minus habere, in laboribus qui communiter imminent sustinendi vel etiam in ministrationibus, idest quibuscumque tributis vel servitiis. Et, dum sibi unusquisque vult haec, scilicet superabundare in bonis et deficere in malis, inquirit de proximo suo et impedit eum ne hoc adipiscatur quod ipse cupit. Et ita dum non servant bonum commune quod est iustitia, destruitur inter eos communitas concordiae. Et sic accidit inter eos contentio, dum unus cogit alium ad hoc quod servet ei id quod est iustum, sed tamen ipse non vult alteri iustitiam facere, sed vult superabundare in bonis et deficere in malis, quod est contra aequalitatem iustitiae.


Lectio 7

[74542] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 1 Benefactores autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de benevolentia et concordia, hic determinat de beneficentia. Et primo proponit id quod circa eam accidit. Et dicit quod benefactores magis videntur amare eos quibus benefaciunt, quam illi qui bene patiuntur ab eis ament operantes sibi bona.

[74543] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 2 Secundo ibi: et ut praeter rationem etc., movet super hoc quaestionem. Et dicit, quod hoc quod dictum est habet quaestionem, quia videtur praeter rationem contingere. Beneficiati enim ex debito obligantur ad amandum benefactores, sed non e converso.

[74544] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 3 Tertio ibi: pluribus quidem igitur etc., solvit praedictam quaestionem, assignans rationem praedicti accidentis. Et primo ponit rationem apparentem. Secundo assignat rationes veras, ibi, videbitur autem et cetera. Dicit ergo primo, quod pluribus videtur ratio praedicti accidentis esse, quia beneficiati debent aliquid benefactoribus: sed benefactoribus aliquid debetur, sicut et mutuantibus. Hoc autem videmus in mutuis accidere, quod illi qui debent vellent non esse illos quibus debent, ad hoc quod essent immunes a debito. Sed accommodantes, quibus debetur, curam gerunt de salute debentium eis, ne perdant id quod eis debetur; ita etiam videtur quod benefactores velint esse et vivere illos qui ab ipsis bene passi sunt ut acquirant ab eis gratiarum actionem. Sed illi qui beneficia receperunt non curant reddere gratias, sed magis vellent absolvi ab hoc debito. Et ideo non multum amant benefactores.

[74545] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 4 Et hanc quidem rationem Eppicarinus, id est quidam philosophus vel poeta, approbans: (hanc rationem) forte dicet quod hanc rationem dicant quidam considerantes malitiam hominum; assimilatur enim humanae consuetudini quae apud plures invenitur. Multi enim sunt immemores beneficiorum et magis appetunt bene recipere ab aliis quam benefacere.

[74546] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit: videbitur autem etc., assignat veras rationes quatuor. Circa quarum primam duo facit. Primo praefert hanc rationem ei quam supra posuit. Et dicit quod causa eius quod dictum est naturalior esse videtur ea quae nunc dicetur, quia videlicet sumitur ab ipsa natura beneficii, nec est similis rationi supra assignatae quae sumpta est ex parte accommodantium. Accommodantes enim non amant illos quibus accommodant; sed quod volunt eos conservari in esse non est ex amore, sed propter lucrum. Sed benefactores amant secundum appetitum sensitivum, et diligunt secundum electionem eos qui ab eis bona recipiunt, etiam si in nullo sint eis utiles in praesenti, nec exspectent aliquam utilitatem in futuro.

[74547] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 6 Secundo ibi: quod et in artificibus etc., ponit primam rationem. Et dicit quod idem accidit de benefactoribus ad beneficiatos, quod accidit in artificibus respectu suorum operum. Omnis enim artifex diligit proprium opus magis quam diligatur ab eo, etiam si esset possibile quod opus illud fieret animatum. Et hoc maxime videtur accidere circa poetas qui superabundanter diligunt propria poemata, sicut parentes amant filios. Poemata enim magis ad rationem pertinent secundum quam homo est homo, quam alia mechanica opera. Et huic assimilatur hoc quod accidit circa benefactores diligentes eos quibus benefaciunt. Quia ille qui bene patitur ab aliquo est quasi opus eius. Et ideo magis diligunt benefactores opus suum, scilicet beneficiatos, quam e converso.

[74548] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 7 Positis autem exemplis subiungit omnium rationem. Et dicit quod causa praedictorum est, quia omnibus hominibus est eligibile et amabile suum esse. Unumquodque enim in quantum est bonum est, bonum autem est eligibile et amabile. Esse autem nostrum consistit in quodam actu. Esse enim nostrum est vivere, et per consequens operari. Non est enim vita absque vitae operatione quacumque. Unde unicuique est amabile operari opera vitae. Faciens autem in actu est quodammodo ipsum opus facientis. Actus enim moventis et agentis est in moto et patiente. Ideo itaque diligunt opus suum et artifices et poetae et benefactores, quia diligunt suum esse. Hoc autem est naturale, scilicet quod unumquodque suum esse amet.

[74549] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 8 Rationem autem huius consequentiae, scilicet quod diligant opus, quia diligunt esse: manifestat subdens quod est potentia hoc actu opus nunciat. Homo enim est inquantum habet animam rationalem: anima autem est actus primus corporis physici potentia vitam habentis, id est quod est in potentia ad opera vitae. Sic igitur primum esse hominis consistit in hoc quod habeat potentiam ad opera vitae. Huius autem potentiae reductionem in actu denunciat ipsum opus quod homo facit exercendo actu opera vitae.

[74550] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 9 Secundam rationem ponit ibi simul autem et cetera. Circa quod duo facit. Primo proponit rationem dicens quod unusquisque (enim) diligit proprium bonum. Bonum autem benefactoris consistit in suo actu, quo scilicet beneficia tribuit. Est enim actus virtutis. Et ideo benefactor delectatur in beneficiato sicut in eo in quo invenitur eius bonum; sed bene patiens, qui scilicet recipit beneficium, non habet aliquod bonum honestum in operante, id est in benefactore non enim est virtutis actus recipere ab alio beneficia. Sed si habet aliquod bonum, hoc est bonum utile, quod est minus delectabile et amabile quam bonum honestum. Et ita patet quod minus est amabilis benefactor beneficiato quam e converso.

[74551] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 10 Secundo ibi delectabilis autem etc., probat quod supposuerat, dupliciter. Primo quidem quia delectabile quidem circa praesens est ipse actus sive operatio; circa futurum autem spes; circa factum autem sive praeteritum memoria: inter quae tria delectabilissimum est actus, et similiter magis amabile quam spes vel memoria. Benefactori autem manet honestas proprii operis, quia bonum honestum non cito transit, sed est diuturnum; et ita delectatur in eo cui benefecit sicut in praesenti suo bono. Sed utilitas quam patiens recepit de facili transit. Et ita beneficiatus delectatur in benefactore secundum memoriam praeteriti. Magis ergo est delectabile et amabile benefactori bonum honestum quod habet in beneficiato, quam beneficiato bonum utile quod habet in benefactore.

[74552] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 11 Secundo ibi: et memoria etc., probat idem dicens quod memoria bonorum, idest honestorum, quae quis in praeterito fecit, est delectabilis. Sed memoria bonorum utilium quae quis quandoque habuit, vel omnino non est delectabilis, puta cum circa eorum amissionem est quis contristatus; vel minus est delectabilis, quam memoria honestorum, puta quando aliquid ex eis remanet; sed circa expectationem futurorum videtur e converso se habere, scilicet quod magis est delectabile expectare utilia quam expectare honesta.

[74553] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 12 Huius autem diversitatis ratio est, quia bonum ignotum non delectat, sed solum bonum cognitum; honesta autem nemo cognoscit nisi qui habet. Unde cognoscuntur si sint praeterita, non autem si solum sint futura. Bona autem utilia cognoscuntur et praeterita et futura; sed auxilium praeteritorum iam pertransiit. Auxilium autem quod ex eis in futurum expectatur delectat quasi remedium quoddam contra futuras necessitates. Unde plus delectatur homo in spe utilium quam in memoria eorumdem, vel etiam quam in spe honestorum. Sed in memoria honestorum plus delectatur homo, quam in memoria utilium. Benefactor autem habet in beneficiato memoriam boni honesti, beneficiatus autem in benefactore memoriam boni utilis. Delectabilior ergo et amabilior est benefactori beneficiatus, quam e converso.

[74554] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 13 Tertiam rationem ponit ibi, et amatio quidem et cetera. Et dicit, quod amare assimilatur ei quod est facere. Pertinet enim ad amantem, quod velit et operetur bonum ei quem amat, sed amari assimilatur ei quod est pati. Faciens autem superexcellit patienti. Et ideo rationabiliter his qui superexcellunt in agendo, scilicet benefactoribus, et artificibus et poetis consequitur, quod ament et habeant ea quae ad amorem consequuntur.

[74555] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 14 Quartam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Illa enim, quae laboriose fiunt ab omnibus magis diliguntur. Sicut illi, qui proprio studio et labore possident divitias magis amant eas quam illi qui accipiunt eas ex successione parentum, vel ex gratuito dono alicuius, unde sic accipientes magis sunt liberales, ut in quarto dictum est. Quod autem aliquis recipiat beneficium ab aliquo est sine eius labore. Sed quod aliquis alteri benefaciat est operosum, idest requirens operam et laborem. Unde rationabile est, quod benefactores magis ament beneficiatos, quam e converso.

[74556] Sententia Ethic., lib. 9 l. 7 n. 15 Et hanc rationem confirmat per exemplum matrum, quae magis amant filios quam patres. Tum quia magis laborant circa eorum generationem portando et pariendo eos, quam patres. Tum etiam quia matres magis possunt scire, quod sint earum filii quam patres. Et hoc etiam videtur esse proprium benefactorum, ut scilicet ament beneficiatos inquantum circa eos laborant.


Lectio 8

[74557] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 1 Dubitatur autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de conservatione et dissolutione amicitiae, et iterum de amicitiae operibus, hic movet quasdam dubitationes circa amicitiam. Et primo ex parte amantis. Secundo ex parte amatorum, ibi, utrum igitur quam plurimos et cetera. Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem de amore amantis quem habet ad seipsum. Secundo de amore amantis quem habet ad alterum, ibi, dubitatur autem, et circa felicem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit dubitationem. Secundo ostendit eam esse rationabilem, ibi, increpant enim et cetera. Tertio solvit, ibi, forte igitur tales et cetera. Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum oporteat quod aliquis diligat seipsum maxime, vel aliquem alium magis quam se.

[74558] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit increpant enim etc., ostendit dubitationem esse rationabilem. Et primo obiicit pro una parte. Secundo pro alia, ibi, rationibus autem his et cetera. Tertio concludit dubitabilitatem quaestionis, ibi, dubitatur autem et cetera. Circa primum primo inducit hoc quod homines increpant illos, qui maxime amant seipsos. Et hoc, quod aliqui sint amatores sui, reputatur quasi ad malum.

[74559] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 3 Secundo ibi: videturque etc., inducit, quod homo pravus omnia facit propter suam utilitatem; et tanto hoc magis observat quanto peior est, et quanto hoc magis facit, magis accusatur ab hominibus, velut qui nihil facit extra seipsum, idest quod sit propter bonum aliorum, sed solum propter suum. Sed homines virtuosi non agunt solum propter se ipsos, sed magis agunt propter bonum honestum et propter amicos, propter quae plerumque praetereunt suas utilitates.

[74560] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit rationibus autem etc., obiicit pro parte contraria. Et dicit, quod a praemissis rationibus dissonant opera, secundum quae homines maxime ostenduntur amare seipsos. Et hoc non irrationabiliter. Primo quidem, quia sicut communiter homines dicunt, oportet hominem maxime amare, eum qui maxime est nobis amicus; ille autem est alicui maxime amicus qui maxime vult ei bonum eius gratia, etiam si nullus alius sciret. Quae quidem maxime existunt homini ad seipsum. Unusquisque enim maxime vult sibi bona. Sic ergo patet, quod homo maxime debet amare seipsum.

[74561] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 5 Secundo ibi: et reliqua etc., inducit pro hac parte id quod dictum est. Et dicit, quod reliqua omnia quibus determinatur et definitur quid sit amicus, maxime existunt homini ad se ipsum, unde supra dictum est quod omnia amicabilia quae considerantur in comparatione ad alios, proveniunt ex amicabilibus quae patitur homo ad seipsum.

[74562] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 6 Tertio ibi: sed et proverbia etc., inducit ad idem quaedam proverbia. Et dicit, quod omnia proverbia quae vulgariter dicuntur, consentiunt in hanc partem, quod homo maxime diligat se ipsum, sicut quod dicitur unam esse animam duorum amicorum. Et quod, ea quae sunt amicorum sunt communia. Et quod, amicitia est quaedam aequalitas. Et quod, amicus se habet ad amicum sicut genu ad tibiam, quae habent maximam propinquitatem. Per haec autem omnia datur intelligi, quod amicitia in quadam unitate consistit, quae maxime est alicuius ad seipsum. Et sic omnia praedicta proverbia maxime verificantur de aliquo respectu suiipsius. Et hoc ideo, quia homo maxime est amicus sibiipsi, et sic homo maxime debet seipsum amare.

[74563] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit dubitatur autem etc., concludit dubitabilitatem quaestionis. Et dicit quod convenienter dubitatur quas rationes praedictorum sit debitum sequi, cum ambae habeant aliquid credibile.

[74564] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 8 Deinde cum dicit: forte igitur etc., solvit praemissam dubitationem. Et primo determinat modum solvendi. Secundo solvit, ibi, in opprobrium quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod tales sermones, qui habent rationes probabiles pro utraque parte, oportet distinguere et determinare quantum ex utraque parte verum dicatur, et in quo. Et sic si accipiamus qualiter aliquis dicatur amator sui secundum utramque partem obiectionum, fiet manifestum illud quod quaeritur.

[74565] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit: in opprobrium quidem igitur etc., solvit distinguendo praedictam dubitationem. Et primo ostendit qualiter dicatur amator sui, secundum quod vituperatur. Secundo qualiter dicatur, secundum quod laudatur, ibi, videbitur autem utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo probat quod dixerat, ibi, quoniam autem talia et cetera. Dicit ergo primo, quod illi qui in opprobrium reputant esse amatorem sui, illos vocant sui amatores, qui tribuunt sibiipsis plus in bonis corporalibus, scilicet in pecuniis, et honoribus, et in delectationibus corporalibus, quales sunt ciborum et venereorum. Huiusmodi enim bona multitudo hominum appetit. Et attendunt ad ipsa homines, ac si essent optima.

[74566] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 10 Et quia multi quaerunt in his superabundantiam, quam non possunt omnes simul habere, sequitur, quod circa huiusmodi bona fiant pugnae et contentiones. Illi autem qui circa talia plus abundant, horum abundantiam convertunt ad satisfaciendum concupiscentiis, et universaliter aliis passionibus; et per consequens irrationali parti animae, ad quam pertinent passiones. Et sic illi, qui talia bona appetunt, amant seipsos secundum partem animae irrationalem, scilicet sensitivam. Multitudo autem hominum talis est, quod magis sequitur sensum quam intellectum. Et ideo ipsa appellatio amantis seipsum, sumpta est ab eo quod est pravum, quod multis convenit. Et sic patet quod philautus, id est amator sui ipsius, secundum hanc acceptionem prout in pluribus invenitur, iuste exprobratur.

[74567] Sententia Ethic., lib. 9 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit: quoniam autem etc., probat quod dixerat. Et dicit manifestum esse quod multi consueverunt illos dicere philautos, idest amatores suiipsorum, qui plus tribuunt sibi de bonis praedictis, quae pertinent ad partem irrationalem; quia si aliquis velit superabundare in bonis rationis, quae sunt opera virtutum, puta si velit inter alios maxime agere opera iustitiae vel temperantiae vel quaecumque alia virtutis opera, ita quod semper velit sibi bonum honestum acquirere, nullus de praedicta multitudine vocabit eum philautum, idest amatorem sui; vel si aliquis sapiens vocet eum philautum, hoc non dicet in eius vituperium.


Lectio 9

[74568] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 1 Videbitur autem utique talis et cetera. Postquam philosophus ostendit qualiter dicatur aliquis amator sui secundum quod est exprobrabile, hic ostendit qualiter aliquis dicatur amator sui secundum quod est laudabile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit esse quemdam modum quo aliquis est amator sui, alium a praedicto. Secundo ostendit quod secundum hunc modum esse amatorem sui est laudabile, ibi, circa bonas quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit illum esse amatorem sui qui sibi tribuit abundantiam bonorum rationis. Secundo ostendit quod virtuosus est talis, ibi quoniam quidem igitur et cetera. Tertio ostendit hunc modum amandi se esse differentem a praemisso, ibi, secundum alteram speciem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod talis, qui scilicet studet excellere in operibus virtutis, magis videtur esse philautus, idest amator sui, quam ille qui tribuit sibi superabundantiam bonorum sensibilium.

[74569] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 2 Secundo ibi: tribuit enim etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est quia tanto aliquis magis amat seipsum, quanto maiora bona sibi attribuit. Sed ille qui studet superexcedere in operibus virtutis, tribuit sibi optima, quae scilicet sunt maxime bona, scilicet bona honesta. Ergo talis maxime diligit seipsum.

[74570] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 3 Secundam rationem ponit ibi: et largitur et cetera. Quia scilicet talis largitur bona ei quod est principalissimum in ipso, scilicet intellectui. Et facit quod omnes partes animae intellectui oboediunt; tanto autem aliquis magis amat se ipsum quanto magis amat id quod est principalius in eo. Et ita patet quod ille qui vult superexcellere in operibus virtutis maxime amat seipsum.

[74571] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 4 Tertio ibi, quemadmodum autem etc., probat quod supposuerat: scilicet quod ille qui amat id quod est principalissimum in ipso scilicet intellectum vel rationem, maxime amat seipsum. Et hoc ostendit tribus rationibus. Quarum prima est, quod civitas maxime videtur esse id quod est principalissimum in ea, unde illud quod faciunt in ea rectores civitatis dicitur tota civitas facere, et eadem ratio est de omni alia re ex pluribus constituta. Unde et homo maxime est id quod est principale in eo, scilicet ratio vel intellectus; et sic ille qui diligit intellectum vel rationem et ei largitur bona, maxime videtur esse philautus, idest amator sui.

[74572] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 5 Secundam rationem ponit ibi: et continens et cetera. Dicitur enim aliquis continens quasi se tenens et incontinens quasi se non tenens, et hoc inquantum homo retinet intellectum sedendo (ad) eius iudicium per continentiam vel non retinet per incontinentiam, quasi unusquisque homo sit hoc, idest suus intellectus. Et ita videtur quod ille homo vere se amet qui amat intellectum.

[74573] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 6 Tertiam rationem ponit ibi, et egisse videntur et cetera. Et dicit, quod illa quae homines faciunt per rationem maxime videntur ipsimet fecisse et voluntarie facta esse: quae autem homo facit per concupiscentiam vel iram quasi non videtur ipse fecisse propria voluntate, sed extraneo motu ductus. Et sic patet quod homo est praecipue id quod est secundum intellectum et rationem. Unde maxime se amat, quando amat intellectum et rationem.

[74574] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., ostendit cui competit secundum praedictum modum esse amatorem sui. Et dicit, manifestum esse ex praedictis, quod unusquisque est hoc, scilicet intellectus vel ratio. Vel quia aliqua alia concurrunt ad esse hominis, potest dici quod homo maxime est hoc, scilicet intellectus vel ratio, quia hoc est formale et completivum speciei humanae. Manifestum est etiam quod virtuosus maxime diligit hoc, scilicet intellectum et rationem, quia totaliter conservat ipsum et in omnibus obedit ei. Unde manifestum est quod virtuosus maxime est philautus, id est amator sui.

[74575] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit secundum alteram speciem etc., ostendit hunc modum amandi se, differre specie a praemisso. Et dicit quod virtuosus est amator sui secundum alteram speciem amandi se ab eo quod exprobratur, ut supra dictum est. Et assignat duas differentias: quarum una est ex parte actionis. Virtuosus enim amat seipsum inquantum vivit secundum rationem. Sed ille qui vituperatur vivit secundum passionem. Sequitur enim passiones irrationabilis animae, ut supra dictum est. Alia vero differentia est ex parte finis. Nam virtuosus amat se ipsum in quantum sibi appetit id quod est simpliciter bonum, ille autem qui vituperatur amat seipsum, inquantum appetit sibi id quod apparet bonum utile, cum tamen sit nocivum.

[74576] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit: circa bonas quidem igitur actiones etc., ostendit quod amare seipsum hoc secundo modo est laudabile. Et primo ostendit propositum. Secundo excludit ab eo qui secundo modo amat seipsum id propter quod amator sui vituperatur, ibi: verum enim quod de studioso et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod ille qui amat seipsum secundum rationem est laudandus. Talis enim, ut dictum est, ad hoc studet, ut superexcellat in operibus virtutum. Manifestum est autem quod omnes acceptant et laudant illos qui student ad bonas actiones differenter ab aliis, idest superabundantius aliis: et sic patet quod ille qui amat se secundum virtutem est laudabilis.

[74577] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 10 Secundo ibi: omnibus autem etc., ostendit quod etiam est utilis et sibi et aliis. Dictum enim est quod ille qui amat se ipsum secundum virtutem studet superexcellenter bene agere. Si autem omnes contenderent ad bonum, ita scilicet quod unusquisque intenderet excellere alium in bonitate optime agendo, sequeretur quod omnes communiter haberent ea quibus indigent; quia unus alteri subveniret, et propria uniuscuiusque fierent illa quae sunt maxima bonorum, scilicet virtutes.

[74578] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 11 Tertio ibi: quare bonum etc., infert duo corollaria ex praedictis. Quorum primum est oportunum esse quod bonus amet se ipsum, quia bona agendo et se et alios iuvabit. Sed non oportet quod malus amet seipsum; quia sequendo pravas passiones, et seipsum laedet privando se virtutibus, et proximos privando eos bonis sensibilibus.

[74579] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 12 Secundo ponit ibi, malo quidem igitur et cetera. Dicit quod in malo homine contraria sunt ea quae agit et quae oportet ipsum agere. Agit enim contra intellectum et rationem. Omnis autem intellectus eligit id quod est optimum sibiipsi. Et ita malus non agit ea quae oportet ipsum agere. Sed hoc convenit virtuoso qui in omnibus obedit intellectui.

[74580] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit verum enim quod de studioso etc., excludit ab eo qui amat se secundum virtutem id quod supra positum est in accusationem amantis seipsum, scilicet quod nihil facit propter alium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, paucum enim tempus et cetera. Tertio epilogando concludit veritatem quaestionis, ibi, sic quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, verum esse quod dicitur de virtuoso, quod multa faciet gratia amicorum et prime, id est maxime inter omnes alios, et etiam si oporteat eum mori, non deseret amicum. Pecunias vero et honores et omnia exteriora bona circa quae homines pugnant quasi proiiciet et contemnet propter amicum: per quae omnia procurat sibiipsi bonum, scilicet honestum quod est eminentius. Unde et in hoc etiam magis amat seipsum, quod sibi maius bonum procurat.

[74581] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 14 Deinde cum dicit paucum enim tempus etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad mortem quam virtuosus sustinet pro amico. Secundo quantum ad hoc quod propter amicum contemnit exteriora bona, ibi, et pecunias et cetera. Tertio quantum ad actiones virtuosas quas quandoque virtuosus amico concedit, ibi, contingit autem et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo moriens pro amico procurat sibiipsi bonum, quia magis eligit per paucum tempus multum delectari in magno opere virtutis, quam per multum tempus quiete, idest mediocriter delectari in mediocribus operibus virtutis.

[74582] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 15 Et magis eliget excellenter bene vivere per unum annum, quam per multos annos mediocriter. Et similiter etiam magis eliget unam actionem bonam et magnam, quam multas bonas et parvas. Hoc autem accidit his qui moriuntur propter virtutem; quia licet minus vivant, in una tamen sola actione, qua se pro amico exponunt, maius bonum faciunt, quam in aliis multis actionibus. Et ita in hoc quod se exponunt morti pro amicis virtuose agendo, magnum bonum sibiipsis eligunt. Et in hoc manifestum est quod maxime se amant.

[74583] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 16 Deinde cum dicit: et pecunias etc., manifestat idem quantum ad contemptum exteriorum bonorum. Et primo quantum ad pecuniam. Et dicit quod virtuosi causa amicorum proiiciunt, idest contemnunt vel dispergunt pecunias, ita scilicet quod eorum amici plura circa pecunias accipiant, et in hoc etiam magis se amant secundum veritatem. Dum enim aliquis pecuniam concedit amico et sibiipsi acquirit bonum honestum, manifestum est quod maius bonum sibiipsi attribuit, et hic magis se amat.

[74584] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 17 Secundo ibi: et circa honores etc., ostendit idem circa honores et dignitates. Et dicit quod eodem modo se habet circa honores et principatus: omnia enim haec virtuosus de facili derelinquet amico, quia hoc ipsum est quoddam bonum: (id est) opus virtutis et laudabile. Et sic patet quod virtuosus convenienter facit pro omnibus: (id est) loco omnium exteriorum bonorum, eligens bonum virtutis, quod est maximum, et sic maxime diliget se ipsum.

[74585] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 18 Deinde cum dicit: contingit autem etc., ostendit idem quantum ad ipsas actiones virtutis. Et dicit, quod contingit quandoque quod virtuosus etiam actiones virtuosas concedat suo amico: puta si sit aliquod opus virtutis faciendum per ipsum vel per alterum, concedit quod fiat per amicum, ut ex hoc proficiat et laudetur. Et tamen in hoc etiam accipit sibi id quod est melius. Melius est enim et magis virtuosum, quod ipse sit causa amico suo talia faciendi, quam etiam si ipse facit, praesertim cum sibi remaneat opportunitas, alias talia vel maiora faciendi. Sic igitur patet quod virtuosus plus sibi tribuit de bono quantum ad omnia laudabilia, et sic maxime amat seipsum.

[74586] Sententia Ethic., lib. 9 l. 9 n. 19 Ultimo autem epilogando concludit, quod oportet esse amatorem sui sic, sicut dictum est de virtuoso; non autem sicut multi homines, qui scilicet non sunt virtuosi, amant seipsos.


Lectio 10

[74587] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 1 Dubitatur autem et circa felicem et cetera. Postquam philosophus solvit quaestionem quae movebatur ex parte amantis respectu suiipsius, hic solvit dubitationem quae movetur ex parte amantis respectu alterius. Et primo proponit dubitationem. Secundo ostendit dubitationem esse rationabilem, ibi, nihil enim aiunt et cetera. Tertio solvit, ibi, quid igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod dubitatio est circa felicem, utrum indigeat amicis vel non.

[74588] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit nihil enim aiunt etc., ostendit dubitationem esse rationabilem, obiiciendo ad utramque partem. Et primo obiicit ad partem negativam. Secundo ad partem affirmativam, ibi, assimilatur autem et cetera. Circa primum obiicit dupliciter. Primo quidem per rationem. Dicunt enim quidam, quod beati, cum sint sibi per se sufficientes, non indigent amicis. Cum enim omnia bona ipsis existant habentes per se bonorum sufficientiam, nullo alio videntur indigere. Amicus autem videtur esse necessarius, quia cum sit alter ipse, tribuit ea quae homo per seipsum habere non potest; et sic videtur quod (felix) sive beatus non indigeat amicis.

[74589] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 3 Secundo ibi: unde: cum Daemon etc., inducit ad idem quoddam proverbium quod tempore gentilium dicebatur, scilicet quod cum Daemon aliquid boni det, non est opus amicis. Ponebant enim gentiles, et maxime Platonici, hunc esse providentiae ordinem quod res humanae mediantibus Daemonibus per divinam providentiam gubernarentur; Daemonum tamen dicebant quosdam esse bonos et quosdam malos; est ergo sensus proverbii quod, cum per divinam providentiam homini proveniunt bona, sicut videtur contingere felicibus, non indiget homo humano auxilio amicorum.

[74590] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit assimilatur autem etc., obiicit ad partem contrariam tribus rationibus. Videtur enim esse inconveniens, quod omnia exteriora bona dentur felici, et amici non sibi dentur, cum tamen amicus sit aliquid maximum inter exteriora bona.

[74591] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 5 Secundam rationem ponit ibi: sique amici et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Ut enim supra dictum est: magis pertinet ad amicum benefacere, quam benepati. Proprium autem est virtutis benefacere. Felicitas autem consistit in operatione virtutis, ut in primo dictum est. Et sic necesse est felicem esse virtuosum, et per consequens, quod benefaciat. Melius autem est quod homo benefaciat amicis quam extraneis, ceteris paribus; quia hoc homo delectabilius et promptius facit. Ergo felix cum sit virtuosus indiget amicis, quibus benefaciat.

[74592] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 6 Secundo ibi, propter quod et quaeritur etc., concludit ex praemissis quamdam dubitationem: utrum scilicet homo magis indigeat amicis in bonis fortunis, quam (in) infortuniis: in utraque enim fortuna videtur homo indigere amicis; infortunatus enim indiget amicis, qui ei benefaciant, sed bene fortunatus indiget amicis quibus ipse benefaciat. Hanc autem dubitationem inferius prosequetur.

[74593] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 7 Tertiam rationem ponit ibi, inconveniens autem et cetera. Et dicit, quod hoc videtur esse inconveniens, quod beatus sit solitarius. Hoc enim est contra communem omnium electionem: nullus enim eligeret ut semper viveret secundum se ipsum, scilicet solus, etsi omnia alia bona haberet; quia homo naturaliter est animal politicum et aptus natus convivere aliis. Quia igitur felix habet ea quae sunt naturaliter bona homini, conveniens est quod habeat cum quibus convivat. Manifestum est autem, quod melius est ipsum convivere amicis et virtuosis, quam extraneis et quibuscumque. Sic ergo manifestum est, quod felix indiget amicis.

[74594] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: quid igitur dicunt etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ostendit, quomodo verum dicant qui negant felicem indigere amicis. Secundo quomodo dicant falsum, ibi, hoc autem non est et cetera. Dicit ergo primo, quod cum probatum sit, quod felix indigeat amicis, oportet considerare, quid sit quod primi dicunt, negantes felicem indigere amicis, et quantum ad quid verum dicant.

[74595] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 9 Circa quod considerandum est quod multi existimant illos esse amicos, qui sunt eis utiles in collatione exteriorum bonorum, quae sola populares homines cognoscunt. Talibus ergo amicis non indiget beatus, quia sufficit sibi in bonis quae habet. Similiter etiam non indiget amicis propter delectabile, nisi parum, inquantum scilicet in conversatione humana necesse est quandoque uti ludicris ad quietem, sicut in quarto dictum est. Felicis enim vita cum sit delectabilis secundum seipsam, ut in primo dictum est, non indiget superinducta delectatione, propter quam sint sibi necessarii amici. Et, cum non indigeat talibus amicis, scilicet utilibus et delectabilibus, videtur non indigere amicis.

[74596] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit: hoc autem non est forte verum etc., ostendit non esse omnino verum quod dicunt. Et primo hoc ostendit quibusdam rationibus moralibus. Secundo per quamdam rationem magis naturalem, ibi, naturalius autem intendentibus et cetera. Circa primum ponit tres rationes, primo dicens non esse verum quod dictum est, scilicet quod si felix non indiget amicis utilibus et delectabilibus, quod propter hoc non indigeat amicis. Sunt enim amici quidam propter virtutem quibus indiget. Cuius prima ratio est, quia sicut in primo dictum est, felicitas est operatio quaedam.

[74597] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 11 Manifestum est autem, quod operatio consistit in fieri et non est quiddam existens ad modum rerum permanentium, sicut si esset aliqua possessio, qua habita, esset homo felix, ita quod non oporteret eum aliquid operari. Sed esse felicem consistit in vivere et operari continue. Oportet autem, quod operatio boni viri sit bona et delectabilis secundum seipsam, quia est per se bona, sicut in primo libro dictum est. Est autem operatio bona inter delectabilia proprium delectabile virtuosi non enim esset virtuosus qui non delectaretur in operatione virtutis, ut in primo dictum est. Requiritur ergo ad felicitatem, quod felix delectetur in opere virtutis.

[74598] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 12 Non autem possumus delectari nisi in eo quod cognoscimus, magis autem possumus speculari proximos, quam nos ipsos; et actiones illorum quam nostras, quia uniuscuiusque iudicium in propriis magis deficit propter privatum affectum, quem habet ad seipsum. Sic igitur patet, quod bonis hominibus delectabiles sunt actiones eorum, qui sunt et boni et amici, in quibus inveniuntur ambo, quae sunt secundum naturam delectabilia, scilicet bonum et amatum. Sic igitur beatus indigebit talibus amicis, scilicet virtuosis, in quantum quaerit considerare bonas actiones et sibi appropriatas, quales quidem sunt actiones viri boni, qui est amicus. Quia enim amicus hominis est quasi alter ipse, actiones amici sunt sibi quasi propriae.

[74599] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 13 Secundam rationem ponit ibi existimant autem et cetera. Dicit quod communiter existimatur quod felicem oportet delectabiliter vivere. Est enim delectatio unum eorum quae requiruntur ad felicitatem, ut in primo dictum est. Ille autem qui solitarius vivit, patitur difficilem, idest gravem vitam. Oportet enim quod interrumpatur sua delectatio quae operationem consequitur. Non enim est facile quod homo secundum seipsum, idest solitarius existens, continue operetur; sed hoc est facile si cum alteris existat, fit enim quaedam vicissitudo operationum, dum ad seinvicem bona operantur. Et sic continuatur delectatio.

[74600] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 14 Si igitur homo cum amicis moretur, operatio eius quae est delectabilis secundum seipsam, scilicet virtuosa, erit magis continua. Et hoc oportet existere circa beatum, ut scilicet continue delectetur in operibus virtutis. Virtuosus enim, inquantum huiusmodi, gaudet in actionibus virtuosis, sive a se, sive ab aliis factis. Et contristatur in operibus contrariis quae ex malitia alicuius procedunt, sicut musicus delectatur in bonis melodiis et offenditur in malis.

[74601] Sententia Ethic., lib. 9 l. 10 n. 15 Tertiam rationem ponit ibi, fiet autem et cetera. Et dicit quod ex hoc quod virtuosus convivit amicabiliter bonis viris, (fiet) askesis, id est consociatio in virtute, sicut dixit Theonis, quidam poeta. Et talis societas opportuna est cuilibet virtuoso, sicut et alia humana opera melius perficiuntur in societate.


Lectio 11

[74602] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 1 Naturalius autem intendentibus et cetera. Postquam philosophus assignavit quasdam rationes morales ex quibus apparet quod felix indiget amicis, nunc ostendit idem per quamdam rationem magis naturalem. Et primo ostendit quod felici eligibile est habere amicum. Secundo concludit ulterius quod felix amico indiget, ibi: quod autem est ipsi eligibile et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod si quis velit considerare per rationem magis naturalem, manifeste apparebit quod virtuoso et felici amicus virtuosus est naturaliter eligibilis, etiam magis quam alia et exteriora bona.

[74603] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 2 Secundo ibi, natura enim etc., probat propositum. Et primo ostendit quid sit naturaliter eligibile et delectabile virtuoso respectu suiipsius. Secundo ostendit quid sit sibi eligibile et delectabile respectu amici, ibi, ut autem ad seipsum et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod virtuoso naturaliter est eligibile esse et vivere. Secundo ostendit quod est sibi delectabile et eligibile hoc sentire, ibi, videns autem quia videt et cetera. Circa primum ponit talem rationem. Omne quod est bonum naturaliter, est virtuoso bonum et delectabile secundum seipsum, ut patet in his quae supra in septimo dicta sunt. Sed esse et vivere naturaliter bonum est et delectabile viventibus. Ergo esse et vivere est bonum et delectabile virtuoso.

[74604] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 3 Maior per se patet in litera. Minorem ponit ibi: vivere autem et cetera. Circa quam tria facit. Primo enim manifestat in quo consistat vivere. Et dicit quod in omnibus animalibus communiter determinatur vivere secundum potentiam sensus. In hominibus autem determinatur secundum potentiam sensus quantum ad id quod habet commune cum aliis animalibus, vel secundum potentiam intellectus quantum ad id quod est proprium sibi. Omnis autem potentia reducitur ad operationem sicut ad propriam perfectionem; unde id quod est principale consistit in operatione, et non in potentia nuda. Actus enim est potior quam potentia, ut probatur in IX metaphysicae, et ex hoc patet quod principaliter vivere animalis vel hominis, est sentire vel intelligere. Dormiens enim, quia non actu sentit vel intelligit, non perfecte vivit, sed habet dimidium vitae, ut in primo dictum est.

[74605] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 4 Secundo ibi: vivere autem etc., ostendit quod vivere sit naturaliter bonum et delectabile. Et dicit quod ipsum vivere est de numero eorum quae sunt secundum se bona et delectabilia, et hoc probat per hoc quod est determinatum. Illud autem quod est determinatum pertinet ad naturam boni.

[74606] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 5 Ad cuius evidentiam considerandum est, quod potentia quantum est de se indeterminata est, quia se habet ad multa; determinatur autem per actum, sicut patet in materia et forma. Potentia autem sine actu est potentia cum privatione, quae facit rationem mali, sicut perfectio quae est per actum facit rationem boni; et ideo, sicut aliquid quando est indeterminatum est malum, ita determinatum, inquantum huiusmodi, est bonum.

[74607] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 6 Vivere autem determinatum est, praesertim secundum quod principaliter in operatione consistit, ut dictum est. Unde patet quod vivere est naturaliter bonum. Id autem quod est naturaliter bonum est etiam virtuoso bonum, ut dictum est, cum virtuosus sit mensura in genere humano, ut dictum est. Et ideo, quia vivere est naturaliter bonum, videmus quod omnibus est delectabile.

[74608] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 7 Tertio ibi: non oportet autem etc., removet dubium; dicens quod in eo quod dictum est, quod vivere est naturaliter bonum et delectabile, non oportet accipere vitam malam, idest vitiosam et corruptam, idest recedentem a naturae ordine, neque etiam vitam quae est in tristitiis. Talis enim vita non est naturaliter bona, quia est indeterminata, idest debita perfectione carens, sicut et ea quae circa ipsam existunt. Quia enim unumquodque determinatur per id quod in eo existit, si illud fuerit indeterminatum, et ipsum indeterminatum erit: puta si aegritudo est indeterminatum et corpus aegrum erit indeterminatum; et sic vita quae est cum malitia seu tristitia est indeterminata et mala sicut et ipsa malitia et corruptio seu tristitia. Et hoc magis erit manifestum in habitis, idest in consequentibus, in quibus de tristitia agetur.

[74609] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit: si autem ipsum vivere etc., infert conclusionem praedictae rationis. Et dicit, quod si ipsum vivere est naturaliter bonum et delectabile (quod non solum apparet ex ratione praedicta, sed etiam ex hoc quod omnes appetunt ipsum), sequetur quod maxime virtuosis et beatis sit bonum et delectabile vivere. Quia enim horum vita est perfectissima et beatissima, ideo est ab eis magis eligenda.

[74610] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit: videns autem etc., ostendit quod sentire se vivere est eligibile et delectabile virtuoso. Ille enim qui videt se videre sentit suam visionem, et similiter est de illo qui audit se audire; et similiter contingit in aliis quod aliquis sentit se operari. In hoc autem quod nos sentimus nos sentire et intelligimus nos intelligere, sentimus et intelligimus nos esse: dictum est enim supra quod esse et vivere hominis principaliter est sentire vel intelligere. Quod autem aliquis sentiat se vivere est de numero eorum quae sunt secundum se delectabilia; quia, sicut supra probatum est, vivere est naturaliter bonum. Quod autem aliquis sentiat bonum esse in se ipso est delectabile. Et sic patet quod cum vivere sit eligibile, et maxime bonis quibus est bonum esse et delectabile, quod etiam percipere se sentire et intelligere est eis delectabile; quia simul cum hoc sentiunt id quod est eis secundum se bonum, scilicet esse et vivere; et in hoc delectantur.

[74611] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit: ut autem ad se ipsum etc., ostendit ex praemissis, quid sit virtuoso et felici eligibile et delectabile respectu amici. Et dicit quod virtuosus ita se habet ad amicum sicut ad seipsum, quia amicus quodammodo est alter ipse. Sicut igitur unicuique virtuoso est eligibile et delectabile quod ipse sit, sic est ei eligibile et delectabile quod amicus sit. Et si non aequaliter, tamen propinque. Maior est enim unitas naturalis quae est alicuius ad seipsum, quam unitas affectus quae est ad amicum. Dictum est autem supra quod virtuoso est eligibile et delectabile suum esse et vivere propter hoc quod sentit suum esse et vivere esse bonum. Talis autem sensus est delectabilis secundum seipsum, quo scilicet aliquis sentit bonum sibi inesse. Sicut ergo aliquis delectatur in suo esse et vivere sentiendo ipsum, ita ad hoc quod delectetur in amico, oportet quod simul sentiat ipsum esse,

[74612] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 11 Quod quidem continget convivendo sibi secundum communicationem sermonum et considerationum mentis; hoc enim modo homines dicuntur proprie sibi convivere, secundum scilicet vitam quae est homini propria, non autem secundum hoc quod simul pascantur, sicut contingit in pecoribus.

[74613] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 12 Sic ergo ex omnibus praemissis concludit id quod proposuerat; dicens quod si beato est secundum se eligibile suum esse, inquantum est naturaliter bonum et delectabile; cum esse et vita amici sint quantum ad eius affectum propinqua propriae vitae, consequens est quod etiam amicus sit eligibilis virtuoso et felici.

[74614] Sententia Ethic., lib. 9 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit: quod autem est etc., ostendit ulterius quod felici sint necessarii amici. Quod enim est felici eligibile, oportet ei inesse, alioquin remanebit in indigentia, quod est contra rationem felicitatis, quae requirit sufficientiam. Requiritur ergo quod ille qui est in statu felicitatis opus habeat amicis virtuosis. Loquitur autem hic de felicitate qualis potest esse in hac vita, sicut in primo dictum est.


Lectio 12

[74615] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 1 Utrum igitur quam plurimos amicos et cetera. Postquam philosophus prosecutus est quasdam dubitationes circa amicitiam ex parte amantium, hic prosequitur dubitationes ex parte eorum qui amantur. Ponit autem circa hoc tres dubitationes. Quarum prima est de numero amicorum. Secunda de necessitate ipsorum ibi, utrum autem in bonis fortunis etc.; tertia de convictu eorum, ibi, utrum igitur quemadmodum et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit dubitationem, utrum scilicet aliquis debeat sibi facere quam plurimos amicos vel non: sed sicut prudenter videtur esse dictum de peregrinatione in proverbio cuiusdam dicentis: non vocer multum peregrinus, neque non peregrinus, idest non dicatur de me quod nimis discurram per diversas terras inutiliter, neque etiam quod nunquam extra domum exeam causa peregrinationis, ita etiam congruit et circa amicitiam esse; ut scilicet neque aliquis nulli sit amicus, neque etiam sit amicus multis secundum superabundantiam.

[74616] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 2 Secundo ibi: his quidem igitur etc., solvit praedictam quaestionem. Et primo quantum ad amicitiam utilis. Et dicit quod id quod dictum est de vitanda superflua multitudine amicorum, totaliter videtur congruere in amicis qui sunt ad opportunitatem, idest ad utilitatem: quia si homo habeat multos tales amicos a quibus recipiat obsequia, oportet etiam quod e converso multis obsequatur. Et hoc est valde laboriosum, ita quod non sufficit tempus vitae his qui hoc volunt agere.

[74617] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 3 Si igitur sint plures amici utiles, quam sint necessarii ad propriam vitam, nimis distrahunt hominem et impediunt ipsum a bona vita, quae consistit in operatione virtutis, quia dum homo superflue intendit negotiis aliorum, consequens est quod non possit debitam curam gerere de seipso. Et ita patet quod non est opus homini habere plurimos amicos utiles.

[74618] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 4 Secundo ostendit idem in amicitia delectabilis. Et dicit quod etiam ad delectationem sufficiunt pauci amici. Delectatio enim exterior quae per tales amicos exhibetur, quaeritur in vita humana sicut condimentum in cibo quod, etiam si parum sit, sufficit. Unde et pauci amici sufficiunt homini ad delectationem, ut cum eis per aliquod tempus recreetur.

[74619] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 5 Tertio ibi: studiosos autem etc., solvit quaestionem quantum ad amicos secundum virtutem. Et primo ostendit propositum per rationem. Secundo per experimentum, ibi, sic autem videtur habere et cetera. Circa primum tria, facit. Primo resumit quaestionem. Et dicit quod remanet considerandum, utrum aliquis debeat sibi facere amicos virtuosos plures numero, ita quod quanto plures habet melius sit, vel oporteat quamdam mensuram adhibere circa multitudinem amicorum, sicut patet de multitudine civitatis quae neque constat ex decem hominibus tantum et, si constat ex decem miriadibus, idest centum millibus (nam myrias, idem est quod decem milia, iam prae multitudine non erit civitas, sed quaedam regio. Sed quanta multitudo sit necessaria ad civitatem, non est determinatum secundum aliquid unum; quia potest esse civitas maior et minor. Sed possunt accipi duo extrema, inter quae quicquid est medium potest determinari ut congruens multitudini civitatis.

[74620] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 6 Secundo ibi: et amicorum etc., solvit quaestionem dicens quod etiam non oportet esse immensa multitudo amicorum, sed debet esse quaedam determinata multitudo eorum. Et hoc probat tribus rationibus. Quarum prima est, quod plures possunt esse amici cum quibus tamen possit homo convivere; hoc enim inter cetera magis videtur esse amicabile, idest congruens amicitiae quae est secundum virtutem. Manifestum est autem quod non est possibile quod homo convivat immoderate multitudini hominum, et quod quodammodo distribuat se inter multos. Et sic patet quod non possunt esse multi amici secundum virtutem.

[74621] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 7 Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Manifestum est enim, quod amicos oportet adinvicem convivere. Et ita, si aliquis habeat multos amicos, oportet quod omnes etiam illi sint amici sibiinvicem. Aliter enim non possunt adinvicem commorari, et per consequens neque convivere amico. Hoc autem est difficile quod in multis servetur, scilicet ut sint amici adinvicem. Et ita, non videtur possibile quod unus homo habeat plures amicos.

[74622] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 8 Tertiam rationem ponit ibi, difficile autem et cetera. Dictum est enim supra, quod amicus congaudet amico. Difficile est autem quod aliquis familiariter congaudeat et condoleat multis. Verisimiliter enim simul concidet quod oporteat cum uno delectari et cum alio tristari, quod est impossibile. Et ita non est possibile habere plures amicos.

[74623] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 9 Tertio ibi: forte igitur bene habet etc., concludit propositum ex dictis: scilicet quod non bene se habet quod homo inquirat fieri amicissimus multis, sed tot quot potest sufficere ad convictum: quia etiam hoc non videtur esse contingens quod homo sit valde amicus multis (unde etiam nec secundum amorem libidinosum unus homo amat plures mulieres intenso amore). Quare perfecta amicitia in quadam superabundantia amoris consistit, quae non potest observari nisi ad unum, vel ad valde paucos. Semper enim id quod est abundans, paucis competit; quia non potest in multis contingere quod ad summam perfectionem perveniatur propter multiplices defectus et impedimenta.

[74624] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit: sic autem videtur etc., ostendit propositum per experientiam. Ita enim videmus in rebus contingere, quod unus ad paucos habet amicitiam. Non enim inveniuntur esse multi amici unius secundum amicitiam etayricam, id est sodalium vel connutritorum. Quod probat quodam proverbio quo dicuntur aliqui hymnizare in duobus.

[74625] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 11 Consuetum est enim ut plurimum, quod iuvenes socialiter bini incedunt cantantes. Sed polyphili, idest amatores multorum, qui scilicet omnibus familiariter potiuntur, non videntur esse vere amici alicui, quia nulli diu convivunt sed pertranseunter se habent familiariter ad unumquemque. Sed tamen tales vocantur amici politice, idest secundum quod est consuetum in civitatibus, in quibus amicitia ex talibus applausibus et familiaritatibus iudicatur. Hos autem qui sic sunt amici multorum vocant homines placidos, quod sonat in vitium superabundantiae in condelectando, ut supra in quarto dictum est.

[74626] Sententia Ethic., lib. 9 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit: politice quidem igitur etc., ostendit secundum quam amicitiam dicuntur aliqui esse amici multorum. Et dicit, quod hoc contingit esse secundum amicitiam politicam, non solum eo modo quo aliquis placidus est amicus multorum, sed etiam hoc potest competere alicui vere virtuoso. Dictum est enim supra, quod politica amicitia videtur idem esse quod concordia. Virtuosus autem cum multis concordat in his quae pertinent ad vitam politicam. Non tamen contingit quod virtuosus habeat amicitiam ad multos propter virtutem, ita quod diligat eos propter seipsos, et non solum propter utile vel delectabile. Quinimo multum debet esse homini amabile et carum, si paucos tales amicos possit invenire, scilicet propter virtutem et secundum seipsos.


Lectio 13

[74627] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 1 Utrum autem in bonis et cetera. Postquam philosophus solvit dubitationem de multitudine amicorum, hic proponit dubitationem de necessitate eorum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit dubitationem. Secundo solvit eam, ibi: necessarium magis quidem etc.; tertio probat quiddam quod supposuerat, ibi: est enim et praesentia et cetera. Dicit ergo primo quod dubitari potest utrum homo habeat opus amicis magis in bonis fortunis vel infortuniis. Manifestum est enim, quod in utraque fortuna requiruntur amici. In infortuniis enim homo habet opus amicis, qui ei ferant auxilia contra infortunia. In bonis autem fortunis homines habent opus amicis, quibus convivant et quibus benefaciant. Si enim virtuosi sint, volunt bene operari.

[74628] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 2 Deinde cum dicit necessarium magis etc., ponit solutionem quaestionis; concludens ex praemissis, quod habere amicos est homini magis necessarium in infortuniis, in quibus indiget auxilio, quod fit per amicos, ut dictum est. Et inde est, quod in tali statu homo habet opus amicis utilibus qui ei auxilium ferant. Sed in bonis fortunis est melius, idest magis honestum habere amicos. Et inde est, quod in hoc statu quaerunt homines amicos virtuosos. Quia eligibilius est talibus benefacere, et cum eis conversari.

[74629] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit est enim et praesentia etc., probat quod supposuerat; scilicet quod amicis in utraque fortuna sit opus. Et primo proponit quod intendit. Et dicit, quod ipsa praesentia amicorum est delectabilis, tam in bonis fortunis quam in infortuniis.

[74630] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 4 Secundo ibi, alleviantur enim etc., probat propositum. Et primo quantum ad infortunia. Secundo quantum ad bonas fortunas, ibi: in bonis fortunis et cetera. Tertio infert quoddam correlarium ex dictis. Circa primum tria facit. Primo manifestat propositum. Et dicit, quod homines qui sunt in tristitia, alleviationem quamdam sentiunt ex praesentia amicorum eis condolentium.

[74631] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 5 Secundo ibi, propter quod etc., inquirit, quae sit causa huius, quod dictum est. Et ponit duas causas sub dubitatione, quae earum potior sit. Quarum prima sumitur ex exemplo eorum, qui portant aliquod pondus grave; quorum unus alleviatur ex societate alterius onus illud secum sumentis. Et similiter videtur, quod onus tristitiae melius ferat unus amicorum, si alius secum idem onus tristitiae ferat.

[74632] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 6 Sed haec similitudo non videtur congruere quantum ad ipsam tristitiam. Non enim eiusdem tristitiae numero, quam quis patitur, alius partem sibi assumit, ut ex hoc alterius tristitia minuatur. Potest tamen congruere quantum ad tristitiae causam: puta si aliquis tristatur ex damno, quod passus est, dum amicus partem damni subit minuitur damnum alterius, et per consequens tristitia.

[74633] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 7 Secunda causa melior est, et competit quantum ad ipsam tristitiam. Manifestum est enim, quod quaelibet delectatio superveniens tristitiam minuit: amicus autem praesens et condolens delectationem ingerit dupliciter. Uno modo, quia ipsa praesentia amici est delectabilis. Alio modo, quia dum intelligit eum sibi condolere, delectatur in eius amicitia, et sic eius tristitia minoratur.

[74634] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 8 Et quia hoc est praeter principale propositum, subiungit, quod ad praesens dimittendum est inquirere, utrum propter hoc quod dictum est, vel propter aliquid aliud alleviantur homines tristati ex praesentia amicorum condolentium. Manifeste tamen apparet accidere, hoc, quod dictum est.

[74635] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 9 Tertio ibi: videtur autem etc., ostendit, quod praesentia amici condolentis habet quamdam tristitiam admixtam. Et primo ostendit propositum. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod viriles quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod praesentia amicorum condolentium videtur quamdam mixtionem habere ex delectabili et tristabili. Ipsa enim visio amicorum est delectabilis, et propter aliam rationem communem, et specialiter homini infortunato, qui ab amico adiuvatur ad hoc quod non contristetur, inquantum amicus consolatur suum amicum, et ex visione, et etiam ex sermone si sit epidexius, idest idoneus ad consolandum. Cognoscit enim unus amicus morem alterius et in quibus amicus suus delectatur et tristatur; et sic potest ei conveniens remedium adhibere contra tristitiam. Per hunc igitur modum praesentia amici condolentis est delectabilis. Sed ex alia parte est tristis, inquantum homo sentit amicum suum contristari in suis infortuniis. Quilibet enim homo bene dispositus refugit quantum potest esse causa tristitiae suis amicis.

[74636] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit propter quod viriles etc., concludit ex praemissis, quod homines, qui sunt viriles animi naturaliter verentur et cavent ne amici eorum propter ipsos contristentur. Est enim de natura amicitiae, quod amicus velit benefacere amico, non autem esse ei causa alicuius mali. Et nullo modo sustinent viriles homines, quod amici eorum propter eos contristentur nisi superexcedat auxilium, quod ab amicis sibi praebetur ad non contristandum tristitiam amicorum. Sustinent enim, quod per modicam amicorum tristitiam sua tristitia sublevetur. Et universaliter, virilibus hominibus non complacet habere comploratores, quia ipsi viriles homines non sunt plorativi.

[74637] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 11 Sunt autem quidam viri muliebriter dispositi, qui delectantur in hoc, quod habeant aliquos simul secum angustiatos, et amant eos qui sibi condolent quasi amicos. Sed in hac diversitate hominum oportet imitari quantum ad omnia meliores, videlicet viriles.

[74638] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit: in bonis fortunis autem etc., ostendit secundam partem propositi, scilicet quod praesentia amicorum in bonis fortunis sit laudabilis. Et dicit, quod in bonis fortunis praesentia amicorum duo delectabilia habet. Primo quidem conversationem amicorum. Quia delectabile est cum amicis conversari. Secundo hoc quod homo intelligit amicos suos delectari in propriis bonis. Quaerit enim unusquisque esse amicis suis delectationis causa.

[74639] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 13 Deinde cum dicit propter quod videbitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis, continens in se quaedam documenta moralia. Et primo quantum ad eos, qui convocant amicos. Secundo quantum ad eos, qui sponte ad amicos accedunt, ibi: ire autem e converso et cetera. Circa primum ponit tria documenta moralia. Primo quidem concludens ex praemissis, quod quia delectabile est quod homo intelligat amicos in propriis bonis delectari, oportet, quod homo prompte vocet amicos ad suas bonas fortunas, ut eas scilicet amico communicet; oportet enim quod bonus homo benefaciat amico.

[74640] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 14 Secundum documentum est, quod homo tarde et cum quadam pigritia vocet amicum ad sua infortunia. Debet enim homo tradere amico de suis malis quantum minimum potest. Et ad hoc inducit proverbium cuiusdam dicentis: sufficienter ego infortunans, quasi dicat: sufficit quod ego infortunium patiar, non oportet quod etiam amici mei haec patiantur.

[74641] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 15 Tertium documentum est, quod tunc maxime sunt amici ad infortunia vocandi, quando cum pauca sua turbatione possunt amico magnum iuvamen praestare.

[74642] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 16 Deinde cum dicit: ire autem e converso etc., ponit tria documenta ex parte sponte euntium ad amicos. Quorum primum est, quod ad amicos in infortuniis existentes oportet aliquem prompte ire, etiam non vocatum; quia amici est benefacere amicis et maxime illis qui sunt in necessitate, et qui non dignificant, idest qui non dignum ducunt hoc requirere ab amico. Sic enim dum auxilium praestatur non requirenti, ambobus, scilicet praestanti et recipienti, fit melius, id est honestius, quia et ille qui dat maius opus virtutis facit et etiam ille qui recipit: (ille enim qui dat) videtur magis sponte dare et ille qui recipit, virtuose agit, nolendo gravare amicum. Est etiam ambobus delectabilius, quia et recipienti parcitur a verecundia, quam quis patitur in requirendo amicum et dans magis delectatur quasi ex seipso non provocatus faciens opus virtutis.

[74643] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 17 Secundum documentum est, quod ad bonas fortunas amici prompte se debet homo offerre ad cooperandum ei, cum necesse fuerit; quia ad hoc indiget homo amicis, ut scilicet ei cooperentur.

[74644] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 18 Tertium documentum est, quod ad hoc quod homo bene patiatur ab amico bene fortunato, debet homo accedere quiete, id est remisse, et non de facili. Non enim est bonum, quod homo reddat se promptum ad suscipiendum iuvamen ab amico. Sed homo debet vereri et cavere opinionem indelectationis, idest ne hanc famam incurrat, quod ipse non sit delectabilis amico in hoc, quod est onerosum esse, idest propter hoc quod ipse se reddit onerosum amico. Quod manifestum est quandoque accidere: dum enim aliqui nimis se ingerunt beneficiis recipiendis, reddunt se onerosos, et indelectabiles suis amicis. Vel secundum aliam literam, debet homo revereri, id est cavere, opinionem delectationis in morari, id est ne amicus eius opinetur de eo quod delectetur in morari circa ipsum propter beneficia.

[74645] Sententia Ethic., lib. 9 l. 13 n. 19 Ultimo autem ex praemissis concludit, quod praesentia amicorum in omnibus, videtur esse eligibilis.


Lectio 14

[74646] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 1 Utrum igitur, quemadmodum et cetera. Pertractatis quaestionibus de multitudine et necessitate amicorum, hic inquirit de convictu eorum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quaestionem. Secundo manifestat veritatem, ibi: communicatio enim et cetera. Tertio infert corollarium ex dictis, ibi, fit igitur et cetera. Quaestio igitur, prima fundatur in quadam assimulatione amicitiae ad amationem libidinosam: in qua quidem videmus, quod amantibus est maxime appetibile videre illas quas amant. Et magis eligunt hunc sensum, videlicet visus, quam alios exteriores sensus; quia, sicut supra dictum est, per visionem incipit fieri maxime passio amoris, et secundum hunc sensum conservatur. Provocatur enim talis amor praecipue ex pulchritudine quam visus percipit.

[74647] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 2 Est ergo quaestio quid sit proportionale visioni in amicitia: utrum scilicet ipsum convivere; ut scilicet, sicut amantes maxime delectantur in mutuo aspectu: (ita) amici maxime delectentur in mutuo convictu. Secundum tamen aliam literam non inducitur hoc per modum quaestionis, sed per modum conclusionis: quae quidem litera sic habet: iam igitur quemadmodum et cetera. Et potest hoc concludi ex eo quod supra probatum est praesentiam amicorum in omnibus esse delectabilem.

[74648] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 3 Deinde cum dicit communicatio enim etc., manifestat veritatem praemissae, sive quaestionis sive conclusionis, triplici ratione. Quarum prima est, quia amicitia in communicatione consistit, ut patet ex his quae dicta sunt in octavo. Maxime autem seipsos sibiinvicem communicant in convictu. Unde convivere videtur esse maxime proprium et delectabile in amicitia.

[74649] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 4 Secundam rationem ponit ibi: et ut ad se ipsum et cetera. Sicut enim homo se habet ad amicum, ut ex supra dictis patet. Ad seipsum autem ita se habet, quod est sibi eligibile et delectabile quod sentiat se ipsum esse; ergo hoc etiam est ei delectabile circa amicum. Sed hoc fit in convivendo. Quia per mutuas operationes quas vident, seinvicem esse sentiunt. Convenienter ergo amici appetunt adinvicem convivere.

[74650] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 5 Tertiam rationem ponit ibi, et quod aliquando est et cetera. Quae sumitur ab experimento. Videmus enim quod homines volunt cum suis amicis conversari secundum actionem in qua principaliter delectantur, quam reputant suum esse, et cuius gratia eligunt suum vivere, quasi ad hoc totam vitam suam ordinantes.

[74651] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 6 Et inde est quod quidam cum amicis volunt simul potare. Quidam autem simul ludere ad aleas, quidam autem simul exercitari, puta in torneamentis, luctationibus et aliis huiusmodi, vel etiam simul venari vel simul philosophari, ita quod singuli in illa actione volunt commorari cum amicis, quam maxime diligunt inter omnia huius vitae. Quasi enim volentes convivere cum amicis, huiusmodi actiones faciunt in quibus maxime delectentur et in quibus reputant consistere totam vitam suam. Et in talibus actionibus communicant amicis, quarum communicationem existimant esse convivere. Et sic patet quod convivere est eligibilissimum in amicitia.

[74652] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 7 Deinde cum dicit: fit igitur pravorum etc., concludit ex praemissis primo quidem circa pravos, quod eorum amicitia est mala. Delectantur enim maxime in pravis operibus. Et in his sibiinvicem communicant. Et cum sint instabiles, semper de malo in peius procedunt, quia unus efficitur malus accipiendo similitudinem malitiae alterius.

[74653] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 8 Secundo ibi: quae autem eorum etc., concludit quantum ad bonos, quod amicitia virtuosorum est bona, et semper bonis colloquiis in virtute coaugetur. Et ipsi amici fiunt meliores in hoc quod simul operantur et seinvicem diligunt. Unus enim ab alio recipit exemplum virtuosi operis in quo sibi complacet. Unde in proverbio dicitur, quod bona homo sumit a bonis.

[74654] Sententia Ethic., lib. 9 l. 14 n. 9 Ultimo autem epilogando concludit, quod de amicitia in tantum dictum est, et quod consequenter dicendum est de delectatione. Et sic terminatur sententia noni libri.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264