CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Ethicorum
liber VI

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum adaequatum Leonino 1969 edito ex plagulis de prelo
emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 6
Lectio 1

[73813] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 1 Quia autem existimus prius dicentes et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus moralibus, in hoc sexto libro determinat de intellectualibus. Et primo prooemialiter dicit de quo est intentio. Secundo determinat propositum, ibi, prius quidem igitur dictum est et cetera. Circa primum tria facit. Primo dicit quod dicendum est de ratione recta. Secundo ostendit quid de ea dicendum sit, ibi: in omnibus enim dictis habitibus etc.; tertio continuat se ad praecedentia, ibi, animae autem virtutes et cetera. Dicit ergo primo quod, quia supra in secundo dictum est quod in virtutibus moralibus, de quibus supra actum est, oportet eligere medium et praetermittere superabundantiam et defectum; medium autem determinatur secundum rationem rectam, ut in II habitum est, consequens est ut (hoc), scilicet rationem rectam et virtutem intellectualem, quae est rectitudo rationis, dividamus in suas species, sicut et supra divisimus virtutes morales.

[73814] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 2 Deinde cum dicit: in omnibus enim dictis etc., ostendit quid dicendum sit de ratione recta. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid de ratione recta haberi possit per ea quae supra dicta sunt; secundo ostendit quod hoc non sufficit, ibi, est autem dicere quidem et cetera. Tertio concludit quid oporteat amplius dicere, ibi, propter quod oportet et cetera. Dicit ergo primo, quod in omnibus praedictis habitibus, id est in virtutibus moralibus, sicut et in aliis rebus, puta in artificialibus, est aliquid quasi signum ad quod respicit ille qui habet rectam rationem: et sic intendit et remittit, id est addit vel minuit, et considerat per hoc signum quis est terminus medietatum, idest quomodo debeat determinari medietas in unaquaque virtute, quas quidem medietates dicimus esse quoddam medium inter superabundantiam et defectum, et hoc secundum rationem rectam. Hoc autem signum quod est virtuoso sicut regula artifici, est id quod decet et convenit, a quo non oportet deficere nec ultra addere. Et hoc est medium virtutis: quae quidem supra in secundo manifestata sunt.

[73815] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit: est autem dicere etc., ostendit quod hoc non sufficit cognoscere circa rationem rectam. Et dicit quod id quod dictum est, est quidem verum, sed non est sufficienter manifestum prout requiritur ad usum rationis rectae. Est enim id quod dictum est, quoddam commune quod verificatur in omnibus humanis studiis in quibus homines secundum scientiam practicam operantur, puta in militia et medicina et quibuscumque negotiis. In quibus omnibus verum est dicere, quod neque plura neque pauciora oportet aut facere aut negligere, sed ea quae medio modo se habent et secundum quod recta ratio determinat; sed solum ille qui hoc commune habet, non propter hoc sciet amplius procedere ad operandum. Puta si quaerenti qualia oportet dari ad sanandum corpus, aliquis responderet quod illa debent dari quae praecipit ars medicinae et ille qui habet hanc artem, scilicet medicus; non propter hoc interrogans sciret quid deberet dare infirmo. Sic autem se habet ratio recta prudentiae in moralibus, sicut recta ratio artis in artificialibus: unde patet quod non sufficit id quod dictum est.

[73816] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit propter quod oportet etc., concludit quod simili ratione circa habitus animae (oportet quod) non solum vere dicatur aliquid in communi, sed quod distincte determinetur quae sit ratio recta et quis sit terminus, idest definitio rationis rectae; vel etiam secundum quid ratio recta determinari possit.

[73817] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit: animae autem virtutes etc., continuat se ad praecedentia. Et dicit quod cum supra in fine I diviserimus virtutes animae hoc modo quod quasdam diximus esse morales, quasdam intellectuales; ex quo de moralibus determinatum est, restat quod determinemus de reliquis, id est de intellectualibus, secundum quas ipsa ratio rectificatur: ita tamen quod prius aliqua dicenda sunt de ipsa anima, sine cuius cognitione non possunt cognosci animae virtutes, ut supra in fine primi dictum est.

[73818] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit: prius quidem igitur etc., incipit prosequi propositum. Et primo determinat quae dicenda sunt de anima. Secundo prosequitur de virtutibus intellectualibus, ibi, sumendum ergo utriusque horum et cetera. Circa primum duo facit: primo resumit divisionem partium animae supra positam in fine primi. Secundo subdividit alterum membrum, ibi, nunc autem de rationem habente et cetera. Dicit ergo primo, quod prius dictum est quod duae sunt partes animae: una quae est habens rationem et alia quae est irrationalis. Dictum est autem supra quod id quod est rationem habens per essentiam, perficitur per virtutes intellectuales; id autem quod est irrationale, participans tamen ratione, perficitur per virtutes morales.

[73819] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit: nunc autem etc., subdividit alterum membrum praedictae divisionis. Et circa hoc tria facit. Primo proponit divisionem. Secundo probat, ibi, ad ea enim quae genere altera et cetera. Tertio imponit nomina membris divisionis, ibi, dicatur autem et cetera. Dicit ergo primo quod, quia nunc intendimus de virtutibus intellectualibus quae perficiunt partem animae rationalem, ideo ad distinguendum virtutes intellectuales oportet dividere rationem habens eodem modo quo supra divisimus partes animae; non quasi ex principali intentione, sed secundum quod sufficit ad propositum. Supponatur ergo quod pars rationalis dividatur in duas: una quidem est per quam speculamur illa entia, scilicet necessaria, quorum principia non possunt aliter se habere, alia autem pars (est) per quam speculamur contingentia.

[73820] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit ad ea enim quae genere altera etc., probat praemissam divisionem tali ratione. Ad obiecta quae differunt genere necesse est quod diversa genera partium animae adaptentur. Manifestum est autem quod contingens et necessarium differunt genere, sicut habetur de corruptibili et incorruptibili decimo metaphysicae; relinquitur ergo quod sit diversum genus partium animae rationalis quo cognoscit necessaria et contingentia.

[73821] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 9 Maiorem autem propositionem probat ibi: si quidem secundum similitudinem et cetera. Et hoc tali ratione. Partibus animae inest cognitio secundum quod habent similitudinem quamdam ad res cognitas; non quidem ita quod res cognita sit actu in natura potentiae cognoscentis, sicut Empedocles posuit quod terra terram cognoscimus, igne ignem, et sic de aliis: sed inquantum quaelibet potentia animae secundum suam proprietatem est proportionata ad talia cognoscenda, sicut visus ad cognoscendos colores et auditus ad cognoscendos sonos. Sed eorum quae sunt invicem similia et proportionata est eadem ratio distinctionis. Ergo, sicut cognita per rationem genere differunt, ita et partes animae rationalis.

[73822] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit: dicatur autem etc., imponit nomina praedictis partibus. Et dicit quod praedictarum partium rationalis animae una quidem quae speculatur necessaria potest dici scientificum genus animae, quia scientia de necessariis est; alia autem pars potest dici rationativa, secundum quod ratiocinari et consiliari pro eodem sumitur. Nominat enim consilium quamdam inquisitionem nondum determinatam, sicut et ratiocinatio. Quae quidem indeterminatio maxime accidit circa contingentia, de quibus solis est consilium. Nullus enim consiliatur de his quae non contingit aliter se habere; sic ergo sequitur quod ratiocinativum sit una pars animae rationem habentis.

[73823] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 11 Videtur autem quod philosophus hic determinat, dubitationem habere. Ipse enim in tertio de anima distinguit intellectum in duo, scilicet in agens et possibile: et dicit quod agens est quo est omnia facere, possibilis autem est quo est omnia fieri. Sic ergo tam intellectus agens quam possibilis secundum propriam rationem ad omnia se habet. Esset ergo contra rationem utriusque intellectus, si alia pars animae esset quae intelligit necessaria et quae intelligit contingentia.

[73824] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 12 Rursum, verum necessarium et verum contingens videntur se habere sicut perfectum et imperfectum in genere veri. Eadem autem potentia animae cognoscimus perfecta et imperfecta in eodem genere, sicut visus lucida et tenebrosa: multo igitur magis eadem potentia intellectiva cognoscit necessaria et contingentia.

[73825] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 13 Item, universalius se habet intellectus ad intelligibilia quam sensus ad sensibilia. Quanto enim aliqua virtus est altior, tanto est magis unita. Sensus autem visus percipit et incorruptibilia, scilicet caelestia corpora, et corruptibilia, scilicet inferiora: quibus proportionaliter respondere videntur necessarium et contingens: multo igitur magis eadem intellectiva potentia cognoscit necessaria et contingentia.

[73826] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 14 Videtur etiam et probatio quam inducit, efficax non esse. Non enim quaelibet diversitas generis in obiectis requirit diversas potentias, alioquin non eadem potentia visiva videremus plantas et alia animalia, sed sola illa diversitas quae respicit formalem rationem obiecti: puta si esset diversum genus coloris vel luminis, oporteret esse diversas potentias visivas. Obiectum autem intellectus proprium est quod quid est, quod est commune omnibus et substantiis et accidentibus, licet non eodem modo. Unde et eadem intellectiva potentia cognoscimus substantias et accidentia. Pari ergo ratione diversitas generis necessariorum et contingentium non requirit diversas potentias intellectivas.

[73827] Sententia Ethic., lib. 6 l. 1 n. 15 Haec autem dubitatio de facili solvitur si quis consideret quod contingentia dupliciter cognosci possunt. Uno modo secundum rationes universales; alio modo secundum quod sunt in particulari. Universales quidem igitur rationes contingentium immutabiles sunt, et secundum hoc de his demonstrationes dantur et ad scientias demonstrativas pertinet eorum cognitio. Non enim scientia naturalis est solum de rebus necessariis et incorruptibilibus, sed etiam de rebus corruptibilibus et contingentibus. Unde patet quod contingentia sic considerata ad eandem partem animae intellectivae pertinent ad quam et necessaria, quam philosophus vocat hic scientificum; et sic procedunt rationes inductae. Alio modo possunt accipi contingentia secundum quod sunt in particulari: et sic variabilia sunt nec cadit supra ea intellectus nisi mediantibus potentiis sensitivis. Unde et inter partes animae sensitivas ponitur una potentia quae dicitur ratio particularis, sive vis cogitativa, quae est collativa intentionum particularium; sic autem accipit hic philosophus contingentia: ita enim cadunt sub consilio et operatione. Et propter hoc ad diversas partes animae rationalis pertinere dicit necessaria et contingentia, sicut universalia speculabilia et particularia operabilia.


Lectio 2

[73828] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 1 Sumendum ergo utriusque horum et cetera. Postquam philosophus distinxit partes animae rationem habentis secundum quod est necessarium ad propositum, hic incipit agere de ipsis virtutibus intellectualibus quibus utraque pars animae rationalis perficitur. Et primo determinat de singulis intellectualium virtutum. Secundo movet quamdam dubitationem de utilitate ipsarum, ibi, dubitabit autem utique aliquis et cetera. Circa primum duo facit. Primo investigat rationes accipiendi virtutes intellectuales. Secundo incipit de eis agere, ibi, incipientes igitur superius et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit communem rationem virtutis, prout in primo dictum est, quod virtus alicuius est, quae opus eius bonum reddit. Secundo inquirit quid sit bonum opus animae rationem habentis, quantum ad utramque partem, ibi: tria autem sunt in anima et cetera. Tertio concludit quae vel quales sint virtutes utriusque partis, ibi, secundum quos igitur et cetera.

[73829] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 2 Dicit ergo primo, quod ex quo positae sunt duae partes rationem habentis, cui attribuuntur virtutes intellectuales, sumendum est, quis est optimus habitus utriusque praedictarum partium, quia talis habitus necesse est quod sit virtus utriusque partis. Dictum est autem supra, quod virtus uniuscuiusque rei determinatur ad proprium opus, quod scilicet bene perficitur secundum virtutem. Hic autem dicitur optimus habitus, quo optime perficitur aliquod opus.

[73830] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: tria autem sunt in anima etc., inquirit quid sit proprium opus utriusque praedictarum partium. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quae sint principia propriorum actuum hominis; secundo inquirit quid sit proprium opus rationis, ibi, speculativae autem mentis et cetera. Tertio infert conclusionem intentam, ibi, utrarumque utique et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit tria, quae videntur esse principia humanorum actuum; secundo excludit unum eorum, ibi, horum autem sensus et cetera. Tertio ostendit, quomodo duo reliqua adinvicem concordare possunt, ibi, est autem, quod in mente et cetera. Circa primum considerandum est, quod duo opera videntur esse propria homini, scilicet cognitio veritatis et actus: inquantum scilicet homo agit tamquam dominus proprii actus et non sicut actus vel ductus ab alio. Super haec igitur duo videntur habere dominium et potestatem, tria quae sunt in anima, scilicet sensus et intellectus et appetitus. His enim tribus moventur animalia, ut dicitur in tertio de anima.

[73831] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit: horum autem etc., excludit ab eo, quod dictum est, unum eorum, scilicet sensum. Et de veritate quidem manifestum est, quod non pertinet neque ad sensum neque ad appetitum, proponit autem ulterius, quod inter praedicta tria, sensus nullius actus principium est, eo scilicet modo, ut per sensum haberi possit dominium actus. Quod quidem manifestum est per hoc, quod bestiae habent quidem sensum, non tamen communicant aliquem actum, quia non habent dominium sui actus. Non enim a seipsis agunt, sed moventur instinctu naturae.

[73832] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit: est autem quod in mente etc., ostendit quomodo opera duorum reliquorum, scilicet intellectus et appetitus, possint adinvicem concordare. Et primo ostendit quomodo eorum actus sunt sibi proportionales. Intellectus enim in iudicando habet duos actus, scilicet affirmationem qua assentit vero, et negationem qua dissentit a falso. Quibus duobus respondent duo proportionaliter in vi appetitiva, scilicet persecutio qua appetitus tendit in bonum et inhaeret ei, et fuga qua recedit a malo et dissentit ei. Et secundum hoc intellectus et appetitus possunt conformari, inquantum id quod intellectus affirmat bonum appetitus prosequitur, et id quod intellectus negat esse bonum appetitus fugit.

[73833] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 6 Secundo ibi: quare quia moralis etc., quia concludit quomodo in moralibus virtutibus praedicti actus intellectus et appetitus sibi concordant. Virtus enim moralis est habitus electivus, ut dictum est in secundo. Electio autem est appetitus consiliativus, in quantum scilicet appetitus accipit quod praeconsiliatum est, ut dictum est in tertio. Consiliari autem est actus unius partis rationis, ut supra habitum est. Quia igitur ad electionem concurrit et ratio et appetitus; si electio debeat esse bona, quod requiritur ad rationem virtutis moralis, oportet quod et ratio sit vera, et appetitus sit rectus, ita scilicet quod eadem quae ratio dicit idest affirmat, appetitus prosequatur. Ad hoc enim quod sit perfectio in actu, oportet quod nullum principiorum eius sit imperfectum. Sed haec mens, scilicet ratio quae sic concordat appetitui recto, et veritas eius, est practica.

[73834] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit speculativae autem mentis etc., ostendit quid sit opus rationem habentis, secundum utramque partem. Et primo ostendit quomodo utraque pars se habeat ad veritatem; secundo quomodo utraque pars se habeat ad actum, ibi, actus quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod bene et male mentis, idest intellectus vel rationis, quae est speculativa, et non practica, consistit simpliciter in vero et falso; ita scilicet quod verum absolutum est bonum eius, et falsum absolutum est malum ipsius. Dicere enim verum et falsum est opus pertinens ad quemlibet intellectum. Sed bonum practici intellectus non est veritas absoluta, sed veritas confesse se habens, idest concorditer ad appetitum rectum, sicut ostensum est, quod sic virtutes morales concordant.

[73835] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 8 Videtur autem hic esse quoddam dubium. Nam si veritas intellectus practici determinatur in comparatione ad appetitum rectum, appetitus autem rectitudo determinatur per hoc quod consonat rationi verae, ut prius dictum est, sequetur quaedam circulatio in dictis determinationibus. Et ideo dicendum est, quod appetitus est finis et eorum quae sunt ad finem: finis autem determinatus est homini a natura, ut supra in III habitum est. Ea autem quae sunt ad finem, non sunt nobis determinata a natura, sed per rationem investigantur; sic ergo manifestum est quod rectitudo appetitus per respectum ad finem est mensura veritatis in ratione practica. Et secundum hoc determinatur veritas rationis practicae secundum concordiam ad appetitum rectum. Ipsa autem veritas rationis practicae est regula rectitudinis appetitus, circa ea quae sunt ad finem. Et ideo secundum hoc dicitur appetitus rectus qui persequitur quae vera ratio dicit.

[73836] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 9 Videtur etiam hic esse dubium de hoc, quod prosequitur de speculativo et practico intellectu quasi de duabus partibus supra positis, scilicet scientifico et ratiocinativo, cum tamen supra dixit esse diversas partes animae scientificum et rationativum, quod de intellectu speculativo et practico ipse negat in III de anima. Dicendum est ergo quod intellectus practicus principium quidem habet in universali consideratione, et secundum hoc est idem subiecto cum speculativo, sed terminatur eius consideratio in particulari operabili. Unde philosophus dicit in tertio de anima, quod ratio universalis non movet sine particulari, et secundum hoc rationativum ponitur diversa pars animae a scientifico.

[73837] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit: actus quidem igitur etc., ostendit quomodo utraque ratio se habeat ad actum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod mens est principium actus; secundo quae mens, ibi: mens autem ipsa et cetera. Tertio ostendit circa qualia mens sit principium actus, ibi: non est autem eligibile et cetera. Concludit ergo primo ex his quae supra dicta sunt, quod ex quo electio est appetitus consiliativus, sequitur, quod sit actus principium unde motus, idest per modum causae efficientis, sed non cuius gratia, idest per modum causae finalis. Dictum est enim in tertio de anima, quod appetitus est movens in animalibus. Sed ipsius electionis sunt principia appetitus et ratio quae est gratia alicuius, id est quae ordinatur ad aliquod operabile sicut ad finem. Est enim electio appetitus eorum quae sunt ad finem. Unde ratio proponens finem, et ex eo procedens ad ratiocinandum et appetitus tendens in finem comparantur ad electionem per modum causae. Et inde est, quod electio dependet et ab intellectu sive mente et ab habitu morali, qui perficit vim appetitivam, ita quod non est sine utroque eorum.

[73838] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 11 Et hoc probat per signum. Effectus enim electionis est actio, ut dictum est. Actio autem bona et contrarium in actione, idest mala actio, non potest esse sine mente et more, id est sine morali quacumque dispositione ad appetitum pertinente. Unde nec electio bona vel mala est sine mente et more.

[73839] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit: mens autem ipsa etc., ostendit, quae mens vel ratio sit principium actus. Et primo ostendit propositum. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod, vel appetitivus et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis mens sit principium actus, tamen mens ipsa, secundum se absolute considerata idest ratio speculativa, nihil movet, quia nihil dicit de imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima, et sic non est principium alicuius actus; sed solum illa quae est gratia huius, idest quae ordinatur ad aliquod particulare operabile sicut ad finem; et haec est mens vel ratio practica, quae quidem non solum principatur activae operationi, quae non transit in exteriorem materiam, sed manet in agente ut concupiscere et irasci: sed etiam factivae, quae transit in exteriorem materiam sicut urere et secare.

[73840] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 13 Et hoc probat per hoc, quod omnis faciens, puta faber aut aedificator, facit suum opus gratia huius, idest propter finem, et non propter finem in universali, sed ad aliquid particulare quod est factum, idest constitutum in exteriori materia, puta cultellus, aut domus; et non est finis aliquid actum, idest aliquid agibile in agente existens, puta recte concupiscere aut irasci; facit etiam omnis faciens propter aliquid factum quod est alicuius, id est quod habet aliquem usum, sicut usus domus est habitatio; et talis quidem est finis facientis, scilicet factum et non actum. Ideo autem non actum, quia in agibilibus ipsa bona actio est finis, puta bene concupiscere vel bene irasci. Et sicut mens practica est gratia huius finis vel facti vel actionis, ita etiam appetitus est alicuius particularis finis.

[73841] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit propter quod etc., infert quoddam corollarium ex praemissis. Quia enim electio est principium actus et electionis principia sunt appetitus et ratio sive intellectus aut mens, quae mediante electione sunt principia actus, consequens est quod electio vel sit intellectus appetitivus, ita scilicet quod electio sit essentialiter actus intellectus, secundum quod ordinat appetitum; vel sit appetitus intellectivus, ita scilicet quod electio sit essentialiter actus appetitus, secundum quod dirigitur ab intellectu. Et hoc verius est: quod patet ex obiectis. Obiectum enim electionis est bonum et malum, sicut et appetitus; non autem verum et falsum, quae pertinent ad intellectum. Et tale principium est homo, scilicet agens, eligendo per intellectum et appetitum.

[73842] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 15 Deinde cum dicit: non est autem eligibile etc., ostendit circa qualia mens sit principium actus per electionem. Et dicit quod nihil factum, idest nullum praeteritum est eligibile, sicut nullus eligit Ilion, idest Troiam fuisse captam. Cuius ratio est, quia electio est appetitus praeconsiliati, ut dictum est. Nullus enim consiliatur de facto, id est de praeterito, sed de futuro. Et hoc probat: consilium non est nisi de aliquo contingenti, ut supra habitum est. Factum autem id est praeteritum, non est contingens, quia non contingit ipsum non fieri, idest quod non sit factum; et ad hoc inducit verbum Agathonis qui recte dixit: quod solo isto posse privatur Deus, ut faciat ingenita, id est non facta quae sunt facta. Et hoc recte dixit.

[73843] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 16 Necesse est enim quod potestati cuiuslibet causae subsit omne illud quod potest contineri sub proprio obiecto virtutis eius, sicut ignis potest calefacere omne calefactibile. Virtus autem Dei, qui est universalis causa entium, extendit se ad totum ens: unde solum illud subtrahitur divinae potestati quod repugnat rationi entis, hoc est quod implicat contradictionem; et tale est quod factum est non fuisse. Eiusdem enim rationis est aliquid esse dum est, et fuisse dum fuit; et non esse quod est, et non fuisse quod fuit.

[73844] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 17 Deinde cum dicit utrarumque utique etc., concludit ex praemissis, quod cognitio veritatis est proprium opus utrarumque particularum intellectus, scilicet practici et speculativi, vel scientifici et ratiocinativi.

[73845] Sententia Ethic., lib. 6 l. 2 n. 18 Deinde cum dicit secundum quos igitur etc., concludit ultimum, quod illi habitus sunt virtutes ambabus partibus intellectus secundum quos contingit verum dicere quod est bonum intellectivae partis.


Lectio 3

[73846] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 1 Incipientes igitur superius et cetera. Postquam philosophus investigavit rationem secundum quam accipiendae sunt intellectuales virtutes, hic iam incipit de ipsis intellectualibus virtutibus determinare. Et primo determinat de virtutibus intellectualibus principalibus. Secundo de virtutibus quibusdam adiunctis uni earum, scilicet prudentiae, ibi, oportet autem assumere et cetera. Circa primum duo facit. Primo enumerat intellectuales virtutes. Secundo determinat de singulis earum, ibi, scientia quidem igitur quid est et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo posita est ratio accipiendi virtutes intellectuales, debemus rursus incipere ab eo quod superius determinatum est, ut sic tractemus de ipsis intellectualibus virtutibus.

[73847] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 2 Dictum est enim prius, quod virtutes intellectuales sunt habitus, quibus anima dicit verum. Sunt autem quinque numero quibus anima semper dicit verum vel affirmando vel negando: scilicet ars, scientia, prudentia, sapientia et intellectus. Unde patet quod ista quinque sunt virtutes intellectuales. Ab horum autem numero excludit suspicionem, quae per aliquas coniecturas habetur de aliquibus particularibus factis; et opinionem quae per probabiles rationes habetur de aliquibus universalibus. Quamvis enim per ista duo quandoque verum dicatur tamen contingit quod eis quandoque dicitur falsum, quod est malum intellectus, sicut verum est bonum ipsius; est autem contra rationem virtutis ut sit principium mali actus. Et sic patet quod suspicio et opinio non possunt dici intellectuales virtutes.

[73848] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit: scientia quidem igitur etc., determinat de virtutibus intellectualibus enumeratis. Et primo determinat de singulis earum; secundo ostendit quae sit principalior inter eas, ibi, et quemadmodum caput habens et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus intellectualibus perficientibus intellectum circa ea quae sunt ex principiis. Secundo determinat de habitibus intellectualibus perficientibus intellectum circa prima principia, ibi, quia scientia de universalibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de scientia quae perficit intellectum circa necessaria. Secundo de habitibus perficientibus intellectum circa contingentia, ibi: contingentis autem aliter habere et cetera. Circa primum duo facit. Primo notificat scientiam ex parte materiae. Secundo ex parte causae, ibi, adhuc docibilis omnis et cetera.

[73849] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 4 Dicit ergo primo, quod manifestum potest esse quid sit scientia ex his quae dicentur, si oportet per certitudinem scientiam cognoscere, et non sequi similitudines, secundum quas scilicet quandoque similitudinarie dicimus scire etiam sensibilia de quibus certi sumus. Sed certa ratio scientiae hinc accipitur, quod omnes suspicamur de eo quod scimus quod non contingit illud aliter se habere: alioquin non esset certitudo scientis, sed dubitatio opinantis. Huiusmodi autem certitudo, quod scilicet non possit aliter esse, non potest haberi circa contingentia aliter se habere. Tunc enim solum potest de eis certitudo haberi cum cadunt sub sensu. Sed quando fiunt extra speculari, idest quando desinunt videri vel sentiri, tunc latent utrum sint vel non sint, sicut patet circa hoc quod est sortem sedere. Sic ergo patet quod omne scibile est ex necessitate. Ex quo concludit quod sit aeternum; quia omnia quae sunt simpliciter ex necessitate, sunt aeterna. Huiusmodi autem neque generantur neque corrumpuntur. Talia ergo sunt de quibus est scientia.

[73850] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 5 Potest autem et de generabilibus et corruptibilibus esse aliqua scientia, puta naturalis; non tamen secundum particularia quae generationi et corruptioni subduntur, sed secundum rationes universales quae sunt ex necessitate et semper.

[73851] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit: adhuc docibilis etc., notificat scientiam per causam. Et dicit quod omnis scientia videtur esse docibilis, id est potens doceri; unde in I metaphysicae dicitur quod signum scientis est posse docere. Per id enim quod est actu reducitur alterum de potentia in actum. Et eadem ratione omne scibile est discibile ab eo, scilicet qui est potentia sciens. Oportet autem quod omnis doctrina seu disciplina fiat ex aliquibus praecognitis, sicut dictum est in principio posteriorum analyticorum. Non enim possumus devenire in cognitionem alicuius ignoti nisi per aliquod notum.

[73852] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 7 Est autem duplex doctrina ex praecognitis: una quidem per inductionem, alia vero per syllogismum. Inductio autem inducitur ad cognoscendum aliquod principium et aliquod universale in quod devenimus per experimenta singularium, ut dicitur in principio metaphysicae; sed ex universalibus principiis praedicto modo praecognitis procedit syllogismus. Sic ergo patet quod sunt quaedam principia ex quibus syllogismus procedit, quae non notificantur per syllogismum, alioquin procederetur in infinitum in principiis syllogismorum, quod est impossibile ut probatur in primo posteriorum. Sic ergo relinquitur quod principiorum syllogismi sit inductio. Non autem quilibet syllogismus est disciplinalis, quasi faciens scire, sed solus demonstrativus, qui ex necessariis necessaria concludit.

[73853] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 8 Sic ergo manifestum est quod scientia est habitus demonstrativus, idest ex demonstratione causatus, observatis omnibus illis quaecumque circa scientiam demonstrativam determinata sunt in posterioribus analyticis. Oportet enim, ad hoc quod aliquis sciat, quod principia ex quibus scit (sint) per aliquem modum credita et cognita etiam magis quam conclusiones quae sciuntur. Alioquin non per se, sed per accidens habebit scientiam, inquantum scilicet potest contingere quod istam conclusionem sciat per quaedam alia principia et non per ista quae non magis cognoscit quam conclusionem. Oportet enim quod causa sit potior effectu. Unde id quod est causa cognoscendi oportet esse magis notum. Et ita per hunc modum determinatum est de scientia.

[73854] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit contingentis autem etc., determinat de habitibus qui perficiunt intellectum circa contingentia. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit duos esse habitus circa contingentia. Secundo determinat de uno eorum, scilicet de arte, ibi, quia autem aedificativa et cetera. Tertio determinat de altero, scilicet de prudentia, ibi: de prudentia autem sic utique et cetera. Dicit ergo primo, quod contingens aliter se habere dividitur in duo, quia aliquid eius est agibile et aliquid est factibile, quod quidem cognoscitur per hoc quod alterum est factio et alterum est actio.

[73855] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 10 Et his possumus assentire per rationes exteriores, idest per ea quae determinata sunt extra istam scientiam, scilicet in IX metaphysicae; ibi enim ostensa est differentia inter actionem et factionem. Nam actio dicitur operatio manens in ipso agente, sicut videre, intelligere et velle, factio autem dicitur operatio transiens in exteriorem materiam ad aliquid formandum ex ea, sicut aedificare, urere et secare. Quia ergo habitus distinguuntur secundum obiecta, consequens est quod habitus qui est activus cum ratione, scilicet prudentia, sit alius ab habitu factivo qui est cum ratione qui est ars; et quod unus eorum non contineatur sub alio, sicut neque actio et factio continentur sub invicem, quia neque actio est factio, neque factio est actio. Distinguuntur enim oppositis differentiis, ut ex dictis patet.

[73856] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 11 Est autem considerandum quod quia contingentium cognitio non potest habere certitudinem veritatis repellentem falsitatem, ideo quantum ad solam cognitionem pertinet, contingentia praetermittuntur ab intellectu qui perficitur per cognitionem veritatis. Est autem utilis contingentium cognitio secundum quod est directiva humanae operationis quae circa contingentia est. Et ideo contingentia divisit tractans de intellectualibus virtutibus solum secundum quod subiiciuntur humanae operationi. Unde et solae scientiae practicae sunt circa contingentia, inquantum contingentia sunt, scilicet in particulari. Scientiae autem speculativae non sunt circa contingentia nisi secundum rationes universales, ut supra dictum est.

[73857] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 12 Deinde cum dicit: quia autem aedificativa etc., determinat de arte. Et primo de ipsa arte secundum se; secundo de arte per comparationem ad oppositum eius, ibi, ars quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit ars. Secundo quae sit artis materia, ibi, est autem ars omnis et cetera. Primum manifestat per inductionem. Videmus enim quod aedificativa est ars quaedam, et iterum quod est habitus quidam ad faciendum aliquid cum ratione. Et nulla ars invenitur cui hoc non conveniat, quod scilicet sit habitus factivus cum ratione, neque invenitur talis habitus factivus, scilicet cum ratione, qui non sit ars. Unde manifestum est quod idem est ars et habitus factivus cum vera ratione.

[73858] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit: est autem ars etc., determinat materiam artis. Et circa hoc tria facit: primo ponit artis materiam; secundo ostendit a quibus differat secundum suam materiam, ibi, neque enim de his etc.; tertio ostendit cum quo conveniat in materia, ibi, et secundum modum quemdam et cetera. Circa materiam autem artis duo est considerare, scilicet ipsam actionem artificis quae per artem dirigitur, et opus quod est per artem factum. Est autem triplex operatio artis. Prima quidem est considerare qualiter aliquid sit faciendum. Secunda autem est operari circa materiam exteriorem. Tertia autem est constituere ipsum opus. Et ideo dicit quod omnis ars est circa generationem, id est circa constitutionem et complementum operis, quod primo ponit tamquam finem artis: et est etiam circa artificiare, id est circa operationem artis qua disponit materiam, et est etiam circa speculari qualiter aliquid fiat per artem.

[73859] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 14 Ex parte vero ipsius operis duo est considerare. Quorum primum est quod ea quae fiunt per artem humanam sunt contingentia esse et non esse. Quod patet ex hoc, quod quando fiunt incipiunt esse de novo. Secundum est quod principium generationis artificialium operum est in solo faciente quasi extrinsecum ab eis, sed non in facto quasi intrinsecum.

[73860] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 15 Deinde cum dicit neque enim de his etc., manifestat quod dictum est, ostendens differentiam artis ad tria. Primo quidem ad scientias divinas et mathematicas, quae sunt de his quae ex necessitate sunt vel fiunt, de quibus non est ars.

[73861] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 16 Secundo ibi: neque de his etc., ostendit differentiam ad scientiam naturalem, quae est de his quae sunt secundum naturam, de quibus non est ars. Habent enim ea, quae sunt secundum naturam, in seipsis principium motus, ut dicitur in II physicorum, quod non competit operibus artis, ut dictum est.

[73862] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 17 Tertio ibi: quia autem etc., ostendit differentiam artis ad prudentiam. Et dicit, quod quia actio et factio sunt altera invicem, necesse est quod ars sit factionis directiva et non actionis, cuius est directiva prudentia.

[73863] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 18 Deinde cum dicit: et secundum modum quendam etc., ostendit cum quo conveniat ars in materia. Et dicit quod fortuna et ars sunt circa eadem secundum aliquem modum; utraque enim est circa ea quae fiunt per intellectum; sed ars cum ratione, fortuna sine ratione. Et hanc convenientiam Agathon designavit dicens, quod ars dilexit fortunam, et fortuna artem, inquantum scilicet in materia conveniunt.

[73864] Sententia Ethic., lib. 6 l. 3 n. 19 Deinde cum dicit: ars quidem igitur etc., determinat de arte per comparationem ad eius oppositum. Et dicit, quod sicut ars, ut praedictum est, est quidam habitus factivus cum vera ratione, ita athennia, id est inertia, e contrario est habitus factivus cum ratione falsa circa contingens aliter se habere.


Lectio 4

[73865] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 1 De prudentia autem sic utique assumamus et cetera. Postquam philosophus determinavit de arte, hic determinat de prudentia. Et primo ostendit quid sit prudentia. Secundo ostendit quid sit subiectum eius, ibi: duabus autem entibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit prudentia; secundo ostendit differentiam eius ab arte, quantum ad rationem virtutis, ibi, sed tamen artis quidem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quis sit prudens. Secundo, quid sit prudentia, ibi, consiliatur autem nullus et cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat modum agendi. Et dicit, quod sic oportet assumere de prudentia quid sit, considerando qui dicantur prudentes.

[73866] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 2 Secundo ibi: videtur autem prudentis esse etc., ostendit qui sint prudentes. Et dicit quod ad prudentem videtur pertinere, quod sit potens ex facultate habitus bene consiliari circa propria bona et utilia, non quidem in aliquo particulari negotio, puta qualia sint bona vel utilia ad sanitatem vel fortitudinem corporalem; sed circa ea quae sunt bona et utilia ad hoc quod tota humana vita sit bona.

[73867] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 3 Tertio ibi: signum autem etc., manifestat quod dictum est per signum: quia scilicet illi dicuntur prudentes non simpliciter, sed circa aliquid determinatum, qui possunt bene ratiocinari de his quae sunt bona et utilia ad aliquem finem determinatum, dummodo ille finis sit bonus; quia ratiocinari de his quae pertinent ad malum finem est contrarium prudentiae, et dummodo hoc sit circa ea quorum non est ars; quia bene ratiocinari de huiusmodi non pertinet ad prudentiam, sed ad artem. Si ergo ille qui est bene consiliativus ad aliquid particulare est prudens particulariter in aliquo negotio; consequens est, quod ille sit totaliter et simpliciter prudens qui est bene consiliativus de his quae pertinent ad totam vitam.

[73868] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit consiliatur autem etc., ostendit quid sit prudentia. Et primo ponit definitionem prudentiae. Secundo manifestat eam per signa, ibi, propter quod Periclea et tales et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit ex praedictis differentiam prudentiae ad alios habitus supra positos, scilicet scientiam et artem. Secundo concludit definitionem prudentiae, ibi, relinquitur ergo et cetera. Tertio assignat rationem cuiusdam quod dixerat, ibi: factionis quidem enim et cetera. Dicit ergo primo, quod nullus consiliatur, neque de his quae sunt simpliciter impossibilia aliter se habere, neque de his quae sunt impossibilia agere illi. Accipiamus ergo ea quae supra dicta sunt: scilicet quod scientia est per demonstrationem: et iterum, quod demonstratio non potest esse de his quorum principia contingit aliter se habere, quia si principia possunt aliter se habere, omnia quae ex principiis illis consequuntur possunt aliter se habere non enim potest esse quod principia debilius esse habeant, quam ea quae sunt ex principiis. Coniungamus autem cum his ea quae nunc dicta sunt, scilicet quod consilium non sit de his quae sunt ex necessitate, et quod prudentia sit circa consiliabilia; quia dictum est supra, quod prudentis est bene consiliari. Ex quibus omnibus sequitur quod prudentia, neque sit scientia, neque ars.

[73869] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 5 Et quod non sit scientia, patet per hoc quod agibilia de quibus est consilium et circa quae est prudentia, contingit aliter se habere, et circa talia non est scientia. Quod autem prudentia non sit ars, patet per hoc, quod aliud est genus actionis et factionis. Unde prudentia quae est circa actiones, differt ab arte quae est circa factiones.

[73870] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit relinquitur ergo etc., concludit ex praemissis definitionem prudentiae. Et dicit, quod ex quo prudentia non est scientia, quae est habitus demonstrativus circa necessaria; et non est ars, quae est habitus cum ratione factivus; relinquitur, quod prudentia sit habitus cum vera ratione activus, non quidem circa factibilia, quae sunt extra hominem, sed circa bona et mala ipsius hominis.

[73871] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit factionis quidem enim etc., assignat rationem eius quod dixerat: scilicet quod prudentia sit habitus activus circa hominis bona et mala. Manifestum est enim, quod semper finis factionis est aliquid alterum ab ipsa factione, sicut finis aedificationis est aedificium constructum. Ex quo patet, quod bonum ipsius factionis non est in faciente, sed in facto. Sic igitur ars, quae est circa factiones, non est circa hominis bona vel mala, sed circa bona vel mala artificiatorum. Sed finis actionis non semper est aliquid alterum ab actione, quia quandoque euprasia, idest bona operatio est finis ipsi, idest sibimet, vel etiam agenti: quod tamen non est semper, nihil enim prohibet unam actionem ordinari ad aliam sicut ad finem: sicut consideratio effectuum ordinatur ad considerationem causae. Finis autem est bonum uniuscuiusque. Et sic patet, quod bonum actionis est in ipso agente. Unde prudentia, quae est circa actiones, dicitur esse circa hominis bona.

[73872] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit propter quod Periclea etc., manifestat definitionem propositam per duo signa. Quorum primum est, quod quia prudentia est circa hominis bona et mala, propter hoc quendam qui dicebatur Pericles et alios similes existimamus esse prudentes, ex eo quod possunt considerare quae sint bona non solum sibiipsis, sed etiam aliis. Tales autem, scilicet qui sibi et aliis possunt bona speculari, existimamus oeconomicos idest dispensatores domorum, et politicos, id est gubernatores civitatum.

[73873] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 9 Secundum signum ponit ibi, hinc et temperantiam et cetera. Et dicit quod quia prudentia est circa bona vel mala agibilia, inde est quod temperantia vocatur in Graeco soffrosini, quasi salvans mentem, a qua etiam prudentia dicitur fronesis. Temperantia autem, in quantum moderatur delectationes et tristitias tactus, salvat talem existimationem, quae scilicet est circa agibilia quae sunt hominis bona vel mala. Et hoc patet per contrarium: quia delectabile et triste quod moderatur temperantia, non corrumpit, scilicet totaliter, neque pervertit, in contrarium deducendo, quamcumque existimationem, puta speculativam, scilicet quod triangulus habeat vel non habeat tres angulos aequales duobus rectis. Sed delectatio et tristitia corrumpit et pervertit existimationes quae sunt circa iudicia operabilium.

[73874] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 10 Qualiter fiat talis corruptio, ostendit consequenter. Manifestum est enim quod principia operabilium sunt fines, cuius gratia fiunt operabilia, qui ita se habent in operabilibus sicut principia in demonstrabilibus, ut habetur in secundo physicorum. Quando autem est vehemens delectatio vel tristitia, apparet homini quod illud sit optimum per quod sequitur delectationem et fugit tristitiam: et ita corrupto iudicio rationis non apparet homini verus finis qui est principium prudentiae circa operabilia existentis, nec appetit ipsum, neque etiam videtur sibi quod oporteat omnia eligere et operari propter verum finem, sed magis propter delectabile. Quaelibet enim malitia, idest habitus vitiosus, corrumpit principium, inquantum corrumpit rectam existimationem de fine. Hanc autem corruptionem maxime prohibet temperantia.

[73875] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 11 Et sic concludit ex praedictis signis, quod necesse est prudentiam esse habitum operativum circa humana bona cum ratione vera.

[73876] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit: sed tamen artis etc., ostendit differentiam duplicem inter artem et prudentiam, secundum rationem virtutis humanae. Quarum prima est, quod circa artem requiritur virtus moralis, quae scilicet rectificet usum eius. Potest enim esse quod aliquis habet habitum artis quo potest bonam domum aedificare, tamen non vult propter aliquam aliam malitiam. Sed virtus moralis, puta iustitia, facit quod artifex recte arte sua utetur. Sed circa usum prudentiae non requiritur aliqua virtus moralis. Dictum est enim quod principia prudentiae sunt fines, circa quos conservatur rectitudo iudicii per virtutes morales. Unde prudentia, quae est circa humana bona, ex necessitate habet secum adiunctas virtutes morales tamquam salvantes sua principia; non autem ars quae est circa bona exteriora, sed postquam iam habetur ars, adhuc requiritur virtus moralis quae rectificet usum eius.

[73877] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 13 Secundam differentiam ponit ibi: et in arte quidem et cetera. Manifestum est enim quod si aliquis peccat in arte ex propria voluntate, reputatur melior artifex quam si hoc non faciat sponte, quia tunc videretur ex imperitia artis procedere; sicut patet de his qui loquuntur incongrue propria sponte. Sed circa prudentiam minus laudatur qui volens peccat quam qui nolens, sicut et circa virtutes morales. Et hoc ideo quia ad prudentiam requiritur rectitudo appetitus circa fines, ad hoc quod sint ei salva sua principia. Ex quo patet, quod prudentia non est ars, quasi in sola veritate rationis consistens: sed est virtus ad modum moralium virtutum requirens rectitudinem appetitus.

[73878] Sententia Ethic., lib. 6 l. 4 n. 14 Deinde cum dicit: duabus autem entibus etc., ostendit quid sit subiectum prudentiae. Et dicit quod cum duae sint partes animae rationalis, quarum una dicitur scientificum et alia ratiocinativum sive opinativum, manifestum est quod prudentia est virtus alterius horum, scilicet opinativi. Opinio enim est circa ea quae contingit aliter se habere, sicut et prudentia. Et tamen quamvis prudentia sit in hac parte rationis sicut in subiecto, ratione cuius dicitur virtus intellectualis; non tamen est cum sola ratione sicut ars vel scientia, sed requirit rectitudinem appetitus. Et huius signum est, quia habitus qui est in sola ratione potest oblivioni tradi, sicut ars et scientia, nisi sit habitus naturalis, sicut intellectus: prudentia non traditur oblivioni per dissuetudinem, aboletur cessante appetitu recto qui, quandiu manet, facit rationem continue exerceri circa ea quae sunt prudentiae, ita quod oblivio subrepere non potest.


Lectio 5

[73879] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 1 Quia autem scientia de universalibus et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus intellectualibus quae perficiunt intellectum circa ea quae sunt ex principiis, hic determinat de virtutibus intellectualibus perficientibus intellectum circa ipsa principia. Et primo quidem determinat de intellectu, qui est circa principia demonstrationis. Secundo determinat de sapientia quae est circa principia entium, ibi, sapientiam autem in artibus et cetera. Ostendit ergo primo, quod praeter alias virtutes intellectuales, necesse est esse intellectum circa principia demonstrationis. Est enim scientia quaedam existimatio de universalibus et de his quae sunt ex necessitate. Particularia enim et contingentia non possunt attingere ad certitudinem scientiae, quia non sunt nota nisi secundum quod cadunt sub sensu.

[73880] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 2 Est autem tertio considerandum circa scientiam quod eorum quae demonstrantur (et) ipsius scientiae quae est circa demonstrabilia necesse est esse quaedam principia quod ex hoc patet: quod scientia est cum ratione demonstrativa procedente ex principiis in conclusiones. Quia ergo ita se habet circa scientiam, necesse est quod principiorum scientiae neque sit scientia, neque ars, neque prudentia, de quibus iam dictum est.

[73881] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 3 Quod autem horum non sit scientia, patet: quia id de quo est scientia est demonstrabile, prima autem demonstrationum principia non sunt demonstrabilia, alioquin procederetur in infinitum. Quod autem non sit horum principiorum ars vel prudentia, patet per hoc quod hae duae virtutes sunt circa ea quae contingit aliter se habere, quod non potest dici de principiis demonstrationis. Oportet enim ea esse certiora conclusionibus quae sunt ex necessitate. Ex hoc etiam patet quod horum principiorum non potest esse sapientia, quae est alia virtus intellectualis, de qua post dicetur; quia ad sapientem pertinet quod habeat demonstrationem de aliquibus rebus, idest de primis causis entium; principia autem sunt indemonstrabilia, ut dictum est.

[73882] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 4 Si ergo virtutes intellectuales quibus ita verum dicimus quod eis nunquam subest mendacium, sive circa necessaria quae non contingit aliter se habere, sive circa contingentia, sunt isti habitus, scientia, prudentia (sub qua comprehendit artem quae est etiam circa contingentia), et iterum sapientia et intellectus: cum nullum trium quae sunt prudentia, sapientia et scientia, possit esse circa principia indemonstrabilia, ut ex praedictis patet; relinquitur quod horum principiorum sit intellectus.

[73883] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 5 Accipitur autem hic intellectus non pro ipsa potentia intellectiva, sed pro habitu quodam quo homo ex virtute luminis intellectus agentis naturaliter cognoscit principia indemonstrabilia. Et satis congruit nomen. Huiusmodi enim principia statim cognoscuntur cognitis terminis. Cognito enim quid est totum et quid pars, statim scitur quod omne totum est maius sua parte. Dicitur autem intellectus ex eo quod intus legit intuendo essentiam rei. Unde et in tertio de anima dicitur, quod obiectum proprium intellectus est quod quid est. Et sic convenienter cognitio principiorum quae statim innotescunt cognito quod quid est circa terminos intellectus nominatur.

[73884] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit sapientiam autem etc., determinat de sapientia. Et primo ostendit quid sit sapientia. Secundo infert quoddam correlarium ex dictis, ibi: oportet ergo sapientem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid dicatur sapientia particulariter sumpta. Et secundo ex hoc quid sit sapientia simpliciter, ibi, esse autem quosdam et cetera. Dicit ergo primo, quod inter artes nos assignamus nomen sapientiae certissimis artibus, quae scilicet cognoscentes primas causas in genere alicuius artificii dirigunt alias artes quae sunt circa idem genus; sicut architectonica ars dirigit manualiter operantes. Et secundum hunc modum dicimus Phydiam fuisse sapientem latomum, id est lapidum incisorem, et Policlitum sapientem statuificum, idest factorem statuarum: ubi nihil aliud dicimus sapientiam, quam virtutem artis, idest ultimum et perfectissimum in arte, quando scilicet aliquis attingit ad id quod est ultimum et perfectissimum in arte. Hoc enim est virtus uniuscuiusque rei, ut dicitur in I de caelo et mundo.

[73885] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit: esse autem quosdam etc., ostendit quid sit sapientia simpliciter dicta. Et dicit quod sicut existimamus quosdam esse sapientes in aliquo artificio, ita etiam existimamus quosdam esse sapientes totaliter, idest respectu totius generis entium et non secundum aliquam partem, etiam si non sint sapientes circa aliquod aliud artificium; sicut Homerus dicit de quodam quod dii eum posuerant non fossorem neque aratorem neque aliquod aliud particulare artificium sapientem, sed sapientem simpliciter. Unde manifestum est, quod sicut ille qui est sapiens in aliquo artificio est certissimus in illa arte, ita illa quae est sapientia simpliciter est certissima inter omnes scientias, inquantum scilicet attingit ad prima principia entium, quae secundum se sunt notissima, quamvis aliqua eorum, scilicet immaterialia, sint minus nota quoad nos. Universalissima autem principia sunt etiam quoad nos magis nota, sicut ea quae pertinent ad ens inquantum est ens: quorum cognitio pertinet ad sapientiam simpliciter dictam, ut patet in quarto metaphysicae.

[73886] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit: oportet ergo etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Et dicit quod quia sapientia est certissima, principia autem demonstrationum sunt certiora conclusionibus, oportet quod sapiens non solum sciat ea quae ex principiis demonstrationum concluduntur circa ea de quibus considerat; sed etiam quod verum dicat circa ipsa principia, non quidem quod demonstret ea, sed in quantum ad sapientem pertinet notificare communia, puta totum et partem, aequale et inaequale, et alia huiusmodi, quibus cognitis statim principia demonstrationum innotescunt; unde et ad huiusmodi sapientem pertinet disputare contra negantes principia, ut patet in quarto metaphysicae.

[73887] Sententia Ethic., lib. 6 l. 5 n. 9 Sic ergo ulterius concludit, quod sapientia, inquantum dicit verum circa principia, est intellectus; inquantum autem scit ea quae ex principiis concluduntur, est scientia. Distinguitur tamen a scientia communiter sumpta, propter eminentiam quam habet inter alias scientias: est enim virtus quaedam omnium scientiarum.


Lectio 6

[73888] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 1 Et quemadmodum caput habens et cetera. Postquam philosophus determinavit de singulis virtutibus intellectualibus, hic ostendit quae sit praecipua inter eas. Et primo ostendit, quae sit praecipua simpliciter. Secundo, quae sit praecipua in genere agibilium humanorum, ibi, erit autem utique quaedam et hic et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod sapientia sit simpliciter praecipua inter omnes. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, manifestans per signum quoddam ea quae dicta sunt, ibi, propter quod Anaxagoram et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo excludit errorem contrarium, ibi, inconveniens enim et cetera. Tertio concludit veritatem, ibi, ex dictis utique manifestum et cetera. Dicit ergo primo, quod sapientia non est qualiscumque scientia, sed scientia rerum honorabilissimarum, id est divinarum, ac si ipsa habeat rationem capitis inter omnes scientias. Sicut enim per sensus, qui sunt in capite, diriguntur motus et operationes omnium aliorum membrorum, ita sapientia dirigit omnes alias scientias, dum ab ea omnes aliae sua principia supponunt.

[73889] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit inconveniens enim etc., excludit quorumdam errorem, qui attribuebant principalitatem inter omnes scientias politicae, per quam gubernatur multitudo, vel prudentiae per quam aliquis gubernat seipsum, attendentes ad utilitatem magis, quam ad scientiae dignitatem. Scientiae enim speculativae, ut dicitur in principio metaphysicae non quaeruntur quasi ad aliquid utiles, sed sicut per se honorabiles. Unde circa hoc duo facit. Primo excludit hunc errorem. Secundo removet quamdam obiectionem, ibi, si autem, quoniam optimum et cetera. Circa primum ponit duas rationes.

[73890] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 3 Circa quarum primam dicit, quod inconveniens est si quis politicam vel prudentiam aestimet esse scientiam studiosam, idest optimam inter scientias. Quod quidem esse non posset nisi homo esset optimum eorum quae sunt in mundo. Scientiarum enim una est melior et honorabilior altera ex eo quod est meliorum et honorabiliorum, ut dicitur in primo de anima. Hoc autem est falsum quod homo sit optimum eorum quae sunt in mundo. Ergo neque politica seu prudentia, quae sunt circa res humanas, sunt optimae inter scientias.

[73891] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 4 Secundam rationem ponit ibi si utique sanum et cetera. Quae quidem procedit ex hoc, quod quaedam sunt quorum ratio consistit in proportione et habitudine ad aliquid. Et ideo huiusmodi non possunt esse eadem quantum ad omnia; sicut patet quod non idem est sanum et bonum hominibus et piscibus. Quaedam vero dicuntur absolute, sicut album in coloribus et rectum in figuris. Et quia sapientia est de his quae in se et absolute sunt talia (est enim de primis entium), oportet ab omnibus dici quod idem sit quod est sapiens in omnibus, et quod sit eadem sapientia simpliciter respectu omnium. Sed id quod est prudens oportet quod sit alterum apud diversos, propter hoc, quod prudentia dicitur secundum proportionem et habitudinem ad aliquid. Ille enim qui potest bene speculari singula quae pertinent ad seipsum, dicitur esse prudens, et tali conceditur sive attribuitur prudentia. Et inde est, quod per quandam similitudinem homines dicunt quasdam bestias esse prudentes, quaecumque scilicet videntur habere quamdam potentiam provisivam circa propriam vitam, non quidem ex ratione, quod proprie ad prudentiam pertinet. Sic igitur manifestum est quod sapientia, quae est praecipua inter omnes, non est idem quod politica.

[73892] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 5 Si enim poneremus quod illa scientia, quae est circa utilia qualis est politica, esset sapientia quae est omnium caput, sequeretur quod essent multae sapientiae. Non enim potest esse una aliqua ratio circa ea quae sunt bona omnibus animalibus; sed oportet, quod circa singula animalia sit altera consideratio considerans quid sit bonum unicuique. Et eadem ratio est de medicina, quae non potest esse una omnium. Dictum est enim supra, quod sicut sanum, ita et bonum est alterum hominibus et piscibus. Oportet autem esse solam unam sapientiam, quia ad eam pertinet considerare ea quae sunt communia omnibus entibus. Unde relinquitur, quod politica, quae est gubernativa humanae multitudinis, non potest esse sapientia simpliciter; et multo minus prudentia communiter dicta, quae est gubernativa unius.

[73893] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit: si autem quoniam etc., excludit quamdam obiectionem. Posset enim aliquis dicere, politicam seu prudentiam, cum sit de rebus humanis, esse praecipuam, quia homo est excellentior inter alia animalia. Sed hoc nihil refert ad propositum: quia quaedam alia secundum suam naturam sunt multum diviniora propter sui excellentiam, quam homo. Et ut taceamus de Deo et substantiis separatis quae non subiacent sensibus, etiam ipsa quae manifestissima sunt sensui, ex quibus mundus constat, scilicet caelestia corpora, sunt homine potiora, sive comparemus corpus corpori, sive comparemus substantias moventes animae humanae.

[73894] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit: ex dictis utique manifestum etc., concludit veritatem intentam, scilicet quod sapientia sit scientia et intellectus, ut prius dictum est, non circa quaecumque, sed circa honorabilissima. Et hoc est ex dictis manifestatum, quia, si aliqua scientia esset honorabilior, hoc praecipue conveniret politicae et prudentiae, quod supra est improbatum.

[73895] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit propter quod Anaxagoram etc., infert quoddam corollarium ex praemissis; per quod manifestantur quaedam quae dicta sunt. Et circa hoc duo facit. Primo inducit corollarium. Secundo manifestat quandam partem ipsius, ibi: neque enim prudentia et cetera. Dicit ergo primo quod quia prudentia est circa bona humana sapientia autem circa ea quae sunt homine meliora, inde est, quod homines dicunt Anaxagoram, et quemdam alium philosophum qui vocabatur Thales, et alios similes esse quidem sapientes, non autem prudentes, eo quod homines vident eos ignorare ea quae sunt sibi ipsis utilia, et dicunt eos scire quaedam superflua, id est inutilia, et admirabilia, quasi excedentia communem hominum notitiam, et difficilia, quia indigent diligenti inquisitione, et divina propter nobilitatem naturae.

[73896] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 9 Ponit autem specialiter exemplum de Thale et Anaxagora, qui specialiter super hoc reprehensi fuerunt. Cum enim Thales exiret domum, ut astra consideraret, incidit in foveam; eoque lugente, dixit ad eum quaedam vetula: tu quidem, o Thales, quae ante pedes nequis videre et quae in caelo sunt putas cognoscere? Anaxagoras etiam, cum nobilis et dives esset, paterna bona suis dereliquit, et speculationi naturalium se dedit, non curans de politicis, unde ut negligens reprehendebatur. Et dicenti sibi: non est tibi curae patria?, Respondit: mihi patria valde curae est, ostenso caelo.

[73897] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 10 Ideo autem homines dicunt eos scire inutilia, quia non inquirunt de bonis humanis, propter quod etiam non dicuntur esse prudentes. Nam prudentia est circa bona humana, de quibus contingit consiliari. Prudentis autem maxime videtur esse opus bene consiliari. Nullus autem consiliatur de necessariis, quae impossibile est aliter se habere, cuiusmodi sunt res divinae de quibus sapientes praedicti considerant. Neque etiam potest esse consilium de quibuscumque rebus non ordinatis ad aliquem finem, qui est operabile bonum, de quibus considerant scientiae speculativae, etiam si sint circa corruptibilia. Ille autem est simpliciter bonus consiliator, et per consequens prudens, qui ratiocinando potest coniicere quid sit optimum homini ad operandum.

[73898] Sententia Ethic., lib. 6 l. 6 n. 11 Deinde cum dicit neque enim prudentia etc., manifestat quiddam quod dixerat, assignans scilicet rationem quare prudentia sit circa operabilia. Prudentia enim non considerat solum universalia, in quibus non est actio; sed oportet quod cognoscat singularia, eo quod est activa, idest principium agendi. Actio autem est circa singularia. Et inde est, quod quidam non habentes scientiam universalium sunt magis activi circa aliqua particularia, quam illi qui habent universalem scientiam, eo quod sunt in aliis particularibus experti. Puta si aliquis medicus sciat quod carnes leves sunt bene digestibiles et sanae, ignoret autem quales carnes sint leves; non poterit facere sanitatem. Sed ille qui scit quod carnes volatilium sunt leves et sanae, magis poterit sanare. Quia igitur prudentia est ratio activa, oportet quod prudens habeat utramque notitiam, scilicet et universalium et particularium; vel, si alteram solum contingat ipsum habere, magis debet habere hanc, scilicet notitiam particularium, quae sunt propinquiora operationi.


Lectio 7

[73899] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 1 Erit autem utique quaedam et cetera. Postquam philosophus ostendit quid sit praecipuum simpliciter inter omnes virtutes intellectuales, hic ostendit quid sit praecipuum circa res humanas. Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quiddam quod supra dixerat, ibi, signum autem est eius et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: est autem (et) politica etc.; tertio excludit quendam errorem, ibi: et videtur quae circa seipsum et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis in cognitione rerum humanarum non consistat sapientia quae est simpliciter principalis inter omnia, tamen est quaedam architectonica, idest principativa et dominativa ratio sive notitia hic, idest in genere rerum humanarum.

[73900] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit: est autem et politica etc., manifestat propositum, distinguens ea quae pertinent ad notitiam rerum humanarum. Et primo distinguit politicam et prudentiam. Secundo determinat de politica, ibi, eius autem quae circa civitatem etc.; tertio determinat de prudentia, ibi, videtur autem et prudentia et cetera. Dicit ergo primo quod politica et prudentia sunt idem habitus secundum substantiam, quia utraque est recta ratio rerum agibilium circa humana bona vel mala; sed differunt secundum rationem. Nam prudentia est recta ratio agibilium circa unius hominis bona vel mala, idest suiipsius. Politica autem circa bona vel mala totius multitudinis civilis. Ex quo patet quod ita se habet politica ad prudentiam, sicut iustitia legalis ad virtutem, ut supra in quinto habitum est. Positis autem duobus extremis, intelligitur medium, scilicet oeconomica quae medium est inter unum hominem et civitatem.

[73901] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit: eius autem quae circa civitatem etc., determinat de politica. Et distinguit eam in duas partes; dicens quod eius habitus qui est circa totam civitatem, una pars est quasi prudentia architectonica, quae dicitur legis positiva. Dicitur enim ars architectonica quae determinat aliis quid sit agendum. Unde principes imponentes legem suis subditis, ita se habent in civilibus sicut architectores in artificialibus. Et propter hoc ipsa lex positiva, idest ratio recta secundum quam principes leges rectas ponunt, dicitur architectonica prudentia. Alia autem pars politicae communi nomine vocatur politica, quae scilicet consistit circa singularia operabilia; leges enim comparantur ad opera humana, sicut universalia ad particularia, ut de iustis legalibus dictum est in quinto. Et sicut legis positiva est praeceptiva, ita et politica est activa et conservativa eorum quae lege ponuntur.

[73902] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 4 Et hoc patet, quia ad huiusmodi politicam executivam pertinet sententia: quae nihil est aliud quam applicatio rationis universalis ad aliquod particulare operabile, non enim dicitur sententia nisi de aliquo operabili. Et quia omne operabile est singulare, inde est quod sententia est alicuius extremi, idest singularis: quod dicitur extremum, quia et ab eo incipit nostra cognitio ad universalia procedere, et ad ipsum terminatur in via descensus. Potest etiam et ipsa sententia dici extrema, quia est applicatio legis universaliter positae ad singulare operabile. Et quia ista executiva legis positae retinet sibi commune nomen politicae, inde est quod isti soli qui exequuntur leges positas dicuntur conversari civiliter, quia isti soli operantur in civilibus, sicut chiroteginae, id est manuales artifices, in artificialibus; et comparantur ad legis positores, sicut ad architectores.

[73903] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit: videtur autem etc., agit de prudentia. Et primo ostendit quae dicatur prudentia. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, species quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis politica tam legis positiva quam executiva sit prudentia, tamen maxime videtur esse prudentia quae est circa unum tantum, scilicet circa seipsum. Et talis ratio suiipsius gubernativa retinet sibi commune nomen prudentiae; quia aliae partes prudentiae habent propria nomina, quibus nominantur; earum enim quaedam quidem dicitur yconomia, id est prudentia dispensativa domus; quaedam vero dicitur legis positio, idest prudentia ponendi leges; quaedam vero est politica, idest prudentia exequendi leges, et quaelibet harum dividitur in consiliativam et iudicativam. Oportet enim in agibilibus, primo per inquisitionem consilii aliquid invenire, secundo de inventis iudicare.

[73904] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 6 Est autem considerandum, quod sicut supra dictum est, prudentia non est in ratione solum, sed habet aliquid in appetitu. Omnia ergo de quibus hic fit mentio, in tantum sunt species prudentiae, inquantum non in ratione sola consistunt, sed habent aliquid in appetitu. Inquantum enim sunt in sola ratione, dicuntur quaedam scientiae practicae, scilicet Ethica oeconomica et politica.

[73905] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 7 Est etiam considerandum, quod quia totum principalius est parte et per consequens civitas quam domus, et domus quam unus homo, oportet quod prudentia politica sit principalior quam oeconomica, et haec quam illa quae est suiipsius directiva. Unde et legis positiva est principalior inter partes politicae et simpliciter praecipua circa omnia agibilia humana.

[73906] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit: species quidem igitur etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Et dicit quod ex quo prudentia quae est circa seipsum est pars communis prudentiae, consequens est quod scire ea quae sunt sibi ipsi bona, quod pertinet ad hanc prudentiam, sit quaedam species cognitionis humanae quae habet multam differentiam vel ab aliis speciebus cognitionis humanae vel propter diversitatem eorum quae ad unum hominem pertinent.

[73907] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit: et videtur quae circa se ipsum etc., excludit quemdam errorem. Et primo ponit ipsum. Secundo inducit probationem eius, ibi, propter quod et Euripides et cetera. Tertio solvit improbans errorem, ibi, quamvis forte et cetera. Dicit ergo primo, quod quibusdam videtur solus ille esse prudens qui habet scientiam et exercitium circa ea quae ad seipsum pertinent. Illi autem qui sunt politici non videntur esse prudentes, sed magis polipragmones, idest intromittentes se de multis, scilicet quae ad multitudinem pertinent.

[73908] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit propter quod et Euripedes etc., inducit probationem praedicti erroris. Et primo quidem per dictum Euripidis poetae, qui inducit quemdam pro sua civitate militantem talia dicentem: qualiter ego essem prudens, cui, scilicet mihi, aderam innegotiose, idest cum ego mea negotia non tractarem, sed quum sim numeratus inter multos, participo militia aequali mihi et aliis?

[73909] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 11 Secundo ibi: superfluos enim etc., inducit ad idem rationem. Et dicit quod quidam dicunt politicos non esse prudentes, tamquam superfluos, id est supervacaneis rebus intendentes, et tamquam operantes aliquid amplius quam ad eos spectet. Homines enim propter privatum amorem quem inordinate ad seipsos habent, quaerunt solum id quod est sibiipsis bonum. Et existimant quod hoc solum oporteat unumquemque operari, quod scilicet sibi est bonum. Et ex hac opinione hominum venit quod illi soli sint prudentes qui propriis negotiis intendunt.

[73910] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 12 Deinde cum dicit quamvis forte etc., excludit hunc errorem. Et dicit quod proprium bonum uniuscuiusque singularis personae non potest esse sine yconomia, id est recta dispensatione domus, neque sine urbanitate, id est recta dispensatione civitatis, sicut nec bonum partis potest esse sine bono totius. Unde patet quod politici et oeconomici non intendunt circa aliquid superfluum, sed circa id quod ad seipsos pertinet.

[73911] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 13 Nec tamen sufficit politica et oeconomica sine prudentia propriorum. Quia recte disposita civitate et domo, adhuc est immanifestum qualiter oportet disponere ea quae ad seipsum pertinent. Et ideo oportet ad hoc intendere per prudentiam quae est circa proprium bonum.

[73912] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 14 Deinde cum dicit: signum autem etc., manifestat quiddam quod supra dictum est: scilicet quod prudentia non sit solum circa universalia, sed etiam circa singularia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex hoc comparat prudentiam scientiae et intellectui, ibi, quoniam autem prudentia et cetera. Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum primam duo facit: primo manifestat propositum per signum quoddam. Secundo circa hoc quamdam quaestionem inducit, ibi: quia et hoc utique aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod signum (est) eius quod supra dictum est, scilicet quod prudentia non sit solum circa universalia sed etiam circa particularia, quia iuvenes fiunt geometrici et disciplinati, idest in scientiis disciplinalibus sive mathematicis instructi, et fiunt sapientes in talibus, id est ad perfectionem et terminum harum scientiarum pertingentes, non autem videtur quod iuvenis fiat prudens. Cuius causa est, quia prudentia est circa singularia quae fiunt nobis cognita per experientiam. Iuvenis autem non potest esse expertus, quia ad experientiam requiritur temporis multitudo.

[73913] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 15 Deinde cum dicit quia et hoc utique etc., movet circa hoc quaestionem, scilicet quare puer posset fieri mathematicus, non autem possit fieri sapiens, id est metaphysicus, vel physicus, id est naturalis. Et ad hoc respondet quantum ad naturalem quia haec quidem, scilicet mathematica, cognoscuntur per abstractionem a sensibilibus quorum est experientia; et ideo non requiritur ad cognoscendum talia temporis multitudo, sed principia naturalium, quae non sunt abstracta a sensibilibus, per experientiam considerantur, ad quam requiritur temporis multitudo.

[73914] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 16 Quantum autem ad sapientiam, subiungit quod iuvenes sapientialia quidem scilicet metaphysicalia non credunt, idest non attingunt mente, licet ea dicant ore, sed circa mathematica non est immanifestum eis quod quid est. Cuius ratio est quia rationes mathematicorum sunt rerum imaginabilium, sapientialia autem sunt pure intellectualia; iuvenes autem de facili possunt capere ea quae sub imaginatione cadunt, sed ad illa quae excedunt sensum et imaginationem non attingunt mente, quia nondum habent intellectum validum et exercitatum ad tales considerationes, tum propter parvitatem temporis, tum propter plurimas mutationes naturae.

[73915] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 17 Erit ergo hic congruus ordo addiscendi, ut primo quidem pueri logicalibus instruantur, quia logica docet modum totius philosophiae. Secundo autem instruendi sunt in mathematicis quae nec experientia indigent, nec imaginationem transcendunt. Tertio autem in naturalibus, quae, etsi non excedant sensum et imaginationem, requirunt tamen experientiam; quarto autem in moralibus, quae requirunt et experientiam et animum a passionibus liberum, ut in primo habitum est. Quinto autem in sapientialibus et divinis quae transcendunt imaginationem et requirunt validum intellectum.

[73916] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 18 Secundam rationem ponit ibi, adhuc peccatum et cetera. Dictum est enim quod prudentis opus est bene consiliari. In consiliando autem dupliciter contingit peccare. Uno modo circa universale: puta an hoc sit verum, quod omnes aquae ponderosae sint pravae. Alio modo circa singulare, puta an haec aqua sit ponderosa. Ergo oportet, quod prudentia sit directiva, et circa universalia, et circa singularia.

[73917] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 19 Deinde cum dicit: quoniam autem prudentia etc., comparat secundum praedicta (prudentiam) primo quidem scientiae. Secundo autem intellectui, ibi: susceptibiles quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod ex praedictis est manifestum, quod prudentia non est scientia. Scientia enim est universalium, ut supra habitum est, prudentia autem est extremi, id est singularis, quia est operabilis quod est singulare. Et sic patet, quod prudentia non est scientia.

[73918] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 20 Deinde cum dicit: susceptibiles quidem etc., comparat prudentiam intellectui. Et primo ostendit convenientiam. Secundo differentiam, ibi, quaerere autem et cetera. Dicit ergo primo, quod tam scientia quam prudentia sunt susceptibiles, vel attingibiles (secundum aliam litteram) intellectui, idest habent aliquam cohaerentiam cum intellectu, qui est habitus principiorum. Dictum est enim supra; quod intellectus est quorumdam terminorum sive extremorum, idest principiorum indemonstrabilium, quorum non est ratio, quia non possunt per rationem probari, sed statim per se innotescunt. Haec autem, scilicet prudentia, est extremi, scilicet singularis operabilis, quod oportet accipere ut principium in agendis: cuius quidem extremi non est scientia, quia non probatur ratione, sed est eius sensus, quia aliquo sensu percipitur, non quidem illo quo sentimus species propriorum sensibilium, puta coloris, soni et huiusmodi, qui est sensus proprius; sed sensu interiori, quo percipimus imaginabilia, sicut in mathematicis cognoscimus extremum trigonum, idest singularem triangulum imaginatum, quia etiam illic, idest in mathematicis statur ad aliquod singulare imaginabile, sicut etiam in naturalibus statur ad aliquod singulare sensibile.

[73919] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 21 Et ad istum sensum, idest interiorem, magis pertinet prudentia, per quam perficitur ratio particularis ad recte aestimandum de singularibus intentionibus operabilium. Unde et animalia bruta, quae habent bonam aestimativam naturalem dicuntur participare prudentia. Sed illius sensus, qui est circa propria sensibilia, est quaedam alia species perfectiva, puta industria quaedam discernendi colores et sapores et alia huiusmodi. Et ita prudentia convenit cum intellectu in hoc, quod est esse alicuius extremi.

[73920] Sententia Ethic., lib. 6 l. 7 n. 22 Deinde cum dicit: quaerere autem etc., ostendit differentiam inter prudentiam et intellectum. Intellectus enim non est inquisitivus; prudentia autem est inquisitiva: est enim consiliativa. Consiliari autem et quaerere differunt sicut proprium et commune. Nam consiliari est quoddam quaerere, ut in tertio dictum est.


Lectio 8

[73921] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 1 Oportet autem assumere et cetera. Postquam philosophus determinavit de prudentia et aliis virtutibus intellectualibus principalibus, hic determinat de quibusdam virtutibus adiunctis prudentiae. Et primo determinat de singulis earum secundum se. Secundo comparat eas adinvicem et ad prudentiam, ibi, sunt omnes habitus et cetera. Circa primum tria facit: primo determinat de eubulia; secundo de synesi, ibi: est autem et synesis etc.; tertio de gnome, ibi, vocata autem gnome et cetera. Circa primum tria facit. Primo inquirit genus eubuliae, ostendens, quod sit quaedam rectitudo. Secundo ostendit cuius sit rectitudo, ibi, neque scientiae autem et cetera. Tertio ostendit qualis rectitudo sit, ibi: quia autem rectitudo et cetera. Circa primum duo facit: primo (dicit) de quo est intentio. Secundo exequitur, ibi, scientia quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod post tractatum de principalibus virtutibus intellectualibus, oportet assumere ad complementum cognitionis praedictarum virtutum de eubulia, quae dicitur bona consiliatio, quid sit: utrum scilicet sit scientia quaedam, vel saltem opinio, vel etiam Eustochia, idest bona coniecturatio, vel in quo alio genere sit.

[73922] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit: scientia quidem etc., ostendit quid sit genus eubuliae. Et primo ostendit in quo genere non sit; secundo concludit genus eius, ibi: sed quia qui quidem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod eubulia non sit scientia; secundo quod non sit Eustochia, ibi, sed tamen neque Eustochia etc.; tertio quod non sit opinio, ibi, neque utique opinio et cetera. Dicit ergo primo quod eubulia non est scientia. Quod quidem patet per hoc, quod habentes scientiam iam non quaerunt de illis de quibus sciunt, sed habent certam notitiam de eis. Eubulia autem, cum sit quoddam consilium, est cum quadam inquisitione. Ille enim, qui consiliatur, quaerit et ratiocinatur. Sed scientia habetur in termino inquisitionis; ergo eubulia non est scientia.

[73923] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit: sed tamen neque Eustochia etc., ostendit, quod eubulia non sit Eustochia, duplici ratione. Quarum prima talis est. Eustochia, idest bona coniecturatio est sine rationis inquisitione et est velox; provenit enim aliquibus ex hoc quod habent promptum iudicium intellectus vel sensitivae partis ad recte existimandum de aliquo, propter subtilitatem spirituum, et bonitatem imaginationis, et puritatem sensitivorum organorum. Cooperatur etiam ad hoc multa experientia. Et haec duo desunt eubuliae. Eubulia enim, ut dictum est, est cum inquisitione rationis, et ex alia parte non est velox, sed magis boni consiliatores consiliantur multo tempore, ut diligenter perquirant omnia quae pertingunt negotium; unde et in proverbio dicunt quod oportet ea quae sunt determinata in consilio velociter exequi, sed consiliari tarde. Unde patet, quod eubulia non est Eustochia.

[73924] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 4 Secundam rationem ponit ibi adhuc sollertia et cetera. Quae talis est. Si eubulia esset idem quod Eustochia, oporteret quod quicquid continetur sub Eustochia contineretur sub eubulia. Sed sollertia est quaedam species Eustochiae, est enim bona coniecturatio circa inventionem medii, differt tamen solertia ab eubulia, quia eubulia non est circa finem, qui se habet in operabilibus sicut medium in syllogismis: non enim est consilium de fine, ut dictum est in tertio. Ergo eubulia non est idem quod Eustochia.

[73925] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit: neque utique opinio etc., ostendit, quod eubulia non sit opinio: ita scilicet quod non solum non omnis opinio sit eubulia, sed quod neque una, id est nulla, opinio sit eubulia. Et hoc patet eadem ratione quam supra proposuit de scientia. Licet enim opinans non sit certus, tamen iam determinavit se ad unum; quod non contingit consilianti.

[73926] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit sed quia qui quidem etc., ostendit quid sit verum genus eubuliae, per hoc, quod ille qui male consiliatur, dicitur peccare in consiliando; qui autem bene consiliatur, dicitur recte consiliari. Et talis est Eubulus; unde manifestum est quod eubulia est quaedam rectitudo.

[73927] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: neque scientiae autem etc., ostendit cuius sit rectitudo. Et primo ostendit cuius non sit rectitudo. Secundo cuius sit, ibi, sed rectitudo quaedam et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod eubulia non est rectitudo, neque scientiae, neque opinionis.

[73928] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 8 Secundo ibi, scientiae quidem etc., ostendit propositum. Et primo quantum ad scientiam. Illud enim videtur indigere rectitudine, qua rectificetur, in quo contingit esse peccatum; sed in scientia non contingit esse peccatum, cum sit semper verorum; ergo eubulia non est rectitudo scientiae.

[73929] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 9 Secundo ibi: opinionis autem etc., ostendit propositum quantum ad opinionem. Et hoc duplici ratione. Quarum prima talis est. Opinionis quidem, quia in ea contingit esse peccatum, potest esse aliqua rectitudo. Sed rectitudo eius non dicitur bonitas, sed veritas, sicut et peccatum eius dicitur falsitas. Ergo eubulia, quae a bonitate denominatur, non est rectitudo opinionis.

[73930] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 10 Secundam rationem ponit ibi, similiter autem et cetera. Et dicit, quod omne illud de quo habetur opinio, iam est determinatum quantum ad opinantem, licet non sit determinatum quantum ad rei veritatem. Et in hoc eubulia deficit ab opinione, quia non est sine ratione inquirente. Eubulia enim non est enunciatio alicuius rei, sed inquisitio. E contrario autem opinio non est inquisitio, sed quaedam enuntiatio opinati; opinans enim dicit verum esse quod opinatur. Sed ille qui consiliatur vel bene vel male adhuc quaerit aliquid et ratiocinatur, nondum autem enuntiat ita esse vel non esse. Ergo eubulia non est rectitudo opinionis.

[73931] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit: sed rectitudo quaedam etc., ostendit cuius sit rectitudo eubulia. Et dicit, quod ex quo non est rectitudo scientiae neque opinionis, relinquitur, quod sit quaedam rectitudo consilii, ut ipsum nomen significat. Et inde est, quod ad perfectam notitiam eubuliae oportet inquirere quid sit consilium, et circa quid sit. Et haec supra determinata sunt in tertio; unde non oportuit quod hic resumerentur.

[73932] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 12 Deinde cum dicit: quia autem rectitudo etc., ostendit qualis rectitudo sit eubulia. Et circa hoc determinat quatuor conditiones eubuliae per ordinem. Dicit ergo primo quod rectitudo multipliciter dicitur. Uno modo proprie, alio modo metaphorice. Proprie quidem dicitur in bonis; secundum similitudinem autem etiam dicitur in malis, ut si dicamus quod aliquis sit rectus fur, sicut dicimus quod est bonus fur.

[73933] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 13 Manifestum est autem quod non omnis rectitudo consilii est eubulia: non enim est rectitudo consilii in malis, sed in bonis tantum. Incontinens enim et pravus quandoque adipiscitur per suam ratiocinationem illud quod proponit cognoscere, puta cum invenit viam per quam possit peccatum perpetrare. Unde per similitudinem dicitur recte consilians, inquantum scilicet invenit viam efficaciter ducentem in finem, sed tamen assumit pro fine quoddam magnum malum, puta furtum vel adulterium. Sed bene consiliari, quod significat nomen eubuliae, videtur esse quoddam bonum. Unde manifestum est quod talis rectitudo consilii est eubulia, per quam aliquis adipiscitur bonum finem.

[73934] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 14 Secundam conditionem ponit ibi: sed est et hoc et cetera. Ubi considerandum est quod contingit in syllogisticis aliquando concludi veram conclusionem per falsum syllogismum. Et ita etiam in operabilibus contingit quandoque pervenire ad bonum finem per aliquam malam viam. Et hoc est quod dicit, quod contingit aliquando sortiri bonum finem quasi falso syllogismo, ita scilicet quod aliquis consiliando perveniat ad id quod oportet facere, sed non per quod oportet, puta cum aliquis furatur, ut subveniat pauperi, et hoc est ac si in syllogismo aliquis ad veram conclusionem assumeret medium aliquem falsum terminum.

[73935] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 15 Licet enim in intentione finis sit sicut principium et medius terminus, tamen in via executionis quam inquirit consiliator, finis se habet sicut conclusio, et id quod est ad finem sicut medius terminus. Manifestum est autem quod non dicitur recte syllogizare qui veram conclusionem per falsum medium concluderet: unde consequens est quod non sit vere eubulia, secundum quam aliquis adipiscitur finem quem oportet, non autem per viam per quam oportet.

[73936] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 16 Tertiam condicionem ponit ibi: adhuc est multum tempus et cetera. Et dicit quod quandoque contingit quod aliquis multum tempus ponit in consilio, ita quod forte aliquando elabitur opportunitas exequendi. Contingit etiam quod aliquis nimis velociter et praecipitanter consiliatur. Unde nec ista est vere eubulia, sed talis rectitudo consilii quae attendit id quod est utile ad finem et finem quem oportet et modum et tempus.

[73937] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 17 Quartam conditionem ponit ibi: adhuc est simpliciter et cetera. Et dicit quod contingit aliquem esse qui bene consiliatur simpliciter ad finem totius vitae. Contingit etiam aliquem esse qui recte consiliatur ad aliquem finem particularem. Unde eubulia simpliciter erit quae dirigit consilium ad finem communem totius humanae vitae, illa autem quae dirigit ad quemdam finem particularem, non est eubulia simpliciter, sed eubulia quaedam. Quia cum prudentium sit bene consiliari, oportet quod eubulia simpliciter sit rectitudo consilii in ordine ad illum finem, circa quem veram aestimationem habet prudentia simpliciter dicta; et hic est finis communis totius humanae vitae, ut supra dictum est.

[73938] Sententia Ethic., lib. 6 l. 8 n. 18 Ex omnibus ergo quae dicta sunt accipi potest quod eubulia est rectitudo consilii ad finem bonum simpliciter per vias congruas et tempore convenienti.


Lectio 9

[73939] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 1 Est autem et synesis et cetera. Postquam philosophus determinavit de eubulia, hic determinat de synesi. Et circa hoc duo facit. Primo comparat synesim scientiae et opinioni. Secundo prudentiae, ibi, propter quod et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod non omnis scientia vel opinio est synesis. Secundo ostendit quod nulla scientia est synesis, ibi, neque aliqua una et cetera. Dicit ergo primo quod synesis, secundum quam dicimus aliquos esse synechos, id est sensatos, et contrarium eius quod est asynesia, secundum quam dicimus aliquos esse asynecos, idest insensatos, non est totaliter idem quod scientia vel opinio. Nullus enim est qui non habeat aliquam scientiam vel opinionem. Si ergo omnis scientia vel opinio esset synesis, sequeretur quod omnes homines essent sensati. Quod patet esse falsum.

[73940] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit: neque aliqua una etc., ostendit quod nulla scientia sit synesis. Et dicit quod synesis non est aliqua scientiarum particularium. Quia si esset medicina, esset de sano et aegro. Si autem esset geometria, esset circa magnitudines. Quaedam autem aliae scientiae sunt de rebus sempiternis et immobilibus, sicut scientiae divinae circa quas non dicitur esse synesis. Neque etiam dicitur esse de his quae fiunt sive a natura, sive ab homine, de quibus sunt scientiae naturales et artificiales: sed est de illis de quibus aliquis potest dubitare et consiliari. Et sic patet quod synesis non est aliqua scientia.

[73941] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit propter quod etc., comparat synesim prudentiae. Et primo concludit ex praemissis convenientiam utriusque: quia enim synesis est circa consiliabilia, circa quae etiam est prudentia, ut supra ostensum est, sequitur quod synesis sit circa eadem cum prudentia.

[73942] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 4 Secundo ibi: non est autem idem etc., ostendit differentiam utriusque. Et primo ostendit quod synesis non est prudentia. Secundo quod non sit prudentiae generatio, ibi, est autem non habere prudentiam et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis synesis et prudentia sint circa eadem, non tamen sunt omnino idem.

[73943] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 5 Ad cuius evidentiam considerandum quod in speculativis, in quibus non est actio, est solum duplex opus rationis: scilicet invenire inquirendo, et de inventis iudicare. Et haec quidem duo opera sunt (etiam) rationis practicae, cuius inquisitio est consilium, quod pertinet ad eubuliam, iudicium autem de consiliatis pertinet ad synesim. Illi enim dicuntur sensati, qui possunt bene iudicare de agendis. Non autem stat hic ratio practica, sed ulterius procedit ad agendum. Et ideo necessarium est tertium opus quasi finale et completivum, scilicet praecipere quod procedatur ad actum: et hoc proprie pertinet ad prudentiam.

[73944] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 6 Unde dicit quod prudentia est praeceptiva, inquantum scilicet est finis ipsius determinare quid oporteat agere vel non agere, sed synesis est solum iudicativa. Et pro eodem accipitur synesis et eusynesia, idest bonus sensus, sicut et idem dicuntur synechi et eusynechi, id est sensati et bene sensati, quorum est bene iudicare. Et sic patet quod prudentia est eminentior quam synesis, sicut et synesis quam eubulia. Inquisitio enim ordinatur ad iudicium sicut ad finem; et iudicium ad praeceptum.

[73945] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit: est autem non habere etc., ostendit quod synesis non est generatio prudentiae. Et dicit quod synesis, sicut non est idem quod prudentia, ita non est idem cum hoc quod est habere prudentiam, aut cum hoc quod est sumere, idest acquirere eam. Sed sicut in Graeco discere, quod est quidam usus scientiae, dicitur syniene, sic et syniene dicitur in hoc quod aliquis utitur opinione practica in hoc quod iudicat de his de quibus est prudentia. Quod quidem (multi) ab alio potest dici iudicare bene; eu enim in Graeco idem est ei quod est bene. Unde nomen synesis, secundum quam dicuntur aliqui eusyneci, quasi bene iudicantes vel bene sensati, venit ex ea voce, scilicet syniene quae dicitur circa hoc quod est discere. Multoties enim discere nominamus syniene.

[73946] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 8 Est ergo sensus quod syniene in Graeco significat aliquem usum alicuius intellectualis habitus, qui quidem usus non solum est discere sed etiam iudicare. Synesis autem dicitur a syniene ratione illius usus qui est iudicare, non ratione illius usus qui est discere. Unde synesis non est idem quod habere vel discere prudentiam, ut quidam putaverunt.

[73947] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit: vocata autem gnome etc., determinat de tertia virtute quae vocatur gnome. Et ad huius virtutis evidentiam resumendum est quod supra dictum est in V de differentia epiichiae et iustitiae legalis. Iustum enim legale determinatur secundum id quod in pluribus contingit. Sed id quod est epiiches est directivum iusti legalis, ex eo quod necesse est legem deficere in paucioribus. Sicut ergo synesis importat iudicium rectum circa ea quae ut in pluribus contingunt, ita gnomyn importat rectum iudicium circa directionem iusti legalis. Et ideo dicit, quod illa virtus quae vocatur gnomyn, secundum quam aliquos dicimus eugnomonas, idest bene sententiantes, et habere gnomen, idest attingere ad rectam sententiam, nihil est aliud quam rectum iudicium eius, quod est obiectum epiichiae.

[73948] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 10 Et huius signum est quia hominem, qui est epiiches maxime dicimus esse signomonicum, quasi per quandam clementiam contemperantem sententiam. Et id quod est epiikes dicitur habere signomen, idest quamdam contemperantiam veniae. Et ipsa virtus, quae dicitur syngnome, est recte iudicativa eius, quod est epiiches. Et in hoc est recta, quod verum iudicat.

[73949] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit: sunt autem omnes etc., comparat praedictas virtutes adinvicem, et ad prudentiam. Et circa hoc tria facit. Primo ponit convenientiam inter hos habitus. Secundo probat, ibi: et in eo quidem etc.; tertio infert quaedam correlaria ex dictis, ibi: propter quod et principium et cetera. Dicit ergo primo, quod omnes praedicti habitus tendunt in idem. Et hoc rationabiliter. Et quod in idem tendant, patet, quia eisdem attribuuntur; nominamus enim gnomyn et synesim et prudentiam, et intellectum, eisdem attribuentes habere gnomin et intellectum, quos dicimus prudentes et synetos. Et quod rationabiliter eisdem attribuantur, patet per hoc quod omnia praedicta, quae vocat potentias, quia sunt actionum principia, sunt circa singularia, quae in operabilibus sunt sicut extrema, sicut supra dictum est de prudentia.

[73950] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit: et in eo quidem etc., probat quod dixerat. Et primo per rationem. Secundo per signum, ibi: propter quod et naturalia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit synesim et gnomen esse circa extrema et singularia, sicut et prudentia. Secundo ostendit idem de intellectu, ibi: et intellectus et cetera. Dicit ergo primo quod manifestum est synesim et gnomyn esse extremorum singularium, in quantum synechus (et) eugnomen, id est bene sententians, vel signomyn, id est contemperanter sententians, est iudicativus de illis de quibus prudens praecipit. Ea enim quae sunt epiikia, de quibus est gnomyn, possunt communiter se habere ad omnia bona humana, quorum est prudentia, inquantum unumquodque eorum se habet ad alium, quod est de ratione iustitiae; dictum est enim supra, quod epiiches est quoddam iustum; sic bene dictum est, quod gnomi sit de his de quibus est prudentia. Quod autem omnia ista sint circa singularia et extrema patet per hoc quod operabilia sunt singularia et extrema; prudentia autem, synesis et gnomin circa operabilia sunt. Unde patet, quod sunt circa extrema.

[73951] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit: et intellectus etc., ostendit quod etiam intellectus sit circa extrema. Et dicit, quod intellectus in utraque cognitione, scilicet tam speculativa quam practica, est extremorum, quia primorum terminorum et extremorum, a quibus scilicet ratio procedere incipit, est intellectus et non ratio. Est autem duplex intellectus. Quorum hic quidem est circa immobiles terminos et primos, qui sunt secundum demonstrationes, quae procedunt ab immobilibus et primis terminis, idest a principiis indemonstrabilibus, quae sunt prima cognita et immobilia, quia scilicet eorum cognitio ab homine removeri non potest. Sed intellectus qui est in practicis, est alterius modi extremi, scilicet singularis, et contingentis et alterius propositionis, idest non universalis quae est quasi maior, sed singularis quae est minor in syllogismo operativo.

[73952] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 14 Quare autem huiusmodi extremi dicatur intellectus, patet per hoc, quod intellectus est principiorum; haec autem singularia, quorum dicimus esse intellectum huiusmodi, principia eius sunt quod est cuius gratia, id est sunt principia ad modum causae finalis.

[73953] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 15 Et quod singularia habeant rationem principiorum, patet, quia ex singularibus accipitur universale. Ex hoc enim, quod haec herba fecit huic sanitatem, acceptum est, quod haec species herbae valet ad sanandum. Et quia singularia proprie cognoscuntur per sensum, oportet quod homo horum singularium, quae dicimus esse principia et extrema, habeat sensum non solum exteriorem sed etiam interiorem, cuius supra dixit esse prudentiam, scilicet vim cogitativam sive aestimativam, quae dicitur ratio particularis. Unde hic sensus vocatur intellectus qui est circa singularia. Et hunc philosophus vocat in tertio de anima intellectum passivum, qui est corruptibilis.

[73954] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 16 Deinde cum dicit propter quod et naturalia etc., manifestat quod dixerat per signum. Quia enim praedicti habitus sunt circa singularia, oportet quod aliquo modo attingant virtutes sensitivas, quae operantur per organa corporea. Et ideo praedicti habitus videntur esse naturales: non quod totaliter sint a natura, sed quod ex naturali dispositione corporis aliqui sunt prompti ad hos habitus, ita quod per modicam experientiam complentur in eis: quod non accidit circa habitus intellectuales, qui sunt circa naturalia, puta geometriam vel metaphysicam.

[73955] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 17 Et hoc est quod subdit quod nullus dicitur sapiens, idest metaphysicus, nec geometer, secundum naturam, non quin aliqui secundum naturam sint magis apti ad hoc quam alii: sed hoc est secundum dispositionem remotam non secundum dispositionem propinquam, secundum quam aliqui dicuntur naturaliter habere gnomyn et synesim et intellectum, quem diximus esse circa singularia.

[73956] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 18 Et signum huius quod huiusmodi secundum naturam insint aliquibus est quia aestimamus quod consequantur aetates hominum, secundum quas transmutatur natura corporalis. Est enim aliqua aetas, scilicet senilis, quae propter quietationem transmutationum corporalium et animalium habet huiusmodi intellectum et gnomyn, quasi natura sit horum causa.

[73957] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 19 Deinde cum dicit propter quod et principium etc., infert duo corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod intellectus, qui est bene discretivus singularium in practicis, non solum se habet sicut principium, sicut in speculativis, sed etiam sicut finis. In speculativis enim demonstrationes procedunt ex principiis quorum est intellectus; non tamen demonstrationes dantur de eis. Sed in operativis, demonstrationes et procedunt ex his scilicet singularibus, et dantur de his scilicet singularibus. Oportet enim in syllogismo operativo, secundum quem ratio movet ad agendum, esse minorem singularem, et etiam conclusionem quae concludit ipsum operabile, quod est singulare.

[73958] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 20 Secundum corollarium ponit ibi: quare oportet et cetera. Quia enim dictum est supra, quod intellectus, qui est principiorum operabilium, consequitur experientiam et aetates et perficitur per prudentiam; inde est, quod oportet attendere his quae opinantur et enuntiant circa operabilia homines experti et senes et prudentes, quamvis non inducant demonstrationes, non minus quasi ipsis demonstrationibus, sed etiam magis. Huiusmodi enim homines, propter hoc quod habent ex experientia visum, idest rectum iudicium de operabilibus, vident principia operabilium. Principia autem sunt certiora conclusionibus demonstrationum.

[73959] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 21 Est autem considerandum circa ea quae hic dicta sunt quod sicut pertinet ad intellectum absolutum in universalibus iudicium de primis principiis, ad rationem autem pertinet discursus a principiis in conclusiones, ita etiam circa singularia vis cogitativa hominis vocatur intellectus secundum quod habet absolutum iudicium de singularibus. Unde ad intellectum dicit pertinere prudentiam et synesim et gnomen. Dicitur autem ratio particularis, secundum quod discurrit ab uno in aliud. Et ad hanc pertinet eubulia, quam philosophus his non connumeravit nec dixit eam esse extremorum.

[73960] Sententia Ethic., lib. 6 l. 9 n. 22 Ultimo autem epilogat, dicens quod dictum est quid sit prudentia, quae est principalis in agibilibus, et sapientia, quae est principalis in speculativis, et circa quae sunt utraque earum, et quod non sint in eadem parte animae rationalis.


Lectio 10

[73961] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 1 Dubitabit autem utique aliquis et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtutibus intellectualibus, hic movet quasdam dubitationes de utilitate ipsarum. Et circa hoc duo facit. Primo proponit dubitationes. Secundo solvit eas, ibi: primum quidem igitur dicimus et cetera. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem de utilitate sapientiae et prudentiae, ad quas aliae reducuntur sicut ad principaliores. Secundo de comparatione harum duarum ad invicem, ibi: ad haec autem inconveniens et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit dubitationem. Et dicit, quod aliquis potest dubitare ad quid vel quomodo sapientia et prudentia sint utiles.

[73962] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 2 Secundo ibi, sapientia quidem enim etc., prosequitur dubitationem. Et primo quantum ad sapientiam, quae videtur ad nihil utilis esse. Quicquid enim est utile in rebus humanis valet ad felicitatem, quae est ultimus finis vitae humanae, ad quam nihil videtur valere sapientia. Non enim videtur speculari aliquid eorum per quae homo fit felix; quod quidem est per operationem virtutis, ut supra in primo habitum est. Sapientia autem nullius generationis, idest operationis est considerativa, cum sit de primis principiis entium. Sic ergo videtur, quod sapientia non sit utilis homini.

[73963] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 3 Secundo ibi: prudentia autem etc., prosequitur dubitationem quantum ad prudentiam. Et primo inducit in rationem quod prudentia non sit necessaria homini. Secundo excludit quamdam responsionem, ibi, si autem non horum et cetera. Dicit ergo primo quod prudentia habet (hoc), quod scilicet sit considerativa operationum humanarum ex quibus homo fit felix. Sed non propter hoc videtur quod homo habeat opus ipsa. Est enim prudentia circa ea quae sunt iusta in comparatione ad alios, et pulchra idest honesta, et bona idest utilia homini secundum seipsum, quae quidem operari pertinet ad bonum virum. Non videtur autem aliquis esse operativus eorum quae sunt secundum aliquem habitum ex eo quod scit ipsa, sed ex eo quod habet habitum ad ea.

[73964] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 4 Sicut patet in corporalibus, quod per hoc quod homo habet scientiam medicinalem vel exercitativam non est magis operativus eorum quae pertinent ad hominem sanum vel ad bene se habentem, dummodo ea non consistant solum in eo quod est facere, sed in eo quod est esse ab aliquo interiori habitu. Contingit enim quandoque quod aliquis per notitiam artis operatur quaedam opera sani quasi confingens ea et non secundum quod procedunt ab habitu sanitatis, prout scilicet operatur ea homo sanus. Sic enim non magis procedit ab homine ex eo quod scit medicinam, sed ex eo solum quod sit sanus. Cum igitur virtutes sint habitus, opera virtutum secundum quod ab eis procedunt et ducunt ad felicitatem non magis operatur homo ex hoc quod habet eorum notitiam per prudentiam. Et sic prudentia non est boni operativa.

[73965] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit: si autem non horum etc., excludit quamdam responsionem. Posset enim aliquis dicere quod, licet homo ex quo est virtuosus non magis sit operativus operum virtutis per hoc quod cognoscit ea secundum prudentiam, est tamen prudentia necessaria ad hoc quod homo fiat virtuosus, sicut ars medicinae est necessaria non ad hoc quod sanus opera sanitatis exequatur, sed ad hoc quod fiat sanus. Et sic ponendum est quod homo debet esse prudens non gratia horum, scilicet operum virtutis, sed gratia eius quod est fieri virtuosum. Hanc autem responsionem excludit duabus rationibus.

[73966] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 6 Quarum prima est quia, ex quo homines essent studiosi, id est virtuosi, ad nihil esset eis utilis prudentia, quod manifeste videtur inconveniens.

[73967] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 7 Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Videtur enim quod secundum responsionem praedictam non solum (habentibus virtutem, sed) etiam non habentibus virtutem non esset necessaria prudentia. Videtur enim quod nihil differat ad hoc quod aliqui fiant virtuosi, utrum ipsi habeant prudentiam vel persuadeantur ab aliis qui habent, quum per hoc sufficienter se habet homo ad hoc quod fiat virtuosus, sicut patet circa sanitatem. Cum enim volumus sani esse, non propter hoc curamus addiscere medicinam, sed sufficit nobis uti consilio medicorum. Ergo, pari ratione, ad hoc quod efficiamur virtuosi, non oportet quod nos ipsi habeamus prudentiam, sed sufficit quod a prudentibus instruamur.

[73968] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: ad haec autem etc., movet dubitationem circa comparationem sapientiae et prudentiae. Ostensum est enim supra quod prudentia est deterior, id est inferior in dignitate quam sapientia; et tamen videtur esse principalior, idest magis principativa quia prudentia et operatur et praecipit circa singula. Continetur enim sub prudentia etiam politica: dictum est enim in prooemio libri quod haec praeordinat quas disciplinas debitum est esse in civitatibus et quales unumquemque addiscere et usquequo. Et sic videtur prudentia principari sapientiae, cum praecipere sit opus iudicantis. Et hoc videtur inconveniens quod deterior principetur meliori.

[73969] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 9 Subdit autem, continuans se ad sequentia, dicens quod de his quae proposita sunt dicendum est, nunc autem tacta sunt solum per modum dubitationis.

[73970] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., solvit praemissas dubitationes. Et primo solvit dubitationem de utilitate sapientiae et prudentiae. Secundo de comparatione utriusque, ibi, sed tamen neque principalis et cetera. Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem communiter quantum ad sapientiam et prudentiam. Secundo specialiter quantum ad prudentiam, ibi, adhuc opus et cetera. Circa primum ponit duas solutiones. Quarum prima ostendit quod rationes quas inducit non efficaciter concludunt. Non enim sequitur, si per sapientiam et prudentiam nihil operatur homo ad felicitatem, quod propter hoc sint inutiles. Quia etiam si neutra ipsarum haberet aliquam operationem, tamen essent secundum se eligibiles cum sint virtutes perficientes utramque partem animae rationalis, ut ex dictis patet. Unicuique autem est eligibilis sua perfectio.

[73971] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 11 Secundo solvit per interemptionem ibi: deinde et cetera. Et dicit quod sapientia et prudentia faciunt quidem aliquid ad felicitatem. Sed exemplum quod inducebatur non erat conveniens. Non enim hoc modo se habet sapientia, vel prudentia ad felicitatem, sicut ars medicinae ad sanitatem, sed magis sicut sanitas ad opera sana; ars enim medicinae facit sanitatem sicut quoddam opus exterius operatum; sed sanitas facit opera sana, quasi quemdam usum habitus sanitatis. Felicitas autem non est opus exterius operatum, sed est operatio procedens ab habitu virtutis. Unde, cum sapientia sit quaedam species virtutis communis, ex hoc ipso quod aliquis habet sapientiam et operatur secundum eam, est felix. Et eadem ratio est de prudentia. Sed specialiter expressit sapientiam, quia in operatione eius consistit potior felicitas, ut infra in X dicetur.

[73972] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 12 Deinde cum dicit: adhuc opus etc., solvit ea quae specialiter ad prudentiam pertinent. Et primo quantum ad hoc quod obiiciebatur, quod prudentia nihil facit ad opera virtutis. Secundo quantum ad hoc quod obiiciebatur, quod prudentia non est necessaria ad hoc quod homo sit virtuosus, ibi, de eo autem quod est et cetera. Dicit ergo primo, quod adhuc specialiter quantum ad prudentiam fallit quod obiiciebatur, quod per prudentiam non sumus magis operativi operum virtutis. Hoc enim patet esse falsum, quia opus virtutis perficimus secundum utrumque, scilicet secundum prudentiam et secundum moralem virtutem.

[73973] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 13 Duo enim sunt necessaria in opere virtutis, (scilicet) quorum unum est ut homo habeat rectam intentionem de fine; quod quidem facit virtus moralis, inquantum inclinat appetitum in debitum finem. Aliud autem est quod homo bene se habeat circa ea quae sunt ad finem: et hoc facit prudentia quae est bene consiliativa et iudicativa et praeceptiva eorum quae sunt ad finem. Et sic ad opus virtutis concurrit et prudentia quae est perfectiva rationalis per essentiam, et virtus moralis quae est perfectiva appetitivae quae est rationalis per participationem. Sed quare alterius particulae animae quae est penitus irrationalis, scilicet nutritivae, non sit talis virtus quae concurrat ad operationem humanam, ratio in promptu est, quia in nutritiva potentia non est operari vel non operari, et hoc requiritur ad operationem virtutis humanae, ut ex supradictis patet.

[73974] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 14 Deinde cum dicit: de eo autem quod est nihil etc., solvit id quod obiciebatur quod sine prudentia possit aliquis esse et fieri virtuosus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod prudentia non possit esse sine virtute morali. Secundo ostendit quod virtus moralis non possit esse sine prudentia, ibi, intendendum utique rursus et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod ad hoc quod aliquis sit virtuosus, requiritur non solum virtus moralis, sed etiam quoddam aliud operativum principium. Secundo ostendit quid sit illud, ibi, dicendum autem et cetera. Tertio ostendit quod prudentia super illud principium addit adiunctionem virtutis moralis, ibi, est autem prudentia et cetera. Dicit ergo primo, quod ad solvendum hoc quod dictum est, quod propter prudentiam non magis homo operabitur bona et iusta ad hoc quod fiat virtuosus, oportet parum superius incipere resumentes quaedam eorum quae dicta sunt.

[73975] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 15 Et incipiemus hinc, quod, sicut supra dictum est, quidam operantur iusta, et tamen non dicimus esse iustos: sicut cum aliqui operantur ea quae sunt statuta legibus vel inviti, vel propter ignorantiam, aut propter aliquam aliam causam, puta propter lucrum, et non propter amorem ipsorum operum iustitiae: et tales inquam non dicuntur iusti, quamvis operentur ea quae oportet eos facere, et etiam ea quae oportet facere bonum virum. Et ita etiam in singulis virtutibus oportet hominem aliqualiter operari ad hoc quod sit bonus ut sit bonus sive virtuosus, ut scilicet operetur ex electione et quia placeant ei ipsa opera virtutis. Iam autem supradictum est, quod virtus moralis facit electionem rectam, quantum scilicet ad intentionem finis, sed ea quae nata sunt fieri propter finem non pertinent ad virtutem moralem, sed ad quamdam aliam potentiam, idest ad quoddam aliud operativum principium, quod ingeniatur vias ducentes ad fines. Et sic huiusmodi principium est necessarium ad hoc quod homo sit virtuosus.

[73976] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 16 Deinde cum dicit dicendum autem etc., ostendit quid sit istud principium. Et dicit quod de praedictis aliquid est ulterius dicendum ut manifestius sciantur. Est itaque quaedam potentia, idest operativum principium, quam vocant dinoticam, quasi ingeniositatem quamdam sive industriam, quae talis est ut per eam homo possit operari ea quae ordinantur ad intentionem quam homo praesupposuit, sive bonam sive malam, et quod per ea quae operatur possit sortiri, idest consequi, finem. Et si quidem intentio sit bona, huiusmodi ingeniositas est laudabilis, si autem sit prava, vocatur astutia; quae sonat in malum, sicut prudentia sonat in bonum. Et quia dinotica communis est utrique, inde est, quod tam prudentes quam astutos dicimus esse dinos, id est ingeniosos sive industrios.

[73977] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 17 Deinde cum dicit: est autem prudentia etc., ostendit quid prudentia addat supra praedictum principium. Et dicit, quod prudentia non est omnino idem quod praedicta potentia, scilicet dinotica. Sed tamen non potest esse sine ea; sed in anima, huic visui idest huic cognoscitivo principio scilicet dinoticae, habitus prudentiae non fit sine virtute morali, quae se habet semper ad bonum, ut dictum est et ratio eius est manifesta. Quia sicut syllogismi speculativi habent sua principia, ita syllogismorum operabilium principium est, quod talis finis sit bonum et optimum, qualiscumque finis sit ille propter quem aliquis operatur, et ponatur, exempli gratia, quodcumque, puta temperato optimum et quasi principium est attingere medium in concupiscentiis tactus: sed quod hoc sit optimum non apparet nisi bono, idest virtuoso, qui habet rectam existimationem de fine, cum virtus moralis faciat rectam intentionem finis.

[73978] Sententia Ethic., lib. 6 l. 10 n. 18 Et quod aliis malis non appareat id quod vere est optimum, patet per hoc, quod malitia opposita virtuti pervertit iudicium rationis, et facit mentiri circa fines, qui sunt circa practica principia. Sicut intemperato videtur optimum sequi concupiscentias. Non autem recte potest syllogizari si erretur circa principia. Cum ergo ad prudentem pertineat recte syllogizari de operabilibus, manifestum est, quod impossibile est esse prudentem illum qui non est virtuosus, sicut non posset esse sciens qui erraret circa principia demonstrationis.


Lectio 11

[73979] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 1 Intendendum utique rursus et cetera. Postquam philosophus ostendit quod prudentia non potest esse sine morali virtute, hic ostendit quod moralis virtus non potest esse sine prudentia. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex hoc solvit quamdam dubitationem incidentem, ibi, sed et ratio sic dissolvetur et cetera. Tertio concludit principale intentum, ibi, manifestum autem quamvis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum per rationem. Secundo per dicta aliquorum, ibi, propter quod aiunt omnes et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo ostensum est, quod prudentia non potest esse sine virtute morali, rursus intendendum est de virtute morali, utrum scilicet possit esse sine prudentia. Ita enim se habet circa virtutem moralem, sicut dictum de prudentia et dinotica, quod scilicet sicut ista duo non sunt idem penitus, sed tamen habent aliquam similitudinem ad invicem inquantum utraque adinvenit convenientes vias ad finem propositum. Ita etiam videtur se habere circa virtutem naturalem et principalem, idest moralem, quae est perfecta virtus.

[73980] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 2 Et quod sit aliqua virtus naturalis quae praesupponitur morali, patet per hoc quod singuli mores virtutum vel vitiorum videntur aliqualiter existere aliquibus hominibus naturaliter; statim enim quidam homines a sua nativitate videntur esse iusti, vel temperati vel fortes propter naturalem dispositionem, qua inclinantur ad opera virtutum. Quae quidem naturalis dispositio quantum ad tria potest attendi.

[73981] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 3 Primo quidem ex parte rationis, cui naturaliter indita sunt prima principia operabilium humanorum, puta nulli esse nocendum, et similia. Secundo ex parte voluntatis, quae de se naturaliter movetur a bono intellecto, sicut a proprio obiecto. Tertio ex parte appetitus sensitivi, secundum quod ex naturali complexione quidam sunt dispositi ad iram, quidam ad concupiscentias, vel ad alias huiusmodi passiones aut magis aut minus aut mediocriter, in quo consistit virtus moralis. Sed prima duo communia sunt omnibus hominibus, sed hoc tertium est quod differentiam facit in hominibus.

[73982] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 4 Unde secundum hoc dicit hic philosophus quosdam esse naturaliter fortes vel iustos: et tamen requiritur in his qui naturaliter sunt tales aliquid aliud quod sit principaliter bonum, ad hoc quod praedictae virtutes secundum perfectiorem modum in nobis existant, quia praedicti naturales habitus sive inclinationes etiam pueris et bestiis insunt, sicut leo naturaliter est fortis et liberalis, sed tamen huiusmodi habitus naturales videntur esse nocivi nisi adsit discretio intellectus.

[73983] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 5 Et videtur, quod sicut in motu corporali si corpus fortiter moveatur absque visu dirigente, accidit, quod id quod movetur impingat et fortiter laedatur, ita etiam est et hic; si enim aliquis habeat fortem inclinationem ad opus alicuius virtutis moralis et non adhibeat discretionem, accidet gravis laesio, vel corporis proprii, sicut in eo qui inclinatur ad abstinentiam sine discretione, vel rerum exteriorum, si inclinetur ad liberalitatem: et simile est in aliis virtutibus. Sed si huiusmodi inclinatio coaccipiat in operando intellectum, ut scilicet cum discretione operetur, tunc multum differet secundum excellentiam bonitatis, et habitus, qui erit similis tali operationi cum discretione factae, erit proprie et perfecte virtus, quae est moralis.

[73984] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 6 Sicut igitur in parte animae opinativa sunt duae species principiorum operativorum, scilicet dinoches et prudentia, ita etiam in parte appetitiva, quae pertinet ad mores, sunt duae species, scilicet virtus naturalis et moralis, quae est principalis: et haec non potest fieri sine prudentia, sicut ostensum est.

[73985] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit propter quod aiunt etc., manifestat propositum per dicta aliorum. Et primo per dictum Socratis. Secundo per dictum eorum, qui suo tempore erant, ibi, signum autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit dictum Socratis. Et dicit, quod propter praedictam affinitatem virtutis moralis ad prudentiam, Socratici dixerunt omnes virtutes morales esse prudentias.

[73986] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 8 Secundo ibi: et Socrates etc., ostendit in quo deficiebant. Et dicit, quod in hoc dicta Socratis inquisitio quantum ad aliquid erat recta, quantum autem ad aliquid peccabat; in hoc enim quod existimabat omnes virtutes morales esse prudentias, peccabat; cum virtus moralis et prudentia sint in diversis partibus animae. Sed quantum ad hoc bene dicebat, quod virtus moralis non potest esse sine prudentia.

[73987] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit: signum autem etc., confirmat idem per dicta modernorum. Et primo ponit dictum eorum. Secundo ostendit in quo deficiant, ibi, oportet autem et cetera. Dicit ergo primo, quod signum huius, quod virtus moralis non sit sine prudentia, est, quia etiam inter omnes definientes virtutem, ponentes eam in genere habitus, dicunt ad quae se extendat virtus, et quod hoc sit secundum rationem rectam. Manifestum est autem ex praemissis, quod ratio recta in agibilibus est, quae est secundum prudentiam. Si igitur omnes sic definientes, etsi non distincte determinent, videntur tamen aliqualiter divinare sive coniecturare quod virtus est talis habitus, qui est secundum prudentiam.

[73988] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit: oportet autem etc., ostendit in quo deficiant sic dicentes. Et dicit quod oportet parum transcendere eorum dictum, aliquid addendo. Non enim solum hoc habet virtus moralis quod sit secundum rationem rectam; quia sic posset aliquis esse virtuosus moraliter sine hoc quod haberet prudentiam, per hoc, quod esset instructus per rationem alterius: sed oportet ulterius dicere quod virtus moralis est habitus cum ratione recta, quae quidem est prudentia. Sic igitur patet, quod Socrates plus dixit quam oporteret dum aestimavit quod omnes virtutes morales essent rationes et non cum ratione, quia dicebat eas esse scientias sive prudentias.

[73989] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 11 Alii vero minus dixerunt quam oporteret, ponentes virtutes esse solum secundum rationem, Aristotiles vero medium tenuit, ponens virtutem moralem esse secundum rationem et cum ratione. Sic igitur manifestum est ex dictis, quod non est possibile aliquem hominem esse bonum principaliter, idest secundum virtutem moralem, sine prudentia, neque etiam prudentem sine morali virtute.

[73990] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit: sed et ratio etc., solvit ex praemissis quamdam incidentem quaestionem. Et primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, hoc enim secundum quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod per praemissa potest solvi ratio, quam quidam inducunt disputantes ad hoc, quod virtutes abinvicem separentur, ita scilicet quod una virtus absque altera possit haberi. Videmus enim quod non idem homo est optime natus ad omnes virtutes, sed alius ad liberalitatem, alius ad temperantiam, et sic de aliis; facile autem unusquisque perducitur in id ad quod naturaliter inclinatur. Difficile autem est aliquid assequi contra naturae impulsum; sequetur ergo quod homo qui est naturaliter dispositus ad unam virtutem et non ad aliam, scivit, idest assecutus est hanc virtutem, ad quam naturaliter erat dispositus (et loquitur secundum Socraticos, qui ponebat virtutes esse scientias): hanc autem, scilicet virtutem ad quam non est naturaliter dispositus, nequaquam consequetur.

[73991] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit: hoc enim etc., solvit dubitationem praedictam. Et dicit quod hoc quod dictum est verificatur secundum virtutes naturales, non autem secundum virtutes morales, secundum quas aliquis dicitur simpliciter bonus. Et hoc ideo, quia nulla earum potest haberi sine prudentia, nec prudentia sine eis, ut ostensum est, et sic, quando prudentia quae est una virtus inerit, omnes simul inerunt cum ea, quarum nulla erit prudentia non existente.

[73992] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 14 Signanter autem dicit uni existenti, quia si essent diversae prudentiae circa materias diversarum virtutum moralium, sicut sunt diversa artificiorum genera, nihil prohiberet unam virtutem moralem esse sine alia, unaquaque earum habente prudentiam sibi correspondentem. Sed hoc non potest esse; quia eadem sunt principia prudentiae ad totam materiam moralem, ut scilicet omnia redigantur ad regulam rationis. Et ideo propter prudentiae unitatem omnes virtutes morales sunt sibi connexae. Potest autem contingere, quod alicui habenti alias morales virtutes, dicatur aliqua virtus deesse propter defectum materiae, sicut pauperi virtuoso deest magnificentia, quia non habet unde faciat magnos sumptus. Ex ipsa tamen prudentia quam habet est taliter constitutus, ut in promptu habeat magnificus fieri, si materia non desit.

[73993] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 15 Deinde cum dicit manifestum autem etc., concludit principale intentum, epilogans quae dicta sunt. Et dicit, manifestum esse ex praedictis quod, etiam si prudentia non esset operativa, quod homo indigeret ipsa propter hoc quod est virtus perfectiva cuiusdam particulae animae. Et iterum manifestum est quod est operativa, quia electio recta, quae requiritur ad operationem virtutis, non est sine prudentia nec (sine) virtute morali, quia virtus moralis ordinat ad finem, prudentia autem dirigit circa ea quae sunt ad finem.

[73994] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 16 Deinde cum dicit: sed tamen etc., solvit dubitationem motam de comparatione prudentiae et sapientiae. Et dicit, quod prudentia non principatur sapientiae, neque id quod est deterius principatur meliori. Et inducit ad hoc duo exempla. Quorum primum est quod ars medicinae praecipit quidem quid debeat fieri ad sanitatem consequendam; non tamen principatur sanitati, quia non utitur ipsa sanitate, quod est proprium artis vel scientiae principantis, ut scilicet utatur ea cui principatur praecipiendo illi. Sed ars medicinae praecipit qualiter fiat sanitas, ita quod praecipit propter sanitatem, sed non sanitati. Et similiter prudentia, etiam politica, non utitur sapientia praecipiens illi qualiter debeat iudicare circa res divinas, sed praecipit propter illam, ordinans scilicet qualiter homines possint ad sapientiam pervenire. Unde sicut sanitas est potior quam ars medicinae, cum sit eius finis, ita sapientia prudentiae praeminet.

[73995] Sententia Ethic., lib. 6 l. 11 n. 17 Secundum exemplum est, quod cum politica praecipiat de omnibus quae sunt in civitate, consequens est, quod praecipiat de his quae pertinent ad cultum divinum, sicut praecipit de his quae pertinent ad studium sapientiae. Simile igitur est propter hoc, prudentiam aut politicam praeferre sapientiae, ac si aliquis praeferret eam Deo: quod manifestum est inconveniens. Et sic terminatur sententia sexti libri.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264