CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Ethicorum
a libro II ad librum III lectionem XIII

Thomas de Aquino a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum adaequatum Leonino 1969 edito ex plagulis de prelo
emendatum ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 2
Lectio 1

[72949] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 1 Duplici autem virtute existente et cetera. Postquam philosophus determinavit ea quae sunt praeambula ad virtutem, hic incipit de virtutibus determinare. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de ipsis virtutibus. In secunda de quibusdam, quae consequuntur ad virtutes vel concomitantur eas, in septimo libro, ibi, post haec autem dicendum aliud facientes principium et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas: in prima determinat de virtutibus moralibus. In secunda de intellectualibus, in sexto libro, ibi: quia autem existimus prius dicentes et cetera. Et ratio ordinis est, quia virtutes morales sunt magis notae, et per eas disponimur ad intellectuales. Prima autem pars dividitur in partes duas: in prima determinat ea quae pertinent ad virtutes morales in communi. In secunda determinat de virtutibus moralibus in speciali. Et hoc, ibi: quoniam quidem igitur medietas est et cetera. Prima autem pars dividitur in duas: in prima determinat de virtute morali in communi. In secunda determinat de quibusdam principiis moralium actuum, in tertio libro, ibi, virtute itaque et circa passiones et cetera. Prima autem pars dividitur in partes tres. In prima inquirit de causa virtutis moralis. In secunda inquirit quid sit virtus moralis, ibi: post haec autem quid est virtus et cetera. In tertia parte ostendit quomodo aliquis possit fieri virtuosus, ibi: quoniam quidem igitur est virtus moralis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod virtus moralis causatur in nobis ex operibus; secundo ostendit ex qualibus operibus causetur in nobis, ibi, quoniam igitur praesens negotium et cetera. In tertia parte movet quamdam dubitationem circa praedicta, ibi, quaeret autem utique aliquis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quae sit causa generationis virtutis. Secundo quae sit causa corruptionis ipsius, ibi: adhuc ex eisdem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod virtus moralis sit in nobis ex consuetudine operum. Secundo ostendit quod non est in nobis a natura, ibi: ex quo et manifestum et cetera. Tertio manifestat quod dixerat, per signum, ibi: testatur autem et quod fit et cetera.

[72950] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 2 Dicit ergo primo quod, cum duplex sit virtus, scilicet intellectualis et moralis, intellectualis virtus secundum plurimum et generatur et augetur ex doctrina. Cuius ratio est, quia virtus intellectualis ordinatur ad cognitionem, quae quidem acquiritur nobis magis ex doctrina quam ex inventione. Plures enim sunt, qui possunt cognoscere veritatem ab aliis addiscendo quam per se inveniendo. Plura etiam unusquisque inveniens ab alio didicit quam per seipsum inveniat. Sed quia in addiscendo non proceditur in infinitum, oportet quod multa cognoscant homines inveniendo. Et quia omnis cognitio nostra ortum habet a sensu et ex multotiens sentire aliquid fit experimentum. Ideo consequens est quod intellectualis virtus indigeat experimento longi temporis.

[72951] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 3 Sed moralis virtus fit ex more, idest ex consuetudine. Virtus enim moralis est in parte appetitiva. Unde importat quamdam inclinationem in aliquid appetibile. Quae quidem inclinatio vel est a natura quae inclinat in id quod est sibi conveniens, vel est ex consuetudine quae vertitur in naturam. Et inde est quod nomen virtutis moralis sumitur a consuetudine, parum inde declinans. Nam in Graeco ethos per e breve scriptum significat morem sive moralem virtutem, ythos autem scripta per y Graecum quod est quasi e longum significat consuetudinem. Sicut etiam apud nos nomen moris quandoque significat consuetudinem, quandoque autem id quod pertinet ad vitium vel virtutem.

[72952] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit: ex quo et manifestum etc., probat ex praemissis, quod virtus moralis non sit a natura, per duas rationes. Quarum prima talis est. Nihil eorum quae sunt a natura variatur propter assuetudinem; et hoc manifestat per exemplum: quia cum lapis naturaliter feratur deorsum, quantumcumque proiciatur sursum, nullo modo assuescet sursum moveri, et eadem ratio est de igne et de quolibet eorum quae naturaliter moventur. Et huius ratio est quia ea quae naturaliter agunt, aut agunt tantum aut agunt et patiuntur. Si agunt tantum, ex hoc non immutabitur in eis principium actionis et ideo, manente eadem causa, semper remanet inclinatio ad eumdem effectum. Si autem sic agant quod etiam patiantur, nisi sit talis passio quae removeat principium actionis, non tolletur inclinatio naturalis quae inerat. Si vero sit talis passio quae auferat principium actionis, iam non erit eiusdem naturae. Et sic non erit sibi naturale quod fuerat prius. Et ideo per hoc quod naturaliter aliquid agit, non immutatur circa suam actionem. Et similiter etiam si moveatur contra naturam; nisi forte sit talis motio quae naturam corrumpat; si vero naturale principium actionis maneat, semper erit eadem actio; et ideo neque in his quae sunt secundum naturam neque in his quae sunt contra naturam consuetudo aliquid facit. In his autem quae pertinent ad virtutes consuetudo aliquid facit.

[72953] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 5 Cuius ratio est, quia virtus moralis pertinet ad appetitum, qui operatur secundum quod movetur a bono apprehenso. Et ideo simul cum hoc quod multoties operatur oportet quod multoties moveatur a suo obiecto. Et ex hoc consequitur quamdam inclinationem ad modum naturae, sicut etiam multae guttae cadentes lapidem cavant. Sic igitur patet quod virtutes morales neque sunt in nobis a natura neque sunt nobis contra naturam. Sed inest nobis naturalis aptitudo ad suscipiendum eas, in quantum scilicet vis appetitiva in nobis nata est obedire rationi. Perficiuntur autem in nobis per assuetudinem, inquantum scilicet ex eo quod multoties agimus secundum rationem, imprimitur forma rationis in vi appetitiva, quae quidem impressio nihil aliud est quam virtus moralis.

[72954] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 6 Secundam rationem ponit ibi adhuc quaecumque natura quidem et cetera. Quae talis est. In omnibus illis, quae nobis insunt ex natura, prius inest nobis potentia quam operatio. Et hoc patet in sensibus. Non enim ex hoc, quod multoties vidimus vel audivimus, accepimus sensum visus et auditus. Sed e converso ex hoc, quod habuimus hos sensus, uti eis coepimus, non autem ex hoc quod eis usi sumus factum est, ut eos haberemus. Sed operando secundum virtutem accepimus virtutes, sicut etiam contingit in artibus operativis, in quibus homines faciendo addiscunt ea quae oportet eos facere postquam didicerint, sicut aedificando fiunt aedificatores et cytharizando cytharistae. Et similiter operando iusta, aut temperata, aut fortia, fiunt homines iusti, aut temperati, aut fortes. Ergo huiusmodi virtutes non sunt in nobis a natura.

[72955] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit: testatur autem etc., manifestat quod dixerat, per signum. Et dicit quod ei quod dictum est, quod operando efficimur virtuosi, attestatur hoc quod fit in civitatibus; quia legislatores assuefaciendo homines per praecepta, praemia et poenas ad opera virtutum, faciunt eos virtuosos. Et ad hoc debet fieri intentio cuiuslibet legislatoris, qui vero hoc non bene faciunt, peccant in legislatione. Et horum civilitas differt a recta civilitate secundum differentiam boni et mali.

[72956] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit: adhuc ex eisdem etc., ostendit quod ex operibus corrumpitur virtus. Et primo ostendit propositum. Secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod oportet, et cetera. Dicit ergo primo, quod eadem sunt principia ex quibus diversimode acceptis, fit et corrumpitur virtus. Et similiter est de qualibet arte. Et manifestat hoc primo in artibus, quia ex hoc quod citharizant aliqualiter homines fiunt et boni et mali cytharistae, si proportionaliter accipiatur. Et eadem ratio est de aedificatoribus et de omnibus aliis artificibus, quia ex hoc quod frequenter bene aedificant fiunt boni aedificatores, et ex male aedificando mali. Et si hoc non esset verum, non indigerent homines ad addiscendum huiusmodi artes aliquo docente qui dirigeret eorum actiones, sed omnes, qualitercumque operarentur, fierent vel boni vel mali artifices. Et sicut se habet in artibus, ita se habet in virtutibus.

[72957] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 9 Qui enim in commutationibus quae sunt ad homines bene operantur, fiunt iusti, qui autem male, iniusti; et similiter qui operantur in periculis et assuescunt timere vel confidere, si hoc bene faciunt fiunt fortes; si autem male, timidi. Et ita est etiam de temperantia et mansuetudine circa concupiscentias et iras. Et universaliter, ut uno sermone dicatur, ex similibus operationibus fiunt similes habitus.

[72958] Sententia Ethic., lib. 2 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit propter quod oportet etc., concludit ex praemissis quod oportet studium adhibere quales operationes aliquis faciat; quia secundum harum differentiam sequuntur differentiae habituum. Et ideo ulterius concludit quod non parum differt, quod aliquis statim a iuventute assuescat vel bene vel male operari; sed multum differt; quin potius totum ex hoc dependet. Nam ea quae nobis a pueritia imprimuntur, firmius retinemus.


Lectio 2

[72959] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 1 Quoniam igitur praesens negotium et cetera. Postquam philosophus ostendit quod virtutes causantur in nobis ex operationibus, hic inquirit quomodo hoc fiat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quales sint operationes ex quibus virtus causatur in nobis. Secundo ostendit quid sit signum virtutis iam generatae in nobis, ibi, signum autem oportet facere, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit necessitatem praesentis inquisitionis. Secundo determinat modum inquirendi, ibi, illud autem praeconfessum sit, et cetera. Tertio ostendit ex qualibus operationibus causantur virtutes. Circa primum duo facit. Primo ostendit necessitatem praesentis inquisitionis. Secundo ostendit quid oporteat hic supponere, ibi, secundum rectam quidem igitur et cetera. Circa primum considerandum est, quod in speculativis scientiis in quibus non quaeritur nisi cognitio veritatis, sufficit cognoscere quae sit causa talis effectus. Sed in scientiis operativis, quarum finis est operatio, oportet cognoscere qualibus motibus seu operationibus talis effectus a tali causa sequatur.

[72960] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 2 Dicit ergo, quod praesens negotium, scilicet moralis philosophiae, non est propter contemplationem veritatis, sicut alia negotia scientiarum speculativarum, sed est propter operationem. Non enim in hac scientia scrutamur quid est virtus ad hoc solum ut sciamus huius rei veritatem; sed ad hoc, quod acquirentes virtutem, boni efficiamur. Et huius rationem assignat: quia si inquisitio huius scientiae esset ad solam scientiam veritatis, parum esset utilis. Non enim magnum quid est, nec multum pertinens ad perfectionem intellectus, quod aliquis cognoscat variabilem veritatem contingentium operabilium, circa quae est virtus. Et quia ita est, concludit, quod necesse est perscrutari circa operationes nostras, quales sint fiendae. Quia, sicut supra dictum est, operationes habent virtutem et dominium super hoc, quod in nobis generentur habitus boni vel mali.

[72961] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: secundum rectam quidem igitur etc., ostendit quid oporteat in ista inquisitione supponere. Et dicit quod hoc debet supponi tamquam quiddam commune circa qualitatem operationum causantium virtutem, quod scilicet sint secundum rationem rectam. Cuius ratio est, quia bonum cuiuslibet rei est in hoc quod sua operatio sit conveniens suae formae. Propria autem forma hominis est secundum quam est animal rationale. Unde oportet quod operatio hominis sit bona ex hoc, quod est secundum rationem rectam. Perversitas enim rationis repugnat naturae rationis. Posterius autem determinabitur, scilicet in sexto libro, quid sit recta ratio, quae scilicet pertinet ad virtutes intellectuales, et qualiter se habeat ad alias virtutes, scilicet ad morales.

[72962] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit: illud autem praeconfessum sit etc., determinat modum inquirendi de talibus. Et dicit, quod illud oportet primo supponere, quod omnis sermo qui est de operabilibus, sicut est iste, debet tradi typo, idest exemplariter, vel similitudinarie, et non secundum certitudinem; sicut dictum est in prooemio totius libri. Et hoc ideo, quia sermones sunt exquirendi secundum conditionem materiae, ut ibi dictum est, videmus autem, quod ea quae sunt in operationibus moralibus et illa quae sunt ad haec utilia, scilicet bona exteriora, non habent in seipsis aliquid stans per modum necessitatis, sed omnia sunt contingentia et variabilia. Sicut etiam accidit in operationibus medicinalibus quae sunt circa sana, quia et ipsa dispositio corporis sanandi et res quae assumuntur ad sanandum, multipliciter variantur.

[72963] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 5 Et cum sermo moralium etiam in universalibus sit incertus et variabilis, adhuc magis incertus est si quis velit ulterius descendere tradendo doctrinam de singulis in speciali. Hoc enim non cadit neque sub arte, neque sub aliqua narratione, quia casus singularium operabilium variantur infinitis modis. Unde iudicium de singulis relinquitur prudentiae uniuscuiusque, et hoc est quod subdit, quod oportet ipsos operantes per suam prudentiam intendere ad considerandum ea quae convenit agere secundum praesens tempus, consideratis omnibus particularibus circumstantiis; sicut oportet medicum facere in medicando, et gubernatorem in regimine navis. Quamvis autem hic sermo sit talis, id est in universali incertus, in particulari autem inenarrabilis, tamen attentare debemus, ut aliquod auxilium super hoc hominibus conferamus, per quod scilicet dirigantur in suis operibus.

[72964] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit: primum igitur hoc speculandum etc., ostendit quales operationes sint quae causent virtutem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit ex qualibus operationibus causatur virtus. Secundo ostendit, quod virtus causata similes operationes producit, ibi, sed non solum generationes, et cetera. Dicit ergo primo, hoc esse primo considerandum, quod virtutes sive operationes causantes virtutem natae sunt corrumpi ex superabundantia et defectu. Et ad hoc manifestandum oportet assumere quaedam manifestiora signa et testimonia; scilicet ea quae accidunt circa virtutes corporis, quae sunt manifestiores quam virtutes animae.

[72965] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 7 Videmus enim quod fortitudo corporalis corrumpitur ex superabundantibus gignasiis, id est exercitiis quibusdam corporalibus (in) quibus aliqui nudi decertabant, eo quod per nimium laborem debilitatur virtus naturalis corporis; similiter etiam defectus horum exercitiorum corrumpit fortitudinem corporalem, quia ex defectu exercitii membra remanent mollia et debilia ad laborandum. Et similiter etiam est in sanitate. Nam sive aliquis sumat nimis de cibo vel potu, sive etiam minus, quam oporteat, corrumpitur sanitas. Sed si aliquis secundum debitam mensuram utatur exercitiis et cibis et potibus, fiet in eo fortitudo corporalis et sanitas et augebitur et conservabitur.

[72966] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 8 Et ita etiam se habet in virtutibus animae, puta fortitudine et temperantia et aliis virtutibus. Ille enim qui omnia timet et fugit et nihil sustinet terribilium, efficitur timidus. Et similiter qui nihil timet, sed ad omnia pericula praecipitanter vadit, efficitur audax. Et ita est etiam ex parte temperantiae; ille enim qui potitur qualibet voluptate, et nullam vitat, efficitur intemperatus. Qui autem omnes vitat, sicut homines agrestes absque ratione faciunt, iste efficitur insensibilis.

[72967] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 9 Nec tamen ex hoc accipi potest quod virginitas, quae abstinet ab omni delectatione venerea, sit vitium; tum quia per hoc non abstinet ab omnibus delectationibus, tum quia ab his delectationibus abstinet secundum rationem rectam: quemadmodum etiam non est vitiosum quod aliqui milites abstinent ab omnibus delectationibus venereis, ut liberius vacent rebus bellicis. Haec autem ideo dicta sunt quia temperantia et fortitudo corrumpitur ex superabundantia et defectu, a medietate autem salvatur; quae quidem medietas accipitur non secundum quantitatem, sed secundum rationem rectam.

[72968] Sententia Ethic., lib. 2 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit: sed non solum generationes etc., ostendit quod virtus similes operationes producit eis ex quibus generatur. Et dicit quod ex eisdem operationibus fiunt generationes virtutum et augmentationes et corruptiones si contrario modo accipiantur, sed etiam operationes virtutum generatarum in eisdem consistunt. Et hoc patet in corporalibus quae sunt manifestiora, sicut fortitudo corporalis causatur ex hoc quod potest multum cibum sumere et multos labores sustinere, et quando factus est fortis, potest ista maxime facere, ita etiam se habet in virtutibus animae, quia ex hoc quod recedimus a voluptatibus efficimur temperati; et quando facti sumus temperati, maxime possumus recedere a voluptatibus. Et similiter se habet in virtute fortitudinis: quia per hoc quod sumus assueti contemnere et sustinere terribilia, efficimur fortes, et facti fortes maxime hoc possumus facere: sicut etiam ignis generatus ex calefactione potest maxime calefacere.


Lectio 3

[72969] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 1 Signum autem oportet facere et cetera. Postquam philosophus ostendit quales debeant esse operationes ex quibus causantur virtutes, hic ostendit quid sit signum virtutis iam generatae. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, propter voluptatem quidem enim et cetera. Circa primum considerandum quod, cum virtus similia operetur his operationibus ex quibus generata est, ut supra dictum est, differt executio huiusmodi operationum post virtutem et ante virtutem. Nam ante virtutem facit homo sibi quamdam violentiam ad operandum huiusmodi. Et ideo tales operationes habent aliquam tristitiam admixtam. Sed post habitum virtutis generatum, huiusmodi operationes fiunt delectabiliter. Quia habitus inest per modum cuiusdam naturae. Ex hoc autem est aliquid delectabile, quod convenit alicui secundum naturam.

[72970] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 2 Dicit ergo hic esse signum habituum iam generatorum, vel bonorum vel malorum, quod accipitur ex delectatione vel tristitia, quae supervenit operationibus. Et hoc manifestat per exempla. Ille enim, qui in hoc gaudet quod recedit a voluptatibus corporalibus est temperatus, qui autem in hoc tristatur est intemperatus, quia operatur id quod est contrarium suo habitui. Et similiter ille qui sustinet pericula delectabiliter, vel ad minus sine tristitia, est fortis. Specialiter enim in actu fortitudinis sufficit non tristari, ut infra dicetur in tertio. Ille autem qui cum tristitia pericula sustinet, timidus est. Causam autem eius quod dictum est assignat ex hoc quod omnis moralis virtus est circa voluptates et tristitias.

[72971] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 3 Quod quidem non est sic intelligendum quasi omnis virtus moralis sit circa voluptates et tristitias, sicut circa propriam materiam. Materia enim uniuscuiusque virtutis moralis est id circa quod modum rationis imponit. Sicut iustitia circa operationes quae sunt ad alterum, fortitudo circa timores et audacias, temperantia circa quasdam delectationes et tristitias; sed sicut dicetur in septimo huius, delectatio est principalis finis omnium virtutum moralium. Hoc enim requiritur in omni virtute morali, ut aliquis delectetur et tristetur in quibus oportet. Et secundum hoc, hic dicitur quod moralis virtus est circa voluptates et tristitias, quia intentio cuiuslibet virtutis moralis est ad hoc quod aliquis recte se habeat in delectando et tristando.

[72972] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit: propter voluptatem quidem enim etc., probat propositum. Et primo rationibus sumptis ex his quae pertinent ad virtutem. Secundo ex parte ipsius hominis virtuosi, ibi: fiet autem utique nobis et cetera. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum prima sumitur ex studio hominum tendentium in virtutem. Ostensum est enim supra quod ex eisdem contrario modo factis, virtus generatur et corrumpitur. Videmus autem quod propter voluptatem et tristitiam virtus corrumpitur. Quia propter concupiscentiam delectationum operamur mala, propter tristitiam autem quam timemus in laboribus honestatis recedimus a bonis, idest virtuosis operibus. Et ideo, sicut Plato dixit, oportet eum qui tendit ad virtutem, statim a iuventute aliqualiter manuduci (ut) et gaudeat et tristetur de quibus oportet. Haec est enim recta disciplina iuvenum ut assuescant (ut) et delectentur in bonis operibus et tristentur de malis. Et ideo instructores iuvenum cum bene faciunt applaudunt eis, cum autem male agunt increpant eos.

[72973] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 5 Secundam rationem ponit ibi adhuc autem si virtutes et cetera. Quae quidem sumitur ex materia virtutis moralis in hunc modum. Omnis virtus moralis est circa actus, sicut iustitia, quae est circa emptiones et venditiones et alia huiusmodi, vel circa passiones, sicut mansuetudo, quae est circa iras: et sic de aliis. Sed ad omnem passionem sequitur delectatio vel tristitia. Quia passio animae nihil est aliud quam motus appetitivae virtutis in prosecutionem boni vel in fugam mali; cum ergo pervenitur in bonum in quod appetitus tendit vel cum vitat malum, quod refugiebat, sequitur delectatio. Quando autem est e converso, sequitur tristitia. Sicut iratus quando consequitur vindictam, laetatur, et similiter timidus quando evadit pericula, quando autem e contrario se habet tristatur. Relinquitur ergo quod modo praedicto omnis virtus moralis sit circa delectationes et tristitias sicut circa quaedam finalia.

[72974] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 6 Tertiam rationem ponit ibi demonstrant autem et poenae et cetera. Et sumitur ex medicina virtutis. Sicut enim medicinae ad sanitatem restituendam sunt quaedam amarae potiones exhibitae et delectabiles subtractae, ita etiam poenae sunt quaedam medicinae ad reparandam virtutem. Quae quidem fiunt per subtractionem aliquarum delectationum vel adhibitionem aliquarum tristitiarum. Medicinae autem natae sunt fieri per contraria; sicut quando superabundat calor, medici adhibent frigida. Ergo etiam virtus moralis est circa aliquas delectationes et tristitias.

[72975] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 7 Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem, sicut prius et cetera. Quae sumitur ex eo quod est contrarium et corruptivum virtutis. Et dicit quod omnis habitus naturam habet ad haec et circa haec operanda a quibus fit deterior et melior, id est a quibus augetur in bonitate si sit habitus bonus, vel augetur in malitia, si sit habitus malus. Vel potest intelligi, a quibus innatus est fieri deterior vel melior, idest a quibus natus est generari vel augeri, quod est fieri meliorem, sive corrumpi vel diminui, quod est fieri deteriorem. Videmus autem quod homines fiunt pravi per corruptionem virtutis ex eo quod sequuntur voluptates et fugiunt tristitias vel quas non oportet vel quando non oportet, vel qualitercumque aliter deviet aliquis a ratione recta.

[72976] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 8 Et ex hac occasione fuerunt moti Stoici ut dicerent quod virtutes sunt quaedam impassibilitates et quietes. Quia enim videbant quod homines fiunt mali per delectationes et tristitias, consequens esse putaverunt quod virtus in hoc consistat quod omnino transmutationes passionum cessent. Sed in hoc non bene dixerunt quod totaliter a virtuoso voluerunt excludere animae passiones. Pertinet enim ad bonum rationis, ut reguletur per eam appetitus sensitivus, cuius motus sunt passiones. Unde ad virtutem non pertinet quod excludat omnes passiones, sed solum inordinatas, quae scilicet sunt ut non oportet et quando non oportet, et quaecumque alia adduntur pertinentia ad alias circumstantias. Ex his ergo concludit supponendum esse quod circa voluptates et tristitias virtus optima operetur, malitia autem, quae est habitus virtuti contrarius, mala.

[72977] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit: fiet autem utique nobis etc., inducit ad propositum alias quatuor rationes sumptas ex parte hominum quibus inest virtus, et delectatio, et tristitia. Quarum prima sumitur ex communitate delectationum. Dicit quod tria sunt quae cadunt sub electione humana: scilicet bonum, idest honestum; conferens, idest utile; et delectabile. Quibus tria contrariantur: scilicet malum, idest vitium, quod opponitur honesto; nocivum, quod opponitur utili; et triste, quod opponitur delectabili. Circa omnia autem haec bonus recte se habet, malus autem homo peccat: et praecipue circa delectationem, quae est communior inter praedicta, duplici communitate.

[72978] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 10 Primo quidem quantum ad ea quae delectantur. Delectatio enim invenitur in omnibus animalibus, quia non solum est secundum partem intellectivam sed est etiam secundum sensitivam. Sed utile et honestum pertinent ad solam partem intellectivam. Nam honestum est, quod fit secundum rationem; utile autem importat ordinationem alicuius in alterum, ordinare autem est proprium rationis.

[72979] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 11 Alia autem communitas est ex parte ipsarum rerum; delectatio enim consequitur ad omnia quae cadunt sub electione. Honestum enim est delectabile homini secundum quod est conveniens rationi: utile autem est delectabile propter spem finis. Non autem est e converso, quod omne delectabile sit utile vel honestum, ut patet in delectabilibus secundum sensum.

[72980] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 12 Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem ex puero et cetera. Quae sumitur ex connaturalitate delectationis. Simul enim cum omnibus hominibus nutritur a pueritia ipsa delectatio, quia puer mox natus delectatur in lacte. Et ideo difficile est, quod homo possit subiugare hanc passionem, quae comparatur vitae, in hoc scilicet quod incepit cum homine a principio vitae. Et ideo circa delectationem maxime est virtus moralis.

[72981] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 13 Tertiam rationem ponit ibi: regulamus autem et cetera. Quae sumitur ex humano studio. Omnes enim homines regulant operationes suas delectatione et tristitia, illis scilicet operationibus intendentes in quibus delectantur et ab illis abstinentes de quibus tristantur. Et ideo necesse est quod circa delectationem et tristitiam sit totum negotium moralis virtutis quae scilicet ordinatur ad bene operandum. Non enim parum pertinet ad operationes, quod aliquis bene vel male gaudeat vel tristetur. Quia si gaudet de bonis, bene operabitur, si autem de malis, male.

[72982] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 14 Quartam rationem ponit ibi adhuc autem difficilius et cetera. Quae sumitur ex comparatione eius ad iram: quia, ut dixit Heraclitus, difficilius est pugnare contra voluptatem, quam contra iram; quum tamen pugnare contra iram videatur difficillimum propter eius impetum. Sed concupiscentia delectationis, et communior est et naturalior et magis durat. Ars autem et virtus est circa difficilius, in quo magis requiritur quod aliquis bene operetur, ad quod ordinatur ars et virtus; nam in facilibus quilibet potest bene operari. Sed bene operari in difficilibus est solum habentis virtutem et artem. Et ideo manifestum est ex praedictis, quod totum negotium virtutis et politicae, idest civilis conversationis, consistit circa delectationes et tristitias; quibus qui bene utitur, bonus erit; qui male autem utitur, erit malus.

[72983] Sententia Ethic., lib. 2 l. 3 n. 15 Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt: scilicet, quod virtus sit circa delectationes et tristitias; et quod eadem sunt ex quibus virtus generatur et augetur, et ex quibus etiam corrumpitur contrario modo factis, et quod eadem sunt ex quibus generatur virtus, et quae operatur virtus iam generata.


Lectio 4

[72984] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 1 Quaeret autem utique aliquis et cetera. Postquam philosophus ostendit quod virtutes causantur ex operibus, hic movet quamdam dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, vel neque in artibus et cetera. Tertio ex determinatione quaestionis inducit conclusionem principaliter intentam, ibi, bene igitur dicitur, et cetera. Est ergo dubitatio, quam primo movet, talis: ita se habet in virtutibus sicut et in artibus: sed in artibus ita se habet, quod nullus operatur opus artis nisi habens artem; sicut nullus facit opera grammaticalia nisi grammaticus existens, neque opera musicalia nisi musicus existens; ergo etiam ita se habebit in virtutibus, quod quicumque facit opera iusta est iam iustus, et quicumque facit opera (iam) temperata est iam temperatus; non ergo videtur verum esse quod dictum est, quod homines faciendo iusta fiunt iusti, et faciendo temperata fiunt temperati.

[72985] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit: vel neque in artibus etc., solvit dubitationem praedictam. Et primo interimendo id quod assumebatur de artibus. Secundo interimendo similitudinem, quae proponebatur inter virtutes et artes, ibi, adhuc autem neque simile, et cetera. Dicit ergo primo, quod in artibus non ita se habet sicut assumebatur, scilicet, quod quicumque facit grammaticalia iam sit grammaticus. Contingit enim quandoque quod aliquis facit opus grammaticale non per artem, sed quandoque quidem a casu, puta si aliquis idiota a casu pronunciet congruam locutionem: quandoque autem hoc contingit alio supposito, ad cuius scilicet exemplar operetur: puta si aliquis mimus repraesentet locutionem congruam, quam aliquis grammaticus profert. Sed tunc aliquis est iudicandus grammaticus, quando facit opus grammaticale et grammaticaliter, idest secundum scientiam grammaticae, quam habet.

[72986] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 3 Deinde cum dicit: adhuc autem neque simile etc., ponit secundam solutionem. Circa quam duo facit. Primo interimit similitudinem artium ad virtutem. Secundo concludit solutionem, ibi, res quidem igitur iustae et cetera. Dicit ergo primo, quod non est simile in artibus et virtutibus. Quia opera quae fiunt ab artibus habent in se ipsis id quod pertinet ad bene esse artis. Cuius ratio est quia ars est ratio recta factibilium, ut dicetur in sexto huius. Facere autem est operatio transiens in exteriorem materiam. Talis autem actio est perfectio facti. Et ideo in huiusmodi actionibus, bonum consistit in ipso facto. Et ideo ad bonum artis sufficit, quod ea quae fiunt bene se habeant. Sed virtutes sunt principia actionum, quae non transeunt in exteriorem materiam, sed manent in ipsis agentibus. Unde tales actiones sunt perfectiones agentium. Et ideo bonum harum actionum in ipsis agentibus consistit.

[72987] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 4 Et ideo dicit, quod ad hoc quod aliqua fiant iuste vel temperate, non sufficit, quod opera quae fiunt bene se habeant; sed requiritur, quod operans debito modo operetur. In quo quidem modo tria dicit esse attendenda. Quorum primum pertinet ad intellectum sive ad rationem, ut scilicet ille qui facit opus virtutis non operetur ex ignorantia vel a casu, sed sciat quid faciat. Secundum accipitur ex parte virtutis appetitivae. In quo duo attenduntur. Quorum unum est, ut non operetur ex passione, puta cum quis facit ex timore aliquod opus virtutis, sed operetur ex electione; aliud autem est ut electio operis virtuosi non sit propter aliquid aliud, sicut cum quis operatur opus virtutis propter lucrum, vel propter inanem gloriam, sed sit propter hoc, id est propter ipsum opus virtutis, quod secundum se placet ei qui habet habitum virtutis, tamquam ei conveniens. Tertium autem accipitur secundum rationem habitus, ut scilicet aliquis firme idest constanter quantum ad seipsum, et immobiliter, id est a nullo exteriori ab hoc removeatur, quin habeat electionem virtuosam, et operetur secundum eam.

[72988] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 5 Sed ad artes non requiritur nisi primum horum, quod est scire. Potest enim aliquis esse bonus artifex, etiam si nunquam eligat operari secundum artem, vel si non perseveret in suo opere; sed scientia parvam vel nullam virtutem habet ad hoc quod homo sit virtuosus, sed totum consistit in aliis, quae quidem adveniunt homini ex frequenti operatione virtuosorum operum, quia ex hoc generatur habitus per quem aliquis eligit ea quae conveniunt illi habitui et immobiliter in eis perseverat.

[72989] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit: res quidem igitur etc., concludit solutionem praedictae dubitationis. Et dicit, quod res quae fiunt, dicuntur iustae et temperatae quando sunt similes illis quas iustus et temperatus operatur: sed non oportet, quod quicumque haec operatur sit iustus et temperatus; sed ille qui sic ea operatur, sicut operantur iusti et temperati secundum tria praemissa, dicitur iustus et temperatus. Sic igitur homines primo operantur iusta et temperata, non eodem modo quo iusti et temperati utuntur, et ex talibus operationibus causatur habitus.

[72990] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 7 Si quis autem quaerat quomodo hoc est possibile, cum nihil reducat se de potentia in actum? Dicendum est, quod perfectio virtutis moralis, de qua nunc loquimur, consistit in hoc, quod appetitus reguletur secundum rationem. Prima autem rationis principia sunt naturaliter nobis indita, ita in operativis sicut in speculativis. Et ideo sicut per principia praecognita facit aliquis inveniendo se scientem in actu: ita agendo secundum principia rationis practicae, facit aliquis se virtuosum in actu.

[72991] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit: bene igitur dicitur etc., concludit conclusionem principaliter intentam. Et primo concludit propositum. Secundo arguit quorumdam errorem, ibi, sed multi haec quidem et cetera. Concludit ergo primo, quod bene supra dictum est, quod homo fit iustus ex eo quod iusta operatur et temperatus ex eo quod temperata operatur. Ex hoc autem quod non operatur, nullus nec studium apponit ad hoc quod fiat bonus.

[72992] Sententia Ethic., lib. 2 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit: sed multi haec quidem etc., arguit quorumdam errorem, qui non operantur opera virtutis, sed confugiendo ad ratiocinandum de virtutibus aestimant se fieri bonos philosophando. Quos dicit esse similes infirmis, qui sollicite audiunt ea quae dicuntur sibi a medicis, sed nihil faciunt eorum quae sibi praecipiuntur. Ita enim se habet philosophia ad curationem animae, sicut medicina ad curationem corporis. Unde sicut illi qui audiunt praecepta medicorum et non faciunt, nunquam erunt bene dispositi secundum corpus, ita neque illi qui audiunt documenta moralium philosophorum et non faciunt ea, nunquam habebunt animam bene dispositam.


Lectio 5

[72993] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 1 Post haec autem quid est virtus et cetera. Postquam philosophus determinavit de causa virtutis, hic incipit inquirere quid sit virtus. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit virtus. In secunda determinat de oppositione virtutis ad vitium, ibi, tribus autem dispositionibus et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas. In prima determinat quid est virtus in generali. In secunda manifestat definitionem assignatam in singulis virtutibus, ibi, oportet autem non solum universaliter dici et cetera. Prima autem dividitur in partes duas. In prima investigat definitionem virtutis. In secunda concludit definitionem, ibi, est ergo virtus habitus et cetera. Circa primum duo facit. Primo investigat genus virtutis. Secundo differentiam eius, ibi, oportet autem non solum et cetera. Investigat autem genus virtutis per viam divisionis. Unde circa primum tria facit. Primo proponit divisionem. Secundo exponit membra eius, ibi, dico autem passiones etc.; tertio ex divisione posita argumentatur, ibi: passiones quidem igitur et cetera.

[72994] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 2 Dicit ergo primo, quod ad perscrutandum quid est virtus, oportet assumere, quod tria sunt in anima, scilicet passiones, potentiae et habitus, quorum alterum necesse est esse virtutem. Dixit enim supra, quod virtus est principium quorundam operum animae. Nihil autem est in anima, quod sit operationis principium, nisi aliquod horum trium. Videtur enim homo aliquando agere ex passione, puta ex ira. Quandoque vero ex habitu, sicut ille qui operatur ex arte. Quandoque vero ex nuda potentia, sicut quando homo primo incipit operari. Ex quo patet quod sub hac divisione, non comprehenduntur absolute omnia quae sunt in anima; quia essentia animae nihil horum est neque etiam operatio intelligibilis; sed solum hic tanguntur illa quae sunt principia alicuius actionis.

[72995] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit: dico autem passiones etc., manifestat membra praemissae divisionis. Et primo manifestat quae sint passiones; secundo quae sint potentiae, ibi: potentias autem etc.; tertio qui sint habitus, ibi, habitus autem secundum quos et cetera. Circa primum considerandum est, quod secundum vegetabilem animam non dicuntur passiones animae, eo quod vires huius partis animae non sunt passivae, sed activae. Vires autem apprehensivae et appetitivae sunt passivae tam in parte sensitiva quam in parte intellectiva, praeter intellectum agentem. Et quamvis sentire et intelligere sit pati quoddam, non tamen dicuntur passiones animae secundum apprehensionem sensus vel intellectus, sed solum secundum appetitum. Quia operatio potentiae apprehensivae est secundum quod res apprehensa est in apprehendente per modum apprehendentis. Et sic res apprehensa quodammodo trahitur ad apprehendentem; operatio autem potentiae appetitivae est secundum quod appetens inclinatur ad appetibile. Et quia de ratione patientis est quod trahatur ad agentem et non e converso, inde est quod operationes potentiarum apprehensivarum, non dicuntur proprie passiones, sed solum operationes potentiarum appetitivarum.

[72996] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 4 Inter quas etiam operatio appetitus intellectivi non proprie dicitur passio, tum quia non est secundum transmutationem organi corporalis, quae requiritur ad rationem passionis proprie dictae, tum etiam quia secundum operationem appetitus intellectivi qui est voluntas, homo non agitur tamquam patiens, sed potius seipsum agit tamquam dominus sui actus existens. Relinquitur ergo quod passiones proprie dicantur operationes appetitus sensitivi, quae sunt secundum transmutationem organi corporalis, et quibus homo quodammodo ducitur.

[72997] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 5 Appetitus autem sensitivus dividitur in duas vires: scilicet in concupiscibilem, quae respicit absolute bonum sensibile, quod scilicet est delectabile secundum sensum, et malum ei contrarium, et irascibilem, quae respicit bonum sub ratione cuiusdam altitudinis; sicut victoria dicitur esse quoddam bonum, quamvis non sit cum delectatione sensus. Sic igitur quaecumque passiones respiciunt bonum vel malum absolute, sunt in concupiscibili. Quae quidem respectu boni sunt tres, scilicet amor, qui importat quandam connaturalitatem appetitus ad bonum amatum, et desiderium, quod importat motum appetitus in bonum amatum. Et delectatio, quae importat quietem appetitus in bono amato; quibus tria opponuntur in ordine ad malum, scilicet: odium amori; aversio sive fuga desiderio; et tristitia delectationi. Illae vero passiones quae respiciunt bonum vel malum sub ratione cuiusdam ardui, pertinent ad irascibilem: sicut timor et audacia respectu mali; spes et desperatio respectu boni et quintum est ira quae est passio composita, unde nec contrarium habet.

[72998] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 6 Et ideo enumerando passiones, dicit quod passiones sunt concupiscentia, quam nominavimus desiderium, et ira et timor et audacia, et invidia quae continetur sub tristitia, et gaudium quod continetur sub delectatione (est enim delectatio non corporalis, sed in interiori apprehensione consistens), et amicitia et odium, et desiderium. Quod differt a concupiscentia: eo quod concupiscentia est delectationis corporalis, desiderium autem cuiuscumque alterius delectabilis.

[72999] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 7 Addit autem zelum et misericordiam quae sunt species tristitiae. Nam misericordia est tristitia de malis alienis, zelus autem est tristitia de hoc quod homo deficit ab his quae alii habent.

[73000] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 8 Addit autem quod universaliter ad omnia praedicta sequitur delectatio et tristitia; quia omnia alia important motus quosdam in bonum et malum, ex quorum superventu causatur delectatio vel tristitia. Unde omnes aliae passiones terminantur ad delectationem vel tristitiam.

[73001] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit: potentias autem secundum quas etc., manifestat quae sint potentiae, non quidem in generali, sed circa materiam moralem secundum differentiam ad passiones. Dicit enim quod potentiae dicuntur secundum quas dicimur passibiles praedictarum passionum, idest potentes pati passiones praedictas, puta potentia irascibilis est secundum quam possumus irasci. Potentia autem concupiscibilis est secundum quam possumus tristari vel misereri.

[73002] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit: habitus autem secundum quos etc., manifestat qui sint habitus: et hoc etiam non in generali, sed in materia morali per comparationem ad passiones. Et dicit quod habitus dicuntur secundum quos nos habemus ad passiones bene vel male. Habitus enim est dispositio quaedam determinans potentiam per comparationem ad aliquid. Quae quidem determinatio, si sit secundum quod convenit naturae rei, erit habitus bonus disponens ad hoc quod aliquid fiat bene, alioquin erit habitus malus, et secundum ipsum aliquid fiet male. Et exemplificat quod secundum aliquem habitum habemus nos ad hoc ut irascamur vel male, si hoc fiat vehementer vel remisse, idest secundum superabundantiam aut defectum, vel bene si hoc fiat medio modo.

[73003] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit: passiones quidem igitur etc., argumentatur ex divisione praemissa. Et primo ostendit quod virtutes non sunt passiones. Secundo, quod non sunt potentiae, ibi: propter haec autem neque potentiae et cetera. Tertio concludit quod sunt habitus, ibi, si igitur neque passiones et cetera. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum prima talis est: secundum virtutes dicimur boni, et secundum malitias oppositas dicimur mali. Sed secundum passiones absolute consideratas non dicimur boni vel mali. Ergo passiones neque sunt virtutes neque malitiae.

[73004] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 12 Secundam rationem ponit ibi et quoniam secundum passiones quidem et cetera. Quae accipitur ex laude et vituperio, quae sunt testimonia quaedam bonitatis vel malitiae. Dicit ergo quod secundum virtutes laudamur, secundum autem malitias oppositas vituperamur. Sed secundum passiones absolute consideratas neque laudamur neque vituperamur. Non enim aliquis laudatur neque vituperatur ex hoc quod absolute timet vel irascitur, sed solum ex hoc quod aliqualiter timet vel irascitur, idest secundum rationem vel praeter rationem. Et idem est intelligendum in aliis passionibus animae. Ergo passiones animae neque sunt virtutes neque malitiae.

[73005] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 13 Tertiam rationem ponit ibi adhuc irascimur quidem et timemus et cetera. Quae sumitur ex modo agendi secundum virtutem. Virtutes enim vel sunt electiones, vel non sine electione; potest enim virtus dici ipse actus virtutis. Et sic si accipiamus principales actus virtutum qui sunt interiores, virtus est electio. Si autem exteriores, virtus non est sine electione, quia exteriores actus virtutum ab interiori electione procedunt; si autem accipiatur virtus pro ipso habitu virtutis, sic etiam virtus non est sine electione, sicut causa non est sine proprio effectu. Passiones autem adveniunt nobis sine electione, quia interdum praeveniunt deliberationem rationis quae ad electionem requiritur. Et hoc est quod dicit, quod irascimur et timemus non sponte, id est non ex arbitrio rationis. Ergo passiones non sunt virtutes.

[73006] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 14 Quartam rationem ponit ibi adhuc autem secundum passiones quidem moveri et cetera. Quae sumitur secundum ipsam essentiam virtutis. Passiones enim sunt motus quidam secundum quos moveri dicimur. Virtutes autem et malitiae sunt quaedam qualitates secundum quas non dicimur moveri, sed aliqualiter, idest bene vel male disponi ad hoc quod moveamur. Ergo passiones non sunt virtutes neque malitiae.

[73007] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 15 Deinde cum dicit propter haec autem neque potentiae sunt etc., ostendit, quod virtutes non sunt potentiae, duabus rationibus. Quarum prima sumitur secundum rationem boni et mali: sicut etiam et supra probavit de passionibus. Et est ratio talis: nullus dicitur bonus vel malus neque laudatur neque vituperatur ex hoc, quod potest pati secundum aliquam passionem, puta ex hoc quod potest irasci vel timere. Sed secundum virtutes et malitias dicimur boni vel mali, laudamur vel vituperamur; ergo virtutes et malitiae non sunt potentiae.

[73008] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 16 Secundam rationem ponit ibi et adhuc potentes sumus et cetera. Quae sumitur ex causa. Et est talis. Potentiae insunt nobis a natura, quia sunt naturales proprietates animae. Sed virtutes et malitiae secundum quas dicimur boni vel mali, non sunt nobis a natura, ut supra probatum est. Ergo virtutes et malitiae non sunt potentiae.

[73009] Sententia Ethic., lib. 2 l. 5 n. 17 Deinde cum dicit: si igitur neque passiones sunt virtutes, etc., concludit propositum, quia scilicet si virtutes non sunt passiones neque potentiae, relinquitur quod sint habitus, secundum divisionem praemissam. Et sic concludit, quod manifestum est, quid sit virtus, secundum suum genus, quia scilicet est in genere habitus.


Lectio 6

[73010] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 1 Oportet autem non solum sic dicere quoniam habitus, sed et qualis quidam et cetera. Postquam philosophus ostendit quid sit genus virtutis, hic inquirit quae sit propria differentia eius. Et primo proponit quod intendit. Et dicit, quod ad hoc quod sciatur quid est virtus, oportet non solum dicere quod sit habitus, per quod innotescit genus eius, sed etiam qualis habitus sit, per quod manifestatur differentia ipsius.

[73011] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 2 Secundo ibi: dicendum igitur quoniam virtus omnis etc., manifestat propositum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat in communi quamdam conditionem virtutis. Secundo ex illa conditione virtutis manifestat propriam differentiam eius, ibi, qualiter autem hoc erit et cetera. Dicit ergo primo, quod omnis virtus subiectum cuius est facit bene se habere et opus eius reddit bene se habens, sicut virtus oculi est per quam et oculus est bonus, et per quam bene videmus, quod est proprium opus oculi. Similiter etiam virtus equi est, quae facit equum bonum, et per quam equus bene operatur opus suum, quod est velociter currere, et suaviter ferre ascensorem, et audacter expectare bellatores.

[73012] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 3 Et huius ratio est, quia virtus alicuius rei attenditur secundum ultimum id quod potest, puta in eo, quod potest ferre centum libras, virtus eius determinatur non ex hoc quod fert quinquaginta, sed ex hoc quod fert centum, ut dicitur in I de caelo; ultimum autem ad quod potentia alicuius rei se extendit, est bonum opus. Et ideo ad virtutem cuiuslibet rei pertinet, quod reddat bonum opus. Et quia perfecta operatio non procedit nisi a perfecto agente, consequens est, quod secundum virtutem propriam unaquaeque res et bona sit, et bene operetur. Et si hoc est verum in omnibus aliis, ut per exempla iam patuit, sequitur quod virtus hominis erit habitus quidam, ut supra habitum est, ex quo homo fit bonus, formaliter loquendo, sicut albedine fit aliquid album, et per quem aliquis bene operatur.

[73013] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit: qualiter autem hoc erit, iam diximus, secundum praemissam conditionem virtutis inquirit differentiam propriam virtutis. Et hoc tripliciter. Primo quidem secundum proprietatem operationum. Secundo secundum naturam virtutis, ibi, adhuc autem et hoc erit manifestum, et cetera. Tertio secundum propriam rationem boni vel mali, ibi, adhuc peccare quidem, et cetera. Dicit ergo primo, quod qualiter homo fiat bonus, et qualiter bene operetur, iam supra dictum est. Dictum est enim supra, quod per operationes, quae sunt in medio, efficimur boni secundum unamquamque virtutem. Et effecti boni operamur similes operationes. Relinquitur ergo, si virtus est, quae facit hominem bonum et bene operantem, quod sit in medio.

[73014] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit: adhuc autem et hoc erit manifestum etc., probat idem per naturam virtutis. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. Secundo concludit propositum, ibi, si utique omnis scientia, et cetera. Tertio manifestat conclusionem, ibi: dico autem moralem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit ea quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. Secundo manifestat quod dixerat, ibi, dico utique, et cetera. Dicit ergo primo, quod adhuc magis manifestum erit qualiter efficiamur boni et bene operantes, si consideremus qualis sit natura virtutis. Ad cuius evidentiam oportet praeaccipere, quod tria quaedam, idest plus et minus et aequale, contingit accipere tam in quantitatibus continuis quam etiam in quolibet alio divisibili, sive dividantur secundum numerum, sicut omnia discreta, sive per accidens, puta per intensionem et remissionem qualitatis in subiecto. Haec autem tria ita se habent, quod aequale est medium inter plus, quod pertinet ad superabundantiam, et minus, quod pertinet ad defectum. Et hoc quidem potest dupliciter accipi. Uno modo secundum absolutam quantitatem rei. Alio modo secundum proportionem eius ad nos.

[73015] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit: dico utique rei quidem medium etc., manifestat quod dixerat de differentia secundum rem et quoad nos. Et primo per rationem. Secundo per exempla, ibi: puta si decem et cetera. Dicit ergo primo, quod medium secundum rem est, quod aequaliter distat ab utroque extremorum. Et quia consideratur secundum absolutam quantitatem rei, est idem quoad omnes. Sed medium quoad nos est quod neque superabundat neque deficit a debita proportione ad nos. Et propter hoc, istud medium non est idem quoad omnes. Sicut si accipiamus in calceo medium quoad nos quod neque excedit mensuram pedis, neque deficit. Et quia non omnes habent eamdem quantitatem pedis, ideo hoc medium non est idem quoad omnes.

[73016] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit: puta si decem multa etc., manifestat quod dixerat per exempla. Et primo de medio rei, quod aequaliter distat ab extremis: sicut sex media accipiuntur inter decem quae sunt multa, et duo quae sunt pauca: quia aequaliter sex exceduntur a decem, et excedunt duo, scilicet in quatuor. Medium autem, quod sic accipitur in numeris secundum aequidistantiam a duobus extremis, dicitur esse secundum arithmeticam proportionem, quae considerat ipsam numeri quantitatem. Medium autem, quod accipitur secundum aequalitatem proportionis dicitur esse secundum geometricam proportionem, ut infra patebit in quinto.

[73017] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 8 Secundo ibi: quod autem ad nos etc., exemplificat de medio quoad nos. Et dicit quod medium quod accipitur in comparatione ad nos, non est ita sumendum, scilicet secundum aequidistantiam ab extremis. Et hoc satis apparet in exemplo prius proposito de calceo: non enim si calceus cuius longitudo est viginti digitorum, superabundans est, ille autem, qui est quatuor est diminutus, propter hoc oportet, quod ille qui est duodecim digitorum, medio modo se habeat: sed forte erit abundans in comparatione ad pedem alicuius, et deficiens in comparatione ad pedem alterius. Et hoc etiam ipse exemplificat in cibis. Non enim, si comedere decem minas, idest decem mensuras est multum, et comedere duas est paucum, propter hoc magister, qui debet ordinare de cibo alicuius praecipiet ei quod comedat sex, quia hoc etiam est multum in comparatione ad unum, vel paucum in comparatione ad alterum.

[73018] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 9 Esset enim paucum ad quemdam qui vocabatur Milo, de quo Solinus narrat, quod comedebat unum bovem in die. Sed hoc esset multum dominatori gignasiorum, id est ei qui debeat vincere in ludis gignasticis in quibus homines nudi luctabantur, et oportebat eos modicum cibum sumere, ut essent agiliores. Et simile est etiam de his qui currunt in stadio et de his qui ludunt in palaestra, quae erat quidam locus exercitatorius apud Graecos. Et ita etiam est secundum omnem operativam scientiam quod sciens fugit superabundantiam et defectum et desiderat et inquirit id quod est medium, non quidem secundum rem, sed in comparatione ad nos.

[73019] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit: si utique omnis scientia sic opus etc., ex praemissis argumentatur in hunc modum. Omnis scientia operativa bene perficit opus suum, ex hoc quod secundum intentionem respicit ad medium et secundum executionem opera sua perducit ad medium. Et huius signum accipi potest ex hoc quod homines quando aliquod opus bene se habet, consueverunt dicere quod nihil est addendum neque minuendum; dantes per hoc intelligere quod superabundantia et defectus corrumpit bonitatem operis, quae salvatur in medietate. Unde et boni artifices, sicut dictum est, operantur respicientes ad medium. Sed virtus est certior omni arte, et etiam melior, sicut et natura. Virtus enim moralis agit inclinando determinate ad unum sicut et natura. Nam consuetudo in naturam vertitur. Operatio autem artis est secundum rationem, quae se habet ad diversa; unde certius operatur virtus quam ars, sicut et natura.

[73020] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 11 Similiter etiam virtus est melior quam ars; quia per artem est homo potens facere bonum opus; non tamen ex arte est ei quod faciat bonum opus: potest enim pravum opus agere; quia ars non inclinat ad bonum usum artis; sicut grammaticus potest incongrue loqui; sed per virtutem fit aliquis non solum potens bene operari, sed etiam bene operans: quia virtus inclinat ad bonam operationem, sicut et natura, ars autem facit solam cognitionem bonae operationis. Unde relinquitur a minori, quod virtus quae est melior arte, sit coniectatrix medii.

[73021] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 12 Deinde cum dicit: dico autem moralem etc., exponit conclusionem inductam. Et dicit quod hoc quod dictum est, debet intelligi de virtute morali, quae est circa passiones et operationes in quibus est accipere superabundantiam et defectum et medium. Et exemplificat primo in passionibus. Dicit enim quod contingit timere et audere et concupiscere et averti, id est fugere aliquid, et irasci et misereri, et universaliter delectari et tristari magis et minus quam oportet. Quorum utrumque non bene fit. Sed si aliquis timeat et audeat et sic de aliis quando oportet et in quibus oportet et ad quos oportet et cuius gratia oportet et eo modo quo oportet, hoc erit medium in passionibus et in hoc consistit optimum virtutis. Et similiter etiam circa operationes est superabundantia et defectus et medium. Virtus autem moralis est circa passiones et operationes sicut circa materiam propriam; ita quod in eis superabundantia est vitiosa et defectus vituperabilis, sed medium laudatur et recte se habet. Haec autem duo ad virtutem pertinent: scilicet rectitudo, quae opponitur perversitati vitiosae et laus quae opponitur vituperio, quae consequuntur ex primis duobus.

[73022] Sententia Ethic., lib. 2 l. 6 n. 13 Et sic concludit quod virtus moralis, et in se considerata est quaedam medietas, et est etiam medii coniectatrix, in quantum scilicet respicit ad medium et medium operatur.


Lectio 7

[73023] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 1 Adhuc peccare quidem multis modis et cetera. Praemissis duabus rationibus, hic ponit philosophus tertiam, quae sumitur ex ratione boni et mali. Et dicit, quod multipliciter contingit peccare; quia malum quod includitur in ratione peccati, (secundum Pictagoricos) pertinet ad infinitum; et quia bonum secundum eos pertinet ad finitum: per oppositum est intelligendum quod recte agere contingit solum uno modo.

[73024] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 2 Huius autem ratio accipi potest ex eo quod Dionysius dicit in libro de divinis nominibus, quod bonum contingit ex una et integra causa, malum autem ex singularibus defectibus; sicut patet in bono et malo corporali. Turpitudo enim, quae est malum corporalis formae, contingit quodcumque membrorum indecenter se habeat; sed pulcritudo non contingit, nisi omnia membra sint bene proportionata et colorata. Et similiter aegritudo, quae est malum complexionis corporalis, provenit ex singulari deordinatione cuiuscumque humoris, sed sanitas esse non (potest) nisi ex debita proportione omnium humorum. Et similiter peccatum in actione humana contingit quaecumque circumstantiarum inordinate se habeat qualitercumque, vel secundum superabundantiam vel secundum defectum. Sed rectitudo eius esse non potest nisi omnibus circumstantiis debito modo ordinatis. Et ideo sicut sanitas vel pulchritudo contingit uno modo, aegritudo autem vel turpitudo multis, immo infinitis modis; ita etiam rectitudo operationis uno solo modo contingit; peccatum autem in actione contingit infinitis modis. Et inde est quod peccare est facile, quia multipliciter hoc contingit. Sed recte agere est difficile, quia non contingit nisi uno modo.

[73025] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 3 Et ponit exemplum, quia facile est divertere a contactu signi, id est puncti sive in centro circuli, sive in quacumque alia superficie determinate signati, quia hoc contingit infinitis modis. Sed tangere signum est difficile, quia contingit uno solo modo. Manifestum est autem quod superabundantia et defectus multipliciter contingunt, sed medietas uno modo; unde manifestum fit quod superabundantia et defectus pertinent ad malitiam, medietas autem ad virtutem, quia boni sunt aliqui simpliciter, idest uno modo; sed mali sunt multifarie, id est multipliciter, ut dictum est.

[73026] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit: est ergo virtus habitus etc., concludit ex praemissis definitionem virtutis. Et primo ponit ipsam definitionem. Secundo manifestat eam, ibi, medietas autem duarum et cetera. Tertio excludit errorem, ibi, non autem suscipit omnis et cetera. In diffinitione autem virtutis quatuor ponit. Quorum primum est genus quod tangit cum dicit quod virtus est habitus, ut supra ostensum est. Secundum est actus virtutis moralis. Oportet enim habitum definiri per actum. Et hoc tangit cum dicit electivus, idest secundum electionem operans. Principale enim virtutis est electio, ut infra dicetur. Et quia oportet actum determinari per obiectum, ideo tertio ponit obiectum sive terminum actionis, in hoc quod dicit existens in medietate quae ad nos; ostensum est enim supra, quod virtus inquirit et operatur medium non rei, sed quoad nos. Dictum est autem supra quod virtus moralis est in appetitu, qui participat rationem. Et ideo oportuit quartam particulam apponi, quae tangit causam bonitatis in virtute, cum dicit determinata ratione. Non enim inquirere medium est bonum, nisi inquantum est secundum rationem determinatum. Verum quia contingit rationem esse et rectam et erroneam, oportet virtutem secundum rationem rectam operari, ut supra suppositum est.

[73027] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 5 Et ad hoc explicandum subdit, et ut utique sapiens determinabit, scilicet medium. Sapiens autem hic dicitur non ille qui est sapiens simpliciter, quasi cognoscens altissimam causam totius universi; sed prudens qui est sapiens rerum humanarum, ut infra in sexto dicetur. Nam et in arte aedificatoria determinatur quid bonum sit fieri secundum iudicium sapientis in arte illa. Et idem est in omnibus aliis artibus.

[73028] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit: medietas autem duarum etc., manifestat praemissam definitionem quantum ad hoc quod dixit virtutem in medietate consistere. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quorum sit medietas. Secundo respectu cuius attendatur ista mediatio, ibi: et adhuc et cetera. Tertio concludit quoddam corollarium, ibi, propter quod secundum substantiam et cetera. Dicit ergo primo, quod virtus ipsa est quaedam medietas inter duas malitias, id est inter duos habitus vitiosos: eius scilicet qui est secundum superabundantiam et eius qui est secundum defectum. Sicut liberalitas est medietas inter prodigalitatem quae vergit in superabundantiam, et illiberalitatem quae vergit in defectum.

[73029] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit: et adhuc etc., ostendit respectu cuius attendatur superabundantia et defectus et medium. Et dicit adhuc esse considerandum quod quaedam malitiae per comparationem ad aliquid deficiunt, aliae vero superabundant tam in passionibus quam in operationibus ab eo scilicet quod oportet a quo quaedam deficiunt et quaedam superabundant. Sed virtus, inquantum servat id quod oportet, dicitur medium et invenire per rationem et eligere per voluntatem. Et sic patet quod virtus et ipsa est medietas et iterum medium operatur. Medietas quidem est inter duos habitus, sed medium operatur in actionibus et passionibus.

[73030] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit propter quod secundum substantiam, infert quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod virtus secundum suam substantiam et secundum rationem definitivam est medietas. Sed inquantum habet rationem optimi in tali genere et bene operantis sive disponentis, est extremitas. Ad cuius evidentiam considerandum est quod sicut dictum est, tota bonitas virtutis moralis dependet ex rectitudine rationis. Unde bonum convenit virtuti morali, secundum quod sequitur rationem rectam; malum autem convenit utrique vitio, tam superabundanti quam deficienti, in quantum recedit a ratione recta. Et ideo secundum rationem bonitatis et malitiae ambo vitia sunt in uno extremo; scilicet in malo, quod attenditur secundum recessum a ratione. Virtus autem est in altero extremo, scilicet in bono, quod attenditur secundum sequelam rationis.

[73031] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 9 Non tamen ex hoc virtus et opposita vitia consequuntur speciem quam definitio significat, quia ratio recta se habet ad appetitum rectum, sicut motivum et regula extrinseca. Appetitus autem perversus per vitium non intendit a ratione recta deficere; sed praeter intentionem hoc ei accidit, per se autem intendit id in quo superabundat vel deficit. Quod autem est praeter intentionem est per accidens: id autem quod est extrinsecum et per accidens non constituit speciem, sed species habitus sumitur secundum obiectum in quod per se tendit. Secundum obiecta autem medium competit virtuti, extrema autem vitiis. Et ideo philosophus dixit quod secundum rationem boni, virtus est in extremo, sed secundum substantialem speciem est in medio.

[73032] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit: non autem suscipit etc., excludit quemdam errorem. Posset enim aliquis credere, quia in operationibus et passionibus virtus tenet medium, vitia autem tenent extrema, quod hoc contingeret in omnibus operationibus et passionibus. Sed ipse hoc excludit dicens quod non omnis operatio vel passio animae suscipit medietatem, quae scilicet ad virtutem pertineat.

[73033] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 11 Et hoc manifestat, ibi, quaedam enim et cetera. Et primo per rationem: quia quaedam tam passiones quam actiones in ipso suo nomine implicant malitiam, sicut in passionibus gaudium de malo et inverecundia et invidia. In operationibus autem adulterium, furtum, homicidium. Omnia enim ista et similia, secundum se sunt mala; et non solum superabundantia ipsorum vel defectus; unde circa haec non contingit aliquem recte se habere qualitercumque haec operetur, sed semper haec faciens peccat. Et ad hoc exponendum subdit, quod bene vel non bene non contingit in talibus ex eo quod aliquis faciat aliquod horum, puta adulterium, sicut oportet vel quando oportet, ut sic fiat bene, male autem quando secundum quod non oportet. Sed simpliciter, qualitercumque aliquod horum fiat, est peccatum. In se enim quodlibet horum importat aliquid repugnans ad id quod oportet.

[73034] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 12 Secundo ibi: simile igitur etc., manifestat idem per exempla in vitiis. Et dicit quod quia ista secundum se malitiam important, simile est quaerere in istis medium et extrema, sicut si aliquis attribueret medietatem superabundantiam et defectum circa hoc quod est iniusta facere et timidum et incontinentem esse: quod quidem esset inconveniens. Cum enim ista importent superabundantiam et defectum, sequeretur quod superabundantiae et defectus esset medietas, quod est oppositio in adiecto, et quod superabundantiae esset superabundantia et defectionis esset defectus quaerendus, quod in infinitum abiret.

[73035] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 13 Tertio ibi: quemadmodum autem temperantiae etc., manifestat idem per simile in virtutibus. Manifestum est enim quod quia temperantia et fortitudo de se important medium, non est in eis accipere superabundantiam et defectum, quasi aliquis sit superabundanter vel deficienter temperatus aut fortis. Medium enim non potest esse extremum. Et similiter, quia illa de se important extrema, non potest esse illorum medietas neque superabundantia et defectus. Sed qualitercumque operatum est unumquodque eorum vitiosum est.

[73036] Sententia Ethic., lib. 2 l. 7 n. 14 Ultimo autem concludit quod nullius superabundantiae vel defectus potest esse medietas, neque medietatis superabundantia aut defectus.


Lectio 8

[73037] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 1 Oportet autem non solum et cetera. Postquam philosophus ostendit quid est virtus in generali, hic manifestat definitionem positam in speciali per singulas virtutes. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit hoc esse necessarium. Secundo prosequitur intentum, ibi, circa timores quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod oportet non solum dici universaliter quid est virtus, sed etiam adaptare in speciali ad singula. Et rationem huius assignat; quia in sermonibus qui sunt circa operationes, universales sunt magis inanes, et particulares sunt magis veri. Et huius rationem assignat, eo quod operationes sunt circa singularia. Et ita opportunum est quod sermones universales qui sunt de operabilibus concordant cum particularibus.

[73038] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 2 Si ergo dicantur sermones operationum solum in universali, erunt inanes, tum quia non consequuntur finem suum qui est directio particularium operationum, tum etiam quia non possunt universales sermones in talibus sumi, qui non deficiant in aliquo particularium, propter varietatem materiae, ut supra dictum est. Sed particulares sermones sunt et efficaciores utpote apti ad dirigendum operationes; et sunt etiam veriores, quia accipiuntur secundum id in quo universales sermones verificantur. Et ideo illud quod dictum est in universali de virtute, sumendum est ex descriptione circa singulas virtutes.

[73039] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit: circa timores quidem etc., exequitur intentum; ostendens per singula quod medium est bonum et laudabile, extremum autem malum et vituperabile. Et primo ostendit hoc in virtutibus; secundo in passionibus, ibi, sunt autem et in passionibus et cetera. Circa primum considerandum est, quod virtutes dupliciter aliqui distinxerunt. Quidam enim attenderunt distinctionem earum secundum quosdam generales modos virtutum, qui quidem sunt quatuor. Nam radix virtutis consistit in ipsa rectitudine rationis secundum quam oportet actiones et passiones dirigere. Aliter tamen sunt dirigibiles actiones, quam passiones. Nam actiones quantum est de se non habent aliquam resistentiam ad rationem, sicut emptio et venditio et alia huiusmodi. Et ideo circa eas non requiritur nisi quod ratio quamdam aequalitatem rectitudinis statuat. Sed passiones important inclinationem quandam quae potest resistere et repugnare rationi dupliciter.

[73040] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 4 Uno modo ex eo quod rationem trahit ad aliud; sicut patet de omnibus passionibus, quae pertinent ad prosecutionem appetitus; sicut concupiscentia, spes, ira, et alia huiusmodi. Et circa has passiones oportet quod ratio rectitudinem statuat reprimendo et refrenando eas. Alio modo ex eo quod passio retrahit ab eo quod est secundum rationem; ut patet in omnibus passionibus quae important fugam appetitus, sicut timor, odium et similia. Et in huiusmodi passionibus oportet quod ratio rectitudinem statuat, firmando animum in eo quod est secundum rationem. Et secundum haec quatuor nominantur virtutes quae a quibusdam principales dicuntur. Nam ad prudentiam pertinet ipsa rectitudo rationis. Ad iustitiam vero aequalitas in operationibus constituta. Ad fortitudinem autem firmitas animi, ad temperantiam vero refrenatio vel repressio passionum, sicut ipsa nomina sonant.

[73041] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 5 Quidam igitur istas virtutes generaliter acceperunt putantes omnem cognitionem veritatis ad prudentiam pertinere, omnem aequalitatem actionum ad iustitiam, omnem firmitatem animi ad fortitudinem, omnem refrenationem vel repressionem ad temperantiam. Et sic locuti sunt de his virtutibus Tullius et Seneca et alii quidam. Unde posuerunt has virtutes esse quasi generales, et dixerunt omnes virtutes esse earum species.

[73042] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 6 Sed ista virtutum distinctio non videtur esse conveniens. Primo quidem, quia praedicta quatuor sunt talia, sine quibus nulla virtus esse potest, unde per haec non possunt species virtutum diversificari. Secundo quia species virtutum et vitiorum non accipiuntur ex parte rationis, sed ex parte obiecti, ut supra dictum est.

[73043] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 7 Et ideo convenientius Aristoteles virtutes distinxit secundum obiecta sive secundum materias. Et secundum hoc praedictae virtutes quatuor, non dicuntur principales quia sint generales sed quia species earum accipiuntur secundum quaedam principalia; sicut prudentia, est non circa omnem cognitionem veri, sed specialiter circa actum rationis qui est praecipere, iustitia autem est non circa omnem aequalitatem actionum, sed solum in actionibus quae sunt ad alterum in quibus melius est aequalitatem constituere; et similiter fortitudo est non circa quamlibet firmitatem, sed solum in timoribus periculorum mortis, temperantia autem est non circa quamlibet refrenationem, sed solum in concupiscentiis delectationis tactus. Aliae vero virtutes sunt circa quaedam secundaria, et ideo possunt reduci ad praedictas, non sicut species ad genera, sed sicut secundariae ad principales.

[73044] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 8 His igitur praesuppositis sciendum est, quod de iustitia et prudentia hic philosophus non agit, sed infra in quinto et sexto. Agit autem de temperantia et fortitudine, et quibusdam aliis secundariis virtutibus. Quae omnes sunt circa aliquas passiones. Sed omnes passiones animae respiciunt aliquod obiectum: quod quidem pertinet vel ad ipsam hominis corporalem vitam, vel ad exteriora bona, vel ad humanos actus. Primo ergo facit mentionem de virtutibus quae sunt circa passiones, quarum obiecta pertinent ad corporalem vitam. Secundo de illis quae pertinent ad exteriora bona, ibi, circa dationem autem pecuniarum etc.; tertio de illis, quae respiciunt exteriores actus, ibi, sunt autem et aliae tres et cetera. Circa primum duo facit. Primo loquitur de fortitudine, quae respicit pericula interimentia vitam. Secundo de temperantia, quae respicit ea quae sunt utilia ad conservandam vitam, scilicet cibos, quibus conservatur vita in individuo, et venerea quibus conservatur in specie, ibi: circa delectationes autem et cetera.

[73045] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 9 Dicit ergo primo, quod fortitudo est medietas circa timores et audacias, inquantum scilicet respiciunt pericula mortis. Sed eorum qui superabundant, ille qui superabundat in hoc quod est esse intimidum, qui etiam deficit in timendo, est innominatus, quia raro hoc accidit. Et multa similiter sunt innominata, propter hoc, quod homines ea non adverterunt communiter ut sic ipsis nomina imponerent. Ille vero qui superabundat in audendo, vocatur audax. Et differt ab intimido. Nam ille dicitur secundum defectum timoris, audax autem secundum excessum audaciae. Ille vero qui superabundat in timendo, et deficit in audendo, vocatur timidus.

[73046] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit: circa delectationes autem etc., introducit de temperantia. Et dicit quod temperantia inducit de temperantia. Et dicit quod temperantia est medietas, non circa omnes delectationes et tristitias, sed circa eas quae sunt tactus pertinentes ad cibos et venerea. Minus autem est circa tristitias quam circa delectationes, nam huiusmodi tristitiae, causantur ex sola absentia delectationum. Superabundantia autem in talibus vocatur intemperantia. Sed defectus non multum fit, propter hoc quod omnes naturaliter appetunt delectationem. Et inde est quod iste defectus est innominatus. Sed ipse imponit nomen; et vocat tales insensibiles, eo quod huiusmodi delectationes sensu percipiuntur. Et ideo ille, qui refugit has delectationes praeter rationem rectam, convenienter vocatur insensibilis.

[73047] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit: circa dationem autem etc., introducit de virtutibus quae respiciunt exteriora. Et primo de his quae sunt circa concupiscentias exteriorum bonorum. Secundo de virtute quae respicit exteriora mala, ibi, est autem et circa iram et cetera. Exteriora autem bona sunt divitiae et honores. Primo igitur introducit de virtutibus quae respiciunt divitias. Secundo de his quae respiciunt honores, ibi: circa honorem autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo introducit de liberalitate, quae est circa mediocres divitias. Secundo de magnificentia, quae est circa magnas, ibi, circa pecunias autem et cetera. Dicit ergo primo quod liberalitas est medietas circa dationem et acceptionem pecuniarum. Sed prodigalitas et illiberalitas se habent secundum superabundantiam et defectum, contrario modo. Nam prodigus superabundat in datione et deficit in acceptione. Illiberalis autem e contrario superabundat in acceptione et deficit in datione. Haec autem hic dicuntur typo, idest exemplariter, et in capitulo, idest summarie; sed postea et de his et de aliis determinabitur certius.

[73048] Sententia Ethic., lib. 2 l. 8 n. 12 Deinde cum dicit: circa pecunias autem etc., introducit de magnificentia. Et dicit quod praeter praedictas dispositiones, scilicet liberalitatem et opposita vitia, sunt etiam quaedam aliae circa pecunias, circa quas etiam magnificentia est medietas quaedam. Sed differt magnificus a liberali, in hoc quod magnificus est circa magna, sed liberalis est etiam circa parva. Sed superabundantia respectu magnificentiae vocatur apyrocalia ab a, quod est sine, et pyros quod est experientia, et calos, quod est bonum, quasi sine experientia boni; quia scilicet multa expendentes non curant qualiter bene expendant: vocatur etiam haec superabundantia banausia, a banos, quod est fornax, quia scilicet ad modum fornacis omnia consumunt. Sed defectus vocatur parvificentia. Et hae etiam extremitates differunt ab his quae contrariantur liberalitati. Quomodo autem differant, dicetur posterius in quarto.


Lectio 9

[73049] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 1 Circa honorem autem et cetera. Positis virtutibus quae respiciunt divitias, hic ponit virtutes quae respiciunt honores. Et primo ponit virtutem quae respicit magnos honores. Secundo virtutem quae respicit mediocres, ibi, sicut autem dicimus et cetera. Dicit ergo primo, quod magnanimitas est medietas circa honorem et inhonorationem. Superabundantia autem in prosequendo ea quae pertinent ad magnum honorem, est quaedam dispositio, quae dicitur chaumotes, ex eo quod ardet in his quae pertinent ad appetitum honoris. Nam cauma incendium dicitur, sed, quia capnos in Graeco idem est quod fumus, potest etiam si sic scribatur chapnotes dici, quasi fumositas. Consuevimus enim eos qui nimis anhelant ad ascendendum ad aliqua alta vel magna, vocare ventosos vel fumosos. Sed defectio opposita magnanimitati vocatur pusillanimitas.

[73050] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit: sicut autem dicimus etc., ponit aliam virtutem, quae est circa mediocres honores. Et dicit quod sicut dictum est quod liberalitas differt a magnificentia in eo quod liberalitas est circa parva, cum magnificentia sit circa magna, ita etiam ad magnanimitatem, quae est circa magnum honorem, se habet quaedam virtus, quae est circa honorem qui existit parvus. Et quod circa hoc oporteat esse aliquam virtutem in medio existentem, manifestat per hoc quod subdit, quod contingit etiam mediocrem honorem appetere sicut oportet, quod pertinet ad medium virtutis; et magis quam oportet, quod pertinet ad superabundantiam; et minus quam oportet, quod pertinet ad defectum. Ille autem qui superabundat in desiderio honoris, vocatur philotimus, id est amator honoris; ille autem qui deficit in appetitu honoris vocatur aphilotimus, idest sine amore honoris. Ille autem qui medio modo se habet est innominatus.

[73051] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 3 Et similiter etiam dispositiones, id est habitus vitiorum et virtutis mediae, sunt innominatae. Possumus tamen nomina fingere, vocantes dispositionem qua quis est philotimus, philotimiam; et similiter dispositio qua quis dicitur aphilotimus potest dici aphilotimia. Sed quia medium non est nominatum, ideo illi qui sunt in extremo contendunt de media regione, dum scilicet uterque se dicit esse in medio: et loquitur ad similitudinem duarum civitatum, inter quas solet esse contentio de mediis finibus, quando non est certus limes praefixus, dum utraque dicit territorium medium ad se pertinere. Sed quia hoc fere commune est in omnibus vitiis, quod uterque extremorum reputat se esse in medio et virtuosum in altero extremo, sicut timidus reputat fortem audacem, quem audax reputat timidum; consequenter ponit quod est proprium in hac materia: quia non solum vitiosi ascribunt sibi ipsis nomen virtutis, sed etiam virtuosi, propter hoc quod medium virtutis est innominatum, utuntur nomine vitii, quasi nomine virtutis.

[73052] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 4 Et hoc est quod subdit quod etiam nos rationabiliter loquentes quandoque illum qui est in medio vocamus philotimum et quandoque vocamus eum aphilotimum. Quandoque enim laudamus hominem ex eo quod est philotimus. Consuevimus enim dicere, aliquem laudantes, quod est homo curans de honore suo et sic ipsum virtuosum vocamus philotimum. Quandoque autem laudamus aphilotimum, sicut cum in laudem alicuius dicimus quod non curat de honoribus hominum sed de veritate. Et sic aphilotimum vocamus virtuosum. Quare autem hoc accidat, dicetur in sequentibus, scilicet in quarto. Sed nunc oportet nos prosequi de reliquis medietatibus secundum praedictum modum, scilicet exemplariter.

[73053] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit: est autem circa iram etc., ponit virtutem quae respicit exteriora mala ex quibus homo provocatur ad iram. Et dicit quod circa iram est superabundantia, defectus et medium. Et quamvis omnia ista sint ut plurimum innominata, medium tamen consuevimus nominare mansuetum et medietatem mansuetudinem. Illum autem qui superabundat in hoc vocamus iracundum, et dispositionem eius iracundiam. Illum autem qui deficit vocamus inirascibilem et defectum inirascibilitatem.

[73054] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit: sunt autem et aliae tres etc., ponit virtutes, quae respiciunt humanos actus. Et primo ostendit earum distinctionem. Secundo exemplificat de ipsis, ibi circa verum quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod sunt tres aliae medietates quae quantum ad aliquid conveniunt et quantum ad aliquid differunt. Conveniunt quidem quantum ad hoc quod omnes sunt circa verba et opera quibus homines adinvicem communicant. Differunt autem quantum ad hoc quod una earum est circa veritatem talium verborum et factorum. Aliae autem circa delectationem ipsorum, ita tamen quod una earum respicit delectationem eorum quae dicuntur vel fiunt ludo, alia vero in his quae pertinent ad communem vitam, scilicet in seriosis.

[73055] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 7 De his etiam dicendum est, ut magis appareat quod in omnibus medietas est laudabilis, extrema autem non sunt laudabilia, sed vituperabilia. Plura autem horum sunt innominata. Sed sicut in aliis fecimus, tentabimus ponere nomina, ut fiat manifestum quod dicitur et propter bonum quod inde consequitur. Quia finis huius scientiae non est manifestatio veritatis, sed bonum operis.

[73056] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit: circa verum quidem igitur etc., exemplificat de praemissis virtutibus. Et primo de ea quae est circa verum. Et dicit quod circa verum medius est ille, qui dicitur verus, et medietas dicitur veritas. Sed fictio falsi quae est in plus, quando scilicet aliquis fingit maiora de se quam sint, vocatur iactantia et talis fictor vocatur iactator. Sed fictio quae est ad minus, scilicet quando aliquis fingit de se quaedam vilia, vocatur yronia, quasi irrisio, et talis fictor vocatur yron, id est irrisor.

[73057] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 9 Secundo ibi: circa delectabile autem etc., exemplificat de virtute quae est circa ludos. Et dicit quod circa delectationem quae est in ludis, ille qui medium tenet vocatur eutrapelus, quasi bene se vertens ad omnia; et dispositio vocatur eutrapelia. Ille autem qui superabundat, vocatur bomolochus a bomos quod est altare, et lochos, quod est raptor; et dicitur ad similitudinem milvi, qui semper volabat circa aras idolorum in quibus animalia immolabantur ut aliquid raperet; et similiter ille qui excedit in ludo, semper insistit ad hoc quod rapiat verbum vel factum alicuius, ut in ludum convertat. Dispositio autem vocatur bomolochia. Ille autem qui deficit, vocatur agroicus, idest agrestis, et dispositio vocatur agroichia.

[73058] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 10 Tertio ibi: circa reliquum autem etc., exemplificat de tertia dictarum virtutum. Et dicit quod circa reliquum delectabile quod est in vita quantum ad ea quae seriose aguntur, medius vocatur amicus, non ab affectu amandi, sed a decenti conversatione; quem nos possumus affabilem dicere. Et ipsa medietas vocatur amicitia vel affabilitas. Ille autem qui superabundat in hoc, si non faciat hoc nisi causa delectandi, vocatur placidus; si autem faciat hoc propter aliquam propriam utilitatem, puta propter lucrum, vocatur blanditor vel adulator. Qui autem in hoc deficit, et non veretur contristare eos cum quibus vivit, vocatur litigiosus et dyscolus.

[73059] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit: sunt autem et in passionibus etc., ponit exemplum de quibusdam passionibus laudabilibus. Et primo de verecundia. Et dicit quod etiam in passionibus et in his quae passionibus adiunguntur sunt quaedam medietates. Verecundia enim non est virtus, ut in IV ostendetur, sed tamen verecundus laudatur, eo quod in talibus est medium accipere. Ille autem qui superabundat, ut de omnibus verecundetur, vocatur cataplex, id est stupidus. Ille autem qui deficit, vel nihil verecundatur vocatur inverecundus.

[73060] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 12 Secundo ibi: Nemesis autem etc., agit de alia passione, quae vocatur Nemesis, idest reprehensio, quae est medietas invidiae et epicacocharchiae; charchos enim dicitur gaudium, cacos malum, epi super, ac si dicatur: gaudium de malo. Sunt autem hae dispositiones circa delectationem et tristitiam de his quae eveniunt proximis. Nemesiticus enim, idest reprehensor, tristatur, si aliqui mali prosperantur in sua malitia: invidus autem superabundat ut tristetur de omnibus, qui prosperantur, sive bonis sive malis. Sed ille qui dicitur epicacocharchos in tantum deficit a tristando ut etiam gaudeat de malis qui in sua malitia prosperantur. Sed de his alibi dicetur, scilicet in secundo rhetoricae.

[73061] Sententia Ethic., lib. 2 l. 9 n. 13 Ultimo autem (concludit) quod, quia iustitia habet diversas species, in quibus non similiter accipitur medium, de iustitia post dicetur in quinto, et qualiter partes eius sint in medio: et similiter postea dicetur in sexto de virtutibus rationalibus, idest intellectualibus.


Lectio 10

[73062] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 1 Tribus autem dispositionibus existentibus et cetera. Postquam philosophus ostendit in communi quid est virtus et diffinitionem communem applicavit ad speciales virtutes, hic determinat de oppositione virtutum et vitiorum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit in his esse duplicem contrarietatem: unam quidem vitiorum adinvicem, aliam autem vitiorum ad virtutem. Secundo ostendit quod maior est contrarietas vitiorum ad invicem quam ad virtutem, ibi: sic autem oppositis adinvicem et cetera. Tertio ostendit quomodo unum vitiorum magis opponitur virtuti quam reliquum, ibi, ad medium autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi quemadmodum enim aequale et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: propter quod et proiciunt et cetera. Dicit ergo primo quod, cum sint tres dispositiones quarum duae sunt vitiosae, una scilicet secundum superabundantiam, alia vero secundum defectum; una vero est secundum virtutem, quae est in medio; quaelibet harum aliqualiter opponitur cuilibet; quia extremae dispositiones et adinvicem sunt contrariae, et etiam eis contrariatur media dispositio.

[73063] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit quemadmodum enim aequale etc., probat quod dixerat. Non fuit autem necesse probare, quod duo vitia, quae se habent secundum superabundantiam et defectum, sint contraria, eo quod maxime distant; sed hoc videbatur esse dubium quod dictum est virtutem contrariari vitiis: quia cum virtus sit in medio vitiorum, non distat maxime ab utroque eorum, cum tamen contrarietas sit maxima distantia, ut dicitur in X metaphysicae, et ideo hoc specialiter hic philosophus ostendit, quod virtus contrarietur utrique vitiorum.

[73064] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 3 Circa quod considerandum est, quod cum medium participet aliqualiter utrumque extremum, inquantum participat unum eorum contrariatur alteri, sicut aequale quod est medium inter magnum et parvum, est quidem in comparatione ad magnum parvum, et in comparatione ad parvum est magnum. Et ideo aequale et magno opponitur secundum rationem parvi, et parvo secundum rationem magni. Et propter hoc est motus a contrario in medium, sicut et in contrarium, ut dicitur in quinto physicorum.

[73065] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 4 Sic igitur medii habitus, constituti tam in passionibus quam in operationibus, se habent ut superabundantes ad eum qui est in defectu et se habent ut deficientes ad eum qui superabundat. Sicut fortis in comparatione ad timidum est audax, in comparatione autem ad audacem est timidus. Et similiter temperatus in comparatione ad insensibilem est intemperatus, in comparatione ad intemperatum est insensibilis. Ita etiam est et de liberali, qui est prodigus in comparatione ad illiberalem, illiberalis autem in comparatione ad prodigum. Et sic patet, quod virtus contrariatur utrique extremorum.

[73066] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit propter quod et proiciunt etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim habitus medius se habet in comparatione ad unum extremum secundum rationem alterius, inde est quod extremi proiiciunt medium alter ad alterum: idest uterque in extremitate existens aestimat medium, quasi alterum extremum sibi oppositum. Sicut timidus fortem vocat audacem, et audax vocat eum timidum. Quod etiam signum est eius quod dictum est; scilicet quod virtus contrarietur utrique extremorum.

[73067] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit: sic autem oppositis etc., ostendit quod maior est contrarietas vitiorum adinvicem, quam ad virtutem: et hoc duabus rationibus. Quarum prima est quia, quanto magis aliqua a se distant, tanto magis sunt contraria, quia contrarietas est quaedam distantia. Magis autem distant extrema ab invicem quam a medio: sicut magnum et parvum magis distant abinvicem quam ab aequali, quod est medium inter ea. Ergo vitia magis opponuntur adinvicem, quam ad virtutem. Est autem hic considerandum quod loquitur hic de oppositione virtutis ad vitia, non secundum rationem boni et mali, quia secundum hoc ambo vitia continerentur sub uno extremo; sed loquitur prout virtus secundum propriam speciem est in medio duorum vitiorum.

[73068] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 7 Secundam rationem ponit ibi adhuc ad medium quidem et cetera. Quae talis est. Virtutis ad unum extremorum est aliqua similitudo: sicut inter fortitudinem et audaciam, et inter prodigalitatem et liberalitatem. Sed inter duo vitia extrema, est omnimoda dissimilitudo; ergo maxime contrariantur ad invicem, quia contrarietas est.

[73069] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: ad medium autem etc., ostendit quod virtuti unum extremorum magis contrariatur quam aliud. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo rationem assignat, ibi: propter duas autem causas et cetera. Dicit ergo primo, quod in quibusdam magis contrariatur medio virtutis vitium quod est in defectu, in quibusdam autem magis vitium quod est in excessu. Sicut fortitudini non maxime contrariatur audacia, quae pertinet ad superabundantiam, sed timiditas quae pertinet ad defectum. E contrario autem temperantiae non maxime contrariatur insensibilitas ad quam pertinet indigentia et defectus, sed intemperantia ad quam pertinet superabundantia.

[73070] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit propter duas autem causas etc., assignat duas rationes eius quod dixerat. Quarum una sumitur ex parte ipsius rei, idest ex ipsa natura virtutum et vitiorum. Dictum est enim supra quod est quaedam similitudo alterius extremi ad medium virtutis. Et ex hoc ipso quod unum extremorum est propinquius et similius medio virtutis quam aliud, sequitur quod non ipsum, quod est similius, sit magis contrarium virtuti, sed illud quod ei opponitur. Sicut si audacia est similior fortitudini et proximior, sequitur quod timiditas sit dissimilior, et per consequens magis contraria, quia illa quae sunt magis distantia a medio videntur ei esse magis contraria. Horum autem rationem oportet accipere ab ipsa natura passionum.

[73071] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 10 Contingit enim hoc quod hic dicitur in virtutibus moralibus quae sunt circa passiones, ad quas pertinet conservare bonum rationis contra motus passionum. Passio autem dupliciter corrumpere potest bonum rationis. Uno modo vehementia sui motus, impellendo ad plus faciendum quod ratio dictat, quod praecipue contingit in concupiscentiis delectationum et aliis passionibus quae pertinent ad prosecutionem appetitus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime intendit passiones tales reprimere. Et propter hoc, vitium quod est in defectu magis ei assimilatur; et quod est in superabundantia magis ei contrariatur, sicut patet de temperantia. Quaedam vero passiones corrumpunt bonum rationis retrahendo in minus ab eo quod est secundum rationem, sicut patet de timore et de aliis passionibus ad fugam pertinentibus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime intendit firmare animum in bono rationis contra defectum. Et propter hoc, vitium, quod est in defectu magis ei contrariatur, sicut patet circa fortitudinem.

[73072] Sententia Ethic., lib. 2 l. 10 n. 11 Aliam autem rationem assignat ex parte nostra. Cum enim ad virtutem pertineat repellere vitia, intentio virtutis est ad illa vitia potius repellenda ad quae maiorem etiam inclinationem habemus. Et ideo illa vitia ad quae sumus qualitercumque magis nati, ipsa sunt magis contraria virtuti. Sicut magis sumus nati ad prosequendum delectationes quam ad fugiendum eas, propter hoc facillime movemur ad intemperantiam, quae importat excessum delectationum. Sic igitur illa vitia magis dicimus esse contraria virtuti, quae magis nata sunt crescere in nobis, propter hoc quod naturaliter inclinamur ad ipsa. Et ideo intemperantia, ad quam pertinet superabundantia delectationum, magis est contraria temperantiae quam insensibilitas, ut dictum est.


Lectio 11

[73073] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 1 Quoniam quidem igitur et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtute quid sit, hic ostendit quomodo aliquis possit virtutem acquirere: quia, sicut supra dictum est, finis huius doctrinae non est cognitio veritatis, sed ut boni efficiamur. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit quod difficile est hominem fieri virtuosum. Secundo ostendit qualiter ad hoc possit perveniri, ibi, propter quod oportet coniectantem medium et cetera. Circa primum duo facit. Primo resumit ea quae dicta sunt. Et dicit quod sufficienter supra dictum est quod virtus moralis est medietas et qualiter sit medietas, quia scilicet non secundum rem, sed quoad nos: et quorum sit medietas: quia scilicet est medietas duarum malitiarum, quarum una se habet secundum superabundantiam, alia vero secundum defectum. Dictum est etiam quare virtus sit medietas; quia scilicet est coniectatrix medii, inquirendo scilicet et eligendo medium tam in passionibus quam in actionibus.

[73074] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 2 Secundo ibi: ideo et difficile est etc., concludit ex praeostensis, quod difficile est esse studiosum, idest virtuosum. Quia in omnibus hoc videmus quod accipere medium est difficile, declinare autem a medio est facile, sicut accipere medium in circulo non est cuiuslibet, sed scientis, scilicet geometrae, declinare autem a centro quilibet potest; ita etiam irasci qualitercumque quilibet potest et de facili, et similiter dare pecuniam et consumere eam, sed quod aliquis det cui oportet dare et quantum oportet et quando oportet et cuius gratia oportet et qualiter oportet, per quod intelligitur bene dare, non est cuiuslibet, nec est facile, sed propter suam difficultatem est rarum et est laudabile et virtuosum, inquantum est secundum rationem.

[73075] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit propter quod oportet etc., ostendit modos quibus aliquis potest pertingere ad hoc quod fiat virtuosus. Et circa hoc duo facit: primo docet qualiter aliquis possit ad medium inventum pervenire. Secundo agit de ipsa inventione medii, ibi, difficile autem forsitan et cetera. Circa primum ponit tria documenta. Quorum primum sumitur ex ipsa natura rei. Et dicit quod, quia fieri virtuosum et accipere medium est difficile. Propter hoc oportet eum qui coniectat medium, qui scilicet intendit ad medium pervenire, principaliter ad hoc intendere, ut recedat ab extremo quod magis contrariatur virtuti. Sicut si aliquis vult pervenire ad medium fortitudinis, debet principale studium adhibere ad hoc quod recedat a timiditate, quae magis opponitur fortitudini, quam audacia, ut dictum est.

[73076] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 4 Et ponit exemplum cuiusdam nautae vel poetae qui admonebat navigantes ut principaliter caverent maxima maris pericula quae sunt undae subvertentes navem et fumositates nebularum impedientes aspectum nautarum. Et hoc est quod dicit: extra fumum et undam custodi navem, quasi dicat: ita navem custodias ut sic praetereas fumositates et undas.

[73077] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 5 Et rationem praedicti documenti assignat dicens quod unum extremorum vitiorum, illud scilicet quod est magis contrarium virtuti, est maius peccatum; illud autem extremum quod est virtuti similius est minus peccatum. Et ideo, quia valde difficile est contingere medium virtutis, ideo debet homo niti ut saltem maiora pericula vitet, quae scilicet sunt magis virtuti contraria, sicut navigantes dicunt quod post primam navigationem in qua homo nihil periculi sustinet, secunda navigatio est, ut homo sumat minima periculorum. Et simile accidit circa vitam humanam eo modo quo dictum est, ut scilicet homo principaliter vitet vitia quae maxime contrariantur virtuti.

[73078] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 6 Secundum documentum ponit ibi tendere autem oportet et cetera. Et sumitur ex parte nostra; quantum scilicet ad ea quae sunt propria unicuique. Et dicit quod oportet eum qui vult fieri virtuosus attendere quid sit illud ad quod magis appetitus eius natus est moveri: diversi enim ad diversa naturaliter magis inclinantur. Ad quid autem naturaliter unusquisque inclinetur, cognoscere potest ex delectatione et tristitia quae circa ipsum fit; quia unicuique est delectabile id quod est sibi conveniens secundum naturam.

[73079] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 7 Unde si aliquis in aliqua actione vel passione multum delectetur, signum est quod naturaliter inclinetur in illud. Homines autem vehementer tendunt ad ea ad quae naturaliter inclinantur. Et ideo de facili circa hoc homo transcendit medium. Et propter hoc oportet quod in contrarium nos attrahamus quantum possumus. Quia quando damus studium ad hoc quod multum recedamus a peccato, ad quod proni sumus, sic tandem vix perveniemus ad medium. Et ponit similitudinem de illis qui dirigunt ligna distorta; qui dum volunt ea dirigere, torquent in aliam partem et sic tandem reducuntur ad medium.

[73080] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 8 Et est considerandum quod haec via acquirendi virtutes est efficacissima; ut, scilicet homo nitatur ad contrarium eius ad quod inclinatur vel ex natura vel ex consuetudine; via tamen quam Stoici posuerunt, est facilior, ut scilicet homo paulatim recedat ab his in quae inclinatur, ut Tullius narrat in libro de Tusculanis quaestionibus. Via etiam quam hic Aristoteles ponit, competit his qui vehementer desiderant recedere a vitiis et ad virtutem pervenire. Sed via Stoicorum magis competit his qui habent debilem et tepidam voluntatem.

[73081] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 9 Tertium modum ponit ibi in omni autem maxime et cetera. Et hoc etiam documentum sumitur ex parte nostra, non quidem secundum id quod est proprium unicuique, ut dictum est de secundo documento; sed secundum id quod est commune omnibus. Omnes enim naturaliter inclinantur ad delectationes. Et ideo dicit quod universaliter maxime debent tendentes in virtutem cavere sibi a delectabilibus et delectationibus. Propter hoc enim quod homo maxime inclinatur in delectationem, delectabilia apprehensa de facili movent appetitum. Et ideo dicit quod non de facili possumus diiudicare delectationem, immorando scilicet circa considerationem eius, quin appetitus accipiat eam, prosiliendo scilicet in concupiscentiam eius. Et ideo illud quod seniores plebis Troianae patiebantur ad Helenam, iudicantes scilicet eam esse abiciendam, hoc oportet nos pati ad delectationem, et in omnibus respectu delectationis dicere vocem illorum, ut scilicet, abiiciamus a nobis corporales delectationes. Et sic abiicientes delectationem minus peccabimus, quia concupiscentia delectationum ducit homines in plurima peccata.

[73082] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 10 Concludit ergo quod facientes ea quae in capitulo, id est summarie, dicta sunt, maxime poterunt adipisci medium virtutis.

[73083] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 11 Deinde cum dicit: difficile autem forsitan etc., ostendit qualiter sit determinandum medium virtutis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit huius difficultatem; secundo ostendit quid sufficiat ad medii determinationem, ibi: sed qui quidem parum et cetera. Tertio respondet tacitae quaestioni, ibi, hic autem usquequo et cetera. Dicit ergo primo, quod hoc, scilicet invenire medium, est difficile et maxime considerando singulas circumstantias in singularibus operabilium. Quia non est facile determinare qualiter aliquid sit faciendum et respectu quorum et in qualibus rebus et quantum tempus sit determinandum. Et huius difficultatis signum ostendit; quia illos qui deficiunt, puta in irascendo, quandoque laudamus et dicimus mansuetos. Et quandoque laudamus illos qui magis aggravant puniendo vel resistendo, et vocamus illos viriles.

[73084] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit: sed qui quidem etc., ostendit quid sufficiat ad medium virtutis. Et dicit, quod ille qui parum transgreditur ab eo quod bene fit secundum medium virtutis non vituperatur, neque si declinet ad maius neque si declinet ad minus, quia modicus recessus a medio virtutis latet propter difficultatem medii. Sed ille qui multum recedit, vituperatur, quia non latet.

[73085] Sententia Ethic., lib. 2 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit: hic autem usque quo etc., respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset enim aliquis quaerere, quantus recessus a medio vituperatur et quantus non. Sed ipse respondens dicit quod non potest de facili determinari aliquo sermone usque ad quantum terminum, et quantum aliquis recedens a medio vituperetur. Sicut nec aliquid aliud sensibilium, quae magis sensu discernuntur quam ratione determinari possunt. Huiusmodi autem quae ad operationes virtutum pertinent, in singularibus consistunt. Et propter hoc eorum iudicium consistit in sensu, etsi non in exteriori, saltem in interiori, per quem aliquis bene aestimat de singularibus, ad quem pertinet iudicium prudentiae, ut infra dicetur in VI. Sed hoc tantum hic sufficit, ut ostendatur quod medius habitus in omnibus est laudabilis, sed quandoque oportet declinare ad superabundantiam, quandoque autem ad defectum; vel propter ipsam naturam virtutis, vel propter inclinationem nostram, ut ex supradictis patet. Et per hunc modum facile adipiscemur medium secundum quod aliquid bene fit. Et in hoc terminatur secundus liber.


Liber 3
Lectio 1

[73086] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 1 Virtute itaque et cetera. Postquam philosophus determinavit de virtute in communi, hic determinat de quibusdam principiis actuum virtutis. Dixerat enim, definiens virtutem, quod virtus est habitus electivus, eo scilicet quod virtus per electionem operatur: et ideo nunc consequenter de electione determinat, et de voluntario et voluntate. Horum trium voluntarium commune est. Nam voluntarium dicitur, omne quod sponte fit. Electio autem est eorum quae sunt ad finem. Sed voluntas respicit ipsum finem. Dividitur ergo pars ista in partes duas. In prima determinat de tribus praedictis principiis virtuosorum actuum. In secunda parte comparat huiusmodi principia ad actus virtutum, ibi, existente utique voluntabili et cetera. Circa primum tria facit. Primo determinat de voluntario et involuntario. Secundo determinat de electione, ibi, determinatis autem et cetera. Tertio determinat de voluntate, ibi: voluntas autem quoniam quidem finis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ad praesentem doctrinam pertinet considerare de voluntario et involuntario; secundo determinat de eis, ibi: videntur autem involuntaria et cetera. Circa primum ponit duas rationes.

[73087] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 2 Quarum prima sumitur ex eo quod est proprium praesenti considerationi, quae est de virtutibus. Et concludit ex praemissis, quod virtus moralis, de qua nunc agitur, est circa passiones et operationes; ita scilicet quod in his quae sunt voluntaria circa operationes et passiones, fiunt laudes, cum aliquis operatur secundum virtutem, et vituperia quando aliquis operatur contra virtutem; quando autem aliquis involuntarie operatur, si quidem id quod est secundum virtutem, non meretur laudem: si autem contra virtutem, meretur veniam ex eo, quod involuntarie agit, ut scilicet minus vituperetur. Quandoque autem meretur misericordiam, ut scilicet totaliter a vituperio reddatur immunis.

[73088] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 3 Vel possunt distingui venia et misericordia ut dicatur venia, quando diminuitur seu totaliter dimittitur vituperium seu poena ex iudicio rationis, misericordia autem quando hoc fit ex passione. Laus autem et vituperium proprie debentur virtuti et vitio. Et ideo voluntarium et involuntarium, secundum quae diversificatur ratio laudis et vituperii debent determinari ab his qui intendunt de virtute considerare.

[73089] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 4 Secundam rationem ponit ibi utile autem et legislatoribus et cetera. Quae sumitur ex consideratione politica, ad quam praesens consideratio ordinatur. Et dicit, quod utile est legislatoribus, quod considerent voluntarium et involuntarium ad hoc quod statuant honores bene agentibus, vel poenas peccantibus, in quibus diversitatem facit voluntarii et involuntarii differentia.

[73090] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit: videntur autem involuntaria etc., determinat de voluntario et involuntario. Et primo de involuntario. Secundo de voluntario, ibi, existente autem involuntario etc. et ratio ordinis est, quia involuntarium ex simplici causa procedit, puta ex sola ignorantia vel ex sola violentia; sed ad voluntarium oportet plura concurrere. Circa primum tria facit. Primo dividit involuntarium. Secundo determinat de uno membro divisionis, ibi, violentum autem est et cetera. Tertio determinat de alio, ibi, quod autem propter ignorantiam et cetera. Dicit ergo primo quod involuntaria videntur aliqua esse dupliciter: scilicet vel illa quae fiunt per violentiam, vel illa quae fiunt propter ignorantiam. Et ratio huius divisionis est, quia involuntarium est privatio voluntarii. Voluntarium autem importat motum appetitivae virtutis, qui praesupponit cognitionem apprehensivae virtutis, eo quod bonum apprehensum movet appetitivam virtutem; dupliciter igitur aliquid est involuntarium. Uno modo per hoc quod excluditur ipse motus appetitivae virtutis. Et hoc est involuntarium per violentiam. Alio modo quia excluditur cognitio virtutis apprehensivae. Et hoc est involuntarium per ignorantiam.

[73091] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit: violentum autem est etc., determinat de involuntario per violentiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid sit violentum. Secundo excludit circa hoc errorem, ibi, si quis autem delectabilia et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit simpliciter violentum. Secundo quid sit violentum secundum quid ibi, quaecumque autem propter timorem etc.; tertio epilogat, ibi: qualia utique dicendum et cetera. Dicit ergo primo, quod violentum est cuius principium est extra. Dictum est enim quod violentia excludit motum appetitivum. Unde, cum appetitus sit principium intrinsecum, consequens est quod violentum sit a principio extrinseco; sed quia ipse etiam appetitus moveri potest ab aliquo extrinseco, non omne cuius principium est extra est violentum, sed solum quod ita est a principio extrinseco, quod appetitus interior non concurrit in idem. Et hoc est quod dicit quod oportet tale esse violentum in quo nihil conferat, scilicet per proprium appetitum, homo qui et dicitur operans, in quantum facit aliquid per violentiam, et dicitur patiens inquantum violentiam patitur. Et ponit exemplum: puta si spiritus, idest ventus, per suam violentiam impulerit rem aliquam ad aliquem locum, vel si homines dominium et potestatem habentes asportaverunt aliquem contra eius voluntatem.

[73092] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit quaecumque autem etc., ostendit quid sit violentum secundum quid. Et circa hoc tria facit: primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi, mixtae quidem igitur sunt et cetera. Tertio solutionem manifestat, ibi, in operationibus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quaedam sunt, quae aliquis operatur propter timorem maiorum malorum, quae scilicet timet incurrere; vel propter bonum aliquod, quod scilicet timet amittere. Puta si aliquis tyrannus habens in suo dominio et potestate parentes et filios alicuius, praecipiat ei quod aliquid turpe operetur tali condicione ut, si ipse operetur illud turpe, conserventur filii et parentes eius in vita, si autem non operetur, occidantur.

[73093] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 8 Est ergo dubitatio utrum illa quae ex tali timore fiunt, sint dicenda voluntaria, vel potius involuntaria. Et ponit aliud exemplum de his qui in tempestatibus maritimis existentes eiciunt res suas in mari, quod quidem simpliciter loquendo nullus facit voluntarius. Sed ad hoc quod ipse et illi qui cum eo sunt salventur, faciunt hoc omnes qui habent intellectum bene dispositum.

[73094] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit: mixtae quidem igitur etc., solvit praemissam dubitationem, concludens ex eo quod dictum est, quod praedictae operationes, quae ex timore fiunt, sunt mixtae, idest habentes aliquid de utroque; de involuntario quidem inquantum nullus vult simpliciter res suas in mare proiicere; de voluntario autem, inquantum quilibet sapiens hoc vult pro salute suae personae et aliorum. Sed tamen magis accedunt ad voluntarias operationes quam ad involuntarias. Cuius ratio est quia hoc quod est proiicere res in mare, vel quicquid est aliud huiusmodi potest dupliciter considerari: uno modo absolute et in universali, et sic est involuntarium. Alio modo secundum particulares circumstantias quae occurrunt in tempore in quo hoc est agendum, et secundum hoc est voluntarium. Quia vero actus sunt circa singularia, magis est iudicanda conditio actus secundum considerationes singularium quam secundum considerationem universalem. Et hoc est quod dicit quod praedictae operationes ex timore factae sunt voluntariae tunc quando sunt operatae, idest consideratis omnibus singularibus circumstantiis quae pro tempore illo occurrunt, et secundum hoc singulare tempus est finis et complementum operationis.

[73095] Sententia Ethic., lib. 3 l. 1 n. 10 Et ideo dicendum est proprie aliquid voluntarium et involuntarium secundum considerationem temporis, quando aliquis operatur. Manifestum est autem quod tunc operatur volens. Quod patet ex hoc quod in talibus operationibus principium movendi organicas partes, idest applicandi membra corporis ad operandum, est in ipso homine. Aliter autem esset si ipsemet non moveret membra, sed ab aliquo potentiori moverentur. Ea autem quae fiunt ex principio intrinseco sunt in potestate hominis, ut ea operetur vel non operetur, quod pertinet ad rationem voluntarii. Unde manifestum est quod tales operationes proprie et vere sunt voluntariae. Sed tamen simpliciter, idest in universali considerando eas, sunt involuntariae, quia nullus quantum est in se eligeret operari aliquid talium nisi propter timorem, ut dictum est.


Lectio 2

[73096] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 1 In operationibus autem et cetera. Postquam philosophus solvit dubitationem motam circa ea quae fiunt propter metum, ostendens huiusmodi operationes magis esse voluntarias, hic solutionem manifestat per hoc quod laus et vituperium, honor et poena debentur huiusmodi operationibus, quae tamen non debentur nisi operationibus voluntariis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter huiusmodi operationibus debeatur laus et vituperium, honor vel poena; secundo manifestat difficultatem circa hoc imminentem, ibi: est autem difficile et cetera. Circa primum ponit tres gradus talium operationum quae fiunt per metum quantum ad hoc quod mereantur laudem vel vituperium.

[73097] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 2 Et quantum ad primum dicit quod in talibus operationibus quas dixit esse mixtas ex voluntario et involuntario, quandoque aliqui laudantur ex eo quod sustinent aliquod turpe, non quidem peccatum, sed ignominiam aliquam, vel etiam aliquod triste, idest aliquod afflictivum, propter hoc quod perseverent in aliquibus magnis et bonis, puta in aliquibus virtuosis actibus. Quando autem accidit e converso, vituperantur, quia proprium pravi hominis esse videtur, ut sustineat turpissima, idest aliquas magnas confusiones pro nullo vel modico bono. Nullus enim sustinet aliquod malum pro conservatione alicuius boni, nisi illud bonum praeponderet in corde suo illis bonis quibus opponuntur mala quae sustinet; pertinet autem ad inordinationem appetitus quod aliquis parva bona praeeligat magnis, quae tolluntur per magna mala. Et ideo dicit hoc esse pravi hominis, qui habet appetitum inordinatum.

[73098] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 3 Secundum gradum ponit ibi in aliquibus autem et cetera. Et dicit quod in quibusdam operationibus propter metum factis non meretur aliquis laudem, sed solum conceditur venia, ut scilicet aliquis inde non multum vituperetur, quando scilicet aliquis operatur quaedam quae non oportet, puta aliqua non decentia ad statum suum, cum tamen non sint multum gravia, propter timorem aliquorum malorum, quorum sustinentia excedit humanam naturam, et quae nullus posset sustinere, praecipue propter hanc causam, puta si alicui immineret sustinere ignis adustionem, nisi diceret aliquod iocosum mendacium. Vel nisi aliqua vilia et abiecta opera faceret quae non decerent eius dignitatem.

[73099] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 4 Tertium gradum ponit ibi: quaedam autem fortassis et cetera. Et dicit quod quaedam operationes sunt adeo malae quod ad eas faciendas nulla sufficiens coactio adhiberi potest, sed magis debet homo sustinere mortem patiendo durissima tormenta, quam talia operari, sicut beatus Laurentius sustinuit adustionem craticulae ne idolis immolaret. Et hoc ideo philosophus dicit, vel quia morienti propter virtutem remanet post mortem gloria, vel quia fortiter persistere in bono virtutis est tantum bonum ut ei aequiparari non possit diuturnitas vitae, quam homo moriendo perdit. Et ideo dicit quod Alcmaeona, idest carmina de Alcmaeone facta ab Euripide poeta, videntur esse derisoria, in quibus narratur quod Alcmaeon coactus fuit matrem occidere ex praecepto patris sui, qui hoc sibi praeceperat in bello Thebano moriens, ad quod ierat ex uxoris consilio.

[73100] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit: est autem difficile etc., ponit duas difficultates quae imminent circa praedictas operationes. Quarum prima pertinet ad iudicium rationis. Et dicit quod quandoque difficile est iudicare quid sit eligendum pro hoc quod aliquis evitet aliquod malum, et quid mali sit sustinendum pro hoc quod aliquis non deficiat ab aliquo bono.

[73101] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 6 Secunda difficultas pertinet ad immutabilitatem affectus. Quam ponit ibi, adhuc autem et cetera. Et dicit quod adhuc difficilius est immorari perseveranter in his quae homo cognoscit per iudicium rationis, quam recte iudicare. Et assignat rationem difficultatis dicens quod, sicut plurimum contingit, illa quae expectantur, id est quae timentur, sunt tristia, idest afflictiva vel dolorosa, illa autem ad quae homines coguntur per horum timorem sunt turpia. Difficile est autem quod affectus hominis ex timore doloris non moveatur, et tamen quia illa ad quae aliquis per huiusmodi cogitur sunt turpia, consequens est quod circa eos qui coguntur ad huiusmodi turpia agenda per timores tristium, fiant vituperia; circa eos autem qui ad hoc cogi non possunt, fiant laudes.

[73102] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit: qualia utique etc., epilogat quae dicta sunt ut quorundam rationem assignet. Et primo resumit quaestionem principalem, scilicet qualia sint dicenda violenta. Secundo resumit responsionem quantum ad ea quae sunt absolute violenta, et dicit quod simpliciter, id est absolute, violenta sunt quorum causa est exterius, ita quod ille qui operatur propter violentiam nihil ad hoc conferat. Tertio resumit de operationibus mixtis. Et dicit quod illa quae secundum seipsa, idest absolute et universaliter considerata, sunt involuntaria, efficiuntur voluntaria secundum certum tempus et propter certos eventus. Horum autem quamvis secundum se sint involuntaria, principium tamen est in operante, et ideo dicenda sunt voluntaria secundum hoc tempus et pro istis causis; et sic patet quod magis assimulantur voluntariis quam involuntariis, quia sunt voluntaria consideratis singularibus in quibus operationes consistunt.

[73103] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 8 Quarto resumit quod dixerat de difficultate in talibus contingente. Et dicit quod non est facile tradere qualia oporteat pro qualibus eligere. Et rationem assignat ex hoc quod multae differentiae sunt in singularibus. Et ideo iudicium de eis non potest sub certa regula comprehendi, sed relinquitur existimationi prudentis.

[73104] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit: si quis autem delectabilia etc., excludit errorem quorumdam de his quae per violentiam fiunt. Quia enim homo est id quod est secundum rationem, visum est quibusdam quod illud solum homo per se et quasi voluntarie faceret quod facit secundum rationem; quandoque autem contingit quod homo contra rationem operatur, vel propter concupiscentiam alicuius delectationis facit, vel propter cupiditatem alicuius exterioris boni; et ideo dicebant quod delectabilia et exteriora bona, puta divitiae, sunt violenta effective, inquantum scilicet, cum sint quaedam extrinseca, cogunt hominem ad agendum contra rationem. Sed hoc ipse improbat quinque rationibus,

[73105] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 10 Quarum prima talis est. Si exteriora inquantum sunt delectabilia et videntur bona violentiam inferunt, sequetur quod omnia quae nos agimus sint violenta et nihil in rebus humanis et nihil sit voluntarium: quia omnes homines quaecumque operantur, operantur gratia horum, id est propter aliquod delectabile vel propter aliquod quocumque modo bonum. Hoc autem est inconveniens. Ergo et primum.

[73106] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 11 Secundam rationem ponit ibi et qui quidem et cetera. Quae talis est. Omnes qui operantur ex violentia et involuntarii operantur cum tristitia. Unde et in V metaphysicae dicitur quod necessitas est contristans, quia contrariatur voluntati. Sed illi qui operantur propter aliquod bonum seu propter aliquod delectabile adipiscendum, operantur cum delectatione. Non ergo operantur per violentiam et nolentes.

[73107] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 12 Tertiam rationem ponit ibi ridiculum autem et cetera. Et dicit quod ridiculum est causari, idest incusare, exteriora bona et non incusare se ipsum ex eo quod reddit se venabilem, idest permittit se superari, a talibus appetibilibus; non enim voluntas nostra ex necessitate movetur a talibus appetibilibus, sed potest eis inhaerere vel non inhaerere, eo quod nihil eorum habet rationem universalis et perfecti boni, sicut felicitas, quam omnes ex necessitate volumus.

[73108] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 13 Quartam rationem ponit ibi et bonorum quidem se ipsum et cetera. Et dicit quod ridiculum est, quod aliquis dicat se ipsum esse causam bonorum, id est virtuosarum operationum, et quod delectabilia sint causa turpium operationum in quantum alliciunt concupiscentiam. Ideo autem hoc dicit esse ridiculum, quia contrariae operationes reducuntur in eamdem potentiam rationalem, sicut in causam. Et ideo oportet quod sicut ratio secundum seipsam agens est causa virtuosae operationis, ita etiam sit causa vitiosae operationis sequendo passiones.

[73109] Sententia Ethic., lib. 3 l. 2 n. 14 Quintam rationem ponit ibi videtur utique violentum et cetera. Et dicit, quod violentum est cuius principium est extra ita quod ille qui patitur vim nihil conferat ad actionem. Sed ille qui agit propter bona exteriora confert aliquid ad actionem. Ergo, quamvis principium inclinans eius voluntatem sit extra, non tamen eius operatio est violenta: neque simpliciter, quia aliquid confert ad operationem; neque per aliquam mixtionem, quia in operationibus mixtis, non redditur aliquid simpliciter voluntarium, sicut accidit hic. Et ideo ibi operatur homo cum tristitia, hic autem cum delectatione, ut dictum est.


Lectio 3

[73110] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 1 Quod autem propter ignorantiam et cetera. Postquam philosophus determinavit de involuntario per violentiam, hic determinat de involuntario per ignorantiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo sit aliquid involuntarium per ignorantiam. Secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, forsitan igitur non malum et cetera. Circa primum ponit tres differentias circa ignorantiam. Quarum prima attenditur secundum quod aliquid propter ignorantiam fit, sed diversimode se habet ad voluntatem: quandoque enim est voluntati contrarium: et tunc proprie dicitur involuntarium. Quandoque autem non est contrarium voluntati, sed est praeter voluntatem in quantum est ignoratum et hoc non dicitur involuntarium, sed non voluntarium.

[73111] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 2 Dicit ergo, quod hoc quod fit propter ignorantiam, ita scilicet quod ignorantia sit causa eius, universaliter est non voluntarium, ex hoc scilicet quod actus voluntatis non fertur in illud. Non enim potest actus voluntatis ferri in id quod est penitus ignoratum, cum obiectum voluntatis sit bonum cognitum. Sed tunc solum id quod ex ignorantia causatur, dicitur involuntarium, quasi voluntati contrarium, quando postquam cognoscitur inducit tristitiam et poenitudinem, quae est tristitia de his quae quis fecit; ex hoc enim aliquid est contristans quod est voluntati contrarium, ut dicitur in V metaphysicae.

[73112] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 3 Ille enim qui propter ignorantiam operatur aliquid, et non tristatur de hoc quod operatus est illud postquam cognoscit, puta si accipiat argentum aestimans se accipere stamnum, non potest dici quod volens acceperit argentum, cum non cognoverit illud esse argentum; neque potest dici quod nolens, idest contra suam voluntatem acceperit argentum, cum non tristetur de eo quod propter ignorantiam argentum accepit. Ille enim videtur esse nolens, qui habet tristitiam et poenitudinem de eo quod propter ignorantiam fecit. Sicut si aliquis accepisset e converso stamnum putans accipere argentum. Sed quia ille qui non paenitet alter est ab illo qui paenitet qui dicitur nolens, vocetur ille non volens. Quia enim differt a nolente secundum rem, melius est quod habeat nomen proprium et distinctum.

[73113] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 4 Secundam differentiam ponit ibi alterum autem videtur et cetera. Quae quidem accipitur secundum differentiam respectus eius quod fit ad ignorantiam, quae quandoque est causa eius, quandoque vero procedit ex alia causa. Dicit ergo, quod alterum videtur esse quod aliquis operetur propter ignorantiam ab eo quod aliquis operetur ignorans. Quandoque enim aliquis operatur ignorans, sed non propter ignorantiam. Sicut ebrius vel iratus, non operatur propter ignorantiam, sed propter ebrietatem vel iram. Et tamen neuter eorum operatur sciens, sed ignorans, quia ex ebrietate et ira causatur ignorantia, simul cum tali operatione: et ita ignorantia se habet ut concomitans operationem, et non sicut causa eius.

[73114] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 5 Ex hoc autem concludit quod, sicut iratus operatur ignorans, non autem propter ignorantiam, sed propter iram: ita omnis malus operatur non quidem propter ignorantiam, sed ignorans in particulari quae bona oporteat facere et a quibus malis oporteat fugere, inquantum scilicet aestimat hoc malum sibi nunc esse faciendum, et ab hoc bono sibi nunc esse cessandum. Et propter hoc peccatum, quia scilicet operantur quae non oportet. Ignorantes autem universaliter fiunt iniusti quoad alios, et mali quoad seipsos. Ex quo patet, quod ex hoc quod aliquis operatur ignorans, et non propter ignorantiam, non causatur involuntarium. Quia nullus propter id quod involuntarius facit, est iniustus vel malus.

[73115] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 6 Tertiam differentiam ponit ibi involuntarium autem vult dici et cetera. Quae quidem sumitur ex parte eius quod ignoratur. Ubi considerandum est quod duorum potest esse ignorantia. Uno modo secundum quod aliquis ignorat quid oporteat facere vel vitare. Et hanc ignorantiam dicit esse eius quod confert, idest quod operari oportet. Talis autem ignorantia non causat involuntarium, quia ignorantia huiusmodi non potest homini habenti usum rationis provenire nisi ex negligentia. Quia quilibet tenetur adhibere sollicitudinem ad sciendum quid oporteat eum facere vel vitare: unde si ipsa ignorantia reputatur voluntaria, dum homo eam non vult vitare sicut tenetur, consequens est quod nec id quod per huiusmodi ignorantiam fit, involuntarium iudicetur. Et hoc est quod dicit, quod involuntarium vult, idest natum est dici, non si quis ignorat quod confert, idest quod est expediens ad operandum. Hoc autem potest aliquis ignorare dupliciter.

[73116] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 7 Uno modo in aliquo particulari eligibili; puta cum aliquis propter concupiscentiam aestimat sibi nunc esse fornicandum. Alio modo in universali, ut patet in erroneo qui opinatur omnem fornicationem esse licitam. Utraque autem ignorantia est eius quod confert. Unde neutra involuntarium causat. Et hoc est quod subdit quod illa ignorantia quae est in electione, per quam scilicet aliquis aestimat hoc malum sibi nunc esse faciendum, non est causa involuntarii, sed magis est causa malitiae, idest peccati. Neque etiam ignorantia quae est in universali est causa involuntarii, quia propter huiusmodi ignorantiam aliquis vituperatur. Non autem vituperatur aliquis propter involuntarium, ut supra habitum est.

[73117] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 8 Alia autem est ignorantia singularium conditionum, puta quod ista mulier sit uxor, vel quod iste vir sit pater, vel quod iste locus sit sacer. Et ista sunt circa quae et in quibus est operatio humana, per quorum iustam ignorantiam aliquis meretur misericordiam et veniam, eo quod ille qui ignorat aliquid horum, operatur involuntarie. Unde patet, quod ignorantia talium singularium circumstantiarum, causat involuntarium, non autem ignorantia eius quod confert.

[73118] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit: forsitan igitur non malum etc., manifestat quod dixerat: scilicet quae sunt istae circumstantiae, quarum ignorantia causat involuntarium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quae sint istae circumstantiae; secundo qualiter ignorentur, ibi, omnia quidem igitur, et cetera. Tertio, qualiter earum ignorantia involuntarium causet, ibi: circa omnia utique haec et cetera. Circa primum considerandum est, quod circumstantiae nihil aliud sunt, quam quaedam singulares conditiones humani actus: quae quidem possunt accipi, vel ex parte causarum actus, vel ex parte ipsius actus. Causa autem actus est efficiens, vel finis. Efficiens autem est vel agens principale vel instrumentale; ex parte autem actus, tria accipi possunt: scilicet ipsum genus actus, materia sive obiectum ipsius et modum agendi; et secundum hoc philosophus ponit hic sex circumstantias et dicit, quod non est malum, immo oportunum, determinare quae et quot sint ista singularia, quorum ignorantia, involuntarium facit. Et utitur adverbio dubitandi, sicut et in multis aliis locis in hoc libro propter incertitudinem moralis materiae.

[73119] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 10 Enumerans ergo haec singularia, dicit, quis, quod pertinet ad personam principalis agentis. Et quid scilicet agat, quod pertinet ad genus actus. Et circa quid, quod pertinet ad materiam vel obiectum. Apponit autem et circa hoc, id quod pertinet ad mensuram actus aut agentis, id est locum vel tempus, cum dicit, vel in quo operatur. Quia omnes res exteriores videntur similem habitudinem habere ad actum humanum. Tullius autem hoc quod dicitur circa quid, comprehendit sub hoc quod dicitur quid. Quod autem dicitur in quo, dividit in duas circumstantias, scilicet in quando et ubi.

[73120] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 11 Quantum autem ad agens instrumentale subdit. Quandoque autem et quo, puta instrumento. Non enim omnis actio fit per instrumentum, puta intelligere et velle. Loco autem huius ponitur a quibusdam, quibus auxiliis. Nam ille cui praebetur auxilium, utitur auxiliis sicut instrumento. Quantum autem ad finem dicit: et cuius gratia, puta cum medicus vulnerat causa salutis. Quantum autem ad modum agendi, dicit et qualiter, puta quiete, id est leviter, vel vehementer, id est fortiter.

[73121] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 12 Deinde cum dicit: omnia quidem igitur etc., ostendit qualiter praedictae circumstantiae ignorentur. Et dicit, quod nullus est, qui omnes praedictas circumstantias ignoret, nisi sit totaliter insanus. Et inter ceteras circumstantias, manifestum est, quod non potest ignorare quis sit operans, quia sic ignoraret se ipsum, quod est impossibile. Potest autem ignorare id quod quis operatur, sicut illi qui dicunt aliqua quae non erant dicenda, dicunt excusando seipsos quod excidit a memoria eorum, vel quod nunquam sciverunt quod talia erant ineffabilia, idest quod talia non erant dicenda, sicut revelata sunt mystica, id est secreta, Hayscili, id est cuiusdam poetae; ille ergo qui talia loquitur ignorat quid facit, quia nescit hoc esse revelationem secretorum.

[73122] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 13 Et ponit aliud exemplum quantum ad facta: sicut sagittator qui vult monstrare discipulo suo qualiter sit sagittandum, et mittit aliquid, scilicet telum; talis etiam nescit quid facit, quia nescit se dimittere telum. Deinde ponit exemplum de ignorantia eius quod est circa quid: sicut si aliquis filium suum credat esse hostem qui impugnet domum eius et interficiat eum. Sicut quaedam mulier dicta Meropes interfecit filium suum; et sic patet quod in tali facto scit homo quid facit, quia scit se interficere, sed nescit circa quid, quia nescit se interficere filium.

[73123] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 14 Postea ponit exemplum de ignorantia instrumenti; sicut si aliquis in hastiludio utatur hasta lanceata, quam putat esse rotundatam, scilicet per amotionem ferri; vel si quis aestimet lapidem quo utitur esse pumicem.

[73124] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 15 Ulterius autem ponit exemplum de ignorantia finis. Et dicit quod si aliquis medicus vel minutor percutiens hominem propter salutem corporalem, vel magister propter salutem spiritualem, occidat, iste habet ignorantiam finis; non quidem eius quem intendebat, sed eius qui ex opere consequitur. Ignorabat enim quod opus eius ad talem finem perveniret.

[73125] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 16 Ultimo autem ponit exemplum de ignorantia modi actionis; puta cum aliquis aestimat se leviter ducere manum ad ostendendum alicui qualiter sit percutiendum, sicut faciunt pugiles, et fortiter percutiat; talis enim ignoranter fortiter percutit.

[73126] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 17 Deinde cum dicit: circa omnia utique haec etc., ostendit quomodo praedictorum ignorantia involuntarium causat. Et primo dicit quod, cum ignorantia possit esse circa quodlibet praedictorum quinque quae concurrunt ad operationem, ille videtur nolens sive involuntarius operari qui ignorat aliquod praedictorum. Non autem aequaliter quantum ad omnia; sed praecipue si sit ignorantia in principalissimis circumstantiis.

[73127] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 18 Secundo ibi: principalissima autem etc., manifestat quae sunt principalissimae circumstantiae. Et dicit quod principalissimae circumstantiae esse videntur in quibus est operatio, idest obiectum sive materia actus. Et cuius gratia, idest finis. Quia actus specificantur secundum obiecta. Sicut autem materia est obiectum exterioris actus, ita finis est obiectum interioris actus voluntatis.

[73128] Sententia Ethic., lib. 3 l. 3 n. 19 Tertio ibi: secundum talem utique ignorantiam etc., ostendit quod ignorantia horum non sufficit ad involuntarium. Et dicit quod cum involuntarium dicatur secundum praedictorum ignorantiam, adhuc requiritur ad involuntarium quod operatio sit cum tristitia et poenitudine, ut supra dictum est.


Lectio 4

[73129] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 1 Existente autem involuntario et cetera. Postquam philosophus determinavit de involuntario, hic determinat de voluntario. Et primo ostendit quid sit voluntarium. Secundo excludit circa hoc quemdam errorem, ibi, forsitan enim non bene dicitur et cetera. Circa primum considerandum est quod, quamvis involuntarium videatur dici secundum remotionem voluntarii, tamen, si ad causas respiciamus, voluntarium dicitur aliquid per remotionem eorum quae causant involuntarium, scilicet violentiae et ignorantiae; et quia unumquodque cognoscitur per suam causam, ideo definitionem voluntarii tradit removendo causas involuntarii. Et dicit quod, cum involuntarium sit quod fit propter vim illatam et propter ignorantiam, ut supra dictum est, voluntarium videtur esse cuius principium est in ipso operante. Et sic excluditur violentia; ita tamen quod ipse operans sciat singulares circumstantias quae concurrunt ad operationem. Et per hoc excluditur ignorantia quae causat involuntarium.

[73130] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit forsitan enim etc., excludit quemdam errorem. Et primo ponit ipsum. Quidam enim putabant quod non omne illud cuius principium est intra, etiam cum scientia circumstantiarum, est voluntarium; potest enim contingere quod illud principium quod est intra non sit appetitus rationalis qui dicitur voluntas a qua denominatur voluntarium, sed aliqua passio appetitus sensitivi, puta ira vel concupiscentia vel aliquid aliud huiusmodi; quod philosophus dicit non esse bene dictum. Et est notandum quod, quia passiones appetitus sensitivi excitantur a rebus exterioribus apprehensis per sensum, hic error eiusdem rationis esse videtur cum eo quem supra removit, secundum quem dicebatur quod res exteriores inferunt violentiam. Sed illud fuit ibi dicendum ubi agebatur de violento cuius principium est extra. Hoc autem est hic agendum ubi agitur de voluntario cuius principium est intra; nam passiones intra nos sunt.

[73131] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 3 Secundo ibi: primum quidem enim etc., improbat praedictam opinionem quinque rationibus. Quarum prima talis est. Quaecumque operantur bruta animalia et etiam pueri, operantur secundum passionem appetitus sensitivi: non autem secundum appetitum intellectivum, quia carent usu rationis. Si ergo quae per iram et concupiscentiam et alias passiones appetitus sensitivi fiunt, essent involuntaria, sequeretur quod neque bruta animalia neque pueri voluntarie operarentur. Dicuntur autem voluntarie operari, non quia operentur ex voluntate, sed quia proprio motu sponte agunt, ita quod a nullo exteriori moventur. Hoc enim dicimus esse voluntarium quod quis sponte et proprio motu operatur. Ea ergo quae propter iram vel concupiscentiam fiunt, sunt voluntaria.

[73132] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 4 Secundam rationem ponit ibi deinde utrum nihil et cetera. Quae talis est. Si ea quae fiunt propter iram vel concupiscentiam non sunt voluntaria: aut hoc est universaliter verum aut hoc est verum in malis, non autem in bonis, ut scilicet bona, quae quis facit ex passione voluntarie faciat, mala autem non voluntarie. Quod forte ideo dicebant quia bona concordant rationi, cui mala contrariantur. Voluntas autem in ratione est. Sed hoc secundum videtur esse ridiculosum: cum sit una causa omnium quae homo facit, sive sint bona sive mala: scilicet voluntas. Non enim quantumcumque ira vel concupiscentia increscat, homo prorumpit ad agendum nisi adveniat consensus rationabilis appetitus. Similiter etiam inconveniens videtur primum, scilicet quod aliquis dicat non voluntaria bona, quae oportet appetere etiam secundum passionem. Nam ad ea quae oportet appetere ratio per voluntatem inducit. Oportet autem in quibusdam irasci, puta ad coercendum peccata. Et similiter oportet concupiscere quaedam, puta sanitatem vel disciplinam. Relinquitur ergo falsum esse, quod ea quae propter passionem fiunt, non sint voluntaria.

[73133] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 5 Tertiam rationem ponit ibi videntur autem involuntaria et cetera. Quae talis est. Involuntaria sunt cum tristitia. Sed illa quae fiunt secundum concupiscentiam, fiunt cum delectatione. Non ergo sunt involuntaria.

[73134] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 6 Quartam rationem ponit ibi adhuc autem quid differunt et cetera. Quae talis est. Sicut supra habitum est, peccata quae sunt voluntaria sunt vituperabilia et fugienda. Quod non potest dici de involuntariis; quia neque potest ea homo fugere neque propter ea vituperatur. Sed sicut peccata quae fiunt secundum cogitationem, idest per deliberationem, sunt fugienda et vituperabilia, ita etiam peccata quae fiunt propter iram, vel aliam passionem. Potest enim homo per voluntatem passioni resistere. Unde si propter passionem aliquid turpe operetur, vituperatur. Non ergo differunt ea quae fiunt ex passione ab his quae fiunt ex deliberatione quantum ad hoc quod sint voluntaria.

[73135] Sententia Ethic., lib. 3 l. 4 n. 7 Quintam rationem ponit ibi videntur autem et cetera. Quae talis est. Passiones irrationabiles, id est appetitus sensitivi, videntur esse humanae, inquantum scilicet appetitus sensitivus potest obedire rationi, ut supra dictum est. Ergo et operationes quae sunt ab ira et concupiscentia et aliis passionibus, sunt humanae. Sed nulla operatio involuntaria est humana. Non enim attribuuntur homini quae operatur involuntarius, neque ad laudem, neque ad vituperium. Inconveniens ergo est dicere quod ea quae fiunt ex passione sint involuntaria.


Lectio 5

[73136] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 1 Determinatis autem voluntario et cetera. Postquam philosophus determinavit de voluntario et involuntario, hic determinat de electione. Et primo determinat de ipsa electione. Secundo de consilio quod in definitione electionis ponitur, ibi, consiliantur autem utrum de omnibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ad praesentem doctrinam pertinet considerare de electione. Secundo inquirit quid sit electio, ibi: electio utique voluntarium et cetera. Dicit ergo primo, quod postquam determinatum est de voluntario et involuntario, consequens est quod pertranseunter de electione determinetur, quia videlicet breviter proponit ea quae sunt necessaria ad considerandum de electione. Quod autem ad hanc doctrinam pertineat de electione determinare, probat per hoc quod electio maxime videtur esse propria virtuti, de qua ad praesens principaliter intenditur.

[73137] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 2 Et huius ratio manifestatur ex hoc quod cum ex habitu virtutis procedat et interior electio et exterior operatio, mores virtuosi vel etiam vitiosi magis diiudicantur ex electione quam ex operationibus exterioribus; omnis enim virtuosus eligit bonum; sed quandoque non operatur propter aliquod exterius impedimentum. Et vitiosus quandoque operatur opus virtutis, non tamen ex electione virtuosa, sed ex timore, vel propter aliquem inconvenientem finem, puta propter inanem gloriam, vel propter aliquid aliud huiusmodi: unde patet quod ad praesentem intentionem pertinet considerare de electione.

[73138] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit: electio utique etc., ostendit quid sit electio. Et primo inquirit genus eius. Secundo differentias ipsius, ibi, dicentes autem ipsam et cetera. Tertio concludit definitionem eius, ibi: quid igitur vel quale quid et cetera. Genus autem electionis est voluntarium, quia praedicatur universaliter de electione et est in plus. Unde dicit primo quod omnis electio est quiddam voluntarium, non autem omnino sunt idem electio et voluntarium, sed voluntarium est in plus. Quod probat duplici ratione.

[73139] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 4 Quarum primam ponit ibi, voluntario quidem enim et cetera. Quae talis est. Pueri et alia animalia communicant ipso voluntario, inquantum scilicet proprio motu aliquid sponte operantur, ut supra dictum est. Non autem communicant electione, quia non operantur ex deliberatione, quod requiritur ad electionem: ergo voluntarium est in plus quam electio.

[73140] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 5 Secundam rationem ponit ibi, et repentina et cetera. Quae talis est. Ea quae repente facimus, dicimus esse voluntaria, quia scilicet principium eorum in nobis est; non autem dicuntur esse secundum electionem, quia scilicet non fiunt ex deliberatione. Ergo voluntarium est in plus quam electio.

[73141] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit: dicentes autem ipsam etc., investigat differentias electionis, probando scilicet eam differre ab his cum quibus videtur convenire. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, non enim commune, et cetera. Dicit ergo primo, quod quidam dixerunt electionem esse concupiscentiam, quia scilicet utrumque importat motum appetitus in bonum. Quidam autem posuerunt electionem esse iram, forte propter hoc quod in utroque est quidam usus rationis. Iratus enim utitur ratione, inquantum iudicat iniuriam illatam esse dignam vindicta. Quidam vero considerantes, quod electio est sine passione, attribuerunt electionem parti rationali, vel quantum ad appetitum, dicentes eam esse voluntatem, vel quantum ad apprehensionem, dicentes eam esse quamdam opinionem. Et simpliciter in his quatuor comprehenduntur omnia principia humanorum actuum: quae sunt ratio ad quam pertinet opinio, appetitus rationalis, quae est voluntas: appetitus sensitivus, qui dividitur in irascibilem, ad quam pertinet ira, et concupiscibilem, ad quam pertinet concupiscentia. Dicit autem philosophus, quod non videntur recte dicere, qui dicunt electionem esse aliquid horum.

[73142] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit: non enim commune etc., probat propositum. Et primo ostendit, quod electio non sit concupiscentia. Secundo quod non sit ira, ibi, ira autem, et cetera. Tertio, quod non sit voluntas, ibi, sed neque voluntas, et cetera. Quarto quod non sit opinio, ibi, neque iam opinio, et cetera. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum prima communis est concupiscentiae et irae, et est talis. Concupiscentia et ira communiter inveniuntur in hominibus, et in animalibus irrationabilibus. Sed in irrationabilibus non invenitur electio, ut dictum est. Ergo electio non est neque concupiscentia neque ira.

[73143] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 8 Secundam rationem ponit ibi et incontinens et cetera. Quae talis est. Si electio esset concupiscentia, quicumque operatur eligens, operaretur concupiscens, et e converso. Hoc autem est falsum. Quia incontinens operatur secundum concupiscentiam, non autem secundum electionem. Quia non immanet proprie electioni propter concupiscentiam. Continens autem e converso operatur ex electione, non autem ex concupiscentia cui per electionem resistit, ut infra in septimo patebit. Ergo electio non est idem concupiscentiae.

[73144] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 9 Tertiam rationem ponit ibi: et electioni quidem et cetera. Quae talis est. Concupiscentia contrariatur electioni, in eo scilicet qui est continens vel incontinens. Contrarium enim eligit uterque secundum rationem ei quod concupiscit secundum appetitum sensitivum. In neutro autem concupiscentia contrariatur concupiscentiae; quia tota concupiscentia utriusque ad idem tendit, scilicet ad delectabile sensus. Non est autem intelligendum, quod nulla concupiscentia contrarietur alteri concupiscentiae. Inveniuntur enim concupiscentiae contrariorum: puta cum unus concupiscit moveri, et alius quiescere. Ergo patet quod electio non est idem concupiscentiae.

[73145] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 10 Quartam rationem ponit ibi et concupiscentia quidem et cetera. Quae talis est. Concupiscentia semper est cum delectatione, scilicet propter praesentiam rei concupitae, vel cum tristitia propter eius carentiam. Ad omnem enim passionem sequitur delectatio et tristitia ut in secundo habitum est. Sed electio non est ex necessitate cum delectatione vel tristitia. Potest enim esse absque omni passione, ex solo iudicio rationis. Ergo electio non est concupiscentia.

[73146] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit: ira autem etc., ostendit quod electio non sit idem irae. Et dicit quod adhuc electio minus est ira quam concupiscentia. Quia etiam secundum apparentiam ea quae facta sunt propter iram, non videntur esse facta secundum electionem, eo quod propter velocitatem motus irae ea quae fiunt ex ira maxime sunt repentina. Quamvis enim in ira sit aliquis usus rationis, inquantum scilicet iratus incipit audire rationem iudicantem quod iniuria debet vindicari, non tamen perfecte audit eam determinantem modum et ordinem vindictae; unde ira maxime excludit deliberationem, quae requiritur ad electionem. Concupiscentia autem non ita repente operatur. Unde ea quae fiunt secundum concupiscentiam, non videntur esse remota ab electione sicut ea quae fiunt per iram.

[73147] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 12 Deinde cum dicit sed neque voluntas etc., ostendit differentiam electionis ad voluntatem. Et primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, electio quidem enim, et cetera. Tertio concludit radicem differentiae voluntatis et electionis, ibi, universaliter autem et cetera. Dicit ergo primo, quod neque etiam electio est voluntas, quamvis videatur esse propinqua voluntati. Utrumque enim pertinet ad unam potentiam; scilicet ad appetitum rationalem, qui voluntas dicitur. Sed voluntas nominat actum huius potentiae secundum quod fertur in bonum absolute. Electio autem nominat actum eiusdem potentiae relatum in bonum secundum quod pertinet ad nostram operationem, per quam in aliquod bonum ordinamur.

[73148] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 13 Deinde cum dicit: electio quidem enim etc., probat propositum tribus rationibus. Quarum prima talis est. Electio enim, quia refertur ad nostram operationem, non dicitur esse impossibilium. Et si quis dicat se eligere aliquid impossibilium, videbitur esse stultus. Sed voluntas, quia respicit bonum absolute, potest esse cuiuscumque boni, licet sit impossibile, sicut potest aliquis velle esse immortalis, quod est impossibile secundum statum huius corruptibilis vitae. Ergo electio et voluntas non sunt idem.

[73149] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 14 Secundam rationem ponit ibi et voluntas quidem est et cetera. Quae talis est. Voluntas alicuius potest esse circa ea quae non fiunt per ipsum: sicut ille qui circumspicit duellum, potest velle quod vincat aliquis ypocrita, id est simulatam gerens personam, puta qui ingreditur campum quasi pugil, cum non sit pugil, vel etiam quod vincat ille qui vere est athleta. Sed nullus eligit talia quae fiunt per alium, sed solum illa quae existimat posse fieri per ipsum. Ergo electio differt a voluntate.

[73150] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 15 Tertiam rationem ponit ibi adhuc autem voluntas et cetera. Et dicit quod voluntas magis est finis quam eius quod est ad finem. Quia ea quae sunt ad finem volumus propter finem. Propter quod autem unumquodque, illud magis. Sed electio est solum eorum quae sunt ad finem, non autem ipsius finis. Quia finis praesupponitur, ut iam praedeterminatus. Ea vero quae sunt ad finem, inquiruntur ut a nobis disponenda in finem. Sicut sanitatem, quae est finis medicationis, volumus principaliter. Sed eligimus medicinalia per quae sanemur. Et similiter volumus esse felices, quod est ultimus finis, et hoc dicimus nos velle, sed non congruit dicere quod eligamus nos esse felices. Ergo electio non est idem voluntati.

[73151] Sententia Ethic., lib. 3 l. 5 n. 16 Deinde cum dicit universaliter autem etc., ponit radicem totius differentiae, ad quam universaliter omnes praedictae differentiae referuntur. Et dicit, quod electio videtur esse circa ea quae sunt in potestate nostra. Et haec est causa quare nec est impossibilium, neque eorum quae per alios fiunt, neque finis, qui ut plurimum praestituitur nobis a natura.


Lectio 6

[73152] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 1 Neque iam opinio utique erit et cetera. Postquam philosophus ostendit quod electio non est idem neque concupiscentiae neque irae, quae pertinent ad appetitum sensitivum, neque etiam voluntati quae pertinet ad appetitum rationalem, hic ostendit quod non est idem opinioni quae pertinet ad ipsam rationem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod electio non est idem cuilibet opinioni. Secundo, quod non est idem specialiter opinioni quae est de operandis a nobis ibi sed neque cuidam, et cetera. Tertio movet quamdam dubitationem, quam insolutam relinquit, ibi, si autem praesit opinio et cetera. Dicit ergo primo, quod secundum praedicta apparet, quod electio non est idem quod opinio universaliter sumpta: et hoc probat duabus rationibus. Quarum prima talis est. Opinio potest esse circa omnia et non minus circa necessaria et impossibilia quam circa ea quae sunt in potestate nostra. Sed electio est solum circa ea quae sunt in nobis, ut dictum est. Ergo electio non est idem opinioni.

[73153] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 2 Secundam rationem ponit ibi, et falso et vero et cetera. Quae talis est. Ea quae diversis differentiis dividuntur, differunt, nec sunt idem. Sed opinio dividitur vero et falso, quia pertinet ad vim cognitivam, cuius obiectum est verum, non autem dividitur bono et malo quibus dividitur electio, quae pertinet ad vim appetitivam, cuius obiectum est bonum. Et ex hoc concludit, quod electio non est idem opinioni universaliter acceptae. Et hoc est adeo manifestum, quod nullus contrarium dicit.

[73154] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit: sed neque cuidam etc., ostendit quod electio non est idem cuidam opinioni, quae scilicet est de his quae cadunt sub nostra operatione. Et hoc ostendit quinque rationibus. Quarum prima talis est. Ex hoc quod eligimus bona vel mala dicimur quales quidam, id est boni vel mali, non autem ex hoc quod opinamur bona vel mala, sive vera vel falsa, dicimur boni vel mali. Ergo electio non est idem opinioni quae est de eligibilibus.

[73155] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 4 Huius autem differentiae ratio est quia bonus vel malus dicitur aliquis non secundum potentiam, sed secundum actum, ut habetur in IX metaphysicae, id est non ex hoc quod est potens bene operari, sed ex hoc quod bene operatur: ex hoc autem, quod homo est perfectus secundum intellectum fit homo potens bene operari, non autem bene operans, sicut ille qui habet habitum grammaticae ex hoc ipso est potens loqui congrue; sed ad hoc quod congrue loquatur, requiritur quod hoc velit. Quia habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicit Commentator in tertio de anima. Unde patet, quod bona voluntas facit hominem bene operari, secundum quamcumque potentiam vel habitum rationi obedientem. Et ideo aliquis dicitur simpliciter bonus homo ex hoc, quod habet bonam voluntatem. Ex hoc autem, quod habet bonum intellectum, non dicitur bonus homo simpliciter, sed secundum quid: puta bonus grammaticus, vel bonus musicus. Et ideo, quia electio pertinet ad voluntatem, opinio autem ad intellectum, ex electione dicimur boni vel mali, non autem ex opinione.

[73156] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 5 Secundam rationem ponit ibi, et eligimus quidem et cetera. Quae talis est. Electio praecipue respicit actiones nostras. Eligimus enim quod accipiamus hoc vel fugiamus, vel quicquid est aliud quod ad actiones nostras pertinet. Sed opinio principaliter respicit res. Opinamur enim quid est hoc, puta quod est panis, vel ad quid conferat, vel qualiter sit eo utendum. Non est autem opinio principaliter circa operationes nostras, puta quod opinemur nos accipere aliquid vel fugere. Quia actiones nostrae sunt quaedam singularia contingentia, et cito transeuntia. Unde earum cognitio vel opinio, non multum quaeritur propter veritatem quae sit in eis, sed solum propter opus. Ergo electio non est idem opinioni.

[73157] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 6 Tertiam rationem ponit ibi: et electio quidem laudatur et cetera. Quae talis est. Bonum electionis in quadam rectitudine consistit, prout scilicet appetitus recte ordinat aliquid in finem. Et hoc est quod dicit, quod electio magis laudatur in hoc, quod est eius cuius oportet quasi recte, sed opinio laudatur in hoc, quod vere est alicuius. Et sic bonum et perfectio opinionis est veritas. Quorum autem sunt diversae perfectiones, et ipsa sunt diversa. Ergo electio non est idem opinioni.

[73158] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 7 Quartam rationem ponit ibi et eligimus quidem et cetera. Quae talis est. Electio est cum quadam certitudine. Illa enim eligimus, quae maxime scimus esse bona. Sed opinio est sine certitudine. Opinamur enim illa quae non multum scimus esse vera. Ergo non sunt idem.

[73159] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 8 Quintam rationem ponit ibi et videntur et cetera. Si enim opinio et electio essent idem, oporteret quod idem essent illi qui eligunt optima et qui habent veram opinionem de eis. Sed hoc patet esse falsum. Quidam enim vere opinantur in universali quid sit melius, sed propter malitiam non eligunt quod melius est, sed quod est deterius. Ergo electio et opinio non sunt idem.

[73160] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 9 Deinde cum dicit: si autem praesit etc., movet quamdam dubitationem: utrum scilicet opinio praecedat electionem, vel sequatur ad ipsam. Et dicit, quod hoc nihil differt ad propositum. Quia nunc non intendimus determinare ordinem eorum, sed solum utrum electio sit idem alicui opinioni. Sciendum tamen, quod opinio, quum pertineat ad vim cognoscitivam, per se loquendo praecedit electionem quae pertinet ad vim appetitivam, quae movetur a cognoscitiva. Per accidens tamen contingit quandoque, quod opinio sequitur electionem; puta cum aliquis ex affectu eorum quae eligit mutat opinionem quam prius habebat.

[73161] Sententia Ethic., lib. 3 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit: quid igitur etc., ostendit quid sit electio. Et dicit quod cum non sit aliquod quatuor praedictorum, oportet considerare quid sit secundum genus, vel quale quid est secundum differentiam. Et quantum ad genus videtur, quod sit voluntarium. Non tamen omne voluntarium est eligibile, ut supra dictum est, sed voluntarium praeconsiliatum. Et quod haec differentia sit addenda, manifestat per hoc, quod consilium est actus rationis, et ipsa electio oportet quod sit cum actu rationis et intellectus. Et hoc videtur subsignare, idest occulte signare ipsum nomen eius, quod signat ut aliquid prae aliis accipiatur. Hoc autem pertinet ad rationem conferentem, ut unum aliis praeferatur.


Lectio 7

[73162] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 1 Consiliantur autem utrum de omnibus et cetera. Postquam philosophus determinavit de electione, hic determinat de consilio. Et primo de consilio secundum se. Secundo per comparationem ad electionem, ibi consiliabile autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit de quibus debeat esse consilium. Secundo determinat de modo et ordine consiliandi, ibi, consiliamur autem non de finibus, et cetera. Circa primum duo facit; primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, de aeternis autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem, quam tractare intendit. Et est quaestio, utrum homines consilientur de omnibus rebus, ita quod unumquodque sit consiliabile, aut quaedam sint de quibus non est consilium.

[73163] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 2 Secundo ibi dicendum autem forsitan etc., exponit propositam quaestionem. Et dicit quod non dicitur illud consiliabile, de quo quandoque consiliatur aliquis insipiens, qui scilicet habet usum rationis, sed perversum; vel insanus, qui totaliter usu rationis caret. Sed illud vere dicitur consiliabile de quo consiliantur homines habentes intellectum recte dispositum. Tales enim non consiliantur nisi de rebus, quae in natura sua talia sunt ut de eis consilium haberi debeat, quae proprie dicuntur consiliabilia; insipientes autem quandoque consiliantur etiam de his, quae in natura sua sunt talia ut de eis consilium haberi non debeat.

[73164] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit: de aeternis autem etc., ostendit de quibus sit consilium. Et primo distinguendo res secundum causas secundo distinguendo eas secundum artes quascumque, ibi, et quidem circa certas etc.; tertio distinguendo eas secundum ipsarum rerum conditiones, ibi, consiliari autem oportet, et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit de quibus non sit consilium. Secundo concludit de quibus sit ibi, consiliamur autem, etc.; tertio ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi, haec autem et sunt reliqua, et cetera. Circa primum quinque facit. Primo dicit quod nullus consiliatur de aeternis, idest de his quae semper sunt et sine motu. Huiusmodi autem sunt, vel illa quorum substantiae motui non subduntur, sicut substantiae separatae, et ipsa mundi universitas. Vel etiam ea quae, etsi secundum esse sint in materia mobili, tamen secundum rationem ab huiusmodi materia abstrahuntur, sicut sunt mathematica. Unde ponit exemplum de diametro quadrati, et costa idest latere eius, de quibus nullus consiliatur an sint commensurabiles.

[73165] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 4 Secundo ibi: sed neque de his etc., dicit quod etiam nullus consiliatur de his quae etsi moveantur, motus tamen eorum semper est uniformis; sive uniformitas motus eorum sit ex necessitate non propter aliquam aliam causam sicut ea quae sunt necessaria per seipsa, sive hoc sit per naturam corporum mobilium, sive hoc sit propter aliquam causam separatam, prout ponuntur substantiae immateriales, moventes orbes caelestes, de quibus hic loquitur. Unde exemplificat de versionibus, idest de circularibus motibus solis et ortibus eius.

[73166] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 5 Tertio ibi: neque de his quae alias etc., dicit quod neque etiam est consilium de his quae in motu consistunt, et ut in pluribus eodem modo fiunt, aliquando tamen licet in paucioribus aliter accidunt; sicut sunt siccitates, quae ut frequentius accidunt in aestate, et imbres, qui ut pluries accidunt in hieme, licet quandoque aliter accidat.

[73167] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 6 Quarto ibi: neque de his quae etc., dicit quod neque consilium etiam est de his quae fiunt a fortuna, sicut de inventione thesauri. Sicut enim ea de quibus supra habitum est, non sunt ex operatione nostra, ita fortuita non possunt esse ex nostra praemeditatione, quia sunt improvisa, et praeter intentionem.

[73168] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 7 Quinto ibi: sed neque de humanis etc., dicit quod non solum homines non consiliantur de necessariis, et naturalibus, et fortuitis, sed nec etiam de omnibus rebus humanis; sicut Lacedaemonii non consiliantur qualiter Scythae, qui sunt ab eis valde remoti, optime debeant conversari. Et subiungit rationem communem respondentem omnibus praedictis, cum dicit. Non enim fiet, et cetera. Quia scilicet nihil eorum, quae scilicet sunt necessaria vel naturalia, vel fortuita, vel per alios homines facta, fit per nos.

[73169] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit consiliamur autem de his etc., dicit quasi concludens ex praemissis, de quibus sit consilium. Et dicit, quod consiliamur de operabilibus, quae in nobis, idest in nostra potestate existunt. Consilium enim ad operationem ordinatur.

[73170] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit: haec autem sunt etc., ostendit hoc sequi ex praemissis: quia scilicet praeter praemissa, de quibus dictum est quod non est consilium, ista sola sunt reliqua, scilicet ea quae sunt in nobis, de quibus dicimus esse consilium. Et hoc probat dividendo causas. Videntur enim esse quatuor causae rerum, scilicet natura, quae est principium motus, sive eorum quae semper eodem modo moventur, sive eorum quae ut in pluribus uniformitatem motus servant; et necessitas, quae est causa eorum, quae semper eodem modo sunt sine motu. Et fortuna, quae est causa per accidens, praeter intentionem agens, sub qua etiam comprehenditur casus. Et praeter has causas adhuc est causa intellectus, et quicquid est aliud, quod producit id quod per hominem fit; sicut voluntas et sensus, et alia huiusmodi principia. Et haec causa diversificatur secundum diversos homines; ita quod singuli homines consiliantur de his operabilibus quae possunt fieri per ipsos, ex quo de his quae per alias causas fiunt, consilium non est, ut dictum est.

[73171] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit: et quidem circa certas etc., ostendit de quibus potest esse consilium secundum diversas artes operativas secundum quas operamur ea quae in nobis sunt. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit circa quas artes sit consilium, et circa quas non. Et dicit quod circa illas operativas disciplinas quae habent certos modos operandi et sunt per se sufficientes, ita scilicet quod effectus operis earum non dependet ex eventu alicuius extrinseci, circa has inquam artes non est consilium, sicut de litteris conscribendis. Et huius ratio est quia non consiliamur nisi in dubiis. Non est autem dubium qualiter debeat scribi, quia certus est modus scribendi et non dependet effectus Scripturae nisi ex arte et manu scribentis. Sed de his est consilium quaecumque fiunt per nos, id est in quibus oportet per nos determinari qualiter fiant, quia non sunt in se certa et determinata.

[73172] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 11 Secundo ibi: non similiter autem etc., ostendit quod de his non eodem modo est consilium; sed de quibusdam magis et de quibusdam minus. Et primo ostendit hanc differentiam inter artes operativas adinvicem. Et dicit quod non semper de his quae per nos determinantur, similiter, idest aequali dubitatione consiliamur, sed de quibusdam magis, quae sunt minus determinata et in quibus plura exteriora oportet considerare: sicut in arte medicinali, in qua oportet attendere ad virtutem naturae eius qui sanatur, et in negotiativa, in qua oportet attendere ad necessitates hominum et abundantiam rerum venalium, et in gubernativa in qua oportet attendere ad flatus ventorum; et in his magis consiliamur quam in arte gignastica, id est luctativa vel exercitativa, quae magis habet certos et determinatos modos, quanto praedictae artes sunt minus certae. Et idem intelligendum est in aliis artibus.

[73173] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 12 Secundo ibi: magis autem etc., ostendit differentiam quantum ad necessitatem consilii inter artes operativas et scientias speculativas. Et dicit quod magis necesse habemus consiliari circa artes, scilicet operativas, quam circa disciplinas, scilicet speculativas: in quibus non est consilium quantum ad ea de quibus sunt, quia huiusmodi sunt ex necessitate vel ex natura, sed quantum ad usum earum, ut puta quomodo vel quo ordine sit in eis procedendum. In quo tamen minus est necesse consiliari quam in scientiis practicis, circa quas magis dubitamus propter magnam varietatem quae in istis artibus accidit.

[73174] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 13 Deinde cum dicit: consiliari autem oportet etc., ostendit de quibus debeat esse consilium, considerando conditiones ipsarum rerum. Et circa hoc ponit tres conditiones rerum de quibus est consilium. Et primo dicit quod oportet consiliari de his quae saepius accidunt. Tamen quia possunt aliter evenire, incertum est qualiter contingent. Si quis enim vellet in consilium deducere ea quae rarissime accidunt, puta si pons lapideus per quem transeundum est, cadat, nunquam homo aliquid operaretur.

[73175] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 14 Secundo ibi: et in quibus etc., dicit quod oportet consiliari de illis in quibus non est determinatum qualiter oporteat agere. Iudex enim non consiliatur qualiter debeat sententiare in his quae sunt lege statuta, sed forte in casibus in quibus non est aliquid lege determinatum.

[73176] Sententia Ethic., lib. 3 l. 7 n. 15 Tertio ibi: consiliatores autem etc., dicit quod assumimus nobis alios ad consiliandum in rebus magnis, quasi non credentes nobis ipsis ut simus sufficientes ad discernendum quid oporteat nos facere. Et sic patet quod consilium non debet esse de minimis quibuscumque, sed de rebus magnis.


Lectio 8

[73177] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 1 Consiliamur autem non de finibus et cetera. Postquam philosophus ostendit de quibus sit consilium, hic determinat de modo et ordine consiliandi. Et quia consilium est quaedam inquisitio, circa hoc tria facit. Primo ostendit modum consiliativae inquisitionis. Secundo effectum eius, ibi, et si quidem impossibile etc.; tertio ostendit huius inquisitionis terminum, ibi, videtur autem quemadmodum et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit modum consiliandi; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, qui enim consiliatur et cetera. Cum autem consilium sit quaedam inquisitio practica de operabilibus; necesse est quod sicut in inquisitione speculativa supponuntur principia et quaedam alia inquiruntur, ita etiam et in consilio fiat. Unde primo ostendit quid supponitur in consilio. Secundo quid in consilio quaeratur, ibi, sed ponentes finem et cetera.

[73178] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 2 Est autem considerandum quod in operabilibus finis est sicut principium; quia ex fine dependet necessitas operabilium, ut dicitur in II physicorum; et ideo in consiliis oportet finem supponere. Et hoc est quod dicit quod non consiliamur de finibus, sed de his quae sunt ad fines; sicut in speculativis non inquiritur de principiis, sed de conclusionibus. Hoc autem quod dixerat manifestat per exempla: quia scilicet medicus non consiliatur an debeat sanare infirmum, sed hoc supponit quasi finem; nec etiam rhetor consiliatur si debeat persuadere, sed hoc intendit quasi finem. Nec etiam politicus, idest rector civitatis consiliatur an debeat facere pacem quae se habet ad civitatem sicut sanitas ad corpus hominis, quae consistit in convenientia humorum sicut pax in convenientia voluntatum; et sic etiam nullus aliorum operantium consiliatur de fine.

[73179] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit: sed ponentes finem etc., ostendit de quibus et quomodo sit inquisitio consilii. Circa quod tria ponit. Quorum primum est quod supposito aliquo fine, prima intentio consiliantium est qualiter, idest quo motu vel actione possit perveniri ad illum finem; et per quae instrumenta oporteat moveri vel agere ad finem, puta per equum vel navem. Secunda autem intentio est quando ad finem aliquem per plura perveniri potest sive instrumenta sive actiones, per quid eorum et facilius et melius perveniatur. Et hoc pertinet ad iudicium in quo quandoque aliqui deficiunt bene se habentes in inventione viarum ad finem. Tertia autem intentio est, si contingat quod per unum solum instrumentum vel motum vel per unum optime perveniatur ad finem, ut procuretur qualiter per hoc ad finem perveniatur. Ad quod requiritur constantia et sollicitudo. Et si illud per quod est deveniendum ad finem non habeatur in promptu, oportet inquirere ulterius per quid haberi possit et similiter de illo, quousque perveniatur ad causam quae occurrit prima in operando, quae est ultima in inventione consilii.

[73180] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit: qui enim consiliatur etc., manifestat quod dixerat per similitudinem inquisitionis speculativae. Et dicit quod ideo causa quae est prima in operatione est ultima in inventione, quia ille qui consiliatur videtur inquirere, sicut dictum est, per modum resolutionis cuiusdam. Quemadmodum diagramma, id est descriptio geometrica in qua qui vult probare aliquam conclusionem oportet quod resolvat conclusionem in principia quousque pervenit ad principia prima indemonstrabilia. Omne autem consilium est quaestio, idest inquisitio quaedam, etsi non omnis quaestio, idest inquisitio, sit consilium, sicut inquisitio mathematica. Sola enim inquisitio de operabilibus est consilium. Et quia consilians resolutive inquirit, necesse est quod eius inquisitio perducatur usque ad id quod est primum in operatione, quia illud quod est ultimum in resolutione est primum in generatione sive in operatione.

[73181] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit: et si quidem etc., ostendit effectum consilii. Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam quae dicta sunt, ibi, quaeruntur autem quandoque et cetera. Dicit ergo primo, quod postquam inquisitio consilii pervenerit ad id quod oportet primum operari, si inveniant consiliantes illud esse impossibile, discedunt, idest dimittunt totum illud negotium quasi desperantes. Puta si ad negotium aliquod persequendum indiget homo pecuniis ad dandum aliquibus et non possit eas dare, oportet dimittere negotium. Si autem appareat quod sit possibile illud quod inventum est per consilium, statim incipiunt operari: quia, ut dictum est, oportet esse primum in operatione id ad quod terminatur resolutiva inquisitio consilii. Possibile autem dicitur aliquid operanti non solum secundum propriam potentiam, sed etiam secundum potentiam aliorum. Unde dicit quod possibilia sunt quae fiunt per nos, sub quibus comprehenduntur ea quae fiunt per amicos, quia ea quae fiunt per amicos aliqualiter fiunt per nos, in quantum scilicet principium horum est in nobis prout ipsi intuitu nostri hoc faciunt.

[73182] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit quaeruntur autem etc., manifestat quod dixerat; videlicet quae sunt illa inquisita quae quandoque inveniuntur impossibilia, quandoque non. Et dicit quod quandoque inquiruntur per consilium instrumenta, puta equus aut gladius. Quandoque autem necessitas, idest opportunitas eorum, id est qualiter oporteat eis uti; et ita etiam est in reliquis artibus: quod quandoque quaeritur per quid aliquid fiat, quandoque autem qualiter vel propter quid, quae pertinent ad necessitatem praedictam.

[73183] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: videtur autem, quemadmodum etc., ostendit quod sit terminus sive status in inquisitione consilii. Et hoc quidem secundum tria. Primo quidem ex parte ipsius operantis. Unde dicit quod sicut supra dictum est, homo est principium suarum operationum. Consilium autem uniuscuiusque hominis est de his quae sunt operabilia ab ipso. Et ideo quando inquisitio consilii pervenit ad id quod homo habet in sua potestate, ut faciat, ibi terminatur consilium.

[73184] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 8 Secundo ibi: operationes autem etc., ostendit quod consilium habet terminum vel statum ex parte finis. Et dicit, quod operationes omnes sunt aliorum gratia, id est finium. Unde de ipso fine non est consilium, sed de his quae sunt ad finem. Et sic patet, quod status est in inquisitione consilii et ex parte finis et ex parte agentis sicut in demonstrationibus, et in sursum et in deorsum, quasi ex parte utriusque extremi.

[73185] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 9 Tertio ibi: neque utique singularia etc., ostendit quod est status in inquisitione consilii ex parte singularium instrumentorum, quibus utimur in operationibus sicut quibusdam mediis ad perveniendum in finem. Et dicit, quod neque etiam consilium est de rebus singularibus, qualia sunt, puta, si hoc quod proponitur sit panis, vel si est digestus, idest coctus, vel confectus sicut oportet. Hoc enim discernit sensus.

[73186] Sententia Ethic., lib. 3 l. 8 n. 10 Quod autem secundum haec tria in consiliis sit status, sicut et in demonstrationibus, probat per impossibile. Quia si aliquis semper consiliaretur, deveniret hoc in infinitum, quod sub ratione non cadit, et per consequens neque sub consilio, quod est quaedam ratiocinativa inquisitio, sicut dictum est.


Lectio 9

[73187] Sententia Ethic., lib. 3 l. 9 n. 1 Consiliabile autem et eligibile et cetera. Postquam philosophus determinavit de consilio absolute, hic determinat de consilio per comparationem ad electionem. Et circa hoc duo facit. Primo comparat consilium ad electionem. Secundo ex hoc concludit quid sit electio, ibi: existente autem eligibili et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quod enim consilio, et cetera. Comparat ergo primo consilium ad electionem dupliciter. Uno quidem modo quantum ad obiectum sive materiam utriusque in quo conveniunt. Et quantum ad hoc dicit, quod idem est consiliabile et eligibile; quia videlicet, tam consilium quam electio est de his quae operamur propter finem; alio autem modo quantum ad ordinem utriusque. Et quantum ad hoc dicit, quod quando iam determinatum est aliquid per consilium, tunc primo eligitur, quasi consilio praecedente electionem.

[73188] Sententia Ethic., lib. 3 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit quod enim consilio etc., manifestat quod dixerat. Et primo quidem per rationem sumptam ex his quae supra dicta sunt de consilio. Et dicit, quod ideo determinatio consilii praecedit electionem, quia oportet, quod post inquisitionem consilii sequatur iudicium de inventis per consilium. Et tunc primo eligitur id quod prius est iudicatum. Et quod iudicium rationis consequatur inquisitionem consilii, manifestat per hoc, quod unusquisque qui inquirit consiliando qualiter debeat operari, desistit a consiliando, quando inquisitionem suam resolvendo perducit ad id quod ipse potest operari. Et si plura possit operari, quando reduxerit in antecedens, idest in id quod ei primo operandum occurrit. Et hoc est quod eligitur, id scilicet quod primo operandum occurrit. Unde relinquitur quod electio praesupponit determinationem consilii.

[73189] Sententia Ethic., lib. 3 l. 9 n. 3 Secundo ibi: manifestum autem hoc etc., probat quod dixerat, per exemplum. Et dicit, quod hoc, scilicet quod electio sequatur determinationem consilii, patet ex antiquis urbanitatibus, idest ex consuetudine antiquarum civilitatum secundum quam reges non habebant dominativam potestatem in multitudine, ut facerent omnia, prout eis videretur; sed erant rectores multitudinis ad quam pertinebat eligere ea quae a principibus consilio determinata erant. Et ideo dicit, quod antiquitus reges annunciabant plebi ea quae ipsi elegerant per determinationem sui consilii, ut scilicet plebs eligeret quod ab eis determinatum erat. Et hoc secutus fuit Homerus, inducens principes Graecorum, ea quae in consilio determinaverant plebi annunciantes.

[73190] Sententia Ethic., lib. 3 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit: existente autem etc., ostendit ex praemissis quid sit electio. Et dicit, quod cum eligibile nihil aliud sit, quam quiddam de numero eorum quae sunt in nostra potestate quod ex consilio desideratur, consequens est, quod electio nihil aliud sit, quam desiderium eorum quae sunt in nostra potestate, ex consilio proveniens. Est enim electio actus appetitus rationalis, qui dicitur voluntas. Ideo autem dixit electionem esse desiderium consiliabile, quia ex hoc quod homo consiliatur pervenit ad iudicandum ea quae sunt per consilium inventa ---, quod quidem desiderium est electio.

[73191] Sententia Ethic., lib. 3 l. 9 n. 5 Ultimo autem ostendit qualis sit praedicta diffinitio de electione data. Et dicit, quod nunc est definita electio tipo, id est figuraliter, non secundum quod est consuetum sibi determinare id quod est secundum subscriptionem, idest secundum definitionem cuius singulae partes investigantur. Sed universaliter tradita est definitio electionis. Et dictum est circa qualia sit, scilicet circa ea quae sunt in nobis. Et supra etiam dictum est, quod est eorum quae sunt ad finem, de quibus etiam est consilium.


Lectio 10

[73192] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 1 Voluntas autem quoniam quidem finis et cetera. Postquam philosophus determinavit de voluntario et electione, hic determinat de voluntate. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod manifestum est de voluntate. Secundo inducit quamdam dubitationem, ibi: videtur autem his quidem et cetera. Tertio solvit, ibi, si autem utique, et cetera. Dicit ergo primo, quod dictum est supra, quod voluntas sit ipsius finis. Et loquitur hic de voluntate secundum quod nominat actum potentiae voluntatis. Cuiuslibet enim potentiae actus denominatus ab ipsa potentia respicit id in quod potentia primo et per se tendit: sicut visio dicitur actus potentiae visivae in ordine ad visibilia. Et per hunc modum intellectus dicitur respectu primorum principiorum ad quae primo et per se comparatur intellectiva potentia; unde et voluntas dicitur proprie ipsorum finium, quos sicut principia quaedam primo et per se respicit potentia voluntatis.

[73193] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit: videtur autem etc., inducit quamdam dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo enim proponit contrarias opiniones circa voluntatem. Et dicit, quod quibusdam videtur, quod voluntas sit eius quod est per se bonum; aliis autem videtur, quod sit eius quod est apparens bonum.

[73194] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 3 Secundo ibi: contingit autem etc., improbat primam positionem. Et dicit, quod illis qui dicunt quod nihil est voluntabile, idest in quod fertur voluntas, nisi id quod est per se bonum, sequitur quod non sit voluntabile quod vult ille qui non recte vult. Quia secundum eorum positionem sequeretur, si esset voluntabile, quod esset bonum. Contingit autem quandoque, quod est malum. Non ergo semper voluntas est per se boni.

[73195] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 4 Tertio ibi: rursus autem etc., improbat secundam positionem. Et dicit, quod illis, qui dicunt quod voluntabile sit apparens bonum, sequitur, quod nihil sit secundum naturam voluntabile, sed unicuique sit voluntabile id quod sibi videtur. Diversis autem diversa videntur voluntabilia, et quandoque contraria. Sicut si non esset visibile color, sed id quod videtur color, sequeretur quod nihil esset naturaliter visibile. Hoc autem est inconveniens. Quia cuiuslibet potentiae naturalis est aliquod obiectum naturaliter determinatum. Non ergo verum est, quod voluntas sit apparentis boni.

[73196] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit: si autem utique haec etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ponit solutionem secundum quamdam distinctionem. Et dicit quod si dicta inconvenientia quae consequuntur ad ambas praedictas opiniones non acceptantur, dicendum est distinguendo, quod simpliciter et secundum veritatem voluntabile est per se bonum, sed secundum quid, id est per respectum ad hunc vel ad illum, est voluntabile id quod ei videtur bonum.

[73197] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 6 Secundo ibi: studioso quidem etc., ostendit cui conveniat utrumque membrum distinctionis praemissae. Et dicit quod studioso, id est virtuoso, est voluntabile id quod est voluntabile secundum veritatem, idest simpliciter bonum: sed pravo, id est vitioso homini, est voluntabile quod contingit, id est quicquid sit illud indeterminate, quod sibi videtur bonum. Et adhibet exemplum in corporalibus. Videmus enim, quod hominibus quorum corpora sunt bene disposita, sunt sana illa quae secundum veritatem sunt talia. Sed infirmis sunt sana quaedam alia, quae scilicet sunt temperativa malitiae complexionis eorum. Similiter etiam amara et dulcia secundum veritatem videntur illis qui habent gustum bene dispositum, et calida his qui habent tactum bene dispositum, et gravia bene diiudicant illi, qui habent virtutem corporalem bene dispositam. His enim qui sunt debiles etiam levia videntur gravia.

[73198] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 7 Tertio ibi: studiosus enim etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad virtuosos. Et dicit, quod virtuosus singula, quae pertinent ad operationes humanas, recte diiudicat et in singulis videtur ei esse bonum id quod vere est bonum. Et hoc ideo quia unicuique habitui videntur bona et delectabilia ea quae sunt ei propria, idest ea quae ei conveniunt. Habitui autem virtutis conveniunt ea quae sunt secundum veritatem bona. Quia habitus virtutis moralis definitur ex hoc quod est secundum rationem rectam; et ideo ea quae sunt secundum rationem, quae sunt simpliciter bona, videntur ei bona. Et in hoc plurimum differt studiosus ab aliis, quod in singulis operabilibus videt quid vere sit bonum, quasi existens regula et mensura omnium operabilium. Quia scilicet in eis iudicandum est aliquid bonum vel malum secundum quod ei videtur.

[73199] Sententia Ethic., lib. 3 l. 10 n. 8 Secundo ibi: multis autem etc., manifestat quod dixerat quantum ad pravos. Et dicit quod multis, scilicet pravis, deceptio in discretione boni et mali accidit praecipue propter delectationem. Ex qua contingit quod delectabile quod non est bonum desiderent tamquam bonum, et aliquid tristabile ipsis, quod in se est bonum, fugiant tamquam malum. Quia scilicet non sequuntur rationem, sed appetitum sensitivum.


Lectio 11

[73200] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 1 Existente utique et cetera. Postquam philosophus determinavit de voluntario, electione et consilio et voluntate quae sunt principia humanorum actuum, hic applicat ea quae dicta sunt ad vitia et virtutes. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, dicere autem quod nullus volens et cetera. Tertio epilogat quae dicta sunt de virtutibus, ibi, communiter quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo secundum ea quae dicta sunt ostendit virtutem esse in nobis, idest in potestate nostra. Secundo ostendit idem de malitia, ibi, similiter autem et cetera. Tertio ostendit consequentiae rationem, ibi, si autem in nobis et cetera. Dicit ergo primo, quod cum voluntas sit de fine, consilium autem et electio de his quae sunt ad finem, consequens est quod operationes quae sunt circa haec, scilicet circa ea quae sunt ad finem, sint secundum electionem, et per consequens quod sint voluntariae, quia electio voluntarium quoddam est, ut supra dictum est. Sed operationes virtutum sunt circa praedicta. Ergo sunt voluntariae. Et per consequens oportet quod etiam ipsa virtus sit voluntaria et in nobis, idest in potestate nostra existens.

[73201] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 2 Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit idem de malitia, id est de vitio virtuti opposito. Et dicit quod simili ratione etiam malitia est voluntaria et in nobis existens, quia operationes eius sunt tales. Et hoc sic probat: quia si operari est in potestate nostra, oportet etiam quod non operari sit in potestate nostra. Si enim non operari non esset in potestate nostra, impossibile esset nos non operari: ergo necesse esset nos operari: et sic operari non esset ex nobis, sed ex necessitate. Et similiter dicit quod in quibus rebus non operari est in potestate nostra, consequens est quod etiam operari sit in potestate nostra. Si enim operari non esset in potestate nostra, impossibile esset nos operari. Ergo necesse esset nos non operari: et sic non operari non esset ex nobis, sed ex necessitate.

[73202] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 3 Sic ergo dicendum est quod in quibuscumque rebus affirmatio est in nobis, et negatio, et e converso. Operationes autem virtutum et vitiorum, differunt secundum affirmationem et negationem. Puta si honorare parentes est bonum et actus virtutis, non honorare parentes est malum et ad vitium pertinens. Et si non furari pertinet ad virtutem, furari pertinet ad vitium. Unde consequens est quod si operatio virtutum est in nobis, ut probatum est, quod etiam operatio vitii sit in nobis. Et ita per consequens ipsum vitium erit in nobis, id est in potestate nostra.

[73203] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit: si autem in nobis etc., assignat rationem praedictae consequentiae: scilicet quod si operationes sint in nobis, quod et habitus sint in nobis. Et dicit quod si in potestate nostra est operari vel non operari bona vel mala, ut nunc ostensum est, quum per hoc quod homo operatur vel non operatur bonum vel malum, fiat bonus vel malus, ut in secundo ostensum est, consequens est quod in potestate nostra sit esse decentes, id est bonos secundum habitum virtutis, et pravos secundum habitum vitii.

[73204] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit: dicere autem quod nullus etc., excludit errorem circa praedicta. Et primo excludit ipsum errorem. Secundo radices eius, ibi, sed forsitan talis et cetera. Circa primum tria facit: primo proponit erroris exclusionem. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi, vel in nunc dictis et cetera. Tertio determinat veritatem, ibi, si autem haec videntur et cetera. Circa primum considerandum est, quod quidam dixerunt quod nullus est malus volens, neque aliquis est beatus vel bonus nolens; quod ideo dicebant quia voluntas per se tendit in bonum. Nam bonum est quod omnia appetunt, et per consequens voluntas per se refugit malum. Dicit ergo quod unum horum verisimiliter apparet esse mendacium, scilicet quod nullus sit malus volens, quia malitia est quiddam voluntarium; alterum autem videtur esse verum, scilicet quod nullus sit beatus vel bonus nolens.

[73205] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit vel in nunc dictis etc., movet dubitationem circa praedicta. Si enim verum est quod actiones virtutum et vitiorum sint voluntariae, et per consequens virtus et malitia, planum est verum esse quod nunc dictum est. Sed numquid est aliquis qui credat esse dubitandum de praedictis, ita quod dicat hominem non esse principium suorum operum neque genitorem per modum quo pater est principium filiorum? Quasi dicat: mirum est si aliquis hoc dicat.

[73206] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit: si autem haec videntur etc., confirmat veritatem. Et primo per rationem. Secundo per signa, ibi, his autem videntur et cetera. Dicit ergo primo quod, si haec, scilicet consilium et electio et voluntas, quae sunt in potestate nostra, videntur esse principia operationum nostrarum, et non possumus reducere operationes nostras in alia principia nisi in ea quae sunt in potestate nostra, scilicet consilium et electio, consequens est quod etiam operationes nostrae bonae vel malae sint in potestate nostra. Quia illa quorum principia sunt in potestate nostra, et ipsa sunt in potestate nostra, et sunt voluntaria.

[73207] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit: his autem videntur etc., manifestat propositum per signa. Et primo in his quae manifeste sunt voluntaria. Secundo in his quae videntur aliquid de involuntario habere, ibi, etenim in ipso ignorare et cetera. Dicit ergo primo, quod his quae dicta sunt, scilicet quod operationes virtutum et vitiorum sint in nobis, videntur attestari propria quae fiunt a singulis privatis personis. Quilibet enim paterfamilias punit filium vel servum male agentem. Et similiter attestantur ea quae fiunt a legislatoribus qui habent curam reipublicae; ipsi enim puniunt levius vel cruciant gravius eos qui operantur mala, dum tamen non faciant hoc per violentiam vel propter ignorantiam, cuius scilicet ignorantiae ipsi non sunt causa. Si enim per vim aut ignorantiam operarentur, non essent eorum opera voluntaria, ut ex supradictis patet. Unde manifestum est quod puniunt eos tamquam voluntarie operantes.

[73208] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 9 Et similiter honorant operantes bona voluntarie: quasi per honores provocantes bonos ad bona et per poenas prohibentes malos a malis. Nullus autem provocat aliquem ad operandum ea quae non sunt in potestate nostra neque voluntaria. Quia in talibus suasio ante opus est omnino inutilis. Sicut si aliquis suadeat alicui ut in aestate non calefiat vel in infirmitate non doleat vel subtractis cibis non esuriat, vel si aliquid aliud est tale quod non sit in potestate nostra, quia nihil minus propter suasionem pateremur haec. Si ergo non provocamur ad ea quae non sunt in nobis, provocamur autem ad faciendum bona et vitandum mala, consequens est quod ista sint in nobis.

[73209] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit: et enim in ipso ignorare etc., manifestat idem in his quae videntur habere aliquid de involuntario. Ignorantia autem involuntarium causat, ut supra dictum est: si tamen nos simus ignorantiae causa, erit ignorantia voluntaria, et pro ea puniemur. Est autem aliquis causa ignorantiae dupliciter. Uno modo directe aliquid agendo; sicut patet de his qui se inebriant, et ex hoc redduntur ignorantes; qui dupliciter sunt increpandi, primo quidem quia se inebriaverunt. Secundo quia ex ebrietate aliquod peccatum fecerunt. Principium enim ebrietatis est in potestate ipsius hominis, quia homo est dominus eius, quod non inebrietur, idest in sua potestate hoc habet: ebrietas autem est causa ignorantiae et sic per consequens homo est ignorantiae causa.

[73210] Sententia Ethic., lib. 3 l. 11 n. 11 Alio autem modo est homo causa ignorantiae indirecte per hoc quod non agit illud quod agere debet; et propter hoc ignorantia eorum quae scire tenetur et potest, reputatur voluntaria, et pro ea homines puniuntur, et hoc est quod dicit quod legislatores puniunt ignorantes ea quae sunt lege statuta, quae omnes scire oportet, sicut quod non est furandum; et non sunt difficilia, sicut subtilitates iuris quas non tenentur omnes scire, quia nec possent. Et idem etiam est in aliis quaecumque homines videntur ignorare propter negligentiam; quia in potestate eorum erat ut non ignorarent; sunt enim domini, id est in potestate sua habentes, ut sint diligentes et non negligentes.


Lectio 12

[73211] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 1 Sed forsitan talis aliquis et cetera. Postquam philosophus exclusit errorem dicentium quod nullus est voluntarie malus, hic excludit radices huius erroris. Et primo quidem quantum ad interiorem dispositionem ex qua posset aliquis (se) inclinari ad malum praeter suam voluntatem. Secundo quantum ad vim apprehensivam per quam aliquid iudicatur bonum vel malum, ibi. Si autem quis dicat et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit id cui posset aliquis inniti ad sustinendum errorem praedictum. Secundo hoc improbat, ibi: sed eius quod est tales fieri et cetera. Dixerat autem supra philosophus quod in hominis potestate est quod aliquis sit diligens vel negligens circa aliquid. Sed hoc posset aliquis negare, dicens quod aliquis naturaliter talis est ut non sit diligens. Sicut videmus phlegmaticos naturaliter esse pigros, cholericos autem iracundos, melancholicos tristes et sanguineos iucundos. Et secundum hoc sequitur quod non sit in potestate hominis quod sit diligens.

[73212] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit: sed eius quod est tales fieri etc., excludit quod dictum est. Ad cuius evidentiam considerandum est quod aliquis potest dici aliqualis dupliciter. Uno modo secundum dispositionem corporalem sive consequentem corporis complexionem, sive consequentem impressionem caelestium corporum: et ex huiusmodi dispositione non potest immediate immutari intellectus vel voluntas quae sunt penitus incorporeae potentiae non utentes organo corporeo, ut patet per philosophum in tertio de anima. Potest autem per huiusmodi dispositionem sequi aliqua immutatio ex parte appetitus sensitivi qui utitur corporeo organo, cuius motus sunt animae passiones. Et secundum hoc ex huiusmodi dispositione nihil amplius movetur ratio et voluntas quae sunt principia humanorum actuum, quam ex passionibus animae, de quibus supra in I dictum est quod sint suasibiles ratione. Alia autem est dispositio ex parte animae: quae quidem est habitus ex quo inclinatur voluntas vel ratio in operatione.

[73213] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 3 Et ideo philosophus, praetermissis dispositionibus vel qualitatibus corporalibus, agit de sola dispositione habituum. Circa hoc ergo duo facit: primo enim ostendit quod habitus animae secundum quos aliquis est negligens vel iniustus, sunt voluntarii ex hoc quod propter eos aliquis increpatur; secundo ostendit quod etiam defectus corporales qui sunt increpabiles sunt voluntariae, ibi: non solum autem animae malitiae et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod habitus animae sunt voluntarii quantum ad eorum generationem. Secundo ostendit quod non sunt voluntarii postquam iam eorum generatio est completa. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quae enim circa singula et cetera.

[73214] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 4 Est autem considerandum quod habitus mali differunt, sicut et actus mali. Quidam enim sunt mali habitus ex eo quod retrahunt a bene agendo; et quantum ad huiusmodi habitus dicit quod ipsi homines sibiipsis sunt causa, ut fiant tales, idest non diligentes ad bene operandum, per hoc quod vivunt remisse, idest absque conatu ad bonas operationes. Alii autem habitus mali sunt per quos aliquis inclinatur ad male agendum; sive hoc sit, in nocumentum aliorum, sive in propriam deordinationem. Et quantum ad hoc dicit quod homines sibiipsis sunt causa quod sint iniusti, in quantum mala faciunt aliis, et incontinentes inquantum vitam suam ducunt in superfluis potibus et in aliis huiusmodi quae ad delectabilia tactus pertinent.

[73215] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit quae enim circa singula etc., probat propositum. Et primo per similitudinem in aliis. Videmus enim quod in singulis operationes faciunt tales, id est dispositos ad similia operanda. Et istud manifestum est ex illis qui student et operam dant ad quodcumque exercitium, puta luctae vel militiae, aut quamcumque operationem. Omnes enim ex hoc quod operantur multoties fiunt tales, ut possint similia perfecte facere. Cum ergo hoc videamus contingere in omnibus, hoc videtur esse hominis quasi sensu carentis, quod ignoret ex operationibus habitus generari.

[73216] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 6 Secundo ibi: adhuc autem irrationabile etc., ostendit idem ratione sumpta ex ordine actus ad habitum. Si enim aliquis vult aliquam causam ex qua scit sequi talem effectum, consequens est quod velit illum effectum. Et quamvis forte non velit illum effectum secundum se, potius tamen vult illum effectum esse quam causa non sit. Sicut si aliquis velit ambulare in aestu, praesciens se sudaturum, consequens est quod velit sudare. Quamvis enim hoc secundum se non velit, vult tamen potius sudorem pati quam ab itinere abstinere. Nihil enim prohibet aliquid non esse secundum se voluntarium quod tamen est voluntarium propter aliud, sicut potio amara propter sanitatem. Aliter autem esset si homo nesciret quod talis effectus sequeretur ex tali causa. Puta si aliquis ambulans in via, incidit in latrones, non efficitur hoc voluntarium, quia non fuit praescitum. Manifestum est autem quod homines iniusta facientes fiunt iniusti, et stupra committentes fiunt incontinentes. Ergo irrationabile est quod aliquis velit iniusta facere et non velit esse iniustus, aut velit stupra committere et non velit esse incontinens. Sed manifestum est quod, si non ignorans operatur voluntarie illa ex quibus sequitur quod sit iniustus, voluntarie erit iniustus.

[73217] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 7 Deinde cum dicit: non tamen si velit etc., ostendit quod habitus mali non subiacent voluntati omnino, postquam sunt generati. Et dicit quod non ideo, quia voluntarie fit aliquis iniustus, quandocumque volet desinet esse iniustus et fiet iustus. Et hoc probat per simile in dispositionibus corporalibus. Si enim sit aliquis qui quum sanus esset, volens in aegritudinem incidit per hoc quod vivit incontinenter, utendo scilicet immoderato cibo et potu et non obediendo medicis, a principio inerat in eius potestate non aegrotare; sed postquam emisit actionem, sumpto scilicet iam superfluo aut nocivo cibo, non adhuc est in potestate eius ut non aegrotet. Sicut ille qui proiecit lapidem potest, non proiicere: non tamen in potestate eius est quod resumat quando proiecerit, et tamen dicimus quod emittere vel proiicere lapidem sit in hominis potestate, quia a principio sic erat. Sic etiam est et de habitibus vitiorum: quia a principio in potestate hominis est quod non fiat iniustus vel incontinens. Unde dicimus quod homines volentes sunt iniusti et incontinentes: quamvis postquam facti sunt tales, non adhuc sit hoc in eorum potestate, ut scilicet statim desinant esse iniusti vel incontinentes; sed ad hoc requiritur magnum studium et exercitium.

[73218] Sententia Ethic., lib. 3 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit: non solum autem etc., ostendit per similitudinem corporalium defectuum quod habitus vitiosi sint voluntarii. Et dicit quod non solum malitiae animae sunt voluntariae, sed in quibusdam defectus corporales. Et tales homines iuste increpamus. Nullus enim iuste increpat eos qui sunt turpes naturaliter, sed solum eos qui sunt turpes propter aliquam negligentiam debiti cultus. Et similiter se habet de debilitate aut de caecitate: nullus enim iuste improperabit ei qui est caecus a nativitate vel ex infirmitate vel ex aliqua plaga, quia hoc non est voluntarium, sed magis propter hoc homines miserentur eorum. Et sic patet quod malitiarum sive defectuum corporalium illi increpantur qui sunt in potestate nostra, non autem illi qui non sunt in nostra potestate. Unde manifestum est quod etiam in aliis, id est in his quae ad animam pertinent, malitiae, id est habitus vitiosi, qui increpantur in nostra potestate existunt.


Lectio 13

[73219] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 1 Si autem quis dicat et cetera. Postquam philosophus exclusit radicem ponentium malitiam non esse voluntariam ex parte dispositionis inclinantis appetitum, hic excludit aliam radicem ex parte virtutis cognoscitivae. Et circa hoc duo facit. Primo proponit dictam radicem. Secundo excludit eam, ibi, siquidem igitur et cetera. Circa primum, considerandum est, quod bonum movet appetitum inquantum est apprehensum. Sicut enim appetitus seu inclinatio naturalis, sequitur formam naturaliter inhaerentem, ita appetitus animalis sequitur formam apprehensam. Ad hoc igitur quod aliquid appetatur, praeexigitur quod apprehendatur ut bonum. Et inde est quod unusquisque desiderat id quod apparet sibi esse bonum.

[73220] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 2 Potest ergo aliquis dicere quod hoc non est in potestate nostra quod hoc videatur vel appareat nobis bonum quasi nos simus domini phantasiae, idest apparitionis vel visionis: sed qualis est unusquisque, talis finis videtur ei: idest tale aliquid videtur ei appetendum quasi bonum et finis. Secundum enim propriam formam est aliquid unicuique conveniens, sicut igni ferri sursum et terrae ferri ad medium. Et sic etiam videmus in animalibus quod unumquodque animal appetit aliquid tamquam bonum et finis secundum dispositionem suae naturae. Unde diversa animalia habent diversos motus et operationes, quamvis omnia animalia unius speciei habeant similes motus et operationes. In specie autem humana inveniuntur diversi habentes diversos motus et operationes. Unde aestimaverunt aliqui quod hoc esset propter diversam naturalem dispositionem propter quam videtur quidem huic hoc bonum, alii autem illud, ita quod hoc non subiaceat hominis dominio sive potestati.

[73221] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit: si quidem igitur sibi etc., excludit radicem praedictam. Et circa hoc tria facit. Primo ponit rationem removentem quod dictum est. Secundo in contrarium subdit solutionem interimentem, ibi: si autem nullus sibi causa etc.; tertio improbat eam, ibi, si utique haec sunt vera et cetera. Circa primum considerandum est, quod aliquid potest alicui bonum apparere dupliciter.

[73222] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 4 Uno modo in universali, quasi speculativa quadam consideratione. Et huiusmodi iudicium de bono non consequitur aliquam dispositionem particularem, sed universalem vim rationis syllogizantis in operabilibus sicut et in his quae sunt a natura. Sed quia operabilia sunt contingentia, non cogitur ratio ad assentiendum huic vel illi, sicut accidit in demonstrativis: sed in potestate habet homo, quod assentiat uni vel alii parti contradictionis; sicut accidit in omnibus opinabilibus et maxime circa operabilia in quibus plurima attenduntur, secundum quorum quodlibet aliquid potest iudicari bonum vel non bonum.

[73223] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 5 Alio modo potest aliquid apparere bonum alicui quasi practica cognitione per comparationem ad opus. Et de huiusmodi iudicio nunc philosophus loquitur, quod quidem potest super aliquo ferri, quod sit bonum, dupliciter. Uno modo ut aliquid videatur alicui simpliciter et secundum se bonum; et hoc videtur bonum secundum rationem finis. Alio autem modo ut videatur aliquid alicui bonum non simpliciter et secundum se, sed prout nunc.

[73224] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 6 Cum autem appetitus inclinetur in aliquid dupliciter; uno modo secundum animae passionem; alio modo secundum habitum: ex passione contingit quod aliquid iudicetur bonum prout nunc. Sicut illi qui timet submersionem, propter passionem timoris videtur bonum ut nunc, quod merces in mare proiciat, et concupiscenti quod fornicetur, sed iudicium quo homo iudicat aliquid esse bonum ut secundum se et simpliciter provenit ex inclinatione habitus, et de hoc nunc agitur. Et ideo dicit quod, cum homo aliqualiter sit causa sui habitus mali propter consuetudinem peccandi, ut ostensum est, consequens est, quod ipse etiam sit sibi causa phantasiae consequentis talem habitum, idest apparitionis qua sibi videtur hoc esse secundum se bonum.

[73225] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 7 Deinde cum dicit: si autem nullus etc., ponit responsionem adversarii interimentis quod dictum est. Et dicit quod forte aliquis ponet quod nullus est sibi causa quod male faciat, sed hoc facit unusquisque propter ignorantiam finis, inquantum scilicet aestimat optimum aliquid consequi per id quod male operatur. Quod autem aliquis desiderat debitum finem, non provenit homini propria sponte, sed oportet quod ex sua nativitate hoc ei conveniat: ut scilicet sicut homo visum exteriorem, quo homo bene iudicat colores, habet ex sua nativitate, ita etiam ex sua nativitate habeat bonam dispositionem interioris visus quo bene iudicet, et desideret id quod est secundum veritatem bonum. Et sic ille dicendus erit bonam nativitatem habens, cui praedictum iudicium bene inditum est ex sua nativitate; illa enim videtur esse perfecta et vere bona nativitas per quam homini bene et optime innascitur illud quod est maximum et optimum, et quod non potest homo alterius auxilio vel disciplina accipere; sed oportet quod tale id habeat quale inditum est sibi a natura. Ergo quod homo hoc bene habeat ex sua nativitate, duplici de causa reddit nativitatem laudabilem. Uno modo propter excellentiam huius boni. Alio modo propter impossibilitatem aliter acquirendi.

[73226] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 8 Considerandum est autem, quod haec videtur esse positio quorumdam mathematicorum ponentium quod homo in sua nativitate disponitur ex virtute caelestium corporum, ut hoc vel illud agat. Quam quidem positionem Aristoteles in libro de anima attribuit his qui non ponebant differentiam inter sensum et intellectum. Si enim aliquis dicat, sicut ibi dicitur: talis est voluntas in hominibus, qualem in die ducit pater virorum deorumque, idest caelum vel sol, consequens erit quod voluntas, et ratio in qua est voluntas, sit aliquid corporeum, sicut est sensus. Non enim est possibile, quod id quod in se est incorporeum a corpore moveatur. Et sic intellectus et voluntas habebit organum corporale et in nullo different a sensu et appetitu sensitivo. Unde et hic similitudinem ponit visus sensitivi, et visus quo rem iudicat.

[73227] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 9 Est ergo dicendum, quod ex caelestibus corporibus potest aliqua dispositio causari in corpore humano ex qua inclinatur appetitus sensitivus, cuius motus est passio animae; unde ex inclinatione caelestium corporum non habet homo inclinationem ad hoc quod iudicet aliquid esse bonum simpliciter et secundum se, sicut fit per habitum electivum virtutis et malitiae, sed ad iudicandum aliquid esse bonum ut nunc, sicut fit per passionem. Et idem est dicendum de inclinatione quae accidit ex complexione corporis. Nunc autem non agitur de iudicio quo iudicatur aliquid bonum ex passione; quia voluntas potest hoc non consequi, ut dictum est, sed de iudicio quo iudicatur aliquid esse bonum per habitum. Unde ista responsio non excludit Aristotelis rationem.

[73228] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit: si utique haec sunt vera etc., excludit praedictam responsionem ex suppositione eorum, quae adversarius supponebat. Supponebat enim adversarius quod virtus esset voluntarium, quod de malitia negabant. Et ideo, resumens ea quae praedicta sunt, quae usque huc suspenduntur, dicit, quod si ista sunt vera quae nunc dicta sunt, scilicet quod desiderium finis insit homini a natura, nulla est ratio quare magis virtus quam malitia sit voluntarium. Similis enim ratio est quod ambobus, scilicet et virtuoso et vitioso, insit finis a natura, vel qualitercumque aliter ei videatur quantum ad apprehensionem, et adiaceat quantum ad appetitum. Et quamvis operatio virtutis et vitii non solum sit circa finem, sed etiam circa ea quae sunt ad finem, sed tamen reliqua, idest ea quae sunt ad finem, homines operantur referendo ad finem non a natura, sed qualitercumque eis videtur.

[73229] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 11 Sive ergo dicatur quod finis non videtur unicuique esse talis a natura, sed apud ipsum est, idest in potestate eius, ut inhaereat tali vel tali fini, sive etiam finis sit naturalis et in reliqua operando homo fiat voluntarie virtuosus, virtus tamen erit voluntaria. Et similiter malitia: quia similiter et vitioso competit id quod est propter finem in operationibus, sicut et virtuoso, quemadmodum et similiter se habent in fine. Si ergo, sicut supra ostensum est, virtutes sunt voluntariae ex eo quod nos sumus causae habituum, ex quibus disponimur ad hoc quod talem finem nobis ponamus, sequitur quod etiam malitiae sint voluntariae, quia similis ratio est de utrisque.

[73230] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit communiter igitur etc., epilogat ea quae supra dicta sunt. Et primo ostendit quid iam dictum sit de virtutibus. Secundo quid restat dicendum. Dicit ergo primo, quod dictum est de virtutibus in communi et earum genus typo, id est figuraliter, manifestatum est, dum dictum est quod sunt medietates, quod pertinet ad genus propinquum, et quod sunt habitus, quod pertinet ad genus remotum, sub quo etiam continentur vitia. Dictum est etiam quod virtutes easdem operationes generant ex quibus causantur: dictum est etiam quod sunt in potestate nostra, et quod sequuntur rectam rationem, et quod aliter sunt voluntariae operationes quam habitus, quia nos sumus domini operationum a principio usque ad finem, dummodo sciamus singulares circumstantias, sed domini habituum non sumus nisi a principio. Postmodum autem nobis ignorantibus per singulas operationes adiicitur aliquid in generatione habituum. Sicut etiam accidit in aegritudinibus causatis ex voluntariis actibus, ut supra dictum est. Sed quia a principio erat in potestate nostra, ut sic vel non sic ageremus, propter hoc etiam ipsi habitus dicuntur voluntarii.

[73231] Sententia Ethic., lib. 3 l. 13 n. 13 Deinde cum dicit resumentes utique etc., ostendit quid restat dicendum. Et dicit quod oportet iterato resumere considerationem de virtutibus ut dicamus de unaquaque virtute quae sit, et circa qualem materiam, et qualiter operetur. Et sic etiam manifestum erit quot sunt virtutes. Et primo dicetur de fortitudine.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264