CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super I Epistolam B. Pauli ad Timotheum lectura

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87878] Super I Tim., pr. In manu Dei potestas terrae, et execrabilis omnis iniquitas gentium, et utilem rectorem suscitabit in tempore super illam. Eccli. X, 4. Haec verba materiae huius epistolae conveniunt. Prius enim instruxit Ecclesiam in his, quae ad eius unitatem pertinent, hic instruit ipsos rectores Ecclesiae, qui sunt quasi principalia membra eius. Circa quod videnda est ista instructio et utilitas. Instructio est in Deo, quia in manu Dei, et cetera. Et hoc tripliciter, quia ab ipso exoritur. Rom. XIII, 1: non est potestas nisi a Deo. Item quod secundum Deum debet regulari. Prov. VIII, 15: per me reges regnant, et conditores legum iusta decernunt. Item quia secundum Dei dispositionem, eorum potestas fundatur. Dan. II, 21: et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit. Item utilitas eorum ostenditur, quia est ad cohibendam nequitiam hominum, quia execrabilis omnis iniquitas gentium. Iusto non est lex posita. Rectores legis tripliciter debent se habere ad mala. Primo ut ea corde odio habeant. II Mach. III, 1: animo odio habentes mala, et cetera. Secundo ut prohibeant ea ne fiant. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum. Tertio ut facta puniant. Rom. XIII, 4: minister enim Dei est, vindex in iram eius qui male agit. Quarto videnda est utilitas, ibi utilem rectorem, et cetera. Et ad tria est utilis rector, quae notantur Eccli. XLIX, 17: Ioseph princeps fratrum, ut gentem sustentet per potentiam. Is. XIX, 4: et rex fortis dominabitur eorum, et cetera. Rector fratrum, dirigendo per sapientiam. Is. XXXII, 8: princeps ea quae sunt digna principe cogitabit, et cetera. Eccli. X, 24: in medio fratrum rector illorum. Stabilimentum populi, ut cohibeat ab iniustis per iustitiam, Ps. XVII, 27: tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis, et cetera. Et sic patet materia harum epistolarum, quia est ad instructionem rectorum populi fidelis, in quo quidam praeferuntur in spiritualibus, sicut praelati Ecclesiarum, quos primo instruit; quidam vero in temporalibus, quos secundo monet; et hoc in epistola ad Philemonem. Circa primum tres sunt epistolae, secundum tria quae competunt praelato, quorum primum est ut gubernet populum; secundum, ut pro populo subdito patiatur; tertium, ut malos coerceat. Primum in prima ad Timotheum; secundum in secunda, ubi agit de martyrio; tertium in epistola ad Titum, ubi agit ac docet quomodo vitet haereticos, ut etiam patet in argumentis epistolarum.


Caput 1
Lectio 1

[87879] Super I Tim., cap. 1 l. 1 Dividitur haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem, ibi sicut rogavi. Circa primum tria facit, quia primo ponitur persona salutans, secundo persona salutata; tertio bona optata. Describit autem personam salutantem, primo ex nomine Paulus, quod convenit auctoritati propter duo. In apostolatu enim duo sunt, scilicet altitudo potestatis, ad quam exaltantur humiles. I Reg. XV, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Et Paulus dicitur modicus. Item claritas sapientiae, et hanc dominus praebet parvulis. Matth. XI, 25: revelasti ea parvulis, et cetera. Secundo ex auctoritate, quia apostolus, id est, missus. Io. XX, 21: sicut misit me pater. I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Tertio ex origine huius auctoritatis, unde dicit Iesu Christi secundum imperium Dei, et cetera. Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. I Reg. XIII, 14: quaesivit sibi dominus virum iuxta cor suum, et cetera. Ex quo patet quod praelati ex necessitate praecepti tenentur ad ea quae sunt proprii officii. I Cor. c. IX, 16: vae mihi enim est, si non evangelizavero. Et Christi Iesu spei nostrae, qui est spes nostra, ut ad eum veniamus. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, et cetera. Vel spei nostrae, quia per ipsum speramus adipisci bona aeterna. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, et cetera. Rom. XV, 4: per consolationem Scripturarum spem habeamus. Personam salutatam describit tripliciter. Primo ex nomine, cum dicit Timotheo, de quo Act. XVI. Item ex affectione, dicens dilecto. Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem, et cetera. Item ex filiatione, dicens filio in fide, scilicet a se converso. I Cor. c. IV, 17: misi ad vos Timotheum filium meum charissimum, et fidelem in domino, et cetera. Tunc autem primo ponit bona optata, et deinde ostendit a quo sunt. Sciendum est autem quod in aliis epistolis duo ponuntur, hic tria, quia praelati pluribus indigent. Et ideo dicit gratia et misericordia, primo sibi, et deinde aliis. Et sumitur hic misericordia pro remissione peccatorum, quia haec est ex Dei misericordia: gratia vero pro munere gratiarum, quo indigent praelati. Vel gratia, sicut in aliis, pro gratia iustificante, sed misericordia pro munere divino in spiritualibus charismatibus exaltante. Sap. IV, 15: gratia Dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos illius. Et pax, scilicet tecum, et per te aliis. Ps. LXXI, 3: suscipiant montes pacem. Sed unde? A Deo, ut dent populo. Iac. c. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Et Christo Iesu domino nostro, scilicet per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, II Petr. I, 2.


Lectio 2

[87880] Super I Tim., cap. 1 l. 2 Hic incipit epistolaris narratio. Et est haec epistola quasi pastoralis regula, quam apostolus tradit Timotheo, instruens de omnibus, quae spectant ad regimen praelatorum, et eo ordine quo debet esse intentio. Primo ergo instruit eum de spiritualibus ministrandis, secundo de temporalibus, in IV cap., ibi spiritus autem. Item ad praelatum pertinet primo quod doceat de forma fidei, ne fides subditorum corrumpatur. Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Secundo ut instruat eos de pertinentibus ad cultum Dei, quod non potest esse, nisi fides sit recta. Ideo primo instruit de fide; secundo de cultu Dei, II cap., ibi obsecro igitur; tertio agit de institutione officiorum, in III cap., ibi fidelis sermo. Sciendum est autem quod in primitiva Ecclesia error fuit periculosus quorumdam dicentium, legalia debere servari simul cum Evangelio, quod apostolus excludit primo ostendens legis conditionem; secundo probat per experimentum in seipso, ibi gratias ago. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid de lege sit repudiandum; secundo quid in ea acceptandum, ibi finis autem praecepti; tertio concludit legis conditionem, ibi scimus autem quia. Repudiandum est autem in lege quod alii male addiderunt, non quod a Deo est datum, nisi iam secundum carnalem intellectum, et primo docet falsas fabulas et traditiones esse repudiandas; secundo rationem assignat, ibi quae quaestiones. Dicit ergo: dico quod debes facere sicut rogavi te, cum tamen possem imperare. Eccli. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? Noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis. Ut denuntiares quibusdam. Vel aliter: duo pertinent ad praelatum, ut cohibeat docentes falsa. Et ideo dicit ne aliter docerent. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, neque auferetis ex eo. Secundo, ut si contingat quod aliqui falsa docerent, prohibeat populum ne eis intendant; unde dicit neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis. Fuerunt autem quidam haeretici, qui detestantes vetus testamentum, exponebant quod apostolus ipsum repudiabat, deridendo historias eius, dicens fabulis et genealogiis interminatis, et cetera. Contra quod dicit Augustinus quod apostolus utitur historiis et genealogiis veteris testamenti. Gal. IV, 22: Abraham duos filios habuit, et cetera. Si ergo reprobaret, non eis uteretur. Dicit ergo fabulas, non datam legem in scriptis, sed in ore, scilicet Thalmuth: non quae Moyses ore tradidit, sed quae alii addiderunt, ut sunt stultae fabulae, scilicet quod Adam habuit aliam uxorem, ex qua dicunt natos Daemones. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. II Tim. IV, 4: ad fabulas autem convertentur. Ratio huius est, quia praestant quaestiones, id est, contentiones. II Tim. II, v. 14: noli verbis contendere. Prov. XX, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Magis quam aedificationem Dei, quae est in fide, quando scilicet aliquis est confirmatus in veritate fidei, ad quod debet omnis doctrina tendere. Deinde cum dicit finis autem, ostendit quid de lege sit tenendum. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit hoc; secundo quod periculum est his qui hoc non tenent, ibi a quibusdam, et cetera. Circa primum sciendum est quod lex vetus dicitur lex mandatorum, quia mandatis et praeceptis continetur. Eph. II, 15: legem mandatorum, decretis evacuans. Illud ergo ad quod ordinantur omnia mandata legis est praecipue tenendum; hoc autem est charitas. Matth. XXII, 37: diliges Deum tuum ex toto corde tuo, et cetera. Et paulo post: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Sed quomodo charitas est finis praecepti? Ad hoc sciendum, duo sunt consideranda: primo quod omnia praecepta legis sunt de actibus virtutum, et quod per omnes actus virtutum ordinatur homo unus ad alium. Secundo quod obiectum unius virtutis est finis alterius, quia quandocumque una potentia est circa aliquem finem, ad illam ordinantur omnia quae sunt eiusdem, sicut ad finem; sicut fraenifactiva est ad equestrem, quia officium equestris est eius finis, haec autem ad ducem. Virtutes autem theologicae ultimum finem habent pro obiecto. Aliae autem sunt circa ea quae sunt ad finem. Virtutes ergo omnes respiciunt theologicas sicut finem. Inter theologicas vero illa plus habet de ratione finis, quae propinquius se habet ad ultimum finem. Fides autem ostendit eum, spes facit tendere in eum, charitas unit. Ergo omnes ordinantur ad charitatem, et sic dicitur charitas finis praeceptorum. Sed cum ea quae sunt ad finem, disponunt ad finem, praecepta autem sunt ad charitatem, ideo disponunt ad eam. Ideo dicit de corde puro. Ad hoc enim quod cor sit purum, dantur praecepta virtutum, quarum quaedam ordinantur ad modum rectificandi passiones, quarum, scilicet virtutum, materiae sunt passiones, sicut temperantia quae ordinat concupiscentiam, mansuetudo iras, fortitudo timores et audacias. Per has autem passiones turbatur puritas cordis. Et ideo istae virtutes faciunt cor purum. Sed numquid hoc requiritur ad charitatem? Respondeo. Dicendum est quod sic, quia impossibile est quod cor impurum sit promptum ad charitatem, quia unicuique est diligibile quod sibi est conforme. Cor impurum diligit illud, quod competit ei secundum passionem; ergo necesse est quod sit expeditum a passionibus. Cant. I, 3: recti diligunt te. Aliae virtutes sunt quae rectificant hominem ad proximum, et ex hoc sequitur quod habeat conscientiam bonam, quia non facit alteri quod sibi non vult fieri. Matth. c. VII, 12: omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Et ideo quae contra proximum sunt, sunt contra conscientiam. Unde dicit et conscientia bona. Qui ergo non habuerit conscientiam bonam, non potest Deum pure diligere, quia qui non habet conscientiam bonam, timet poenam. Timor autem non est in charitate, sed fugit Deum, et non unitur ei. Et ideo praecepta, quae conscientiam rectificant, bene disponunt ad charitatem. Aliae sunt virtutes ad habendam veram fidem, scilicet virtutes quibus Deum colimus, scilicet latriae et huiusmodi, quae sunt ordinata ad removendum errores, et ad confirmandum in cordibus fidei firmitatem de Deo. Qui enim non habent veram fidem, non possunt Deum diligere; quia qui falso credit de Deo, iam non diligit Deum. Non enim diligit qui non credit, quia non figitur affectus, nisi in illo quod ostendit intellectus. Et ideo quae faciunt fidem veram, ordinantur ad charitatem. Et ideo dicit de corde puro, quia faciunt hoc. Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et conscientia bona. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et fide non ficta, id est, vera. Et ideo virtutes et praecepta ordinantur ad finem qui est charitas, quae sumitur secundum ista tria, et cetera.


Lectio 3

[87881] Super I Tim., cap. 1 l. 3 Supra ostendit virtutum dignitatem et utilitatem, hic declarat harum necessitatem, quia quicumque ab his discedit, in periculum falsae doctrinae cadit. Et circa hoc duo facit, quia primo ponitur falsitas doctrinae in quam incidunt; secundo conditio falsa docentium, ibi volentes esse. Dicit ergo: finis praecepti, etc. et haec sunt principalia legis, a quibus quidam discedunt. Ps. XI, 2: vana locuti sunt, et cetera. Et nota quod recessus a charitate causa est falsae doctrinae, quia qui non amant charitatem, cadunt in mendacium. II Thess. II, v. 11: qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Similiter qui dimittunt cordis puritatem. Habentes enim cor infectum passionibus, iudicant secundum affectum earum, et non secundum Deum. I Cor. c. II, 14: animalis homo non percipit quae Dei sunt, et cetera. Similiter habentes conscientiam malam, quia non possunt quiescere in veritate. Et inde est quod quaerunt falsa, ut in eis quiescant. Infra eodem: habens fidem et conscientiam bonam. Similiter qui habet fiduciam fictam. Is. XXI, 2: qui incredulus est, infideliter agit. Deinde cum dicit volentes, etc., ponitur conditio falsa docentium, et primo inordinata ambitio; secundo defectus eorum. Quantum ad primum dicit volentes esse, et cetera. Matth. XXIII, 6: amant primos recubitus in coenis, et vocari ab hominibus, Rabbi, et cetera. Iac. III, 1: nolite plures magistri fieri, et cetera. Quantum ad secundum dicit non intelligentes. Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sap. V, 6: sol intelligentiae non est ortus nobis. Neque quae loquuntur per auctoritates, quas non intelligunt, neque de quibus affirmant, scilicet concludendo. Deinde cum dicit scimus autem, etc., ponit legis conditionem quantum ad duo. Primo quantum ad bonitatem legis; secundo quantum ad finem et intentionem legislatoris, ibi scientes. Dicit ergo scimus, scilicet per certitudinem, quod lex bona est, non mala, ut haeretici dicunt. Ps. XVIII, 7: lex domini immaculata, et cetera. Rom. VII, 12: lex quidem sancta est, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Sed contingit, quod aliquis bono utatur male. Cum ergo lex sit bona, requiritur quod homo ea bene utatur. Et ideo dicit si quis recte ea utatur. Alias fit ei mors, ut dicitur Rom. VIII. In lege enim sunt quaedam moralia, et quaedam caeremonialia. Caeremonialia quidem in figura Christi et Ecclesiae sunt data, sed indigent, ut intelligantur non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter; et in figura futurorum, et ut scias quod non sunt perpetuo servanda, sed cessant veritate veniente. Ier. XXXI, 31: et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, et cetera. Et sic exponit Glossa. Sed apostolus videtur loqui de moralibus, quia subdit quod lex posita est propter peccata, et haec sunt praecepta moralia. Horum legitimus usus est, ut homo non attribuat eis plus quam quod in eis continetur. Data est lex ut cognoscatur peccatum. Rom. VII, 7: quia nisi lex diceret: non concupisces, concupiscentiam nesciebam, etc.; quod dicitur in Decalogo. Non est ergo in eis spes iustificationis, sed in sola fide. Rom. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Deinde cum dicit scientes, ostendit conditionem legis quantum ad legislatoris intentionem; et primo ponit existimatam; secundo ponit veram intentionem, ibi sed iniustis. Existimata intentio excluditur, cum dicit iusto, et cetera. Ubi posset esse duplex falsus intellectus. Unus quod iustus legem non servat, quod falsum est, quia nisi servaret eam quantum ad moralia, iustus non esset. Unde et Christus factus est sub lege. Alius quod iustus non obligatur ad praecepta legis, et non peccaret si faceret contra ea. Sed verus est sequens sensus, supponendo, quia quod imponitur alicui, imponitur sicut onus; lex enim iustis non imponitur sicut onus, quia habitus eorum interior inclinat eos ad hoc, ad quod lex, et ideo non est onus eis. Rom. II, 14: ipsi sibi sunt lex. Vel aliter: lex non est posita pro iustis, sed pro iniustis; quasi dicat: si omnes essent iusti, nulla necessitas esset dandi legem, quia omnes essent sibi lex. Intentio bonorum debet esse, ut alios inducant ad virtutes. Quidam autem per se sunt bene dispositi ad virtutes; alii habent mentem bene dispositam, sed per alium, et de istis sufficit paterna monitio, non coactiva; alii autem nec per se, nec per alium bene disponuntur; ideo eis omnino est necessaria lex, ut patet in Ethicis. Deinde cum dicit sed iniustis, etc., ponit veram intentionem; et primo describit eos in generali, quibus necessaria est lex; secundo in speciali, ibi patricidis. Sciendum est autem, quod, sicut I Io. III, 4 dicitur omne peccatum est iniquitas, et ideo repugnat alicui iuri. Cum autem sit duplex ius, scilicet naturale et positivum, naturali repugnat quod secundum se est malum, positivo autem repugnat quod est malum quia prohibitum. Quantum ad primum dicit sed iniustis, qui scilicet agunt contra ius naturale. Is. c. XXIV, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, et cetera. Quantum ad secundum dicit non subditis, scilicet praecepto humano. Rom. I, 30: parentibus non obedientes. Et haec duo respiciunt rationem peccati. Ponit autem alia, quae sumuntur per comparationem ad illud, et hoc est vel contra Deum, vel contra proximum, vel in seipsum. In Deum dicitur impietas, quia pietas importat cultum Dei; ideo dicit impiis. In proximum, sic dicit peccatoribus. Ps. I, 5: non resurgent impii in iudicio, et cetera. Gal. II, 15: nos enim natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Sed secundum Augustinum, de Doctr. Christ. peccata distinguuntur in duo, scilicet in spiritualia, quae dicuntur facinora, et in carnalia, et haec dicuntur flagitia; et ideo dicit sceleratis, quantum ad spiritualia. Prov. c. XVII, 9: qui abscondit scelera, et cetera. Quantum ad carnalia dicit contaminatis. Mal. II, v. 11: contaminavit Iudas sanctificationem domini, et cetera. Deinde connumerat peccata in speciali. Et primo nominat quaedam in speciali; secundo colligit alia in generali, ibi et si quid aliud, et cetera. Primo ponit peccata operis; secundo peccata oris, ibi mendacibus, et cetera. Circa primum primo ponit quantum ad facinora; secundo quantum ad flagitia. Facinora dicuntur quae sunt in nocumentum proximi. Et quanto est proximus coniunctior, tanto est eorum peccatum gravius, quia plus eis tenemur. Et ideo primo dicit de patre, secundo de matre. Ex. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam, etc., et postea XXI, 15: qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur; deinde prosequitur de aliis proximorum homicidiis, dicens; Ex. XXI, 14: si quis per industriam occiderit proximum suum, et cetera. Deinde ponit flagitia, et primo quae secundum naturam sunt, cum dicit fornicariis. Hebr. ult.: fornicatores et adulteros iudicabit Deus. Secundo contra naturam, dicens masculorum concubitoribus. I Cor. VI, 10: neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. Deinde ponit nocumenta oris, et primo quantum ad simplex mendacium, dicens mendacibus. Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem, et cetera. Secundo quantum ad iuramentum, dicens periuris. Et tunc colligit alia in generali, dicens et si quid aliud sanae doctrinae, et cetera. Iob VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit, et cetera. Tit. II, 1: loquere quae decent sanam doctrinam. Deinde cum dicit quae est secundum Evangelium, ostendit quod Evangelium communicat sanam doctrinam, quod tripliciter describit. Et primo a fine, cum dicit gloriae, scilicet quam annuntiat, Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Secundo ab auctore gloriae, cum dicit beati Dei. Infra ult.: quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens rex regum, et cetera. Tertio a ministro, cum dicit quod creditum est mihi. Gal. II, 7: cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, et cetera. Deinde cum dicit gratias ago, probat per experimentum in seipso, quid fuerit ipse tempore legis et quid consecutus sit tempore gratiae. Et primo ostendit, quid circa se utroque tempore sit actum; secundo inducit Timotheum ad imitandum se, ibi hoc praeceptum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quid sibi datum fuit in lege, et quid sibi sit datum in Evangelio; secundo rationem assignat, ibi fidelis sermo. Item prima pars dividitur in tres particulas, quia primo ponit dignitatem, quam consecutus est in Evangelio; secundo peccata quibus subiacuit in statu legis, ibi qui prius fui; tertio quomodo liberatus fuit, ibi sed misericordiam, et cetera. Sed ad hoc quod aliquis sit minister Evangelii, tria requiruntur. Primo quod sibi committatur. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi mittantur, et cetera. Secundo idoneitas, id est, ut sit fidelis. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item ut sit fortis ad prosequendum. Et haec tria ponit ordine retrogrado, et primo tertium, dicens qui me confortavit, etc., scilicet ad prosequendum officium iniunctum. Ez. III, 14: manus domini erat mecum confortans me. Secundum ponit ibi quia fidelem me, et cetera. Matth. XXIV, 45: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Et hoc quia quaerebat solum quae Dei erant. Primum vero ostendit, cum dicit in ministerio, id est, committens mihi ministerium hoc. Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. II Cor. XI, 23: ministri Christi sunt? Et ego. Sed qualis erat in statu legis? Peccator. Et primo in Deum, cum dicit qui prius fui blasphemus, scilicet nominis Christi. Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus. Unde sibi illud competebat. Item in proximum, cum dicit et persecutor. I Cor. XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Item et contumeliosus, verbis et factis. Ier. XX, 10: audivi contumelias multorum, et cetera. Deinde cum dicit sed misericordiam Dei, ostendit quomodo fuit liberatus per Christum. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit misericordiam liberantem; secundo ostendit quod superabundanter in bonis repletur, ibi superabundavit autem. Quantum ad primum dicit sed misericordiam Dei consecutus sum. Thren. III, v. 22: misericordiae domini quod non sumus consumpti. Rom. IX, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Sed ex parte mea aliqua est excusatio peccati, quia ignorans feci. Minus dicit, plus significat, quia aliud est ignoranter agere, aliud per ignorantiam; quia ignoranter facit aliquid qui nescit quod facit, tamen si sciret, etiam faceret illud, sicut credens se interficere feram, occidit inimicum suum, quem tamen occidisset etiam libentius, si novisset eum. Sed per ignorantiam facit, qui facit aliquid quod non faceret, si nosset, sicut occidens patrem, quem si sciret, non occideret eum, quem tamen occidit, quia eum credit inimicum. Sed Paulus fecit per ignorantiam, quia si scivisset quod Christus esset filius Dei, hoc non fecisset. Sed Iudaei per ignorantiam non occiderunt Christum, sed ignoranter, quia si scivissent ipsum esse Christum, libentius occidissent eum. Lc. XII, 47: servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, nec fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis, et cetera. Quantum vero ad secundum dicit superabundavit, et cetera. Rom. V, 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Cum fide et dilectione. Nam fecit ibi effectum fidei per dilectionem operantem, quae est in Christo Iesu. Gal. III, 14: in Christo Iesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem.


Lectio 4

[87882] Super I Tim., cap. 1 l. 4 Supra ostendit conditionem suam, et quantum ad peccata sub lege, et quantum ad bona tempore gratiae, hic ostendit rationem horum beneficiorum, quae sumitur ex divina miseratione. Et primo proponit divinam miserationem in communi; secundo aptat ad se, ibi quorum primus; tertio ponit gratiarum actionem, ibi regi autem saeculorum. Circa primum duo facit, quia primo commendat veritatem proponendam; secundo proponit divinam miserationem, ibi quia Christus Iesus. Quantum ad primum dicit fidelis sermo, et cetera. Duo autem sunt in sermone commendanda, scilicet quod sit verus et quod sit acceptabilis. Aliquando enim sermo verus est durus, et odia concitans. Gal. IV, v. 16: inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis. Sed hic sermo primo quidem habet veritatem; unde dicit fidelis sermo. Apoc. c. ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Item acceptabilis est, quia de salute nostra; ideo dicit et omni acceptione dignus. Zac. I, 13: et respondit dominus Angelo qui loquebatur, et cetera. Alia littera habet: humanus sermo, quia de susceptione hominum. Tit. III, 4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri, et cetera. Et hic sermo est talis, quia Christus venit, et cetera. Quod in mundum venit, exprimit duplicem naturam, scilicet divinitatis, in qua erat antequam in mundo appareret. Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum, et cetera. Et humanitatis, in qua apparuit. Et quia Deus est, caelum et terram implet, Ier. XXIII, 24, ideo non competit ei secundum divinam naturam in aliquo loco esse, sed competit ei secundum humanam naturam. Io. I, 10: in mundo erat, et mundus et cetera. In propria venit, et cetera. Sed ad quid venit? Peccatores salvos facere, id est, propter salutem populorum. Io. c. III, 17: non enim misit Deus filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum. Io. XII, 47: non enim veni ut iudicem mundum. Sed si nullus fuisset peccator, numquid incarnatus non fuisset? Videtur quod non, quia venit peccatores salvos facere. Non ergo fuisset necessaria incarnatio. Item Glossa: tolle morbum, et medicinae non opus erit. Respondeo. Dicendum est quod ex verbis sanctorum satis hoc patet. Sed haec quaestio non est magnae auctoritatis, quia Deus ordinavit fienda secundum quod res fiendae erant. Et nescimus quid ordinasset, si non praescivisset peccatum; nihilominus tamen auctoritates videntur expresse sonare quod non fuisset incarnatus, si non peccasset homo, in quam partem ego magis declino. Deinde cum dicit quorum primus, adaptat hoc ad se. Primo confitens se peccatorem; secundo dicit se salvatum, ibi sed misericordiam. Dicit ergo quorum primus ego sum. Hic dicit haereticus, quod anima Adae fuit in Paulo, et transivit de corpore in corpus. Quasi dicat: ego primus peccator, quia anima Adae est anima mea; sed hoc est contra apostolum, Rom. IX, 11: cum nondum nati essent, et cetera. Ergo anima non est ante corpus. Primus ergo, non tempore sed peccatorum magnitudine. Et hoc dicit ex humilitate. Prov. XVIII, 17: iustus prior est accusator sui. Prov. XXX, 2: stultissimus sum virorum, et cetera. Sed numquid fuit apostolus maximus peccator? Et videtur quod Iudas fuit maior. Sed quidam dicunt quod peccatum Pauli generalius fuit, quia contra totam Ecclesiam. Sed hoc nihil est, quia Paulus in incredulitate, et multi Iudaei persequebantur ex malitia. Dicendum est ergo quod est primus, non quod inter peccatores maximus qui tunc erant, sed maximus inter peccatores salvatos; quasi dicat: venit peccatores salvos facere, quorum, scilicet peccatorum salvatorum, ego sum primus; quod est de illis intelligendum qui praecesserant apostolum, quia prius etiam multi alii sunt Ecclesiam persecuti. Et hoc dicit ut ostenderet quod omnia quae Deus facit, facit ad ostensionem bonitatis suae. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Eccli.: gloria domini plenum est opus eius. Item propter utilitatem; et ideo dicit ideo salvavit me. Primo propter gloriam suam. Unde exponitur primum tempore, vel primum, id est, potissime. Omnem patientiam, id est, perfectam, quia provocatus non punivit, sed potius adversarium exaltavit, et hoc ad utilitatem nostram; unde dicit ad exemplum, id est, informationem et eruditionem; quasi dicat: ut non diffidant peccantes ad eum accedere. I Petr. c. ult.: forma facti gregis. Deinde cum dicit regi, etc., ponit gratiarum actionem, et circa hoc duo facit, quia primo commendat eum cui gratias agit; secundo gratias refert, ibi honor. Commendat autem eum primo ex potestate; secundo ex naturae proprietate. Quantum ad primum dicit regi. Dominium suum est maximum, quia solus dominatur, et habet liberam potestatem, non secundum statuta, ut politicus. Deus autem unus est dominus omnium. Et ideo dicit Deo. Apoc. XIX, 16: rex regum et dominus dominantium. Ps. XLVI, 7: quoniam rex omnis terrae Deus. Item alicuius regis potestas, ut plurimum, non ultra quam quinquaginta annis durat, sed iste est omnium saeculorum. Ps. CXLIV, 13: regnum tuum omnium saeculorum, et cetera. Eccli. X, 4: in manu Dei potestas terrae. Cui etiam convenit proprietas naturae Dei. Circa quod sciendum est quod in rebus prima differentia rerum naturalium est corruptibile, et incorruptibile. Et incorruptibilium quaedam visibilia et corporalia, ut corpora terrestria; quaedam autem invisibilia et spiritualia, ut Angeli. Et haec dividuntur secundum Platonicos in deos, qui per naturam supremi sunt, et in intellectus qui non sunt dii, sed divini, et in animas; sed apud nos est unus solus Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus. Dicit ergo primo immortali, ut distinguat a corruptibilibus, invisibili, ut ad invisibilem ostendat pertinere, et ut distinguat ab aliis visibilibus. Dicit soli Deo, et non soli immortali, vel invisibili, quia solus est Deus per naturam, licet posset dici solus immortalis, et solus invisibilis, id est, specialis prae aliis. Infra ult.: qui solus habet immortalitatem. Deinde cum dicit honor et gloria, agit gratias; quasi dicat: exhibendus est ei honor ex subiectione totius creaturae, et in manifestationem excellentissimae ipsius bonitatis, claritatis et gloriae. Apoc. VII, 12: benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro. In saecula saeculorum, quia saeculum aliorum est modico tempore. Is. XL, v. 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius ut flos foeni. Deinde cum dicit hoc praeceptum, etc., instruit Timotheum permanere in his quae dicuntur. Primo commemorat quid sit ei commissum; secundo monet ad debitum usum; et tertio docet utendi modum. Dicit ergo hoc praeceptum, ut scilicet tu custodias finem legis, id est, charitatem conserves semper, non autem fabulas Iudaeorum, commendo tibi, sicut fidele depositum, quia tibi ideo est commissum. Et quomodo? Secundum praecedentes, etc., id est, quia hoc Evangelium non discordat a prophetiis quas ante didicerat, quia fuit filius mulieris Iudaeae. II Petr. I, v. 19: habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernae ardenti in caliginoso loco, et cetera. I Thessal. ult.: prophetias nolite spernere, et cetera. Vel secundum praecedentes, id est, secundum quod ego et alii sancti de te per spiritum prophetiae cognoverunt tradendum esse tibi. Ut in illis milites, scilicet prophetiis, bonam militiam. Militia est duplex, quaedam spiritualis, quaedam carnalis. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo, et cetera. In bona militia requiruntur duo ex parte militis, scilicet ut nihil agat contrarium disciplinae militari, ut non marcescat otio. I Cor. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et cetera. Item ex parte militiae duo requiruntur, scilicet ut expugnet contrarios reipublicae, et ut subiiciat eos qui debent esse subiecti. Sic et in militia spirituali est, quia ordinatur ad destruendum omnes extollentes se, et ad subiiciendum omnem intellectum in obsequium Christi, ut dicitur II Cor. X. Et haec vera militia, de qua dicit milites, et cetera. Ubi etiam primo modus utendi ponitur, et secundo eius necessitas, ibi quam quidam. Dicit ergo milites, etc., quasi dicat: potes quidem facere bonam militiam, primo per fidem bonam quam habes. I Io. ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides, et cetera. Item per conscientiam bonam, quia de facili homo recedit ab eo quod mordet eum; unde remorsus conscientiae est sicut quidam stimulus, qui habentem malam conscientiam pungit, et ideo cito a peccatis per bonam conscientiam et rectam fidem recedit. Act. c. XXIII, 1: ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernam diem. II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Necessitas bonae conscientiae consequenter ostenditur, cum dicit quam quidam, etc.; ubi primo ponit culpam; secundo poenam; tertio fructum poenae. Culpam, ibi quam, scilicet conscientiam bonam, quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt. Qui enim contra fidem errat, perdit omnia quae habet. Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere Deo. Item moritur, quia iustus meus ex fide vivit, Abac. II, v. 4 et Rom. XI, 17: ex quibus est Alexander et Hymenaeus. II Tim. IV, 14: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, et cetera. Deinde ponitur eorum poena, cum dicit quos tradidi, etc., quia excommunicavit eos, ut fideles vitent eos ne coinquinent ipsos. Fuit autem excommunicatio apostoli tantae virtutis quod excommunicati mox corripiebantur a Diabolo, et corporaliter vexabantur. I Cor. V, 4 s.: congregatis vobis et meo spiritu in virtute domini Iesu, tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Tamen etiam modo traduntur ad vexandum spiritualiter, quia amittunt suffragia Ecclesiae, quae multum iuvant contra Diabolum. Et tradidi sicut Deus tradidit in reprobum sensum Rom. I, 28, quasi subtrahendo suum auxilium, et communionem Ecclesiae, et suffragia. Et hoc non ex odio, sed ex charitate ad profectum eorum. I Cor. V, 5: ut spiritus salvus fiat. Unde dicit ut discant, saltem per poenam, non blasphemare. Discit autem quis recedere a peccato tripliciter, quandoque scilicet ex poena, quando corporaliter vexatur; item ex confusione excommunicationis; item ex hoc quod cum Ecclesia tradit aliquem Satanae, ruit in peccata manifesta, unde confusus humiliatur, et abstinet etiam ab occultis, quae prius non cognoscebat se habere.


Caput 2
Lectio 1

[87883] Super I Tim., cap. 2 l. 1 Supra docuit Timotheum quomodo reducat populum ad formam verae fidei, hic agit de pertinentibus ad cultum fidei, scilicet orationibus et obsequiis; et primo ponit doctrinam orationis in communi; secundo descendit ad determinatas conditiones hominum, ibi volo ergo. Item primo distinguit diversos modos orationis; secundo ostendit pro quibus sit orandum, ibi pro omnibus; tertio assignat rationem, ibi hoc enim bonum. Dicit ergo. Quia ita est quod Christus venit peccatores salvos facere, igitur primum omnium obsecro, et cetera. In quo aperte ostendit quod inter omnia necessaria ad vitam Christianam praecipua est oratio, quae valet contra pericula tentationis et ad proficiendum in bono. Iac. ult.: multum valet oratio iusti assidua. Distinguit ergo orationem in quatuor, scilicet obsecrationes, orationes, postulationes, et gratiarum actiones, quorum tria pertinent ad beneficia impetranda, ultimum ad beneficia accepta. In impetrandis autem beneficiis tria requiruntur. Primo, ut scilicet impetrans assignet causam quare debet ei concedi; secundo oportet quod ostendat causam esse rationalem; tertio concludit petitionem. Et sicut rhetores faciunt, sic et nos in orando debemus facere. Primo excogitare causam quare sit concedendum, et hoc non merita nostra, sed miserationem divinam. Dan. IX, 18: non in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis, et cetera. Et ad hoc est obsecratio, quae est attestatio per sacra, sicut: per passionem et crucem tuam libera nos, domine. Hac causa excogitata, necesse est quod meditemur quod hoc sacrum est causa salutis. Et ideo requiritur oratio, quae est ascensus mentis in Deum. Ps. LXVIII, 14: ego vero orationem meam ad te, domine, et cetera. Dicitur autem oratio quasi oris ratio. Persuasiones enim rhetorum dicuntur orationes, quia persuadent; sed aliter ibi, aliter in nostra ad Deum, quia non intendimus quod animum Dei flectamus, qui semper ad bonum est paratus, sed ut nostrum cor sit in oratione ad Deum elevatum. Tertio, postulatio. Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Item de acceptis donis gratiarum actiones. I Thess. ult.: in omnibus gratias agite. Phil. IV, 6: in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant ante Deum. Unde iste modus orandi est in Ecclesia Dei: omnipotens sempiterne Deus, ecce ascensus mentis, qui est oratio, qui dedisti Ecclesiae tale beneficium, ecce gratiarum actio, praesta, quaesumus, ecce postulatio, per dominum, ecce obsecratio. Similiter in Missa est obsecratio usque ad consecrationem corporis et sanguinis, quia in eis est commemoratio sacrorum ex quibus est fiducia impetrandi. In mysterio consecrationis est oratio, quia meditatio eorum quae Christus egit. In aliis vero usque ad communionem est postulatio pro vivis et mortuis, et pro se. In fine autem est gratiarum actio. Vel haec quatuor referuntur ad quatuor, quae nos volumus in oratione obtinere, ut obsecratio referatur ad difficilia impetranda, ut ad impiorum conversionem; oratio, quando iam conversis imploramus gratiam ut proficiant; postulatio, ut praemia pro meritis retribuantur; et pro beneficiis iam acceptis, est gratiarum actio. Deinde cum dicit pro omnibus, ostendit pro quibus est orandum. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit orandum esse pro omnibus; secundo assignat fructum orationis, ibi ut quietam. Circa primum ergo dicit esse orandum pro omnibus hominibus. Cuius ratio est, quia oratio est interpres desiderii nostri. Orando enim petimus quod desideramus. Charitas autem requirit quod desideremus bonum omnibus ad quos se extendit. Iac. c. ult., 16: orate pro invicem ut salvemini, et cetera. Sed pro quibus specialiter? Pro regibus, et cetera. Bar. I, 11: orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae, et pro vita Balthasar filii eius. Et apostolus dicit Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. I Petr. II, 13: subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis. Subiecti quippe oportet quod impendant dominis suis de suis officiis. Utilitas autem est, quia per hoc etiam procuramus bonum nostrum. In pace enim eorum est pax nostra. Unde dicit ut quietam et tranquillam, et cetera. In his duobus est pax mundi. Ecclesia siquidem habet pacem propriam, in qua non est mundus, quia non est pax impiis. Sed quaedam est pax communis utrisque, et hac indiget Ecclesia. Ier. XXIX, 7: quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci. Pax terrena quandoque perturbatur ab interiori, quandoque ab exteriori. II Cor. VII, v. 5: foris pugnae, intus timores. Quantum ad primum dicit ut quietam; quantum ad secundum dicit et tranquillam vitam. Et licet pax terrena communis sit bonis et malis, tamen diversimode utrique illa utuntur. Mali enim tunc ad duo ea utebantur, scilicet ad cultum Daemonum; quia illam prosperitatem falsis diis attribuebant. Item ad lasciviam; quia tempore pacis vitia carnalia abundabant. Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Sed sancti e converso ea utuntur, quia in cultu veri Dei et in castitate. Et ideo dicit in omni pietate et castitate. Tit. II, 12: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Deinde cum dicit hoc enim bonum, ponitur ratio orationis. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit rationes; secundo probat quoddam propositum, ibi unus enim Deus. Item primo assignat rationem ex specie operis; secundo ex parte Dei, ibi et acceptum. Ponit ergo rationem ex operis specie, quia quando aliquid est secundum se bonum, illud debemus facere; sed pro aliis orare est huiusmodi, quia est actus charitatis. Et ideo dicit hoc enim bonum est. Ps. LI, 9: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. Item ex parte Dei, quia est et acceptum coram Deo. Ps. l, 20: tunc acceptabis sacrificium, et cetera. Et hoc non nisi in charitate fuerit oblatum. Et dicit salvatore, quia solus Deus salvat. Is. XLIII, 11: non est absque me salvator. Et probat quod sit acceptum, ibi qui vult, et cetera. II Petr. III, 9: nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Sed contra: omnia quaecumque voluit fecit, ergo omnes salvat. Sed si dicis quod non, quia homo non vult, videtur inconveniens quod omnipotens impediatur per voluntatem non omnipotentis. Respondeo. Velle ponitur quandoque pro voluntate beneplaciti, quandoque pro voluntate signi. Pro voluntate signi vult salvare omnes, quia omnibus proposuit salutis praecepta, consilia et remedia. Pro voluntate beneplaciti, sic exponi potest quatuor modis. Uno modo ut sit locutio causalis, sicut Deus dicitur aliquid facere, quia facit alios illud facere, sicut Rom. c. VIII, 26: spiritus postulat, id est, postulare nos facit. Sic ergo Deus vult, quia scilicet facit suos sanctos velle quod omnes salvi fiant. Hoc velle enim debet esse in sanctis, quia nesciunt qui sunt praedestinati, et qui non. Alio modo ut sit distributio accommoda, id est omnes qui salvabuntur, quia nullus salvatur nisi per voluntatem eius, sicut in una schola magister docet omnes pueros huius civitatis, quia nullus docetur nisi ab eo. Alio modo ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, id est, nullum genus hominum excipit a salute, quia olim tantum Iudaeis, sed modo omnibus praebetur. Et hoc magis facit ad intentionem apostoli. Alio vero modo, secundum Damascenum, ut intelligatur de voluntate antecedente, non consequente. In voluntate enim Dei licet non sit prius et posterius, dicitur tamen voluntas antecedens et consequens. Item secundum ordinem volitorum, secundum quod voluntas potest dupliciter considerari, scilicet in universali vel absolute, et secundum aliquas circumstantias et in particulari. Et prius est absoluta consideratio et in universali, quam in particulari et comparata. Et ideo voluntas absoluta est quasi antecedens, et voluntas alicuius rei in particulari est quasi consequens. Exemplum de mercatore qui vult omnes merces suas salvare absolute, et hoc voluntate antecedente. Sed si consideret salutem, non vult omnes merces per comparationem ad alia salvare, scilicet quando cum salute sequitur submersio navis. Et haec voluntas est consequens. Sic in Deo salus omnium hominum in se considerata habet rationem ut sit volibilis. Et apostolus hic ita loquitur, et sic eius voluntas est antecedens. Sed si consideretur bonum iustitiae, et quod peccata puniantur, sic non vult. Et haec est voluntas consequens. Et subdit ad agnitionem veritatis, quia salus non est nisi per agnitionem veritatis. Io. VIII, 32: agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Deinde cum dicit unus, etc., probat quod dixerat per rationem, et sunt tres probationes. Una ex parte Dei, alia ex parte hominis Christi, tertia ex parte testium Christi. Dicit ergo quod Deus velit omnes, et cetera. Patet, quia unus est Deus omnium, qui salvat. Rom. III, 29: an Iudaeorum Deus tantum? An non et gentium? Imo et gentium, quoniam quidem unus Deus, et cetera. Tunc ponitur ratio ex parte hominis Christi, ibi unus et mediator, et cetera. Ubi primo probat intentum, secundo inducit signum, ibi qui dedit. Dicit ergo: homo Christus Iesus est mediator Dei et hominum, non quorumdam, sed inter Deum et omnes homines, et hoc non fuisset nisi vellet omnes salvare. Et potest dici quod Christus mediator est similis utrique extremo, scilicet Deo et homini inquantum Deus et inquantum homo, quia medium debet habere aliquid de utroque extremorum. Et haec sunt homo et Deus. Sed quia medium est distinctum ab utroque extremorum, et filius non est alius Deus a patre, ideo melius est dicendum quod mediator est secundum quod homo. Sic enim communicat cum utroque extremorum. In Deo enim sunt duo, scilicet iustitia et immortalitas; in hominibus vero est iniustitia et mortalitas. Media ergo sunt duo: unum in quo est iustitia et mortalitas. Aliud in quo est immortalitas et iniustitia. Et utrumque est medium, sed primum medium convenit Christo, secundum vero Diabolo. Et ideo Diabolus est medium disiungens, quia per iniustitiam suam disiungit nos a divina iustitia; sed Christus est medium coniungens, quia est iustus et mortalis, et per suam mortem coniungit nos Dei iustitiae. I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, pro aliquibus efficaciter, sed pro omnibus sufficienter, quia pretium sanguinis eius est sufficiens ad salutem omnium: sed non habet efficaciam nisi in electis propter impedimentum.


Lectio 2

[87884] Super I Tim., cap. 2 l. 2 Supra dixit quod Deus vult omnes salvos fieri, et probavit hoc ex parte Dei, qui est unus omnium, et ex parte Christi, qui est unus mediator omnium; hic probat idem ex parte testimonii. Et primo inducit alios testes; secundo suum testimonium, ibi in quo positus sum. Dicit ergo: dedit se pro omnibus. Sed numquid subito Deo in mentem venit, ut qui elegerat salvare Iudaeos solum, vellet salvare totum mundum? Hoc excludens dicit cuius testimonium temporibus suis; quasi dicat: haec lex non est subita, sed antiquitus attestata per legem, et per prophetas. Is. XLIV, 8: vos estis testes mei. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent, et cetera. Confirmatum est, scilicet impletione et ostensione signorum, et praedicatione apostolorum. Temporibus suis, scilicet quibus praedeterminatum erat fieri. Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Vel testimonium apostolorum confirmatum est temporibus determinatis. Act. I, 8: eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae, et cetera. Deinde cum dicit in quo positus sum, ponit testimonium suum. Et primo ostendit suum officium; secundo officii sui usum, ibi veritatem. Dicit ergo in quo, scilicet officio testandi, positus sum, scilicet a Deo. Io. XV, v. 16: posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ego praedicator, quia ad hoc me posuit, ut praedicarem. Mc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Sed in quolibet artificio sunt duo: quidam ministerialiter operantes, quidam qui disponunt de aliis, scilicet architectores; sed in officio Ecclesiae disponentes sunt apostoli; et ideo dicit apostolus, quasi cum auctoritate. I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Usus autem officii est praedicare veritatem, et hoc est officium praedicatorum, ut veritatem dicant. Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Eph. IV, 25: loquimini veritatem. Sed non est aliqua doctrina, quae non habeat aliquam veritatem; sed in hoc damnatur aliqua doctrina, quia miscet veritati falsitatem. Et ideo dicit veritatem dico, non mentior. Prov. VIII, 8: recti sunt omnes sermones mei. Iob VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem. Et hic est usus officii, scilicet veritatem sine mendacio praedicare, qui competit meo officio, qui sum doctor gentium. Doctor autem generat scientiam in anima discipuli. Scientia autem non est de falso; unde docens falsum non est doctor. Sed contra, Matth. XXIII, 8: nolite vocari Rabbi. Respondeo. Non prohibet ministerium doctrinae, sed ambitionem officii. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, et cetera. Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, et cetera. Et debeo eas docere in fide et veritate, quia debet docere fidem et bonos mores. Et dicit in fide, id est, de his quae pertinent ad statum praesentem, in quo secundum fidem vivimus, et in veritate quantum ad statum gloriae. Deinde cum dicit volo, descendit ad speciales gradus hominum. Et circa hoc duo facit, quia primo monet viros de oratione, secundo mulieres, ibi similiter et mulieres. Dicit ergo volo, et cetera. Tria exigit a viris in orando: primo quod oratio sit assidua; secundo pura; tertio quieta. Assidua, ut in omni tempore et in omni loco. Et dicit volo, quia bonum est quod homo oret, et ego doctor volo viros orare in omni loco, non in Ierusalem tantum, ut Iudaei, nec in monte Garizim, ut Samaritani Io. IV, 21. In omni loco potest homo spiritualiter et mentaliter orare. Soph. II, 11: adorabunt eum viri de loco suo; omnes insulae gentium, et cetera. Sed quomodo dominus reprehendit Pharisaeos stantes in angulis, Matth. VI, 5? Respondeo. Oratio mentalis ubique potest fieri, sed signa orationis exterius non debent fieri in omni loco, quia homo non debet singularis apparere in exterioribus, quia propter hoc posset haberi inanis gloria. Sed quare nunc sunt factae Ecclesiae? Respondeo. Non quod locus sit de necessitate orationi, sed ad bene esse ei; quia oratio requirit solitudinem et quietem. Item pura. Ideo dicit levantes puras manus. Augustinus: quod exterius orando agimus, facimus ut affectus noster interius excitetur. Genuflexiones enim et huiusmodi non sunt per se acceptae Deo, sed quia per haec tamquam per humilitatis signa homo interius humiliatur, sicut elevatio manus significat elevationem cordis. Thren. III, v. 41: levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelo. Levantes, etc., id est, orantes cum devotione cordis. Iob VIII, v. 5 s.: si diluculo consurrexeris ad Deum, et omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae. Item quieta. Ideo dicit sine ira et disceptatione. Et ponit duo. Primo, ut scilicet mens sit sine ira, quae animum inquietat ad inferendum nocumentum proximo, a qua oportet liberum esse animum orantis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Item liber debet esse homo a disceptatione, quod potest intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Glossam, ut non disceptemus contra Deum increduli verbis eius, et murmurando contra eius ordinationem. Rom. IX, v. 20: o homo, tu quis es qui respondeas Deo, et cetera. Item contra proximum, ut non rumpamus pacem cum eo, quod fit per disceptationem. Pax enim est necessaria oranti. Matth. XVIII, 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quam petierint, fiet illis a patre meo. Deinde cum dicit similiter et mulieres, ordinat mulieres, et primo quantum ad orationem, secundo quantum ad doctrinam, ibi mulieres in silentio. Item primo ostendit quid requiratur a muliere orante; secundo exponit quae dixerat, ibi non in tortis. Circa primum sciendum est quod omnia quae requiruntur ad virum orantem, requiruntur et ad mulieres. Et ideo dicit similiter et mulieres; quasi dicat: omnia servent quae dicta sunt. Sed addit duo, scilicet ornamenta et verecundiam, dicens in habitu ornato cum verecundia, cuius ratio est, quia naturale est quod sicut mulieres sunt mollioris corporis quam viri, ita et debilioris rationis. Rationis autem est ordinare actus, et effectus uniuscuiusque rei. Ornatus vero consistit in debita ordinatione et dispositione. Sic in interiori decore nisi sint omnia ordinata ex dispositione per rationem, non habent pulchritudinem spiritualem. Et ideo quia mulieres deficiunt a ratione, requirit ab eis ornatum. Item verecundia est de turpi actu, et ideo est laudabilis in illis qui facile solent declinare in actus turpes, cuiusmodi sunt iuvenes et mulieres, et ideo hoc in eis laudatur, non autem senes et perfecti. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Item sobrietatem requirit; unde sequitur et sobrietate. Quia enim in mulieribus ratio est debilis, sobrietas autem conservat virtutem rationis, ideo in mulieribus maxime reprehenditur ebrietas. Unde antiquitus apud Romanos eis non dabatur vinum. Non in tortis crinibus, et auro, et cetera. Exponit quod dixerat, et primo de ornatu, secundo de verecundia, ibi sed quod decet. Circa primum, primo excludit ornatum corporalem; secundo ponit spiritualem, ibi sed quod decet. Circa primum dicit: quod dixi de habitu ornato, non intelligo de exteriori, quia non in tortis crinibus, id est, non ornato capite vel toto corpore. Sed praecipue mulieres ornant caput, quod est naturale mulieri, ut dicitur I Cor. XI, 15. Et ideo ornamenta in capite habent. In capite vero est duplex velamentum. Unum est naturale, scilicet capilli, ut dicitur I Cor. XI, 5, item artificiale, et in utrisque se ornant, quia capillos torquent. Unde dicit non in tortis, id est, in crispatis. Is. III, 24: erit pro crispanti crine calvitium. Item artificialia prohibet, cum dicit aut auro, aut margaritis. I Petr. III, 3: non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, aut vestimentorum cultus, et cetera. Vel non in tortis crinibus, et auro, id est, non habentes crines tortos auro, vel margaritis. Quantum vero ad totum corpus dicit vel veste pretiosa, hoc enim damnat apostolus hic, et Is. III, 17. Sed numquid hoc est peccatum? Respondeo. Dicendum est quod secundum Augustinum duo sunt consideranda in ornatu mulierum, scilicet simplex ornatus et fucatus. Simplex ornatus, puta in veste, et in auro, et huiusmodi, quod potest fieri cum peccato tribus modis: scilicet ex prava intentione, ut si intendant commotionem concupiscentiae, ostentationem, vel inanem gloriam. Prov. VII, 10: praeparata ad capiendas animas. Secundo si fiat praeter consuetudinem patriae, quod fit diversimode. Quod enim excedit modum consuetum patriae, hoc ex levitate animi est. Tertio si conditionem sui status excedit. Sed servata recta intentione, consuetudine patriae, et conditione status, non est peccatum. De fucato autem semper est peccatum. Mulieribus enim non permittitur ornari nisi propter viros, et viri nolunt decipi, ut fucatae eis appareant. Sit ergo non talis ornatus, sed qualis decet mulieres, promittentes pietatem. Exteriora enim opera hominis sunt quasi quaedam professio interioris hominis, sicut religiosi ad hoc habent habitum, et clerici similiter. Unde nisi concordet interior cum exteriori, est fictio. Ita etiam de aliis operibus interioribus. Interius enim debemus colere pietatem, id est, cultum Dei habere, exterius vero promittere et praestare per bona opera, quae concordant pietati; et similiter habere interius, sicut ostendimus exterius. Vel, dico, quod debent se ornare non exterius, sed secundum quod decet eas promittentes, id est, quae promittere debent, pietatem per opera bona. Eccli. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis annuntiant de illo.


Lectio 3

[87885] Super I Tim., cap. 2 l. 3 Superius apostolus ordinavit mulieres quo ad orationem, hic ordinat eas quantum ad doctrinam, et primo ponit suam ordinationem circa earum doctrinam; secundo rationem ordinationis assignat, ibi Adam enim primus; tertio respondet tacitae quaestioni, ibi salvabitur autem. Item primo ostendit quid mulieribus conveniat; secundo quid eis non competat, ibi docere autem. Circa primum tria ponit eis competere, scilicet taciturnitatem, disciplinam, et subiectionem, quae tria ex una ratione procedunt, scilicet ex defectu rationis in eis, quibus primo indicit silentium, dicens mulier in silentio discat, et cetera. Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir; et I Cor. XIV, 34: mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, et cetera. Nam verba mulieris sunt inflammantia. Eccli. IX, 11: colloquium illius quasi ignis exardescit. Secundo ut discant, quia eorum qui deficiunt ratione proprium est addiscere. I Cor. c. XIV, 35: si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent, et cetera. Viris autem datur quod doceant. Tertio indicit subiectionem, quia naturale est quod anima dominetur corpori, et ratio viribus inferioribus. Et ideo, sicut philosophus docet, quandocumque aliqua duo ad invicem sic se habent, sicut anima ad corpus, et ratio ad sensualitatem, naturale dominium est eius qui abundat ratione, et illud est principans, aliud autem est subditum, quod scilicet deficit ratione. Gen. II: sub viri potestate eris. Item excludit ea, quae eis non competunt, dicens docere autem, et cetera. Et sunt duo, scilicet ut non doceant. Sed contra, Prov. ult.: erudivit eum mater sua, et cetera. Respondeo. Dicendum est quod doctrina alia est publica, et haec non competit mulieri, et ideo dicit, in Ecclesia, alia est privata, et hac mater erudit filium. Sed contra Iud. V Debbora erudivit populum Israel. Respondeo. Illa eruditio est per spiritum prophetiae, et gratia spiritus sancti non discernit inter virum et mulierem; non tamen publice praedicabat, sed instinctu spiritus sancti consilia dabat. Secundo, interdicitur eis dominium in virum. Eccle. XXV, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Et philosophus dicit, quod dominium mulierum est corruptio familiae, sicut tyranni in regno. Et sic prohibet duo contra duo, quae competunt eis, sed primum repetit, scilicet sed esse in silentio. Deinde cum dicit Adam enim, assignat rationem eius quod dixerat, et primo ex ordine creationis; secundo ex ordine culpae, ibi et Adam non est seductus. Circa primum sciendum est, quod in ordine rerum perfectum et imperfectum diversimode ordinantur, quia in uno et eodem imperfectum praecedit tempore, et perfectum praecedit natura, quia natura tendit ad perfectum; sed in diversis perfectum est prius tempore et natura, quia natura semper incipit a perfectis. Et hunc ordinem agit hic, quia vir perfectus est in natura humana, mulier vir occasionatus. Unde primo formatus est Adam. Gen. II, 7: formavit Deus hominem de limo terrae, secundario mulier, sicut quoddam imperfectum a perfecto originatum, scilicet de costa. I Cor. XI, 8: non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro est. Et inde est quod homo non dicitur factus propter mulierem, sed ad similitudinem Dei. Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Mulier autem propter virum, ideo vir debet praeesse. Item ex parte culpae. Ordo enim generationis et corruptionis est contrarius, quia quod est primum in generatione, est ultimum in corruptione. Peccatum autem est corruptio naturae, et ideo generatio incipit primo ab Adam, sed corruptio a muliere. Unde dicit Adam non est seductus, scilicet primo, quia fortior erat, sed tentator incepit a debiliori, ut facilius seduceretur fortior. Alludit autem hic verbis Adae Gen. III, 12. Cum enim dominus reprehendit Adam, dixit: mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi, et cetera. Et ideo dicit Adam non est seductus, sed mulier. Seductio autem duplex est, scilicet in universali, et in particulari eligibili, quae est ignorantia electionis. Quicumque ergo peccat, seducitur ignorantia electionis in particulari eligibili. Mulier autem fuit seducta, ignorantia in universali, quando scilicet credidit quod serpens dixit; sed vir non credidit hoc, sed deceptus fuit in particulari, scilicet quod gerendus esset mos uxori, et cum ea comedere deberet, et inexpertus divinae severitatis credidit quod facile ei remitteretur. Sed contra. Ignorantia est poena peccati, ergo poena praecessit culpam. Respondeo. Dicendum est quod non praecessit, quia statim ad verba serpentis fuit elata, eo quod alius esset de ea sollicitus, et ex illa elatione seducta est, unde elatio praecessit. Deinde cum dicit salvabitur autem, respondet cuidam tacitae quaestioni; quia diceret quis, quod si mulier non est propter virum, et ex ea est initium peccati, ergo viro est nociva; sed si aliquid non est propter aliud, sed est ei nocivum, debet tolli; ergo mulier non debet salvari. Dicendum est ergo, quod duplex est salus, scilicet temporalis, et haec est communis etiam brutis; alia est aeterna, et haec est propria hominum. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Utramque autem salutem mulier non amisit. Non temporalem, quia statim non privatur sexu muliebri propter generationem prolis. Nec aeternam, quia secundum animam capax est gratiae et gloriae. Et ideo quantum ad primum dicitur salvabitur, id est, non extirpabitur, et hoc per generationem filiorum, ad quam est a Deo ordinata. Quantum ad secundum dicit si permanserit. Sed quia si importat causam, numquid quae non permansit non salvabitur, cum apostolus dicat, quod mulier melius facit si non nubat? Respondeo. Uno modo potest esse locutio figurativa, et sic per virum ratio superior intelligitur, ratio inferior est mulier, opera bona sunt filii inferioris rationis, et charitas quam per virum concipit, et per haec salvabitur. Alia est expositio litteralis, ut ly per non dicat causam, sed repugnantiam. Et est sensus: mulier salvabitur, etiam si incedat per generationem, scilicet si nubat et non sit virgo. Et tunc ly per dicit augmentationem salutis, quasi per generationem filiorum ad cultum Dei, magis salvabitur. Eccli. VII, v. 25: filii tibi sunt? Erudi illos, et incurva illos a pueritia illorum. Quo ad salutem aeternam consequendam tria ponit. Primo aliquid quo ad intellectum; secundo quo ad affectum; tertio quo ad exteriorem actum. In intellectu est fides, per quam intellectus Christo subiicitur; unde dicit in fide. Hebr. c. XI, 6: sine fide impossibile est placere Deo. Et quia fides nihil valet sine dilectione, ideo quoad affectum statim subiungit, dicens et dilectione. I Cor. XIII, 2: si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, et cetera. In exteriori autem ponit duo contra lasciviam, quae consistit in duobus, scilicet, in luxuria; et quantum ad hoc dicit in sanctificatione, id est, in castitate. I Thess. c. IV, 3: haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, et cetera. Item in crapula, contra quod dicit cum sobrietate. Tit. II, 12: sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc saeculo.


Caput 3
Lectio 1

[87886] Super I Tim., cap. 3 l. 1 Supra instruxit Timotheum de pertinentibus ad fidem rectam et cultum Dei, hic agit de instructione officiorum ecclesiasticorum. Et primo ponitur institutio, secundo suae institutionis occasio seu necessitas, ibi haec tibi scribo. Item primo instruit de pertinentibus ad episcopum, secundo quo ad diaconos, ibi diaconos similiter. Sed cum secundum Dionysium tres sint ordines, scilicet episcoporum, qui praeficiunt, presbyterorum, qui illuminant, diaconorum, qui purgant: quare non facit mentionem de presbyteris? Respondeo. Dicendum est quod presbyteri intelliguntur cum episcopis: non quod sit indistinctio inter ordines quantum ad rem, sed quantum ad nomina; quia presbyter idem est quod senior, et episcopus superintendens. Et ideo presbyteri et episcopi quantum ad nomen vocabantur et episcopi et presbyteri. Circa hoc ergo primo agit de desiderio perveniendi ad episcopatum; secundo describit conditionem episcopi, ibi oportet autem. Praemittit ergo suae institutionis assertionem, dicens fidelis sermo, scilicet quem dicam, vel dixi. Apoc. ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Si quis episcopatum desiderat, et cetera. Ex hoc sumpserunt aliqui occasionem ambitionis episcopatus et praelationis, sed non recte intelligunt quod hic dicitur. Apostolus enim hic voluit ostendere quid pertineat ad episcopum. Episcopus est nomen Graecum, scopos enim idem est quod intendens, epi, id est, supra; episcopus ergo dicitur quasi superintendens. Duo ergo sunt consideranda in episcopo, scilicet gradus superior, et actio plebi utilis. Aliqui enim proiiciunt forte oculum ad ea quae circumstant eum, scilicet quod qui praeest honoratur, et quod habet potestatem. Et qui propter ista desiderat episcopatum, nescit quid sit episcopus. Et ideo dicit apostolus, quid sit episcopus, et quid desideret qui episcopatum desiderat, quia bonum opus. Non dicit bonum desiderium habet, sed bonum opus, scilicet utilitatem plebis. Sed numquid licet ipsum desiderare? Augustinus dicit quod non. Glossa: locus superior, sine quo regi non potest populus, et si teneatur et administretur decenter, tamen indecenter appetitur. Et idem dicit XIX de civitate Dei. Cuius ratio est quod nullus debet appetere aliquid supra vires suas non sibi proportionatum, alias esset stultus. Horatius: ludere qui nescit campestribus abstinet armis. Ille ergo bene episcopatum desiderare posset, cuius facultas episcopatui esset proportionata. Ad hoc autem nullus est idoneus, quia praelatus secundum gradum et convenientiam debet omnes alios excedere in conversatione et contemplatione, ita ut in respectu sui alii sint grex. Et hanc idoneitatem de se praesumere est maximae superbiae. Aut ergo appetit circumstantias, et tunc nescit quid appetat, quia non est hic episcopatus; vel ipsum opus, et hoc est superbiae. Et ideo non est accipiendum nisi impositum. Glossa: si dicis: status episcoporum est perfectior statu religiosorum, hunc autem licet appetere, igitur. Respondeo. Perfectio aliter se habet in hoc et in illo, quia status episcoporum praesupponit perfectionem, et ideo nullus appetere debet nisi habeat eam; sed status religiosorum est via, et ideo non requiritur perfectio iam habita, sed quod teneatur acquirere eam nisi habeat. Et hoc patet Io. ult., ubi dominus Simoni non dicit: si vis perfectus esse, pasce, etc. et iuveni dicit: si vis perfectus esse, et cetera. Sic ergo intelligendum est in nomine episcopatus bonum opus. I Petr. V, 3: non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis, et cetera. Quasi dicat: si tu episcopatum desideras, hoc est quod desideras, quia bonum opus. Sed qualis debeat esse episcopus, ostendit, cum subdit oportet episcopum, etc., quem primo instruit in generali; secundo in speciali, ibi unius uxoris. Dicit ergo: dico quod bonum opus desiderat, sed ad hoc non omnis est idoneus, sed oportet quod sit talis, primo irreprehensibilis. Unde de Zacharia dicitur Lc. I, v. 6 quod incedebat in omnibus mandatis et iustificationibus sine querela. Lev. XXI, 17: qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium eius. Nec intelligendum est, quod omnino sit sine peccato, quia dicitur I Io. I, 8: si dixerimus, et cetera. Nec est dicendum, sicut aliqui dixerunt, quod quicumque peccavit mortaliter post Baptismum, non est idoneus, quia pauci essent tales, sed irreprehensibilis, id est, non subiectus alicui peccato, unde ab aliis reprehendi posset, quia indecens est si reprehensibilis sit reprehensor. Matth. VII, 5: eiice primum trabem, et cetera. Deinde cum dicit unius uxoris, etc., instruit eum in speciali, et primo quantum ad se, secundo quantum ad multitudinem, ibi filios habentem. Iterum prima in duas, quia primo ostendit quibus virtutibus ornetur; secundo a quo mens debet esse immunis, ibi non vinolentum. Omnis autem moralis virtus est primo circa passiones; et sunt duo quae faciunt sanctitatem, scilicet castitas et sobrietas, quia per delectationem vel delectabilia carnis, maxime inquietatur anima. Et ideo primo ponit quod pertinet ad castitatem, dicens unius uxoris virum. Simile Tit. I, 6. In hoc autem discordia videtur esse inter Augustinum et Hieronymum. Hieronymus enim dicit quod hoc intelligitur post Baptismum, quia si ante Baptismum duas habuit uxores, vel unam primo, et aliam postea, non impeditur ab ordinatione, quia per Baptismum omnia delentur. Augustinus et Ambrosius contrarium dicunt, quia sive ante, sive post, si duas habuit, non ordinatur. Et numquid Baptismus omnia delet? Respondeo, sic quo ad peccata, non autem quo ad irregularitatem, quae interdum etiam sine peccato incurritur ex sola ecclesiastica institutione; sed matrimonium non est peccatum etiam in Paganis. Sed quae est causa huius institutionis? Numquid non magis impeditur qui multas concubinas habet? Respondeo. Dicendum quod hoc fit non propter incontinentiam tantum, sed propter repraesentationem sacramenti, quia sponsus Ecclesiae est Christus, et una est Ecclesia. Cant. V: una est columba mea. Secundo agit de sobrietate, dicens sobrium. Tit. II, 12: sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, et cetera. Hic enim docet episcopum qui dicitur superintendens, ut vigilet. Lc. I, 8: pastores autem erant, et cetera. Et ebrietas obstat vigiliis. I Petr. ult.: sobrii estote, et cetera. Tertio ordinat rationem, dicens prudentem, quia haec est regitiva omnium virtutum, et episcopus eligitur ut alios regat. Matth. X, 16: estote prudentes. Matth. c. XXIV, 45: quis, putas, est fidelis servus et prudens, et cetera. Consequenter ponit virtutes, quae ordinant actiones exteriores. Primo quantum ad se, secundo quantum ad alios. Quantum ad se dicit ornatum, pudicum. Ornatus est quando bene componitur in actibus et dictis. Ornatus enim importat pulchritudinem quae consistit in proportione. Unde tunc est ornatus, quando agit et loquitur ut decet. Eccli. XLIV, 6: homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Hoc requiritur in episcopo, quia per exteriora iudicamus de interioribus. Eccli. XIX, v. 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. Quia praelatus ponitur in aspectu hominum, oportet quod sit ornatus. Unde dicitur de Ambrosio, quod quosdam ordinare nolebat, quia dissolute incedebant. Item quandoque contingit quod occurrunt alicui aliqua turpia in aliis vel agentibus vel dicentibus, et ad haec debet habere pudicitiam, ut verecundetur si videat vel audiat. Augustinus: impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Eccli. c. VII, 21: gratia enim verecundiae illius super aurum. Deinde cum dicit hospitalem, etc., agit de episcopo in comparatione ad alios. Imponitur autem episcopo ut pascat oves. Io. ult. et I Petr. ult. Et duplex est eleemosyna, scilicet corporalis et spiritualis. Ergo debet in utraque pascere. Quantum ad primum dicit hospitalem, scilicet peregrinorum et hospitum. Rom. c. XII, 3: hospitalitatem sectantes. Hebr. ult.: hospitalitatem nolite oblivisci, et cetera. Iob XXXI, 32: ostium meum viatori patuit, et cetera. Quantum ad secundum dicit doctorem. Eph. IV, 11: alios pastores et doctores, et cetera. Et hoc est officium proprium praelati. Ier. c. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina, et cetera. Consequenter cum dicit non vinolentum, etc., removet vitia opposita. Tria autem removet: unum quod pertinet ad concupiscentiam carnis, aliud ad iram, aliud ad cupiditatem. Quantum ad primum dicit non vinolentum. Minus dicit, et plus significat. Eph. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Quasi dicat: non gulosum, non luxuriosum. Quantum ad iram duo ponit; primo quantum ad actum dicit non percussorem. Decenter prohibet hoc post vina, quia ebrii de facili percutiunt. Sed modestum, id est, patientem. Phil. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Ps. XCI, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Christus passus non percutiebat. Secundo quantum ad verba, cum dicit non litigiosum. II Tim. II, v. 24: servum Dei non oportet litigare. I Cor. XI, 16: si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Et hoc quia episcopi sunt successores apostolorum, quos Christus instruxit ut pacem annuntiarent. Item in passione sua Christus dixit: pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Quantum ad res temporales dicit non cupidum, quia ponitur iudex et ordinator Ecclesiae, qui, si sit cupidus, de facili declinat a iustitia. Ex. XXIII, 8: ne accipias munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. Sed heu. Ier. VI, 13: a maiore usque ad minorem omnes avaritiae student.


Lectio 2

[87887] Super I Tim., cap. 3 l. 2 Supra ostendit apostolus qualis debet esse episcopus secundum se, hic ostendit qualis debet esse in comparatione ad multitudinem. Et primo quo ad multitudinem domesticae familiae; secundo quo ad multitudinem Ecclesiae, ibi non neophytum; tertio quo ad multitudinem infidelium, ibi oportet autem. Item primo ostendit qualis debet esse in comparatione ad familiam domesticam; secundo rationem huius assignat, ibi si quis autem. Item primo ostendit quod ab episcopo requiritur gubernatio debita familiae; secundo bona instructio filiorum, ibi filios habentem. Dicit ergo: oportet episcopum bene praeesse domui, id est, familiae suae, ut eam bene gubernet. Bona autem gubernatio non solum est acquisitio divitiarum, quia hae non sunt finis oeconomiae, sed instrumenta; sed finis eius est recta vita. Eccli. c. XLIV, 6: pacificantes in domibus suis. Specialiter autem in domestica familia praecipui sunt filii. Et ideo dicit de eis specialiter filios habentem subditos, id est, quod suis filiis dominetur non emollitus ex teneritudine amoris, quam quandoque extendit ad filios. Inter alia autem, quae requiruntur in filiis episcoporum, quos habuerunt antequam essent episcopi, requiritur quod sint casti. Ideo subditur cum omni castitate, quia mala eorum vita esset testimonium contra parentem et praelatum. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Sap. IV, 6: ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Secunda ratio est, quia ad domum episcopi concurrit populus, ideo oportet eos esse castos. Contra illud I Reg. II, v. 22, ubi filii Heli non casti corrumpebant mulieres venientes ad templum. Unde et Heli a domino est punitus. Deinde cum dicit si quis autem, dicti sui rationem assignat. Posset enim dici: quid ad episcopum quod bene regat familiam, cui imminet cura communis? Et ideo dicit si quis autem domui suae, etc., propriae familiae. Lc. XVI, 10: qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. Contingit tamen frequenter quod aliqui non sunt bene regitivi in parvis domesticis, qui tamen bene regunt in maioribus. Sed quod dicit nescit, haec nescientia refertur ad negligentiam. Nam qui parva negligit, de facili magna negligit, licet qui non curat de parvis, aliquando bene se habeat in maioribus. Consequenter ostendit qualiter se habeat ad multitudinem Ecclesiae, in qua non debet esse novitius in fide, sed antiquus. Unde dicit non neophytum, id est, novam fidem habentem. Act. I, 21: oportet eligere unum ex his qui nobiscum, et cetera. Item Num. XI, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus, quos tu nosti quod senes sint populi ac magistri et duces, et cetera. Sed, sicut dicitur Sap. c. IV, 8, senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Contingit enim quandoque quod in aliquibus novis superabundet gratia, et habent simul cum aetate iuvenili morum senectutem, qui dispensative promoventur, sicut Ambrosius divina inspiratione. Unde hoc quod dicit hic, ad eos pertinet qui non solum aetate neophyti, sed et qui neophyti sunt perfectione. Et huius est ratio ne in superbiam, et cetera. Quando enim aliquis de novo veniens ad fidem et ad conditionem aliquam promovetur, reputat se aliis meliorem et valde necessarium, quasi nisi ipse esset, non haberent unde provideretur Ecclesiae. Et dicit Diaboli, quia ipse condemnatus fuit propter peccatum superbiae. Deinde cum dicit oportet autem illum, etc., ostendit qualiter se habeat ad multitudinem infidelium, et ponit documenta. Primo ut sit bonae famae. Col. IV, 5: in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. Et hoc necessarium est praelato, quia conversatio totius congregationis iudicatur ex praelato. Sed contra, II Cor. VI, 8: per infamiam et bonam famam. Respondeo. Infamia insurgit quandoque ex culpa eius qui infamatur, et hanc prohibet hic; quandoque ex malitia detrahentium et in hac oportet habere patientiam, et de hac loquitur apostolus ibi. Sed hic loquitur de assumendo in episcopum, qui et si sit bonus, et infamatur falso, debet patienter ferre. Secundo assignat rationem; unde subdit ut non in opprobrium, et cetera. Ubi tangit duplex periculum, scilicet ne fiat opprobriosus, et per hoc eius auctoritas minuatur, et per consequens auferatur audacia corrigendi. Matth. VII, 5: eiice primum trabem, et cetera. Secundo ne incidat in laqueum Diaboli, quandoque scilicet impatienter sustinendo, per quod infamis concitetur ad odia, et desperet, et huiusmodi. Et quod praelatus sit odiosus laicis, contingit, si negligit cultum divinae laudis. Mal. II, 8 s.: irritum fecistis pactum levi, dicit dominus exercituum, propter quod dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis. Deinde cum dicit diaconos, etc., ostendit pertinentia ad diaconos, quod in Graeco idem est quod ministri. In primitiva enim Ecclesia solum erant tres ordines, ut dicit Dionysius, scilicet episcoporum, presbyterorum et ministrorum; et non dividebantur per diversos gradus, sed omnia erant in uno ordine propter paucitatem ministrorum et propter novitatem Ecclesiae. Primo ergo ostendit quales debent esse secundum se; secundo quantum ad alios, ibi mulieres. Item, primo ostendit quales debent esse; secundo quomodo examinandi sunt, ibi et hi. Item, primo ostendit quales debent esse quantum ad eorum proprium corpus; secundo quantum ad res exteriores, ibi non turpe; tertio quantum ad alia, ibi habentes, et cetera. Item quantum ad corpus, primo ostendit quo ad totius corporis qualitates; secundo quantum ad oris refrenationem. Dicit ergo: dico quod episcopi debent esse pudici, similiter oportet diaconos esse, quia contrarium pudicitiae facit ineptum ad spiritualia, quia denegat animum a spiritualibus, quem necesse est tales habere elevatum. Is. LII, 11: mundamini, qui fertis vasa domini. Lc. XII, 35: sint lumbi vestri praecincti. Deinde ostendit quales debent esse in ore. Os servit locutioni et gustui. Quantum ad primum dicit non bilingues. Eccli. XXVIII, v. 16: lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Bilinguis est habens duas linguas. Non erunt tales diaconi ministri pacis. Quantum ad secundum dicit non multo. Prov. XXIII, 29 s.: cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae? Cui foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Deinde cum dicit non turpe lucrum sectantes, ostendit quomodo se habeant ad res exteriores. Non solum enim divertuntur a iustitia quandoque propter cupiditatem lucri, sed etiam a veritate, dicentes quae non oportet. Et ideo prohibetur eis temporale lucrum, in quo intelligitur omne lucrum inhonestum. Sed quantum ad affectionem dicit habentes, etc., et instruit eos, primo, quantum ad fidem, secundo quantum ad conscientiae puritatem. Unde dicit mysterium fidei, non fidem, id est, non tantum fidem simplicem, sed intelligentiam eius quod in fide occultum est. Mysterium enim idem est quod occultum, quia ministri debent scire non tantum ea de fide quae et populus intelligit, sed et mysteria, quia debent alios instruere. I Petr. III, v. 15: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est fide et spe, et cetera. Item conscientiam puram, quia impura facit in fide errare. Supra I, 5: finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Deinde cum dicit et hi probentur primum, et sic, etc., ostendit quomodo examinentur. Posset enim dicere aliquis: puto omnes bonos. Hoc enim debet esse in tua reputatione, sed quantum ad eorum promotionem omnes sunt examinandi. Unde etiam ipsi examinantur; unde dicit et hi, et cetera. Nullum crimen, id est, peccatum mortale; non autem intendit de peccato veniali, quia, ut dicitur I Io. I, 8, si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Nec dicit, qui habuerunt, sed habentes, id est, qui sunt notabiles et habent infamiae crimen. Alioquin hoc esset derogare clavibus Ecclesiae. Deinde cum dicit mulieres, etc., ostendit qualiter se habeant ad alios. Et primo ponit suam instructionem; secundo rationem, ibi qui enim bene. Circa primum duo facit, quia primo ostendit qualiter se habeant ad uxores, quas habebant in primitiva Ecclesia, et loquitur pro statu illo. Secundo quomodo ad filios, ibi qui filiis. Iterum prima in duas, quia primo ostendit quales debent esse eorum uxores; secundo qualiter ipsi habeant se ad illas, ibi diaconi. In uxoribus eorum requirit quatuor, scilicet pudicitiam, modestiam, sobrietatem et fidelitatem. Dicit ergo: similiter sicut dixi de diaconibus dico de mulieribus, quia oportet eas esse pudicas. Eccli. XXVI, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Item modestas in lingua, non detrahentes. Eccli. X, v. 11: quomodo si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet qui detrahit. Item sobrias, quae est maximum ornamentum mulierum. Supra II, 9: similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate. Item fideles, vel Deo quantum ad veram fidem, vel viris suis. Sed quae culpa est diaconi, si eius uxor est mala? Respondeo. Aliquis a ministerio repellitur non solum propter culpam, sed etiam propter aliquod impedimentum ministerii. Et ideo si praeter culpam eorum possent mulieres esse malae, tamen praestant impedimentum dupliciter: primo quia cum malae sunt, indigent maiori cura, et per hoc earum viri minus vacarent ecclesiasticis ministeriis; secundo quia viri depravantur ex uxoribus. Item esset in periculum, quia ministrorum Ecclesiae multi frequentant domos. Dixerunt autem Cathaphrigae, quod ex quo inter diaconos agitur de mulieribus, mulieres possunt ordinari ad sacros ordines. Sed sciendum est quod in iure aliquae mulieres aliquando vocantur diaconissae, non quia habeant huiusmodi ordinem, sed propter aliquod ministerium Ecclesiae, sicut in Graeco dicitur diaconus quilibet minister.


Lectio 3

[87888] Super I Tim., cap. 3 l. 3 Supra ostendit apostolus, quales debent esse diaconi et eorum uxores, hic ostendit quomodo diaconi se habeant ad uxores et ad filios et familiam. Et primo ponit documentum, secundo eius rationem, ibi qui enim bene. Dicit ergo: dixi quod mulieres diaconorum sint pudicae. Etsi in uxoribus est pudicitia habenda propter eos, amplius in ipsis est necessaria, ut sint omnino a contactu mulierum immunes. Sed quia secundum hoc pauci essent ministri, concedit quod saltem sint unius uxoris viri, quia habuisse plures, est signum incontinentiae et contra significationem sacramenti. Et inde est quod dominus instituit matrimonium unius ad unum. Unde et prima uxor benedicitur, non secunda. Deinde monet qualiter se habeant ad filios, dicens qui filiis suis bene praesint, scilicet bene erudiendo in disciplina bona et vita. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos, et cetera. Consequenter hortatur eos bene praeesse toti domui, id est, familiae, scilicet cum mansuetudine. Eccli. IV, 35: noli esse sicut leo in domo tua, et cetera. Et huius ponit rationem, dicens qui enim bene ministraverint, etc.; quasi diceret: quod requiris ab episcopis rationabile est; quia ipsi sunt praelati. Sed quare a diacono qui est minister? Respondet dicens qui enim, et cetera. Et primo ostendit quod bonus usus huius ministerii est via ad maiorem dignitatem; secundo etiam quod est via ad vitam aeternam. Quantum ad primum dicit qui enim bene ministraverint, exercendo officium diaconi quod enim est in Graeco diaconus, in Latino dicitur minister, gradum bonum sibi acquirent, id est, promoveri merentur ad gradum altiorem. Matth. XXV, 21: quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, et cetera. Et dicit bonum, quia supra eodem: qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Nec tamen in hoc est eorum finis, sed cum hoc remunerationem habent a Deo. Io. XII, 26: volo ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Et ideo dicit multam fiduciam, scilicet auxilii gratiae in praesenti, et gloriae in futuro; et hoc in fide, etc., id est, per fidem Christi. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus, et cetera. Is. XII, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Deinde cum dicit haec tibi scribo, ponit rationem omnium praedictarum monitionum. Et primo excludit causam opinatam; secundo astruit veram, ibi si autem; tertio assignat rationem, ibi quae est Ecclesia. Circa primum sciendum est, quod posset Timotheus credere quod ex quo scripsit, de caetero eum non visurus esset, alias superfluum videretur eum litteris monere. Et ideo dicit haec tibi scribo, fili. Et nominat eum filium, quia sibi charissimus erat. I Cor. IV, 17: ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus. Et dicit sperans, quasi non certus. II Io. I, 12: plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui. Scribo igitur, licet spem habeam, quia spes in longum protrahi potest. Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum, et domini linguam gubernare. Et ideo dicit si autem tardavero, et cetera. I Thess. II, 18: sed Satanas impedivit nos. Ego igitur scribo, si tardavero, ut scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari. Ps. LXVII, 6: habitare facit unius moris in domo, et cetera. Deinde cum dicit quae est Ecclesia, assignat rationem quare sit sic conversandum in ea. Et assignat rationem huius causae, quae est duplex: primo commendando ipsam Ecclesiam; secundo unitatem Ecclesiae, ibi et manifeste. Circa primum duo facit, quia primo commendat Ecclesiam ex parte eius, cuius est Ecclesia; secundo ex veritate ipsius Ecclesiae, ibi columna. Ex parte eius cuius est Ecclesia, quia est Dei vivi. Ecclesia dicitur quasi adunatio, quia in Ecclesia est adunatio fidelium. Rom. VIII, 30: quos vocavit, et cetera. Et adunantur in Deum. Io. XVII, 21: ut et ipsi in nobis sint unum, et cetera. Et ideo dicit quae est Dei. Et addit vivi, ad distinctionem aliorum deorum, ad quos congregantur gentes. Nam hi sunt mortui, sed Deus Ecclesiae est vivus. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, et cetera. Est ergo sic in ea conversandum, ut spiritualiter vivamus. Ps. XCII, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo, et cetera. Secunda ratio est ex veritate Ecclesiae. Naturale est enim homini ut desideret cognitionem veritatis, cum sit perfectio intellectus. Unde Augustinus dicit, quod beatitudo est finis hominis, quae nihil aliud est quam gaudium de veritate. Hoc innotuit philosophis per creaturas Rom. I, 19. Sed in hoc vacillabant, quia non habebant certitudinem veritatis, tum quia erant corrupti erroribus, tum quia vix invenitur apud eos, quod in veritate concordent. Sed in Ecclesia est firma cognitio et veritas. Unde dicit columna. Eccli. XXIV, 7: thronus meus in columna nubis, et cetera. Eccli. XXVI, 23: columnae aureae, et cetera. Et dicitur aurea, quia in se sancta. Et firmamentum, scilicet quantum ad alios, quia non possunt firmari in veritate, nisi per Ecclesiae sacramenta. Lc. XXII, 32: tu aliquando conversus confirma, et cetera. Ps. LXXIV, 3: ego confirmavi columnas eius. Quia igitur Ecclesia congregat in Deo et dat cognitionem veritatis, debemus esse in ea. Deinde cum dicit et manifeste, commendat veritatem Ecclesiae. Et primo Christum, ad cuius manifestationem apparuit; secundo de eius exaltatione agit, ibi assumptum. Commendat autem Christum dupliciter. Primo quantum ad naturam divinam; secundo quantum ad humanam, ibi quod manifestum est. Dicit ergo et manifeste, et cetera. Quia sacramentum idem est quod sacrum secretum. Nihil autem tam secretum, quam id quod in corde gerimus. Multo ergo magis quod in corde Dei, et secretum est et sacrum. I Cor. II, 11: quae sunt Dei nemo novit nisi spiritus Dei, et cetera. Is. XXIV, 16: secretum meum mihi. Is. XLV, 15: tu es Deus absconditus. Et hoc est verbum Dei in corde patris. Ps. XLIV, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Hoc siquidem secretum est sacramentum pietatis; secretum autem hominis aliquando est vanum. Ps. XCIII, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Inquantum ergo est restaurativum mundi, est pietatis. Item magnum, quia est verus Deus, cuius magnitudinis non est finis. Hoc ergo secretum quod latet in corde patris factum est homo. Et ideo describit ipsum, secundo, quantum ad naturam humanam. Et primo quantum ad carnem, secundo quantum ad animam. Quantum ad primum dicit quod manifestatum est in carne. Sicut verbum quod latet in corde manifestatur verbo sensibili, ita verbum Dei in corde Dei latebat, sed in carne est manifestatum. Io. I, 14: verbum caro factum est, et cetera. Quantum ad animam dicit iustificatum est in spiritu. Hoc dupliciter exponitur. Primo, ne credatur quod caro prius sit concepta, dicit quod non, quia in spiritu, id est, per spiritum sanctum conceptus est. Matth. I, v. 20: quod enim ex ea natum est, de spiritu sancto est. Et Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur vocabitur filius Dei; et hoc quia spiritus sanctus superveniet in te, et cetera. Vel in spiritu sancto humano, de quo Io. XIX, v. 30: emisit spiritum. Et sic est manifestatum in carne, quod tamen est cum spiritu. Et dico spiritu iustificato, scilicet quia iustus est, absque omni macula. Deinde cum dicit apparuit, ostendit eius manifestationem, et primo factam Angelis, secundo hominibus, ibi praedicatum. Dicit ergo sacramentum illud quod apparuit Angelis, et excedit etiam cognitionem Angelorum. Illud autem dicitur apparere quod in potestate sua habet videri et non videri, et non subest potestati videntis. Unde non dicitur: lapis apparet mihi, sed video lapidem. Si ergo Angelus in sua natura vel potestate haberet quod videret verbum, non diceretur verbum apparere sibi, sed quod ipse videret cum vellet. Et ideo dicit apostolus quod apparuit Angelis, quia non in sua natura viderunt ipsum. Et verum est quod a principio apparuit Angelis, quando ex conversione ad se aedificavit ipsos; sed quando est incarnatum, multa mysteria innotuerunt Angelis, quae non cognoverant antea. Et ideo dicit Beda, quod in nativitate apparuit Angelis claritas, quae non antea in veritate visa est hominibus. Et hoc dupliciter: primo quantum ad ministerium apostolorum; secundo quantum ad cognitionem populorum quibus manifestatur. Olim siquidem solis Iudaeis manifestabatur, sed nunc in gentibus. Et ideo dicit praedicatum est gentibus. Matth. ult.: euntes ergo docete omnes gentes, et cetera. Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Et hoc efficaciter, quia creditum est in mundo. Et hoc dominus orabat Io. XVII, 18. Et hoc maxime mirum est quod per simplices pauperes et impotentes, totus mundus est conversus. I Cor. I, 26: non multi sapientes, etc.; et hoc ut non glorietur omnis caro, et cetera. Secundo manifestat quod sola veritas Dei hoc facit, quia assumptum est in gloria, Christus scilicet, quia manifestatus assumptus est in caelis. Matth. ult.: dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Phil. c. II, 11: et omnis lingua confiteatur, quia dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei patris.


Caput 4
Lectio 1

[87889] Super I Tim., cap. 4 l. 1 Superius instruxit Timotheum de pertinentibus ad ordinationem Ecclesiae in spiritualibus; secundo quantum ad documentum fidei, cultum Dei, et dispositionem ministeriorum, hic instruit eum de ordinatione Ecclesiae quantum ad exteriora. Et primo quantum ad cibos; secundo quantum ad status hominum et divitias, ibi quicumque sub iugo. Item primo agit de usu ciborum, secundo de dispensatione ciborum, cap. V, ibi viduas honora. Item, primo excludit superstitiosam abstinentiam; secundo praefert pietatem abstinentiae licitae, ibi exerce te. Item, primo praenuntiat falsam doctrinam de illicita abstinentia; secundo instruit eum haec proponere fratribus, ibi haec proponens. Item primo, errorem manifestat; secundo excludit ipsum, ibi quos Deus. Item, primo praenuntiat errorem futurum ex parte deceptorum; secundo ex parte decipientium, ibi in hypocrisi. Item ponit actorem denuntiationis; secundo fidei defectum, ibi quia in novissimis; tertio causam defectus, ibi attendentes. Dicit ergo: magnum est pietatis sacramentum quod iustificatum est in spiritu, sed supra hoc sacramentum spiritus sanctus aliquid praenuntiat futurum. Ad eum enim pertinet revelare mysteria. II Cor. XV, v. 2 et Io. XVI, 13: quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Spiritus ergo praenuntiat prius secreta in corde patris futura. Sed olim loquebatur in similitudinibus. Num. XII, v. 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Os. XII, 10: ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Sed in novo testamento spiritus sanctus manifeste dicit. Io. XVI, 25: et palam de patre meo annuntiabo vobis. Et praenuntiat defectum fidei futurum; unde dicit in novissimis temporibus, et cetera. Novissimum tempus dicitur ultima aetas, quia nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Tamen in hoc tempore amplius novissimum est, quanto magis propinquum novissimae diei. Et sicut in primitiva Ecclesia, propter propinquitatem ad Christum et sacramenta recenter instituta, fuit ferventissima fides, sic in novissimis temporibus, in comparatione ad tempus apostolorum, discedent quidam a fide, quia carnales erunt, sed magis in fine abundabunt errores. Gen. XLIX, 1: congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis novissimis diebus, et cetera. Causa defectus est duplex: una ex parte Diaboli seducentis. II Cor. XI, 3: timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, et cetera. Et ideo dicit attendentes spiritibus erroris, scilicet Daemonibus, quorum est officium in errorem mittere. Io. VIII, 44: mendax est, et pater eius. III Reg. ult.: egrediar, et ero spiritus mendax, et cetera. Et dicit spiritibus, quia Daemon maior multos habet ministros. Sed quomodo attendent eis? Numquid eos videbunt? Non, sed loquentur in eis. Et ideo addit secundam causam, scilicet falsam doctrinam. Et secundum Glossam dicit hic falsos doctores, Daemones, nec immerito. Sicut enim boni homines interdum dicuntur Angeli, sic isti propter excellentem malitiam Daemones dicuntur. Io. VI, 71: nonne ego duodecim vos elegi? Et unus est ex vobis Diabolus. Ex parte decipientium est duplex causa: una, eorum falsitas; alia, perversitas conscientiae eorum. Quantum ad primum dicit Daemoniorum, id est, hominum a Daemone possessorum, et horum dico loquentium mendacium. Ier. c. XXIII, 26: usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? Et nota quod per mendacium simplex absque pallio apparentiae, non posset aliquis decipere quempiam. Et ita hi neminem possent fallere, nisi praetenderent aliquod pallium, vel bonae intentionis, vel simulationis, vel falsae auctoritatis. I Cor. III, 18: nemo vos seducat, et cetera. II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, id est, fictam pietatem. Et Daemoniorum, dico, habentium conscientiam cauteriatam. Cauterium est corruptio in carne per ignem, ex qua egreditur continue putredo. Ita ex igne perversae voluntatis, irae, odii, concupiscentiae, ulceratur conscientia, et Daemoniorum egreditur falsa doctrina. Tit. I, v. 15: coinquinatae sunt eorum mentes. Deinde ostendit quae sit ista falsa doctrina, et tangit haeresim Manichaeorum, qui damnant matrimonium, contra illud Matth. XIX, 6: quos Deus coniunxit, homo non separet; I Cor. VII, 36: mulier non peccat si nubat. Item Manichaei prohibent usum ciborum, id est, mandant abstinere a cibis. Abstinere autem a cibis potest quis licite intentione domandi carnem, sicut Timotheus abstinebat a vino, vel propter scandalum, sicut dicit apostolus I Cor. VIII, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum. Item illicite: uno modo propter legis praeceptum, quasi legalia adhuc essent servanda, contra quod loquitur ad Gal. II. Alio modo secundum haeresim Manichaeorum, non quia prohibitum lege (quam damnant), sed quia dicunt quod in carnibus, ovis, et vino, et huiusmodi, id est, in aliqua talium particula, divina natura est commixta, quod non potest de Deo putari. Non videtur autem hoc dicere de cibis legalibus, quia dicit in novissimis diebus, sed de prohibitis a Manichaeis. Et istos Manichaeos Daemones vocat, quia inter omnes haereses plus dant Diabolo de honore, quia ponunt eum principium ex aequo cum Deo bono, ponentes eum principium visibilium. Improbat autem apostolus hanc erroneam doctrinam dupliciter, scilicet ex intentione Dei creantis cibos; secundo ex conditione creaturae, ibi omnis creatura. Dicit ergo quod prohibent abstinere, et hoc contra intentionem Dei, qui creavit eos ad percipiendum. Gen. IX, 3: sicut olera virentia dedi vobis omnia, et cetera. Sed dicis: numquid plantae propter animalia, et animalia propter homines? Respondeo. Dicendum est quod sic, secundum etiam philosophum in I Polit., quia imperfectum ordinatur ad perfectius. Et ideo sicut in generatione est multiplex perfectio: primo scilicet plantarum, deinde animalium, et ultimo humana, ita in usu rerum. Et ideo ad percipiendum, sed cum gratiarum actione. I Thess. ult.: in omnibus gratias agite; quia scilicet concessa sunt vobis a Deo. Ps. XXI, 26: edent pauperes, et cetera. Et subdit fidelibus, quia illi qui percipiunt cum gratiarum actione, sunt fideles. Nullus enim potest gratias agere Deo in eo quod illicitum est. Stultus enim est qui agit gratias de fornicatione Deo, quia Deus non est actor malorum. Ergo ille gratias agit qui habet hoc, quod usus ciborum sit licitus. Et hoc quidem innotescit per fidem solam. Et ex ista ratione dicit fidelibus. Deinde cum dicit qui cognoverunt veritatem, quia omnis, etc., improbat errorem ex conditione creaturae. Et primo proponit creaturam esse bonam secundum se; secundo quantum ad usum. Dicit ergo omnis creatura est bona, scilicet in sua natura. Gen. I, 31: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. A bono etiam actore nihil est nisi bonum. Sed quia multa sunt in se bona, quorum tamen usus non est bonus, ideo probat omnem creaturam esse bonam non solum in se sed et quantum ad usum. Et primo ponit intentum, secundo probat, ibi sanctificatur enim. Dicit ergo nihil reiiciendum est, scilicet ex debito divinae legis, quamvis ex alia causa: sicut venenum comedere, inquantum cibus non est peccatum, sed reiiciendum est inquantum est mortiferum. Similiter nec alii cibi, inquantum res tales sunt, non sunt reiiciendi, sed inquantum incitant ad lasciviam. Ergo secundum discretionem rationis, et ordinationem charitatis, non sunt reiiciendi. Matth. XV, 11: omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, et cetera. Quare ergo aliqui cibi in veteri lege sunt prohibiti? Augustinus ponit rationem contra Faustum, quia in illo statu, non solum per verba, sed etiam per acta praefiguratus est Christus. Et ideo in cibis, vestibus et sacrificiis fuerunt figurae futuri status. Non ergo prohibentur secundum se, sed quia immundorum figurae sunt, sicut porcus est signum immundae vitae. Et ideo prohibitio carnis eius est signum quod in lege Christi est prohibita omnis immunditia. Et est exemplum Augustini. Hoc nomen fatuus potest considerari secundum quod est vox composita ex litteris, et sic est bona, vel inquantum signum et significativa talis rei, et sic mala est et prohibita. Omnis ergo creaturae usus secundum se est bonus. Cuius ratio est, quia si esset malus, hoc non posset esse nisi inquantum Diabolus, post peccatum hominis, accepisset potestatem super eos: quia ex quo homo peccavit, accepit in hominem potestatem, et in ea quae sunt eius. Sed per Christum est ablata haec potestas, et haec vocatur sanctificatio. Unde omnia quaecumque benedicimus exorcizantur primo, et ibi est oratio expellens Diabolum. Et ideo dicit sanctificatur enim per verbum Dei, id est, per Christum, qui omnes sanctificat, Io. XVII, 9, et per orationem fidelium. Iac.: multum valet deprecatio iusti assidua.


Lectio 2

[87890] Super I Tim., cap. 4 l. 2 Supra reprobavit superstitiosam ciborum abstinentiam, hic mandat Timotheo ut doctrinam praemissam proponat fidelibus, et primo ostendit quid debet proponere; secundo quid debet vitare, ibi ineptas autem. Proponit ergo duas rationes quare debet proponere praemissa: unam ex commisso sibi officio; secundam ex eius educatione. Dicit ergo haec, quae dixi supra, scilicet quod omnis creatura est bona et quod nihil reiiciendum, etc., proponens, et cetera. Timotheus enim constitutus erat in officio ministerii Christi, quia omnes habentes officium praedicandi et regendi constituuntur ministri Christi. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi, et cetera. Ille autem est bonus minister qui sequitur intentionem domini sui. Christus autem hoc docuit: Matth. c. XV, 11: nihil quod intrat in os coinquinat. Et ideo hoc officium requirit illud docere. Item ipsa educatio hoc requirit. Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et ideo inconveniens est quod aliqui nutriti veritate doctrinae recedant ab ea. Unde recedens a doctrina, qua Ecclesia suos parvulos instruit, non est bonus minister Christi. Et ideo dicit enutritus verbis fidei, et cetera. Verbum enim Dei est spirituale nutrimentum quo sustentatur anima, sicut corpus per cibum. Matth. IV, 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Hoc verbum fidei instruit primo circa credenda, et sic dicit enutritus verbis fidei, secundo circa agenda, et sic subiungit et bonae doctrinae. Vel fidei verbum, quod et simplices habent, et bonae doctrinae, quam spirituales magistri. Deinde cum dicit ineptas, etc., ostendit quid vitandum sit, quia fabulae ineptae et inanes. Fabula enim secundum philosophum est composita ex miris, et fuerunt in principio inventae ut dicit philosophus in poetria, quia intentio hominum erat ut inducerent ad acquirendum virtutes, et vitandum vitia. Simplices autem melius inducuntur repraesentationibus quam rationibus. Unde in miro bene repraesentato videtur delectatio, quia ratio delectatur in collatione. Et sicut repraesentatio in factis est delectabilis, ita repraesentatio in verbis: et hoc est fabula, scilicet dictum aliquod repraesentans, et repraesentando movens ad aliquid. Antiqui enim habebant aliquas fabulas accommodatas aliquibus veris, qui veritatem occultabant in fabulis. Duo ergo sunt in fabula, quod scilicet contineat verum sensum, et repraesentet aliquid utile. Item quod conveniat illi veritati. Si ergo proponatur fabula, quae non potest repraesentare aliquam veritatem, est inanis; sed quae non proprie repraesentat, est inepta, sicut fabulae de Thalmuth. Deinde cum dicit exerce, etc., exclusa superstitiosa abstinentia, hic comparat abstinentiam virtuosam aliis virtutibus. Et sciendum est quod Timotheus erat homo valde abstinens. Unde dicit infra V, 23, quod modico vino utatur, et forte ut sit sollicitus de his quae ad misericordiam pertinent, quia qui non parcunt sibi, frequenter nec aliis parcunt. Et ideo inducit eum ut pietatem praeferat abstinentiae. Et primo inducit eum ad pietatem; secundo praefert eam abstinentiae, ibi nam corporalis; tertio confirmat quoddam dictum, ibi promissionem; quarto dat formam docendi pietatem, ibi praecipe haec. Dicit ergo exerce teipsum ad pietatem. Pietas est, per quam parentibus patriaeque benevolentiae officium impedimus, sicut religio, per quam cultum debitum Deo exhibemus. Pietas enim importat quamdam affectionem ad suum principium. Principium autem generationis est pater et patria. Et ideo oportet quod homo circa eos sit benevolus. Pater autem omnium est Deus. Mal. c. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? Et ideo nomen pietatis est derivatum ad cultum Dei, ut dicit Augustinus IV de Civ. Dei. Unde eusebia est idem quod pietas. Iob c. XXVIII, 28: ecce pietas ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini ipsa est sapientia. Tit. I, 1: in agnitione veritatis, quae est secundum pietatem. Sed quantum ad terrenam pietatem, competit pietati ut homo sit benevolus compatriotis; sed quantum ad Christianam pietatem requiritur, ut homo omnibus hominibus sit benevolus, quia omnes sumus eiusdem patriae. Et ideo pietas sumitur pro misericordia. Cum ergo dicit exerce teipsum ad pietatem, potest accipi secundum quod pertinet ad cultum Dei, et ad opera misericordiae exhibenda. Glossa: ad pietatem, id est, ad cultum omnipotentis Dei, et opera misericordiae. Et dicit exerce, non fac, quia exercitium dicit promptitudinem; et hoc ideo, quia exercitatus facit levius, delectabilius, et stabilius. Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum. Deinde cum dicit nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, praefert eam abstinentiae. Et primo ostendit ad quid valet exercitatio corporalis; secundo ad quid pietas, ibi pietas autem. Corporalis exercitatio ieiunii et huiusmodi in sua natura non sunt bona, sed poenalia, et si homo non peccasset, nihil horum fuisset, sed sunt bona medicinalia. Sicut enim reubarbarum est bonum inquantum relevat a colera, sic et ista inquantum comprimunt concupiscentias; ergo ad istud modicum sunt utilia. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum et in servitutem redigo, et cetera. Col. III, v. 5: mortificate membra vestra, quae sunt super terram. Et ideo si homo esset in statu, in quo non posset peccare, non indigeret ieiunio et huiusmodi. Unde Chrysostomus super illud Matth. XVI: venit Iesus, etc., dicit: Ioannes purus homo indigebat medicina ieiunii: Christus Deus erat et non purus homo, et ideo huiusmodi non indigebat. Ergo ad modicum utilis est, quia tantum ad morbum peccati carnalis, non spiritualis, quia aliquando propter abstinentiam homo iracundiam, inanem gloriam, et huiusmodi incurrit. Deinde cum dicit pietas autem, praefert abstinentiae pietatem, et accipitur hic utroque modo, scilicet pro cultu Dei, et misericordia. Et est ad omnia utilis, quia ad omnia peccata delenda. Eccli. III, 33: ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis. Item ad bona promovenda. Eccli. XVII, 18: eleemosyna hominis quasi sacculus, et cetera. Item promeretur specialem Dei misericordiam. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et ideo ad hoc designandum dominus Matth. XXV, 34, specialiter commemorat opera misericordiae. Quod probat subdens promissionem habens. In praeceptis enim Decalogi unum solum invenitur, quod pertinet ad pietatem, scilicet honorare patrem et matrem, et sub illo continentur omnia praecepta, ad quodcumque beneficium impendendum proximo; et hoc est solum praeceptum, inter ea quae sunt ad proximum, habens promissionem, scilicet ut sis longaevus, etc., Ex. XX, v. 12. Et apostolus hic interpretatur longaevus secundum vitam praesentem, et futuram; unde dicit vitae quae nunc est et futurae. Prov. III, 16: longitudo dierum in dextra eius. Sed tunc est quaestio, quia aliquando invenitur aliquis pietatem sequens, qui tamen non est longaevus. Respondeo. Sicut dicit philosophus, haec bona temporalia intantum sunt bona, inquantum utilia ad felicitatem. Unde si quis haberet tantum de temporalibus quod propter ipsa impediretur a bono virtutis et felicitatis, hoc non esset sibi ad bonam fortunam, sed ad malam, ut dicitur X Ethic. Et longitudo vitae est unum de temporalibus, intantum bonum, inquantum coadiuvat ad virtutem. Aliquando autem est occasio ad peccandum, et ideo Deus aliquando subtrahit eam homini, non quia deficiat a promissione, sed quia dat quod melius est. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia immutaret intellectum eius. Alia est quaestio, quia apostolus praefert pietatem corporali exercitationi, quia habet spem vitae praesentis et futurae. Sed numquid corporalis exercitatio non habet spem? Alias ieiunans non mereretur vitam aeternam. Respondeo. Quando duae virtutes sunt et una continet aliam, illud quod est superioris virtutis per se, competit per accidens inferiori; virtus autem cui competit per se mereri vitam aeternam, est charitas, cuius proprius et immediatus effectus est pietas. Et ideo secundum propriam rationem attingit ad merendam vitam aeternam. Abstinentia autem non, nisi inquantum ordinatur ad charitatem et pietatem, quia si ieiunans non refert hoc ad dilectionem Dei, non meretur vitam aeternam. Tertia quaestio est, quia dicit hic Ambrosius in Glossa: omnis summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est, quam aliquis sequens, si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Ubi primo est dubium de prima eius parte, quia misericordia et pietas immediate ordinantur ad charitatem, in qua est summa Christianae religionis. Respondeo. Quorumdam fuit opinio, sicut Augustinus dicit X de Civ. Dei, quod exercentes pietatis opera, quantumcumque faciant peccata carnalia, finaliter non pereunt aeternaliter. Et ad hoc est auctoritas ista. Item quod habetur Matth. XXV, 41, ubi damnandis solum improperat defectum misericordiae; ergo debetur poena aeterna solum immisericordibus. Augustinus autem dicit contrarium, quia apostolus dicit: quia talia agunt, regnum Dei, et cetera. Quantumcumque enim exercitetur quis in misericordia, si in morte est in peccato mortali, non intrabit in regnum. Ad opposita dicendum est, quod non est misericors qui sibi non miseretur, secundum illud Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens Deo; et hoc fit si homo coniungatur Deo per amorem, alias non est misericors. Ad illud Evangelii respondet Augustinus quod non quicumque peccat detruditur in Infernum statim, quia remanet ei locus poenitentiae; sed ille detruditur, qui finaliter moritur in peccato, et pertinet poenitentia ad misericordiam. Sed quid dicit: si lubricum, et cetera? Respondeo. Dicendum est, quod loquitur de lubrico mortali. Et quod dicit: non peribit, licet hoc non sit ex condigno, tamen est ex congruo, inquantum disponitur animus ad bonum; unde dominus post lapsum hominem reparat. Et hoc praecipue videtur esse in pietate, quia homo benefaciendo aliis, inducit alios ad orandum pro se: et dominus donat aliquando veniam peccatoribus precibus sanctorum, inquantum impetratur eis venia peccatorum et donum gratiae, quia homo potest mereri ex congruo alteri primam gratiam, alias pro nihilo oraret Ecclesia pro peccatoribus. Deinde cum dicit fidelis sermo, ostendit quod promittitur nobis futura vita, et primo ostendit hoc ex labore sanctorum; secundo ex eorum spe, ibi quia speramus; tertio ex benignitate Dei, ibi qui est. Dicit ergo sermo, quod scilicet pietas habet promissionem, est fidelis. Quod supra expositum est. Et quare? In hoc enim, id est, propter hoc, ut consequamur vitam aeternam, laboramus. II Tim. II, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Item ut benefaciamus, licet mala sustineamus; unde dicit benedicimus et maledicimur. Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet; et Rom. V, v. 3: patientia probationem operatur, et cetera. Et sustinemus propter spem vitae, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator vitae praesentis et futurae. Item ex officio Dei, cuius est salvare. Is. c. XLIII, 11: non est absque me salvator. Et ideo incarnatus est Deus, et vocatus est Iesus. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et Iesus idem est quod salvator, quia salvat, salute corporali, quo ad omnes; et ideo dicit omnium hominum. Item spirituali quo ad bonos; et ideo dicit et maxime fidelium.


Lectio 3

[87891] Super I Tim., cap. 4 l. 3 Superius apostolus hortatus est Timotheum ad pietatem, hic dat ei formam docendi pietatem; cui primo iniungit ut pietatem doceat; secundo quomodo sit idoneus ad docendum, ibi nemo; tertio quomodo diversos diversimode doceat, ibi seniorem. Doctrina vero pietatis in duobus consistit, scilicet in agendis et credendis. Agenda autem non solum debent instruere si sunt auctoritatem habentes, sed etiam praecipere. Et ideo dicit praecipe haec. Tit. II, v. 15: argue cum omni imperio. Quantum ad credenda dicit et doce. Matth. ult. docete omnes gentes. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos. Deinde cum dicit nemo, ostendit quomodo possit esse idoneus ad praedicta, et primo ad praecipiendum; secundo quomodo ad docendum, ibi dum venio. Circa primum duo facit, quia primo docet quomodo debet excludere contemptum; secundo manifestat per quid excludendum sit, ibi sed exemplum. Praeceptum efficaciam non habet nisi per auctoritatem praecipientis, et ideo quando auctoritas contemnitur, praeceptum frustratur, quod maxime fit in adolescentia, quia tales non creduntur prudentes esse. Unde secundum philosophum, nemo iuvenes elegit duces. Et ideo dicit nemo, etc., quasi dicat: licet sis iuvenis, mores tamen repraesentent senectutem. Tob. I, 4: cum esset iunior. Deinde ostendit quomodo excluditur contemptus, dicens sed esto, etc., ut scilicet talem exhibeas te ut sis exemplum faciendi quod verbo doces. Et notandum, quod in his in quibus praelatus est exemplum, est multiplex differentia. Quaedam enim ordinantur ad proximum, quaedam ad Deum, quaedam ad se. Quantum ad proximum dicit exemplum esto fidelium, ut scilicet quod verbo praecipis, impleas opere. I Petr. ult., 3: forma facti gregis, et cetera. Et hoc in locutione; unde dicit in verbo, scilicet ponderato, ordinato, et circumspecto. Col. c. IV, 6: sermo vester semper in gratia sale sit conditus. I Petr. IV, 11: si quis loquitur, quasi sermones Dei. Item in conversatione exteriori, ut sicut excellit loco et dignitate, ita et honesta conversatione. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, et cetera. Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Quantum ad Deum ordinatur charitate, quae perficit affectum; unde dicit in charitate. I Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar, et cetera. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes. Item per fidem, quae illuminat intellectum; unde dicit in fide. Hebr. c. XI, 6: sine fide impossibile est placere Deo. Quod specialiter competit praelatis, qui sunt custodes fidei. Unde Lc. XXII, 32 specialiter dominus orat pro fide Petri, dicens: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Quantum ad se, vitam et mentem ordinat castitas, quia indecens est nimis, ut vita ministrorum discordet a vita domini. Eccli. X, v. 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Christus autem sic castitatem dilexit, ut de virgine vellet nasci, et ipse eam servavit, ideo sequitur in castitate. Deinde cum dicit dum venio, etc., ostendit quomodo sit idoneus ad docendum, et primo facit hoc; secundo assignat rationem praemissae monitionis, ibi noli negligere. Per duo autem est idoneus ad docendum, scilicet per lectionem, in qua acquirit scientiam, et per exercitium, in quo efficitur promptus. Et ideo dicit dum venio, attende lectioni, scilicet librorum sanctorum. I Mac. XII, 9: habentes solatio libros sanctos. Io. V, 39: scrutamini Scripturas. Et hoc significatur Ex. XXV, 12 s., ubi dicitur, quod semper in arca domini debebant esse vectes in circulis, et circuli in angulis: quasi semper parati ad portandum. Ad exercitium autem necessaria est exhortatio nostra quantum ad agenda, doctrina quantum ad cognoscenda. Ideo addit exhortationi et doctrinae. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit noli, ponit rationem monitionis praemissae; et primo ponit causam ex dono suscepto; secundo causam ex praemio expectato, ibi attende tibi. Item, primo ponit rationem; secundo ostendit quomodo quod in ratione continetur impleri potest, ibi haec meditare. Dicit ergo noli, etc.; quasi dicat: imo attende, quia qui recipit gratiam non debet in ea negligens esse, sed ex ea fructificare debet. Servus abscondens in terra pecuniam, punitur propter negligentiam. Matth. c. XXV, 24 s. Noli ergo negligere gratiam, et cetera. Per hoc intellige, vel dignitatem episcopalem, vel donum scientiae, vel prophetiae, vel miraculorum, quorum nihil debet negligi. II Cor. VI, 1: ne in vanum gratiam Dei recipiatis. Dico gratiam, quae data est tibi per prophetiam, id est, per divinam inspirationem. Nam in primitiva Ecclesia, ubi pure et propter Deum electiones fiebant, nullus assumebatur ad episcopatum nisi per electionem divinam, sicut electus est Ambrosius et Nicolaus. Et hanc inspirationem vocat hic prophetiam. Unde Glossa dicit, id est, per sanctorum electionem, quia sancti non eligebant quem a Deo non sciebant electum. Item apostolus praevidebat hunc profuturum esse populo. Prov. XXIX, 18: cum prophetia defecerit, id est, talis modus electionis, dissipabitur populus. Et quomodo? Cum impositione manus presbyteri. Alia littera habet manuum presbyterii. Et, sicut dictum est, nomina presbyteri, vel episcopi sunt promiscua, quia sacerdotes et presbyteri, id est, episcopi, erant, qui recipiebantur cum manus impositione. Num. XXVII, 18: voca Iosue, et impone manum tuam super eum, et cetera. Dominus etiam imposuit manum pueris, ut dicitur Matthaei XIX, 15. Item apostoli septem diaconibus, Act. VI, 6. Et ideo ordinandis in episcopum imponuntur manus. Sed quaestio est, cum episcopus debeat ordinari a tribus, quare hic dicitur singulari numero presbyteri? Respondeo. Hoc ideo dicit, quia etsi conveniant multi, tamen unus est principalis et alii coassistentes. Tamen potest dici, quod tunc haec constitutio nondum erat, et tunc pauci erant episcopi, qui non poterant congregari. Alia littera habet presbyterii, id est, illorum qui sibi imposuerunt manus non inquantum homines, sed inquantum presbyteri. Et haec impositio significat collationem gratiae, non quod ministri dent gratiam, sed quod significant gratiam datam a Christo. Unde illorum est solum, qui sunt ministri Christi. Et ideo dicit presbyterii, vel presbyteri, quia manus impositio, alia est quae fit a diaconibus, et alia quae fit a presbyteris. Deinde cum dicit haec meditare, ostendit quomodo impleatur quod dictum est, ut scilicet continue meditetur ea quae spectant ad officium suum. Hebr. ult.: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Haec ergo meditare, id est frequenter cogita, quae sunt ad curam gregis tui. In his esto, id est, tota virtus tua sit ad hoc. Et quare? Ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Matth. V, 15: nemo accendit lucernam, et in abscondito ponit, et cetera. Phil. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Et haec debet servare propter praemium expectatum, propter quod subdit, dicens attende tibi et doctrinae. Aliqui sic attendunt doctrinae, quod sui curam negligunt; sed apostolus dicit quod primo attendat sibi, et postea doctrinae. Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens Deo. Unde Iesus coepit facere et docere. Insta in illis, id est, instanter exerce. II Tim. IV, 2: insta opportune. Et fructus erit ex hoc copiosus, quia hoc enim faciens, et teipsum, et cetera. Et hoc est magnum. Iac. V, 20: qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam suam a morte. Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae, et cetera. Unde doctoribus debetur praemium aureolae. Deinde cum dicit seniorem, etc., ostendit quomodo diversimode diversis suam doctrinam debet tradere, et ponit duas diversitates. Unam secundum aetatem; aliam secundum sexum. Secundum aetatem: primo quantum ad viros, secundo quantum ad foeminas, ibi anus, et cetera. Dicit ergo seniorem, etc., sed obsecra ut patrem, Lev. XIX, 32: honora personam senis. Et ideo non sunt mordaciter increpandi, sed obsecrandi. I Petr. V, 1: seniores qui in vobis sunt, obsecro consenior. Et si Petrus senior hoc faciebat, quanto magis iuvenis hoc debet? Sed contra Is. LXV, 20: puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Respondeo. Dicendum est, quod senex propter excedentem malitiam perdit honorem senectutis, et tunc increpandus. Iuvenes, ut fratres. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabitis eis. Ex parte foeminarum est differentia aetatum, quia anus ut matres, maxime quae non sunt iuvenes infra V, 3: viduas honora. Iuvenculas, ut sorores, ex amore charitatis. Et hoc, in omni castitate. Quia amor spiritualis ad mulieres, nisi cautus sit, degenerat in carnalem, ideo in his, quae ad iuvenculas pertinent, adhibenda est castitas: et ideo apostolus addit hoc. Unde Papa scribens eis dicit: dilectis in Christo. Sed viris simpliciter dicit: dilectis filiis.


Caput 5
Lectio 1

[87892] Super I Tim., cap. 5 l. 1 Supra instruxit Timotheum de usu ciborum et de abstinentia, hic instruit eum de dispensatione ciborum, quae fit spiritualibus personis, scilicet quae dispensabantur viduis et doctoribus. Primo ergo instruit eum de viduis; secundo de doctoribus, ibi et qui bene praesunt. Circa primum, primo ostendit quomodo viduis et doctoribus sunt ministranda alimenta per Ecclesiam; secundo qualis vidua sit eligenda, ibi vidua eligatur. Item, primo ostendit qualibus viduis sit subveniendum; secundo manifestat quod dixit, ibi si qua autem; tertio ostendit rationem dictorum, ibi si quis. Dicit ergo viduas honora, non solum reverentiam exhibendo, sed necessaria tribuendo. Haec enim duo intelliguntur in verbo honoris. Unde in praecepto honorandi parentes intelligitur etiam de subventione; quasi dicat: in necessariis provide. Et hoc inchoatum est a principio Ecclesiae. Act. VI, v. 1: factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. II Mac. III, v. 10: in templo pecunia posita erat ad alimoniam viduarum et pupillorum. Sed quas viduas? Illas quae vere sunt viduae. Vidua dicitur quasi a viro idua, id est, divisa. Nam vidua vere est illa, quae non habet alias personas a quibus sustentetur, et huic necessaria dabantur de eleemosynis fidelium. Deinde cum dicit si qua autem, exponit quae sunt vere viduae; et primo ostendit, quae non sunt vere; secundo quae sunt vere, ibi quae autem. Circa primum, primo agit de institutione earum, quae sunt vere viduae; secundo rationem assignat, ibi hoc enim. Instruit ergo huiusmodi, quod discant domum suam regere. Tob. X, 13: docuerunt filiam suam regere familiam. Et dicit primum, quia vidua quae assumitur ad provisionem sibi ab Ecclesia fiendam, debet esse cum honestate vigilans. Et hoc est quod dicit discat. Item debet suis parentibus servire, et ideo dicit mutuam, etc., quasi dicat: sicut parentes eam nutrierunt, ita et ipsa eos si habet. Et huius ratio assignatur, cum subiungit, dicens hoc enim est acceptum, et cetera. Quia haec non solum hominibus fiunt, sed Deo. Et hoc patet, quia dominus de hoc speciale mandatum dedit, Ex. XX, 12. Quod etiam dominus Iesus in Evangelio noluit praetermitti. Item hoc natura docet, ut homo recompenset beneficia impendentibus. At nulli tantum impenderunt quantum parentes. Deinde cum dicit quae autem vere, tractat de veris viduis. Primo ostendens quae vere sint viduae; secundo qualiter instruendae sunt, ibi speret in Deum. Dicit ergo quae autem vere vidua est et desolata, id est, quae non habet consolationem humanam, scilicet filios, vel parentes, et talis quae non habet aliud confugium, speret in Deum, etiam quantum ad temporalia subsidia per Ecclesiam sustentata. Et debet instrui primo, ut exercitetur in bonis; secundo ut caveat a malis, ibi et hoc praecipe. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quibus debet occupari haec vidua; secundo rationem assignat, ibi nam vidua. Dicit ergo speret in Deum, et actum spei convenientem exerceat, quod fit per orationem et obsecrationem, per quas obtinetur quod speratur. Oratio enim elevatio est mentis in Deum; obsecratio est postulatio per aliqua sacra. Et ideo subiungit et instet obsecrationibus et orationibus. Et dicit die ac nocte, quia impossibile est, quod animus hominis sit sine aliqua cura. Et ideo, ex quo vidua nihil habet in quo occupetur, debet vacare semper Deo. Lc. II, 37: Anna non discedebat de templo, et cetera. Iudith c. VIII, 5: fecit cubiculum in superiori ad orandum. Deinde cum dicit nam quae, reddit rationem quare debet semper vacare orationi, scilicet quia impossibile est, quod animus non occupetur circa aliquam delectationem. Et cum animus otiosi non occupatur utilibus, oportet quod occupetur carnalibus. Et ideo dicit quod vidua sic desolata vacet orationi, quia si non habet hanc occupationem, dat se deliciis, et sic mortua est morte peccati. Apoc. III, 1: nomen habes, quod vivas, et mortuus es. Is. XXXVIII, 19: vivens, scilicet interius, vivens, scilicet exterius, confitebitur tibi. Et licet deliciae sint omnibus hominibus occasio mortis, specialiter tamen mulieribus, quia ex sui natura habent animi mollitiem. Cum ergo deliciae emolliant animum, necesse est quod mulieres multo plus emolliantur. Ier. XXXI, 22: usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Apoc. XVIII, 7: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Deinde cum dicit et hoc praecipe, ostendit quod instruendi debent cavere se a malis. Et ideo dicit, quod etiam prohibeant hoc, praecipiens quod mulieres, quae ab Ecclesia sustentantur, sint irreprehensibiles. Ps. XCII, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo. Deinde cum dicit si quis autem, assignat rationem huius quod dicit: discat primum, etc., dicens quod oportet quod circa hoc instruatur vidua, quia hoc est de necessitate. Et ideo dicit suorum, quorum scilicet cura ei incumbit, et maxime domesticorum. Cant. II, 4: ordinavit in me charitatem. Et sicut Augustinus dicit, possumus omnibus bene velle, sed illi qui sunt nobis coniuncti aestimantur quasi quaedam sors, et ideo magis diligendi. Ambrosius in libro de Offic. dicit, quod ratio huius est quia forte his quibus non est verecundum suscipere a suis, esset verecundum suscipere ab aliis. Fidem negavit, per opera, quia si non servat fidem his quos sibi natura copulavit, consequens est, quod nec aliis. Tit. I, 16: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed numquid est hoc verum? Et est infideli deterior. Cuius contrarium videtur per Augustinum Io. XV: si non venissem, et cetera. Quia super hoc dicit quod ibi loquitur de peccato infidelitatis, quod est gravius caeteris peccatis, quia peccata in Deum sunt graviora, quam quae in proximum. Respondeo, quod status fidelis ab infideli potest dupliciter considerari. Primo quantum ad statum peccati, et sic infideles sunt in peiori statu, quia nihil agunt Deo acceptum. Secundo quantum ad unum peccatum, et tunc e contra; fidelis enim et infidelis si moechentur, plus peccat fidelis, quia facit iniuriam fidei. Et sic dicit, quod si fidelis contemnit curam parentum, gravius peccat, quam si hoc faceret infidelis. II Petr. II, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti, et cetera.


Lectio 2

[87893] Super I Tim., cap. 5 l. 2 Supra ostendit viduas ab Ecclesia esse sustentandas, hic ostendit quales sunt sustentandae. Et primo ostendit qualis sit eligenda, secundo qualis vitanda, ibi adolescentiores. Circa primum tria facit, quia primo ostendit esse eligendam ex tempore; secundo ex castitate; tertio ex bonorum operum exercitio. Ex tempore, quia sexaginta annorum. Sed de qua electione agit? Ad hoc potest responderi dupliciter. Uno modo, quod loquitur de electione, qua eligitur ad praesidendum gubernationi aliarum viduarum, quae ab Ecclesia nutriebantur, quae sic antiqua praeficiatur, ut de continentia eius nullus suspicetur. Num. IV, 3: a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta, et cetera. Sed contra videtur, quia Ecclesia facit contrarium, quia abbatissae iuniores fiunt. Respondeo. Dicendum est, quod inordinatum est, quod nimis iuvenculae fiant, sed tamen non est tanta diligentia Ecclesiae in eis quae sunt inclusae, ut in eis quae sunt liberae. Alio modo, quod loquatur de electione, qua eligitur ad hoc, quod sustentetur stipendiis Ecclesiae, et talis eligatur non minus quam annorum sexaginta, quia iuvenes possunt laborare manibus, sicut et apostolus, qui licet posset de Evangelio vivere, tamen laborabat, sed vetulae quiescunt. Ex castitate etiam eligenda est vidua, ideo dicit quae fuerit unius viri uxor. Sicut enim requiritur in episcopo, quod sit vir unius uxoris, ita in vetula, quod sit viri unius uxor. Glossa: hoc dicit propter praedictum sacramentum. Haec Glossa est magistralis et parum valet. Non enim videtur ratio sumi ex aliquo sacramento, quia mulieres non suscipiunt aliqua sacramenta ministranda. Sed hoc dicit propter firmitatem, ut scilicet habeant continuum propositum servandae viduitatis. Sed Hieronymus in epistola ad Geruntiam, alias ad Esiciam, aliam rationem assignat, scilicet quod apud gentiles mos erat, quod in sacris deorum nulla praeerat, quae haberet duos viros. Et ideo apostolus voluit, ut quae alimentis Ecclesiae nutriebantur, non minus essent castae. Iudith XV, 11: eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris et cetera. Lc. II, 36: vixit annis septem cum viro suo a virginitate sua. Et ideo est quasi laudabile signum castitatis, quod unius viri fuit uxor. Deinde cum dicit in operibus bonis, etc., ostendit viduam esse eligendam ex exercitatione bonorum operum, et primo in generali; secundo in speciali, ibi si filios; tertio dat idem intelligere de omnibus bonis operibus, ibi si omne opus. Quantum ad primum dicit in operibus bonis. Prov. ult. 31: laudent eam in portis opera eius. Et dicit testimonium habens. Io. V, 36: opera quae dedit mihi pater, ut perficiam ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Exteriora enim opera ostendunt interiorem fidem. Iac. II, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Sed quae opera? Primo ad suos, secundo ad alios. Ad suos dicit si filios educavit, scilicet in timore Dei, et castitate. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos. Quantum ad alios, tangit tria opera pietatis. Primo ad misericordiam, quia mulieres habentes cor molle sunt naturaliter misericordes. Primo ergo docet hospitalitatem, ibi si hospitio receperit. Rom. XII, 13: hospitalitatem sectantes. Secundo cum hoc simul ponit humilitatem, dicens si sanctorum lavit pedes; sic enim sunt sancti recipiendi et honorifice tractandi. Lc. X, 40: Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Sic Christus, Io. XIII, v. 14: si ergo ego lavi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Glossa Augustini super Ioannem: faciunt hoc sibi invicem fratres etiam in ipso opere visibili, et quod manu non faciunt, corde non faciunt. Multo autem melius est, ut etiam manibus fiat, nec dedignetur id quod fecit Christus facere Christianus. Qui enim ad pedes fratris inclinatur, ei in corde humilitas excitatur, vel si iam inerat, confirmatur humilitatis effectus. Tertio fortitudinem et constantiam, ut scilicet tribulatis assistat; unde dicit si tribulationem patientibus subministravit. Hebr. X, v. 34: vinctis compassi estis. Deinde cum dicit si omne opus, concludit in quibus debet esse bona, dicens si omne opus bonum subsecuta est, id est, prosecuta est. Gal. VI, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Deinde cum dicit adolescentiores, etc., ostendit quae sint vitandae. Et primo hoc ostendit; secundo assignat rationem, ibi cum enim luxuriatae. Dicit ergo: eligantur viduae talis aetatis, sed devita adolescentiores viduas, id est, passim non recipias ad sustentationem in Ecclesia, praecipue infames et dissolutas. Vel devita eas, quantum ad consortium et familiaritatem. Eccli. XLII, 14: melior est iniquitas viri, id est, securior ad commorandum, quam mulier bene faciens; unde ibi subditur: et mulier confundens in opprobrium. Prima expositio est litteralis. Deinde cum dicit cum enim luxuriatae fuerint, etc., assignatur duplex ratio ex duplici periculo, quod imminet. Circa primum duo facit, quia primo proponit primum, secundo respondet quaestioni, ibi habentes damnationem. Si enim adolescentes assumantur ad sustentationem Ecclesiae, sunt duo consequentia, scilicet quod habeant sufficientiam, et quod non cogantur manibus operari. Ex utroque autem imminet periculum. Ex primo, periculum castitatis, unde dicit cum enim luxuriatae fuerint. Luxuria quandoque sumitur pro superfluitate actus venerei, et sic est unum de septem vitiis capitalibus; quandoque vero sumitur pro omni superfluitate rerum corporalium, et sic sumitur hic; quasi dicat: cum habuerint superabundantiam in Christo, id est, per suffragium Christi, tunc nubere volunt. Ex. XXXII, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Valerius dicit, quod a Cerere, id est, cibo et Libero patre, propinquus est locus ad Venerem. Os. IV, 10: comedent, et non saturabuntur, fornicati sunt, et non cessaverunt, et cetera. Deinde cum dicit habentes, etc., respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis dicere: quid enim mali est si nubant? Tu enim dicis I Cor. VII, v. 28: mulier non peccat si nubat. Ideo dicit: in hoc habent damnationem, quia primam fidem, etc., scilicet castitatis, quam voverunt. Alias enim non fuissent assumptae ad alimoniam. Unde dicit Augustinus hic, quod ex solo proposito quis incurrit damnationem. Verum est si sit ad determinatum et cum consensu. Eccli. V, 3: si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Lc. IX, 6: nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Ex secundo, scilicet quod non laborant, tria mala incurrunt. Primum malum est otiositas. Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium. Prov. c. XII, 11: qui sectatur otium stultissimus est. Ex otiositate sequuntur haec mala. Cor mulieris non est firmum sicut viri, et propter hoc ad diversa movetur. Si ergo non adstringatur ad operandum, oportet ferri ad diversa. Et ideo est periculum, quod mulieres sint otiosae, unde antiqui occupabant eas. Item efficiuntur instabiles quantum ad locum, quia discunt circumire domos. Prov. c. VII, 12: nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. Ier. XIV, 10: dilexit movere pedes suos, et non quievit, et domino non placuit. Quantum ad verba dicit verbosae. Ex quo enim non occupantur, multum vacant nugis. Prov. VII, 10: garrula, vaga, quietis impatiens. Quantum ad cor curiosae, quia ex quo non occupantur in suis, intromittunt se de alienis, et ideo loquuntur quae non oportet, quia omnium facta diiudicant. Eccli. IX, 11: colloquium eius quasi ignis exardescit. Deinde cum dicit volo ergo, etc., ostendit cui operi sint applicandae, scilicet ut nubant. Et proponit primo documentum, secundo assignat rationem, ibi iam enim. Dicit ergo volo iuniores, scilicet viduas, nubere. Contra I Cor. VII, 8: bonum est eis si sic permaneant; ergo debet melius dicere: volo continere. Respondeo. Hieronymus dicit, quod illud I Cor. VII, 7, volebat ex principali intentione, sed unusquisque habet proprium donum a Deo. Et ideo subdit: melius est nubere quam uri. Et ideo in quo casu loquitur, videndum est, quia in hoc, ne primam fidem faciant irritam, et ideo quod hic dicit volo, intelligitur non ex principali intentione. Filios procreare, et non eos occulte occidere per abortum. Supra II, 15: salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide. Matresfamilias esse, ut scilicet sint occupatae, nec verbosae discurrant per domos. Et etiam hoc volo, ut nullam occasionem dent adversario, id est, vel Diabolo, vel gentili, maledicti gratia, id est, ut possit maledicere Ecclesiis Dei. In quo sic concludit vitam viduarum, ut sic vivant, quod in nullo alios provocent ad lasciviam. I Petr. II, 15: si est voluntas Dei, ut bene facientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Et est eius haec ratio, quia quaedam voventes castitatem, conversae sunt retro, votum irritantes. Et tales vadunt post Satanam, per imitationem, quia apostatavit de societate Angelorum. Deinde cum dicit si quis, ostendit quae viduae sunt nutriendae a privatis personis; et primo ponit documentum, secundo rationem, ibi ut non gravetur. Dicit ergo, quod quae est vidua vere, speret in Deo, sed iam quod si qua habet fratres, vel parentes, sustentetur ab illis. Et ideo dicit si quis fidelis, etc., quia hoc est opus pietatis. Et hoc ut Ecclesia non gravetur, et cetera. Et hoc necessarium est, quia tunc Ecclesia non habuit possessiones, sed modo habet possessiones deputatas ad hoc. I Thess. II, 9: nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.


Lectio 3

[87894] Super I Tim., cap. 5 l. 3 Superius egit de viduis honorandis, quae stipendiis Ecclesiae sustentabantur, hic agit de honoratione presbyterorum; et primo instituit Timotheum qualiter se habeat ad eos; secundo ostendit quomodo quaedam dicta sunt intelligenda, ibi quorumdam hominum. Item primo ostendit, quod presbyteri sunt honorandi; secundo confirmat per auctoritatem, ibi dicit enim Scriptura. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quod sunt honorandi; secundo ostendit qua ratione debetur eis honor, ibi maxime qui. Dicit ergo qui bene praesunt presbyteri. Presbyter idem est quod senior, et sicut senes aetate consueverunt habere prudentiam Iob XII, 12: in multo tempore prudentia ita qui sumitur ad regimen Ecclesiae, debet prudens esse, Lc. XII, v. 42: fidelis servus et prudens, et cetera. Et ideo praelati Ecclesiae, scilicet episcopi et sacerdotes, vocantur presbyteri. Et ideo dicit qui praesunt, et cetera. Nec hoc tantum, sed oportet quod bene praesint, scilicet ad Dei honorem, et non ad propriam commoditatem. Ez. c. XXXIV, 2: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Item prudens sit, ut unicuique det tempore suo. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Isti duplici digni sunt honore, quorum unus est in ministratione necessariorum. Tob. I, v. 16: ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti, et cetera. Prov. III, v. 9: honora dominum de tua substantia. Item alius in exhibitione reverentiae. Eccli. IV, v. 7: presbytero humilia animam tuam. Hebr. c. XIII, 17: obedite praepositis vestris. Prov. c. ult. omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Is. LXI, 7: in terra sua duplicia possidebunt. Sed maxime praecipue hic honor est illis exhibendus, qui hoc merentur suo labore, scilicet qui laborant in verbo praedicationis. Phil. II, 15: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Col. III, 16: verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes. Item in doctrina, id est, in eruditione. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et Eph. IV, 11 iungit pastores et doctores, quia hoc est officium episcopi. Deinde cum dicit dicit enim, probat per duplicem auctoritatem, et unam introducit secundum sensum mysticum, aliam secundum litteralem, ibi dignus est. Dicit ergo dicit enim Scriptura, scilicet Deut. XXV, 4: non alligabis os bovi trituranti. I Cor. IX, 8 probat apostolus hoc esse intelligendum de doctoribus, quia Deo non est cura de bobus, non quin subsint divinae providentiae, sed quia Deo non est cura qualiter homines tractent boves, qui possunt eis uti ut volunt. Unde illa lex non est de bobus, sed per similitudinem dicitur. Quasi dicat: homini laboranti in officio praedicationis et regiminis non prohibeas quin vivat de illo officio. Per boves enim intelliguntur docentes. Prov. XIV, 4: ubi plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Per messes, fideles. Matth. IX, 37: messis quidem multa, et cetera. Ergo non sunt prohibendi praedicatores et doctores quin sumptus habeant. Alia auctoritas est dignus est operarius cibo suo, Matth. VII. Vel potius in veteri testamento est, licet non sic scripta sit. Nec consuevit apostolus de Evangelio adducere auctoritatem, nisi cum expressione dicentis; sed sumitur haec de Lev. IX: non morabitur apud te merces mercenarii tui usque mane. Sed numquid isti sumptus sunt merces? Dicit Augustinus in Glossa quod sic: non tamen venale est Evangelium, ut pro istis praedicetur. Merces enim quandoque dicitur, quod homini redditur pro praemio finali, et sic absit quod praedicatorum merces sint huiusmodi sumptus; quandoque dicitur merces solum, quo quis fit dignus laborando, et hoc modo large hic dicitur merces. Et ideo dicit Augustinus: accipiant ergo, et cetera. Deinde cum dicit adversus presbyterum, agit de correctione presbyteri, dicens quod presbyteri qui bene praesunt, duplici honore sunt honorandi, sed mali sunt corrigendi. Circa quod tria facit. Primo dicit, quod faciliter eorum accusatio non admittatur; secundo quod culpabiles sunt publice corrigendi, ibi peccantes; tertio quod non damnentur temere, ibi sine praeiudicio. Dicit ergo: tu maior presbyter, noli adversus presbyterum accusationem, et cetera. Duo sufficiunt si boni sunt. Cuius dicti ratio est in Glossa, quia non est facile accusanda tam alti ordinis persona, quae sit vice Christi. Sed hoc non videtur sufficere quia aliorum accusatio non nisi sub duobus vel tribus testibus admittitur. Deut. XVII, 6: in ore duorum aut trium testium peribit, qui occidetur. Unde notandum quod aliud est accipere accusationem, et aliud condemnare accusatum; secundum non debet iudex, nisi cum testibus convictus fuerit damnandus, et hoc in hominibus vulgi; sed in sacerdotem non debet accusationem recipere, nisi sit evidens. Deinde cum dicit peccantes, etc., ostendit quomodo puniatur si sibi probetur; et primo ostendit, quod publice corrigat eum; secundo adiurat eum, quod observet ista, ibi testor coram. Dicit ergo peccantes, tam presbyteros, quam quoscumque, coram omnibus argue. Et quare? Ut caeteri timorem habeant. Proceditur tamen aliter in correctione fraterna, aliter in iudiciaria, quia iudex gerit personam publicam, et ideo debet intendere bonum commune, quod laeditur per peccatum publicum, quia multi scandalizantur. Et ideo iudex ecclesiasticus sic debet publice punire, ut alii aedificentur. Eccle. VIII, 11: quia non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Nota quod dicit coram omnibus. Sed contra Matth. XVIII, 15: si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et cetera. Respondet Augustinus in Glossa: distingue tempora et peccatum, quia aliud est occultum aliud publicum. Sed primum indiget occulto remedio, id est, occulte est arguendum, et de hoc loquitur dominus. Unde dicit in te, scilicet solo, quasi occulte. Sed apostolus loquitur de peccato publico, quod publica poena indiget. Et hoc significatur in mortuis quos dominus suscitavit. Matth. IX, v. 25, puellam suscitavit intra domum, per quod occultum peccatum intelligitur, unde et tunc eiecit turbam; sed Lc. VII, 12, filium viduae extra portam, coram omnibus, per quod ostenditur publicum peccatum publice puniendum. Deinde dicit testor, etc., quia iudex ecclesiasticus maxime gerit in iudicando personam Dei, ideo per Deum attestandus est, quod iuste iudicet. Sic enim debet arguere coram omnibus, quod non despiciat iudicium Dei. Ubi tria ostendit. Primum est auctoritas divina, quia Deus pater auctoritate iudicabit; ideo dicit coram Deo. Gen. XVIII, 25: iudicas omnem terram. Item Christus homo sicut in iudicio comparens. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Et ideo dicit et Christo Iesu. Item Angeli sicut ministri. Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Ideo addit coram Angelis. Iob X, v. 17: instauras testes tuos contra me. Deinde cum dicit sine praeiudicio, removet temerarium iudicium, dicens sine praeiudicio, ut scilicet non temere procedas, sed cum deliberatione, nihil faciens, scilicet declinando ad aliquam partem. Vel sine praeiudicio, id est, sine praecedenti discussione. Eccli. XXXIII, 30: sine iudicio nihil facias grave. Iob XXIX, 16: causam quam nesciebam diligentissime investigabam, alioquin non esses medius inter partes. Ex. XXIII, 6: non declinabis in iudicio pauperes. Deinde cum dicit manus cito nemini imposueris, agit de promotione, et hoc videtur esse ratio primi. Sicut enim non debet cito punire, ita nec cito promovere, id est, ordinare de facili ad sacros ordines. Supra III, 10: et hi probentur primum, et cetera. Num. XI, 16: congrega ad me septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, quasi dicat: illos quos tibi constat idoneos esse. Et quare? Neque communicaveris peccatis alienis, quia si inordinate promoveas, et ex hoc contingat peccatum eis, vel in plebe, hoc tibi imputabitur. Vel communicat alienis, quia non corripit cum potest. Rom. I, 32: digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Is. LII, v. 11: pollutum noli tangere. Deinde cum dicit teipsum, etc., ostendit quomodo habeat se ad seipsum. Et hoc satis rationabiliter, quia contingit quod aliquis ita fertur ad alios quod se negligit, unde primo hortatur eum ad castitatem; secundo ex hoc reprimit immoderatam eius abstinentiam, ibi noli adhuc, et cetera. Dicit ergo: tu, qui alios debes corrigere, teipsum castum, et cetera. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. Iste siquidem Timotheus erat nimiae abstinentiae, et ad vitandum carnis peccata corpus macerabat. Eccle. II, 3: cogitans in corde meo abstrahere a vino carnem meam, et cetera. Et quia propter hoc fuit infirmus totaliter, ideo dicit noli adhuc, postquam es infirmus, aquam bibere. Et quare? Quia Lev. c. II, 13: quicquid obtuleris sacrificii, sale, scilicet discretionis, condies. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum. Et ideo dicit utere vino, sed modico. Non ad ebrietatem. Eccli. XXXI, 36: exultatio animae et cordis, vinum moderate potatum. Propter stomachum tuum, et frequentes infirmitates tuas, scilicet quae tibi ex abstinentia provenerunt. Glossa: laborandum enim est, ut si fieri potest coeptum officium gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderationem diminuatur. Sed notandum est, quod sanabat Paulus infirmos, et mortuos suscitabat, et tamen Timotheum curat consilio medicinae; per quod datur intelligi, quod non ad omnes utebatur miraculis, sed quando expediebat propter fidem. Deinde cum dicit quorumdam, etc., ostendit qualiter intelligenda sunt duo quae dixit, scilicet sine praeiudicio nihil in condemnationibus fiendum; item manus cito, et cetera. Et primo primum, secundo secundum. Quantum ad primum dicit quorumdam enim peccata, etc., quasi dicat: superius dixi sine praeiudicio, etc., tamen debes adhibere considerationem, quia quaedam peccata sunt notoria, et haec non indigent examinatione; quaedam occulta, et haec indigent. Unde in istis vere intelligitur sine praeiudicio, et non in primis, quia illa praecedunt iudicium, ista vero subsequuntur, scilicet manifestatio per discussionem non tunc publicandam. Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Secundo dixit: manus cito, etc., quod dicit esse intelligendum in non manifeste bonis, quia similiter facta bona quorumdam manifesta sunt. Matth. V, v. 46: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. Io. III, 21: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera. Quae aliter se habent, id est quae non sunt manifesta, abscondi non possunt, quia Matth. X, 26: nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur, quia vel in futuro, vel etiam hic omnis iniquitas manifestatur. Et in his non est facilis impositio.


Caput 6
Lectio 1

[87895] Super I Tim., cap. 6 l. 1 Supra apostolus Timotheum instruxit de usu ciborum et de personis quibus Ecclesia ministrabat alimenta, hic agit de aliis personis ad populum Ecclesiae pertinentibus. Et primo de personis infimi status; secundo de personis maioris status ibi divitibus. Circa primum tria facit, quia primo ponit instructionem de servis; secundo arguit contrariam assertionem, ibi si quis aliter; tertio monet ut contraria vitet, et servet praedicta, ibi tu autem. Item prima in duas, quia primo ostendit quid sit tenendum; secundo docet hoc esse docendum, ibi haec doce. Item, primo ostendit qualiter se habeant servi ad dominos infideles; secundo qualiter se habeant ad fideles, ibi qui autem. Dicit ergo quicumque servi sunt sub iugo, scilicet propter servilem conditionem, quae dicitur iugum similitudinarie; quia sicut boves continentur sub iugo, ut non liceat eis ire quo velint, ita servi sub domino, ut non liceat eis quod velint facere. Gal. V, v. 1: nolite iterum sub iugo servitutis contineri. Omni honore, id est, debita reverentia. Eph. VI, 5: servi, obedite dominis carnalibus cum omni timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo. Cuius ratio est ne nomen domini et doctrina blasphemetur. Si enim domini, infideles servos suos intuitu fidei rebelles sentirent, damnarent nomen Christi, et blasphemarent doctrinam nostram. Rom. II, 24: nomen Christi per vos blasphematur. Qui ergo infideles habent dominos, illis obediant, ne nomen Dei, et cetera. Sed quomodo fidelibus? Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quod quandoque contingit, quando familiaritas infimis exhibetur, scilicet quod erigantur in superbiam. Prov. XXX, 21: per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere, per servum, cum regnaverit. Et huius ratio est, secundum philosophum, quia homines in talibus paralogizant; quod si in uno vident se aequales, credunt quod sint in omnibus aequales, et nolunt illis in aliquo subdi, sicut in civilibus bellis, quia populus non est subiectus credunt quod sint totaliter aequales nobilibus. Et sic posset contingere, quod servi videntes se in aliquo, scilicet fide, aequales dominis, reputent se aequales simpliciter. Et ideo dicit non contemnant. Et ponit tria. Primum est fidei donum. Unde dicit quia fideles sunt, et hoc valde magnum est, quia per fidem vivit iustus. Item per eam vincitur mundus. Secundum est dignitas divinae dilectionis; ideo dicit dilecti, scilicet excellentius aliis creaturis, quia adoptantur in filios Dei. I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus pater, ut filii Dei nominemur et simus. Tertium est beneficium gratiae; ideo dicit quia beneficii participes sunt, scilicet quantum ad sacramentum domini. I Cor. X, 16: panis quem frangimus nonne communicatio corporis domini est? Ps. CXVIII, 63: particeps ego sum omnium timentium te. Haec doce, scilicet nescientes, et exhortare, ut impleant scientes. Tit. II, 15: haec loquere, et cetera. Deinde cum dicit si quis, excludit contrariam assertionem. Et primo modum falsae doctrinae; secundo radicem, ibi superbus; tertio effectum eius, ibi ex quibus. Si vis scire, quae doctrina sit erronea, hoc ostendit ex tribus. Primo si sit contra doctrinam ecclesiasticam. Et ideo dicit si quis aliter docet, scilicet quam ego et alii apostoli, quantum ad primum. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Doctrina enim apostolorum et prophetarum dicitur canonica, quia est quasi regula intellectus nostri. Et ideo nullus aliter debet docere. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Apoc. ult.: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Quantum ad secundum dicit et non acquiescit, et cetera. Nam dominus Iesus venit, ut testimonium perhibeat veritati. Io. XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Et ideo missus est a patre sicut doctor et magister. I Mac. II, 65: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater, et cetera. Et ideo erroneus est quicumque non acquiescit sermonibus eius. I Reg. XV, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Et dicit sanis, quia in Christi sermonibus nihil est corruptionis, nihil falsitatis, vel perversitatis, quia sunt sermones divinae sapientiae. Prov. VIII, 8 s.: iusti sunt sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam. Quantum ad tertium, Prov. VI, 20: conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. Unde dicit et ei quae secundum pietatem est doctrinae, scilicet ecclesiasticae. Haec pietas est per cultum Dei. Tit. I, 1: secundum agnitionem veritatis, quae est secundum pietatem. Radix autem erroris est duplex, scilicet superbiae affectus, et defectus intellectus. Quantum ad primum dicit superbus. Dicitur autem superbia radix errorum dupliciter: primo quia superbi volunt se intromittere de his ad quae non attingunt, et ideo necesse est, quod errent et deficiant. Is. XVI, v. 6: superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius plus quam fortitudo eius, et cetera. Item quia nolunt intellectum alteri subiicere; sed innituntur suae prudentiae, et ideo nolunt obedire Scripturae sacrae. Contra hoc dicitur Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Prov. XI, 2: ubi humilitas, ibi sapientia. Item defectus intellectus. Ubi sciendum est, quod sicut in corpore sanitas est quaedam aequalitas humorum, ita veritas est quaedam aequalitas in intellectu, quia veritas est adaequatio rei et intellectus. Unde sicut infirmus, quando non habet aequalitatem complexionis, ad modica contraria accidentia laeditur, sic in intellectu quando homo non fundatur in veritate, nec habet virtutem per quam possit iudicare veritatem, a qualibet quaestionis difficultate incidit in errorem. Unde dicit languens circa quaestiones, et cetera. Sap. c. IX, 5: homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. Sicut dicit Boetius, ita se habet intellectus ad rationem, sicut circulus ad centrum. Ratio enim discurrit considerando actus ac defectus et habitudinem unius rei ad aliam. Et nisi resolvat usque ad intellectum veritatis, vana est ratio. Unde quando accipit veritatem rei, habet eam quasi centrum. Quidam autem discurrunt, et non attingunt. II Tim. c. III, 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et ideo dicit circa quaestiones, id est, non pervenientes ad ipsum centrum. Et dicit quaestiones, etc., quia in aliquibus dubitatio fit ex parte rei, in aliquibus ex parte verborum et nominum. Et ideo dicit quaestiones, quantum ad primum, scilicet de rebus. Supra I, 4: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. Quantum ad secundum dicit pugnas verborum. Prov. XIX, 8: qui tantum verba sectatur, nihil habebit. Et dicit pugnas verborum, quod intelligitur quando sit dissensio ex verbis tantum orta. Quia dominus dicit Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis, et Matth. XVII, 25: ergo liberi sunt filii, si ex hoc vellent aliqui inferre, quod omnes Catholici sicut sunt filii Dei, ita essent etiam liberi, esset pugna verborum, quia dominus loquitur ibi de libertate spirituali, non de carnali. Deinde cum dicit ex quibus, etc., ponit effectum erroris. Et primo ponit ipsum effectum; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi est autem quaestus. Item, primo ostendit quae mala sequantur ex falsa doctrina, secundo in quibus, ibi hominum mente. Inter mala vero quae ponit, quaedam sunt intus in corde, quaedam exterius. Interius sunt inordinati motus respectu boni, vel respectu mali. Respectu boni est invidia, quae est tristitia de bono alieno; unde dicit invidiae, quod potest intelligi, vel in proposito, vel universaliter, quia cum aliqui laborant non ad veritatem, sed solummodo ad verba, non vident aequo animo si aliquis praevalet. Iob V, 2: parvulum occidit invidia. Item in proposito, quia si servi habentur ut liberi et non subditi, domini invidebunt et dolebunt servos sibi aequari. Ex invidia vero homo insurgit contra proximum cui invidet. Et haec est contentio. Prov. XX, v. 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Vel insurgit contra Deum, et hoc est blasphemia. II Petr. II, 12: quae ignorant, blasphemantes, et cetera. Respectu vero mali est suspicio, unde dicit suspiciones malae, scilicet dominorum adversus Christianos, quasi libertatem ad lucrum finxerimus, vel quod solum tota doctrina Christiana esset inventa, ut servi fierent liberi. Eccli. III, 26: multos supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Et ex istis sequuntur conflictationes adversus fideles. Gen. XIII, 7: facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth. Sed hoc non est in cordibus omnium, sed quorumdam. Et ponit tres eorum conditiones, quarum prima pertinet ad defectum luminis naturalis, secunda ad defectum cognitionis, tertia ad vitium inordinatae affectionis. Quantum ad primum dicit hominum mente corruptorum, id est, ratione etiam naturali, qui habent perversum iudicium. Ps. XIII, v. 1: corrupti sunt, et abominabiles facti sunt. Quantum ad secundum dicit a veritate, scilicet cognitionis eius, privati sunt. Os. IV, 1: non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Quantum ad tertium dicit existimantium quaestum esse pietatem, id est, quod cultus Dei ordinetur ad quaestum et acquisitionem divitiarum. Sap. XV, 12: existimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Homines ergo huiusmodi, qui hoc credunt, de facili contemnunt et incidunt in mala praedicta. Deinde cum dicit est autem, declarat ultimo dictum, scilicet quaestum esse pietatem. Et primo ostendit quomodo pietas habet se ad quaestum; secundo ostendit, quod non consistit in quaestu divitiarum exteriorum, ibi nam qui volunt. Item, primo ostendit primum; secundo rationem assignat, ibi nihil enim. Dicit ergo: isti dicunt, quaestum esse pietatem; sed ego dico, quod pietas est quaestus; ideo addit cum sufficientia, sed illarum divitiarum, quae dant sufficientiam. Et hoc consistit in duobus. In uno principaliter, scilicet pietate, quae ordinat alia in Deum et proximum, et haec sunt virtutes et dona gratiae. Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. Secundo in sustentatione vitae; unde dicit cum sufficientia, id est, in his, quae sunt necessaria ad vitam. Matth. VI, 33: quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et cetera. Supra IV, 8: pietas ad omnia utilis est. Deinde cum dicit nihil enim, etc., assignat rationem huius. Et primo ex humana conditione; secundo ex eius necessitate, ibi habentes. Conditionem autem ponit quantum ad duo, scilicet quantum ad principium, quia nihil intulimus, etc.; quasi dicat: sufficit necessitas, non expedit superfluitas, quia nihil intulimus in hunc mundum. Iob I, 21: nudus egressus sum de utero matris meae. Item quantum ad finem, quia nihil auferemus. Ps. LXXV, 5: dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Iob XXVII, 19: dives cum dormierit, nihil secum auferet, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Eccle. V, 15: quomodo venit, sic revertetur. Quantum ad necessitatem dicit habentes alimenta, et quibus tegamur, quia bona sunt propter necessitatem, quibus indiget homo contra interiora consumentia, et haec sunt alimenta; vel contra exteriora corrumpentia, et sic indiget homo tegumentis vestium et domorum. Hebr. ult.: sint mores sine avaritia contenti praesentibus. Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.


Lectio 2

[87896] Super I Tim., cap. 6 l. 2 Supra ostendit apostolus quis sit quaestus Christianis expediens, quia pietas cum sufficientia, hic ostendit, quod quaerentes superfluum quaestum divitiarum incurrunt damna multa. Et primo ostendit mala quae sequuntur ex inordinato appetitu divitiarum; secundo assignat rationem, ibi radix enim. Mala autem, quae sequuntur, sunt duplicia: quaedam enim oriuntur ex hoste exteriori; quaedam vero a concupiscentia interiori, ibi desideria. Dicit ergo: simus contenti alimentis, etc.; quia qui volunt divites fieri, non ad necessitatem, sed ad abundantiam divitiarum, incidunt, et cetera. Eccli. X, 10: nihil est iniquius quam amare pecuniam. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Et ponit duo, scilicet tentationes, et laqueum, quia primo tentant, inquantum divitiae alliciunt, et inducunt ad aliqua peccata. I Thess. III, 5: ne forte tentaverit vos qui tentat, et cetera. I Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Et laqueo involvunt, quia divitiae sunt non habentibus ad tentationem, habentibus in laqueum, quia non libenter reddunt eas quas auferunt. Prov. XXI, 6: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est. Ex parte interiori ponit tria mala. Primo quod incidit in desideria multa. Perfectio enim hominis est quod cor eius congregetur in unum, quia quanto aliquid est magis unum, tanto est Deo similius, qui vere unus est. Ps. XXVI, 4: unam petii a domino, et cetera. Sed contra hoc patitur quaerens divitias, quia cor eius trahitur ad diversa. Os. X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et hoc ideo, quia Matth. VI, 21 ubi est thesaurus tuus, et cetera. Item sunt inutilia huiusmodi desideria multipliciter. Primo, quia inutilia sunt spiritualiter, quia divitiae non ducunt ad beatitudinem. Sap. V, 8: quid nobis profuit superbia? Aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? et cetera. Eccle. V, 9: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Item temporaliter, quia non dant quod promittunt. Eccle. VI, 1 ss.: est aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines, vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat, nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed extraneus homo devorabit illud, et cetera. Tertio sunt nociva. Eccle. V, 12: divitiae conservatae in malum domini sui. Et ostendit quomodo sunt nocivae, quia mergunt in interitum, scilicet in praesenti. Propter divitias multi perierunt. Item in futuro; unde dicit et perditionem. Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem. Vel utrumque refertur ad spirituale damnum. Interitum, id est, mortem aeternam. Rom. IX, 22: sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, et cetera. Et perditionem, id est, poenam aeternam, quae dicitur perditio propter poenam damni, quia sunt quasi perditi damnati, dum non possunt redire in domum suam, scilicet aeternitatis. Iob XXI, 30: in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. Deinde cum dicit radix, etc., ostenditur ratio huius, et hoc ex duobus, scilicet ex natura cupiditatis, et experientia, ibi quam quidam, et cetera. Dicit ergo: incidunt in tentationem, et cetera. Quare? Quia radix omnium malorum est cupiditas. Ubi notandum est, quod secundum quosdam cupiditas sumitur tripliciter. Quandoque pro avaritia, secundum quod est speciale peccatum, scilicet inordinatus amor habendi divitias. Quandoque prout est genus peccatorum omnium, secundum quod importat inordinatum appetitum rei temporalis, et hoc includitur in omni peccato, quia peccatum est conversio ad bonum commutabile. Sed sic non est radix, sed genus omnium. Tertio modo prout est quaedam inordinatio animi ad cupiendum bona temporalia inordinate, et haec est habituale tantum peccatum, et non in actu, sed est quaedam radix omnium peccatorum. Et dicitur cupiditas radix, et superbia initium. Eccle. X, 15: initium omnis peccati est superbia, quia superbia dicit corruptionem animi ad recedendum a Deo. Arbor autem a radice habet alimentum, et sic peccatum a cupiditate ex parte conversionis ad bonum commutabile sumit nutrimentum. Sed credo quod loquitur de cupiditate, secundum quod est speciale peccatum, unde dicit: qui volunt divites fieri, et cetera. Et haec est inordinatus amor pecuniarum. Et ideo dico, quod avaritia est radix omnium. Omnia enim peccata consistunt in appetitu, et ideo origo peccatorum est secundum originem appetibilium. Origo enim appetibilium procedit ex fine. Et ideo quanto aliquod peccatum habet finem magis desiderabilem, tanto est peius. Finis autem alicuius peccati est desiderabilis propter duo, scilicet propter seipsum, et haec est excellentia, quia ad hoc homo bonum illud vult, ut excellat. Et haec est superbia, et ideo superbia est initium omnium peccatorum. Item propter aliud, et hoc est quod ad omnia valet, et huiusmodi sunt divitiae, quia per hoc homines credunt se habere omnia. Ex ista parte avaritia est radix omnium malorum. Deinde cum dicit quam quidam, ostendit idem per experientiam. Et dicit appetentes, quia quanto magis habentur divitiae, tanto magis desiderantur. Eccli. V, 9: avarus non implebitur pecunia. Et incidunt primo in damnum spirituale. Unde dicit erraverunt a fide. Cuius ratio est, quia per sanam doctrinam fidei prohibentur multa illicita lucra, a quibus desistere nolunt, et inveniunt sibi aliam doctrinam, ubi eis sit spes salutis. Et hoc specialiter faciunt usurarii. Secundo, quia inseruerunt se doloribus multis, etiam in praesenti, quia est sollicitudo in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo. Iob XX, 22: cum satiatus fuerit divitiis, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet in eum. Et multo magis in futuro dolebunt. Deinde cum dicit tu autem, monet ad sequendum sanam doctrinam, et vitandam malam. Et primo exponit viam quam sequatur, secundo alligat eum inductione praecepti, ibi praecipio. Item, primo hortatur ad vitandum peccata praedicta; secundo ostendit quid agat, ibi sectare vero. Et quia servus debet imitari dominum suum, quia, ut dicitur Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, ideo dicit: o homo Dei; quasi dicat: tu deditus servituti Dei. Ps. CXV, 6: ego servus tuus. I Io. II, 6: qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Si igitur tu es homo Dei, debes facere sicut Christus fecit, qui, ut habetur Io. VI, 15, fugit cum eum volebant facere regem. Hebr. c. XII, 2: qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta. Ergo et tu haec fuge. Ps. LIV, 7: elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Quid ergo faciet? Ad duo hortatur, primo scilicet ad sectandum arma spiritualia; secundo ad certandum in eis, ibi certa bonum. Arma autem spiritualia, aut sunt ad faciendum bonum, aut ad malum tolerandum. Primum autem est, vel in comparatione ad proximum, cui per duo ordinamur, scilicet per iustitiam et pietatem seu misericordiam, quia primum sine secundo est severitas; secundum sine primo est remissio. Quantum ad primum dicit sectare iustitiam, quae competit praelatis. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Item quantum ad secundum dicit pietatem, id est, misericordiam. Prov. XX, 28: misericordia et iustitia custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. In comparatione autem ad Deum, primum est quod perficit intellectum, fides. Hebr. XI, v. 6: sine fide impossibile est placere Deo, et cetera. Secundum quod perficit affectum, est charitas. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Ad sustinenda mala sunt duae virtutes, scilicet patientia et mansuetudo, quia homo in malo duas passiones inordinatas incurrit, scilicet tristitiam inordinatam, et iram quae est ex ea. Et ideo patientia est contra immoderatam tristitiam. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Et mansuetudo est contra iram. Deinde inducit eum ad debitum certamen. Et primo ostendit qualiter certet; secundo inducit rationem. Dicit ergo certa bonum certamen, scilicet exemplo militum, qui dupliciter pugnant, scilicet quandoque ad defendendum quod habent, quandoque ad acquirendum non habita; et hoc imminet sanctis. Primum ut custodiant habita, scilicet fidem et virtutes; et ideo dicit fidei, id est, pro fide custodienda. Eccli. IV, 33: usque ad mortem certa pro iustitia, et cetera. Vel fidei, ut per fidem vites peccata. I Io. ult.: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Vel fidei, id est, ut alios ad eam convertas. Et dicit bonum, id est, legitimum certamen. I Cor. c. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Tunc est bonum quando abstinet se ab omnibus impedimentis. II Tim. c. IV, 7: bonum certamen certavi. Secundo certant ad acquirendum quae non habent. Et haec est vita aeterna, quae acquiritur per pugnam. Matth. XI, 12: regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et ideo dicit apprehende vitam aeternam, scilicet quasi tenens, tuo certamine vincas. Vel, certes certamen fidei. Et quo praemio? Ut apprehendas vitam aeternam. I Cor. c. IX, 25: nos autem incorruptam, et cetera. Deinde cum dicit in quam vocatus es, rationem ponit huius dicti, scilicet apprehende, et cetera. Et primo respondet obiectioni, quasi dicat: dicis quod debeo apprehendere; vellem quidem, sed non possum. Immo potes, quia debetur tibi de iure, quia vocatus es in eam a Deo, et a rege illius regni. Et ideo debes conari potissime. I Petr. c. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Secundo proponit obligationem; quasi dicat: certa bonum certamen, quia dedisti iuramentum de hoc faciendo, et ideo non licet tibi repugnare. Unde dicit et confessus bonam confessionem coram multis testibus, id est, in consecratione bonum certamen professus es, quando ordinatus es in episcopum. I Cor. IX, 16: nam si non evangelizavero, etc., usque dispensatio credita est mihi. Vel confessionem bonam, scilicet praedicando fidem, ut eam serves. Deinde cum dicit praecipio, obligat eum ad praedicta ex praecepto, quod primo ponit, secundo manifestat quaedam dicta, ibi quem suis. In praecepto autem primo testes inducit, secundo commendat praeceptum, tertio ostendit, quamdiu servet praeceptum. Testes inducit Deum patrem, et dominum nostrum Iesum Christum. Dicit ergo: te monui, sed ne credas quod liceat aliter facere, praecipio tibi, sicut tu debes praecipere subditis tuis, coram Deo. Ad duo induxerat, scilicet apprehende vitam, et confessus es, etc., et ideo inducit auctorem vitae, qui vivificat omnia. Dicit autem Deo, qui est tota Trinitas, qui est auctor vitae. Item hominem Christum inducit etiam, qui confessus est se esse filium Dei, quod est bona confessio fidei nostrae. Item commendat mandatum, quia in se iustum, et rectum, et irreprehensibile ab aliis. Iob. VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem. Et quamdiu est servandum? Usque in adventum domini. Ly usque dicit finem intentionis, id est, ut per observantiam huius mandati ordines te ad adventum. Vel usque ad mortem tuam, quia qualis eris in illa, talis invenieris tunc. Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in finem, et cetera.


Lectio 3

[87897] Super I Tim., cap. 6 l. 3 Supra apostolus proponens praeceptum Timotheo, praecepit ut servet praedicta usque ad adventum Christi, et ideo agit hic de Christi adventu, de quo tria manifestat. Primo quod erit tempore congruo, secundo quod manifestus erit, tertio ostendit auctorem adventus. Quantum ad primum dicit quem suis temporibus ostendet. II Petr. ult.: venient in novissimis diebus in deceptione illusores, et cetera. Et ideo vult ostendere, quod etsi videatur adventus tardari, tamen suo tempore ostendetur. Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est, et opportunitas. Congruum tempus est finis mundi, quia illud tempus est tempus messis, et collectionis fructus. Et ideo oportet, quod veniat in fine. Quantum ad secundum dicit ostendet, id est, manifestabit. Licet enim sit visibilis quantum ad carnem, tamen virtus eius est abscondita; sed tunc etiam divinitas eius erit manifesta sanctis, reprobi vero solum videbunt gloriam carnis. Sed quantum ad tertium dicit, quod ostendet eum Deus Trinitas. Et circa hoc duo facit, quia primo describit adventum Christi; secundo in eius commendationem prorumpens, laudat eum, ibi cui honor, et cetera. Item, circa primum tria facit. Primo actorem adventus describit ex perfecta operatione; secundo ex singulari potestate; tertio ex incomprehensibilitate naturae. Primum cum dicit beatus. Beatitudo enim est operatio perfecta, quae est supremae virtutis operativae, optime dispositae. Et haec est beatitudo nostra. Dei autem beatitudo est qua cognoscit se. Si enim se non cognosceret, Deus non esset. Beatus Gregorius: Deus dum seipso perfruitur, perfecte gloriosus est. Et convenienter de actore huius adventus dicit quod beatus est, quia ad hoc est adventus Christi, ut nos deducat ad beatitudinem. Tob. XIII, 20: beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem Ierusalem. Quantum ad secundum dicit solus potens. Ps. LXXXVIII, 9: potens es, domine, et cetera. Sed quare dicit solus? Numquid non omnia habent potentiam? Immo per participationem, sed solus Deus a se essentialiter. Unde dicit rex regum, et dominus dominantium. Ambrosius: dominus est nomen potestatis, et rex similiter. Qui ergo habet dominum et regem supra se, est subiectus potestati, et talis non est potens a se, sed ab alio. Si ergo Christus est rex regum, etc., necesse est, quod solus habeat potentiam non ab alio, sed omnes ab eo. Et designatur duplex potentia Dei, scilicet gubernativa mundi, cum dicit rex regum, quasi a regimine dicta. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Item potentia creandi, cum dicit dominus dominantium. Ps. XCIX, 3: scitote quoniam dominus ipse est Deus, ipse fecit nos. Apoc. XIX, 16: et habebat in vestimento, et in femore suo scriptum: rex regum, et dominus dominantium. Quantum ad tertium dicit qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Incomprehensibilitas Dei ex duobus patet. Primo quia transcendit quidquid in creaturis est comprehensibile; secundo quia hoc ipsum, quod Deus est, omnium comprehensionem excedit. Primum, cum dicit solus. In qualibet enim mutatione est quaedam corruptio, quia omne quod mutatur, inquantum huiusmodi, desinit esse tale. Illud ergo proprie et vere est incorruptibile, quod penitus est immutabile. Quaelibet autem creatura in se considerata, habet aliquam mutationem, vel mutabilitatem: Deus autem est omnino immutabilis. Sed si aliqua creatura est immutabilis, hoc convenit ei ex dono gratiae. Et ex hoc ostendit, quod natura Dei transcendit omne quod est in natura creata. Supra I, 17: regi saeculorum immortali, et cetera. Quantum ad secundum dicit lucem, et cetera. Lux in sensibilibus est principium videndi; unde illud quo aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem cognoscitur per suam formam, et secundum quod est actu. Unde quantum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt actus quidam, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux. Io. I, v. 8: non erat ille lux, et cetera. Deus autem habitat apud se, et haec lux est inaccessibilis, id est, non visibilis oculo carnis, sed intelligibilis. Et tamen nullus intellectus creatus potest ad eum accedere. Notandum est tamen, quod dupliciter potest intellectus accedere ad cognitionem naturae alicuius, scilicet ut cognoscat et ut comprehendat. Ad comprehendendum autem Deum impossibile est intellectum pervenire, quia sic cognosceret Deum, ut cognoscibilis est: Deus autem perfecte cognoscibilis est, inquantum habet de entitate et luce; haec autem sunt infinita, ergo est infinite cognoscibilis. Virtus autem intellectus creati est finita. Et ideo etiam intellectus Christi non comprehendit Deum. Sed alius modus est cognoscendi Deum, scilicet attingendo Deum. Et secundum hoc nullus intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id quod est Deus. Et ratio huius est, quia nulla potentia potest in aliquid altius suo obiecto, sicut visus ad altius cognoscere. Proprium autem obiectum intellectus est, quod quid est; unde quod superat quod quid est, excedit proportionem omnis intellectus. In Deo autem non est aliud esse, et quidditas eius. Quomodo ergo cognoscibilis est? Ergo accedamus ad eum cognoscendum, hic per gratiam, et in futuro per gloriam. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Sed qualiter ergo Deus habitat lucem inaccessibilem? Et in Ps. XCVI, 2: nubes et caligo in circuitu eius; Ex. IX: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Respondet Dionysius: omnis caligo est inaccessibile lumen. Est ergo idem quod hic lumen, et ibi caligo; sed caligo est inquantum non videtur, lumen vero inquantum videtur. Sed aliquid est invisibile dupliciter. Uno modo propter se, sicut opacum; alio modo propter excedentiam eius, sicut sol ab oculo noctuae. Sic quaedam sunt nobis non conspicua propter defectum sui esse, et quaedam propter excedentiam eius; et sic Deus nobis quodammodo inaccessibilis est. Quem nullus hominum vidit. Si intelligatur de comprehensione, sic absolute verum est, etiam de Angelis, quia solus Deus comprehendit se. Si autem de visione qua attingitur, sic intelligitur tripliciter. Uno modo, nemo vidit oculo corporali. Alio modo secundum essentiam oculo mentis vivens in carne, nisi Christus. Ex. XXXIII, 20: non videbit me homo et vivet. Tertio modo nemo vidit quid est Deus per seipsum. Matth. XI, 27: nemo novit patrem, et cetera. Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi. Deinde prorumpit in laudem Dei, dicens cui honor. Et ponit duo. Primum pertinet ad reverentiae exhibitionem, dicens honor, qui est exhibitio reverentiae. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus, et cetera. Secundum ad gubernationem, cum dicit imperium sempiternum.


Lectio 4

[87898] Super I Tim., cap. 6 l. 4 Supra egit de instructione personarum infimi status, hic redit ad materiam suam, et instruit eum ad instruendum divites. Et primo facit hoc; secundo agit de instructione Timothei, ibi o Timothee. Et semper quando instruit eum ad instructionem aliorum, monet ut non negligat se. Et circa primum primo excludit vitia, quae solent in divitibus abundare; secundo inducit ad bona, ibi bene agere. Item circa primum primo proponit vitia, quae solent esse in divitibus; secundo excludit haec, reddendo rationem huius, ibi in incerto. Dicit ergo divitibus. Divitiae abundantiam important. Est autem abundantia spiritualium, et hae sunt verae divitiae. Is. c. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse est thesaurus eius. Quaedam corporales, et hae non sunt verae divitiae, quia non sufficiunt. Et ideo addit cum quadam diminutione huius saeculi. Bar. c. III, 18: qui argentum thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines. His ergo praecipe. Quando de servis egit, non posuit praeceptum, quia hoc est virtus, quod homo utatur auctoritate ad maiores, non ad minores. Et ideo dicit: non dimittas propter divitias et propter altum statum eorum, quin praecipias. Et quid debet praecipere? Non sublime sapere, id est, non sentire aliquid excelsum de se. Numquid hoc est malum? Respondeo. Potest reddi malum ex duobus. Primo si sublime sapit de se, propter ea quae non habent excellentiam veram. Et hoc est, si in rebus temporalibus; unde qui propter exteriorem excellentiam sublime sapit de se, inordinate sapit, et haec est superbia. Et tamen carnales non aliam sublimitatem curant nisi istam, et haec acquiri potest per divitias. Eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia. Unde quia divites huius mundi haec habent, inaniter extolluntur. Item alio modo, quia sunt quaedam, quae habent sublimitatem, sicut dona spiritualia. Eccli. XXV, 13: quam magnus est, qui invenit sapientiam et scientiam, et cetera. In his enim aliquis potest inordinate sapere sublimitatem, non ex natura donorum, sed, vel attribuendo sibi quod non habet, vel non cognoscendo a Deo ea quae habet. Unde in primo est inordinatio propter defectum rerum; in secundo, propter inordinationem affectus. Secundum vitium in divitibus est spes mundanorum. Unde dicit neque sperare. Iob XXXI, 24: si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: fiducia mea. Prov. X, 15: substantia divitis urbs fortitudinis eius. Deinde cum dicit in incerto divitiarum, assignat rationem monitionis. In eo enim sperat aliquis, unde credit auxilium habere; sed auxilium habetur a forti, et divitiae sunt fragiles; ergo non est in eis sperandum. Matth. VI, 11: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo, ac tinea demolitur, et cetera. Sed in Deo vivo, ubi est vera spes ponenda. Ier. XVII, 7: beatus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Iac. c. I, 5: dat omnibus affluenter. Sed hoc quod dicit abunde ad fruendum, dupliciter potest exponi: uno modo, ut fruitio sumatur pro gaudio, et hoc modo est etiam in corporalibus. Vel expone, id est, ut per haec perveniamus ad fruitionem Dei. Deinde cum dicit bene agere, monet ad operandum bonum. Qui autem habent affectum ad divitias, primo nituntur ad acquirendum non habitas; secundo ut utantur habitis; tertio ut ad finem divitiarum perveniant: haec tria monet apostolus. Primo ut acquirant spirituales divitias quas non habent. Et ideo dicit bene agere, et cetera. Is. I, 17: discite benefacere. Quantum ad secundum, sciendum est quod duplex est usus divitiarum. Unus est tenere et alius est dare, sed principalis est dare. Et ideo ista duo ponit; primo ut dent, unde dicit facile tribuere, id est, sine gravitate cordis interius. II Cor. IX, 7: non ex tristitia, aut ex necessitate, et cetera. Et sine tarditate. Prov. III, v. 28: ne dicas amico tuo: vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Iob XXXI, 16: si oculos viduae expectare feci. Secundo ut custodiat non quidem tantum ad suam utilitatem, sed ad quoddam commune; unde dicit communicare, id est, habere eas sicut communes. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Quantum ad tertium, ut ad finem thesaurizandi perveniant, ideo dicit thesaurizate, et cetera. Thesaurus spiritualis est congregatio meritorum, quae sunt fundamentum futuri aedificii, quod nobis praeparatur in caelo, quia tota praeparatio futurae gloriae est per merita, quae acquirimus per gratiam, quae est principium merendi. Matth. VI, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque tinea, et cetera. I Cor. IX, 24: sic currite, ut comprehendatis. Deinde cum dicit o Timothee, instruit ipsum Timotheum. Et primo ut bona conservet; secundo ut mala devitet, ibi devitans. Dicit ergo: o Timothee, depositum custodi. Depositum hominis est omne bonum, quod habet quilibet, quod sibi commissum est a Deo, ut conservet et multiplicet. Eccli. XVII, 18: gratiam hominis quasi pupillam conservabit. I Cor. XV, 10: et gratia eius in me vacua non fuit, sed gratia eius semper in me manet. Et sic dicit ei, ut depositum custodiat, id est, ut se in gratia Dei conservet et multiplicet. Qui enim abscondit talentum, punitur. Matth. XXV, 28: tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores, et cetera. Et specialiter praelati habent depositum, scilicet curam proximorum et fidelium. Io. ult.: pasce oves meas. Hebr. c. ult.: ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. II Tim. I, v. 14: bonum depositum custodi. Item quod mala vitet, praecipue illa quae sunt nata coinquinare fidem. Cuius ratio est, quia sicut princeps saecularis ponitur ad custodiendam unitatem regni, ita spiritualis ad servandam unitatem spiritualem. Pax autem regni consistit in iustitia, et ideo ille ordinatur ad iustitiam; sed unitas Ecclesiae est in fide, et ideo principaliter monet ad custodiam fidei. Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu conversus aliquando confirma fratres tuos, et cetera. Similiter autem posset corrumpi fides per fallaciam, sicut etiam quaelibet scientia. Sed, sicut dicitur I Elenc., fallacia quandoque fit ex voce, quandoque ex re. Unde est fallacia in dictione, et extra dictionem. Et sic fides aliquando corrumpitur per aliquas voces inordinatas, sicut dicit Hieronymus, quod ex verbis inordinate prolatis fit haeresis. Et ideo dicit devitans profanas vocum novitates. Quia non velle audire aliquid novi est oblatrare contra consuetudines. Sed nova profana non sunt audienda. Sed profana novitas est, quando inducitur aliquid contra fidem. Et dicitur novum per comparationem ad id quod est antiquum. Hoc fecit Nestorius, quando dixit de virgine Maria christotocos, ut inferret quod non esset mater Dei. Et ideo sancti patres in Ephesino Concilio instituerunt, quod diceretur theotocos. II Tim. I, 13: formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et dilectione in Christo Iesu. Et cap. II, 16: profana et vaniloquia devita, et cetera. Quandoque vero corrumpitur per rationes reales sophisticas. Et illud vitandum est. Et dicit et oppositiones scientiae falsi nominis, quia non est vera scientia, sed apparens. Scientia enim secundum propriam rationem non est nisi verorum. Impossibile autem est, quod verum sit vero contrarium, licet quandoque duo falsa sint sibi contraria; et ideo impossibile est quod illud quod repugnat veritati divinae, quae est summa veritas, sit verum. Col. II, 8: videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Promittentes, id est, dicentes se habere. Ier. c. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua; quae non est Dei, quia qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur, Io. c. VIII, 44. Ier. II, 16: filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Is. XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Gratia Dei tecum. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264