CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio in orationem dominicam
prooemium
reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino a Sassetta depictus

Textum Taurini 1954 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




Prooemium

[86695] In orationem dominicam, pr. Inter alias orationes oratio dominica principalior invenitur. Habet enim quinque excellentia, quae in oratione requiruntur. Debet enim esse oratio secura, recta, ordinata, devota et humilis. Secura quidem, ut cum fiducia adeamus ad thronum gratiae eius, ut dicitur Hebr. IV. In fide etiam non deficiens: dicitur enim Iac. I, 6: postulet autem in fide, nihil haesitans. Rationabiliter autem haec oratio est securissima: est enim ab advocato nostro formata, qui est sapientissimus petitor, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, ut dicitur ad Coloss. II, de quo dicitur I Ioan. II: advocatum habemus apud patrem, Iesum Christum iustum; unde dicit Cyprianus in Lib. de oratione dominica: cum Christum habeamus advocatum apud patrem pro peccatis nostris, quando pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba proponamus. Ulterius securior apparet ex hoc quod ipse qui orationem exaudit cum patre, docuit nos orare, secundum illud Psal. XC, 15: clamabit ad me, et ego exaudiam eum. Unde dicit Cyprianus: amica, familiaris et devota oratio, dominum de suo rogare. Unde ab hac oratione nunquam sine fructu receditur: nam per eam venialia dimittuntur, ut dicit Augustinus. Debet etiam esse oratio nostra recta, ut petat orans a Deo quae sibi conveniunt. Nam Damascenus dicit: oratio est petitio decentium a Deo. Multoties enim non exauditur oratio, quia indecentia postulantur. Iac. IV, 3: petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Scire autem quid sit petendum, difficillimum est, cum difficillimum sit scire quid sit desiderandum. Ea enim quae licite petuntur in oratione, licite desiderantur: et ideo apostolus dicit, ad Rom. VIII, 26: nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Ipse autem Christus doctor est: nam ipsius est docere quid nos orare oporteat. Nam discipuli dixerunt ei, Luc. XI, 1: domine, doce nos orare. Ea ergo quae ipse orare docuit, rectissime postulantur: unde Augustinus: quaecumque autem verba dicamus, nihil aliud dicimus quam quod in ista oratione dominica positum est, si recte et congruenter oramus. Debet etiam esse oratio ordinata sicut desiderium, cum oratio sit desiderii interpres. Est autem hic debitus ordo, ut spiritualia carnalibus, caelestia terrenis desiderando et orando praeferamus, secundum illud Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius; et haec omnia adiicientur vobis. Hoc dominus in hac oratione servare docuit: in qua primo petuntur caelestia, et postmodum terrena. Debet etiam oratio esse devota, quia pinguedo devotionis facit sacrificium orationis esse Deo acceptum, secundum illud Psal. LXII, 5-6: in nomine tuo levabo manus meas: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Devotio autem plerumque propter prolixitatem orationis obtunditur: unde dominus superfluam orationis prolixitatem docuit vitare, dicens Matth. VI, 7: orantes autem nolite multum loqui. Et Augustinus dicit ad Probam: absit ab oratione multa locutio; sed non desit multa provocatio, si fervens perseveret intentio. Unde dominus hanc orationem brevem instituit. Consurgit autem devotio ex caritate, quae est amor Dei et proximi: quorum utrumque in hac oratione ostenditur. Nam ad insinuandum divinum amorem, vocamus eum patrem; ad insinuandum autem amorem proximi, communiter pro omnibus oramus dicentes, pater noster, et dimitte nobis debita nostra: ad quod proximorum dilectio nos induit. Debet etiam oratio esse humilis, secundum illud Psal. ci, 18: respexit in orationem humilium; et Luc. XVIII, et Pharisaeo et publicano; et Iudith IX, 16: humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Quae quidem humilitas in hac oratione servatur: nam vera humilitas est quando aliquis nihil ex suis viribus praesumit, sed totum ex divina virtute impetrandum expectat. Nota insuper, quod tria bona facit oratio. Primo enim est efficax et utile remedium contra mala. Liberat enim a peccatis commissis. Psal. XXXI, 5-6: tu remisisti impietatem peccati mei: pro hac orabit ad te omnis sanctus. Sic latro in cruce oravit, et remissionem obtinuit: quia, hodie mecum eris in Paradiso, Luc. XXIII, 43. Sic publicanus oravit, et iustificatus descendit in domum suam, Luc. XIII. Liberat etiam a timore peccatorum supervenientium, a tribulationibus et tristitiis. Iac. ult., 13: tristatur quis in vobis? Oret (aequo animo). Liberat etiam a persecutionibus et inimicis. Psal. CVIII, 4: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. Secundo est efficax, et utilis ad omnia desideria obtinenda. Marc. XI, 24: omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis. Et si non exaudimur, hoc est quia non instanter petimus: oportet (enim) semper orare, et non deficere, Luc. XVIII, 1, vel quia non petimus id quod magis expedit ad salutem: Augustinus: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut tribuat quod mallemus. Et hoc reperitur de Paulo, qui ter petiit a se removeri stimulum, et non est exauditus: II Cor. XII. Tertio est utilis, quia facit nos familiares Deo. Psal. CXL, 2: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Dicit ergo, pater. Nota hic duo, quomodo scilicet pater sit, et quid debemus ei, quia pater est. Dicitur autem pater ratione specialis creationis, quia creavit nos ad imaginem et similitudinem suam quam aliis creaturis inferioribus non impressit. Deut. XXXII, 6: ipse est pater tuus, qui fecit et creavit te. Item ratione gubernationis: quanquam enim omnia gubernet, nos tamen gubernat ut dominos, alia ut servos. Sap. XIV, 3: tua, pater, providentia cuncta gubernat; et ibid. XII, 18: et cum magna reverentia disponis nos. Item ratione adoptionis: quia aliis creaturis dedit quasi munuscula, nobis autem hereditatem, et hoc quia filii; sed si filii et heredes. Apostolus, Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater. Debemus autem nos ei quatuor. Primo honorem. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus?: Qui consistit in tribus. In laudis datione quoad Deum. Psal. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me: quae non solum debet esse in ore, sed etiam in corde. Isai. XXIX, 13: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. In corporis puritate quoad seipsum. I Cor. VI, 20: glorificate et portate Deum in corpore vestro. In iudicii aequitate quoad proximum. Psal. XCVIII, 4: honor regis iudicium diligit. Secundo debemus ei imitationem, quia pater est. Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis: quae perficitur in tribus. In dilectione. Ephes. V, 1: estote imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione: et hoc oportet esse in corde. In miseratione. Dilectio enim debet esse cum miseratione. Luc. VI, 36: estote ergo misericordes: et hoc debet esse in opere. In perfectione. Quia dilectio et miseratio debet esse perfecta. Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Tertio debemus ei obedientiam. Hebr. XII, 9: multo magis obtemperabimus patri spirituum. Et hoc propter tria. Primo propter dominium: ipse enim est dominus. Exod. XXIV, 7: omnia quae locutus est dominus, faciemus, et erimus obedientes. Secundo propter exemplum: quia verus filius factus est patri obediens usque ad mortem, ut dicitur Philip. II. Tertio propter commodum: II Reg. VI, 21: ludam ante dominum qui elegit me. Quarto debemus ei patientiam in castigationibus. Prov. III, 11-12: disciplinam domini, fili mi, ne abiicias, nec deficies, cum ab eo corriperis. Quem enim diligit dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Noster. Ex hoc autem ostenditur quod duo debemus proximis. Primo amorem, quia fratres nostri sunt, nam omnes sunt filii Dei: I Ioan. IV, 20: qui non diligit fratrem suum quem videt; Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?. Item reverentiam, quia filii Dei sunt. Mal. II, 10: nunquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque vestrum fratrem suum? Rom. XII, 10: honore invicem praevenientes. Et hoc propter fructum, quia ipse factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, Hebr. V, 9. Qui es in caelis. Inter cetera quae oranti sunt necessaria, fiducia plurimum valet. Iac. I, 6: postulet autem in fide, nihil haesitans. Unde dominus nos orare docens, ea praemittit ex quibus in nobis fiducia generetur: scilicet ex benignitate patris: unde pater noster dicit, secundum illud Luc. XI, 13: si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis pater vester caelestis de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? Et ex magnitudine potestatis: unde dicit, qui es in caelis. Unde Psal. CXXII, 1: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis. Potest autem hoc ad tria pertinere. Primo quidem ad orantis praeparationem: quia dicitur Eccli. XVIII, 23: ante orationem praepara animam tuam: ut intelligatur, in caelis, hoc est in caelesti gloria, secundum illud Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis. Et haec praeparatio debet esse per caelestium imitationem, quia filius debet imitari patrem. Unde dicitur I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Item per caelestium contemplationem: quia homines solent frequentius cogitationem dirigere ubi habent patrem et alia quae diligunt, secundum illud Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde dicebat apostolus Philip. III, 20: nostra conversatio in caelis est. Et per caelestium intentionem, ut ab eo qui in caelis est, non nisi caelestia quaeramus, secundum illud Coloss. III, 1: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est. Secundo potest pertinere quod dicitur, qui es in caelis, ad audientis facilitatem, quia propinquus est nobis; ut intelligatur, qui es in caelis, idest in sanctis, in quibus Deus habitat, secundum illud Ier. XIV, 9: tu in nobis es domine. Sancti enim caeli dicuntur, secundum illud Psal. XVIII, 2: caeli enarrant gloriam Dei. Habitat autem Deus in sanctis per fidem: Ephes. III, 17: Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Per dilectionem: I Ioan. IV, 16: qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo. Per mandatorum impletionem Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit; et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Tertio potest pertinere quod dicitur, qui es in caelis, ad efficaciam exaudientis; ut per caelos, corporeos caelos intelligamus: non quod Deus corporalibus caelis includatur, secundum illud III Reg. VIII, 27: caelum et caeli caelorum te capere non possunt; sed ut significetur quod Deus est perspicax in consideratione, utpote qui de alto videt: Psal. ci, 20: prospexit de excelso sancto suo; et quod sublimis est in potestate, secundum illud Psal. CII, 19: dominus in caelo paravit sedem suam; et quod stabilis est in aeternitate, secundum illud Psal. ci, 13: tu autem in aeternum permanes; item 28: et anni tui non deficient. Unde et de Christo dicitur Psal. LXXXVIII, 30: thronum eius sicut dies caeli. Et philosophus dicit in I de caelo, quod propter incorruptionem caeli, omnes posuerunt caelum esse locum spirituum. Per hoc ergo quod dicitur, qui es in caelis, datur nobis fiducia orandi, quantum ad tria: quantum ad potestatem, et quantum ad familiaritatem eius a quo petitur, et quantum ad congruitatem petitionis. Potestas enim eius a quo petitur, insinuatur, si per caelos intelligantur caeli corporei: et quamvis ipse locis corporalibus non comprehendatur, cum scriptum sit Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo, tamen dicitur esse in caelis corporeis ad insinuandum duo: scilicet potentiae eius virtutem, et sublimitatem naturae. Primum quidem est contra illos qui dicunt, omnia ex fato caelestium corporum ex necessitate accidere: secundum quam opinionem inutile esset aliquid a Deo orando petere. Sed hoc stultum est, cum Deus in caelis sic esse dicatur ut caelorum dominus et stellarum, secundum illud Psal. CII, 19: dominus in caelo paravit sedem suam. Secundum vero contra illos est qui in orando aliquas sibi corporeas phantasias de Deo proponunt et fingunt: ideo dicitur esse in caelis, ut per id quod in sensibilibus rebus est altissimum, ostendatur divina sublimitas omnia excedens, etiam hominum desiderium et intellectum: unde quidquid cogitari, vel desiderari potest, est minus quam Deus. Propter quod dicitur in Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens scientiam nostram; Psal. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus; Isai. XL, 18: cui similem fecistis Deum?. Familiaritas autem Dei ostenditur, si per caelos sancti accipiantur. Quia enim propter eius altitudinem aliqui dixerunt quod humana non curat, oportet considerare quia nobis est vicinus, immo intimus: quia dicitur esse in caelis, idest in sanctis, qui caeli dicuntur, secundum illud Psal. XVIII, 2: caeli enarrant gloriam Dei; Ierem. XIV, 9: tu in nobis es, domine. Hoc enim affert fiduciam orantibus quantum ad duo. Primo quantum ad propinquitatem Dei, secundum illud Psal. CXLIV, 18: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Unde Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris intra in cubiculum, scilicet cordis. Secundo, quia per patrocinium aliorum sanctorum possumus impetrare quod petimus, secundum illud Iob V, 1: ad aliquem sanctorum convertere; Iac. V, 16: orate pro invicem, ut salvemini. Idoneitatem etiam et congruitatem accipit oratio ex hoc quod dicitur esse in caelis, secundum quod per caelos spiritualia bona et aeterna intelliguntur, in quibus est beatitudo, propter duo. Primo, quia per hoc excitatur nostrum desiderium ad caelestia. Tendere enim debet illuc desiderium nostrum ubi patrem habemus, quia illic est hereditas nostra. Coloss. III, 1: quae sursum sunt quaerite. I Petr. I, 4: in hereditatem immarcescibilem, conservatam in caelis. Secundo, quia per hoc informamur ut sit vita caelestis, ut simus conformes patri caelesti, secundum illud I Cor. XV, 48: qualis caelestis, tales et caelestes. Et haec duo faciunt idoneum ad petendum, scilicet desiderium caeleste, et vita caelestis: ex quibus oratio congrua fit.



Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264