CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
psalmus LI
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Super Psalmo 51

[87291] Super Psalmo 51 n. 1 Hic incipit secunda quinquagena. Et sicut dictum est in principio libri, prima quinquagena pertinet ad poenitentes; ista secunda quinquagena pertinet ad proficientes. Circa quos sunt tria per ordinem videnda: nam primus gradus proficientium est justificatio: secundus gradus est exercitium bonorum operum: tertius est consideratio divinorum operum. Et sic ista quinquagena dividitur in tres partes. Primo tangit de his quae pertinent ad justificationem; secundo agit de his quae pertinent ad executionem bonorum operum, ibi, Deus judicium; tertio agit de his quae pertinent ad considerationem divinorum operum, ibi, Deus stetit. In justificatione duo sunt necessaria: scilicet aversio a peccato, et conversio ad Deum. Et sic duo sunt in peccato per oppositum; scilicet aversio a Deo, et conversio ad peccatum. Primo ergo ponit Psalmos qui pertinent ad aversionem et detestationem peccati; secundo ponit Psalmos qui faciunt sive continent subjectionem Deo, ibi, Ps. 61: nonne Deo subjecta. Circa primum duo facit. Primo ostendit malitiam peccatorum; secundo ostendit mala quae a peccatoribus fiunt. Ex duobus aggravatur peccatum: scilicet ex affectione peccandi, et ex contemptu Dei. Primo ergo aggravat malitiam peccatorum ex primo; secundo aggravat eorum malitiam ex secundo, ibi, Ps. 52: dixit insipiens. Titulus: in finem intellectus David, cum venisset Doeg Idumaeus, et nuntiasset Sauli, venit David in domum Abimelech, haec historia habetur 1 Reg. 21 et 22, quando scilicet David fugiens a Saule, venit in Zebe ubi erant sacerdotes, et accepit gladium Goliae et panes propositionis, et Doeg Idumaeus interfuit, qui inter pastores erat potens; et conquerente Saule quod nullus pugnaret pro eo contra David, iste Doeg enarravit quomodo Abimelech sacerdos receperat David, et dederat ei gladium Goliae, et panes propositionis: et sic iratus Saul mandavit occidi omnes sacerdotes. Cumque illi nollent mittere manus ad occidendum sacerdotes, iste Doeg interfecit omnes sacerdotes. Sed tamen diversitas est in titulo et in historia, quia princeps sacerdotum in historia vocatur Achimelech, in titulo Abimelech. Et dicit Glossa quod hoc factum est vitio scriptorum, vel propter mysterium: nam per David signatur Christus: tum quia usus est officio regiae dignitatis, tum etiam quia usus fuit dignitate sacerdotali, comedendo panes propositionis. Doeg interpretatur mutus: Idumaeus terrenus; Saul petitio; Abimelech patris mei regnum. Per Doeg ergo qui fuit motus a terrenis, cum venisset David, scilicet Christus ad Abimelech, idest ad Judaeos qui est patris mei regnum, nuntiavit Sauli, idest morti, quod impii manibus et verbis accersierunt eum et occiderunt eum. Vel, Doeg, idest Antichristus qui commovebit in fine mundi terrenos. Cum venisset Christus in Ecclesiam, nuntiavit Diabolo, quod persequetur Ecclesiam. Et principaliter intelligitur totus iste Psalmus de malis qui persequuntur Christum, vel in se, vel in membris. Dividitur autem Psalmus iste in partes duas. In prima agit de malitia peccatoris, qui ad iniquitatem afficitur. Secundo agit de justitia sanctorum, ibi, ego autem sicut oliva. Circa primum duo facit. Primo agit de culpa malorum. Secundo de eorum poena, ibi, propterea destruet te. Sciendum est autem, quod in homine qui afficitur ad peccatum, tria per ordinem sequuntur. Primum est delectatio peccati. Secundum est cogitatio de peccato: quia in illis cogitamus quae diligimus. Tertium est gloriatio de perpetratione peccati. Quilibet gaudet naturaliter cum facit quod amat. Sic ergo procedit ab ultimo. Ad primum de gloria malorum in actu peccati. Secundo de cogitatione circa peccatum, ibi, tota die. Tertio de amore peccati, ibi, dilexisti. Circa primum duo facit. Primo ponit potentiam aliquorum ad male faciendum. Secundo ostendit quod quidam gloriantur de malo opere. Quidam autem sunt prompti et fortes ad mala, et ad bona debiles. Dicit ergo, tu peccator qui potens es in iniquitate: Jer. 3: fecisti mala, et potuisti: Isa. 5: vae qui potentes estis ad bibendum vinum et cetera. Tu ergo qui sic es potens, quid idest quare, gloriaris in malitia? Unde debes verecundari et confundi et tristari: Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Tota die injustitiam et cetera. Hic ostendit secundum quod praemiserat supra: scilicet quod non solum gloriantur in malitiis, sed cogitant quomodo male faciant. Et primo ponit assiduitatem cogitationis sine interpolatione; unde dicit, tota die injustitiam cogitavit lingua tua. Improprie dicitur quod lingua cogitet, quia cogitare pertinet ad cor; et ideo potest dupliciter intelligi, lingua tua, idest cor tuum, quod in lingua manifestatur: Eccl. 21: in ore fatuorum cor eorum: quia est unum cum lingua, idest paratum habet cor ad locutionem. Vel, lingua cogitavit injustitiam, inquantum excogitata loquitur, tota die. Et specialiter, quia docet per linguam peccare. Secundo exequitur efficaciter quae cogitat; unde dicit, sicut novacula acuta fecisti dolum. Et hic est similitudo quantum ad tria. Primo quia novacula acuta, idest rasorium, efficaciter et cito incidit, quia nullus pilus resistit ei; sic Doeg non est reveritus sacerdotium nec timorem David, nec aliquid; sed interfecit omnes sacerdotes. Mich. 2: in luce matutina faciunt illud, idest statim. Vel, sicut novacula acuta etc.: quia sicut novacula radit pilos, ita mali dolum acuunt contra justos, idest persecutores immittunt; sed hoc vere faciunt sicut novacula, quae pilos superfluos radit: quia non nisi superflua, idest temporalia, possunt peccatores sanctis auferre, spiritualia vero nunquam: sed sicut novacula etc. quia promittit purgationem tantum, sed sicut inexperti barbitonsores incidunt carnem, ita mali faciunt qui suis machinationibus carnem justorum, idest famam suam iniqua lingua student incidere: Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo et cetera. Hieronymus habet, quid gloriaris in malitia? Potens misericordia Dei tota die. Et hic est sensus: quasi dicat, tu qui potens es in malo, quid gloriaris in malitia? Misericordia parata est ad quam potes converti.

[87292] Super Psalmo 51 n. 2 Dilexisti. Hic agit de affectu mali, sive peccatoris, ad nocendum proximo. Et hic affectus in duobus consistit: scilicet in exterioribus et interioribus. Primo ergo in exterioribus ostendit subtractionem justitiae. Dicit ergo, dilexisti malitiam super benignitatem. Benignitas, idest bona igneitas: et sic facit liquescere animum hominis ad bona communicanda; malitia e converso movet impetum hominis ad nocendum. Et isti mali et peccatores plus malitiam quam bonitatem, idest benignitatem dilexerunt, quia magis sunt prompti ad malum quam ad bonum, eo quod sunt frigidi et remissi: Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua sua. Quantum ad subtractionem justitiae dicit, dilexisti loqui iniquitatem magis quam loqui aequitatem: Ps. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Quantum ad interiora dicit, dilexisti omnia verba praecipitationis, trahendo alios in mortem, sicut Doeg: iterum in malum culpae: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Vel praecipitando teipsum; et ideo dicit, lingua dolosa. Et tu qui es linguosus et dolosus, vel hoc facis per linguam dolosam: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est.

[87293] Super Psalmo 51 n. 3 Propterea. Supra egit Psalmista de malitia peccatorum; hic autem agit de poena eorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsorum malorum poenam. Secundo ostendit poenae utilitatem, ibi, videbunt. Circa primum duo facit. Primo ponit malorum poenam. Secundo ponit modum perveniendi in illam, ibi, evellet te. Dicit ergo, propterea, scilicet, quia dilexisti malitiam etc. et dilexisti verba praecipitandi alios, Deus destruet te in finem, idest in perpetuum: Ps. 27: destrues illos, et non aedificabis eos. Et merito praecipita eos domine, et divide linguas eorum, Ps. 54. Modus, quia, evellet te. Ubi notandum, quod primo ponitur ista destructio quantum ad ipsum modum. Secundo, quantum ad amissionem futurorum. Quantum ad primum duo consideranda sunt. Quandoque enim contingit, quod homines habent aliqua fundamenta in sua prosperitate, sicut amicos, et divitias, et hujusmodi: et ideo comparantur radici, quia per hoc radicati sunt in his; et ideo dicit, evellet te, ab omnibus istis in quibus et per quos es in prosperitate radicatus: Job 19: quasi arbori avulsae abstulit spem meam: Jer. 1: ut evellas et destruas et cetera. Secundo emigrat prima amissione, idest transfertur totaliter; unde, emigrabit te, idest faciet te transire, de tabernaculo tuo, idest de domo et de statu et de dignitate tua: Isa. 22: expellam te de statione tua: Job 20: oculus qui eum viderat, non videbit. Alia littera habet, de tabernaculo suo, idest Ecclesia: Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Nunc boni sunt malis permixti; sed in fine mali excludentur ab Ecclesia, ubi nunc sunt numero, non merito. Quantum ad amissionem futurorum dicit, et radicem tuam de terra viventium, scilicet evellet. Per radicem intelligitur hic caritas, quae est radix omnium bonorum: Ephes. 3: in caritate radicati et cetera. Hanc aufert Deus de terra viventium, quia aufert tibi donum charitatis quod dedit. Item a bonis auferetur cupiditas, quae potest per radicem signari: 1 Tim. ult.: radix omnium malorum cupiditas. Hanc Deus viris spiritualibus aufert, quia qui ad temporalia student, non possunt pervenire ad terram viventium: quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, (ibid.): in quibus cupiditatibus radicantur mali, scilicet Antichristus, et Diabolus: Job 5: vidi stultum, idest peccatorem, firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.

[87294] Super Psalmo 51 n. 4 Videbunt justi. Hic ponitur fructus poenae: nam Deus punit hic, et praenuntiat poenas propter utilitatem justorum. Primo propter metum poenae, quia, et timebunt. Et hoc potest transferri ad statum praesentis vitae, in qua timent justi habendo reverentiam ad Deum, et decidunt a statu in quo sunt: Rom. 11: noli altum sapere, sed time. Sed illi qui sunt in patria, non timent ab aliquo statu cadere, quia sunt in perfectione gratiae confirmati, quia non separabuntur, sed reverentia filiali timebunt: Psal. 18: timor domini sanctus et cetera. Et reverebuntur Dei justitiam. Tamen specialius in praesenti vita timent. Secundo propter despectionem peccati et praesentis prosperitatis. Et primo ponitur derisio. Secundo ponitur causa derisionis, ibi, ecce. Quantum ad primum, super eum, idest contra eum, scilicet peccatorem, ridebunt, idest contemnent ejus fiduciam et prosperitatem. Et hoc specialiter fiet in futuro: Psal. 57: laetabitur justus, cum viderit vindictam: Job 22: videbunt justi et laetabuntur; et derident primo peccatorum superbiam; secundo vanam fiduciam et eorum fragilem gloriam: superbiam, quia non sperabant in Deo, sed de se confidebant, et dicent, justi, ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, idest non posuit quod indigeret Dei auxilio: Ps. 11: labia nostra et cetera. Deut. 39: dereliquit factorem suum. De vana fiducia; unde dicit, sed speravit in multitudine divitiarum suarum: Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet: 1 Tim. ult.: divitibus hujus saeculi praecipe et cetera. De vana gloria mala facere et Deo permittente praevaluit; unde dicit, et praevaluit in vanitate sua. Et de hoc deridentur: Ps. 93: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Vel praevaluit etc. ut referatur ad avarum, qui quantum ad aliquid praevalet omnibus aliis peccatoribus: Eccl. 10: avaro nihil est scelestius. Et ex quo ad hoc inducitur, incidit in aliis facile. Vel potest referri ad Antichristum, quia praevalet omnibus aliis.

[87295] Super Psalmo 51 n. 5 Ego autem sicut oliva fructifera. Hic agit de sanctitate bonorum. Et primo ostendit quid agunt in praesenti. Secundo, quid promittunt, ibi, confitebor. Duplex bonum faciunt sancti in praesenti Ecclesia. Primo in hoc quod bene se habent ad proximum, fructificando in eis: et ideo justus comparatur olivae; quasi dicat: peccator sic evellitur sine fructu: sed ego sicut oliva fructifera in domo Dei. Et comparatur olivae propter pinguedinem: nam oliva semper habet fructum pingue: Jud. 9: non possum deserere pinguedinem meam; Jer. 11: olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit dominus nomen tuum. Hic tamen comparatur olivae propter fructum specialiter: quia ex olivis fit oleum, per quod significatur misericordia, ex qua justi provident aliis, et fructum faciunt in Ecclesia: Joan. 15: posui vos ut eatis, et fructum afferatis. Et hunc fructum feci, in domo Dei, non in mundo: Psal. 83: elegi abjectus esse in domo Dei. Item quoad Deum justi in mundo isto faciunt aliud bonum, sperando scilicet in eo; unde dicit, speravi in misericordia Dei, non meis meritis, sed illius misericordia: Tit. 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos et cetera. Et haec misericordia est in aeternum. Et potest hoc dupliciter exponi. Uno modo, ut designet aeternitatem: et sic potest referri aeternitas ad essentiam misericordiae divinae, quae est aeterna: Jer. 31: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Alio modo, ut referatur ad effectum misericordiae. Aliquando ex misericordia Dei conceduntur bona aeterna; et sic, in saeculum saeculi, idest per omnia saecula. Confitebor. Hic promittit quid sit facturus: et promittit duo. Unum refertur ad praeterita: et est gratiarum actio de beneficiis collatis: propter hoc dicit, confitebor tibi in saeculum, idest referam tibi laudes. Et hoc, quia tu, fecisti, scilicet quod essem oliva fructifera in domo domini, et quod spero in misericordia Dei. Aliud refertur ad futura, expectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Expectat nomen Jesu esse salutare suum. Et hoc specialiter contingit in illis, qui sunt in patria; unde dicit, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum, qui vident ipsam essentiam bonitatis, unde non possunt nisi diligere Deum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264