CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
a psalmo XXI ad psalmum XXX
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Super Psalmo 21

[86959] Super Psalmo 21 n. 1 In praecedentibus prius videtur esse actum de tribulatione quam sustinuit David a filio et a Saule; hic autem in tertia decade agitur de persecutione quam passus est a toto populo, qui eum abjecit ad mandatum Saulis. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In prima narratur tribulatio. In secunda funditur oratio ad Deum pro liberatione; in tertia ponitur gratiarum actio. Secunda incipit Psalmo 24: ad te domine levavi: tertia ibi, afferte domino, Ps. 28. Circa primum duo facit. Primo exponit tribulationem; secundo ostendit quomodo a Deo juvatur in tribulatione, ibi, Ps. 22: dominus regit me. Sicut supra dictum est, sicut in aliis prophetis, ita hic agitur de aliquibus tunc praesentibus inquantum erant figura Christi et quae ad ipsam prophetiam pertinebant. Et ideo quandoque ponuntur aliqua quae ad Christum pertinent, quae excedunt quasi virtutem historiarum. Et inter alia specialiter iste Psalmus agit de passione Christi. Et ideo hic est ejus sensus litteralis. Unde specialiter hunc Psalmum in passione dixit cum clamavit, Heli Heli lammasabactani: quod idem est quod Deus Deus meus etc. sicut hic Psalmus incipit. Et ideo licet figuraliter hic Psalmus dicatur de David, tamen specialiter ad litteram refertur ad Christum. Et in synodo Toletana quidam Theodorus Mopsuestenus, qui hunc ad litteram de David exponebat, fuit damnatus, et propter hoc et propter alia multa; et ideo de Christo exponendus est. Sciendum est autem quod quinque Psalmi agunt de passione Christi prolixe: quorum iste Psalmus primus est. Alii enim brevius tangunt passionem Christi. Secundus est, judica domine nocentes me, Ps. 34. Tertius est, ibi, exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Quartus, Ps. 68: salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquae. Quintus, Ps. 108: Deus laudem meam ne tacueris. Et hoc propter quinque plagas Christi: vel propter quinque effusiones sanguinis. Et unus est modus procedendi in omnibus, quia incipiunt a gemitu, et terminantur in salutem populorum: quia ex passione facta est salus omnibus hominibus. Titulus Hieronymi est: victori pro cervo matutino. In nostra littera, victori pro assumptione vel pro cerva matutina. In hoc Psalmo principaliter agitur de passione Christi. Secundo tangitur in eo de resurrectione: quia per eam datur intelligi passio, et passio ordinatur ad resurrectionem; sicut si dicam, iste est manumissus, ostendit quod fuit servus. Ergo iste Psalmus est David, idest Christi. Et est pro assumptione, idest resurrectione, et haec fuit matutina; unde, pro cerva, idest pro humana natura, vel pro cervo matutino, idest Christo: Ps. 107: exurgam diluculo. Hic autem titulus est quando David ibat profugus, et latebat in desertis sicut cervus. Unde supra dixit, Ps. 17: et posuit pedes meos tamquam cervorum. Unde pro ista tribulatione quae figurabat passionem Christi, intitulatur iste Psalmus. Hoc modo tamen melius refertur ad Christum, ut per cervum intelligatur humana natura in Christo, quia cervus transit spineta sine laesione pedum; sic Christus transivit per istam vitam praesentem sine sui inquinatione. Item cervus optime salit: sic Christus de fovea mortis ascendit ad gloriam resurrectionis. Et ideo cervus dicitur, et matutinus dicitur, quia tunc surrexit. Psalmus iste dividitur in tres partes. In prima ponitur conquestio. In secunda narratio passionis, ibi, ego autem sum vermis. In tertia ponitur liberationis petitio, ibi, tu autem, domine, ne elongaveris auxilium tuum a me. Circa primum tria facit. Primo ponitur conquestio sive quaestio. Secundo ponitur expositio conquestionis, ibi, longe a salute. Tertio ponitur ratio conquerendi, ibi, tu autem in sancto habitas. Haec est translatio Septuaginta. In Graeco autem et in Hebraeo non est, respice in me; sed habetur sic, Deus Deus meus quare me dereliquisti? Quia haec verba dixit Christus in cruce: sed, respice, interpositum est. Ponitur ergo petitio cum dicit, Deus Deus meus. Repetitur autem bis Deus ad majorem certitudinem: Gen. 41: quod autem secundo vidisti ad eamdem rem pertinens, indicium est firmitatis. Respice in me, idest miserere mei: Ps. 24: respice in me, et miserere mei, quia unicus et cetera. Quare me dereliquisti? Haec fuerunt verba Christi in cruce. Ex his autem verbis Arius occasionem sumpsit erroris: scilicet quod in morte Christi separata est divinitas ab humanitate. Unde de hoc, secundum eum, conqueritur dominus, dicens, quare me dereliquisti. Sed hoc erroneum est. Est autem sciendum, quod aliquis dicitur derelictus a Deo quando non adest ei Deus, sicut videtur adesse quando protegit eum, et implet ejus petitionem: Hier. 20: dominus Deus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt. Et quia Christus non est liberatus a passione corporali cum esset in passione, secundum hoc dicitur ad horam derelictus, idest passioni expositus: Rom. 8: proprio filio suo non pepercit et cetera. Item illa petitio. Pater si fieri potest, transeat a me calix iste, ut dicitur Matth. 26, non videtur impleta, quia erat secundum carnem: Isa. 34: ad punctum et in modico dereliqui te, idest passioni te exposui; et in miserationibus magnis congregabo te, scilicet in resurrectione. Et ideo dicit, quare me dereliquisti? Idest passioni me exposuisti. Longe a salute mea verba delictorum meorum. Hic exponitur conquestio sive quaestio. Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, Deus meus clamabo. Dicit ergo, dereliquisti me. Et hoc, quia longe sunt verba delictorum meorum a salute mea, idest mei veri hominis, inquantum habeo humanam naturam: Ps. 118: longe est a peccatoribus salus. Et haec verba, scilicet, dereliquisti, et longe, et quare, non videntur esse hominis justi sive justitiae, sed videntur esse verba delictorum meorum, scilicet hominis peccatoris, idest ostendunt me non esse justum, sed peccatorem. Unde haec verba dixit Christus in persona peccatoris, sive Ecclesiae. Et haec est una de regulis supra in principio Psalterii positis, quod ea quae pertinent ad membra, dicit Christus de se, propter hoc, quod sunt sicut unum corpus mysticum Christus et Ecclesia; et ideo loquuntur sicut una persona, et Christus transformat se in Ecclesiam, et Ecclesia in Christum: Rom. 12: multi unum corpus sumus in Christo. In membris autem Christi, idest in Ecclesia, sunt delicta sive peccata. In capite vero, idest in Christo, nullum est delictum, sed similitudo delicti: Rom. 8: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum: 2 Cor. 5: eum qui peccatum non noverat, peccatum pro nobis fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in Christo. Christus autem imminente passione oravit, pater si fieri potest transeat et cetera. Matth. 28. Sed haec verba Christi orantis possunt dupliciter exponi. Uno modo ut Christus ea protulerit quasi gerens infirmorum personam, qui sunt in Ecclesia: quia futurum erat ut aliqua membra sua debilia, quando immineret eis passio, formidarent. Alio modo quod protulit hanc petitionem gerens officium carnis infirmae in Christo, quae naturaliter timet et fugit mortem. Quod petiit ergo liberari, fuit verbum vel membrorum in quibus delictum invenitur, vel carnis Christi in qua est similitudo delicti sive peccati: et ideo dicit, verba, quibus petiit liberari, quae sunt, delictorum meorum, idest fidelium, pro quorum delictis patior; vel sunt infirmae carnis quae habet similitudinem delicti: longe a salute corporali, quia calix, sive passio, non transit a me ut petii; quasi dicat, non consequor salutem quam intendo, si petitio mea quam peto, exaudiretur, pater, transeat a me calix iste. Et ideo littera Hieronymi habet, longe a salute mea verba gemitus mei. Aliter exponit Augustinus in Lib. de gratia novi testamenti: haec verba quibus peto liberari a passione et conqueror quod sum derelictus passioni, sunt longe a salute mea quam secundum quod Deus debeo facere. Matth. 1: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et assignat rationem quare sit derelictus: est enim duplex salus: una corporalis, quae est communis hominibus et jumentis: Ps. 35: homines et jumenta salvabis domine. Alia spiritualis et aeterna; et haec est propria Christi: unde dicit, mea, quia salus novi testamenti est per Christum facta: Isa. 45: Israel salvatus est in domino salute aeterna. Et haec differunt: quia prima quaerebatur in veteri testamento; secunda quaeritur in novo. Quare ergo derelictus est passibilis? Quia ipse venit in novo testamento. Et haec verba quae hic dixit, longe a salute mea, spirituali, quia sunt pro corporali salute. Longe. Christus loquitur in persona peccatorum, qui quandoque propter peccata derelinquuntur a Deo: unde dicit, verba delictorum meorum, idest peccatorum, sunt longe a salute, spirituali: quia haec est causa quare peccatores non salvantur, quia sunt peccatores: Joan. 9: peccatores Deus non audit. Vel secundum Augustinum, loquitur, a me, quasi derelinquendo me, fecisti me longe a salute mea, idest corporali: et haec verba sunt delictorum meorum.

[86960] Super Psalmo 21 n. 2 Deus. Haec in speciali prosequuntur. Per diem et noctem duo intelligere possumus. Uno modo ad litteram diem et noctem temporalem et sic clamare, est clamare assidue; unde dicit. Non exaudies; quasi dicat: quamvis assidue clamem, non sum tamen exauditus. Littera Hieronymi habet, et nocte et non est silentium mihi, quasi non sileo die et nocte orare. Alio modo, ut per diem intelligatur prosperitas, et per noctem adversitas. Et secundum Augustinum verba quae pro salute corporali dicuntur, fiunt per diem pro prosperis; per noctem, ut tollatur adversitas. Ergo Christus clamat per diem, quando est in prosperitate, et non exauditur, quia petit ut non pereat: et per noctem, ut tollatur adversitas, et non tollitur. Sed contra dicitur de Christo (Hebr. 5) quod exauditus est et cetera. Et dicendum, quod oratio est actus rationis: unde omnis oratio Christi procedens ex rationis judicio est exaudita. Secus est de oratione exprimente infirmitatem naturae passibilis et proprium motum membrorum, quia nec ipse voluit eam exaudiri: Joan. 12: nunc anima mea turbata est, et quid dicam, pater et cetera. Et quare non est exauditus in prosperis et adversis, ostendit, et non ad insipientiam mihi: quia haec petitio non pertinet ad salutem novi testamenti, quam ego intendo, quae est salus aeterna; sed pertinet ad salutem veteris testamenti. Ut ergo hanc sapientiam discas, scias quod salus temporalis non pertinet ad novum testamentum, sed ad vetus. Haec est sapientia quae stultitia est apud homines: 1 Corinth. 4: nos stulti propter Christum: ibid. 1: nonne Deus stultam fecit sapientiam hujus mundi et cetera.

[86961] Super Psalmo 21 n. 3 Tu autem. Supra posita est quaestio Christi inquirentis causam passionis suae; hic autem ostendit quod hujusmodi quaestio est rationabilis, et rationabile est quod est derelictus. Et primo dicit hoc esse mirabile ex parte Dei. Secundo ostendit hoc experimento antiquo, ibi, in te speraverunt. Hoc quod hic dicitur, tripliciter refertur ad praedicta, secundum tres expositiones. Una est, quia est longe a salute temporali, et sic facta est ista divisio. Unde illud est mirabile ex parte Dei propter duo. Primum est, cum Deus in sanctis habitet, et non defendat eos: Judith 6: si dominus nobiscum est, cur haec mala omnia apprehenderunt nos? Ubi sunt mirabilia ejus quae patres nostri narraverunt nobis? Et ideo dicit, tu autem in sancto habitas: Hierem. 14: tu in nobis es domine, sed specialiter habitat in Christo. Alia ratio est, quia quidquid boni habemus, totum est in laudem Dei. Et ideo si nobis est bene, melius a nobis laudatur Deus. Et ideo sequitur, laus Israel: Hierem. 17: sana me domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Secundum aliam expositionem, quare me dereliquisti? Ideo scilicet quia, verba delictorum meorum sunt longe a salute mea, spiritualiter: sed ego clamo pro temporali: tu vero qui habitas in sancto, ut sis, laus Israel, non exaudies, quia non exaudis quando quis non clamat pro spirituali salute. Vel secundum tertiam expositionem, ut loquatur Christus in persona peccatoris; quasi dicat, ideo es longe a salute mea, quia non habitat in peccatoribus; sed in sancto.

[86962] Super Psalmo 21 n. 4 In te. Hic ponitur alia ratio quae sumitur ex antiqua consuetudine et experimento quo sancti patres liberabantur a tribulationibus invocantes Deum; sicut patet Exod. 14, quod liberati sunt de persecutione Aegyptiorum: et de Susanna quae liberata est ab iniqua sententia senum, Dan. 13: Daniel liberatus de ore sive de lacu leonum, Dan. 14. Quomodo ergo sum derelictus a te, et non sum liberatus a passione? Duo ergo facit circa hoc. Primo facit mentionem de malo corporalis afflictionis. Secundo de malo confusionis. Quantum ergo ad liberationem primi mali duo faciebant. Primo sperabant in eum; unde dicit, in te, non in mundo, speraverunt patres nostri: Isa. 26: sperasti in domino in saeculis aeternis, in domino Deo forti in perpetuum et cetera. Et liberasti eos; et iste est fructus spei, quia liberasti eos. Secundo clamabant; unde dicit: ad te clamaverunt, ex magna cordis affectione, et salvi facti sunt: Psal. 119. Ad dominum cum tribularer clamavi et cetera. Quantum ad secundum malum, scilicet confusionem, dicit, in te speraverunt, et non sunt confusi. Sed contra: Dan. 3: non est confusio confidentibus in te: Rom. 5: spes non confunditur. Dicendum quod patres pertinebant ad vetus testamentum in quo temporalia dabantur: et ideo, ut ostendat quod divina providentia temporalia etiam disponat, liberat eos etiam temporali liberatione. Sed Christus promittit et donat spiritualia: et ut ostendat contemnenda temporalia et speranda aeterna, noluit temporalem liberationem secundum rationem: et tamen aliqui in novo testamento sunt temporalibus liberationibus liberati, et in veteri testamento aliqui sunt spiritualibus afflictionibus eruditi, ut ostendatur Deus auctor esse utriusque testamenti.

[86963] Super Psalmo 21 n. 5 Ego autem. Hic ponit passionem suam. Et primo proponit confusionem suam quam passus est. Secundo exponit eam, ibi, omnes videntes me. Tertio causam ejus assignat, ibi, quoniam tu es. Prima pars dupliciter potest legi. Uno modo, ut primo proponat similitudinem confusionis. Secundo exponat opprobrium. Dicit ergo, illi sunt liberati, ego autem non sum liberatus a confusione; sed sic viliter conculcatus ac si essem vermis et non homo: Job 25: homo putredo, et filius hominis vermis: Thren. 3: factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Et quomodo exponit, opprobrium hominum, et abjectio plebis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum, vah qui destruis templum. Et qui crucifixi erant conviciabantur ei. Alios salvos facit, seipsum non potest salvum facere. Et Joan. 19: plectentes coronam de spinis et cetera. Et ideo, opprobrium factus sum hominum, in verbis eorum, ut dictum est, et abjectio plebis, quia spreverunt eum, et quia abjecto eo petierunt Barabbam, Matth. 27. Thren. 3: abjectionem posuisti me in medio populorum. Secundo modo ut pertineat ad Christi dignitatem: vermis enim non generatur ex coitu, sed ex terra, solo calore solis caelestis. Ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, ut dicitur 2 Reg. 23, sic Christus ex virgine sola operatione spiritus sancti: Psalm. 84: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Ideo dicit, ego autem sum vermis et non homo, scilicet tantum, sed etiam Deus. Vel aliter secundum Augustinum. Per hominem intelligitur homo vetus, scilicet Adam, qui sic fuit homo quod non filius hominis. Per vermem intelligitur Christus, qui sic fuit homo quod filius hominis, idest virginis: ideo dicit. Sum vermis et non homo, scilicet gaudens temporalibus, sed filius hominis gaudens spiritualibus. Abjectio plebis, hic non mutatur. Consequenter ponit derisionem: et primo ostendit quomodo sit universalis; secundo quomodo sit multiplex. Quod sit universalis, ostendit cum dicit. Omnes videntes me deriserunt me: Hierem. 20: tota die omnes subsannabant mihi: quia populi et principes: et haec distributio, omnes, pro toto populo intelligitur, scilicet malo. Quod illusio fuerit multiplex, ostendit: quia verbis; unde dicit quia locuti sunt labiis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum: Isa. 57: super quem lusistis, et super quem dilatastis os, et ejecistis linguam: Sap. 2: si verus filius Dei est, suscipiet illum. Item factis: et moverunt caput: Matth. 27: moventes capita sua (scilicet prae derisu) dicentes, alios salvos fecit et cetera.

[86964] Super Psalmo 21 n. 6 Speravit. Ostendit quae sint illa verba quae in ejus confusionem loquebantur: quia primo improperabant sibi spem quam habebat de Deo: unde dicit, speravit in domino, eripiat eum. Matth. 27: confidit in Deo, liberet eum si vult. Quasi dicat: si sperasset in domino, liberasset eum: quia dictum est supra statim, quia speraverunt in te patres nostri, et liberasti eos. Sed decipiuntur: quia non intelligitur de salute sive de liberatione temporali. Secundo improperant Christo, quod non sit Deo acceptus; unde dicit, salvum faciat eum quoniam vult eum: Sap. 2: filium Dei se nominat.

[86965] Super Psalmo 21 n. 7 Quoniam. Consequenter ponitur causa confusionis; et circa hoc duo facit. Primo ponit causam. Secundo prorumpit in orationem, ne discesseris. Causa irrisionis consuevit esse stultitia. Unde temporales reputant bonos homines stultos, quia non confidunt de mundo: Ps. 13: consilium inopis confudistis, quoniam dominus spes ejus est. In hac causa duo facit. Primo ponit divinum beneficium motivum ad sperandum. Secundo ipsam spem, ibi, spes mea; quasi dicat: derident me, quia spes mea est in te; et ideo dicit: quoniam tu es qui extraxisti me de ventre matris meae. Hic ponit primo quae pertinent ad caput. Quaecumque nascuntur naturaliter et universaliter ex utero matris, virtute divina producuntur, et ipsa est omnium causa: Gal. 1: qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam. Sed singulariter dicit Christum abstractum ex utero matris, quia mirabiliter conceptus est, et sine semine natus, servata matris integritate: hoc est beneficium, et ex hoc sequitur spes: et circa hoc tria ponit. Primo ipsam spem. Secundo ejus perfectionem. Tertio ejus rationem. Dicit ergo, spes mea ab uberibus matris meae: idest, tu es spes mea ex quo homo sum et suxi ubera matris meae: quia cum erat verbum apud Deum, non conveniebat ei sperare: Psalm. 70: spes mea a juventute mea. Sed contra. Christus ab instanti conceptionis habuit usum liberi arbitrii, ergo ex tunc speravit. Respondeo. Dicendum quod ubera, idest lac uberum, in eodem tempore praeparatum fuit, quo fuit conceptus: unde ubera ad ipsam conceptionem referuntur. In te projectus sum ex utero. Contra. Si postquam egressus est ex utero, projectus est in Deum, ergo antequam exiret uterum, non fuit projectus in Deum. Dicendum, quod ille projicitur in alterum, qui non in se, sed ei innititur: 1 Pet. 5: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum: unde, projectus sum ex utero, quia tibi soli innitor. Et sic describitur perfectio spei.

[86966] Super Psalmo 21 n. 8 De ventre. Hic ponitur ratio spei: quasi dicat: in te speravi, quia te habui semper ut Deum: Psalm. 27: in Deo speravit cor meum, et adjutus sum; et ideo dicit: tu es Deus meus de ventre matris meae, idest ex quo factus sum homo, quia ante non erat Dei filius homo. Sed si exponatur de membris Christi, projectio sive extractio est de uno in aliud secundum carnem; Christus autem semper tendebat in Deum. Sed loquitur de membris quae secundum carnem semper sunt in ventre carnali, scilicet concupiscentiis mundanis; sed per Deum ab hujusmodi concupiscentiis extrahuntur, et projiciuntur in Deum: ut nihil nisi Deum sperent et quaerant. Consequenter concludit orationem cum dicit, ne discesseris a me, scilicet defendendo, vel in me, vel in membris meis quantum ad spiritualia; quasi dicat, dereliquisti me, exponendo passioni corporali. Ne recedas a me, fovendo me spirituali auxilio.

[86967] Super Psalmo 21 n. 9 Quoniam. Hoc, secundum Hieronymum, est principium versus sequentis: et ideo potest, ut dictum est, convenienter cum praecedentibus legi; et etiam cum sequentibus. Et ut dicit Hieronymus, convenientius legitur cum sequentibus: nam Psalmus ex persona domini exponens passionem, praemittit primo orationem; postea ordinem passionis subsequitur, ibi, circumdederunt me et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem. Secundo necessitatem orandi ostendit, quoniam tribulatio. Dicit ergo, tu es Deus meus de ventre matris meae, et ideo oro ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est. Haec enim intelligenda sunt ut Christus loquatur in persona membrorum suorum, ut non derelinqueret ea in tribulationibus: 1 Corinth. 10: fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra id quod potestis. Psalm. 70: ne derelinquas me, quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum. Non autem dicit hoc pro se. Necessitas autem est duplex; tribulatio quae imminet, et auxilium quod deficit: unde dicit: tribulatio proxima est, scilicet tempore: Matth. 26, ecce appropinquabit hora, et filius hominis tradetur et cetera. Sed objicitur, quod cum haec verba sint Christi jam in cruce existentis, quomodo dicit: quoniam tribulatio proxima est et cetera? Possumus dicere quod David mutat tempora. Augustinus aliter solvit. Tribulatio quandoque est propinqua, quandoque remota. Sensus doloris est in anima: propinquum animae est corpus, remota sunt bona exteriora. Quando ergo est afflictio in exterioribus tribulatio non est propinqua; sed quando est in proprio corpore, tunc est propinqua et proxima: et impossibile est quin homo sentiat. Christus autem in proprio corpore affligebatur: Psalm. 114: tribulationem et dolorem inveni. Item deficit auxilium: quoniam non est qui adjuvet. Et ideo est orationi instandum: Isa. 63: circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non erat qui adjuvaret: quia etiam apostoli relicto eo fugerunt.

[86968] Super Psalmo 21 n. 10 Circumdederunt. Supra ostendit Psalmista in persona Christi suam conquestionem sive querelam rationabilem esse, et ex parte Dei, et ex antiquorum consuetudine, sive experimento: hic autem prosequitur ordinem passionis quantum ad afflictionem carnis. Et proponit primo persecutores. Secundo persecutionis effectum, ibi, sicut aqua. Tertio persecutionis modum, ibi, circumdederunt me canes. Primo ergo introducuntur persecutores invadentes opere: quorum quidam minores, ut plebs et ministri; et quantum ad hos dicit, circumdederunt me vituli multi: Eccl. 1: stultorum infinitus est numerus. Circumdederunt me, quia undique invaserant: Psalm. 117: circumdederunt me sicut apes et cetera. Quidam sunt majores; unde dicit, tauri pingues obsederunt me: Eccl. 6: ne extollas te in cogitatione tua, sicut taurus qui ex pinguedine et fortitudine, nec jugo premitur, et multum generat et superbit. Dicitur quod taurus est animal melancholicum: et propter hoc diu retinet iram. Et sicut minores habent audaciam propter multitudinem, ita majores propter divitias. Et ideo dicit, pingues: Job 15: pingui cervice armatus est. Obsederunt me: Job 19: obsederunt in gyro tabernaculum meum. Consequenter ponit persecutores insurgentes ore: unde dicit, aperuerunt super me os suum. Et quidem multipliciter eum tentando: Matth. 22: quid me tentatis hypocritae? Accusando, invidendo, ad mortem expetendo, dicentes, crucifige: Thren. 3: inimici mei aperuerunt os suum super me. Consequenter adhibet similitudinem, sicut leo rapiens et rugiens, cui comparantur propter crudelitatem: Hier. 12: facta est mihi hereditas mea quasi leo in sylva: dedit contra me vocem: nam leonis est ut capta praeda rugiat: Amos 3: numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid apprehenderit? Et dicit, rapiens, insidiando, et rugiens, manifeste in mortem expetendo: Ezech. 22: sicut leo rugiens rapiensque praedam animam devoraverunt.

[86969] Super Psalmo 21 n. 11 Sicut. Consequenter ponit persecutionis effectum. Et primo proponit hunc effectum. Secundo exponit eum, ibi, dispersa. Dicit ergo, persequuntur me et nocent: quia quantum ad corporalem salutem totaliter invaluerunt: et ideo dicit: sicut aqua effusus sum. Si effundatur oleum; aliquid remanet in vase; si effundatur vinum, saltem remanet odor in vase; sed de aqua nihil remanet; quasi dicat, totaliter effusus sum secundum eorum opinionem: 2 Reg. 14: quasi aquae dilabimur, quae non revertuntur super terram. Aqua leviter effunditur et projicitur: sic ego effusus sum. Sicut etiam Judaei non solum eum delere desuper terram conati sunt, sed etiam famam ejus perdere voluerunt. Vel assimilatur Christus aquae, quia aqua lavat; sic passio Christi de omnibus peccatis et omnes sordes lavat: Apoc. 1: dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Item aqua rigat et facit fructificare: sic passio Christi: Eccl. 24: dixi, irrigabo hortum meum et cetera. Et fructificat fructum vitae aeternae: Eccl. 24: flores mei (idest passionis meae) fructus honoris et honestatis. Item facit viam lubricam: sic passio Christi disponit Judaeos ad casum: 1 Cor. 1: nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Consequenter exponit hunc effectum: et ideo dicit, dispersa sunt etc.; quasi dicat, quicquid videbatur in me forte, est dissolutum: quidquid pulchrum, emarcuit. Et ideo dicit, dispersa et cetera. In homine est duplex fortitudo. Una est fortitudo corporis, et haec consistit in ossibus et nervis; et quantum ad hoc dicit, dispersa sunt omnia ossa mea: quasi dicat: omnis virtus mea corporalis defecit. Tamen de Christo dicitur spiritualiter: nam apostoli qui sunt ossa Christi, dispersi fuerunt: Zach. 13: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Alia est fortitudo animae, quae consistit in corde; unde dicit, factum est cor meum tamquam cera liquescens. Quaerit Augustinus quomodo de Christo capite verum sit: quia hoc videtur provenire ex superabundanti timore, quod non est dicendum de Christo: quia etsi fuerit in eo timor naturalis, non tamen fuit tantus quod liquesceret cor. Et ita intelligitur de Christo non secundum se, sed quantum ad membra; quae quidem sunt cor Christi, quae et praecipue diligit: Phil. 1: eo quod vos habeam in corde. Et sequitur, testis est mihi Deus, quomodo cupiam vos esse in visceribus Jesu Christi. Hi fuerunt apostoli qui fuerunt ossa ad sustentandum infirmos in Ecclesia, sicut ossa sustentant carnes: Rom. 15: debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere. Et fuerunt corda eorum sicut cera liquescens. Primo mala liquefactione per timorem, sicut in fuga discipulorum: Matth. 26: tunc relicto eo fugerunt omnes. Et in negatione Petri: Luc. 22: at ille negavit, dicens, homo nescio quid dicis. Secundo bona liquefactione, sicut in conversione discipulorum, ut patet in Petro et Andrea. Vel dicendum quod liquefactio etiam est amoris. Cant. 5: anima mea liquefacta est. Res antequam liquefiat, dura est et constricta in se; si liquescit, diffunditur et tendit a se in aliud. Timor etiam quandoque indurat, quando scilicet non est magnus: et sic est etiam de amore: quia quando supervenit amor, tunc homo tendit in aliud quod ante in se erat. Et de hac liquefactione potest exponi etiam de Christo secundum quod est caput: nam hoc liquefieri et est a spiritu sancto, et est in medio ventris, idest affectus. Vel per cor Christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura; sed aperta est post passionem, quia eam jam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae.

[86970] Super Psalmo 21 n. 12 Aruit. Hic ostendit quod quicquid pulchrum fuit in Christo evanuit. Florere videbantur in Christo ante passionem tria: operatio miraculorum, facundia doctrinae, fama et gloria populorum. De primo, Joan. 6: multitudo magna sequebatur eum, quia videbant et cetera. Et haec virtus aruit in passione quantum ad opinionem eorum: unde clamabant, alios salvus fecit et cetera. Aruit, idest viluit, tamquam et cetera. Vel testa, quando arescit induratur: sic in passione virtus Christi fuit indurata ad sustentandum: Eccl. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. De secundo, Matth. 7: erat docens eos tamquam potestatem habens; sed in passione, adhaesit lingua mea faucibus meis, prae taciturnitate: Ezech. 3: adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, et eris mutus. Et hoc est factum in passione; quia non respondebat Herodi: Luc. 23: interrogabat eum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil respondebat ei. De tertio Matth. 21: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem caedebant ramos de arboribus et cetera. Tunc impletum est quod David prophetaverat de Christo dicens, (Ps. 117) domine salvum me fac, o domine bene prosperare; benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus et illuxit nobis. Sed in passione viluit; unde dicit, et in pulverem mortis deduxisti me, idest vilem mortem me pati fecisti: Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Vel si referatur ad membra, in pulverem mortis deduxisti me, idest membra mea quae sunt incinerata, non autem Christi. Vel in pulverem etc., idest in potestatem Judaeorum dedisti me qui sunt sicut pulvis et cetera.

[86971] Super Psalmo 21 n. 13 Quoniam. Hic ponitur modus passionis. Et primo ponit ea quae facta sunt ante crucifixionem. Secundo quae facta sunt in ipsa crucifixione. Tertio quae facta sunt post crucifixionem. Ante crucifixionem facta fuerunt duo. Primo fuit captus; et quantum ad hoc dicit, circumdederunt me canes multi: Philip. 3: videte canes, videte malos operarios: Isa. 56: canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Item secundo quomodo fuit illusus; unde dicit, consilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit ea quae facta sunt in ipsa crucifixione. Et primo quantum ad affixionem, foderunt manus meas et pedes meos, grossis clavibus affigentes ligno: Zach. 13: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Item quantum ad distensionem dicit, dinumeraverunt omnia ossa mea, idest dinumerabilia fecerunt.

[86972] Super Psalmo 21 n. 14 Ipsi vero. Hic ponuntur illa quae facta sunt post passionem; unde dicit, ipsi vero consideraverunt, convenientes ad spectaculum ut illuderent: Luc. 23: milites illudentes impleverunt spongiam aceto dicentes, si rex Israel es, salvum te fac et cetera. Et inspexerunt, scilicet quid eveniret de me. Diviserunt inter se vestimenta mea, quae erant plura et divisibilia: et super vestem meam, scilicet inconsutilem, miserunt sortem, et hoc fecerunt vel propter cupiditatem, vel propter quamdam illusionem. Per haec vestimenta divisa signantur Ecclesiae sacramenta; sed per vestem quae non dividitur, signatur unitas Ecclesiae quam quilibet credit habere; sed non habet nisi unus, quia sola est unitas Ecclesiae: Cant. 6: una est columba mea, perfecta mea.

[86973] Super Psalmo 21 n. 15 Tu autem. Narrata passione, hic procedit ad orationem: et circa hoc duo facit. Primo petit divinum auxilium. Secundo petit praestiti auxilii fructum, ibi, narrabo nomen tuum. Circa primum duo facit. Primo petit divinum auxilium in generali. Secundo per se in speciali, ibi, erue a framea. Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem auxilii. Secundo auxilii necessitatem. Dicit ergo quantum ad primum: sic fecerunt: foderunt manus meas et pedes meos etc. sed tu domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, idest ne differas praebere mihi homini Christo auxilium divinitatis; quasi dicat: factum est, quia liberatus est a morte per gloriam resurrectionis, quae non est elongata: quia post triduum resurrexit. Et fuit Christus resurgens: 1 Cor. 15: Christus resurgens ex mortuis primitiae dormientium: Ps. 56: exurgam diluculo. Ad defensionem meam conspice: quasi dicat: ad hoc necessarium est auxilium tuum mihi, scilicet ad defensionem. Sub umbra alarum tuarum protege me et cetera. Defende me, scilicet contra persequentes ad mortem, et contra Daemones ne detineant in Limbo. Sic ergo petiit ne corpus resolvatur in cineres, et ne anima detineatur in Inferno: Act. 2: solutis doloribus Inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum: Psal. 37: ne derelinquas me et cetera.

[86974] Super Psalmo 21 n. 16 Erue. Hic exponit in speciali a quibus petit defendi. Et primo contra mortem. Secundo contra tentationem mortis, ibi, de manu canis. Dicit ergo, conspice ad defensionem meam, et o Deus, erue animam meam, quam ipsi quaerunt, a framea, idest a gladio qui fremit agitatus. Sed contra. Christus non fuit occisus a gladio, sed lancea; et lancea etiam fuit percussus post mortem. Sed dicendum, quod gladius sua acuitate dividit: Heb. 4: acutior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem: et ideo quia mors dividit animam a corpore, et patrem a filio et e contra, et fratrem a fratre, dicitur gladius: Zach. 13: framea, idest mors, suscitare super pastorem meum: et ab hac eruitur in resurrectione. Vel framea est lingua adversariorum: Psal. 56: lingua eorum gladius acutus. Vel hic loquitur Christus pro membris, quorum plures sunt occisi gladio: Act. 12: occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. Et de manu canis. Hic orat contra tentationes: et tripliciter describit hic eos irrationabiles et hoc facit sub similitudine canis, qui latrat antequam percipiat contra quem debeat latrare, propter subitam iram ejus, sic Judaei antequam scirent quare latrarent contra Christum, clamabant: Phil. 3: videte canes, videte malos operarios: et supra, circumdederunt me canes multi. Hoc maxime pertinet contra Judaeos, qui contra Christum latrantes clamabant, crucifige crucifige. Luc. 23.

[86975] Super Psalmo 21 n. 17 Salva me. Hic describit eos crudeles sub similitudine leonis, qui est crudele animal: et hoc refertur ad Pilatum qui fungitur leonis potestate, idest imperatoris, quem apostolus dicit leonem: 2 Tim. 4: liberatus sum de ore leonis. Vel refertur ad Diabolum: 1 Pet. ult.: tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Et a cornibus Unicornium humilitatem meam. Hic describit eos superbos: et refertur ad principes sacerdotum et Scribas, qui scilicet comparantur Unicorni superbiam designanti: et hoc indicat quod unum cornu habet in capite, et est tantae superbiae quod nullo modo patitur subjectionem, sed statim captus moritur: Job 39: numquid volet rhinoceros, idest Unicornis, servire tibi aut morabitur et cetera. Et per hoc significantur principes Judaeorum qui singulariter gloriabantur de cognitione Dei. Et quicumque singulariter se extollit, similis est Pharisaeo: Luc. 18: non sum sicut ceteri hominum: Psal. 74: nolite extollere in altum cornu vestrum.

[86976] Super Psalmo 21 n. 18 Narrabo. Consequenter ostendit divini auxilii fructum. Et primo ostendit hoc quantum ad ipsum Christum. Secundo quantum ad alios, ibi, edent pauperes. Circa primum duo facit. Primo proponit duplicem fructum; scilicet praedicationis et laudis. Secundo explicat utrumque, ibi, qui timetis. Circa primum ponit duplicem fructum de liberatione Christi. Primus fructus Christi fuit praedicatio per universum mundum. Dicit ergo, salva me ex ore leonis etc. quia salvatus et liberatus de faucibus eorum. Narrabo nomen tuum fratribus meis, idest apostolis: et hoc fecit post resurrectionem. Sunt autem apostoli fratres sui, et per naturam assumptam, et per gratiam vocationis ad apostolatum: Rom. 8: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui (...) quos praedestinavit hos et vocavit. Sed numquid non narravit ante passionem nomen Dei? Cum ipse dicat, Joan. 17: pater manifestavi nomen tuum hominibus et cetera. Dicendum quod sic: sed plenius post passionem et resurrectionem. Primo quidem narravit discipulis ore proprio, quando aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, Luc. ult. Secundo dando eis spiritum Paraclitum: Joan. 16: cum venerit Paraclitus ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Et Jo. 14: cum venerit Paraclitus quem mittet pater etc. ille docebit vos omnia. Sed plenissime narrabit quando manifestabit divinitatem suam in judicio: Joan. 14: manifestabo ei meipsum: Luc. 21: tunc videbunt filium hominis venientem cum potestate magna et majestate. Tunc enim in filio cognoscent patrem: Joan. 14: in die illa cognoscetis, quia ego in patre, et pater in me, et ego in vobis. Et hoc ipsi soli filio convenit, ut ipse dicit Matth. 11: nemo novit patrem nisi filius. Secundus fructus liberationis Christi fuit laus divina; unde dicit, in medio Ecclesiae laudabo te: Isa. 42: laus ejus ab extremis terrae. Sed dicit, in medio Ecclesiae: quod Augustinus sic exponit, dicens primo sic. Illud dicimus esse in medio, quod est in manifesto. In veteri testamento Deus laudabatur in occulto, idest in mysteriis; sed in novo laudatur in publico, quia in nuda veritate: 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini contemplantes, per amotionem velaminum. Aliquando dicimus esse in medio illud quod est intimum. Intimi in Ecclesia sunt viri perfecti, qui specialiter laudant Deum in corde. In medio Ecclesiae laudabo te, idest in doctoribus et viris perfectis.

[86977] Super Psalmo 21 n. 19 Qui. Exequitur utrumque. Et primo primum. Secundo secundum, ibi, apud te. In primo proponit totam praedicationem novi testamenti, quomodo narratur nomen domini. Et primo ostendit ad quid inducuntur homines in novo testamento. Secundo quid eis narretur, ibi: quoniam non sprevit. Ad tria inducuntur homines in novo testamento: videlicet ad confessionem oris, ad quaerendam gloriam Dei, et ad Deum timendum. Quantum ad primum dicit, qui timetis Deum laudate eum. Est autem duplex timor; unus filialis qui timet Deum offendere, et timet ab eo separari, et exhibet ei reverentiam; et hic est ex caritate. Alius autem est timor servilis, qui timet solum poenam; et hic non est ex charitate: Joan. 4: charitas foras mittit timorem. Vetus lex fuit timoris; sed nova est lex amoris. Vos ergo qui timetis dominum, idest qui impletis legem ex timore, laudate eum, quia nihil laudat quis quod non diligit; quasi dicat: confitemini ei ex amore: Psalm. 116: laudate dominum et cetera. Quantum ad secundum dicit, universum semen Jacob magnificate eum: 1 Corinth. 10: sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et dicit universum semen Jacob etc.; quia filiis Jacob, idest Judaeis lex veteris testamenti fuit data, in qua promittitur gloria humana; sed in novo testamento promittitur gloria Dei. Et dicit, universum, ut includat filios promissionis qui computantur in semine, ut dicitur Gal. 3, scilicet gentiles. Quantum autem ad tertium dicit, timeat eum omne semen Israel, timore reverentiae qui est cum dilectione: Deut. 10: et nunc Israel, quid dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas eum, et ambules in viis ejus? Israel idem est quod Jacob.

[86978] Super Psalmo 21 n. 20 Quoniam. Hic ostenditur quid eis annuntietur, scilicet virtus Christi, secundum quod loquitur in persona Christi orantis. Aliquando enim non vult quis preces exaudire, quando scilicet ipsum pro quo petitur, non vult videre, vel quando non vult videre rogantem; aliquando etsi vult videre rogantem, non tamen vult exaudire petitionem: et hoc excludit quantum ad primum, cum dicit, non sprevit, quasi negligendo, neque despexit deprecationem pauperis, idest humilitatem ejus qui non habet spem in temporalibus, idest Christi. Secundum ostendit: nec avertit faciem suam a me; quasi non acceptando me: Psal. 68: ne avertas faciem tuam a puero tuo et cetera. Tertium cum dicit, et cum clamarem ad eum exaudivit me; quia judex admisit quod petii pro me et pro meis: Joan. 16: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis: Jonae 2: clamavi, et exaudisti vocem meam. Et nota quod ante passionem tria dicit se fuisse passum. Dicit enim fuisse abjectum, ego sum vermis et cetera. Derelictum, quare me dereliquisti? Item dicit se non exauditum, clamabo per diem et non exaudies: et quare? Quia tunc dicebat, verba delictorum, idest pertinentia ad infirmitatem carnis secundum quam potius temporalia quaeruntur; nunc autem quia per resurrectionem ad hoc genus adduxit humanam naturam ut quaereret spiritualia, dicit contrarium. Quia supra dixit, ego sum vermis etc. hic dicit, non sprevit me et cetera. Supra dixit, dereliquisti me, hic dicit, neque avertit faciem suam a me. Supra dixit, clamabo per diem, hic dicit, dum clamarem ad eum, exaudivit me.

[86979] Super Psalmo 21 n. 21 Apud. Supra Psalmista ex persona Christi duo promisit se dicturum: scilicet narrationem divini nominis, et laudem Dei. De primo jam dixit; hic agit de secundo, scilicet de laude divina. Circa hoc duo facit. Primo ostendit qualis sit laus Dei. Secundo, quomodo laudi adjungit opus, ibi, vota mea et cetera. Dicit ergo quantum ad primum, apud te laus mea. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: laus mea qua ego laudor, est apud te, non apud homines a quibus non habeo laudem, sed a te: 2 Cor. 10: non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Alio modo sic: laus mea, qua scilicet te laudo, est apud te, non in oculis hominum: Eccl. 47: de omni corde suo laudavit Deum, et dilexit dominum, et hoc, in Ecclesia magna, per me et meo nomine congregata. Magna, dilatatione: Isa. 54: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Magna, potestate: Matth. 16: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque solveris et cetera. Dignitate: Apoc. 21: reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Hic ostendit quomodo laudi adjungit opus. Votum Christi fuit ut se daret pro salute fidelium: ipse enim illud vovit inquantum homo: Psal. 39: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Quae quidem voluntas Dei est sanctificatio nostra: Joan. 6: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Haec vota solvit Christus dando se ad passionem, et iterum quando dedit corpus suum in cibum fidelium; unde dicit, vota, idest sacrificia: reddam, in ara crucis et in sacrificium fidelium; et hoc faciam in conspectu timentium eum: Eccl. 3: qui timet dominum, honorat parentes.

[86980] Super Psalmo 21 n. 22 Edent. Hic consequenter ponit effectum passionis qui est ad alios: et primo proponit diversos passionis effectus; secundo ostendit eos ad futura pertinere, ibi, annunciabitur. Circa primum duo facit. Primo proponit effectus pertinentes ad apostolos. Secundo ponit tales effectus per apostolos ad alios derivatos, ibi, reminiscentur. Ad apostolos pertinet ministerium dominici sacramenti: quod designatur cum dicit, edent pauperes, idest humiles et contemnentes res mundi: Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Isti edent sacrificium, idest sacramentum corporis et sanguinis, sacramentaliter et spiritualiter. Et ex hoc sequitur triplex effectus; spiritualis, scilicet satietas, laus et vita. Quantum ad primum dicit, et saturabuntur, quia quiescet desiderium suum in plenitudine gratiarum quae per hoc sacramentum acquiruntur: Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quantum ad secundum dicit, et laudabunt dominum qui requirunt eum. Nec mirum, quia laus sequitur ex laetitia: Isa. 51: venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Satietas autem desiderii causat delectationem: Isa. 55: delectabitur in crassitudine anima vestra, idest in spirituali pinguedine: Psal. 41: in voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Sed non quilibet laudat Deum; sed qui requirunt eum, idest qui nihil aliud quaerunt nisi Christum, vel Deum: Isa. 55: quaerite Deum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. Quantum ad tertium dicit, vivent corda eorum et cetera. Joan. 6: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et ideo dicit, vivet; quasi dicat: quamvis corpore moriantur imitando passionem domini, tamen corde vivent: Psal. 68: quaerite dominum, et vivet anima vestra.

[86981] Super Psalmo 21 n. 23 Reminiscentur. Hic ponit effectus derivatos ad alios. Et primo communiter ad omnes. Secundo quantum ad carnales, ibi, manducaverunt. Tertio quantum ad spirituales, ibi, et anima mea. Est autem triplex effectus. Primus est divina cognitio ad quam gentes per apostolos devenerunt. Secundus est effectus ad conversionem ad Christum. Tertius effectus manifestatur per operis perfectionem. Quantum ad primum dicit, reminiscentur. Hominibus naturaliter inserta est quaedam Dei cognitio; sed obliviscuntur domini per peccatum: Deut. 32: oblitus es domini creatoris tui. Gentiles autem habuerant aliquam Dei cognitionem, sed obliti fuerant propter peccata; sed per apostolos fuerunt reducti ad reminiscentiam naturalis cognitionis: Jer. 51: recordamini domini procul. Quantum ad secundum dicit, et revertentur ad dominum, scilicet per amorem. Et hoc fecerunt non solum Judaei, sed, universi fines terrae: Isa. 21: si quaeritis, quaerite; convertimini, et venite: et hi duo effectus etiam ad sacramentum altaris pertinent, quod est quoddam memoriale dominicae passionis, ut dicitur 1 Cor. 11. Ideo dicit, reminiscentur, quia conversio animae ad Deum est effectus sacramenti altaris: Psal. 22: super aquam refectionis educavit me. Colentes eum non in ceremoniis, sed, in conspectu ejus, scilicet spirituali cultu: Joan. 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Et omnes familiae gentium: Soph. 2: adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium; quasi, ut intelligatur quod gentiles coluerunt Deum Israel: et sicut proselyti euntes ad habitandum cum Judaeis, recesserunt a loco suo.

[86982] Super Psalmo 21 n. 24 Quoniam. Potestas spiritualis totius mundi est Christi: Dan. 7: et dedit ei potestatem et honorem et regnum et cetera. Et non solum Judaeorum, secundum illud, Isa. 9: super solium David; sed ipse dominabitur gentium: Psal. 2: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem.

[86983] Super Psalmo 21 n. 25 Manducaverunt. Hic ponitur effectus qui secutus est quantum ad carnales: et ponit duo. Primo ponit bonum eorum. Secundo ponit eorum defectum, ibi, in conspectu ejus cadent, carnales: et hi perceperunt duplex bonum: scilicet participationem sacramenti, et venerationem Dei in cultu. Quantum ad primum dicit, manducaverunt, licet indigne, quia carnales sunt: 1 Cor. 15: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De bonis dixit supra quod saturabuntur et laudabunt dominum, et vivent, quia venerantur sacramentum per fidem quam habent. Sed isti quia sunt pingues terrae, idest in terrenis defixi, idest non in spiritualibus elevati: cadent in conspectu ejus, scilicet Dei: Hier. 31: inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Isti designantur per vaccas pingues, Amos 4. Deut. 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit: nam, qui indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit, ut dicitur 1 Cor. 11: et bene dicit, omnes qui descendunt: idest si qui affectu demerguntur ad terrena: quia etsi isti videantur stare in conspectu hominum, tamen in conspectu Dei cadent: Isa. 8: offendent ex eis plurimi, et cadent. Vel, cadent in conspectu ejus, idest substernentur ei etiam inimici, omnes qui descendunt in terram, idest in corruptionem peccati: Phil. 2: in nomine Jesu omne genu flectatur.

[86984] Super Psalmo 21 n. 26 Et anima. Hic ponitur effectus quoad spirituales. Anima Christi sunt illi in quibus requiescit spiritus sanctus, spirituales scilicet, qui dupliciter se habent ad Deum. Primo quantum ad cor, quia vivunt illi, scilicet Deo, vel Christo, Gal. 2: vivo ego et cetera. 2 Cor. 5: qui vivunt, jam non sibi ipsis vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Secundo quantum ad opus, et semen meum. Semen bonum sunt filii regni; quasi dicat: filii regni quos ego seminavi, servierunt soli Deo: quia omnia opera quae fecerunt, ad ejus gloriam retulerunt.

[86985] Super Psalmo 21 n. 27 Annunciabitur. Hic exponit quando fiet: quia non in tempore suo, sed in futuris temporibus: et ponit tria. Primo praenunciat fidei praedicationem. Secundo a quibus debeat praedicari. Tertio quibus praedicetur. Quantum ad primum dicit, annunciabitur domino generatio ventura: et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo cum Hieronymo; quasi dicat, generatio ventura annunciabitur, idest evangelizabitur. Et ad hoc, ut convertantur ad dominum, sive etiam annunciabitur passive; quasi dicat, per praedicationem apostolorum illa generatio adducetur ad dominum: Matth. 11: pauperes evangelizantur. Vel sic. Bonum generationis annunciabitur per Angelos ipsi Deo; non quod ignoret sive indigeat, sed ut ordo servetur, ut dicit Dionysius, et ut dicitur Tob. 12: ego sum Raphael Angelus unus ex septem qui astamus ante dominum. Et annunciabunt caeli, idest caelestes apostoli: Phil. 3: nostra conversatio in caelis est: justitiam ejus, non humanam, sed Dei, quam repellunt Judaei: Rom. 10: ignorantes Dei justitiam, et suam quaerentes instituere justitiam et cetera. Quibus annunciabitur: populo qui nascetur, spirituali generatione: Joan. 3: nisi quis renatus fuerit et cetera. Hic autem populus non renascitur operatione humana, sed divina: Joan. 1: non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et ideo dicit, quem fecit dominus: Psal. 99: dominus fecit nos et cetera.


Super Psalmo 22

[86986] Super Psalmo 22 n. 1 Psalmista supra in persona Christi dixit de sua tribulatione multa; hic autem dicit de remedio quo in ea sustentatur. Et primo commemorat beneficia quibus sustentatur. Secundo potentiam sustentationis, ibi, domini est terra. Psalmus iste non habet novum titulum, sed videtur designare aliquos in via ambulantes: unde potest significare reditum populi de Babylone, et signat reditum Christi de mundo ad caelum. Circa hoc duo facit. Primo commemorat beneficia praeterita. Secundo commemorat beneficia futura, ibi, et misericordia tua. Circa primum duo facit. Primo commemorat beneficia quae consistunt in consolatione bonorum. Secundo ea quae consistunt in adjutorio contra mala, ibi, nam et si ambulavero. Circa primum tria tangit. Primo commemorat sufficientiam divinae promissionis. Secundo ejus abundantiam, ibi, in loco pascuae. Tertio ejus effectus, ibi, animam meam convertit. Ponit ergo primo divinam provisionem: unde dicit, dominus regit me. Hieronymus, dominus pascit me. Et idem est; quia qui pascit, regit. Et intelligitur in persona Ecclesiae, dici de Christo qui est pastor noster: Joan. 10: ego sum pastor bonus: Matth. 6: respicite volatilia caeli etc. quia Deus dicitur pastor noster: ipse enim pascit etiam volatilia caeli, ut dictum est Mich. 7: pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae: Rom. 15: qui exurget regere gentes. Et sufficienter pascit; unde dicit, nihil mihi deerit: scilicet de eo quod est necessarium ad salutem: et in temporalibus Luc. 22, quando misi vos sine sacculo et pera etc. numquid aliquid et cetera. Matth. 6: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Tum in futuro omnem sufficientiam habebimus, quia nihil deerit nobis, quoniam habebimus Deum. Abundantiam omnem designat metaphorice per abundantiam cibi et potus. Quia si pascit, habet se ad nos sicut pastor ad oves; quae duobus pascuntur, scilicet herbis et aqua. Quantum ad primum dicit, in loco pascuae ibi me collocavit, idest pascuoso, ubi est abundantia herbarum. Haec abundantia sunt sacra documenta divinae Scripturae et spiritualium abundantia: Ezech. 34: in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Et dicit collocavit, quia sermo divinus duo facit: scilicet incipientes instruit, et perficientes firmat. Propter primum dicit, in loco pascuae. Propter secundum dicit, ibi me collocavit. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Haec est aqua Baptismi: Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam et cetera. Vel est aqua sapientiae sacrae doctrinae; quae quidem et est cibus, quia confortat; et aqua, quia refrigerat: Eccl. 15: aqua sapientiae salutaris potavit illum. Animam meam convertit. Hic est effectus pascuae, quia animam meam convertit. Vel dicit, quae sint haec pascua; quia conversio animae. Est autem duplex effectus spiritualis doctrinae. Primus est interior, in conversione animae ad Deum, quando totaliter se a rebus mundi trahit. Psal. 18: lex domini immaculata convertens animas, testimonium et cetera. Et conversio fit virtute Dei. Thren. ult.: converte nos domine ad te. Alius effectus est exterior, ut opera exteriora exequatur; unde dicit: deduxit me super semitas justitiae; haec autem sunt bona opera. Isa. 40: rectas facite semitas Dei nostri. Vel semitae sunt consilia. Prov. 4: deducam te per semitas aequitatis; et hoc, propter nomen tuum, idest gloriam nominis tui. Psal. 43: propter gloriam nominis tui libera nos.

[86987] Super Psalmo 22 n. 2 Nam. Hic ponit beneficia contra mala. Et primo in generali; secundo in speciali, ibi, virga tua. Et loquitur ad similitudinem hominis euntis per loca periculosa, cui necesse est securitas; et haec beneficia ponit hic, nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, tamquam dux et protector; et sic securus ero. Umbra mortis dicitur praesens tribulatio: est enim umbra praesagium corporis subsequentis. Col. 2: lex umbra futurorum, corpus autem Christi; sic tribulatio est quasi mortis indicium. In medio, idest in intimo sive vehementia tribulationis. Psal. 137. Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et cetera. Sed umbra mortis dicitur praesentis vita caligine peccatorum obscura. Job 3: occupet eum caligo et cetera. Vel umbra mortis dicuntur facta haereticorum portantium in se imaginem Diaboli. Job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens et cetera. Dicitur autem umbra mortis, quod non infert malum Deo praesente. Job 17: pone me juxta te et cetera. Isa. 43: cum transieris per aquas, tecum ero, ne flumina operiant te: cum ambulaveris in igne, non combureris. Sed praeter dictam securitatem ponit tria beneficia quae Deus facit in eis. Primo sustentat: unde dicit, virga tua et baculus tuus. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut per virgam intelligamus directionem viae. Ps. 44: virga directionis, virga regni tui. Per baculum intelligamus sustentaculum. Tob. 5: baculum senectutis nostrae. Littera Hieronymi habet, fulcimentum: quasi dicat, ostensio et sustentatio ipsa me consolata sunt; idest dederunt mihi consolationem in via. 2 Cor. 1: Deus totius consolationis qui consolatur nos. Alio modo, ut exponatur hoc pertinere ad correctionem, quia virga fit correctio. Prov. 13: qui parcit virgae et cetera. Et baculus tuus, scilicet senioris disciplinae; quasi dicat. Mitis et dura correctio tua dedit mihi consolationem: Prov. 3: quem diligit corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Quantum ad secundum dicit, parasti in conspectu meo mensam, duplicis quidem doctrinae. Prov. 9: proposuit mensam, misit ancillas suas vocare ad arcem: ubi sunt diversa fercula, scilicet diversa documenta spiritualia. Et hoc, in conspectu meo, (quia) in lege meditatur die ac nocte, Ps. 1. Vel mensam sacramentalem, scilicet altaris. Triplex enim mensa legitur in sacra Scriptura. Prima est mensa veteris legis. Exod. 25: facies mensam de lignis setim: et pones super mensam panes propositionis. Alia est novi testamenti. 1 Cor. 10: non potestis mensae domini esse participes, et mensae Daemoniorum; et haec mensa fuit res et figura. Tertia mensa est in patria. Luc. 22: ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et utraque mensa pugnamus contra inimicos nostros; unde dicit, adversus eos qui tribulant me; quia per mensam, quae est sacra Scriptura, expellimus tentationes. Eph. ult.: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Item corpus Christi contra inimicos tuetur, ut dicit Chrysostomus super Joan.: impinguasti in oleo, idest laetitia, caput meum. Hoc autem per duo signatur, scilicet per oleum inungens, et vinum inebrians. Et hoc dicit ad similitudinem antiquorum Orientalium qui in festis ungebant capita oleo. Isa. 61: ut daret eis coronam pro cinere, et oleum gaudii pro luctu. Caput meum, idest Christum, impinguasti, idest replesti abundantissime, oleo spiritualis gratiae, ut ex eo ad nos gratia diffunderetur. 1 Cor. 8: unus dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Psal. 44: unxit te et cetera. Vel, caput meum, idest mentem meam. Matth. 6: tu autem cum jejunas, unge caput tuum, idest mentem oleo, idest spirituali devotione, et calix tuus, vel meus, idest mihi datus, vel tuus, idest a te datus. Hic calix est donum divini amoris qui inebriat: quia ebrius non est in se, nec secundum se loquitur, sed secundum impetum vini; sic ille qui est plenus divino amore, loquitur secundum Deum: est enim in extasim factus. Cant. 5: comedite amici, et inebriamini. Isa. 55: quomodo descendit imber et nix de caelo, et inebriat terram, et germinare eam facit; sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Hier. 23: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino a facie domini. Vel calix dicitur sanguis Christi, quia debet inebriare. Et hic quam praeclarus est, idest maxime clarus. Et misericordia et cetera. Hic ponit beneficia futura. Et primo quantum ad participationem divinorum donorum; secundo quantum ad fruitionem ipsius Dei. Dicit ergo, haec omnia praedicta mihi fecisti; sed rogo ut, misericordia tua subsequatur me. Alias petivit ut praeveniat, hic quod subsequatur: et utraque est necessaria: quia praeveniens est necessaria, quia inspirat animum, subsequensque juvat ut efficiatur. Ut inhabitem in domo domini, hoc est in Ecclesia, in longitudinem dierum, idest semper per gratiam, et in caelo per gloriam. Psal. 26: unam petii a domino et cetera. Isa. 65: gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum.


Super Psalmo 23

[86988] Super Psalmo 23 n. 1 Posita tribulatione et auxilio divino, hic commendat Psalmista potestatem auxiliantis titulus non est novus in Hebraeo; sed in Latino additur in prima sabbati. Ubi sciendum est quod sicut dicitur Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices etc. est tertium praeceptum. Sex enim diebus fecit Deus caelum et terram et omnia quae in eis sunt, et in septima requievit; ita et nos debemus pro reverentia septima die requiescere. Unde omnes dies hebdomadae sabbatum appellantur, sicut dies dominicus dicitur prima sabbati. Matth. ult.: vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati. Et deinceps tota hebdomada sabbatum dicitur. Luc. 18: jejuno bis in sabbato: unde Psalmus hic in prima sabbati commemorat ea quae pertinent ad primam sabbati, idest ad dominicam. In qua tria facta sunt: scilicet creatio mundi, productio lucis, et resurrectio Christi, ut in Evangelio habetur Matth. 28. De istis ergo agit Psalmista: scilicet de potentia creantis, et gloria resurgentis; et forte iste Psalmus cantabatur in prima sabbati, sed videtur esse disjunctus. Tamen sciendum est, quod tempore David Deus colebatur solum in Judaea; et David considerans quod Deus est Deus totius terrae, et videns in spiritu prophetico futurum esse quod coleretur in toto mundo, fecit istum Psalmum: et de hoc agit hic. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In prima ponit universale ejus dominium; in secunda ponit sive ostendit modum quo homines accedunt ad Deum, ibi, quis ascendet; in tertia praedicit futurum cultum Dei per totum mundum, ibi, attollite. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod universale est Dei dominium; secundo ponit signum vel causam, ibi, quia ipse super maria. Vel sic: in Psalmo isto agit de tribus. Primo de creatione; secundo de illuminatione, ibi, quis ascendet, tertio de resurrectione, ibi, attollite, sive de resurgentis glorificatione. Circa primum duo facit. Primo ponit creantis potentiam; secundo subdit rationem, ibi, quia ipse super maria. Est autem sciendum quod terra potest dupliciter considerari: vel secundum quod est unum elementum, vel secundum quod est habitaculum hominum: et utroque modo est sub divino dominio. Primo modo fuerunt aliqui non extendentes divinam providentiam ad corruptibilia, sed tantum ad caelos. Job 22: nubes latibulum ejus: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Ezech. 9: dereliquit terram, et dominus non videt eam. Psalmus dicit, mentimini; quia, domini est terra, scilicet ipsum elementum super quod habet dominium: vel terra, idest Ecclesia, quae est bona terra quae facit multum fructum. Isa. 40: quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Sed addit, et plenitudo ejus. Gen. 1: terra erat inanis et vacua etc. quia non erat plena arboribus et aliis quae pertinent ad ornatum terrae, sicut plantae et herbae. Vel, plenitudo terrae, idest plenitudo gratiarum Ecclesiae. Et hic est Christus qui attulit omnem gratiarum plenitudinem in se. Eccle. 15: facies tua plena gratiarum. 1 Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Secundo modo etiam dicitur Dei orbis terrarum, idest nostra terra habitabilis. Et universi qui habitant in ea, idest omnes habitatores ejus. Ps. 9: judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in justitia. Isa. 45: non in vanum creavi eam (scilicet terram) ut habitaretur formavi eam. Centrum est infimus locus in mundo, ad quod terra gravitate sua tendit et omnia alia cedunt sibi: et dicit Psalm. 103: qui fundavit terram super stabilitatem suam, quia per gravitatem tendit illuc: et super nihilum, quia nihil sibi subsidet; et Isa. 40, dicit: appendit tribus digitis molem terrae, frigiditate et partium suarum continuitate. Sed quia terra est elementum, et ex ea cum aliis elementis fit mixtum; terra autem est sicca et frigida, unde nec ex motu nec ex fluxu pars una continuatur, alteri indiget humore continente et continuante, et sic fundatur vel confirmatur super aquas; et quia in qualibet parte terrae quasi fit generatio aquarum, tota terra fere potest dici fundari super aquam: propter quod dicit, ipse super maria fundavit eam. Vel sicut fundamentum continet aedificium, sic aqua continet terram, ne discontinuetur. Discontinuatio etiam terrae facit quod aqua quae liquida est et gravis, fluat quasi per totam terram. Item per orbem designatur Ecclesia et omnes habitantes in ea, scilicet fideles; et omnes sumus Christi: et sive vivimus, sive morimur, domini sumus, ut apostolus dicit Rom. 14. Consequenter reddit causam supradictorum, quia scilicet, super maria fundavit eam; quasi dicat: illud est artificis, quod ipse artifex facit. Sed Deus fecit terram et ea quae sunt in terra. Ergo ipsius est terra et plenitudo ejus. Sed quidam dicunt, quod non est providentia Dei in rebus terrenis. Sed contra hoc est signum magnae providentiae dispositio aquarum ad terram, quia elementa levia debent esse super graviora. Similiter ergo sicut aer circumdat aquam, ita aqua debet circumdare terram. Et philosophi assignant super hoc multas causas. Sed causa est providentia divina, ut ibi esset habitatio hominum et animalium; unde Moyses in principio, quando posuit rerum creationem, posuit terram primum informem; unde terra erat inanis, idest informis, et vacua arboribus; et ideo posuit eam circumdatam sive opertam aqua, et tenebrae, idest aquae, erant super faciem abyssi, idest super terram, et spiritus domini, idest aer, ferebatur super aquas. Vel terra erat inanis, idest invisibilis propter aquas; unde sequitur, congregentur aquae etc. et appareat arida; quasi dicat: quia terra est prima secundum ordinem elementorum, a providentia divina factum est quod sit super aquas, ut homines et animalia possint in ea vivere, et aquae nihilominus occupent terram quantum durant maria: unde dicit. Ipse super maria fundavit eam, idest juxta, sicut alibi. Ps. 136: super flumina Babylonis (idest juxta flumen Babylonis) illic sedimus et cetera. Fundavit, idest firmam statuit, ut mare eam non occupet: Job 38: posui mari ostia et vectes, et dixit, hucusque venies, et non procedes amplius; et hic confringes tumentes fluctus tuos: Hier. 5: qui posuit arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit. Et super flumina praeparavit illam, idest juxta flumina; et dicit, praeparavit, non fundavit, quia ad praeparationem requiritur quod irrigetur flumine; Psal. 64: flumen Dei repletum est aquis: parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus: rivos ejus inebrians multiplica et cetera. Vel Ecclesia, fundata est super maria, idest super tribulationes: Ps. 92: mirabiles elationes maris. Et super flumina, idest persecutiones quibus praeparata est Ecclesia ad coronas martyrum. Vel super maria, idest amaritudines; et tamen consolationem ejus praeparavit flumina consolationum: Ps. 45: fluminis impetus laetificat et cetera.

[86989] Super Psalmo 23 n. 2 Quis ascendet? Quasi dicat, magnus est, et quomodo accedetur ad eum? Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum; et ideo docet modum perveniendi: unde circa hoc duo facit. Primo ponit quaestionem. Secundo responsionem, ibi, innocens manibus. In quaestione quaerit duo: scilicet de via seu motu, quis ascendet. Et de termino, aut quis stabit. Mons signat hic altitudinem divinae justitiae sive majestatis: Psalm. 35: justitia tua sicut montes Dei. Mons ergo est altitudo divinae majestatis, vel sublimitas Christi, qui mons dicitur; Isa. 2: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur et cetera. Quis ergo ascendet tantum quod deveniat ad Christum et Deum? Sancti viri qui disponunt ascensiones in corde suo ascendent, ut dicit Psalmista. Item: quis poterit stare ibi, ubi ipse est qui est locus sanctus, locus gloriae? Hier. 17: locus sanctificationis nostrae expectatio Israel: Exod. 3: locus in quo stas terra sancta est: quasi dicat: quis stabilietur ibi? Sed alibi dicit Psal. 121, quod sic, stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem. Unde consequenter ponitur responsio.

[86990] Super Psalmo 23 n. 3 Innocens. Et primo ostendit hoc in generali. Secundo in speciali, haec est generatio. Circa primum duo facit. Primo proponit meritum. Secundo praemium, ibi, accipiet. In merito est unum quod pertinet ad innocentiam operis; unde dicit, innocens manibus: Job 22: salvabitur innocens; salvabitur autem munditia manuum suarum: Ps. 25: ego in innocentia mea ingressus sum. Aliud pertinet ad puritatem cordis: et quantum ad hoc ponit, quod conservetur cor purum a concupiscentiis interioribus: unde dicit, et mundo corde: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Item ab omni cupiditate rerum temporalium, qui non accepit in vanum animam suam: idest qui non effudit eam super res vanas, vel qui non vane gloriatur de virtutibus, vel qui non permittit sensualitatem suam pervenire usque ad consensum peccati. Hieronymus habet, qui non extollunt in vanum, quia ex munditia cordis aliqui superbiunt: Ps. 130: domine, non est exaltatum cor meum. Item pertinet ad veritatem oris; unde sequitur, nec juravit in dolo proximo suo: Zach. 8: juramentum mendax non diligatis.

[86991] Super Psalmo 23 n. 4 Hic accipiet. Hic ponit praemium. Praemium autem consistit in duobus: scilicet in consecutione bonorum: hic accipiet benedictionem, idest bona a Deo: Prov. 10: benedictio domini super caput justi: 1 Petr. 3, in hoc vocati estis, ut benedictione hereditatem possideatis. Item in liberatione a malis: unde dicit. Et misericordiam a Deo salutari suo, qui liberat a miseria. Vel aliter: potest accedere innocens manibus; quia potest esse innocens, propter hoc quod accipiet benedictionem a domino, et misericordiam, quia vitat peccata; Rom. 6: non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Consequenter ostendit istum modum in generali, haec est generatio quaerentium dominum; quasi dicat: in generali multi sunt tales: et isti sunt tota generatio quaerentium Deum qui sunt innocentes et cetera. Unde loquitur Scriptura de bonis sicut de una generatione: Matth. 24: non pertransibit generatio haec, scilicet bonorum et cetera. Et describit eam a duobus: scilicet a studio, quia nihil quaerit nisi Deum: unde dicit: quaerentium Deum, etiam in vita ista: Is. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Quo fine? Ut perveniat ad ejus visionem; unde sequitur, quaerentium faciem Dei Jacob: Gen. 32: vidi dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

[86992] Super Psalmo 23 n. 5 Attollite. Haec est tertia pars Psalmi: in qua praenunciat quomodo futurum erat, quod Deus coleretur in toto mundo, ut sensus litteralis exponit. Deus dicitur hominem inhabitare per fidem: Eph. 3. Inhabitare Christum per fidem in cordibus vestris: et per caritatem: Jo. 4: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Item dicitur intrare qui incipit esse ubi prius non erat. Tunc ergo Deus intrat in nos, quando incipimus habere fidem de eo. Olim totus mundus non habebat fidem Dei: et hoc contingebat propter duplex impedimentum: scilicet propter statuta principum, et propter consuetudinem antiquam. Primum contingebat, quia singulae civitates proponebant sibi leges de idolatria, et constituebant speciales deos: et hic cultus erat quasi inveteratus; hoc etiam Daemones procurabant. Item Angeli colebantur, quos vocabant militiam caeli: et ista impedimenta erant portae sive ostia quae clausum prohibent introitum domus. Tria autem facit. Primo praenunciat illud quod est futurum. Secundo proponit quaestionem. Tertio subdit responsionem. Dicit ergo, principes, idest, o mali homines, vel o Daemones, attollite portas vestras, idest elevetis impedimenta quae apponitis ne homines accedant ad Deum. Hieronymus habet, elevate; quasi dicat, removeatis et cetera. Ps. 9: exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Et vos portae aeternales, idest aeternum et antiquum impedimentum: elevamini, idest removeamini: Psalm. 75: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis; quasi dicat, vos antiqua impedimenta removeatis vos de cordibus hominum: et tunc ille qui est rex gloriae, introibit in mundum per fidem et charitatem, et cultum. Vel potest dici quod sunt duplices portae: quaedam quae sunt malae, quae claudunt aditum ad vitam; aliae bonae, quibus aperitur via vitae. Ps. 117: aperite vias vitae, idest justitiae et cetera. Portae malae sunt peccata; bonae autem sunt virtutes. Dicit ergo, o principes attollite portas vestras, idest aperite, et removete peccata: et acquirite, aeternales, idest dona aeterna a Deo aeterno: elevamini, in cordibus vestris, et introibit rex gloriae. Prophetice loquitur, quia a principio non statim omnes crediderunt sed dubitaverunt; quasi dicat: cui volumus, credere, et cui volumus obedire? Numquid Deo Judaeorum? Exod. 5: nescio dominum, et Israel non dimittam. Et ideo hoc ostendit cum dicit, quis est iste rex gloriae? Et respondet, dominus fortis et potens. Aliquis rex apparet gloriosus ex tribus. Quia acquirit primo per robur magna; unde dicit, fortis: Prov. 12: manus fortissima dominabitur: Job 9: si fortitudo quaeritur, fortissimus est. Secundo propter potestatem; et hanc ostendit, cum dicit, dominus potens, quia potentissimus est ad dominandum: Job 36: Deus potentem non abjicit: Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna et cetera. Tertio, quod sit bonus praeliator; unde dicit: dominus potens in praelio, quo contra mortem et Diabolum vicit in omnibus: Apoc. 5: vicit leo de tribu Juda. Vel fortis in natura sua, potens in jurisdictione in suos, et potens contra adversarios. Quod ergo secundo dicit, attollite etc. potest dici quod est repetitio: et sic ne differant audientes quis hic potens sit. Vel prius refertur ad principes, idest ad Daemones; quod autem hic dicit, refertur ad bonos Angelos, qui etiam sua dignitate prius non suo studio erant ab hominibus colendi, qui colebant eos: 4 Reg. 17. Adoraverunt universam militiam caeli: quasi dicat, removete impedimenta propter quae homines vos colunt. Et ideo hic dicit, dominus virtutum ipse est rex gloriae. In Glossa autem est alia expositio. Christus ad Inferos descendit et ascendit in caelum: et haec duo praenunciat hic. Et primo monet infernales ut aperiant; unde dicit, attollite et cetera. O principes infernales aperite portas vestras: et elevamini et cetera. Et introibit rex gloriae. Sed cum Daemones quaererent, quis est iste rex gloriae, respondet, ille qui fuit fortis et potens in praelio, contra te. Secundo monet super nos cives aperite portas, Paradisi. Unde respondens Christus quasi praeconis voce, et vicem gerens, dirigens vocem in caelum dicit, o principes caelestes, attollite, idest aperite, portas vestras, et cetera. Et introibit et cetera. Et illis quaerentibus dicit, dominus virtutum ipse est rex gloriae. Est autem sciendum, sicut dicit Dionysius, quod non est intelligendum sic quod Angeli essent ignorantes de mysterio incarnationis; sed admirantes dixerunt, quis est iste rex gloriae, quia gloria Christi excellit omnem cognitionem. Aliquando enim ipse Christus docet de se per Scripturam, ut dicitur Isa. 63: ego qui loquor justitiam et cetera. Hic autem non ipse, sed alii de eo, scilicet Angeli, respondent, dominus virtutum etc.; quia aliqui Angeli accipiunt illuminationem immediate a Deo, sicut dicitur Isa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum, et plena erat et cetera. Alii ab illis, sicut medii et infimi: et istis hic respondetur ab aliis Angelis.


Super Psalmo 24

[86993] Super Psalmo 24 n. 1 Supra Psalmista posuit Christi tribulationem et divinum auxilium; hic subjungit orationem: et circa hoc duo facit. Primo ponitur oratio. Secundo orantis merita, judica me domine et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponitur oratio. Secundo subditur fiducia ex oratione concepta, ibi, dulcis et rectus. Tertio continuat orationis instantiam, ibi, oculi mei. Circa primum tria facit. Primo petit liberari ab hostibus. Secundo petit dirigi in bona justitiae, ibi, vias tuas. Tertio petit remitti sibi peccata, ibi, reminiscere. Circa primum tria facit. Primo proponitur praeparatio ad orandum, secundum illud Eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam et cetera. Secundo ponitur petitio, ibi, non erubescam. Tertio ponitur petitionis ratio, ibi, etenim universi. Dupliciter enim praeparatur ad orandum. Vel per erectionem mentis in Deum, quia, ut Damascenus dicit, oratio est ascensus intellectus in Deum. Vel per fiduciam quam quis habet de Deo. Quantum ad primum dicit: o domine, ego levavi animam meam ad te per contemplationem, bonitatem tuam inspiciens, et per amorem: Thre. 3: levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Propter secundum, quia nullus impetrat nisi confidenter oret: Jac. 1: postulet in fide, nihil haesitans: Hebr. 4: adeamus cum fiducia ad thronum gloriae, sive gratiae ejus; ideo dicit, in te Deus meus confido. 2 Cor. 3: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare a nobis aliquid. Consequenter ponitur petitio: et ponit duo. Unum, quod pertinet ad ipsum secundum se. Secundum, quod pertinet ad ipsum per comparationem ad hostes. Quantum ad primum dicit, non erubescam. Erubescit quis a tribus. Vel quando opprimitur ab hoste, vel quando frustratur spe, vel quando recogitat peccatum quod fecit. De hoc Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? De secundo Rom. 5: spes non confundit, quia caritas et cetera. Unde dicit, neque irrideant me inimici mei, idest non habeant facultatem me irridendi ad quod parati sunt: Sap. 5: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: Job 12: deridetur justi simplicitas.

[86994] Super Psalmo 24 n. 2 Quantum ad secundum dicit, etenim. Hic ponitur ratio petitionis, et est duplex: quasi dicat, peto non erubescere, et non irrideri. Et primo ostendit quibus non debeatur confusio. Secundo ostendit quibus debeatur, ibi, confundantur et cetera. Dicit ergo quantum ad primum: etenim qui sustinent te non confundentur. Illi sustinent eum qui cum longanimitate eum expectant: Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet: Eccl. 2: nullus speravit in eo et confusus est.

[86995] Super Psalmo 24 n. 3 Confundantur. Hic ostendit quibus debeatur confusio sive erubescentia, quia, iniqua agentes. Est autem duplex confusio: scilicet bona et mala: Eccl. 4: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. De prima dicitur Hier. 8: confusi sunt quia abominationes fecerunt. Haec confusio est poenae, et damnationis aeternae. Sed de bona confusione sequitur postea. Quinimmo confusione bona non sunt confusi: et ideo hic agitur de utraque confusione. Si enim intelligatur de mala confusione, tunc non optat, sed praenunciat; quasi dicat: confundantur omnes qui male agunt, scilicet me persequentes: Hier. 17: confundantur qui me persequuntur. Supervacue, quia non possunt habere intentum in persequendo: Hier. 1: bellabunt adversum te, et non praevalebunt. Item, omnes iniqua agentes, idest peccatores confundantur damnatione sua supervacue scilicet iniqua agentes: quia in ipso actu peccati elongantur a Deo, et impediuntur a fine intento, scilicet beatitudine: Sap. 3: inutilia sunt opera eorum, vel inhabilia. Item potest intelligi de bona confusione; et sic dicit, confundantur etc. optando, ut ad poenitentiam convertantur.

[86996] Super Psalmo 24 n. 4 Vias. Consequenter petit promoveri ad bona. Et primo ponit petitionem. Secundo rationem ejus, ibi, quia tu es Deus. Est autem duplex bonum: scilicet activae et contemplativae vitae. Primo ponitur bonum vitae activae. Secundo vitae contemplativae, ibi, dirige me. In activa vita est duplex modus procedendi: scilicet communis per praeceptum, specialis per consilia. Quantum ad primum dicit, vias tuas domine, demonstra mihi. Viae domini quibus itur ad Deum, sunt praecepta: Matth. 19: si vis ad vitam ingredi, serva mandata: Ezech. 18: si in praeceptis meis ambulaverit, et fecerit ea, hic justus est, et vita vivet. Per has enim vias venit dominus ad nos, maxime per praeceptum caritatis: Joan. 14: si diligitis me, mandata mea servate. Has vias ego non cognosco; et ideo ostende eas mihi, et quantum ad intellectum, et quantum ad affectum. Quantum ad primum dicitur Isa. 30: erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et audies vocem post tergum monentis. Quantum ad secundum dicit, et semitas. Via est publica et communis; sed semita est brevis et non est communis, sed quaedam abbreviatio communis viae. Item consilia sunt via ad Deum, sed arctiora et breviora: Hier. 6: state supra vias vestras, scilicet servate praecepta: et interrogate de semitis, idest custodite consilia: Isa. 40: rectas facite semitas Dei. Ad contemplativam autem vitam duo pertinent. Primo, ut quis notis bene utatur ad alia inquirenda, et ut ignota discat. Quantum ad primum dicit, dirige me in veritate tua, idest propter veritatem: quasi, veritas tua dirigat: Ps. 42: emitte lucem tuam, et veritatem tuam. Et doce me, quantum ad secundum dicit, non solum per Scripturam et creaturas, sed etiam interius: Joan. 6: omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Quia tu es Deus salvator meus. Hic ponitur ratio praemissae petitionis: et est duplex. Una ex parte Dei. Alia ex parte petentis. Ex parte Dei est, quia ipse est salvator, et creator humanae salutis, quae consistit praecipue in cognitione veritatis: 1 Tim. 2: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Unus enim est Deus, et unus mediator Dei et hominum Christus Jesus vere salvator: Isa. 45: dominus justus, et salvans non est praeter me. Item ex parte petentis, quia non expecto ab alio doceri nisi a te. Quem sustinui tota die: Ps. 36: sustinentes dominum ipsi hereditabunt terram. Item ibid. confortetur cor tuum, et sustine dominum.

[86997] Super Psalmo 24 n. 5 Reminiscere. Hic petit peccatorum remissionem et cetera. Hic duo facit. Primo ponit petitionem in generali. Secundo explicat eam in speciali, ibi, delicta. In generali autem petit misericordiam. Hic proprie respicit miseriam. Maxima miseria est culpa. Miseria autem felicitati opponitur, quae consistit principaliter in actu virtutis perfectae. Secundo in bonis exterioribus. Ergo miseria consistit principaliter in actu peccati. Secundo in detrimentis et exterioribus rebus: Prov. 14: miseros facit populos peccatum. Et ideo petit misericordiam contra peccata. In hac ergo misericordia sunt duo: scilicet usus sive effectus misericordiae, qui vocatur miseratio. Secundum est ipsa misericordia, quae vocatur misericordia secundum quod est virtus. Quando igitur Deus miseretur actu, tunc dicitur misericors; sed videtur oblivisci quando actu non miseretur; unde dicit, reminiscere miserationum tuarum: Ps. 76: aut obliviscetur misereri Deus? Tamen hoc ipso quod differt misereri, facit propter bona nostra, licet secundum opinionem hominum videatur oblitus, quando non miseretur actu; quasi dicat, reminiscere, ne apud iniquos videaris oblitus. Et misericordiarum. Hoc dicit propter multos effectus misericordiae divinae ad humanam naturam: quae a saeculo sunt, idest ab initio creaturae: Luc. 1: misericordia ejus a progenie et cetera.

[86998] Super Psalmo 24 n. 6 Delicta. Hic explicat quare indigeat misericordia; quasi dicat, hic peto misericordiam, quia habeo peccata, quae ut sic loquatur, sunt digna misericordia. Et ponit tria quae faciunt ad dimissionem peccati. Primo ponit genus peccati: et est duplex: unum transgressionis, et aliud omissionis: et haec, scilicet peccata omissionis, vocantur delicta, quasi leviora, et aliquo modo magis venia digna, quia difficile est quod homo a delicto se totaliter custodiat; et ideo dicit, delicta: Gal. ult.: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Secundo ex parte peccantis: quia quanto magis homo est praeditus ratione, et est in majori statu, tanto peccatum est gravius in eo. Et ideo peccata quae in juventute fiunt, minus imputantur quam illa quae fiunt in senectute: Isa. 65: peccator centum annorum maledictus erit. Et ideo dicit, delicta juventutis. Ad litteram pro illis quae committuntur in juventute, orat, prout dicitur Gen. 8: proni sunt spiritus hominis in malum, idest in peccatum, ab adolescentia sua: Eccl. 11: adolescentia et voluptas vana sunt. Vel, juventutis, idest originalis, quia homo nascitur filius irae. Et quamdiu homo est juvenis, est in domo patris: sic quamdiu homo est peccator, est in domo Diaboli, quae domus est ruinosa: Job 1: venit ventus a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, et oppressit omnes filios et cetera. Vel, juventutis, idest peccata ex superbia commissa. Juvenes naturaliter sunt superbi et praesumptuosi. Tertio ex motivo ad peccandum; quia peccata quae per ignorantiam committuntur, sunt minora; unde dicit, et ignorantias meas ne memineris: 1 Tim. 1: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate: Ps. 78: ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, sed recorderis misericordiae. Consequenter ponitur ratio petitionis. Non petit sibi peccata dimitti propter sua merita, quia misericordia non habet meritum. Et ideo allegat duo ex parte Dei, scilicet misericordiam et bonitatem, quae in Deo sunt ut in subjecto, sed differunt ratione. In Deo autem consideratur bonitas, scilicet communicatio bonorum in creaturis, quia bonum est diffusivum sui. Misericordia vero dicit specialem profusionem bonitatis ad removendam miseriam; et ideo, secundum misericordiam tuam memento mei tu, non peccatorum: Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis: Psal. 78: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Non solum propter misericordiam qua parcis miseris sis memor tantum, sed propter bonitatem tuam, qua bona facis omnia; et haec bonitas est ipse Deus, quia ipse est esse bonitatis.

[86999] Super Psalmo 24 n. 7 Dulcis. Supra petivit Psalmista sibi sua peccata dimitti per misericordiam divinam: hic autem ponit fiduciam ex misericordia divina conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit causam fiduciae. Secundo ponit ipsam fidem conceptam, ibi, propter nomen tuum. Circa primum duo facit. Primo proponit causam fiduciae circa divinam bonitatem. Secundo ponit divinae bonitatis effectum, ibi, propter hoc legem dabit et cetera. Notandum quod circa divinam bonitatem dicit duo: scilicet dulcedinem et rectitudinem, quia dulcis et rectus. Dulcedo proprie est in corporalibus, metaphorice autem dicitur in spiritualibus. Unde oportet quod in spiritualibus dulcedo sumatur ad similitudinem corporalis. Habet autem hoc dulcedo corporalis, quod reficit gustum corporalem et quietat et delectat: similiter et spiritualis dulcedo quietat et reficit et delectat spiritualem gustum. In Deo autem est essentialis dulcedo: Sap. 16: dulcedinem quam habes in filios ostendebas. Sed apud homines dulcedo dicitur inquantum satisfaciunt, vel sibi vel aliis, in malis sive in peccatis; sed in Deo non est nisi in bonis; et ideo subdit, et rectus dominus: Ps. 118: justus es domine, et rectum etc.; ita ut dulcedo ad misericordiam, rectitudo ad justitiam referatur.

[87000] Super Psalmo 24 n. 8 Propter. Hic ponit effectus divinae bonitatis. Est autem triplex gradus hominum, in quibus judicium divinae bonitatis invenitur. Primus gradus est peccatorum. Secundus poenitentium. Tertius justorum. Quantum autem ad peccatores manifestat Deus suam bonitatem, eos corrigendo; unde dicit, propter hoc, idest propter dulcedinem et rectitudinem suam. Dabit legem delinquentibus in via: Gal. 3: lex propter transgressionem posita est. Et ideo bonitas Dei est quod delinquentes corrigit. Et dicit, delinquentibus, quia, ut dicitur 1 Tim. 1, justo non est lex posita. Item dicit, in via, quia in via est status merendi et peccandi. Vel, in via, scilicet fidei, quia dicitur via qua itur ad Deum: Heb. 11: accedentem ad Deum oportet credere. Ergo etiam si in fide delinquitur reducitur ad Deum per correctionem. Vel dabit legem charitatis: Rom. 13: plenitudo legis est dilectio, ut ex charitate habeant remissionem peccatorum: Prov. 10: universa delicta operit charitas. Vel, delinquentibus in via justitiae eos corripiendo: Baruch 3: viam autem sapientiae nescierunt: et de his ponit legem. Secundus effectus est, quod poenitentes dirigit; unde dicit, diriget mansuetos in judicio. Mansuetatur autem bestia, quando deposita ferocitate subditur hominibus: sic homines quando deponunt peccata, subduntur Deo; et ideo dicit, in judicio, scilicet correctionis, quia per judicium correctionis proficiunt ad meliora, et in futuro judicio magis proficient, in quo poenitentes pervenient ad hereditatem aeternae vitae, et audient sententiam pro se: Prov. 16: hominis est animum praeparare, et domini gubernare linguam. Mansuetudo est virtus mitigans iram, quae ira valde impedit cognitionem, et maxime in maribus invenitur. Haec autem virtus maxime debet appeti; unde dicit Dionysius in Epist. ad Demophilum, quod Moyses propter nimiam mansuetudinem fuit dignus apparitione divina. Tertius effectus est, quod justos instruit: unde dicit, docebit mites vias suas. Mansuetus dicitur, qui de feritate ducitur ad pietatem, vel humilitatem; sed mites dicuntur, qui semper tales fuerunt. Isti miserentur a Deo, quia disciplina domini acquiritur ab homine secundum quod est homo, non secundum quod est bestia: Job 33: docet nos super jumenta terrae. Proprium hominis, scilicet ratio, pervertitur per passionem irascibilis et concupiscibilis; et mansuetudo temperat passionem irascibilis et temperantia passionem concupiscibilis. Et ideo qui sunt mites, merentur accipere domini doctrinam: Isa. 28: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Exponit consequenter vias quas docet: unde dicit, universae viae domini. Viae domini sunt processus ejus in aliquo opere; quasi dicat: ego inveni istam viam. Processus autem domini in operibus suis ad duo referuntur: scilicet ad misericordiam et justitiam: nam si aliquid dicitur de Deo et de homine, de utroque intelligitur secundum modum suum. Cum ergo dicitur misericordia de Deo, accipitur secundum modum Dei, et in homine secundum modum hominis. Misericordia in homine est cum compatitur in miseriis alienis; justitia quando reddit unicuique quod suum est. Hoc autem non hoc modo est in Deo, quia Deus est impassibilis, et non compatitur; quia compassio est cum alio in se assumpta passio de aliena tribulatione. Item nulli aliquid debet. Est ergo misericordia in Deo, quando repellit miseriam unjuscujusque rei, ut miseriae large pro defectu sumantur. Justitia est in Deo, quando unicuique dat secundum suam proportionem. Et haec duo invenimus in omnibus operibus Dei: quia in prima earum institutione non invenitur ratio justitiae, sed misericordiae; quia nihilo nihil debetur; sed quando jam res fuerunt institutae, tribuit eis omnia rebus competentia secundum proportionem; et in hoc manifesta est divina justitia. Et sic etiam facit in effectibus gratiae: quia prima justificatio peccatoris est misericordiae; et post justificato dat praemia justitiae, quia dat secundum suam proportionem. Et sic praecedit misericordia, et postea sequitur justitia; et ideo dicit, universae viae domini misericordia et veritas: Tob. 3: omnes viae tuae misericordia et veritas: Psalm. 144: miserationes ejus super omnia opera ejus. Item 118: veritas tua et cetera. Sed quibus videntur viae domini misericordia et justitia? Non iniquis et peccatoribus: immo videtur eis quod sint crudeles et injustae. Ezech. 18: non est aequa via domini, dicunt peccatores: sed bonis et justis viae domini videntur tales, ut dictum est. Psalm. 72: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Et dicit, quibus viae domini sunt misericordia et veritas et justitia quia requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Hieronymus habet, custodientibus. Sed quid est testamentum ejus et testimonia ejus? Testamentum generaliter est omne pactum Dei; testimonia vero sunt omnes Dei promissiones. Deus autem promittit adjutoria, et adhuc adhibet miracula. Vel testamentum accipitur pro novo testamento in quo omnes promissiones sunt impletae; testimonia, scilicet vetus testamentum, quod est testimonium novi: Act. 10: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Vel testimonium dicitur quasi testata veritas: Deut. 7: custodivit testamentum, quod juravit patribus vestris. Vel testamentum dicitur testificatio legis mentis secundum juristas; testatio autem potest dici manifestatio, vel certificatio, vel certitudo: testes enim manifestant et certificant; et sic testamentum dicitur quasi manifestatio et certificatio mentis divinae, sive quod aliquid velit Deus. Vel secundum Papiam, testamentum in sacra Scriptura dicitur esse pactum vel placitum: testimonium autem dicitur omne quod ab extranea re sumitur ad faciendum fidem.

[87001] Super Psalmo 24 n. 9 Propter. Hic ponitur fiducia concepta ex divina misericordia et justitia: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam quam habet pro seipso. Secundo invitat alios ad confitendum, ibi, quis est homo? Circa primum duo facit. Primo ponit suam fiduciam. Secundo rationem ejus assignat. Dicit ergo quod dominus dabit legem etc., et hoc ad bonitatem ejus pertinet; et ideo dicit, ego confido quod ipse propitiabitur peccato meo, idest remittet mihi peccatum: Luc. 7: quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et hoc faciet non propter merita nostra, quia haec merentur poenam, sed propter nomen tuum. Nomen Dei accipitur hic non solum secundum quod dicitur, sed res significata per nomen, quae est divina bonitas: quasi dicat: propter bonitatem suam remittet mihi peccatum: Psalm. 78: salvum fac propter nomen tuum, idest ut glorificetur nomen tuum. Et maxime competit nomini Jesu Christi quod est nomen salutis, ut dicitur Matth. 1. Et quare? Propter nomen tuum; quia tantum est peccatum meum, quod ex merito non meretur remissionem: unde dicit, multum est enim, idest magnum et grave, multitudine et pluralitate peccatorum: Jac. 3: in multis offendimus omnes; ad minus venialiter: Prov. 24: septies in die cadit justus, et resurget. Vel multum, gravitate: Psalm. 37: iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Vel hoc dicitur contra Novatianos qui se Catharos dicebant, idest puros. Novatus sacerdos fuit tempore Decii; et hic dicebat, quod nullus poterat redire ad poenitentiam post Baptismum postquam lapsus fuerat. Sed si hoc esset verum, frustra diceret Psalmista 26: propitiaberis peccato meo.

[87002] Super Psalmo 24 n. 10 Quis. Hic invitat alios ad confitendum. Et primo ponit quid necesse est ex parte nostra. Secundo quid sperandum a Deo. Ex parte autem nostra requiritur; quod subjiciamur alias frustra confideremus. Prima ergo subjectio est per timorem: Eccl. 1: timor domini initium sapientiae; unde dicit, quis est homo qui timet dominum? Eccl. 2: qui timetis dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. A Deo autem speranda sunt tria, secundum quod tria sunt in homine: scilicet intellectus, voluntas et virtus operativa. Deus ergo intellectum instruit, voluntati satisfacit, et virtutem roborat. Quantum ad primum dicit, legem statuit ei in via quam elegit; idest, homo qui timet dominum, elegit viam, scilicet servire Deo: Psalm. 2: servite domino in timore: Isa. 30: haec est via, ambulate in ea. Et in hac instruit qualiter homo procedat. Hieronymus habet, docebit eum: et hoc ponendo legem facit. Voluntas autem hominis ad duo refertur in isto mundo. Primo, ut bona possideat. Secundo, quod illa bona filiis suis dimittat, et in his etiam Deus temporaliter timentibus eum satisfacit. Unde quantum ad primum dicit, anima ejus in bonis demorabitur. Sed melius est ut hoc spiritualiter intelligamus. Et videtur hic duo dicere: scilicet affluentiam bonorum. Anima ejus in bonis demorabitur, ut accipiatur pro voluntate, cujus objectum est bonum. Ergo tunc in bonis homo moratur, quando satiatur spiritualibus: Psalm. 102: qui replet in bonis desiderium tuum; idest bonis praesentis vitae, scilicet spiritualibus virtutibus, et in futuris bonis gloriae. Secundo dicit firmitatem: et semen ejus hereditabit terram. Et semen, idest opera hominis spiritualis, quae opera sunt filii nostri. Et hic, hereditabit terram: scilicet quando dabitur hereditas illa, scilicet terra viventium: Ps. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Vel, semen, idest corpus nostrum glorificatum, haereditabit terram, illam propter bona opera. Quantum ad tertium dicit, firmamentum est dominus timentibus eum. Et primo ponit confirmationem virtutis operativae. Secundo ponit finem, et testamentum. Dicit ergo, alii homines propter timorem mundi infirmantur, quia vacillant; sed timor Dei facit fortes: quia, ut dicitur Eccl. 34: qui timet dominum, nihil trepidabit. Et ideo subditur: spes ejus est, firmamentum: et hic usque ad hoc firmatur quousque manifestet ei testamentum suum, idest suam possessionem. Hoc ergo testamentum est, vel promissio quam facit de adventu Christi, qui quidem adventus manifestatus est Simeoni timorato; vel promissio de vita aeterna: Jo. 14: ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Hieronymus habet sic, secretum domini timentibus eum, foedus illius manifestabitur illi. Promissio enim vitae aeternae est in secreto, ut dicitur Isa. 64: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Et hoc datur timentibus eum: Psalm. 39: quam magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te. Et hoc secretum est foedus quod promisit timentibus eum: Malach. 4: vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae.

[87003] Super Psalmo 24 n. 11 Oculi. Supra Psalmista posuit fiduciam conceptam ex divina misericordia, et ad hoc etiam alios invitavit; hic autem iterato ex concepta fiducia continuat orationem. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit praeparationem ad orandum: Eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam. Secundo ponit ipsam orationem, ibi, respice. Circa istam autem partem duo facit. Primo ponit orationem in qua orat pro se. Secundo ex parte inimicorum, ibi, respice inimicos meos. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam. Secundo assignat rationem miserendi, ibi, tribulationes: praeparatio orationis est elevatio mentis in Deum; unde oculi, scilicet cordis: Eph. 1: illuminatos habentes oculos cordis nostri. Isti oculi, scilicet intellectus et fidei, dicuntur specialiter esse ad dominum: Psalm. 122: ad te levavi oculos meos et cetera. Et hoc propter fiduciam conceptam, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos: Eccl. 9: nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo sic homines a Diabolo tempore malo. Haec mala sunt occasiones peccati. Et quando homo cadit in peccatum, tunc ligatur laqueo affectus ejus, qui dicitur peccatum hominis: hunc laqueum solvit solus Deus: Psalm. 123: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Et quomodo? Adjutorium nostrum in nomine domini. Consequenter petit misericordiam; et ideo dicit, respice in me et miserere mei et cetera. Avertere videtur oculos, cum non impendit effectum misericordiae suae, sed respicit cum impendit; unde ad aspectum Christi Petrus flevit, Luc. 22: sic dicit, respice in me et cetera. Sap. 4: misericordia est in sanctos ejus. Hic ponitur ratio quare misericordia indiget, quia, unicus. Hoc uno modo intelligitur sic, quia qui non habet subsidium in se, oportet ut revertatur ad Deum: Psalm. 120: auxilium meum a domino. Habent enim homines duplex subsidium in mundo: unum amicorum, aliud rerum; sed hic neutrum habet: quia non amicorum: unde dicit, quia unicus, idest solitarius absque adjutorio propinquorum et amicorum; Eccl. 51: respiciens eram adjutorium hominum, et non erat. Item non rerum, quia pauper: Psalm. 87: pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Vel aliter. Duo requiruntur ad hoc quod homo juvetur a Deo. Primo, quod totaliter cor suum tendat ad Deum: Psalm. 26: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae: Luc. 10: porro unum est necessarium. Et hoc est quod dicit, quia unicus: idest in unum intendo. Secundo, quod sit contemptor rerum mundanarum; alias non est unicus, nec placeret Deo tantum: ideo dicit: quia pauper sum, idest contemno omnia propter te.

[87004] Super Psalmo 24 n. 12 Tribulationes. Hic ponit tria pertinentia ad miseriam: duo videlicet pertinentia ad poenam; tertium pertinens ad culpam. Est autem duplex poena. Una est ex necessitate inflicta. Alia voluntarie assumpta. Poenae inflictae habent duo; quia affligunt interius cor, et exterius cogunt corpus. Quantum ad primum dicit, tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, idest ex diversis rebus, et multis tribulationibus quae eveniunt, perveniunt tribulationes usque ad cor, sicut tribuli pungentes. Thre. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens. Quantum ad secundum dicit, de necessitatibus meis eripe me. Tribulationes vocat necessitates, inquantum sunt utiles tribulationes, ut dicitur Rom. 3: tribulatio patientiam operatur, patientia probationem; probatio autem spem: spes autem non confundit: Jac. 1: patientia opus perfectum habet. Glossa: patientia non vincitur, perfectus probatur. Et ideo sunt utiles, inquantum humiliant: Rom. 5: non solum autem tribulamur, sed gloriamur in tribulationibus et cetera. Vel tribulationes dicuntur penuriae: Deut. 8: afflixit te penuria: sicut dicitur Rom. 17: necessitatibus communicantes. Vel propter violentiam quae est necessitas quaedam. Poena autem assumpta interius est humilitas spiritus coram Deo; unde dicit, vide, idest considera humilitatem meam: Lucae 1: respexit humilitatem ancillae suae. Item est etiam humilitas exterius manifesta, quae est quidam labor; unde dicit, et laborem meum: Psalm. 72: in labore hominum non sunt et cetera. De bonis hominibus dicitur Sap. 3: bonorum laborum gloriosus est fructus. De culpa dicit, dimitte omnia peccata mea. Eccl. 28: deprecanti tibi peccata solventur. Et nota quod per tria consequitur quis remissionem peccatorum: scilicet per tribulationes quae remissionem peccatorum operantur, si patienter portantur: Tob. 3: in tempore tribulationis peccata dimittis, et post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum exultationem infundis. Item per humilitatem: 3 Reg. 21: quia humiliatus est Achab coram me, non inducam malum in diebus ejus: Psalm. 50: cor contritum et humiliatum et cetera. Item per laborem: Deut. 26: respexit humilitatem nostram, et laborem, et angustias, et eduxit nos de Aegypto in manu forti. Et ideo dicit, dimitte universa delicta mea.

[87005] Super Psalmo 24 n. 13 Respice. Hic orat petens auxilium contra adversarios. Et primo inducit Deum ad considerandum inimicos. Secundo petit auxilium contra eos, ibi, custodi. Tertio assignat rationem, ibi, non erubescam. Dicit ergo, respice, oculo misericordiae: inimicos meos, ut miserearis eorum, et convertas eos: Matth. 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos: Prov. 16: cum placuerit domino via ejus, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Et hoc peto orando, quia tunc habebo pacem. Quoniam multiplicati sunt: Psal. 118: multi sunt qui persequuntur me et tribulant me. Et odio iniquo oderunt me. Est autem duplex odium. Primum odium est bonum, quando quis odit peccatum sive peccatorem propter culpam: Ps. 138: perfecto odio oderam illos. Item est odium iniquum, quando quis odit naturam vel justitiam; ideo dicit, et odio iniquo oderunt me, idest injusto et sine causa: Joan. 15: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis.

[87006] Super Psalmo 24 n. 14 Custodi. Hic petit auxilium contra inimicos, quia multi sunt et iniqui: ideo petit duplex auxilium. Primo ut custodiat eum in persecutionibus ne praevaleant temporaliter vel spiritualiter, vel ut custodiat eum ut non corruat in peccatum. Secundo, ut liberet eum a malis; unde dicit, et erue me, scilicet a malis totaliter, ut abundantia in patria perfruatur. Prima ratio ponitur cum dicit, non erubescam; quia si non liberes et custodias, veniam in confusionem. Et hoc non debet esse, quia speravi in te: Dan. 30: non est confusio confidentibus in te. Alia ratio, quia innituntur mihi amici tui. Aliquando Deus aliquem liberat non propter propria merita, sed ne amici Dei pereant cum eo cui innituntur: cum dicit, innocentes et recti adhaeserunt mihi. Innocentes dicuntur qui declinant a malo, recti qui operantur bonum: Eccl. 13: omne animal diligit sibi simile. Et quare? Quia sustinui te, idest quia speravi in te: Ps. 26: confortetur cor tuum, et sustine dominum. Hieronymus habet, simplicitas et veritas.

[87007] Super Psalmo 24 n. 15 Libera. Hic ponit Psalmista petitionem pro toto populo; unde dicit, libera, Deus, Israel, idest populum illum, vel eos quos praedestinasti ad hoc ut videant Deum, ex omnibus tribulationibus suis. Et hoc erit perfecte in patria, quando complebitur illud Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et jam non erit ultra neque luctus neque clamor et cetera.


Super Psalmo 25

[87008] Super Psalmo 25 n. 1 Supra Psalmista proposuit orationem contra tribulationes; hic autem, ut sua oratio sit acceptior, proponit suam justitiam. Titulus planus est, quia non est novus. Circa hoc ergo Psalmista duo facit. Primo praemittit in generali totam intentionem. Secundo exponit eam in speciali, ibi, non sedi cum Concilio. Circa primum tria facit. Primo petit judicium. Secundo allegat justitiam, ibi, quoniam ego. Tertio excusat praesumptionem, quoniam misericordia. David autem ex persona sua vel justi, videns se commixtum peccatoribus loco, etsi non merito, petit ab eis discerni; unde dicit, domine judica, idest discerne me ab eis. Sed contra. Non intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, Ps. 142. Respondeo. Dicendum quod duplex est judicium, scilicet severitatis et districtionis: et hoc judicium non petit, quia nullus posset ferre; aliud est judicium misericordiae et discussionis: et hoc petit: Hier. 10: corripe me domine, verumtamen in judicio et non in furore, idest severitatis. Et proponit innocentiam; et ideo dicit, quoniam ingressus sum in innocentia mea, idest progressus sum in innocentia mea, vel ingressus sum, quia vita nostra est quidam progressus. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris et cetera. Et hoc in innocentia mea, quam propono servare: Job 22: salvabitur innocens, et salvabitur in munditia manuum suarum. Non infirmabor: Hieronymus habet, non deficiam, scilicet in hac innocentia servanda: Job 27: donec deficiam non recedam ab ea: et hoc faciam non in viribus meis, sed confidentia divini auxilii, quia, in domino sperans non infirmabor: 1 Mach. 2: omnes qui sperant in eum, non infirmantur. Sed contra: hoc videtur esse praesumptionis: Job 9: si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Respondeo. Dicendum, quod allegatio innocentiae potest quandoque procedere ex superbia, quando scilicet aliquis attribuit eam sibi, et hoc est malum: quandoque ex divina misericordia, et hoc est bonum; et ideo subdit, quoniam misericordia tua. Sed unde scis quod tu sis innocens? Proba domine, tu hoc. Et ponit tria: scilicet probationem, tribulationem et tentationem. Secundum sequitur ex primo, tertium ex secundo. Dicit ergo, domine proba me, non ut scias aliquid ex hoc de me, sed ut aliis ostendas. Probatur autem aliquis optime per tentationem quae est sumptio experimenti: tentatio est acceptio experimenti de eo quod quis nescit; probatio vero est ejus quod scit, virtutis manifestatione. Et ideo dicit, tenta me, scilicet ad hoc ut probatus appaream mihi et aliis: non enim tentat Deus ad malum: Jac. 1: Deus enim intentator malorum est; sed dicitur tentare, quando aliqua ex difficultate immensa ostenduntur. Haec autem tentatio fit per ignem, ut dicitur Sap. 3: tanquam aurum in fornace probavit illos. Et ideo dicit, ure renes meos et cor meum, idest immitte tribulationes; per quas pateat, quid sit in corde et renibus meis. Cordi attribuitur cogitatio, renibus delectatio. Et hoc apparet per tribulationes; quia qui delectantur in terrenis, multum commoventur quando perdunt ea, sed non illi qui non delectantur. Vel potest referri ad ignem sancti spiritus: Luc. 12: ignem veni mittere in terram: quasi dicat: ne deficiam in tribulationibus, adhibe auxilium, mitte ignem qui exurat quidquid carnalitatis est in delectationibus meis et vanitatibus in cogitatione.

[87009] Super Psalmo 25 n. 2 Quoniam. Hic excusat se dupliciter de hoc quod petit se tentari. Primo ex sua cogitatione, quia cogitat Dei misericordiam, cum dicit, quoniam misericordia tua ante oculos meos est; quasi dicat: ideo peto tentari, quia confido in misericordia tua, quae semper facit cum tentatione proventum: Isa. 63: miserationum domini recordabor, laudem domini super omnibus quae reddit mihi dominus. Item ex amore justitiae. Et complacui in veritate tua, idest si punis me propter peccata, placet mihi: si tentor, scio quod remunerabis.

[87010] Super Psalmo 25 n. 3 Non. Hic explicat in speciali intentionem suam. Et primo ponit suam innocentiam. Secundo ponit petitionem, ibi, ne perdas cum impiis Deus. Ostendit ergo innocentiam suam. Et primo per recessum a malis. Secundo per accessum ad bonum, ibi, lavabo. Est autem triplex genus malorum, secundum tria peccata. Aut enim est peccatum contra Deum, aut contra proximum, aut contra se. Contra se autem sunt vanitatis peccata, quibus homo vane delectatur in terrenis; et de his dicit, non sedi cum Concilio vanitatis; quasi dicat: non dico quin in aliquo non fuerim cum eis, quia non potest fieri quin homo vane aliquando non delectetur in terrenis; sed dicit, non sedi: Tob. 3: nunquam cum ludentibus miscui me; neque his qui in levitate ambulant participem me praebui. Peccata quae sunt contra proximum, sunt peccata quae opere generantur; unde dicit, et cum iniqua gerentibus non introibo, idest non solum non sedi etc. sed nec introivi, idest nullo modo cum eis me miscui: Prov. 1: fili, si te lactaverint peccatores, ne ambules cum eis. Item cogitantur praedicta peccata corde; unde dicit, odivi Ecclesiam malignantium, idest congregationem malignantium: Ps. 118: iniquos odio habui, idest culpam et iniquitatem. Tertio ponit peccatum contra Deum, et hoc est impietas; et ideo dicit, et cum impiis, idest haereticis et schismaticis, non sedebo, idest eorum doctrinis non communicabo: Hebr. 13: doctrinis variis et peregrinis nolite adduci.

[87011] Super Psalmo 25 n. 4 Lavabo. Supra Psalmista ostendit innocentiam suam per hoc quod separabat se a malis; hic autem ostendit eam, per hoc quod applicat se bonis. Et quia bona, quorum applicatio nos facit justos, sunt divina bona, ideo dicit suam applicationem ad ea. Circa hoc duo facit. Primo ponit studium suum. Secundo effectum, ibi, domine dilexi decorem domus tuae. Circa primum tria facit. Primo proponit suam dispositionem ad divinum cultum. Secundo ponit ipsum cultum divinum, ibi, circumdabo. Tertio fructum, ibi, ut audiam vocem laudis. Dispositio fit per puritatem et innocentiam: Ps. 14: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo et cetera. Ps. 23: innocens manibus et mundo corde. Et ideo ut purus accedat, agit de puritate. Dicit ergo, lavabo inter innocentes manus meas, idest opera mea quae principaliter lavantur a Deo, per gratiam quam infundit: Ps. 50: amplius lava me, domine, ab iniquitate et cetera. Item lavantur a nobis per poenitentiam: Isa. 1: lavamini, mundi estote et cetera. Lavabo, ergo idest poenitentiam adhibebo ut laventur. Et hoc, inter innocentes, quia ex convictu mores formantur: Ps. 17: cum innocente innocens eris et cetera. Et sic lotus accedam ad cultum divinum. Et circumdabo altare tuum, domine. Hic ponit de altare materiali, et dicitur, circumdabo altare tuum, domine, quia vel orat, vel stat juxta; Eccl. 50, de Simeone sacerdote magno, ipse stans juxta aram. Et ideo sacerdos quando accedit ad sacramentum dicit lavabo et cetera. Vel potest intelligi de altari spirituali. Altare est in templo: et sicut est triplex templum, ita est triplex altare. Primum est vir justus: 1 Cor. 6: nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti? Hujus templi altare est cor: Lev. 6: ignis, scilicet caritatis, in altare, idest in corde, semper ardebit. Hoc altare debemus circumdare, vel juxta stare, idest ornare, semper redeundo ad Christum: Prov. 4: omni custodia serva cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Aliud templum est Ecclesia: et hujus templi altare est Christus: Heb. ult.: habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Vel fides. Et hoc debemus circumdare, ut toto corde simus circa ipsum. Tertium templum est ipse Deus: Apoc. 21: templum vidi in ea, dominus Deus omnipotens templum illius est etc.: et hujus altare est misericordia Dei. Et hoc circumdare debemus desiderio mentis: Ps. 144: suavis dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Consequenter ostendit fructum: et est duplex fructus: scilicet audire et enarrare; unde dicit: ut audiam vocem laudis. Et hoc ad litteram circa altare materiale, quia hoc sacrificium est maxime Deo acceptum: Ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me. Item laudem quam spiritus sanctus loquitur in nobis: Ps. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Item, in caelo: Isa. 35: gaudium et laetitiam et cetera. Vel audiam vocem laudis, idest Christi me laudantis: et hoc erit in judicio quando dicet, esurivi et cetera. Matth. 25. Sed Apoc. ult. dicitur: qui audit, dicat, veni. Unde ad hoc audimus ut aliis dicamus: Isa. 21: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Et ideo subdit, ut enarrem universa mirabilia tua: Eccl. 42: nonne Deus fecit enarrare sanctos et cetera. Et dicit, omnia mirabilia, quantum ad affectum sive conatum, non quantum ad effectum, quia ipse est major omni laude.

[87012] Super Psalmo 25 n. 5 Domine. Hic ostendit affectum quem habet ad cultum divinum: qui ut sit conveniens, debet esse affectus amoris. Propter quod dicit, domine, dilexi decorem domus tuae. Dionysius: bonum et pulchrum est omnibus diligibile. Unde omnis homo amat pulchrum: carnales amant pulchrum carnale, spirituales amant pulchrum spirituale, et haec est pulchritudo domus Dei: Num. 24: quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel, ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae finxit dominus. Haec autem pulchritudo est bonorum operum, vel divinorum munerum, vel ipsorum sanctorum; quia omnia haec sunt quasi quidam decor domus Dei. Haec ergo omnia ego dilexi, ut me facerent aptum ad decorem domus Dei. Sic ergo ostenditur affectus quia dilectio, et pulchritudo, et decor. Sed sciendum est, quod hic decor est ex habitatione Dei; sicut domus non est pulchra nisi inhabitetur: unde me dilexi ut in me habites, vel patriam dilexi ut ibi habitem, vel in eam tendam. Et ideo dicit, et locum habitationis gloriae tuae: et haec omnia, idest bona opera, dona Dei, et ipsi sancti, sunt decor domus Dei, inquantum relucet in eis gratia divina quae pulchrificat sicut lux, sicut dicit Ambrosius, quod sine luce omnia sunt turpia: Ezech. 43: ingressa est gloria domini portam.

[87013] Super Psalmo 25 n. 6 Ne perdas. Hic explicat petitionem judicii quod petit: et exponit quale judicium petiit: et petit duo. Primo petit separari a malis, quae possunt evenire in futuro. Secundo a malis quae in praesenti patitur, ibi, redime. Primo ergo ponit petitionem. Ubi sciendum est, quod duobus generibus hominum servatur poena a Deo: scilicet illis qui sunt impii sive peccatores contra Deum: Ezech. 18: impietas impii erit super eum. Et ideo dicit, ne perdas etc.: quasi dicat: si hic affligor et patior terrena mala cum impiis, tamen ne perdas animam meam cum eis. Item servatur poena impiis contra proximum: ideo dicit, et cum viris sanguinum vitam meam: Ps. 54: viri sanguinum et dolosi. Hic computantur omnes qui contra proximum offendunt, quocumque modo. Est autem triplex sanguis. Unus qui causatur ex cibo et potu: unde cibus et potus dicitur sanguis pauperum: Eccl. 34: panis gentium vita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Secundus est sanguis hominis; et hoc effundit homicida. Tertius est sanguis seminis ad speciem conservandam, et hunc effundit fornicator, quia causa prolis non agit. In quorum manibus iniquitates sunt; quasi dicat: ideo hoc peto, scilicet ut separer ab his tunc, quia nunc separatus sum in conversatione et vita, quia in eorum manibus iniquitates sunt, scilicet sunt valde proni ad malum: Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem: Isa. 59: opera iniquitatis in manibus eorum. Item est inclinatio affectus eorum ad mundana; unde dicit, dextera eorum repleta est muneribus: Job 15: ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. Vel dextera eorum repleta est muneribus; quasi dicat, licet ipsi sint iniqui, tamen das eis temporalia, et in his consistit merces eorum: Matth. 6: receperunt mercedem suam. Consequenter describit se, dicens, ego autem in innocentia mea ingressus sum; quasi dicat, hoc peto ut sicut illis praeparas mala, ita praepares mihi bona, sicut dicit Psalm. 83: non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Consequenter petit ut liberetur a malis praesentibus. Mala quae sunt homini, duplicia possunt esse; quia vel sunt mala exteriora, et ab his petit redimi: unde dicit, redime me, ut servum malorum me prementium. Vel de redemptione humani generis. Vel sunt mala interiora, et ab his petit liberari; unde dicit, miserere mei, quia miseria proprie respicit malum interius: Prov. 14: miseros facit populos peccatum.

[87014] Super Psalmo 25 n. 7 Pes enim. Hic ponitur ratio quare hoc petit; et est duplex. Una est de praeterito, quae est rectitudo vitae; unde dicit, pes meus, idest affectus meus, vel processus meus, stetit in directo. Item de futuro propono tibi semper servire; unde dicit: in Ecclesiis benedicam te domine, idest coram multis: Psalm. 39: annunciavi justitiam tua in Ecclesia magna. Et dicit pluraliter, propter multitudinem particularium Ecclesiarum, ut dicitur Apoc. 3.


Super Psalmo 26

[87015] Super Psalmo 26 n. 1 Praemissa oratione, hic Psalmista consequenter dicit fiduciam de oratione conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam conceptam. Secundo iterato orat ut non deficiat in sua fiducia, ibi, ad te domine. Titulus, in finem Psalmus priusquam liniretur. Notandum est quod sicut Glossa latius dicit, David tribus vicibus fuit unctus in regem. Primo a Samuele, 1 Reg. 16. Et tunc non fuit rex, sed habuit signum regni. Tulit Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum et cetera. Et tunc directus est spiritus domini in David, quia ex tunc fuit propheta, secundum Hieronymum et Josephum. Secundo in Hebron, 2 Reg. 2: venerunt viri Juda, et unxerunt David in regem super domum Juda. Tertio occiso Isboseth filio Saulis regnavit super totum Israel, 2 Reg. 8: hae duae inunctiones computabantur pro una, quia utraque fuit pro actuali dignitate regni adipiscenda. In prima passus est persecutionem a Saule, sed post secundam et tertiam regnavit in pace. Sed contra de Absalone. Respondeo dicendum, quod non est passus persecutionem ab extraneis, sed ab Absalone et Siba: et ideo fecit hunc Psalmum ante secundam unctionem. Melius tamen videtur ut referantur ad Christum duae unctiones in novo testamento; scilicet regis et sacerdotis. Et Christus fuit unctus oleo spiritus sancti: Psalm. 44: unxit te Deus etc. in regem et sacerdotem. Et haec unctio derivatur usque ad nos: Psalm. 132. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron: Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Primo ergo ungimur sacerdotali unctione in figura futuri regni: erimus enim reges et liberi. Et quia adhuc patimur hostes, postea ungemur dupliciter actuali gloria: scilicet stola gloriae animae et corporis. Christus autem primo fuit unctus unctione gratiae, postea gloriae. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In prima ponit fiduciam de Deo conceptam. In secunda ostendit desiderium ex fiducia conceptum, ibi, unam petii. Tertio ponit desiderii impletionem, ibi, exaudi domine. Circa primum tria facit. Primo commemorat beneficia sibi a Deo praestita, propter quae non timet, sed securus est. Secundo commemorat impedimenta parata hostibus a Deo, ibi, dum appropiant. Tertio ostendit fiduciam quam habet a Deo, ibi, si consistant. Notandum autem, quod ad timendum concitatur quis aliquando ex interiori causa, quandoque ex exteriori causa. Primo ergo ponit auxilium contra primam causam. Secundo contra secundam, ibi, dominus protector. Est autem duplex causa intrinseca timoris, ignorantia et debilitas: unde in tenebris magis timendum est. Secunda causa timoris est debilitas; et contra has est remedium a Deo. Contra primum est illuminatio; unde dicit, dominus illuminatio mea: Mich. 8: cum sedero in tenebris, dominus lux mea est. Contra secundum est salus; unde sequitur, et salus mea: Psalm. 61: in Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Et ideo ostendit fiduciam: quem timebo, sic illuminatus? Isa. 51: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum sic arescet? Rom. 8: Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Et si Deus pro nobis, quis contra nos? Causa extrinseca est homo, qui adversatur; sed adhuc non est timendum, quia dominus opponit se sicut scutum; unde dicit, dominus protector vitae meae: Gen. 15: ego protector tuus et merces tua magna nimis. Et ideo dicit: a quo trepidabo. A quo, si sumatur masculine, tunc est sensus, a quo, scilicet a quo homine. Si neutraliter, a qua re. Et sic nihil est timendum, nec homo, nec res aliqua. Dum appropiant super me nocentes. Et quia posset dici quod Deus est illuminator etiam hostium, ideo hoc removens dicit quod Deus obsistit eis. Et primo dicit eorum conatum. Secundo ponit impedimentum eis superveniens, ibi, ipsi infirmati sunt et cetera. Circa primum tria facit. Primo praemittit praesumptuosum insultum. Secundo perversum actum. Tertio malignum effectum. Quantum ad primum dicit, dum appropiant super me nocentes, idest habentes animum nocendi, super me, idest mihi se praeferentes: Thre. 1: facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus, parvuli ejus ducti sunt in captivitatem usque ante faciem et cetera. Quantum ad secundum, ut scilicet graviter affligant, ut edant carnes meas, idest carnalem vitam: Prov. 1: deglutiamus eum, sicut Infernus, viventem et integrum: Mich. 3: carnem populi comederunt, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Vel ut ly ut teneatur consecutive: ut sit sensus: edant carnes, idest carnalitates meas: quia quando mali persequuntur bonos, aliud intendunt ipsi mali, sive ipsi persecutores, scilicet offensionem corporalem; et secundum hoc est prima expositio: aliud intendit Deus hoc permittens, scilicet purgationem ab omni carnalitate; et sic secunda expositio. Et hoc modo dicit apostolus Gal. 5: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Quantum ad tertium dicit, qui tribulant me inimici mei: Psalm. 12: qui tribulant me exultabunt si motus fuero. Ipsi infirmati sunt, quia non valuerunt implere propositum, et ceciderunt, quia superati sunt, et absorpti: Hierem. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis; idcirco qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt.

[87016] Super Psalmo 26 n. 2 Si consistant. Homo debet habere securitatem in duobus. Primo in praeparatione malorum. Secundo in eorum passione, ibi, exurgam. Dicit ergo: dominus sic est illuminatio mea, quia inimici cadunt coram me. Glossa. Si consistant adversum me castra, castra sunt ubi steterunt milites; non timebit cor meum. Quamdiu homo est in castris, non pugnat, sed disponit, et consiliat ad pugnandum. Per castra intelliguntur consilia et conjurationes malorum contra aliquem. 4 Reg. 19: Angelus domini percussit castra Assyriorum: Exod. 14: factum est in vigilia matutina, et ecce ascendit dominus super castra, et percussit. Non timebit cor meum, quia dominus mecum est: Job 17: pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sed, si exurgat adversum me praelium, idest si jam invadant me, et praelientur contra me, quamvis sint multi: in hoc ego sperabo: quia ut dicitur 1 Mach. 3: non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. Est enim consuetudo amicorum juvare amicos, cum impugnantur ab hostibus: Psal. 93: consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

[87017] Super Psalmo 26 n. 3 Unam petii. Supra Psalmista posuit fiduciam ex oratione conceptam; hic autem ponit desiderium, quod ex hac fiducia oritur: et circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium. Secundo causam desiderii assignat, ibi, quoniam abscondit me. Circa primum tria facit. Primo describit qualitatem desiderii. Secundo ipsam rem desideratam, ibi, ut inhabitem. Tertio intentionem finis, ibi, ut viderem voluntatem. Desiderii ergo qualitas in duobus consistit: scilicet in unitate et solicitudine: et utrumque pertinet ad perfectionem desiderii. Perfectio enim desiderii dependet ex perfectione causae suae, scilicet amoris, qui quando est perfectus, primo congregat in unum omnes vires, et movet eas in amatum. Est enim, secundum Augustinum, pondus amantis. Res autem ponderosa sine vacillatione tendit ad unum, sed non sic si res non bene est ponderosa; sed divinus amor facit totum hominem in Deum tendere sine vacillatione: Psal. 72, quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Gregorius: vis amoris studium multiplicat inquisitionis. Hoc fecit Anna prophetissa, quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte. Et ideo dicitur Luc. 10: porro unum est necessarium; unde dicit, unam petii, idest unam rem, vel unam petitionem. 3 Reg. 2: unam petitionem parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Secundo solicitat, cum sit sicut stimulus et ignis, amor: Cant. 8: lampades ejus lampades ignis: 2 Cor. 9: charitas Dei urget nos. Unde dicit, hanc requiram: Isa. 21: si quaeritis, quaerite: Matth. 7: quaerite et invenietis. Consequenter ponitur res petita; unde dicit, ut inhabitem in domo domini. Domus domini spiritualis est duplex: et tertia est materialis, scilicet Ecclesia, in qua morari salutiferum est: Gen. 28: non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli: nam in ea excitatur animus hominis ad devotionem. Domus spiritualis Dei est Ecclesia militans: 1 Tim. 3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Alia est Ecclesia triumphans: 2 Cor. 5: si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. De utraque ergo potest hoc intelligi, quia haec domus via est ad illam et porta ejus. Ps. 117: haec porta domini, justi intrabunt per eam. Et ideo desiderandum est habitare in hac domo, scilicet Ecclesia. Et hoc omnibus diebus vitae meae, idest usque in finem: Ps. 131: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. Habitat autem quis in domo Dei per fidem et charitatem et conformitatem bonorum operum: Ps. 67: qui habitare facit unius moris in domo. Et laudabile est quod semper in ea habitet, et non separetur ab ea. Separatur autem homo ab Ecclesia per peccatum, per excommunicationem, et per schisma, vel haeresim. Qui ergo usque in finem habitat in ea, idest in ista Ecclesia, habitabit in illa in perpetuum: Psal. 83: beati qui habitant in domo tua, domine. Hic consequenter ponitur intentio, scilicet, ut videam et cetera. Et ponit duo: quia ut videam voluptatem domini, et visitem templum ejus. Alia littera habet, ut continuo habitem. Hieronymus habet, et videam pulchritudinem domini. Ut est merces, secundum Augustinum: Jo. 17: haec est vita aeterna ut cognoscant et cetera. Tria sunt in illa visione desideranda, quae naturaliter homo desiderat videre. Primo pulchra. Summa pulchritudo est in ipso Deo, quia pulchritudo in formositate consistit: Deus autem est ipsa forma informans omnia: ideo dicit, secundum unam literam, ut videam delectationes domini: Sap. 13: si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit. Secundo delectabilia, et fugere tristitiam: et ideo secunda litera habet, ut contemplem delectationes domini, idest bonitatem Dei, in qua est summa delectatio: Ps. 15: delectationes in dextera tua usque in finem. Tertio dispositio rerum. Unde multum est delectabile scire scientiam omnium rerum, quae in mundo sunt; et ideo videre dispositionem divinae providentiae est maxime delectabile. Et ideo dicit, ut videam voluntatem domini, idest rationem a Deo volitam et dispositam: Rom. 12: probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Haec autem habemus in vita ista imperfecte et per fidem: in futura autem domo habebimus perfecte, ubi sunt sancti contemplantes Deum facie ad faciem: 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini contemplantes et cetera. Sancti ergo qui sunt in patria, dirigunt contemplationem in ipsum Deum, et etiam in ea quae sunt ad ipsum Deum ordinata: et ideo dicit, ut visitem templum ejus, idest frequenter videam templum, idest humanitatem Christi: Joan. 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Vel, visitem, sive videam ipsam ordinationem Ecclesiae: 1 Cor. 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Item dispositionem totius mundi: ideo in Psalmo Hebraico habetur, et diluculo, idest diluculo ut maneam: Ps. 5: mane astabo tibi.

[87018] Super Psalmo 26 n. 4 Quoniam. Hic assignatur ratio desiderii habitandi in domo Dei; quasi dicat, quare tantum petis habitare in domo Dei? Ratio est ex beneficiis perceptis: et circa hoc duo facit. Quia primo ponit ipsa beneficia. Secundo addit recompensationem, ibi, circuivi. Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium protectionis a malo. Secundo beneficium promotionis in bonum, ibi, in petra exaltasti me. Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium. Secundo ejus necessitatem ostendit, ibi, in die malorum. Dicit ergo: quare petis habitare in domo domini? Ideo scilicet, quia abscondit me in tabernaculo suo. Et secundum litteram, 1 Reg. 24, quando David fugit ad tutiora loca Engaddi et abscondit se ibi. Unde loquitur ex persona fugientis et latentis in aliquo loco. Ad litteram. Tabernaculum erat locus in quo orantes divino auxilio protegebantur, et maxime in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, et sic vocabant tabernaculum ipsam Dei defensionem: sicut in Psalm. 90 dicitur: scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis et cetera. Deut. 32: expandit alas suas, et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. Sed mystice tabernaculum potest dici humanitas assumpta, sive caro Christi in qua abscondit nos per fidem et spem: Colos. 2: abscondita est vita vestra in Deo. Vel aliter, tabernaculum dicitur tota dispositio Ecclesiae: et in utroque istorum absconditur homo justus, quia in isto tabernaculo quaedam latent sub manifestis: latentia sunt invisibilia et spiritualia ubi morantur boni. Mali autem morantur in exterioribus: Isa. 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu. Sed quid contulit haec absconsio? Immo necesse erat mihi, in die malorum, vel omnium illorum malorum quae tunc imminebant. Et simile est, quia quando hostes, vel tribulatio imminet, illi soli salvabuntur, qui in civitate reperiuntur: ita in tribulatione illi pereunt, qui circa haec exteriora habent affectum; quia facta tribulatione circa ista tales commoventur. Abscondit ergo ipse Deus, vel Christus, vel mens justi: Matth. 6: pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.

[87019] Super Psalmo 26 n. 5 In petra. Hic proponit aliud beneficium promotionis in bonum: et est duplex. Unum exaltationis quantum ad se. Secundum quantum ad hostes, ibi, nunc exaltavit caput meum. Dicit ergo, in petra exaltasti me. Secundum literam alludit ad ea quae circa eum sunt gesta; quia quando persecutionem patiebatur, ibat per petras invias, 1 Reg. 24: sed quando evasit, tunc exaltavit cor meum super inimicos meos. Sed mystice exponitur, in petra exaltavit me, idest in Christo; 1 Cor. 10: petra autem erat Christus. Vel, in petra, idest in Deo: 2 Reg. 22: dominus petra mea: Psalm. 60: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Et nunc jam exaltavit: quasi dicat, istud feci in spe, sed nunc in re. Exaltasti caput meum, idest mentem meam, super inimicos meos, idest super omnes appetitus meos: Gen. 4: subtus te erit appetitus tuus.

[87020] Super Psalmo 26 n. 6 Circuivi. Hic ponitur recompensatio beneficii; et ponit duo. Primo sacrificium, et immolavit. Secundo canticum. Secundum Hieronymum conjungitur cum praecedentibus, super inimicos meos, et in circuitu nostro sunt. Circuivi, idest circa steti devotas preces offerendo pro eis: Psalm. 108: prout me diligerent (idest deberent) detrahebant mihi et cetera. Eccl. 50: et ipse stans circa aram et cetera. Item strenui militis est circuire et protegere castra, sicut dicitur de Juda 1 Mach. 3: protegebat castra gladio suo, unde circuivi, idest protexi. Vel circuitus iste refertur ad contemplationem. Circulus duo propria habet inter alias figuras. Unum, quia est capacior aliis. Aliud est quod est totus uniformis sine angulo, et convenit contemplationi. Primo quantum ad capacitatem, quia tunc dicitur circuire contemplando, quando omnia quae consideranda sunt, contemplatur; unde dicit, circuivi, idest consideravi omnia dona tua, et Ecclesiae beneficia. Beatus Dionysius posuit triplicem motum; scilicet circularem, rectum et obliquum. Recto motu semper movetur aliquid difformiter, quia semper habet diversam distantiam: et ideo in contemplando motus est rectus, quando de uno ad aliud quis movetur considerando processum rerum. Circulari motu movetur aliquis contemplando, quando conceptio animae est uniformis: et tunc dicitur circularis, quando scilicet revocat animam a rebus. Et primo congregatur in se, postea unitur spiritualibus, et postea ascendit in contemplationem unius Dei. Obliquus motus est compositus ex utroque: quando quis, procedit ex consideratione creaturarum, sed hanc ordinat in considerationem Dei. Et ideo dicit, circuivi, quantum ad uniformitatem: Ezech. 1: hic erat aspectus splendoris per gyrum. Et immolavi. Est autem duplex sacrificium: scilicet interius quo homo animum suum dat Deo. Ps. 50: sacrificium Deo (scilicet acceptum Deo) est spiritus contribulatus. Et omne exterius sacrificium ordinatur ad repraesentandum illud; unde Augustinus dicit, quando offers hoc exterius, est ut repraesentes animum tuum Deo. Sed quia omnis repraesentatio fit per aliqua signa, inter quae primatum tenent verba, ideo inter sacrificia videtur praeeminentiam habere sacrificium laudis: Ps. 49: sacrificium laudis honorificabit me; unde dicit, immolavi in tabernaculo ejus hostiam, non pecorum, sed potius, hostiam vociferationis, idest divinae laudis. Et hac vociferatione, cantabo, tibi, scilicet canticum et laetitiam mentis et rectitudinem operis: Psalm. 107: paratum cor meum. Cantabo; quasi dicat, paratum cor habeo ad serviendum tibi, cum laetitia mentis: Psalm. 99: servite domino in laetitia.

[87021] Super Psalmo 26 n. 7 Exaudi. Supra Psalmista posuit suum desiderium; hic prorumpit ad petendum rem desideratam: et circa hoc tria facit. Primo petit exaudiri. Secundo proponit petitionem, ibi, tibi dixit cor meum. Tertio ostendit fiduciam quam habet de exauditione, ibi, credo videre bona domini. Ad hoc ergo quod exaudiatur, inducit duas rationes. Unam ex devotione propria. Aliam ex sua miseria. Devotio est causa quod audiatur a Deo aliquis. Devotio est clamor cordis qui excitat Deum ad audiendum. Et ideo dicit, exaudi: quia clamavi non exterius, sed interius: Jac. 5: clamor eorum ad aures domini Sabaoth introivit. Item miseria nostra provocat ad exaudiendum: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eum; unde dicit, miserere mei, et exaudi me; quasi dicat, me miserum et meam miseriam cognosco, unde tuum est misereri: Judith 9: exaudi me miseram deprecantem.

[87022] Super Psalmo 26 n. 8 Tibi. Hic ponit petitiones. Et primo petit divinae faciei prospectum. Secundo divinum auxilium, ibi, adjutor meus es tu. Tertio viae suae directivum, ibi, legem pone mihi domine. Circa primum ostendit, quod de re petita habet magnum desiderium et intimum et anxium et assiduum. Intimum, quia tibi dixit cor meum. Aliquando homo aliquid petit ore, sed cor ejus ad alia versatur: Matth. 7: non omnis qui dicit mihi domine et cetera. Isa. 29: populus hic labiis me honorat et cetera. Sed quando petitio est ex intimo desiderio cordis, tunc est Deo accepta, sed tunc non os tantum, immo cor petit: 2 regum 7: invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac: Psalm. 118: clamavi in toto corde. Anxium et aequum dicit habere cum dicit: exquisivit te et cetera. Contingit aliquando quod desiderium est intimum et quietum et non multum quaerit; sed quando est anxium, tunc vere quaerit: unde dicit, exquisivit te, idest frequenter et diligenter quaesivit. Et hoc etiam ostendit aequum desiderium: quia imago non perficitur nisi pertingat ad exemplar ad quod est facta; unde dicit, exquisivit te facies mea. Facies hominis interior est, in qua visus est interior, idest anima sive mens rationalis, et haec, scilicet facies mea quae est facta ad imaginem tuam, exquisivit te. Unde non potest reformari et perfici nisi jungatur tibi, domine. Unde sicut quaelibet res quaerit suam perfectionem, ita mens nostra quaerit Deum. Et ostendit quod sit assiduum, quia requiram, idest iterum et iterum quaeram: Isa. 21: si quaeritis, quaerite: Matth. 7: quaerite et invenietis. Hoc est proprium diligentis, quaerere saepe rem dilectam. Et quid quaerit, ostendit cum dicit, faciem tuam domine requiram. Hoc petebat Moyses Exo. 33: ostende mihi faciem tuam. Et dominus non statim ostendit, sed dixit, ostendam tibi omne bonum: Luc. 10: beati oculi qui vident quae vos videtis. Et ideo David non erat extra spem, sed adhuc quaerebat; unde alibi dicit, ostende nobis faciem tuam et cetera. Job 33: deprecabitur Deum suum, et placabilis erit, et, videbit faciem ejus in jubilo.

[87023] Super Psalmo 26 n. 9 Ne avertas. Hic proponit triplicem petitionem. Et primo petit non fraudari a re desiderata. Secundo petit amoveri causam per quam posset fraudari. Tertio petit dirigi in via, ibi, legem pone. Dicit ergo, faciem tuam, domine, requiram. Et rogo, ne avertas faciem tuam a me; quasi dicat, sicut avertit homo ab homine, quando non vult eum audire. Sed aliter est in Deo quam in homine. Homo enim avertens faciem mutatur. Ipse Deus autem immobilis est; sed dicitur avertere faciem, inquantum nos avertimur et immutamur. Et per hoc quod in corde nostro fit aliquod velamen quo inepti reddimur ad videndum faciem suam. Et ideo littera Hieronymi habet, ne abscondas: Isa. 8: expectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob. Causa vero aversionis est ira Dei in poenam peccati. Et haec aversio est maxima poenarum; et hoc est quod dicit, et ne declines in ira a servo tuo, idest ne irascaris mihi in hoc quod declines faciem tuam a me. Et dicit, in ira: quia aliquando declinat in misericordia, cum scilicet non respicit peccata: Ps. 50: averte faciem tuam a peccatis meis. Aliquando declinat in providentia, quando scilicet permittit aliquem cadere ut fortius resurgat, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Rom. 8.

[87024] Super Psalmo 26 n. 10 Adjutor. Hic petit divinum auxilium in agendis antequam veniat ad faciem, ne scilicet impediatur a visione faciei. Et primo ponit petitionem. Secundo dictorum rationem, ibi, quoniam pater meus. Petit ergo divinum auxilium dicens, peto videre faciem tuam, sed ad hoc pervenire non possum per me: ergo, tu esto adjutor meus, ut ad hoc perveniam: Ps. 120: auxilium meum a domino. Sed quantum ad superficiem non videtur ista littera recta esse, quia melius videtur dicendum esse, adjutor meus es tu, et sic habetur in Hebraico, scilicet auxilium meum fuisti. Et secundum hoc commemorat beneficium; quasi dicat, adjutor fuisti. Non ergo de cetero, derelinquas me. Et petit duo removeri, scilicet ipsam desertionem et contemptum interiorem: nam si homo sibi derelinquitur, perit. Oseae 13: perditio tua, Israel, ex te. Deserit autem aliquis aliquem, quia despicit eum. Et Deus despicit nos, quia sumus fragiles per naturam, et corrupti per culpam; et ideo dicit, neque despicias me Deus. Et quare hoc? Quia tu me creasti, et es, salutaris meus, idest tu me salvasti. Nullus autem despicit opera sua: Ps. 137: opera manuum tuarum ne despicias. Consequenter ponitur ratio dictorum; unde sequitur, quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me; quasi dicat: quia inveni te adjutorem in omnibus aliis deficientibus, ne despicias me. Et sic primo ponit defectum humani auxilii. Secundo ponit auxilium divinum. Haec littera legitur dupliciter. Uno modo de David ad litteram, sicut habetur in historia 1 Reg. 16: quando fuit David unctus, Isai praesentavit majores filios; dominus autem elegit David, quia Samuel petiit eum. Vel potest legi in persona viri justi, quia ad litteram speranti in domino, deficit omne humanum auxilium: Job 19: dereliquerunt me propinqui mei; et qui me noverant, obliti sunt mei. Eccl. 51: circumspiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Sed dominus hunc assumpsit et assumit curae suae, et hoc melius est: Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti et cetera. Mystice autem, pater meus, idest Adam, et mater mea, idest Eva, dereliquerunt me, idest desertioni me exposuerunt per peccatum. Vel, pater meus, idest Diabolus, quia pater meus fuit in statu peccati: dereliquit me, quia non habet potestatem in me, mater mea, Babylon, dereliquerunt me, idest contempserunt me. Et hoc quia, dominus assumpsit me.

[87025] Super Psalmo 26 n. 11 Legem. Supra Psalmista posuit duas petitiones: prima fuit de divinae faciei prospectu; secunda de divinae protectionis auxilio; hic autem ponit aliam petitionem de directione viae suae: et circa hoc duo facit. Primo ponit petitionem. Secundo ostendit necessitatem, ibi, propter inimicos. Circa primum duo facit. Primo ponit legis petitionem. Secundo petit directionem in his quae sunt legis, ibi, et dirige. Dixerat supra, unam etc.; et quid hoc sit explicavit, scilicet videre faciem tuam. Et quia ad hanc visionem, cum sit ardua, pervenitur quadam ardua via, per quam nullus vadit sine auxilio Dei, petit illud tribui: Ps. 83: beatus vir cujus est auxilium abs te, quia ibunt de virtute in virtutem. Quia vero qui per viam ignotam vadit, indiget ductore, petit eum, dicens, legem pone mihi domine, in via tua; quasi dicat: imminet mihi ascendere per viam, in qua peto ut ponas mihi legem. Lex est regula agendorum. In hac via proceditur per actus virtutum; et ideo necessaria est lex, quae est regula actuum humanorum; quasi dicat: da mihi regulam qualiter ambulem. Hieronymus habet sic, illuxit mihi dominus viam: Prov. 6: mandatum lucerna est, et lex lux. Dare legem est illustrare. Sed quandoque scit aliquis in universali quid sit fiendum, sed non scit in particulari, praecipue propter seductores. Et contra hoc petit dicens, dirige me in semitam rectam: Isa. 26: semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et hoc, propter inimicos meos. Haec est causa quare peto dirigi in semita recta. Quia ille qui scit viam, et via est recta, securus incedit si non inveniat adversarium; sed quando inimicum vel adversarium suum invenit, indiget protectione et directione: Ps. 141: in via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Isti inimici nostri sunt concupiscentiae carnis, prava desideria, Daemones, pravi homines, sive peccatores, qui obsistunt in via eundi ad Deum.

[87026] Super Psalmo 26 n. 12 Ne tradideris. Hic exponit quod dictum est; et duo dicit. Primo petit liberari ab inimicorum periculo. Secundo ostendit se inimicos habere, ibi, quoniam insurrexerunt. Dicit ergo: ne tradideris me in animas tribulantium me; quasi dicat: sic peto dirigi in via, quod non incidam in potestatem inimicorum. Et non dicit in manus, sed in animas, idest in voluntates. Sed contingit quod sancti traduntur in manus inimicorum, quia terra data est in manus impii, ut dicitur Job 9. Sed non in animas; quia voluntatis eorum est ut trahantur ad malum, sed Deus hoc non permittit: Eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias tuas, faciet te in gaudium inimicis tuis. Quoniam insurrexerunt. Hic ostendit se habere inimicos. Et primo ponit eorum conatum. Secundo eorum defectum. Dico, propter inimicos, et hoc, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Haec verba exponuntur tripliciter: historice, allegorice et moraliter: historice, quia ad litteram aliqui mali testes falsum dixerunt contra David, scilicet Doeg Idumaeus qui accusavit sacerdotem et David, et alii. Allegorice de Christo, contra quem iniqui testes accusantes eum insurrexerunt: Matth. 26: novissime venerunt et cetera. Moraliter, quia contra unumquemque justum falsi testes quandoque sunt falsi doctores, sua doctrina conantes a recta via alios declinare: Isa. 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum. Item adulatores dicuntur testes falsi: Isa. 3: popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt: Prov. 19: testis falsus non erit impunitus. Et mentita est et cetera. Hic ponit eorum defectum. Haec verba secundum quod hic ponuntur, tripliciter intelligi possunt. Uno modo sic. Dicitur aliquis loqui sibi, quando solus intelligit verba sua; sed quando aliis, non: 1 Cor. 14: qui loquitur lingua, sibi et Deo loquitur, non hominibus; et sic est sensus; sunt falsi testes; et loquuntur mendacium, et persuadent; sed iniquitas eorum mentita est sibi; quasi dicat, non mihi, quia non acquiesco eis. Vel mentita est iniquitas sibi, idest sui damno; quia ex mendacio eorum quod intenderant ipsi, incurrerunt malum: Eccl. 27: qui laqueum aliis ponit, peribit in illo. Vel mentita etc. quia non pervenerunt ad effectum de hoc quod proposuerunt facere mihi et aliis justis viris: Job 5: consilia pravorum dissipat. Hieronymus habet, apertum etc. idest aperte locuti sunt contra me.

[87027] Super Psalmo 26 n. 13 Credo videre. Hic ponit spem de exauditione. Et primo ponit spem quam ipse habet. Secundo hortatur alios ad eamdem, ibi, expecta dominum. Sua petitio erat ut videret Deum; et ideo dicit, credo, idest firmam fiduciam habeo: videre bona domini, idest videre Deum facie ad faciem: Job. 19: scio quod redemptor meus vivit etc., et in carne mea videbo Deum, unde non dicit, videre dominum, sed bona domini; quod potest intelligi dupliciter. Vel bona domini, idest a domino, et sic non sumitur hic. Vel bona, idest quae sunt in domino; et hoc modo sumitur hic: haec omnia enim sunt in eo sicut in fonte primo, et sunt idem quod ipse: Sap. 7: venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et cetera. Et ubi? In terra viventium. Visio Dei est vita aeterna, ut dicitur Joan. 17, haec terra est morientium: quia sicut terra est patiens respectu caeli fecundantis eam, ita vita beatorum immediate perficitur a Deo.

[87028] Super Psalmo 26 n. 14 Expecta. Hic inducit alios ad expectandum, cum dicit, expecta dominum: Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. Et dum expectas, habeas fiduciam in opere; unde dicit, viriliter age, scilicet interius et exterius: Isa. 35: confortate manus dissolutas. Et hoc praemittit, quia, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde, sustine dominum, scilicet bona quaecumque faciens, etiam si videantur adversa: Eccl. 2: vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Vel, sustine dominum, idest expecta dominum. Et tunc repetit ad majorem certitudinem.


Super Psalmo 27

[87029] Super Psalmo 27 n. 1 In praecedenti Psalmo Psalmista ostendit fiduciam quam habet de Deo; hic autem ut non deficiat in fiducia, adjungit Psalmum orationis. Titulus Psalmus ipsi David. Secundum litteram dicitur quod aliqui Psalmi pertinebant ad personam David, inter quos est iste, quasi iste pertineat ipsi David. Vel huic, quia ipse faciebat, et hunc et alios per se cantabat. Mystice huic David intitulatur iste Psalmus non figurali, sed vero David, scilicet Christo. In hoc enim Psalmo mystice agitur de oratione Christi ad patrem, secundum quod liberatur a malis passionibus. Tria ergo agit in hoc Psalmo. Primo petit exaudiri; secundo ponit petitionem suam, ibi, ne simul tradas; tertio ponit gratiarum actionem, ibi, benedictus dominus. Duplici autem ratione petit exaudiri. Primo ratione periculi imminentis; secundo ratione suae devotionis, ibi, exaudi, domine. Circa primum tria facit. Primo ostendit indeficiens propositum orandi; secundo petit exaudiri ibi, ne sileas; tertio ponit imminens periculum, ibi, ne quando taceas. Primum ostendit cum dicit, o domine, ad te clamabo, non semel, sed continue. Luc. 18: oportet semper orare. Thess. 5: sine intermissione orate. Consequenter petit exaudiri: ne sileas Deus meus. Consuetus modus loquendi est, quod quando aliquis exaudit orantem, dicitur ei respondere. Tunc ergo Deus respondere videtur, quando satisfacit voto orantis. Job 14: vocabis me, et ego respondebo tibi. Ne sileas ergo, idest non subtrahas mihi responsionem tuam. Gen. 30: respondebit mihi cras justitia mea. Ostenditur consequenter periculum imminens: ne quando taceas a me. Hominis perfecti est, quod si sibi dimittitur, deficiat. Oseae 13: perditio tua ex te, Israel; tantummodo ex me auxilium tuum. Nam si aliquando taceas non exaudiendo me, ero similis descendentibus in lacum, idest in Infernum. Isa. 14: verumtamen in Infernum detraheris, in profundo laci. Thren. 3: lapsa est in lacum vita mea. Hieronymus habet: ne te tacente assimiler. Mystice autem, Glossa ex persona Christi loquitur quod homo Christus clamet ne deseratur a deitate: et dicit, ne sileas subtrahendo mihi in beneficium resurrectionis, et ne taceas, idest ne deseras in passione. Alias essem similis aliis hominibus descendentibus in lacum, sicut inimici aestimant. Psalm. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Exaudi domine vocem orationis meae, dum oro ad te.

[87030] Super Psalmo 27 n. 2 Alia ratio est quod petit exaudiri devotio orantis. Haec autem devotio in duobus consistit: scilicet in interioribus cordis, et exterioribus operibus. In interioribus: quia Deus spiritus est, et eos qui adorant, oportet spirituales esse. Joan. 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate: et ideo dicit: exaudi deprecationem meam dum oro ad te. Sed debemus revereri etiam in nostris effectibus, et signis exterioribus; unde dicit, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Hoc dupliciter legitur: vel ad litteram secundum Glossam, quod Judaeis erat praeceptum, ut ubicumque essent, ad illius partem orarent ubi scirent Jerusalem esse. Vel, dum extollo, idest levo manus meas ad templum, idest ad caelum. Psalm. 10: dominus in templo sancto suo et cetera. Ergo non solum in devotione cordis orabo, sed etiam in signis exterioribus versus caelum orabo, et aliquam devotionem ostendam. Vel, dum manus meas, idest opera mea, extollo ad templum, idest dirigo ad Deum. Psal. 140: dirigatur oratio mea, idest opera mea, sicut incensum et cetera. De Christo autem potest exponi: quia ipse levavit manus suas versus templum, quia ipsum non reprobavit, sed approbando expulit vendentes et ementes in eo. Vel extulit manus in cruce: Isa. 65: tota die expandi manus meas ad populum non credentem sed contradicentem mihi. Ad templum, idest Ecclesiam construendam per passionem suam.

[87031] Super Psalmo 27 n. 3 Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem. Hic ponit petitionem ut non simul commoveatur in punitione cum impiis: et circa hoc facit duo. Primo describit culpam; secundo ponit poenam, ibi, da illis. Quantum ad primum, culpam ostendit dicens peccata illorum, scilicet malum propositum et malum actum, dico exaudi vocem meam etc. et hoc est, dum oro, quod liberer a perditione peccatorum: quia licet in vita justi sint simul cum peccatoribus, tamen in judicio non erunt simul. Matth. 25: segregabit bonos a malis. Psal. 42: discerne causam meam de gente non sancta et cetera. Gen. 18: numquid perdes justum cum impio? Et ideo dicit, ne simul tradas me, in damnationem, scilicet, cum peccatoribus. Peccatores proprie sunt qui ex habitu peccant, vel peccandi propositum quantum ad actum et executionem peccati habent. Dupliciter quis exequitur actum peccati: scilicet per manifestam injustitiam, et per fraudem. Et hic est qui loquitur pacem quantum ad alios. De primo dicit, cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Illi dicuntur iniquitatem operari, qui manifeste faciunt injustitiam. Tamen non omne peccatum fit per injustitiam; specialiter tamen fit, inquantum non reddit Deo obedientiam. De secundo dicit, qui loquuntur pacem cum proximo suo. Et ponit duo: scilicet dulcia verba eorum in ore: Rom. ult.: qui per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Prov. 29: homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus suis. Aliud tamen habent in corde; unde sequitur, mala autem in cordibus eorum, scilicet sunt quae parant inimicis suis. Hier. 9: in ore suo pacem cum proximo suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Haec omnia possunt referri ad Christum, qui in cruce cum sceleratis deputatus est, ut dicitur Isa. 53. Sed petit, ut non simul, idest propter eamdem causam tradatur, idest crucifigatur cum eis: quia passio sive damnatio illorum fuit propter peccatum proprium, passio autem Christi propter iniquitatem nostram. Item, ne eodem fine tradas me cum peccatoribus iniquis, idest non secundum intentionem eorum qui intendebant quod nomen Christi delerent. Et hi sunt qui loquebantur pacem cum proximo suo: et in Christo quando tentabant ut caperent eum in sermone, sed, mala erant in cordibus eorum, idest mala intentio: quia ut caperent, idest ut reprehendere possent. Matth. 22. Sequitur: da illis secundum opera eorum: et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.

[87032] Super Psalmo 27 n. 4 Secundum opera et cetera. Hic agit de tribulatione et poena eorum. Et primo ipsam poenam tangit; secundo poenae aequitatem, ibi, secundum opera eorum; tertio ejus perpetuitatem, ibi, quoniam non intellexerunt. Duplex culpa posita est. Una exterior quae est oris, alia interior quae est cordis. Et ideo dicit quantum ad primum, da illis secundum opera eorum. Psal. 61: reddes unicuique juxta opera sua. Da, accipitur praenunciative, idest dabis; vel conformando se justitiae divinae. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Vel ut referatur hoc ad Christum. Tu domine pater, da illis secundum opera eorum: quasi dicat: ex passione mea sequitur utilitas; sed, tu da illis, scilicet peccatoribus non secundum fructum, sed secundum eorum intentionem quae fuit mala. Joan. 3: erant autem eorum mala opera. Quantum ad secundum dicit, et secundum nequitiam adinventionum, ipsorum. Adinventiones sunt viae excogitatae ad nocendum et peccandum. Et hi gravius puniuntur a Deo, sed poena aequa eis debetur. Hic ita procedit littera: unde dicit, secundum opera manuum eorum tribue illis, quia scilicet non coacti, sed sua prava voluntate peccaverunt. Unde opera eorum sunt opera manuum eorum. Secundum quod refertur ad Christum, sic dicit, secundum opera manuum eorum etc. quia Judaei etsi Christum manu sua non crucifixerunt, tamen et lingua et manu hoc scelus operati sunt, quia per suam potestatem factum est; unde dicit, redde retributionem eorum ipsis, ut scilicet sicut ipsi mala intentione hoc fecerunt, ita tu eis mala retribuas. Matth. 7: mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.

[87033] Super Psalmo 27 n. 5 Quoniam non intellexerunt opera domini, opera manuum ejus et cetera. Supra praemisit Psalmista poenam debitam malis, et ejus aequitatem; hic consequenter ponit hujus poenae perpetuitatem: et facit duo in isto versu. Primo tangit poenae irreparabilitatem; secundo causam. Sciendum est autem, quod homo frequenter peccat, et ex hoc incurrit reatum poenae; sed quoniam per multa opera divinae justitiae homo provocatur ad timorem, et per opera misericordiae provocatur ad spem, quandoque convertitur ad poenitentiam et sanatur; sed si in consuetudine induretur in peccato, et intellectum perdit, non est spes salutis. Job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Isa. 6: excaeca cor populi hujus et cetera. Et ideo pro causa poenae irreparabilis praemittit carentiam intellectus. Notandum est, quod non omne opus est opus manuum, sed exteriora: quaedam etiam sunt interiora opera. Ita in Deo quaedam sunt spiritualia quae operatur in nobis. Isa. 26: omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Quaedam corporalia ut caeli. Ita etiam Christi spiritualia sunt opera, salus fidelium: corporalia vero sunt miracula. Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo dicit, quia non intellexerunt opera domini, scilicet spiritualia, et opera manuum ejus, scilicet corporalia, destrues illos, et ita destrues quod non aedificabis. Et refertur hoc ad duplicem destructionem: scilicet spiritualem; quia destructi per casum a fide, et non a notitia Dei. Ps. 58: disperge illos in virtute tua, et depone eos et cetera. Sed tamen isti qui sic sunt destructi, aliquando reaedificantur, sicut Petrus; et sic etiam isti reaedificantur, vel reaedificabuntur usque ad finem mundi. Rom. 11: caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus erit. Vel refertur ad corporalem destructionem: quia destructi per Romanos nunquam reaedificati sunt, nec unquam reaedificabuntur: vel destructi per Babylones et relevati per Persas: vel destructi per Antiochum et relevati per Romanos; sed per Romanos ita tandem destructi, quod nunquam reaedificati sunt.

[87034] Super Psalmo 27 n. 6 Benedictus dominus. Hic quasi exauditus gratias agit. Et primo de beneficiis sibi collatis; secundo agit gratias de beneficiis collatis toti populo, ibi, dominus fortitudo. Circa primum duo facit. Primo agit gratias pro sua exauditione; secundo ostendit, in quo fuit exauditus, ibi, dominus adjutor meus. Dicit ergo: ego petivi, et sum exauditus in petitione mea; unde, benedictus dominus. Benedicere Dei nos, est causare bonitatem in nobis, quia dixit, et facta sunt. Ps. 148. Benedicere nos Deo, est agnoscere ejus bonitatem, qua nobis bene facit: et nihil ei accrescit ex hoc. Hoc tamen faciendum est nobis pro omnibus beneficiis. 2 Cor. 1: benedictus Deus, et pater domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum et cetera. Tob. 12: benedicite Deum caeli, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Et ideo dicit, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae, idest devotionem orationis meae. Jacobi ult.: multum valet deprecatio et cetera.

[87035] Super Psalmo 27 n. 7 Hic ostendit, in quo est exauditus, scilicet quia consecutus est auxilium Dei: et circa hoc facit tria. Primo ponit beneficium divini auxilii; secundo meritum beneficii, ibi, et in ipso speravit cor meum; tertio effectum beneficii, ibi, et refloruit. Homo indiget divino auxilio ad duo: ad bene agendum, et quod liberetur a malis, et quod promoveatur ad bonum. Quantum ad primum dicit, dominus adjutor meus. Joan. 13: sine me nihil potestis facere. Isa. 50: dominus Deus auxiliator meus. Quantum ad secundum dicit, et protector meus: et protector a malis, sicut scutum protegens hominem ab exterioribus telis. Isa. 49: sub umbra manus suae protexit me. Psalm. 63: protexisti me, Deus, a conventu malignantium. Sed quo merito me defendis? Numquid meo? Non. Sed non alio, nisi quia in ipso speravit cor meum, quasi ex intimo affectu de ipso confido. Psal. 24: in te confido, non erubescam. Et ideo, adjutus sum. Isa. 40: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem. Haec autem omnia possunt referri ad Christum inquantum homo: nam ut Deus, omnes ipse juvat et protegit simul cum patre; inquantum homo, est juvatus et protectus a patre. Et sequitur, in ipso. Effectus auxilii ponitur hic quantum ad duo. Primo quantum ad carnem; secundo quantum ad animam; unde dicit, et refloruit. Juventus hominis comparatur flori: quia sicut flos est praesagium fructus, ita juventus hominis est praesagium vitae futurae. Psalm. 89: mane sicut herba transeat. Tunc ergo caro reflorescit, quando antiqua juvenescit; quoniam homo in tristitia videtur senescere, in laetitia videtur juvenescere; sed tamen caro Christi floruit flore honestatis et incorruptionis. In primo homine floruit caro ejus per innocentiae puritatem, sed peccando inquinata est. Sed in Christo refloruit in resurrectione: fuit enim de spiritu sancto sine peccato concepta. Isa. 11: flos de radice ejus ascendet. Item in primo statu natura humana floruit, quia erat incorruptibilis: sed per peccatum est subjecta corruptioni: Rom. 8: corpus per peccatum mortuum est. Sed Christus refloruit in resurrectione: Cant. 1: et lectulus noster floridus est. Quantum ad animam dicit, et ex voluntate mea confitebor tibi. Anima quamdiu est in peccato, habet voluntatem a Deo aversam, et ad temporalia conversam; sed quando per conversionem reparatur, tunc convertitur ad Deum voluntas ejus, et confitetur Deum laudando ipsum. Vel si dicatur hoc de Christo, refertur ad membra sua, scilicet fideles: Psalm. 53: voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est.

[87036] Super Psalmo 27 n. 8 Dominus. Hic agit gratias pro beneficiis populi. Et primo ponit beneficia jam exhibita. Secundo petit ea continuari, ibi, salvum fac populum tuum. Eadem beneficia quae sunt sibi facta cum dicit, dominus adjutor meus etc. dicit facta esse populo cum dicit, dominus fortitudo, populi Judaeorum per me liberati a Philistaeis. Et Christus est fortitudo populi ejus liberati per eum a peccato: Isa. 12: fortitudo mea dominus, et factus est mihi in salutem: Psalm. 142: protector meus, et in ipso speravi. Et hic est protector salvationum, idest protegit eos qui salvati sunt per Christum: Act. 4: non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Christus ergo protegit nos in praesenti, ut non cadamus in peccatum; et ideo, salvationum, idest praedestinatorum ad salutem proteget in futuro, liberando ab omni malo: Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus et cetera.

[87037] Super Psalmo 27 n. 9 Salvum fac. Hic ostendit continuationem beneficiorum sive salutis. Et primo ponit salutem. Secundo modum, ibi, benedic. Dicit ergo, domine, tu qui es protector meus: salvum fac populum tuum, idest rogo ut ad salutem eos perducas: Joan. 17: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves a malo: Isa. 45: salvatus est Israel in domino salute aeterna. Consequenter ponit modum perveniendi ad salutem: ad quam ut perveniatur, requiruntur tria: scilicet donum gratiae, gubernatio, et spiritualis profectus. Quantum ad primum dicit. Et benedic hereditati tuae, idest confirma dona ejus. Prov. 10: benedictio domini super caput justi. Et dicit hereditati, quia electi sunt haereditas: Psalm. 32: beata gens cujus est et cetera. Quantum ad secundum dicit, et rege eos, quia etiam cum gratia necessaria est gubernatio: Pro. 11: ubi non est gubernator, populus corruet. Quantum ad tertium dicit, et extolle eos, idest promove per profectum, usque in aeternum. Duobus modis potest intelligi. Primo in intellectu, quando elevatur ad manifestam cognitionem veritatis: Isa. 52: ecce intelliget servus meus, et exaltabitur. Secundo in affectu, quando non cupit carnalia, sed spiritualia: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, Philip. 1. Quoniam removetur ab hac vita ad vitam gloriae: Isa. 56: sustollam te super altitudinem nubium, et cibabo te et cetera.


Super Psalmo 28

[87038] Super Psalmo 28 n. 1 In aliis Psalmis commemoravit Psalmista fiduciam quam habet de Deo; hic autem quasi liberatus gratias agit. Et primo ponuntur Psalmi pertinentes ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia praestita, ibi, in te domine speravi. Circa primum duo facit. Primo invitat alios ad gratiarum actiones. Secundo ipse gratias agit, ibi, exaltabo te. Titulus, Psalmus David in consummatione tabernaculi: et nota historiam 1 Reg. 4, ubi filii Israel tempore Heli pugnaverunt contra Philistaeos, et arca Dei capta est, et fuit in terra illa sex mensibus, tandem propter plagam remiserunt eam in Gabaa: et mortuo Saule, David tulit eam, et portavit in Hierusalem, et fecit ei tabernaculum, et lusit ante eam, ut habetur 2 Reg. 6; et tunc videtur factus fuisse iste Psalmus. Mystice per tabernaculum designatur sancta Ecclesia: Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Hoc tabernaculum, scilicet Ecclesia, ereptum est de manibus Philistiim, idest Daemonum: et quae in Psalmo isto dicuntur, pertinent ad dona spiritus sancti, per quae istud tabernaculum consummatur. Dividitur ergo in partes duas. In prima invitat alios ad offerendum Deo per gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, vox domini super aquas. Circa primum tria facit. Primo ostendit cui sit offerendum. Secundo qui offerat. Tertio quid debeant offerre. Dicit ergo, afferte. Sed cui? Domino, soli, non alii: Exod. 22. Quod soli Deo debeat offerri, dicitur 1 Paral. ult.: tua sunt omnia; et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Qui debebant offerre ostendit, filii Dei: Eccl. 34: dona iniquorum non probat altissimus: Gen. 4: Deus primo respexit ad Abel, et ad munera ejus postea, quia debet homo primo Deo placere, et postea ei oblationem facere; et ideo dicit, filii Dei, per fidem: Joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Item per charitatem: 1 Jo. 3: videte qualem charitatem dedit nobis Deus et cetera. Per bona opera: Rom. 8: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.

[87039] Super Psalmo 28 n. 2 Afferte. Hic ostendit quid debeat offerri. Et primo ponit corporalem sacrificium. Secundo spirituale, ibi, afferte domino gloriam. De tribus generibus animalium fiebat oblatio: scilicet de bobus, capris, et arietibus: et super caetera animalia agnus maxime consuetum sacrificium erat. Unde Exod. 29, dicitur, quod quolibet mane et vespere unus agnus immolabatur: quia per agnum maxime et expressius figurabatur Christus: Joan. 1: ecce agnus Dei. Et ideo dicit, afferte domino filios arietum, idest agnos. Mystice arietes sunt principes gregis, idest apostoli: Psalm. 46: principes populorum congregati sunt. Filii eorum sunt fideles: 1 Cor. 4: in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Afferte, ergo vos ipsos Deo, qui estis filii arietum.

[87040] Super Psalmo 28 n. 3 Afferte. Consequenter ponit spirituale sacrificium. Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat, ibi, afferte domino gloriam nomini ejus. Notandum, quod dominus voluit sibi offerri ista non propter se, quia ipse dixit, numquid manducabo carnes taurorum etc. sed ut cognoscamus eum principium omnium bonorum nostrorum, et finem, in quem omnia sunt referenda: et ideo nulli licet offerre sacrificium nisi Deo. Deus enim est finis, et nihil possumus ei addere; et ideo debemus eum glorificare, ut omnia quae facimus, in ejus gloriam faciamus: 1 Cor. 10: omnia in gloriam Dei facite. Item Deus est principium, et ideo debemus ei honorem. Malach. 1: si ego dominus, ubi est honor meus? Et ideo dicit, afferte domino gloriam et honorem. 1 Tim. 1: soli Deo honor et gloria. Adorate dominum. Hic manifestat spirituale sacrificium. Et primo ostendit quomodo debemus ei gloriam. Secundo quomodo debemus sibi honorem. Dicit ergo quod ipse Deus est gloriosus, et ideo debemus sibi gloriam; unde dicit, afferte domino gloriam nomini ejus. Ipse in se gloriosus est; sed nomen ejus debet in nobis gloriosum esse, idest ut in notitia nostra sit gloriosum. Et quo sit ipse in nobis gloriosus et clarus, debemus ei honorem dare: et ideo dicit, adorate dominum in atrio sancto ejus, idest in Ecclesia ista, quae est sicut atrium caeleste. Vel in atrio, idest in mente: Joan. 4: veri adoratores et cetera.

[87041] Super Psalmo 28 n. 4 Vox domini super aquas et cetera. Hic ponit divina beneficia. Et primo praeterita. Secundo futura, ibi, dominus diluvium et cetera. Circa primum duo facit. Primo enumerat beneficia praestita. Secundo concludit gratiarum actionem, ibi, et in templo ejus. Praestita beneficia possunt exponi figuraliter et mystice. Figuraliter quidem; et sic in prima parte ponit duo beneficia praestita: scilicet in exitu, secundo post exitum de eo, ibi, vox domini confringentis. Et primo commemorat beneficium eductionis de Aegypto. Secundo manifestat illud. Dicit ergo. Vox, idest imperium, domini, fuit super aquas, maris divisi, ut dicitur Exod. 14. Et magnificat hoc tripliciter. Primo ex parte auctoritatis. Deus majestatis, qui scilicet est ipsa majestas: Isai. 6: plena erat omnis terra majestate ejus. Intonuit, quia cum elevasset Moyses manus, flavit ventus. Et hunc flatum dicit, intonuit, quia tonitruum ex commotione ventorum fit. Item ex parte materiae: quia siccavit non parvas aquas, sed multas, scilicet maris: Isa. 41: numquid non siccasti mare? Sap. 10: transvexit eos per aquam nimiam. Item ex parte effectus, ex hoc quod fuit magnae virtutis in hoc quod dejecit inimicos: Exod. 15: dextera tua domine, percussit inimicum: propter quod dicitur, vox domini in virtute. Item alius effectus est magnificentiae; unde dicit, vox domini in magnificentia, quia fecit transire per siccum mare; unde sequitur ibidem, scilicet Exo. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis et cetera. Vox domini confringentis cedros, et confringet dominus et cetera.

[87042] Super Psalmo 28 n. 5 Consequenter commemorat beneficia praestita post transitum. Et hoc potest dupliciter intelligi. Primo per remotionem a malo. Secundo per collationem bonorum, ibi, vox domini concutientis. Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium. Secundo facilitatem conferendi beneficium, ibi, et comminuet. Dicit ergo: vox domini confringentis cedros. Cedri sunt homines magni: et signat Amorrhaeos qui erant magni et fortes: Amos 2: exterminavi ante faciem ejus Amorrhaeum, cujus altitudo cedrorum altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Item in tota terra quae promissa erat eis, erant Amorrhaei et aliae gentes, quae non poterant exterminari et subjugari usque ad tempus David. Omnes Amorrhaei adhuc habitabant circa Libanum, ut dicitur Josue 15. Et ideo dicit, confringet dominus cedros Libani, idest Amorrhaeos, qui adhuc habitabant ibi, et comminuet eos tamquam vitulum Libani, et Saron tamquam filium Unicornium. Hebraei habent sic, et comminuet eas tamquam vitulum Libani et Saron sicut filium bubalorum. Et est sensus litteralis: quia differentia est inter bubalos et boves; quia bubali in paludibus nutriuntur, boves autem in montibus. Erant enim in monte Libani multa pascua in quo crescebant magni cedri. Item erant ibi vituli, et boves. Dicit ergo, ita erit facile Deo comminuere cedros Libani, sicut si comminueret vitulum Saron. Saron est locus quidam: Isa. 35: decor Carmeli et Saron. Hic locus est aquosus, ubi bubali pascuntur; quasi dicat, etiam Saron comminuet sicut filium bubali, vel vitulum. Mystice vox domini super aquas. Duplex beneficium innuit, scilicet conversionis et donorum quae dantur conversis. Vox domini in virtute. Secundum mysterium potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad praedicationem Christi; et sic agitur de conversione Judaeorum et gentium: Judaeorum, cum dicit, super aquas. Homines assimilantur aquis: quia sicut aquae homines fluunt, et non revertuntur, 2 Reg. 14. Unde super aquas dicitur vox, idest praedicatio domini, idest super populum Judaeorum, quia ex doctrina Dei nondum incarnati, sed expectati, Judaei conversi sunt ad Deum. De conversione gentium sequitur cum dicit, Deus majestatis intonuit. Tonitruum formatur in nube, in qua signatur ipsa incarnatio quae est sicut nubes; Isa. 19: ecce dominus ascendit super nubem levem. Deus ergo majestatis intonuit, idest omnipotens intonuit per praedicationem de nube carnis suae: Job 37: tonabit voce sua mirabiliter. Et dicit, super aquas multas; quia vox domini incarnati fuit non tantum super Judaeos, sed super gentiles: Isa. 49: dedi te in lucem gentium et cetera. Vel, super aquas, Baptismi: unde ex tempore quo Christus est baptizatus, iste Psalmus cantatur, vox domini in virtute. Supra Psalmista secundum mysticum intellectum tetigit mysterium conversionis Judaeorum et gentium; hic autem ponit beneficium temporalium donorum: et circa hoc tria facit. Primo proponit spiritualia dona. Secundum ponit vitiorum extirpationem quae sequitur ex eis, ibi, vox domini confringentis. Tertio profectionem seu promotionem ad bona ibi, vox domini praeparantis. In spiritualibus donis haec est differentia, quia quibus dantur spiritualia dona, quibusdam dantur ad ea quae conveniunt communiter, et agenda sunt, et sunt de necessitate salutis: quibusdam ad quaedam ardua, sicut ad miracula facienda, et hujusmodi. Quantum ad primum dicit, vox domini in virtute; idest ex imperio domini datur virtus ad implendum praecepta. Quantum ad secundum dicit, vox domini in magnificentia, idest ex imperio domini datur virtus sanctis suis magna faciendi: Ps. 67: super Israel magnificentia ejus. Glossa haec adaptat donis spiritus sancti. Et primum, scilicet conversionem fidelium ad donum timoris qui fit divina virtute, ad quam pertinet timores admittere. Magnificentia pertinet ad donum scientiae, quia ad scientiam pertinet magna agere: Eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam. Vox domini confringentis. Hic agit de exclusione vitiorum, et tangit primo vitium superbiae. Secundo concupiscentiae, ibi, vox domini intercidentis flammam ignis. Tertio vitium infidelitatis sive contemptus, ibi, vox domini concutientis desertum. Ostendit ergo primo exclusionem superbiae. Unde notandum est quod sicut abietes sunt magnae, ita et cedri; et ideo per eas signatur superbia. Dicit ergo, vox domini confringentis cedros, idest virtus imperii divini super omnes superbos: Isa. 14: detracta est ad Inferos superbia tua: et comminuet cedros Libani, idest vox domini super arrogantes et superbos ipsos comminuendo sua potentia: quia omnes reges per hoc conversi sunt ad Christum; et finaliter super cedros Libani, quia majores Judaeorum conversi sunt, sicut de Nicodemo, Joan. 3.

[87043] Super Psalmo 28 n. 6 Item, et comminuet eos tamquam vitulum. Hic ponitur perfectio conversionis. Mons Libani est valde pascuosus, et sacerdotes propter copiam victimae faciebant pascere ibi boves: et ideo, comminuet eos tamquam vitulum Libani, idest humiliabit eos sicut vitulum Libani, ut scilicet seipsos in sacrificium offerant, sicut offertur vitulus qui nutritur in monte Libani. Et hoc patet, quia multi magni se martyrio exposuerunt pro Christo: Matth. 22: tauri mei et altilia occisa sunt. Et dilectus quemadmodum filius Unicornium. Hoc potest dupliciter legi. Primo, ut significet auctoritatem comminutionis; quasi dicat; dilectus faciet ea. Et secundum hoc dilectus ponitur singulariter, quasi auctoritatem habens. Hic est filius meus et cetera. Matth. 3. Et haec faciet, quemadmodum filius Unicornium. Idest filius Judaeorum, quia mysterium incarnationis haec operabatur; et Judaei Unicornes dicuntur, inquantum gloriantur in cultu unius Dei. Vel Unicornis dicitur, quia secundum generationem aeternam est sine matre, et secundum temporalem generationem fuit filius sine patre. Aliter, dilectus etc. idest Christus in exemplum hujus comminutionis patietur, dabit exemplum aliis patiendi: 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et patietur non inquantum Deus, sed inquantum filius Unicornium Judaeorum. Revertamur ergo ad sensum litteralem.

[87044] Super Psalmo 28 n. 7 Vox domini intercidentis flammam. Hic commemorat beneficium, quo liberati sunt a malo inflicto divinitus. Num. 11, dicitur quod propter murmur populi ignis invasit partem castrorum, et ad levationem manus Moysi ignis extinctus est: et hoc est quod dicit, vox, idest imperium, domini intercidentis, idest destruentis, flammam ignis. Consequenter commemorat beneficia quae promovent in bono. Et ponit tria. Primo beneficia multiplicationis populi. Secundo nutritionis parvulorum. Tertio ducatus per desertum. Littera Hieronymi habet, vox domini parturientis desertum. Sic legitur in Josue. Nullus eorum qui exierunt de Aegypto, et venerunt in desertum, intraverunt terram promissionis, nisi Josue et Caleb, ut patet Num. 14. Sed omnes qui intraverunt in eam, nati sunt in deserto. Et ideo commemorat hoc beneficium quod populus non est extinctus; unde dicit, vox domini parturientis, idest parturire facientis, et specialiter desertum cades: quia quantum ad intentionem Moysi fuit, quod statim exeuntes de Aegypto intrarent terram promissionis, et venirent in cades. Unde miserunt exploratores, et illi dissuaserunt et timuerunt intrare: et propter illud peccatum omnes mortui sunt. Et quia ex illo dimiserunt intrare, ideo in hoc deserto omnes mortui sunt. Vel secundum litteram nostram, vox domini concutientis desertum; idest commoventis ad generationem per desertum cades. Vox domini praeparantis cervos. Hieronymus habet, obstetricantis cervos. Hebraeus habet praeparantis mulos. Cervi in desertis manent. Et quia filii Israel quadraginta annis fuerunt in deserto, ideo dicuntur cervi: Psal. 17: statuit pedes meos tamquam cervorum, quia mulieres habuerunt opportunitatem pariendi et enutriendi. Et revelabit condensa, vel saltus quia ducatum ei praestitit per columnam ignis per noctem et nubis per diem: Ps. 135: transduxit populum suum per desertum. Mystice, in hoc quod dicit, vox domini confringentis, signat donum fortitudinis. Et ponit hic exclusionem peccati concupiscentiae, cum dicit, vox domini intercidentis flammam ignis, scilicet concupiscentiae: Sap. 6: concupiscentia sapientiae deducet ad ignem perpetuum. Et haec nutrit alia mala de qua 1 Joan. 2: omne quod est in mundo aut est concupiscentia oculorum et cetera. Et haec consumit: Job 31: ignis est usque ad consumptionem devorans. Basilius exponit sic. Vox domini intercidentis, etc. quia in die judicii virtute divina ignis dividetur, quia ardor sine luce erit in igne involvente reprobos. Ignis splendens sine ardore erit ad gloriam electorum. Et hoc quod dicit, pertinet ad donum consilii. Vox domini concutientis desertum. Hic ponit exclusionem duplicis infidelitatis: scilicet gentilium et Judaeorum. Quantum ad primum dicit, vox domini concutientis desertum, idest gentes ad fidem commovit convertendo ad eam: Isa. 54: multi filii desertae (idest populi gentilis) magis quam ejus quae habet virum, idest synagogae. Quantum ad secundum dicit, desertum cades, quod interpretatur sanctum legis: quia Judaei sanctificati per legislatorem convertentur in fine mundi: Isai. 1: terra nostra deserta et cetera. Et hoc pertinet ad donum intellectus. Consequenter commemorat beneficium quod pertinet ad promotionem in bonis. Et primo ponit collationem sapientiae. Secundo ejus actum. Dicit ergo, vox domini praeparantis cervos, idest sanctos et perfectos viros: quia sicut cervi repellunt venenosa, ita sancti repellunt omne peccatum: et sicut cervi per spinas incedunt sine laesione, ita sancti per vanitatem mundi sine delectatione. Gen. penul.: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. Et isti praeparantur per Deum, non per se: et ipse Deus, revelabit, eis, condensa, idest ea quae aliis sunt abscondita: Matth. 11: revelasti ea parvulis. Et hoc pertinet ad donum sapientiae. Consequenter concludit gratiarum actionem pro praedictis beneficiis, dicens, in templo ejus omnes dicent gloriam: Psal. 148: juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen domini. Alia littera habet, omnis dicet vel loquetur gloriam. Verum est quod quilibet habet dona communia, et etiam specialia. Et pro hoc speciali dono quilibet dicet gloriam: Eccl. ult.: danti mihi justitiam, dabo gloriam.

[87045] Super Psalmo 28 n. 8 Dominus. Hic agit de beneficiis speratis. Et primo commemorat potentiam benefactoris. Secundo ponit sperata beneficia, ibi, dominus virtutem populo suo dabit. In Hebraeo habetur, dominus diluvio sedit, et hoc habet planum sensum; quasi dicat: verum est quia hoc fecit populo Israeli. Numquid non ejusdem potestatis aliquando fuit? Immo a principio mundi judicia ejus manifesta fuerunt. Et commemorat unum manifestum, quod ex judicio pro peccato hominum induxit diluvium. Et sedebit dominus rex in aeternum, judicans scilicet populos in aequitate. Hieronymus habet, dominus diluvium inhabitat, vel inhabitare facit. Diluvio inundante, terra evacuata est ab habitatoribus. Postea iterum, inhabitare facit terram, dissipatam tunc per multiplicationem hominum. Mystice potest tripliciter legi. Uno modo, ut ly diluvium sit quasi accusativus appositus ad hoc infinitum, inhabitare: quia in arca Noe soli illi habitaverunt diluvium: et sic per arcam Noe signatur Ecclesia, et sancti qui sunt in ea, securi habitant diluvium tribulationum. Alio modo e converso, quasi, diluvium inhabitat in templo suo. Diluvium est mundum, et carnales homines mundi: Nah. 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet. Hoc ergo diluvio faciet inhabitare in templo suo, quando convertentur, et sedebit rex in aeternum, ut supra expositum est. Alio modo diluvium inhabitat, idest aquas baptismales, quas ipse inhabitat per effectum gratiae. Consequenter commemorat beneficia sperata. Et primo pertinentia ad progressum. Secundo ad finem. Quantum ad primum dicit, dominus virtutem populo suo dabit, per quam possint proficere: Isa. 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non fuerunt fortitudinem et cetera. Quantum ad secundum dicit, dominus benedicet populo suo in pace: Isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta.


Super Psalmo 29

[87046] Super Psalmo 29 n. 1 In praecedenti Psalmo hortatus est propheta alios ad gratiarum actiones; hic autem ipse gratias agit. Titulus, Psalmus cantici in dedicatione domus David. Sicut supra dictum est, Psalmi cantici dicuntur, quia prius cantabatur, et post sequebatur Psalmus: quasi, Psalmus sequens canticum. Sed legimus quod David domum Deo non dedicavit, quia prohibitus fuit per Nathan a domino, 2 Reg. 7. Sed hic non dicitur domus domini, sed David. Legitur 2 regum 5, quod post mortem Saulis cepit Hierusalem, et ibi fecit domum suam. Et consuetum est, quod quando quis intrat domum, facit solemnitatem. Et posset dici quod tunc iste Psalmus cantatus fuit ab ipso David, quando primo intravit domum illam novam ut inhabitaret ibi. Tamen melius intelligitur quod referatur ad mysterium domus David, idest Christi, qui est Ecclesiae caput et corpus. Et haec eadem dicitur tabernaculum. Supra dictum est, pro consummatione tabernaculi; hic autem, in dedicatione domus. Tabernaculum est militantium: et sic praesens Ecclesia dicitur tabernaculum. Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus et cetera. Domus est quiescentium: sic Ecclesia expectat quietem patriae: Psal. 121: in domum domini ibimus. Utraque haec habet constructionem, quae fuit in ordinatione suae incarnationis: et dedicationem, quae fuit in resurrectione, quando corpus Christi indutum est gloria immortalitatis. Super corpus Christi continue construitur; et per conversionem fidelium dedicabitur, quando erit in gloria. Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima in generali commemorat beneficia pro quibus gratias agit. Secundo in speciali, ibi, ego autem dixi. Circa primum duo facit. Primo agit gratias de propriis beneficiis. Secundo invitat alios ad gratias agendas de communibus, ibi, psallite domino sancti ejus. Circa primum tria facit. Primo ponit gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam suscepisti me. Tertio exponit, ibi, domine Deus. Dicit ergo, domine, exaltabo te, non faciendo te altiorem, sed confitendo et laudando tuam altitudinem: Eccl. 43: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis. Et assignat duo beneficia, quare exaltat: unum ex parte Dei, et aliud ex parte inimicorum: et secundum est effectus primi. Ex parte Dei, quia suscepisti me in tuam protectionem, quando elegit eum et protexit, ut habetur 1 Reg. 16, usque in finem. Vel Deus suscipit justos, quando unit sibi, qui per unionem caritatis adhaerent sibi. Sed Christum hominem univit sibi suscipiendo in unitatem perfectam: Psal. 3: tu autem domine susceptor meus es et cetera. Ex parte inimicorum: quia, non delectasti. Hoc enim non est odiosum valde quod inimici gaudeant de eo; quia non gaudent nisi de malo suo, et nullus optat malum nisi sibi exoso: Eccl. 18: si praestes concupiscentias ejus animae tuae, faciet te in gaudium inimicis tuis. Sed certum est quod David non venit in gaudium inimicis, quia Saul non est assecutus propositum suum de eo. De Christo autem non videtur: Matth. 27: insultabant enim ei jam crucifixo: vah qui destruis templum Dei et cetera. Item, etiam viris justis mali insultant, et laetantur super eos: Job 30: derident me juniores tempore, nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum in proverbium eis. Sed dicendum, quod si ad horam Judaei de Christo gavisi sunt, non tamen finaliter: quia Christo resurgente nomen ejus magis invaluit: Mich. 7: ne laeteris inimica mea, quia cecidi; consurgam.

[87047] Super Psalmo 29 n. 2 Deinde cum dicit, domine Deus meus, ostendit quomodo liberatus sit. Et primo a malis interioribus. Secundo ab exterioribus, ibi, domine eduxisti. Malum interius est infirmitas, vel corporalis vel spiritualis. Haec duo potuerunt esse in David et in nobis, sed in Christo non nisi corporalis, propter passibilitatem: et ideo dicit, clamavi, scilicet David: Ps. 119: ad dominum, cum tribularer, clamavi. Item Christus clamavit, etsi inquantum Deus sit exauditor: Hebr. 5: cum clamore valido et lacrymis et cetera. Sequitur, et sanasti me. Dicit quia ab utraque infirmitate; Christum vero sanavit a corporali solum passibilitate. Consequenter dicit se esse liberatum ab exterioribus malis, domine eduxisti. Et primo ab imminentibus. Secundo ab illis a quibus est praeservatus, ibi, salvasti. Dicit ergo, domine eduxisti etc. hoc ad litteram non potest intelligi de David: quia non erat erutus de Inferno, quando hunc Psalmum fecit. Potest intelligi de eo secundum metaphoram, quasi liberatus sit a mortali periculo. Sed ad litteram intelligitur de Christo, cujus anima educta est de Inferno a Deo: Psal. 15: ne derelinquas animam meam in Inferno. Item convenit illis qui per Christum resuscitati sunt: Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non erat aqua. Secundo dicit se praeservatum a mortali periculo, cum subdit, salvasti me a descendentibus in lacum. Ad litteram lacus accipitur pro concavitate: mos enim fuit antiquitus quod sepeliebantur in profundis concavitatibus: salvasti me, ait, a descendentibus in lacum; quasi dicat, liberasti me a periculis mortis. Sed de Christo exponitur optime, quia per lacum intelligitur damnatio aeterna: quia licet Christus descenderit in Infernum; non tamen illuc descendit tamquam ad damnationem, sed ut liberaret eos qui erant in lacu; quasi dicat, dedisti mihi, ut non assimilarer descendentibus in lacum: Psal. 87: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Vel, in lacum, idest in peccatum; immunis enim fuit a peccato.

[87048] Super Psalmo 29 n. 3 Deinde cum dicit, psallite domino sancti ejus etc., inducit alios primo ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam ira in indignatione ejus. Ubi duo facit: quia primo ostendit qui sunt qui gratias Deo debent. Secundo de quo, ibi, confitemini. Dicit ergo, psallite. Ecce qualiter Psalmus cantici. Psallite, inquam vos sancti: quia Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: Apoc. 19: laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus. Sed de quo? Confitemini, gratias agendo, memoriae sanctitatis ejus. Uno modo memoriae potest intelligi, quia Deus memor est nostri: Hier. 2: recordatus sum tui, et cetera. Et dicit, sanctitatis ejus. Et dupliciter potest intelligi: vel quia haec memoria provenit ex sanctitate, idest ex misericordia et bonitate sua: Levit. 11: sancti estote, quia ego sanctus sum: vel quia memor est nostri ut sanctificet nos: Levit. 20: ego dominus qui sanctifico vos. Alio modo, memoriae, scilicet nostrae, quia nos recordamur sanctitatis Dei; quasi dicat, confitemini commemorando sanctitatem ejus: Isa. 63: miserationum domini recordabor.

[87049] Super Psalmo 29 n. 4 Secundo, cum dicit, quoniam ira, commemorat beneficia omnibus exhibita. Ubi duo facit. Primo proponit haec beneficia, quae spectant ad Dei clementiam. Secundo clementiae ejus ostendit signum, ibi, ad vesperum. Dicit ergo, quoniam ira et cetera. Misericordia Dei non est sine justitia; ideo ponit primo justitiam. Secundo misericordiam: justitiam, cum dicit, quoniam ira. Hic ira accipitur pro effectu irae, idest pro vindicta; indignatio vero non pro commotione irae in Deo, sed pro justitia Dei, secundum quam detestatur impium: quia Sap. 14: similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus; quasi dicat, in indignatione ejus, idest Dei justitia judicante peccata in ira, idest vindicta. Hieronymus planius, quoniam ad momentum est ira ejus; quasi dicat, si aliquando irascatur suis, hoc est ad correctionem brevi tempore: Isa. 54: in momento indignationis abscondi et cetera. Ezech. 18: nolo mortem peccatoris morientis. Hieronymus, vita in propitiatione ejus; quasi dicat, punit ad momentum, et post repropitiatur, et reddit vitam: Job 5: percutit, et manus ejus medetur. Ostendit autem clementiae et misericordiae ejus signum secundum litteram, cum subdit, ad vesperum demorabitur; quasi dicat, in brevi tempore dominus a tristitia ducit ad consolationem: quia si aliquis tristis sit vespere, mane erit laetus. Triplex autem ratio assignari potest, quare vespere tristitia insit, et mane laetitia. Una est ex exteriori dispositione: quia vespere principium est tenebrarum, quae contristant; mane vero lucis, quae laetificat: unde caeci ut laetentur cantant: Tob. 5: quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Secundo ex interiori: mane est hora sanguinis, qua homo disponitur ad gaudium; vespere est hora melancholiae, qua homo disponitur ad tristitiam. Tertio ex natura somni. Somnus enim est quies animalium: unde tristitia per somnum quietatur. Mystice littera est plana: quia, ad vesperum dominicae sepulturae fuit tristitia, quia adhuc fideles flebant mortem Christi. Sed ad matutinum, propter nuncium resurrectionis, laetitia. Si ad totum genus humanum referatur, sic, ad vesperum, idest peccatum primi parentis, tristitia; quia, ut habetur Genes. 3, post meridiem vergente jam sole ad occasum peccavit Adam. Et iste fletus non potest dici brevis, quia etiam post reparationem gratiae manent reliquiae ejus. Sed in matutino, idest in Christo, laetitia. Vel vespere quando lux spiritualis incipit in homine deficere, et tunc in eo est fletus; sed quando relucet in eo, tunc est gaudium: Psal. 5: mane astabo tibi, et videbo.

[87050] Super Psalmo 29 n. 5 Ego autem dixi in abundantia. Supra gratias egit de beneficiis divinis, hic autem prosequitur totum ordinem quomodo hoc sit adeptus. Ubi tria facit. Primo ponit processum suae directionis. Secundo suum recursum ad orationem, ad te domine clamabo. Tertio ostendit orationis exauditionem, ibi, audivit dominus. Secundum Glossam prima intelliguntur de Christo, et de quolibet homine. Et primo exponamus quomodo intelliguntur de quolibet homine: Eccl. 10: initium omnis peccati superbia. Et ideo in processu directionis primo ponitur praesumptio de se confidentium. Secundo falsitas praesumptionis, ibi, domine in voluntate. Tertio praesumptionis poena, ibi, avertisti faciem tuam a me. Dicit ergo, ego dixi, idest corde praesumpsi, in abundantia, corporalis prosperitatis: non movebor, idest non deficiam: Apoc. 18: sedebo regina et cetera. Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis et cetera. Vel in abundantia, spiritualium bonorum, sicut Adam erat in Paradiso: Ezech. 28: plenus sapientia, perfectus decore in deliciis. Et in hac abundantia dicunt, non movebor. Contra quod dicitur 1 Corinth. 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Falsitatem praesumptionis ostendit cum dicit, domine in voluntate tua et cetera. Decor hominis temporaliter est prosperitas temporalis: ideo comparatur flori: Isa. 40: omnis caro fenum. Hic autem decor de sui natura non habet virtutem per mensuram, sicut habetur Jac. 1: sicut flos feni pertransibit. Exortus enim est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives et cetera. Sed unde habet virtutem et firmitatem et constantiam? Certe, ex voluntate Dei. Et ideo dixi, sed praesumptuose, quia non movebor. Sed non est ita; immo quamdiu tibi placuit, praestitisti decori meo virtutem. Bene in perpetuum, quia haec sanctis in patria sunt aeterna; hic autem ad velle suum. Item decor potest accipi pro virtute spirituali: Prov. ult.: fortitudo et decor et cetera. Hic etiam ex sui natura non est fortis: quia habemus hunc decorem in vasis fictilibus, 2 Cor. 4, Luc. ult.: sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Et ideo dicit, praestitisti decori meo virtutem, sed in voluntate tua: Rom. 9: cujus vult miseretur. Et hoc probat per effectum: quia quando avertisti faciem tuam, perii. Dicitur autem Deus avertere faciem suam ab homine, ut eum non videat, vel ut non videatur ab eo. Videt autem omnes simplici visione et notitia; sed quosdam visione misericordiae: Ps. 24: respice in me, et miserere mei. Avertisti ergo faciem tuam a me, ne mei miserearis. Et statim, factus sum conturbatus, vel spiritualiter incidendo in peccatum, vel temporaliter in adversitatem. Vel, avertisti faciem tuam, ne videaris a me. Et hoc videtur sonare littera Hieronymi. In adversis quibuscumque fortitudo hominis est habere oculos ad Deum: Psal. 76: memor fui Dei, et delectatus sum. Avertisti ergo ne viderem. Et factus sum conturbatus. Sed si exponatur de Christo tunc in hoc, ego dixi, non quidem praesumptuose, sed scientiae certitudine, in abundantia mea, idest virtutum et gratiarum: Joan. 1: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Non movebor, a voluntate Dei: Joan. 8: quae placita sunt ei, facio semper. Et hoc, quia, praestitisti decori meo virtutem, scilicet faciendi miracula, et resistendi adversariis: Rom. 1: praedestinatus est filius Dei in virtute. Et hoc patet: quia quando avertisti faciem tuam a me: in passione: Psal. 21: Deus Deus meus, quare me dereliquisti, factus sum conturbatus, non in ratione, sed in sensualitate: Joan. 12: nunc anima mea turbata est.

[87051] Super Psalmo 29 n. 6 Ad te. Consequenter recurrit ad orationem cum dicit, ad te domine, clamabo et cetera. Et primo ponit orationem. Secundo assignat rationem, ibi, quae utilitas. Tertio ostendit orationis exauditionem, ibi, audivit dominus. Circa primum duo facit. Quia primo orat pro amotione mali. Secundo pro assecutione boni, ibi, et ad Deum meum deprecabor. Dicit ergo, ad te domine clamabo, ut clamor intelligatur oratio quae fit ad remotionem mali, in Christo passionis. in peccatore peccati, in homine adversitatis. Et ad Deum meum deprecabor. Deprecatio est propter bonum dandum: Christo scilicet gloriam, peccatori gratiam, homini afflicto prosperitatem. Vel clamor referatur ad afflictionem cordis, deprecatio ad assiduitatem orationis: Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua.

[87052] Super Psalmo 29 n. 7 Deinde cum dicit, quae utilitas in sanguine. Dupliciter assignat. Et primo in universali. Secundo in speciali, ibi, numquid confitebitur. Dicit ergo, quae utilitas? Si de Christo exponatur, in sanguine Christi maxima fuit utilitas: Matth. 26: pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sed si cito resuscitatus non fuisset, sed ejus resurrectio fuisset dilata usque ad finem mundi, nulla utilitas fuisset in eo, vel et jam si corpus ejus fuisset totaliter putrefactum. Sed numquid suffecit passio ad salutem? Sic. Sed si hoc non fuisset, scilicet quod non surrexisset, et cito, non fuisset credita ejus divinitas: et sic homines non fuissent utilitatem consecuti. In speciali ostendit, dicens numquid confitebitur tibi. Dupliciter dicitur pulvis. Uno modo pulvis peccatorum intelligitur: Psalm. 1: tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Per mortem Christi peccatores, qui pulvis sunt, ad duo bona post resurrectionem pervenerunt; ut scilicet confiterentur peccata sua: Act. 2: his auditis compuncti sunt corde et cetera. Et ideo dicit, numquid confitebitur tibi pulvis? Scilicet peccator, si descendam in corruptionem putrefactionis; quasi dicat, non. Aliud bonum est confessio veritatis fidei; unde, aut annunciabit veritatem tuam? Vel numquid pulvis resolutus ex corpore, modo erit materia, ut per apostolos confiteantur tibi populi veritatem, vel ipsi apostoli veritatem tuam? Si exponatur de homine, tunc sic: numquid confitebitur, idest si moriar, non potero te laudare.

[87053] Super Psalmo 29 n. 8 Tertio cum dicit, audivit dominus. Ostendit orationis exauditionem. Et primo ponitur exauditio. Secundo exauditionis modus, ibi, et misertus. Tertio fructus, ut cantet. Dicit ergo, audivit dominus et cetera. Dixerat supra, clamabo; hic autem dicit se exauditum, audivit enim dominus, quia exaudivit: Isa. penul.: eritque antequam clament, ego exaudiam, adhuc illis loquentibus ego audiam: Joan. 11: pater, gratias ago tibi, quoniam exaudisti me: ego autem sciebam quia tu semper me audis. Deinde ponitur modus: et misertus est mei. Et primo ipsum modum ostendit. Secundo exponit, ibi, convertisti et cetera. Dicit Glossa, clamabo, contra mala, et deprecabor pro bonis; et in utroque sum exauditus. Quia quantum ad primum, misertus est mei, removendo omne malum poenalitatis. Quantum ad secundum, dominus factus est mihi adjutor. Et quod consecutus sum gloriam immortalitatis: Psalm. 27: adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et auditus sum. Et floruit caro mea. Exponit modum, cum dicit, convertisti. Secundum quod loquitur de Christo, duo dicit. Primo enim ostenditur commutatio de malis ad bonum, quantum ad interiora. Secundo quantum ad exteriora, ibi, conscidisti. Christus planctum habuit in tempore passionis in se: quia, tristis est anima mea et cetera. Matth. 26. Et in suis, Joan. 16: quia plorabitis et flebitis et cetera. Hunc planctum convertisti, ait, in gaudium resurrectionis. Quantum ad se: Psalm. 20: domine, in virtute tua laetabitur rex, scilicet Christus. Quantum ad suos: quia gavisi sunt discipuli viso domino, Joan. 20. Secundo ostenditur commutatio facta de malis ad bona, quantum ad exteriora: quia, conscidisti. Saccus est pannus austerus, et imponitur renibus tempore tristitiae, et fit de pilis caprarum. Sic saccus est caro Christi secundum quod habet similitudinem carnis peccati. Caprae enim et haedi peccatores significant: quia pro peccatis offerebantur, ut habetur in Glossa. Concidisti saccum meum, idest scindi permisisti clavis et lancea, et restituisti mihi immortalitatem: et ideo dicit circumdedisti. Vel de quolibet justo potest intelligi planctum commutatum in gaudium: Joan. 16: tristitia vestra vertetur in gaudium: Tob. 3: post lamentationem et fletum exultationem infundis.

[87054] Super Psalmo 29 n. 9 Deinde cum dicit, ut cantet, ponitur fructus exauditionis. Fructus autem est gloria Dei; et quod cedat ad gloriam Dei, dupliciter potest intelligi, vel de gloria resurrectionis Christi, vel de gloria sanctorum; unde dicit, gloria mea, mihi data in resurrectione, vel danda sanctis in patria, cantet tibi, idest sit tibi mea laus: Joan. 17: ut filius tuus clarificet te, et hoc sit in perpetuum; unde dicit, domine Deus meus in aeternum confitebor tibi: Psalm. 83: beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te.


Super Psalmo 30

[87055] Super Psalmo 30 n. 1 Supra enarravit propheta tribulationes, beneficia Dei, orationem suam, fiduciam et gratiarum actionem; hic autem exponit totum ordinem suae liberationis. Titulus, in finem Psalmus David pro extasi. Hieronymus non habet pro extasi, nec Hebraei: et forte Septuaginta addiderunt, propter hoc quod dicitur infra, in excessu. Extasis enim Graece, Latine dicitur excessus, qui est mentis, quoniam scilicet homo ponitur extra se. Et hoc dupliciter contingit: vel quia a superioribus allicitur, vel quia ab inferioribus depellitur. Animus ergo hominis si feratur extra se, dicitur vel allectus a supernis per contemplationem et amorem: quia divinus amor, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., extasim facit, quia facit eum vivere non sua, sed Dei vita: Gal. 2: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus: vel impugnatus, vel territus ab inferiori: unde quando timet fit extra se: Act. 3: repleti sunt stupore et extasi. Et sicut vult Glossa, hoc modo hic accipitur extasis: agitur enim hic de tribulatione Christi in passione: unde Christus in cruce pendens ait, in manus tuas commendo spiritum meum, Luc. 23. Et de tribulationibus Ecclesiae: et hoc sub figura eorum quae contigerunt David. Vel intelliguntur verba Psalmi hujus quasi ab una persona prolata: quia caput corpus et membra sunt una persona: unde Christus loquitur pro se, et pro corpore suo: Isa. 61: quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis: quia Christus et Ecclesia sunt una persona. Psalmus iste dividitur in duas partes. Quia primo praemittit orationem. Secundo ponit exauditionem, ibi, quam magna multitudo dulcedinis tuae. Sed quia oratio nititur spei, primo praemittit spem et orationem. Secundo assignat utriusque rationem: scilicet quare speret et oret, ibi, quoniam fortitudo. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit spem. Secundo subjungit rationem, ibi, in justitia tua libera me. Circa spem duo facit. Primo ponit spei rectitudinem. Secundo certitudinem sive firmitatem, ibi, non confundar in aeternum. Dicit ergo. In te domine speravi: Hier. 17, dicitur: maledictus homo qui confidit in homine et cetera. Et ideo non potest spes esse recta in homine, sed in Deo: Eccl. 2: qui timetis dominum, sperate in illum et cetera. Et dicitur hoc ex persona Christi et Ecclesiae. Sed contra. Spes non habet locum in comprehensore; Christus autem fuit comprehensor. Ergo non habuit spem nec fidem, sed visionem. Respondeo. Sperare dicitur a spe; spes autem dicitur dupliciter: quandoque enim dicit virtutem; quandoque vero objectum ejus quod est bonum, sub duplici ratione: quia respicit Deum ut beatitudinem aeternam, et ut beatitudinis datorem. Hanc non habuit Christus, quia objectum ejus est bonum futurum, non habitum. Tamen aliqua alia expectanda erant a Christo per auxilium Dei, sicut gloria immortalitatis, conversio hominum, et hujusmodi. Et quantum ad hoc sperabat, licet virtus spei non fuerit ei necessaria. Secundo ponit firmitatem, quia, non confundar in aeternum, quia innititur Deo qui est incommutabilis; sed qui sperat in homine qui deficit, confunditur aliquando.

[87056] Super Psalmo 30 n. 2 Deinde cum dicit, in justitia, subjungit orationem: ubi tria facit. Primo assignat causam quare petit liberari. Secundo petit celeritatem liberationis, ibi, inclina. Tertio ponit modum, esto mihi. Dicit ergo, o domine, spero, et ideo peto liberari. Sed qua causa? Non propter justitiam meam, sed, in tua justitia, quia justus es: Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Vel, in justitia tua, quam mihi dedisti, non mea: Rom. 10 dicitur: ignorantes Dei justitiam et cetera. Item peto velociter liberari, quia non possum pati afflictionem. Dilatio potest contingere dupliciter: una ratio potest esse, quia liberator est longe; alia vero quia piger. Deus videtur longe esse a nobis: unde quidam dixerunt quia non habet providentiam de nobis: Job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Et ideo peto, ut tu Deus qui in altis habitas, nec ego possum ad te accedere, inclina aurem tuam. Auris Dei est voluntas exaudiendi: et dicitur Deus nobis appropinquare, quando condescendit nostris infirmitatibus et miseriis; et ideo ait, inclina, idest condescende ex bonitate: et hoc cito et ideo, accelera ut eruas me: Isa. 8: voca nomen ejus, accelera: quia non tardat in necessitate. Modus est duplex liberandi: ut scilicet quod non laedatur in malis existens, vel quod mala fugiat. Quantum ad primum dicit, esto mihi in Deum protectorem, ut mala non me laedant: Isa. 49: in pharetra sua abscondit me. Quantum ad secundum dicit, et in domum refugii: et hoc est nomen domini. Prov. 18: turris fortissima nomen domini. Et ideo hic addit, ut salvum me facias.

[87057] Super Psalmo 30 n. 3 Deinde cum dicit, quoniam, ostendit quid movet eum. Et primo ad sperandum. Secundo ad orandum, ibi, miserere mei domine, quoniam tribulor. Circa primum duo facit. Quia primo movetur ad sperandum ex consideratione divinae conditionis. Secundo experimento beneficiorum, ibi, ego autem in domino speravi. Haec enim duo dant fiduciam. Conditionem autem Dei ostendit dupliciter. Primo per comparationem ad nos; secundo per comparationem ad adversarios, quia erant et adversarii et hostes, ibi, odisti observantes. Circa primum tria facit. Primo enim ponit habitudinem Dei ad nos; secundo, quid ex hoc speret, ibi, et propter nomen tuum. Tertio in spem erectus prorumpit in orationem, ibi, in manus tuas. Sciendum est autem, quod Deus habet habitudinem ad nos, quia est fortitudo nostra ad complendum omnia bona quae per eum facimus. Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus et cetera. Item quia refugium nostrum ad vitandum mala. Ps. 103: petra (scilicet Deus) refugium herinaciis. Et ideo ait, spero de te propter ista duo. Et quid speret, ostendit ex persona viatoris, quia semper indiget ductore, procuratore et defensore. Primum pertinet ad viam; secundum ad vitam; tertium ad salutem. Et ideo quantum ad primum dicit, deduces, scilicet per viam salutis. Quantum ad secundum, et enutries, nutrimento virtutum, et etiam corporali. Psal. 22: dominus regit me, et nihil mihi deerit. Quantum ad tertium, educes me de laqueo, idest de fraudulenti insidia, quam mihi praeparaverunt. Prov. 1: veni nobiscum, insidiemur et cetera. Psal. 123: laqueus contritus est. Et ratio est, quia tu es protector meus; quasi dicat: ideo spero quia ista facies mihi, quia tu es protector meus.

[87058] Super Psalmo 30 n. 4 In manus. Prorumpit tertio in subitam orationem; et circa hoc duo facit. Primo recommendat se domino; secundo commemorat divinum beneficium, vel habitum vel mox secutum, ibi, redemisti et cetera. Dicit ergo quantum ad primum, in manus et cetera. Quod carius habet commendat ductori. Et ideo in vita ista periculosa spiritum meum commendo tibi Deo. Hoc fecit Christus in nostrum exemplum: unde in cruce dixit, in manus tuas et cetera. 2 Tim. 1: scio cui credidi et cetera. Ex persona Ecclesiae intelligitur; quasi dicat Ecclesia capiti Christo, tu dicis. In manus tuas commendo spiritum et cetera. Et ex hoc sequitur, scilicet ex cruce, redemptio nostra. Dicit autem, Deus veritatis, quia implevit quod promisit. Per comparationem autem ad adversarios dicit, odisti; quasi dicat; sic te habes ad me; sed quomodo ad adversarios? Quia odis eos, et merito, quia observant vanitates etc. illi scilicet qui in rebus mundi spem habent et figunt. Et hoc supervacue, quia deficiunt. Sap. 5: quid nobis profuit superbia et cetera. Item vanitates, auguria, vel somnia, vel pacta Daemonum; et tales odiuntur a Deo, quia sacrilegi et idolatrae. Psal. 39: beatus vir cujus est nomen domini et cetera.

[87059] Super Psalmo 30 n. 5 Ego autem. Supra rationem suae spei assignavit ex divina conditione; hic autem assignat eam experimento divinorum beneficiorum. Circa quod duo facit. Quia primo proponit spem; secundo ejus effectum, ibi, exultabo. Dicit ergo: Deus odit malos: ego autem, qui non observo vanitates, speravi in solo Deo, non in Deo divitiarum. 1 Tim. 6. Effectus spei est spiritualis laetitia. Rom. 12: spe gaudentes. Et ponit modum laetitiae: quia, exultabo et laetabor. Est autem exultatio gaudium per signa exteriora extra exiliens. Laetitia vero dicit interiorem dilatationem cordis. Exultatio ergo dicit magnitudinem gaudii, laetitia moderationem. Et praemittit exultationem, quia homines inflammati amore Dei in principio plus gaudent, et post moderate. Laetabor, non in justitia mea, sed tua.

[87060] Super Psalmo 30 n. 6 Quoniam. Hic commemorat beneficium liberationis. Primo liberationem; secundo liberationis modum, ibi, nec conclusisti. A duobus dicit se liberatum: ab abjectione, et a tribulatione: primum opponitur honori; secundum prosperitati. Quantum ad primum dicit, humilitatem, idest abjectionem; quasi dicat, licet tu altus sis in caelis, tamen respexisti, hic abjectum, vel, humilitatem cordis. Luc. 1: respexisti humilitatem ancillae tuae. Quantum ad secundum dicit, salvasti de necessitatibus, idest tribulationibus, animam, non corpus; quia secundum corpus quandoque succumbunt, sed anima liberatur. Psal. 24: de necessitatibus meis libera me domine. Vel necessitates dicit passibilitates praesentis vitae; scilicet mortis, famis, penuriae indigentiae Rom. 12: necessitatibus sanctorum communicantes. Modus liberationis ostenditur. Primo quantum ad evasionem mali; secundo quantum ad conservationem in bono, ibi, quia statuisti. Dicit ergo quantum ad primum, nec conclusisti. Illud concluditur cujus nihil est extra. Deus permittit aliquem tentari ab hominibus, sed non concludit eum in manibus eorum, quia reservat aliquid ad quod hostis non potest, sicut in Job 1, quem primo sic conclusit super substantiam quod corpus non tangeret: deinde sic super corpus, quod non tangeret animam: unde dicit, verumtamen animam illius serva. Sed impii concluduntur in manibus inimici. Sed contra: Job 16: conclusit me apud iniquum et cetera. Respondeo. Verum est secundum intentionem inimici credentis se praevalere, sed non est verum simpliciter. Quantum ad secundum ait, statuisti etc. idest in loco libero et amplo, pedes, idest affectus, quia ex nulla parte impeditur quin benefaciat. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Vel iste locus spatiosus est vita aeterna. Baruch 3: o Israel quam magna est domus Dei etc. ubi steterunt pedes nostri. Psal. 121: stantes erant pedes nostri et cetera.

[87061] Super Psalmo 30 n. 7 Deinde cum dicit, miserere mei domine quoniam tribulor etc. rationem orationis assignat dupliciter. Primo in generali praemittit orationem, et ejus causam; secundo prosequitur utrumque in speciali, ibi, conturbatus est. Circa primum duo facit. Primo ponit petitionem in generali; secundo causam petitionis, ibi, miserere. Judith 8: indulgentiam ejus cum lacrymis postulemus. Et quare? Quoniam tribulor. Psal. 118: multi qui persequuntur me, et tribulant me. Sed contra: supra dicit, salvasti de necessitatibus animam meam. Respondeo. Dicendum, quod loquitur secundum diversa membra, vel secundum diversa tempora. Sequitur, conturbatus est. Ubi exponit in speciali primo tribulationem; secundo orationem, ibi, ego autem in te speravi. Circa primum duo facit. Quia primo quantum ad id quod est interius; secundo quantum ad id, quod est exterius, ibi, quoniam defecit. Quantum ad primum tria ponuntur: scilicet oculus, anima, et venter: per quae ratio, voluntas et sensualitas designantur: quando scilicet homine in tribulatione posito omnia ista commoventur. Et ideo dicit, oculus, interior. Eph. 1: illuminatos oculos cordis vestri: in ira, inimicorum persequentium, vel Dei punientis. Psal. 6: conturbatus est a furore oculus meus. Vel in ira, quia irascor contra malos: haec enim non excaecat oculum rationis, sicut facit ira per vitium; sed conturbat et obnubilat, quia non ita limpide videt. Anima mea, quantum ad voluntatem: quia proprium est voluntatis movere corpus, et voluntas movet omnia quae in nobis sunt. Psalm. 6: anima mea turbata est. Venter meus, idest infirmus: et signat sensualitatem. Hier. 4: ventrem meum doleo. Vel, anima mea, refertur ad sensualitatem, venter autem ad corpus; quasi dicat, sensualitas turbata est, et corpus. Vel refertur ad diversa membra Ecclesiae. Nam, oculi, doctores, anima, praelati, venter, alii sunt.

[87062] Super Psalmo 30 n. 8 Deinde cum dicit, quoniam et cetera. Exponit tribulationem quantum ad exteriora: tribulatio namque expellitur bonis praesentis vitae: quae tria sunt: scilicet deliciae carnis, divitiae et honores: 1 Jo. 2: omne quod est in mundo et cetera. Contra primum ponit dolorem; contra secundum paupertatem; et contra tertium opprobria. Secundum est, ibi, infirmata; tertium vero, ibi, super omnes inimicos. Circa primum duo facit. Primo enim ponit dolorem; secundo ejus signum, ibi, anni mei. Dicit ergo, tribulor, interius; et haec tribulatio venit ex interiori, quoniam defecit in dolore vita mea. Vita continuo procedit ad defectum. Sap. 5: continuo desivimus esse. Potest ergo qui tristatur dicere, vita mea defecit in dolore. Eccl. 38: a tristitia enim festinat mors: vel vita spiritualis. Rom. 1: justus meus ex fide vivit. Vel potest intelligi de vita qua quis gaudet de bono aliorum. 2 Cor. 7: nunc gaudeo, non quia tristes estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Et dolor causat in eis defectum; unde, et anni mei, idest duratio vitae meae, in gemitibus, qui sunt signum doloris. De secundo dicit, infirmata et cetera. Divitiae confirmant homines. Eccl. 7: sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia. Et ideo paupertas refertur ad infirmitatem exteriorem. Sicut autem paupertas temporalis facit infirmitatem exteriorem, ita paupertas spiritualis infirmitatem spiritualem. Virtus, idest fortitudo corporalis, quae est in nervis et ossibus; et ideo subdit, ossa mea: quasi dicat: omnia in quibus fundabatur fortitudo ejus erant debilitata. Psal. 21: dinumeraverunt omnia ossa mea.

[87063] Super Psalmo 30 n. 9 Super. Propheta assignans suam exteriorem tribulationem, proposuit dolores contra delicias, paupertatem contra divitias; hic autem opprobria contra honores mundi. Circa quod tria facit. Primo proponit confusionem quam patitur; secundo inducit similitudinem, factus sum tamquam vas; tertio probationem, quoniam audivi. Circa primum tria facit, secundum quod triplex gradus invenitur despicientium alios: quidam enim manifeste inferunt opprobria; quidam ejus societatem vitant: quidam, qui omnino ejus obliviscuntur, et hoc pertinet ad contemptum: quia nullus obliviscitur ejus quod non contemnit. Primo ergo ponit primum, et dicit, super omnes inimicos et cetera. Hieronymus habet, apud omnes hostes meos factus sum opprobrium vicinis meis nimis; quasi dicat: non solum inimicis meis factus sum opprobrium, sed et vicinis. Et sunt verba Christi ex parte Ecclesiae. Vicini Ecclesiae sunt qui nondum sunt conversi, sed proponunt converti. Et dicit, opprobrium, propter poenam et propter culpam. Et quantum ad utrumque exponitur, ut dicat Christus ex parte Ecclesiae, factus sum opprobrium, propter poenas martyrum. Et hoc, super omnes inimicos, quia turpiores poenas sancti sustinuerunt quam latrones. 1 Cor. 4: spectaculum facti sumus et cetera. Item propter culpam, in Ecclesia sunt aliqui peccatores et malae vitae, ita quod propter eos Ecclesia est contemptibilis apud illos qui debebant accedere. Et bene, super omnes inimicos, quia turpior apparet vita eorum quam infidelium. Ezech. 5: ista est Hierusalem, in medio gentium posui eam et cetera. Item ibidem 16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus et cetera. Item quantum ad secundum nullus adjungit se ei; unde dicit, timor notis, idest vicinis qui timent ad me accedere. Vel propter poenas quas patior, vel propter malam vitam malorum Christianorum. Et signum hujus subdit, qui videbant me, idest qui considerabant hujusmodi opprobria culpae et poenae, fugerunt a me foras, quia noluerunt converti. Job 6: fratres mei pertransierunt quasi torrens. Psal. 87: longe fecisti notos meos a me. Tertium est oblivio. Et hoc est quod ait, oblivioni datus sum. Sed quia homo quantumcumque diligat aliquem post mortem tradit eum oblivioni, ideo dicit, tamquam mortuus. Psal. 87: sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius. Haec ad Christum referuntur in persona sua: quia factus est in opprobrium. Psal. 68: propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Item timor, quia fugerunt, discipuli. Item, oblivioni datus, quia, sperabamus quod ipse redempturus esset Israel, Luc. 24.

[87064] Super Psalmo 30 n. 10 Deinde adducit exemplum, factus et cetera. Factus sum tamquam vas perditum, idest inutile de quo non curatur. Hier. 51: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco et cetera. Tertio probationem: et circa hoc duo facit. Primo enim inducit contemptum; secundo persecutionem quam patitur, ibi, in eo dum convenirent. Dicit ergo, factus sum opprobrium: quia audivi vituperationem, a viris meis. Hier. 20: audivi contumelias multorum et cetera. In circuitu. Augustinus: quandoque Christiani peccant; et infideles non dicunt, hoc faciunt mali; sed, hoc faciunt Christiani. Et si religiosi peccant, similiter. Et dicit in circuitu, quia non intrant ad veritatis considerationem: quia tunc dicerent, hoc faciunt mali Christiani. Ps. 11: in circuitu impii ambulant.

[87065] Super Psalmo 30 n. 11 Consequenter cum dicit, in eo, ostendit quomodo patitur persecutionem, et aggravat ex multitudine persequentium, cum dicit, in eo dum convenirent simul, idest unanimiter, adversum me: hoc timendum esset valde. Eccl. 26: a tribus timuit cor meum; delaturam civitatis, collectionem populi, et calumniam mendacem et cetera. Ex crudelitate ipsorum, non enim ad leve convenerunt, sed ad occidendum: unde, accipere animam meam, idest vitam, consiliati sunt. Hier. 18: tu scis, domine, omne consilium eorum adversum me in mortem. Gen. penul.: in consilio eorum non veniat anima mea.

[87066] Super Psalmo 30 n. 12 Ego. Supra Psalmista narravit mala quae patiebatur: hic autem refugium habet ad orationem. Et quia oratio vacua est nisi certae spei innitatur; ideo praemittit spem, et subjungit orationem, ibi, eripe me de manu et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ponit spem. Secundo assignat spei rationem, ibi, dixi Deus meus. Continuatio talis est, non dicit simpliciter, ego in te speravi, sed, ego autem et cetera. Glossa Augustini dicit, consuetum est, quod pueri vocantur mammontreca, quia volunt diu sugere mammas, sed matres opponunt amaritudinem ut abhorreant. Ubera nostra, quibus a domino lactamur, sunt prosperitas temporalis, et solatium amicorum. Quando videt Deus quod homines confidunt nimis in his et alliciuntur ab his, subtrahit ea, et ponit amaritudinem, ut ponant in solo Deo spem suam. Sic ille advertens dicit, audivi, inquit, vituperationem: et ideo dicit, ego autem etc.: quasi dicat: omnibus aliis contradicentibus et pugnantibus adversum me, solum in te fuit spes mea: Hier. 17: benedictus vir qui confidit in domino. Ratio spei duplex assignatur. Una ex cura et providentia Dei. Alia ex potestate ejus. Confidit ergo in eo primo, quasi commissus divinae curae, et a Deo susceptus: Deus enim ex sua virtute curam habet universorum: Sapient. 12: nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Item ejusdem 14: tu ergo, pater, cuncta gubernas providentia. Unde Deus omnium, specialiter tamen aliquorum habet curam: 1 Pet. ult.: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Et ideo specialiter Deus est eorum. Et ideo dicit, speravi in te, quia Deus meus es tu. Secundo ex potestate; quia nisi esset potens, deficeret spes. Sed non ita de Deo sentit; unde ait, in manibus tuis sortes meae, idest omnia bona quae mihi donantur, sunt in potestate tua: Ephes. 1: in quo et sorte vocati sumus praedestinati et cetera. Sciendum est autem, quod triplex est sors: quaedam consultoria, quaedam divinatoria, et quaedam derisoria. Communiter loquendo, sors nihil aliud est nisi quoddam indicium divinae voluntatis requisitum. Et ideo in Glossa Augustini, sors non est aliquid mali, sed res in humana dubitatione divinam indicans voluntatem. Et ideo projicere sortes nihil aliud est, quam exquirere voluntatis divinae indicium. Ergo sors de sui ratione non dicit aliquid mali; sed efficitur mala ex duobus. Primo quando aliquis exquirit hoc indicium a quo non debet, ut a Daemone: et secundum hoc sortilegia damnantur inter alia quae pertinent ad infidelitatem. Secundo, si inquirat indicium in rebus, in quibus non est necesse. In duobus debet inquiri hoc indicium: in necessariis, et in non valentibus aliter sciri. Si enim non fuerit de necessariis, tunc est curiositas: et hoc est in sorte divinatoria: quia in hac solicitantur de futuris, et ideo vana, et reprobatur. In necessariis autem quae possunt aliter sciri, sortes etiam sunt prohibitae: quia hoc est tentare Deum, cum scilicet potest sciri auxilio humano, et recurritur ad divinum. Ponere autem sortes in distribuendis, quis habeat quid, vel in agendis, quid melius sit in temporalibus rebus, dico quod sors non vituperatur. Unde divisiones frequenter per sortes fiunt. Similiter etiam ad temporales dignitates, si eligantur sorte. Sed hoc non licet in spiritualibus, quia in eis homo dirigitur per spiritum sanctum: unde qui in eis faceret sortes, injuriaretur spiritui sancto. Unde apostoli ante spiritum sanctum posuerunt sortes super Matthiam; sed post spiritum sanctum elegerunt septem diacones sine sorte. In manibus, ergo ait, tuis sortes meae, idest quod datur secundum indicium tuae voluntatis, totum sub potestate tua est: Prov. 16: sortes mittuntur in sinu, sed a domino temperantur: alia littera habet, tempora mea, quanta scilicet et qualia: Dan. 2: ipse mutat tempora et aetates.

[87067] Super Psalmo 30 n. 13 Deinde subjungit orationem cum dicit, eripe. Orat primo pro se. Secundo contra hostes, ibi, erubescant. Circa primum duo facit. Primo enim orat liberari a malis. Secundo promoveri ad bonum, ibi, illustra faciem tuam. In adversariis duo considerat. Et primo affectum; et hoc tangit cum dicit, de manu inimicorum, idest odientium me: Ps. 142: eripe me de inimicis meis et cetera. Isti sunt Diaboli: Matth. 13: inimicus homo et cetera. Item amici: Matth. 11: inimici hominis domestici ejus. Secundo effectum, quia persequuntur: Ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me et cetera. Secundo orat promoveri ad bonum, cum dicit, illustra. Circa quod duo facit. Primo petit promoveri in bonis. Secundo, ut non deficiat a petitione, ibi, non confundar. Primum petit dupliciter. Primo secundum profectum sapientiae. Secundo secundum profectum justitiae, ibi, salvum me fac. Lumen rationis nihil aliud est quam quaedam participatio divini luminis: Ps. 4: signatum est super nos lumen et cetera. Hoc lumen non crescit in nobis nisi ab eadem causa a qua inchoatum est. Unde si volumus in eo proficere, oportet quod fiat per illustrationem divinae faciei: Ps. 42: emitte lucem tuam et cetera. Secundum profectum justitiae per quam pervenitur ad salutem, petit, cum dicit, salvum me fac, et hoc, propter misericordiam tuam, non propter merita mea: Tit. 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos et cetera. Quantum ad secundum dicit, non confundar, deficiendo scilicet in spe tua: vel, non confundar, fraudatus scilicet spe mea. Et hoc ideo, quia invocavi te: Joel. 2: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Invocavi te. Glossa Augustini, invocas Deum, quando in te vocas Deum, quando in domo cordis tui invitas eum, quod prius necesse est mundari universis sordibus vel fraudibus: aliter enim vere non invocas. Si enim invocas Deum ut det tibi lucrum, lucrum invocas, non Deum. Gratis ergo invocas Deum o avare, ut te pecunia non te ipse Deus impleat. Numquid sine auro et argento non vis illum ad te venire? Quid ergo de his quae facit tibi Deus sufficit, cum ipse Deus non sufficit?

[87068] Super Psalmo 30 n. 14 Consequenter orat contra hostes, cum dicit, erubescant. Et primo ponit suam petitionem. Secundo assignat illorum meritum, ibi, quae loquuntur. Et notandum quod haec oratio magis intelligenda est per modum praenunciationis quam orationis; quasi dicat, erubescant, conformando voluntatem suam divinae justitiae. Contra primum tria ponit quae in eis venient: quia in judicio confundentur; unde dicit, erubescant. Quoniam dicet, Matth. 25: esurivi, et non dedistis mihi manducare etc. quoniam conscientia reprehendet eos: Isa. 1: erubescetis super hortis quos elegeratis cum fueritis et cetera. Secundo mittentur in supplicium aeternum: et hoc est quod dicit, et deducantur in Infernum: Ps. 48: sicut oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos. Tertio obmutescent; unde dicit, muta fiant labia dolosa: Ps. 106: omnis iniquitas oppilabit os suum. Sed contra. Immo erunt loquentia: Apoc. 16: blasphemaverunt Deum et cetera. Item ingemiscent: Sap. 5: gementes prae angustia spiritus, et dicentes et cetera. Respondeo. Dicendum quod obmutescent a verbis superbiae et doloris illati sanctis.

[87069] Super Psalmo 30 n. 15 Secundo, cum subdit, quae, assignat triplex illorum peccatum: et praecipue oris: quod ex tribus aggravatur: scilicet ex persona contra quam dicitur, ex eo quod dicitur, et ex radice ejus quod dicitur. Quantum ad primum dicit, adversus justum, quod pejus quam si contra peccatorem; quasi dicat: illa obmutescent quae modo loquuntur, de eo quod dicunt, quia injustitiam dicunt et falsa: Ps. 35: verba oris ejus iniquitas et dolus. Ex radice vero, quia aliquid aliquando dicitur contra virum justum ex ignorantia et deceptione; sed si ex prava radice procedit, tunc est malum. Et haec prava radix est duplex: scilicet superbia et abusio: Prov. 2: ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Item abutuntur bonis sibi datis; quia data sunt eis ut humilientur, et ipsi inde extolluntur. Hieronymus habet, et despectu, quia stulte alios contemnunt. Et haec est abusio, quia non utitur justo ut debet contemnendo ipsum.

[87070] Super Psalmo 30 n. 16 Quam. Psalmista supra praemisit tribulationem et orationem; hic autem accedit ad gratiarum actionem, tamquam exauditus. Ubi duo facit. Primo commemorat universaliter beneficia, quae Deus humano generi et sanctis confert. Secundo prorumpit ad gratias, ibi, benedictus dominus, quoniam et cetera. Et circa primum duo facit. Primo enim ostendit Dei misericordiam quantum ad dona collata sanctis. Secundo quantum ad mala a quibus tuetur eos, ibi, abscondes eos. Circa primum duo facit. Ostendit enim primo praeparationem bonorum. Secundo eorum adimpletionem, ibi, perfecisti eis. Dicit ergo, quam magna et cetera. Dulcedo in spiritualibus transumptive dicitur: sicut enim dulcedo corporalis delectat gustum carnis, ita quod mentem delectat interius, dicitur dulcedo. Contingit autem quandoque quod gustus carnis non bene dispositus delectatur in corrupto sapore, et tunc falso delectatur: sic affectus hominis quando non est bene ordinatus, delectatur in re quae non vere est delectabilis: sed si bene sit dispositus, delectatur in vero bono, scilicet divino. Et ideo bonitas substantialis Dei dicitur dulcedo Dei: Sap. 16: substantiam tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas. Vel dulcedo Dei dicitur eo modo quo aliquis dicitur amarum habere affectum, quando scilicet cogitat quomodo alios contristet: Eph. 4: omnis amaritudo tollatur a vobis. Ergo per contrarium dulcedo animi, quando proponit alios consolari. Unde dulcedo Dei propositum dicitur quo vult omnes homines salvos fieri, 1 Tim. 2: gustate et videte quoniam suavis est dominus; Psal. 33, item dulcis et rectus dominus. Ps. 24. Et quocumque modo dulcedo dicatur, continet delectationem: quia quamvis sit una et simplex in se, tamen est radix et fons omnis bonitatis. Et ideo quidquid delectat in mundo, totum est in Deo; ut sapientia, veritas, honores, excellentia, voluptas, et omnia hujusmodi in excessu sunt ibi. Et ideo dicit, quam magna multitudo, superexcedens secundum magnitudinem, infinite a nobis incomprehensibilis. Item similiter multitudo quantum ad dulcedinem effectus; quia quidquid homini potest provenire, totum est ex dulcedine bonitatis Dei: Sap. 12: o quam suavis est domine spiritus tuus in nobis. Isa. 54, ubi agitur de multitudine justorum: multi filii desertae et cetera. Quod vero ait, quam abscondisti etc. dupliciter potest intelligi. Uno modo: quod Deus abscondit se ab eis ut non cognoscant eum, ut scilicet crescat eorum desiderium. Alio modo, quod in abscondito reposuisti ut timentes te habeant eam: et hoc melius; quasi dicat: in abscondito reposuisti propter eos. Et quare? Quia illa dulcedo non est in sensibilibus bonis quae manifesta sunt nobis, sed est in invisibilibus; et non in rebus creatis, sed in invisibilitate ipsius Dei: Apoc. 2: vincenti dabo manna absconditum: 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit dominus diligentibus se. Praeparatio ergo bona est in abscondito; sed consummatio et expletio est manifesta; unde subdit, perfecisti eis et cetera. Inter illam praedestinationem et ejus effectum, ejus scilicet qui est in gloria, in medio est status gratiae, qui est inchoatio gloriae: et hac praetermissa tendit ad perfectum et dicit, perfecisti, idest perficies, et incepisti perficere id absconditum: 1 Cor. 13: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur et cetera. Sed quibus? Eis qui sperant in te, ad quos perveniet haec perfectio, non ad eos qui in seipsis confidunt: Rom. 5: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Sed tunc non erit abscondita, immo erit in conspectu filiorum hominum: quia illam gloriam omnes videbunt, boni et mali: Rom. 8: existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis: Sap. 5: videntes mirabuntur in subitatione etc. usque quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Vel, filiorum, idest sanctorum qui plene videbunt: Ps. 106: videbunt recti et cetera. Vel, qui sperant in te, et hanc manifestant in conspectu filiorum hominum: Rom. 1: non enim erubesco Evangelium.

[87071] Super Psalmo 30 n. 17 Deinde cum dicit, abscondes, ostendit beneficia Dei in sanctos, per liberationem a malo. Sed quia duplex malum potest homo pati: scilicet in opere, et in verbo: primo ostendit quando protegit a primo malo. Secundo quomodo a secundo, ibi, proteges. Dicit ergo, abscondes et cetera. Loquitur similitudinarie; sicut si aliquis quaeratur ad mortem, quicumque illum absconderit in secretis suae domus, ibi tutus esset: sic est de sanctis. Impii persequuntur eos: sed Deus abscondit eos in abscondito, idest perducet ad illum locum absconditum suae dulcedinis: Gal. 3: vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; sed hoc erit in futuro perfecte, quando videbunt eum facie ad faciem: 1 Cor. 13: tunc autem facie ad faciem videbimus eum sicuti est. Et hoc est quod ait, faciei tuae. Sed in praesenti etiam abscondit, inquantum videmus aliquid de dulcedine gloriae suae contemplando. Et intantum abscondit, inquantum homines turbare non possunt firmatos in Dei amore: Sap. 3: justorum animae in manu Dei sunt et cetera. Vel non sentiens conturbationes quas homines patiuntur in judicio: Sap. 5: turbabuntur timore horribili et cetera. Item inquantum homo absconditur in contemplatione, et non sentit turbationes mundi: Sap. 8: intrans in domum meam conquiescam in illa et cetera. Secundo ostendit quomodo absconduntur a maliloquis, cum dicit, proteges eos et cetera. Aliqui enim proteguntur a malefactoribus, sed non a maliloquis; ab hoc enim malo non omnes proteguntur. Unde Octavianus Tiberio respondit zelanti pro ipso contra male loquentes de eo, nolo super hac re mihi Tiberi turberis. Satis praestitum est nobis, ut nullus nos offendere posset. Dicit ergo, proteges eos in tabernaculo tuo. Hoc ad praesentem Ecclesiam respicit, quae tabernaculum est militantium: Isa. 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et cetera. Et hoc, a contradictione linguarum, quae vel blasphemando Deum, vel docendo falsa, contradicunt veridicae doctrinae, ut sunt schismata, et diversae haereses: Job 16: suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Si ergo recurratur ad tabernaculum Dei, idest ad Ecclesiam, et ad secreta fidei ejus, ibi invenitur defensio secura ab hujusmodi contradictione linguarum.

[87072] Super Psalmo 30 n. 18 Consequenter cum dicit, benedictus, refert gratiarum actionem. Ubi duo facit. Primo enim gratias agit. Secundo inducit alios ad hoc, quibus praedicta beneficia sunt collata, ibi, diligite. Circa primum tria facit. Primo enim prorumpit in gratias. Secundo proponit misericordiam gratiarum, ibi, quoniam mirificavit et cetera. Tertio exponit causam, ibi, ego autem dixi. Dicit ergo, benedictus dominus; quasi dicat: ex quo protectus est sic populus sanctorum a Deo, nihil aliud restat nisi benedicere Deum, idest attribuere hoc ejus bonitati; Tob. 12: benedicite Deum, et enarrate omnia mirabilia ejus. Et quare? Quia mirificavit, idest mirabilem fecit, misericordiam suam mihi. Tunc enim videtur homo teneri ad gratiarum actiones, quando mirabiliter liberatur a magnis periculis. Et quomodo mirificavi? In civitate, inquit, munita; quasi dicat: ita liberavit me, quod fecit me sicut civitatem munitam. Alia littera, in civitate circumstantiae. Hebraei habent, obsessa. Hoc autem potest referri ad duas intentiones: et utrumque misericordiam Dei ostendit mirabiliter; quia in civitate munita ita liberavit me, quia fecit me sicut civitatem munitam contra mala. Et haec civitas est Ecclesia: Hier. 1: dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et murum aeneum. Vel, in civitate obsessa, similiter mira misericordia est: quia sumus liberati a minori malo. Periculum enim magnum perferunt obsessi; et ideo dicit, eram in civitate obsessa, seu circumdata, et tamen liberavit me velut centrum a circumferentia. Circumferentia namque ponitur in gyro, centrum in medio. Populus Judaeorum qui in medio erat gentium, qui circumstabant Judaeam, ubi dicebantur laudes Deo, ubi sacrificia offerebantur, ubi prophetiae non cessabant. Modo autem in omnibus gentibus circumstantibus diffusa est misericordia Dei: Marc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. In civitate ergo ait circumstante, scilicet in toto populo gentium.

[87073] Super Psalmo 30 n. 19 Deinde cum dicit, ego autem, exponit materiam gratiarum. Ubi primo ponit magnitudinem. Secundo ponit exauditionem, ibi, ideo exaudisti et cetera. Dicit ergo, ego dixi in excessu mentis meae. Excessus contingit quandoque ex causa interiori; et hoc quando videt stupenda ex quibus fit extra se. Act. 3: repleti sunt stupore et extasi. Quandoque a causa superiori, quando scilicet contemplatur quis divina, et rapitur extra se supra se: 2 Cor. 5: sive mente excedimus Deo. Sic ergo elevatus ad divina dicit, projectus sum etc. idest perpendi me longe esse a te: quia quanto homo magis accedit ad Deum, tanto se minorem advertit. Job ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te et cetera. Vel si intelligatur quantum ad excessum causae inferioris, quod innuit littera Hieronymi, aliquando homo considerat gravitatem peccatorum vel malorum imminentium, et ex hoc reputat se derelictum: sicut Christus in persona suorum dixit Matth. 27: Deus Deus meus, ut quid me dereliquisti? Et sic dicit hoc David. Considerans mala quae mihi veniunt, projectus sum: Jonae 2: abjectus sum a conspectu oculorum tuorum.

[87074] Super Psalmo 30 n. 20 Secundo cum dicit, ideo exaudisti, ponit exauditionem; quasi dicat, ideo, quia hoc dixi, exaudisti: Psalm. 10: respexit in orationem humilium. Sic publicanus Luc. 18, quoniam recognovit se peccatorem, descendit justificatus in domum suam: Eccl. 35: oratio humiliantis se nubes penetrat. Vel secundum Hieronymum, ponitur interrogative, ego dixi et cetera. Ergo ne exaudies? Quasi dicat: mirum est cum sim ita longe a te, quod me exaudias. Dum clamarem ad te. Glossa Augustini, clamor fit ad Deum non voce, sed corde; quia multi silentes labiis, corde averso nihil impetrare potuerunt. Clama ergo intus ubi Deus audit.

[87075] Super Psalmo 30 n. 21 Consequenter cum dicit, diligite dominum, inducit illos quibus praedicta beneficia sunt collata ad gratias exhibendas. Et ordinat eos primo quantum ad affectum. Secundo quantum ad effectum, ibi, viriliter agite. Circa primum duo facit. Primo inducit eos ad diligendum Deum. Secundo rationem diligendi assignat, quoniam veritatem requiret. Dicit ergo quia exaudivit, et quia mirificavit, diligite dominum: Deut. 4: et nunc, Israel, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te et cetera. Et qui sunt qui diligere debent, ostendit: quia, sancti: Cant. 1: recti diligunt te. Quoniam veritatem. Assignat causam diligendi. Redditur autem duplex causa, quare Deum diligere tenentur: quia quod diligunt sancti Deus diligit; et quod odiunt, Deus odit. Secunda est, ibi, et retribuet. Quantum ad primum dicit, quoniam veritatem requiret dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam; quasi dicat: diligere debetis dominum, quia diligit quod diligitis, et hoc requirit. Sancti diligunt veritatem; et ideo Deus qui veritatem requirit, debet a nobis diligi. Requirit autem Deus veritatem justitiae: Rom. 2: judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Item vitae: Isa. 38: obsecro, domine, memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Item doctrinae: Matth. 22: scimus, quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Secunda ratio quare tenemini diligere Deum, est, quia punit quod oditis: punit enim Deus superbiam, quam sancti odiunt: et hoc est, quod dicit, et retribuet poenam scilicet, abundanter, idest supra seipsos: quia ipsi supra se extollunt: Isa. 16: superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus plusquam fortitudo ejus.

[87076] Super Psalmo 30 n. 22 Deinde cum subdit, viriliter, ordinat eos quantum ad effectum. Et primo, ut sint fortes in opere, cum ait, viriliter agite: Prov. 18: qui mollis, et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Item ut sint fortes in corde, et confortetur cor vestrum: Psalm. 26: expecta dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine dominum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264