CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio libri Posteriorum Analyticorum
liber II

Thomas de Aquino a Francesco Traini depictus

Textum Leoninum Romae 1882 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Liber 2
Lectio 1

[79873] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 1 Postquam philosophus in primo libro determinavit de syllogismo demonstrativo, in hoc libro intendit determinare de principiis eius. Est autem duplex principium demonstrativi syllogismi, scilicet medium eius et primae propositiones indemonstrabiles. Dividitur ergo liber iste in duas partes: in prima, determinat de cognitione medii in demonstrationibus; in secunda, de cognitione primarum propositionum; ibi: de principiis autem qualiter fiunt cognita et cetera. Quia enim in primo libro habitum est quod omnis doctrina et omnis disciplina fit ex praeexistenti cognitione; in demonstrationibus autem cognitio conclusionis acquiritur per aliquod medium et per primas propositiones indemonstrabiles; residuum erat investigare qualiter ista innotescant. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, investigat quid sit medium in demonstrationibus; in secunda parte inquirit quomodo illud medium nobis innotescat; ibi: quomodo autem quod quid est ostenditur et cetera. Quia vero medium in demonstrationibus assumitur ad aliquid innotescendum de quo poterat esse dubitatio vel quaestio, ideo circa primum duo facit: primo enim, ponit numerum quaestionum; secundo, ex ipsis quaestionibus investigat propositum, ostendens qualiter quaestiones pertineant ad medium demonstrationum; ibi: quaerimus autem cum quaeramus et cetera. Circa primum tria facit: primo, enumerat quaestiones; secundo, manifestat compositas quaestiones; ibi: cum quidem enim utrum hoc etc.; tertio, simplices; ibi: quaedam autem alio modo et cetera.

[79874] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 2 Dicit ergo primo quod aequalis est numerus quaestionum et eorum quae sciuntur. Cuius ratio est, quia scientia est cognitio per demonstrationem acquisita. Eorum autem oportet per demonstrationem cognitionem acquirere, quae ante fuerint ignota: et de his quaestiones facimus, quae ignoramus. Unde sequitur quod ea quae quaeruntur sint aequalia numero his quae sciuntur. Quatuor autem sunt quae quaeruntur, scilicet quia, propter quid, si est et quid est: ad quae quatuor reduci potest quidquid est quaeribile vel scibile. Dividit autem in I topicorum quaestiones sive problemata aliter in quatuor, quae omnia comprehenduntur sub una harum quaestionum, quae dicitur quaestio quia. Non enim ibi intendit nisi de quaestionibus ad quas dialectice disputatur.

[79875] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit: cum quidem enim utrum hoc etc., manifestat propositas quaestiones, et primo compositas. Ad cuius evidentiam considerandum est quod, cum scientia non sit nisi veri, verum autem significetur solum per enunciationem, oportet solam enunciationem esse scibilem, et per consequens quaeribilem. Sicut autem in II perihermeneias dicitur, enunciatio dupliciter formatur. Uno quidem modo, ex nomine et verbo absque aliquo apposito, ut cum dicitur homo est; alio modo, quando aliquid tertium adiacet, ut cum dicitur homo est albus. Potest igitur quaestio formata referri, vel ad primum modum enunciationis, et sic erit quasi quaestio simplex; vel ad secundum modum, et sic erit quaestio quasi composita, vel in numerum ponens, quia videlicet quaeritur de compositione duorum. Circa hunc ergo modum enunciationis duplex quaestio formari potest. Una quidem, an hoc sit verum quod dicitur. Et hanc quaestionem primo exponit, dicens quod cum de aliqua re quaerimus utrum illa res sit hoc aut illud, et sic quodammodo ponimus in numerum (accipiendo scilicet duo, quorum unum est praedicatum et aliud subiectum; puta cum quaerimus utrum sol sit deficiens per eclipsim vel non, et utrum homo sit animal vel non), tunc dicimur quaerere quia: non ita quod hoc quod dico quia sit nota vel signum interrogationis, sed quia ad hoc quaerimus ut sciamus quia ita est. Cuius signum est, quia cum invenerimus per demonstrationem, quiescimus a quaerendo; et si in principio hoc scivissemus, non quaereremus utrum ita sit. Inquisitio autem non cessat, nisi habito eo quod quaerebatur. Et ideo cum quaestio qua quaerimus utrum hoc sit hoc, cesset habito quod ita est, manifestum est quid huiusmodi quaestio quaerit.

[79876] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit: cum autem scimus etc., manifestat consequentem quaestionem, quae etiam in numerum ponit; et dicit quod cum scimus quia ita est, quaerimus propter quid ita sit. Puta, cum scimus quia sol est deficiens per eclipsim, et quod terra est mota in terraemotu, quaerimus propter quid sol deficiat, aut propter quid terra moveatur. Hoc igitur sic quaerimus, ponentes scilicet in numerum.

[79877] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit: quaedam autem alio modo etc., manifestat alias duas quaestiones, quae non ponunt in numerum, sed sunt simplices. Et dicit quod quaedam quaerimus alio modo a praedictis quaestionibus, scilicet non ponentes in numerum; utpote si quaeramus an sit Centaurus vel non: hic enim simpliciter quaeritur de Centauro an sit, non autem quaeritur an Centaurus sit hoc, puta album vel non. Et sicut scientes quia hoc est illud, quaerebamus propter quid, ita etiam scientes de aliquo quia est simpliciter, quaerimus quid sit illud, puta quid est Deus, aut quid est homo. Haec igitur et tot sunt illa quae quaerimus: quae cum invenerimus, dicimur scire.

[79878] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit: quaerimus autem cum quaeramus etc., ostendit qualiter praedictae quaestiones se habeant ad medium. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: dico autem quia etc.; tertio, probat propositum; ibi: contingit itaque in omnibus quaestionibus et cetera. Circa primum sciendum est quod praedictarum quatuor quaestionum, quarum duae ponunt in numerum et duae non ponunt, primam utrarumque in unam coordinat, scilicet quaestionem quia et quaestionem an est. Et dicit quod cum quaerimus quia hoc est hoc, aut cum quaerimus de aliquo simpliciter si est, nihil aliud quaerimus quam utrum aliquod medium ipsius quod quaerimus sit invenire vel non. Quod non dicitur secundum ipsam formam quaestionis. Non enim cum quaero an sol eclipsetur, vel an homo sit, ex ipsa forma quaestionis quaero an sit aliquod medium, quo possit demonstrari vel solem eclipsari, vel hominem esse: sed si sol eclipsatur, vel homo est, consequens est quod sit aliquod medium invenire ad demonstrandum ista quae quaeruntur. Non enim fit quaestio de immediatis, quae etsi vera sunt, non tamen habent medium; quia huiusmodi, cum sint manifesta, sub quaestione non cadunt. Sic ergo qui quaerit an hoc sit hoc, vel an hoc sit simpliciter, ex consequenti quaerit an sit huiusmodi medium. Quaeritur enim in quaestione si est, vel quia est, an sit id quod est medium; quia id quod est medium est ratio eius, de quo quaeritur an hoc sit hoc, vel an simpliciter, ut infra dicetur. Non tamen quaeritur sub ratione medii. Contingit autem, invento quod quaeritur per has duas quaestiones, cognoscere aut quia est aut si est: quorum alterum est cognoscere esse simpliciter, alterum esse in parte, sicut cum cognoscimus quod homo est albus; quia esse album non significat totaliter esse hominis, sed significat ipsum esse aliquid; et ideo cum homo fit albus, non dicitur generari simpliciter, sed generari secundum quid. Sed cum dicitur, homo est, significatur ipsum esse simpliciter; et cum homo fit ens, dicitur generari simpliciter. Cum ergo cognito quia est, quaerimus propter quid est, aut cognito si est, quaerimus quid est, tunc quaerimus quid sit medium. Et hoc similiter est accipiendum non secundum formam quaestionis, sed secundum concomitantiam. Non enim qui quaerit causam propter quam sol eclipsatur, quaerit ipsam ut medium demonstrans, sed quaerit id quod est medium: quia consequens est ut, hoc habito, possit demonstrare. Et eadem ratio est de quaestione quid est.

[79879] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit: dico autem quia aut si est etc., manifestat quod dixerat, quod quia est et si est differunt sicut in parte et simpliciter. Cum enim quaerimus utrum deficit luna aut utrum augetur, est quaestio in parte: in huiusmodi enim quaestione quaerimus si luna est aliquid; puta si deficiens, vel aucta, aut non. Sed cum quaerimus an luna sit, sive an nox sit, est quaestio de esse simpliciter.

[79880] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit: contingit itaque in omnibus etc., probat propositum, scilicet quod praedictae quaestiones pertineant ad medium. Et primo, probat per rationem; secundo, probat per signum; ibi: quod autem sit medii et cetera. Concludit ergo primo ex praemissa manifestatione quod in omnibus praedictis quaestionibus, vel quaeritur an sit medium, scilicet in quaestione quia et in quaestione si est; vel quaeritur quid est medium, scilicet in quaestione propter quid et in quaestione quid est. Et probat quod quaestio propter quid quaerat quid sit medium. Manifestum est enim quod causa est medium in demonstratione, quae facit scire; quia scire est causam rei cognoscere. Causa autem est quod quaeritur in omnibus praedictis quaestionibus. Quod primo manifestat in quaestione quia. Cum enim quaeritur utrum luna deficiat, quaeritur secundum modum supra expositum, utrum aliquid sit causa defectus lunae vel non. Et consequenter hoc manifestat in quaestione propter quid. Cum enim scimus quia est aliquid causa defectus lunae, quaeritur quid sit causa; et hoc est quaerere propter quid. Et eadem ratio est in aliis duabus quaestionibus, ut per sequentia manifestat. Dicit enim quod, sive accipiamus aliquam rem esse non hoc aut hoc (puta cum dico homo est albus, aut grammaticus), sed accipiamus ipsam substantiam esse simpliciter; sive etiam non accipiamus rem aliquam esse simpliciter, sed rem aliquam esse aliquid, ponendo in numerum, (sive illud aliquid sit de numero eorum quae praedicantur per se, sive de numero eorum quae praedicantur per accidens), sive hoc modo sive illo accipiamus rem esse, causa eius est medium ad demonstrandum ipsam. Exponit autem consequenter quod dixit, simpliciter substantiam esse, cum quaerimus de luna, aut de terra, aut de triangulo, aut de quolibet subiecto an sit, et ad hoc demonstrandum accipitur aliquod medium. Dico autem rem esse aliquid, cum quaerimus eclipsim de luna, aut aequalitatem, aut inaequalitatem de triangulo, aut de terra utrum sit in medio mundi vel non. Et ostendit quod non differt quantum ad propositum utrolibet modo accipiatur rem esse; quia in omnibus praedictis idem est quid est et propter quid. Et hoc manifestat primo in defectu lunae. Si enim quaeratur quid est defectus lunae: respondetur quod est privatio luminis a luna propter terram, quae obiicitur inter ipsam et solem. Et hoc idem respondemus si quaeratur propter quid luna deficit. Dicimus enim quod luna deficit propter defectum luminis ex oppositione terrae. Et idem manifestat in alio exemplo. Si enim quaeratur quid est consonantia: respondetur quod est ratio, idest proportio numerorum secundum acutum et grave. Et rursum si quaeratur propter quid acutum consonat gravi: respondetur propter id quod habent numeralem proportionem acutum et grave. Sic ergo quaestio quid est et quaestio propter quid redeunt in idem subiecto, quamvis differant ratione. Unde quia cum quaeritur propter quid, quaeritur quid sit medium, ut ostensum est, relinquitur quod cum quaeritur quid est, similiter quaeratur medium. Et idem ostendit in quaestione quia. Ut enim dictum est, consonantia est ratio in numeris acuti et gravis: cum ergo quaeritur utrum acutum et grave consonent, quaeritur utrum sit aliqua ratio numeralis acuti et gravis; et hoc est medium ad demonstrandum quod acutum et grave consonant. Relinquitur ergo quod in quaestione quia quaeritur an sit medium. Cum autem acceperimus quia est aliqua ratio numeralis acuti et gravis, quaeremus quae sit illa ratio. Et hoc est quaerere quid vel propter quid.

[79881] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 9 Videtur hic Aristoteles dicere quod definitio passionis sit medium in demonstratione. Sed considerandum est quod definitio passionis perfici non potest sine definitione subiecti. Manifestum est enim quod principia, quae continet definitio subiecti, sunt principia passionis. Non ergo demonstratio resolvet in primam causam, nisi accipiatur ut medium demonstrationis definitio subiecti. Sic igitur oportet concludere passionem de subiecto per definitionem passionis, et ulterius definitionem passionis concludere de subiecto per definitionem subiecti. Unde et in principio dictum est quod oportet praecognoscere quid est, non solum de passione, sed etiam de subiecto; quod non oporteret nisi definitio passionis concluderetur de subiecto per definitionem subiecti. Et hoc patet per exemplum. Si velimus de triangulo demonstrare quod habet tres angulos aequales duobus rectis, accipiamus primo pro medio quod est figura habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis, quod est quasi definitio passionis. Quod iterum demonstrare oportet per definitionem subiecti, ut dicamus: omnis figura tribus rectis lineis contenta habet angulum exteriorem aequalem duobus interioribus sibi oppositis; sed triangulus est huiusmodi; ergo et cetera. Et idem patet si velimus demonstrare quod vox acuta et gravis consonent: accipiemus definitionem passionis, ut hic dicitur, scilicet quod habent proportionem numeralem; sed rursus ad hoc demonstrandum oportet accipere definitionem gravis et acuti. Nam gravis vox est quae in multo tempore nata est movere sensum, acuta autem quae in modico tempore; modici autem ad multum est proportio numeralis; ergo vocis acutae et gravis est proportio numeralis. Nec refert si aliter definiatur acutum et grave. Oportet enim in eorum definitione ponere aliquid ad quantitatem pertinens; et sic necesse erit concludere in eis proportionem numeralem.

[79882] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit: quod autem medii sit quaestio etc., ostendit propositum per signum sensibile. Et dicit quod ea in quibus medium est sensibile, manifeste ostendunt quod omnis quaestio sit quaestio medii: quia scilicet quando medium per sensum innotescit, nullus relinquitur quaestioni locus. Tunc enim quaerimus in rebus sensibilibus secundum aliquam praedictarum quaestionum, quando medium non sentimus: sicut quaerimus an sit defectus lunae vel non, quia non sentimus medium quod est causa faciens deficere lunam. Sed si essemus in loco qui est super lunam, videremus quomodo luna subintrando umbram terrae deficeret; et ideo circa hoc nihil quaereremus, nec si est nec propter quid est; sed simul utrumque nobis fieret manifestum.

[79883] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 1 n. 11 Et quia posset aliquis obviando dicere quod sensus est singularium, ea vero quae quaeruntur sunt universalia, sicut et ea quae sciuntur; et ita per sensum non videtur quod possit nobis innotescere id de quo est quaestio: ideo quasi obviationi respondens subiungit quod ex hoc ipso quod sentiremus particulare, scilicet quod, hoc corpus lunae tunc subintrat hanc umbram terrae, statim accideret nobis quod sciremus universale. Sensus enim noster esset de hoc quod nunc lumen solis obstruitur per oppositionem terrae; et per hoc manifestum esset nobis quod luna nunc deficit. Et quia nos coniiceremus quod semper hoc modo accideret lunae defectus, statim in nostra scientia sensus rei singularis fieret universale. Et ex hoc exemplo concludit quod idem est scire quod quid est et propter quid. Nam ex hoc quod videmus terram interpositam inter solem et lunam, sciremus et quid est defectus lunae et propter quid luna deficit: quorum unum, scilicet scire quid est, refertur ad scientiam qua scimus de aliquo quod simpliciter sit, non autem quod aliquid insit alicui; sed propter quid refertur ad cognitionem eorum quae insunt, sicut cum dicimus quod tres anguli sunt aequales duobus rectis, aut maiores aut minores. Ultimo autem epilogando concludit principale propositum, scilicet manifestum esse ex praedictis, in omnibus quae quaeruntur esse medii quaestionem.


Lectio 2

[79884] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod omnis quaestio est quodammodo quaestio medii, quod quidem est quod quid est et propter quid, hic incipit manifestare qualiter medium nobis innotescat; et dividitur in partes duas: in prima parte ostendit quomodo quod quid est et propter quid se habent ad demonstrationem; in secunda parte ostendit quomodo oporteat investigare quod quid est et propter quid; ibi: quomodo autem oportet venari et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas: in prima, manifestat quomodo se habeat ad demonstrationem ly quid est; in secunda, manifestat quomodo se habeat ad demonstrationem ly propter quid, quod significat causam; ibi: quoniam autem scire opinamur cum sciamus causam et cetera.

[79885] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 2 Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, prosequitur propositum; ibi: principium autem sit futurorum et cetera. Dicit ergo primo quod quia omnis quaestio, ad cuius determinationem demonstratio inducitur, est quaestio medii, quod est quid et propter quid, oportet primo dicere per quem modum hoc ipsum quod quid est nobis ostendatur, utrum scilicet per demonstrationem, vel per divisionem, vel quovis alio modo. Et iterum oportet dicere quis sit modus reducendi ea quae apparent de re, ad quod quid est. Et quia definitio est oratio significans quod quid est, oportet etiam scire quid sit definitio et quae sint definibilia. In his autem hoc ordine procedemus: primo quidem opponendo; secundo autem veritatem determinando.

[79886] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: principium autem sit futurorum etc., exequitur propositum ordine praedicto. Unde primo, procedit circa praemissa disputative opponendo; secundo, veritatem determinando; ibi: iterum autem speculandum est quid horum et cetera. Circa primum duo facit: primo, procedit disputando de ipsa definitione, quae significat quod quid est; secundo, de ipso quod quid est per definitionem significato; ibi: ipsius autem quid est utrum syllogismus et cetera. Circa primum tria facit: primo, inquirit disputative utrum omnium quorum est demonstratio, sit definitio; secundo, utrum e converso omnium quorum est definitio, sit demonstratio; ibi: quid autem cuius est definitio etc.; tertio, utrum alicuius eiusdem sit definitio et demonstratio; ibi: sed utrum si non omnis et cetera. Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: dubitabit enim utique aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod inter ea quae in futurum dicenda sunt, principium oportet sumere ab eo quod est convenientissimum habitarum, idest consequentium rationum. Quod quidem est de hoc quod posset aliquis dubitare utrum contingat idem et secundum idem scire per definitionem et demonstrationem.

[79887] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit: definitio quidem enim quod quid est etc., probat quod non omnium quorum est demonstratio, sit definitio. Et hoc quadrupliciter. Primo quidem, quia definitio est indicativa eius quod quid est; omne autem quod pertinet ad quod quid est, praedicatur et affirmative et universaliter; ergo definitio est solum eorum contentiva sive significativa, quae praedicantur affirmative et universaliter. Sed non omnes syllogismi sunt demonstrativi conclusionum affirmativarum universalium; sed quidam sunt negativi, puta omnes qui sunt in secunda figura; quidam vero particulares, puta omnes qui sunt in tertia figura. Non ergo omnium est definitio, quorum est demonstratio.

[79888] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 5 Secundo, ibi: postea neque eorum quae sunt etc., ostendit idem dicens quod neque definitio etiam potest esse omnium eorum quae concluduntur per syllogismos affirmativos, quod contingit esse solum in prima figura, sicut demonstrative syllogizatur quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Huius autem quod dictum est, scilicet quod non omnium quae sic syllogizantur, possit esse definitio, ratio est, quia scire aliquid demonstrative nihil aliud est quam demonstrationem habere. Ex quo patet quod si omnium horum scientia solum per demonstrationem habetur, non est eorum definitio. Ea enim quorum est definitio, cognoscuntur per definitionem. Sequeretur igitur quod aliquis non habens horum demonstrationem sciret ea; eo quod nihil prohibet aliquem habentem definitionem non simul habere demonstrationem; quamvis definitio sit demonstrationis principium. Non enim quicunque cognoscit principia, scit conclusionem deducere demonstrando.

[79889] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 6 Tertio, ibi: sufficiens autem fides est etc., ostendit idem per inductionem, ex qua potest fieri praemissae conclusionis sufficiens fides: quia demonstratio est eorum quae per se insunt, ut patet ex his quae in primo habita sunt. Nullus autem unquam cognovit per definitionem neque aliquid eorum quae per se insunt, neque etiam aliquid eorum quae per accidens insunt; non quod accidentium, quae per se vel per accidens insunt, non possunt esse aliquae definitiones, ut habetur in VII Metaph.; sed quia eius quod est inesse per se vel per accidens, quod syllogismus concludit, nullus unquam dedit definitionem.

[79890] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 7 Quarto, ibi: amplius si definitio substantiae etc., ostendit idem per rationem, quia definitio est notificatio substantiae: tum quia substantia principaliter definitur, accidens vero per posterius, definitione quae est per additamentum, ut habetur in VII Metaph.; tum etiam quia accidens non definitur, nisi quatenus significatur per modum substantiae per aliquod nomen. Haec autem de quibus sunt demonstrationes, non sunt substantiae, nec per modum substantiae significantur, sed per modum accidentium, scilicet secundum inesse aliquid alicui. Unde concludit non esse possibile quod definitio sit omnis eius cuius est demonstratio.

[79891] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit: quid autem cuius est definitio etc., inquirit an e converso demonstratio sit omnis eius cuius est definitio. Et ostendit quod non, duplici ratione; quarum prima iam supra tacta est. Unius enim, in quantum est unum, videtur esse una scientia, idest unus modus cognoscendi. Unde si id quod est demonstrabile, vere scitur per hoc quod habetur demonstratio de eo, sequitur quoddam impossibile si per definitionem sciri possit; quia habens definitionem sciret aliquid demonstrabile absque hoc quod haberet demonstrationem: quod videtur inconveniens. Et haec ratio fuit secundo posita inter praemissas.

[79892] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 9 Secundam rationem ponit ibi: amplius principia demonstrationum et cetera. Definitiones enim sunt principia demonstrationum, ut in primo habitum est; sed principia non sunt demonstrabilia, quia sic sequeretur quod principiorum essent principia, et quod demonstrationes in infinitum procederent; quod est impossibile, ut in primo ostensum est. Unde sequitur quod definitiones sint indemonstrabiles, tanquam quaedam prima principia in demonstrationibus. Et sic non omnium quorum est definitio, est demonstratio.

[79893] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit: sed utrum si non omnis etc., inquirit utrum sit possibile quod alicuius eiusdem sit definitio et demonstratio, etsi non omnis eiusdem. Et ostendit quod non, tribus rationibus. Quarum prima est, quia definitio est manifestativa eius quod quid est et substantiae, idest essentiae cuiuslibet rei. Demonstrationes autem hoc non manifestant, sed supponunt; sicut in mathematicis demonstrationibus arithmeticae supponitur quid est unitas et quid est impar; et simile est etiam in aliis demonstrationibus. Ergo non est eiusdem demonstratio et definitio.

[79894] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 11 Secundam rationem ponit ibi: amplius omnis demonstratio etc.; quae talis est. In eo quod per demonstrationem concluditur, praedicatur aliquid de aliquo vel affirmative vel negative: sed in definitione non praedicatur aliquid de aliquo; sicut in hac definitione, homo est animal bipes, neque animal praedicatur de bipede, neque bipes de animali. Et similiter in hac definitione, circulus aut triangulus est figura plana, nec planum praedicatur de figura, neque e converso. Si enim partes definitionis adiungerentur sibi invicem, oporteret quod praedicatio intelligeretur per modum convenientem definitioni, scilicet in eo quod quid est. Hoc autem non videmus. Nec enim genus praedicatur in eo quod quid est de differentia, neque e converso. Non ergo eiusdem est definitio et demonstratio.

[79895] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 12 Tertiam rationem ponit ibi: amplius alterum est quod quid est etc.; et dicit quod alterum est manifestare quod quid est et quia est, ut patet in differentia quaestionum supra posita: sed definitio ostendit de aliquo quid est; demonstratio autem ostendit affirmative vel negative aliquid esse de aliquo vel non esse. Videmus autem quod alterius rei alia est demonstratio, nisi illa duo se habeant ad invicem sicut totum et pars; quia tunc una et eadem esset demonstratio de utroque. Sicut demonstrato quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, similiter etiam ostensum est de isoscele, qui se habet ad triangulum sicut pars ad totum. Sed non ita est in his duobus, quia est et quid est: neutrum enim est pars alterius.

[79896] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 2 n. 13 Ostensum est igitur quod nec omnis cuius est definitio, sit demonstratio, neque e converso. Et ex hoc ulterius concludi potest quod nullius eiusdem sint; et quod definitio et demonstratio neque sint idem, neque unum sit in alio sicut pars subiectiva in suo toto; quia oporteret quod etiam ea quorum sunt, se haberent per modum totius et partis, ita scilicet quod omne definibile esset demonstrabile, aut e converso. Quod supra improbatum est. Ultimo epilogando concludit usque ad hoc processum esse opponendo.


Lectio 3

[79897] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 1 Postquam philosophus disputative inquisivit utrum definitio significans quod quid est possit demonstrari, hic procedit ulterius ad inquirendum disputative utrum ipsum quod quid est, quod est definitionis significatum, possit demonstrative probari. Et primo, proponit quod intendit; secundo, exequitur propositum; ibi: syllogismus quidem enim et cetera. Movet ergo primo quaestionem: utrum possit esse syllogismus aut demonstratio eius quod quid est, ita scilicet quod concludatur hoc esse quod quid est huius; aut hoc non sit possibile, sicut supposuit ratio immediate praemissa?

[79898] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 2 Fuit autem necessaria haec disputatio post praemissam, quia in definitione attenditur non solum ut illud quod significatur, sit quod quid est, sed etiam ut tali modo tradatur qui competat ad manifestandum quod quid est; ita scilicet quod sit ex prioribus et notioribus, et alia huiusmodi habeat quae in definitione sunt observanda. Signanter autem dicit, utrum sit syllogismus aut demonstratio: nam rationum subsequentium quaedam concludunt quod eius quod quid est non sit demonstratio, quaedam vero quod eius omnino non sit syllogismus.

[79899] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit: syllogismus quidem enim aliquid de aliquo etc., procedit disputative ad ostendendum quod non sit syllogismus vel demonstratio eius quod quid est. Et primo, excludit quosdam speciales modos, quibus posset videri quod possit demonstrari quod quid est; secundo, ponit rationes communes ad hoc; ibi: amplius quomodo demonstrabit et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per acceptionem convertibilium terminorum; secundo, quod non potest demonstrari per divisionem; ibi: at vero neque per divisionem etc.; tertio, quod non potest demonstrari accipiendo id quod requiritur ad quod quid est; ibi: sed utrum sit demonstrare et cetera. Circa primum tria facit: primo, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, inducit rationem; ibi: si enim ipsius ca proprium est etc.; tertio, manifestat inconveniens quod sequitur; ibi: oportet autem in duabus propositionibus et cetera.

[79900] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 4 Circa primum praesupponit duo. Quorum primum pertinet ad syllogismum, scilicet quod omnis syllogismus probat aliquid de aliquo per aliquod medium, ut ex superioribus patet. Aliud autem pertinet ad ipsum quod quid est, quod est per syllogismum probandum; ad quod requiruntur duae conditiones. Quarum una est quod quod quid est sit proprium: quaelibet enim res habet propriam essentiam sive quidditatem. Et quia non omne quod est proprium alicui pertinet ad essentiam eius, sicut risibile homini; ideo requiritur secunda conditio, quod praedicetur in quid. Et has duas conditiones necesse est sequi tertiam, scilicet ut quod quid est sit convertibile cum eo cuius est.

[79901] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit: si enim a ipsi c est proprium etc., ponit rationem ad propositum ostendendum. Et circa hoc tria facit: primo, dicit qualem oporteat esse syllogismum qui concludit quod quid est, si hoc sit possibile; secundo, concludit inconveniens, quod ex hoc sequitur; ibi: si ergo quod quid est etc.; tertio, exemplificat in terminis; ibi: et omnino si est monstrare et cetera. Circa primum tria facit: primo enim ostendit quid requiratur ad syllogismum concludentem quod quid est, ex eo quod est proprium; secundo, quid requiratur ex eo quod praedicatur in quid; ibi: at vero et si a etc.; tertio, ostendit quod sine his talis syllogismus esse non possit; ibi: si vero aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod si a, quod est probandum de c tanquam quod quid est eius, est proprium ipsi c (quod requiritur ad quod quid est, ut dictum est), oportebit quod primum, scilicet a, sit proprium medio, quod est b: nam si a excedit b, quod universaliter praedicatur de c, sequitur quod a multo magis excedat c. Et similiter manifestum est quod oportebit b esse proprium ipsius c: nam si b excedat c, sequitur quod a, quod praedicatur universaliter de b, excedat c; et sic non erit proprium eius, ut supponebatur. Relinquitur ergo quod si aliquis syllogismus sit, qui concludit quod quid est, oportet esse talem habitudinem terminorum eius, ut omnes ad invicem convertantur.

[79902] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit: at vero et si a in eo quod quid est etc., ostendit quid debeat habere syllogismus praedictus, ex eo quod concludit id quod praedicatur in eo quod quid est. Et dicit quod oportet hoc modo syllogismum procedere, ut maior extremitas, quae est a, praedicetur in eo quod quid de medio, quod est b; et b similiter praedicetur in eo quod quid de minori extremitate, quae est c; et sic concluditur quod a praedicetur de c in eo quod quid est.

[79903] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit: si vero aliquis non accepit sic duplicans etc., ostendit quod praedictus modus syllogizandi requiratur. Et dicit quod si aliquis non ita accipiat terminos duplicans, idest observans duas conditiones praedictas, vel potius accipiens quod quid est ex duabus partibus, non sequitur ex necessitate quod a praedicetur de c in eo quod quid est. Sed et si ex una tantum parte praedictae conditiones observentur, non sufficit ad propositum. Etsi enim detur quod a praedicetur de b in eo quod quid est, non propter hoc sequitur quod praedicetur in eo quod quid de quibuscunque praedicatur b qualitercunque. Et sic sequitur quod ex utraque parte oporteat accipere quod quid est: ita scilicet quod non solum a sit quod quid est ipsius b, sed etiam ipsum b sit quod quid est ipsius c, tanquam convertibiliter et in eo quod quid praedicatum.

[79904] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit: si igitur quod quid est et quod quid erat esse etc., ducit ad inconveniens: quia si, sicut ostensum est, ex utraque parte invenitur non solum praedicari aliquid in eo quod quid, sicut genus praedicatur de specie, sed etiam quod ex utraque parte sit quod quid erat esse, quod significat definitio, sequitur quod quid erat esse prius fuisse in medio termino; idest quod medius terminus sit quod quid erat esse minoris extremitatis: et ita supponitur quod oportebat probare, scilicet quidditatem ipsius c.

[79905] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit: et omnino si est monstrare quid etc., manifestat quod dixerat in terminis. Puta si volumus monstrare quid est homo, sit c, idest minor extremitas, homo; a vero, idest maior extremitas, sit quod quid est hominis, puta animal bipes, vel aliquid aliud huiusmodi. Si ergo hoc oporteat per syllogismum probari, necesse est quod definiatur aliquod medium, scilicet b, de quo omni a praedicetur; et ad hoc medium pertinebit quaedam alia media definitio, quae scilicet erat definitio minoris extremitatis. Unde sequetur quod hoc etiam medium sit quod quid est hominis. Et ita qui sic syllogizat, accipit supponendo id quod oportebat ostendere, scilicet quod b sit quod quid erat esse hominis.

[79906] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit: oportet autem in duabus etc., manifestat quomodo hoc inconveniens sequatur ex praemissis. Et circa hoc tria facit. Primo, ostendit modum quo convenienter hoc manifestetur. Et dicit quod id quod dictum est, oportet considerare in duabus propositionibus, quae sint primae et habeant terminos immediate sibi inhaerentes. Possibile enim esset per plures propositiones hoc ostendere, ex quibus plures syllogismi constarent; vel etiam esset possibile duas solas propositiones accipiendo, accipere eas mediatas. Sed quia oportet semper reducere ad duas primas immediatas, ideo, ut brevior et expeditior sit consideratio, assumamus a principio tales propositiones, et sic maxime poterit manifestari propositum.

[79907] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 11 Secundo, ibi: qui quidem itaque per conversionem etc., proponit quod intendit; et dicit, concludens ex praemissis, quod illi qui volunt demonstrare per terminos convertibiles quod quid est alicuius rei, puta quid est anima, vel quid est homo, vel quodcunque aliud huiusmodi, necesse est quod incidant in hoc quod petant principium. Et inducit exemplum de definitione animae secundum Platonem. Quia enim anima vivit, et est corpori causa vivendi, sequitur quod differat a corpore per hoc quod corpus vivit per aliam causam, anima vero vivit per seipsam. Ponebat autem Plato quod numerus est substantia omnium rerum: eo quod non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente, quod significat substantiam eius de quo dicitur, et unum quod est principium numeri; et ita sequebatur quod anima substantialiter sit numerus, sicut et quaelibet alia res multa in se continens. Item ponebat Plato quod vivere sit quoddam moveri. Duobus enim distinguitur vivum a non vivente, scilicet sensu et motu, ut dicitur in I de anima; et ipsum sentire sive cognoscere dicebat esse quoddam moveri. Sic ergo dicebat animam esse numerum seipsum moventem: dicebat etiam animam esse id quod est sibi causa vivendi. Si quis ergo velit probare quid est anima, quia scilicet est id quod est sibi causa vivendi, et assumat pro medio quod anima est numerus seipsum movens, necesse est hoc petere, scilicet quod anima sit numerus seipsum movens: ita scilicet quod hoc sit idem ipsi animae, tanquam quod quid est eius. Alioquin non sequeretur quod si aliquid est quod quid est numeri moventis seipsum, quod sit quod quid est ipsius animae.

[79908] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 3 n. 12 Tertio, ibi: non enim si consequitur etc., probat propositum, scilicet quod talis probatio contineat petitionem principii; et dicit quod non sequitur quod maior extremitas, quae est a, sit quod quid est minoris extremitatis, quae est c, ex hoc quod a sequitur ad b et b sequitur ad c; sed sequitur simpliciter quod a insit c. Et si ulterius detur quod ipsum a sit quod quid est alicuius, et praedicetur universaliter de b, non adhuc sequitur quod a sit quod quid est ipsius c: manifestum est enim hoc quod est animali esse, idest quod quid est animalis, praedicari de hoc quod est homini esse, idest de eo quod est quod quid est hominis. Sicut enim verum est quod animal universaliter praedicatur de homine, ita verum est quod definitio animalis universaliter praedicetur de definitione hominis, non tamen ut sint omnino unum et idem. Sic igitur patet quod si aliquis non sic accipiat terminos, ut primum sit omnino unum et idem medio, et medium ultimo, non poterit syllogizari quod a, quod est primum, sit quod quid est ipsi c, quod est ultimum, et essentia eius. Si vero accipiantur termini modo praedicto, sequitur quod priusquam concludatur, accipiatur in praemissis quod quid est ipsius c, scilicet ipsum b. Ex quo sequitur quod non sit demonstratio, sed petitio vel acceptio principii.


Lectio 4

[79909] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per terminos convertibiles, hic ostendit quod non potest demonstrari per viam divisionis. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit quamdam solutionem; ibi: contingit autem solvere et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum per rationem communem omnibus quae syllogizari possunt; secundo, ostendit propositum quantum ad ea quae sunt propria ei quod quid est: ibi: quid enim prohibet et cetera.

[79910] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 2 Dicit ergo primo quod, sicut non potest demonstrari quod quid est per terminos convertibiles, ita etiam non potest demonstrari per viam divisionis: per quam etiam nihil syllogistice probatur, sicut dictum est in resolutione circa figuras, idest in I priorum analyticorum. Sicut enim in posterioribus analyticis docetur resolutio usque ad principia prima, ita etiam in prioribus analyticis fit resolutio ad prima quaedam simplicia pertinentia ad dispositionem syllogismi in modo et figura.

[79911] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 3 Quod autem per viam divisionis non possit aliquid syllogizari probat per hoc, quod in via divisionis non ex necessitate sequitur conclusio, existentibus praemissis (quod requiritur ad rationem syllogismi): sed ita se habet in via divisionis, sicut et in via inductionis. Ille enim qui inducit per singularia ad universale, non demonstrat neque syllogizat ex necessitate. Cum enim aliquid syllogistice probatur, non est necessarium ulterius quod vel syllogizans interroget de conclusione, nec quod respondens det ei conclusionem: sed necesse est quod conclusio sit vera, praemissis existentibus veris. Hoc autem non accidit in via divisionis, sicut manifestat per exempla. Proceditur enim via divisionis cum, accepto aliquo communi quod per multa dividitur, remoto uno, concluditur alterum. Puta si entium aliud est animal et aliud inanimatum, habito quod homo non sit inanimatum, concluditur quod sit animal: sed ista conclusio non sequitur, nisi respondens det quod homo vel sit animal vel inanimatum.

[79912] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 4 Et est attendendum quod satis convenienter comparavit divisionem inductioni. Utrobique enim oportet supponere quod accepta sint omnia quae continentur sub aliquo communi: alioquin nec inducens poterit ex singularibus acceptis concludere universale, nec dividens ex remotione quarumdam partium poterit concludere aliam. Patet igitur quod inducens, facta inductione quod Socrates currat et Plato et Cicero, non potest ex necessitate concludere quod omnis homo currat, nisi detur sibi a respondente quod nihil aliud contineatur sub homine quam ista quae inducta sunt. Similiter etiam nec dividens, si probaverit quod hoc coloratum non sit album nec pallidum, non potest ex necessitate concludere quod sit nigrum, nisi detur sibi a respondente quod nihil aliud contineatur sub colorato nisi ea quae assumpta sunt in divisione. Et quia investigantibus quid est homo, oportet accipere non solum genus, quod est animal, sed etiam differentiam; ulterius in suo exemplo procedit quod, si omne animal aut gressibile est aut aquaticum, et accipiat quod homo, quia non est aquaticum animal, sit totum hoc quod est animal gressibile, non ex necessitate sequitur ex dictis; sed oportet quod hoc etiam supponat datum sibi a respondente, scilicet quod animal sufficienter dividatur per gressibile et aquaticum. Et quia quandoque per plures divisiones proceditur ad accipiendum quod quid est alicuius rei, ideo, praemissis duabus divisionibus in suo exemplo, subdit quod nihil differt quod sic procedatur in multis aut in paucis. Eadem enim est ratio in omnibus. Et sic ulterius concludit quod procedentes per viam divisionis, etiam circa ea quae contingit syllogizari, non utuntur probatione syllogistica.

[79913] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit: quid enim prohibet hoc verum etc., inducit duas rationes proprias ei quod quid est. Quarum prima est, quia non omne quod vere praedicatur de aliquo, praedicatur in eo quod quid est, nec significat essentiam eius. Si ergo detur quod per viam divisionis sufficienter probetur quod totum hoc, scilicet animal gressibile, vere praedicetur de homine; non tamen propter hoc erit probatum quod praedicetur de eo in eo quod quid est, vel ostendat quod quid erat esse, idest quod demonstrat essentiam rei.

[79914] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 6 Secundam rationem ponit ibi: amplius quid prohibet aut apponere et cetera. Essentia enim cuiuslibet rei declaratur per aliqua certa, quibus nec addere oportet nec subtrahi. Nihil autem prohibet quin ille qui procedit per viam divisionis, aut apponat aliquid supra ea quae sufficiunt ad ostendendum quod quid est, aut auferat aliquid eorum quae ad hoc sunt necessaria, aut etiam quod supergrediatur vel excellat essentiam rei, utpote si sit communius quam ipsa res; quod fit dum subtrahuntur differentiae ultimae, quibus ea quae sunt communia contrahuntur. Unde per divisionem non probatur sufficienter quod quid est. Et hoc est quod concludit, quod in via divisionis praetermittuntur praedictae conditiones; ut scilicet id quod concluditur, praedicetur in eo quod quid est, et quod nec excedat nec excedatur.

[79915] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit: contingit autem solvere in accipiendo etc., excludit quamdam solutionem. Et primo, proponit eam; secundo, excludit ipsam; ibi: sed syllogismus tamen et cetera. Dicit ergo primo quod contingit solvere ea quae obiecta sunt, ex eo quod aliquis dicat quod dividendo accipiat omnia quae praedicantur in eo quod quid est; et ita per consequentiam ad divisionem faciat id quod primo intenditur, ut scilicet constituat definitionem significantem quod quid est, et nihil relinquat eorum quae requiruntur ad definiendum. Et si haec duo faciat, scilicet quod omnia, quae accipit per divisionem, praedicentur in eo quod quid, et omnia huiusmodi cadant in divisione, ita quod nihil desit, necessarium est quod id quod est inventum sit quod quid est. Et huiusmodi necessitatis ratio est quia, acceptis omnibus quae praedicantur in eo quod quid, nullo derelicto, iam id quod inventum est, oportet esse quoddam individuum, idest individuam rationem talis rei; ita scilicet quod non indigeat ulteriori divisione ad hoc quod approprietur huic rei.

[79916] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit: sed syllogismus tamen non inest etc., excludit praedictam solutionem: et dicit quod quamvis necesse sit, praedictis existentibus, aliquid individuum fieri, sicut expositum est, tamen praedicta via non est syllogistica; quamvis cognoscere faciat quod quid est per alium modum. Et hoc non est inconveniens, scilicet quod aliquid alio modo manifestetur quam per syllogismum. Ille enim qui utitur inductione, non probat syllogistice, sed tamen aliquid manifestat. Quod autem ille qui per divisionem ad definitionem pervenit, non faciat syllogismum, ostendit per quoddam simile. Si enim inducatur conclusio ex maiori propositione, subtracta media, et concludens dicat quod hoc necesse est sequi ex praemissis, poterit interrogare respondens, propter quid sit necessarium: quod non accidit in syllogistica probatione. Unde talis modus argumentandi non est syllogisticus. Ita etiam in terminis divisivis non fit syllogismus, quia semper restat interrogatio propter quid. Puta si aliquis volens notificare quid est homo, accipiat per viam divisionis quod homo est animal mortale bipes, vel habens pedes, sine pennis; ad quamlibet appositionem praedictorum poterit convenienter quaeri propter quid sit necesse. Ille enim qui ad manifestandum quod quid est conatur, non solum dicet, sed etiam probabit per divisionem, secundum quod ipse opinatur, quod omne quod est sit mortale aut immortale. Et quamvis detur quod per hanc divisionem possit demonstrare propositum, tamen non est necesse quod ratio sic conclusa sit definitio; quia forte ea ex quibus constat ratio talis, non praedicantur in eo quod quid est, vel excedunt substantiam definiti. Sed etsi contingat quod talis ratio sit definitio, non tamen per syllogismum probatur quod definitio sit, ut ex supra dictis patet.


Lectio 5

[79917] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod quid est, nec per convertibiles terminos, nec per viam divisionis, hic ostendit ulterius quod non potest quod quid est demonstrari, accipiendo id quod requiritur ad quod quid est. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, concludit ex omnibus praemissis quod nullo modo quod quid est demonstrari possit; ibi: qualiter igitur definiens et cetera. Circa primum duo facit: primo, inducit rationes proprias ad propositum; secundo, inducit quamdam rationem communem ad id quod nunc dicitur, et ad id quod supra dictum est; ibi: ad utrosque autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per hoc quod accipiatur id quod pertinet ad rationem eius quod quid est; secundo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est huius rei, ex hoc quod accipitur quod quid est alterius rei; ibi: ex suppositione autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, movet quaestionem; secundo, argumentatur ad propositum; ibi: aut iterum accipit et cetera.

[79918] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 2 Quaerit ergo primo, utrum contingat demonstrare quid sit aliquid secundum suam substantiam, ex tali suppositione, per quam accipiatur quod quid erat esse alicuius rei, ex illis conditionibus quae sunt propriae ei quod quid est. Puta si aliquis probet quod animal gressibile bipes sit quod quid est hominis, accipiens pro medio quod haec ratio convertitur cum homine, et constat ex genere et differentia. Haec autem sola requiruntur ad hoc quod quid est, et totum hoc quod dictum est, est proprium ei quod quid est, quia est esse illi, scilicet ei quod est quod quid est: quasi dicat quod hoc quod est esse rationem convertibilem, ex genere et differentiis constantem, est omnino idem ei quod quid est.

[79919] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit: an iterum accepit etc., obiicit ad praedictam quaestionem duabus rationibus, ostendens quod non potest quod quid est praedicto modo demonstrari. Quarum prima est, quia sicut praemissi modi demonstrandi deficiunt in hoc quod accipiunt id quod quaeritur, ita est in proposito. Accipitur enim et in hoc modo probationis quod quid erat esse; puta dum accipitur quod omnis ratio convertibilis, constans ex genere et differentiis, significat quod quid est: et ita inconveniens est probatio. Necesse est enim id ad quod demonstratio inducitur, non supponere quasi medium; sed potius per aliud medium demonstrare.

[79920] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 4 Secundam rationem ponit ibi: amplius sicut neque in syllogismo etc.; quae sumitur ex similitudine syllogismi. Cum enim aliquis syllogizat, non oportet quod accipiat definitionem syllogismi ad syllogizandum; quia ea ex quibus procedit syllogismus, hoc modo se habent, quod semper quodlibet eorum est aut tota propositio, idest universalis seu maior, aut est pars, idest particularis seu minor, quae sumitur sub maiori. Et ita definitio syllogismi non est aliquid eorum ex quibus procedit syllogismus. Et similiter si aliquis velit syllogizare quod quid erat esse alicuius rei, non oportet quod accipiat quid sit quod quid erat esse: sed oportet hoc seorsum haberi in mente, praeter ea quae ponuntur in definitione vel syllogismo. Huiusmodi enim rationes syllogismi et definitionis se habent in definiendo et syllogizando, sicut regulae artis, ad quas debet aspicere artifex in operando. Artifex autem qui facit cultellum, non facit operando regulam, secundum quam operatur: sed secundum regulam, quam habet in mente, examinat an cultellus bene sit factus. Ita etiam ille qui syllogizat non accipit rationem syllogismi in syllogizando: sed per rationem syllogismi examinat syllogismum factum an sit bonus. Unde si aliquis dubitet, syllogismo facto, an sit syllogizatum vel non, poterit syllogizans obviare, ostendendo quod sit syllogizatum, ostendendo quod syllogismus sit tale aliquid. Similiter etiam ei qui intendit syllogizare quod quid erat esse, convenit ut habeat seorsum in mente rationem eius quod quid erat esse: ut si aliquis dicat quod non est syllogizatum quod quid erat esse, ipse dicat quod immo, quia tale aliquid ponitur quod quid erat esse. Sic ergo patet quod syllogizans quod quid erat esse, neque debet sumere quid est syllogismus, neque quid est quod quid erat esse.

[79921] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit: et si ex suppositione etc., ostendit quod non potest demonstrari quod quid est unius rei ex quod quid est alterius rei. Et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: etenim hic accipiens et cetera. Dicit ergo primo quod etiam non probatur quod quid est, si aliquis velit hoc probare ex suppositione quod quid est alterius rei. Puta si aliquis sic procedat accipiens quod idem sit esse divisibili et malo, idest quod divisio sit quod quid est mali, et ulterius argumentetur sic: in omnibus quae habent contrarium, contrarii est contrarium quod quid est; sed bono est contrarium malum, et indivisibile est contrarium divisibili; sequitur ergo quod indivisibile sit quod quid est ipsius boni. Et sumuntur ista exempla secundum opinionem Platonis, qui posuit quod eadem est ratio unius et boni. Videmus enim quod unumquodque appetit unitatem sicut proprium bonum. Unum autem est idem quod indivisibile; et sic per oppositum sequitur quod malum sit idem quod divisibile. Unumquodque enim refugit divisionem sui, quia per hoc tendit ad diminutum et imperfectum.

[79922] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit: etenim hic accipiens etc., probat propositum, scilicet quod non possit demonstrari quod quid est; et hoc duabus rationibus. Quarum prima est, quia etiam in hoc modo probationis demonstrat aliquis accipiendo quod quid erat esse, et ita accipit quod oportet probare.

[79923] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 7 Secundam rationem ponit ibi: accipit autem ad demonstrandum etc.; et dicit quod non solum est inconveniens quod accipiatur quod quid erat esse ad demonstrandum, sed et alterum inconveniens fit quod accipitur quod quid erat esse ad demonstrandum quod quid erat esse: quia etiam in demonstrationibus in quibus probatur hoc de hoc, puta passio de subiecto, accipitur pro medio quod quid erat esse, non tamen quod quid erat esse quod accipitur, est ipsummet quod debet concludi, vel aliquid quod habeat eamdem rationem et convertatur. Eamdem autem rationem habet quod bonum sit indivisibile, et malum divisibile; et haec duo convertuntur, quia posito uno ponitur alterum, et e converso.

[79924] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit: ad utrosque autem et secundum divisionem etc., inducit rationem communem contra eum qui demonstrat ex suppositione et divisione; et dicit quod eadem oppositio habet locum contra utrosque, scilicet contra eum qui vult demonstrare quod quid est per divisionem, et contra eum qui utitur suppositione quod quid est in syllogismo. Manifestum est enim quod definitio significat unum aliquid: unde ea quae ponuntur in definitione, ad significandum unitatem, debent poni absque copula; puta ut dicatur quod homo est animal gressibile bipes, non autem debet dici quod homo sit animal et bipes. Unde si aliquis vult probare quod quid est, oportet quod probet ex his, quae assumuntur, fieri unum. Sed non est necessarium, secundum praedictas vias divisionis et suppositionis, quod ex his quae accipiuntur ad definiendum, fiat unum praedicatum: sed poterit esse quod sint multa, puta si dicatur quod homo est grammaticus et musicus. Videtur igitur quod secundum vias praedictas, non probetur quod quid est.

[79925] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit: qualiter igitur definiens etc., concludit ex praemissis quod nullo modo potest probari quod quid est; et dicit: si igitur neque per terminos convertibiles, neque per divisionem, neque per suppositionem demonstratur quod quid est, quomodo igitur definiens poterit demonstrare substantiam rei vel quod quid est? Iam enim ex praemissis patet quod non probat, sicut manifestum faciens ex his quae sunt per se nota, quod necesse sit alterum aliquid sequi per ea quae dicta sunt, quod requiritur ad demonstrationem. Relinquitur autem praeter tres modos quartus modus, qui est per inductionem. Sed nec contingit probare quod quid est per singularia manifesta, ita scilicet quod aliquid praedicetur de omnibus, et non sit aliquid eorum quod aliter se habeat: quia sic inducendo non demonstrabit quod quid est, sed demonstrabit aliquid esse vel non esse, puta quod omnis homo est animal, vel nullus homo est lapis. Nullus autem alius modus relinquitur ad demonstrandum quod quid est: nisi forte modus demonstrationis qui est ad sensum, sicut cum aliquid demonstratur digito. Manifestum est autem quod hic modus non potest competere in proposito: quia quod quid est non est obiectum sensus, sed intellectus, ut dicitur in III de anima. Relinquitur ergo quod nullo modo possit demonstrari quod quid est.


Lectio 6

[79926] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod non contingit demonstrare quod quid est, inducendo per singulos modos quibus aliquid demonstrari potest, hic ostendit propositum per rationes communes. Et circa hoc tria facit: primo, praemittit quoddam quod est necessarium ad propositum ostendendum; secundo, ostendit propositum; ibi: at vero si demonstrabit quod quid est etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: ex his igitur neque definitio et cetera.

[79927] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 2 Dicit ergo primo quod non videtur esse possibilis aliquis modus, quo aliquis demonstret quod quid est esse hominis; et hoc ideo, quia necesse est quod quicunque scit quod quid est esse hominis, vel cuiuscunque alterius rei, quod sciat rem illam esse. Quia enim non entis non est aliqua quidditas vel essentia, de eo quod non est, nullus potest scire quod quid est; sed potest scire significationem nominis, vel rationem ex pluribus nominibus compositam: sicut potest aliquis scire quid significat hoc nomen Tragelaphus vel Hircocervus, quod idem est, quia significat quoddam animal compositum ex hirco et cervo; sed impossibile est scire quod quid est Hircocervi, quia nihil est tale in rerum natura.

[79928] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit: at vero si demonstrabit quid est etc., ex eo quod praemissum est, procedit ad propositum ostendendum. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod non potest ostendi quod quid est demonstratione; secundo, quod non potest ostendi definitione; ibi: si ergo et definiens demonstrat et cetera. Circa primum ponit tres rationes; quarum prima talis est. Sicut definitio inducitur ad manifestandum aliquid unum, in quantum scilicet ex partibus definitionis fit unum per se, non per accidens, ita etiam oportet quod demonstratio, quae utitur definitione tanquam medio, unum aliquid demonstret: oportet enim conclusionem esse medio proportionatam. Et ita patet quod per unam et eamdem demonstrationem non possunt diversa demonstrari. Sed aliud est quod quid est homo, et esse hominem: in solo enim primo essendi principio, quod est essentialiter ens, ipsum esse et quidditas eius est unum et idem; in omnibus autem aliis, quae sunt entia per participationem, oportet quod sit aliud esse et quidditas entis. Non est ergo possibile quod eadem demonstratione demonstret aliquis quid est et quia est.

[79929] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 4 Secundam rationem ponit ibi: postea et per demonstrationem etc.; quae talis est. Secundum commune sapientum dictum, necessarium est quod omne, idest totum quod per demonstrationem demonstratur, sit ipsum quia est, nisi forte aliquis dicat quod hoc ipsum quia est sit substantia alicuius rei. Hoc autem est impossibile. Hoc enim ipsum quod est esse, non est substantia vel essentia alicuius rei in genere existentis. Alioquin oporteret quod hoc quod dico ens esset genus, quia genus est quod praedicatur de aliquo in eo quod quid. Ens autem non est genus, ut probatur in III Metaph. Et propter hoc etiam Deus, qui est suum esse, non est in genere. Si autem quia est esset substantia alicuius rei, simul cum aliquis ostenderet quia est, ostenderet quid est, et ita non totum quod demonstratio demonstrat, esset quia est. Illud autem est falsum. Ergo patet quod demonstratio solum demonstrat quia est. Demonstrat enim enunciationem aliquam, quae significat esse vel non esse. Et hoc etiam apparet in processu scientiarum. Geometra enim accipit quid significat hoc nomen triangulus, et demonstrat quod sit, puta cum demonstrat super lineam rectam datam triangulum aequilaterum constituere. Si igitur aliquis demonstraret solum quid est triangulus, praeter morem demonstrationum quibus utuntur scientiae, non demonstraret hoc totum quod est triangulum esse, sed demonstraret solum hoc quod dico triangulum. Sicut enim propter hoc quod esse non est substantia rei, ille qui demonstrat esse, hoc solum demonstrat; ita si aliquis demonstraret quid est, hoc solum demonstraret. Sequeretur igitur quod aliquis sciens per definitionem quid est, nesciret an est, quod est impossibile, ut ex praedictis patet.

[79930] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 5 Tertiam rationem ponit ibi: manifestum autem est secundum nunc etc.; quae per exempla consuetarum definitionum manifestat idem, quod in praecedenti ratione est conclusum, scilicet quod monstrans quid est non monstrat quia est. Unde dicit manifestum esse non solum secundum praedicta, sed etiam secundum modos terminorum, idest definitionum, quae nunc sunt in usu, quod illi qui definiunt, non manifestant quia est. Puta qui definit circulum, dicens quod est aliquid ex cuius medio lineae ad circumferentiam ductae sunt aequales, adhuc restat quaestio propter quid oporteat poni esse id quod definitur; puta propter quid oporteat poni quod sit circulus, qui praedicto modo definitur. Convenit enim aliquam similem rationem dicere montis aenei, puta quod est corpus aeneum in altum et usquequaque diffusum; et tamen adhuc restat quaerere an sit aliquid tale in rerum natura. Et hoc ideo quia termini, idest rationes definitivae, non declarant quod illud de quo assignantur, aut sit aut possibile sit esse; sed semper, assignata tali ratione, licet quaerere quare oporteat tale aliquid esse. Sic igitur patet quod impossibile est quod simul demonstretur quid est et quia est.

[79931] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit: si ergo definiens demonstrat etc., ostendit quod non potest ostendi quod quid est definitione, ducendo ad inconveniens. Unde primo, ostendit quid ex hoc sequatur; secundo, ostendit illud quod sequitur esse inconveniens; ibi: sed inconveniens et cetera. Dicit ergo primo quod, cum ille qui definit, possit ostendere vel quid est, vel tantum quid significat nomen, non propter hoc oportebit quod definitio sit manifestativa ipsius quod quid est, quod proprie ad definitionem pertinet: alioquin sequetur quod definitio significans quod quid est, nihil sit aliud quam ratio significans idem quod nomen: non enim super talem rationem addit aliquid definitio, nisi quia significat essentiam alicuius rei. Unde si non sit aliqua res, cuius essentiam definitio significet, nihil differt definitio a ratione exponente significationem alicuius nominis.

[79932] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit: sed inconveniens est etc., ostendit inconveniens esse quod definitio nihil sit aliud quam ratio exponens nominis significationem. Et hoc tribus rationibus. Quarum prima est, quia contingit etiam ea quae nec sunt substantia, nec sunt universaliter entia, aliquo nomine significare. Quodlibet autem nomen per aliquam interpretationem exponi potest. Si ergo nihil aliud esset definitio quam ratio interpretativa nominis, sequeretur quod definitio posset esse non substantiarum et totaliter non entium. Quod patet esse falsum. Ostensum est enim in VII Metaph. quod definitio principaliter quidem est substantiae, aliorum autem in quantum se habent ad substantiam.

[79933] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 8 Secundam rationem ponit ibi: amplius omnes rationes etc.; quae talis est. Cuilibet rationi, idest orationi aliquid significanti, est imponere aliquod nomen ei correspondens, quod per illam rationem manifestatur. Si ergo nihil aliud sit definitio quam ratio interpretativa nominis, sequeretur quod omnes rationes essent definitiones: et ita sequetur quod, cum disputamus vel colloquimur ad invicem, ipsae disputationes vel collocutiones nostrae sint quaedam definitiones; et similiter sequetur quod Ilias, idest poema Homeri de bello Troiano, sit quaedam definitio.

[79934] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 9 Tertiam rationem ponit ibi: amplius neque una scientia etc.; quae talis est. Nulla scientia demonstrat quod tale nomen significet talem rem. Nomina enim significant ad placitum; unde oportet hoc supponere secundum voluntatem instituentis. Manifestum est autem quod in qualibet scientia dantur aliquae definitiones. Manifestum est ergo quod definitiones non significant hoc, scilicet solam nominis interpretationem.

[79935] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit: ex his igitur neque definitio etc., epilogat quae disputative praemissa sunt. Et dicit quod ex praemissis videtur sequi quod definitio et syllogismus non sunt idem, neque de eodem; et quod definitio nihil demonstret, quia non est de eodem de quo est demonstratio. Et similiter videtur esse ostensum quod non est possibile cognoscere quod quid est, neque per definitionem, neque per demonstrationem; quia definitio solum ostendit quid, et demonstratio ostendit quia est. Sed ad cognitionem quod quid est requiritur cognitio quia est, ut dictum est.


Lectio 7

[79936] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 1 Postquam philosophus disputative inquisivit qualiter cognoscatur definitio et quod quid est, hic determinat veritatem. Et primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: quoniam autem sicut diximus etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: manifestum est igitur ex dictis et cetera. Dicit ergo primo quod iterum post disputativum processum, considerandum est, determinando veritatem, quid praedictorum dicatur bene et quid non bene: et hoc tam circa ipsam definitionem, ut consideremus quid sit ipsa definitio, quam etiam circa ipsum quod quid est, ut consideremus utrum possit aliqualiter manifestari demonstratione vel definitione, vel nullo modo.

[79937] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit: quoniam autem sicut diximus etc., exequitur propositum. Et primo, quantum ad ipsum quod quid est; secundo, quantum ad definitionem, quae est ratio significativa eius; ibi: definitio autem quoniam dicitur ratio et cetera. Circa primum, ponit duos modos manifestandi quod quid est. Et primo, ponit modum logicae probationis; secundo, modum demonstrativae probationis; ibi: quo autem modo contingat et cetera. Circa primum, resumit primo id quod supra manifestatum est, scilicet quod idem est scire quid est, et scire causam quaestionis an est; sicut idem est scire propter quid, et scire causam quaestionis quia est. Ratio autem huius, scilicet quod idem sit scire quid est, et scire causam ipsius si est, ista est, quia oportet quod eius quod est rem esse, sit aliqua causa: propter hoc enim dicitur aliquid causatum, quod habet causam sui esse. Haec autem causa essendi aut est eadem, scilicet cum essentia ipsius rei, aut alia. Eadem quidem, sicut forma et materia, quae sunt partes essentiae; alia vero, sicut efficiens et finis: quae quidem duae causae sunt quodammodo causae formae et materiae, nam agens operatur propter finem et unit formam materiae. Et si accipiamus causam quae est alia ab essentia rei, quandoque quidem est causa talis per quam possit fieri demonstratio, quandoque autem non. Non enim ex omni causa agente sequitur ex necessitate effectus. Ex suppositione autem finis sequitur quod sit id quod est ad finem, ut probatur in II physicorum.

[79938] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 3 Supponamus ergo quod sit aliquis effectus, cuius esse causa sit non solum ipsa essentia rei, sed habeat etiam aliquam aliam causam, et sit talis per quam possit demonstrari; puta si dicamus quod si homo pertingit ad beatitudinem, necesse est praeexistere virtutem. Accipiamus autem quod essentia virtutis sit habitus operans secundum rationem rectam. Potest ergo demonstrari esse aliquem habitum secundum rectam rationem operantem, si sit aliquis habitus ad beatitudinem perducens. Accipiatur ergo pro medio illa causa alia, quae est demonstrativa, et formetur syllogismus in prima figura: quod necesse est fieri, quia oportet quod quid est universaliter et affirmative praedicari de re cuius est. Syllogizabitur ergo sic: omnis habitus perducens ad beatitudinem est habitus secundum rectam rationem operans; sed virtus est huiusmodi; ergo et cetera. Concludit ergo quod iste modus, qui est nunc inquisitus, est unus modus ostendendi quod quid est per aliud, quod est causa. Et quod iste modus sit conveniens patet, quia necesse est, sicut supra dictum est, quod medium ad probandum quod quid est accipiatur ipsum quid est, et similiter medium ad probandum aliqua propria accipiatur aliquid proprium. Est autem considerandum quod, cum quid est sit causa ipsius esse rei, secundum diversas causas eiusdem rei potest multipliciter quod quid est eiusdem rei assignari. Puta quod quid est domus potest accipi per comparationem ad causam materialem, ut dicamus quod est aliquid compositum ex lignis et lapidibus; et etiam per comparationem ad causam finalem, ut dicamus quod est artificium praeparatum ad habitandum. Sic ergo continget quod, cum sint multa quod quid est eiusdem rei, aliquod illorum monstrabitur, et aliquod non monstrabitur, sed supponetur. Unde non sequitur quod sit petitio principii, quia aliud quod quid est supponitur, et aliud probatur. Nec tamen est modus probandi quod quid est demonstrative, sed logice syllogizandi; quia non sufficienter per hoc probatur quod id quod concluditur, sit quod quid est illius rei de qua concluditur, sed solum quod insit ei.

[79939] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit: quo autem modo etc., ostendit quomodo per demonstrationem possit accipi quod quid est. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo manifestetur quod quid est per demonstrationem in aliquibus; secundo, ostendit quod non est ita in omnibus; ibi: est autem quorumdam et cetera. Circa primum tria facit: primo, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, manifestat propositum; ibi: quorum igitur habemus etc.; tertio, epilogat; ibi: quomodo quidem igitur et cetera.

[79940] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 5 Circa primum praemittit tria; quorum primum est comparatio quaedam ipsius quod quid est ad propter quid. Dicit ergo quod ad ostendendum quomodo contingat accipere quod quid est per demonstrationem, oportet iterum a principio resumere. Ubi considerandum occurrit quod dupliciter se habet aliquis ad cognoscendum propter quid. Quandoque enim habemus quia in nostra cognitione, et quaerimus adhuc propter quid; quandoque autem simul manifesta sunt nobis utraque; tertium autem est impossibile, ut scilicet prius cognoscat aliquis de aliqua re propter quid quam quia. Et similiter est de eo quod quid erat esse: quia aliquando scimus rem esse, nec tamen perfecte scimus quid sit; aliquando autem simul scimus utrumque; sed tertium est impossibile, ut scilicet sciamus quid est, ignorantes si est.

[79941] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 6 Secundum ponit ibi: hoc autem si est etc.; et dicit quod rem aliquam esse possumus scire, absque eo quod sciamus perfecte quid est, dupliciter. Uno modo, secundum quod cognoscimus aliquod accidens eius, puta si per velocitatem motus existimemus leporem esse; alio modo, per hoc quod cognoscimus aliquid de essentia eius. Quod quidem est possibile in substantiis compositis, ut puta si comprehendamus hominem esse per hoc quod est rationalis, nondum cognitis aliis, quae complent essentiam hominis. In substantiis vero simplicibus hoc non contingit; quia non potest cognosci aliquid de substantia simplicis rei, nisi tota cognoscatur, ut patet in IX Metaphys. Oportet autem quod qui cognoscit aliquam rem esse, per aliquid rei illud cognoscat: et hoc vel est aliquid praeter essentiam rei, vel aliquid de essentia ipsius. Et de hoc ponit exemplum, puta si cognoscamus tonitruum esse, propter hoc quia percipimus quemdam sonum in nubibus: quod quidem pertinet ad essentiam tonitrui; non tamen est tota tonitrui essentia, quia non omnis sonus nubium est tonitruum. Et similiter si cognoscamus defectum, idest eclipsim solis vel lunae esse, propter hoc quod est quaedam privatio luminis; cum tamen non omnis privatio luminis sit eclipsis. Et eadem ratio est si aliquis percipiat hominem esse, propter hoc quod est quoddam animal; vel si percipiat animam esse, propter hoc quod est aliquid seipsum movens.

[79942] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 7 Tertium ponit ibi: sed quaecunque quidem etc.; et dicit quod illa de quibus scimus quia sunt per aliquod accidens ipsorum, nullo modo per hoc se habent ad hoc quod cognoscamus de ipsis quid est; quia nec etiam per huiusmodi accidens vere scimus ea esse. Scimus quidem esse eorum accidentia; sed quia accidentia non sunt ipsae res, non propter hoc vere scimus ipsas res esse. Vanum autem est quaerere quid est, si aliquis nesciat quia est; sed illa de quibus scimus ea esse per aliquid ipsorum, facilius possunt cognosci a nobis quid sunt. Unde manifestum est quod sicut nos habemus ad cognoscendum quia est aliquid, ita nos habemus ad cognoscendum quid est.

[79943] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit: quorum igitur habemus aliquid etc., manifestat propositum secundum praemissa; et dicit quod in his quae scimus esse per hoc quod cognoscimus aliquid essentiae eius, accipiamus primo tale exemplum. Sit defectus, idest eclipsis, in quo a, quae est maior extremitas; luna in quo c, quae est minor extremitas; oppositio terrae directa inter lunam et solem in quo b, quod est medium. Idem igitur est quaerere utrum deficiat luna vel non, et quaerere utrum b sit vel non: quaerere autem utrum b sit vel non, nihil differt quam quaerere si est aliqua ratio ipsius defectus. Nam b, idest oppositio terrae, est ratio defectus lunae; et si sit oppositio terrae, et illud dicimus esse, scilicet defectum lunae. Aut similiter si quaeramus qualis sit ratio contradictionis, utrum scilicet in habendo duos rectos vel non habendo sit contradictio. Cum autem inveniamus esse id quod quaerimus, puta esse defectum, simul sciemus quia et propter quid, si inveniatur propositum per medium debitum, quod est causa. Si vero non, sed per aliquod extrinsecum, sciemus quia, sed non propter quid. Puta si sit luna c et defectus a, accipiamus pro medio, quod est b, hoc quod luna non potest facere umbram aliquo nostrum medio existente, cum sit plenilunium. Luna enim, quandocunque non deficit, facit umbram interposito aliquo corpore: sed hoc quod est non posse facere umbram, non est causa defectus, sed potius effectus. Si ergo b praedicetur de c (quia scilicet luna non potest in plenilunio facere umbram aliquo nostrum medio existente), et iterum si in hoc medio sit a (idest si accipiatur quod quandocunque hoc accidit, luna deficit), manifestum erit lunam deficere. Sed propter quid luna deficiat, nondum erit manifestum. Et similiter sciemus quia est defectus, sed nesciemus quid est defectus, quando manifestum est quod a est in c, idest quod luna deficit. Et sicut in praedicto exemplo nec scitur propter quid est, nec scitur quid est, ita quaerere propter quid est, nihil aliud est quam quaerere quid est. Puta si quaeramus quare deficit luna, utrum deficiat propter hoc quod obiicitur terra in medio inter solem et lunam; vel hoc fiat per conversionem lunae, ut scilicet tunc vertatur versus nos superficies lunae quae est tenebrosa, ut quidam dixerunt; vel etiam lunare lumen extinguatur in aliquo humido. Quaerere autem utrum propter aliquam harum causarum fiat defectus lunae, nihil est aliud quam quaerere utrum defectus lunae sit obiectio terrae, aut conversio lunae, aut extinctio luminis eius. Et hoc medium est ratio alterius extremitatis, sicut in praemissis exemplis est ratio ipsius a, quod est maior extremitas; quia defectus lunae nihil est aliud quam obiectio facta lunari lumini a terra. Ponit etiam aliud exemplum: ut si quaeramus quid est tonitruum. Et dicatur, secundum opinionem Anaxagorae et Empedoclis, quod est extinctio ignis in nube. Secundum vero opinionem eius in II Meteororum, tonitruum fit ex percussura exhalationis siccae in frigiditate ad nubes. Utitur autem multoties in exemplis opinionibus aliorum. Si ergo secundum praedictam opinionem quaeratur, propter quid tonat: respondetur, propter hoc quod extinguitur ignis in nube. Sit igitur nubes c, quod est minor extremitas; tonitruum a, quod est maior extremitas; extinctio ignis sit b, quod est medium. Syllogizetur ergo sic: in c est b, idest in nube est extinctio ignis; sed omnis extinctio ignis est sonus; ergo in nube est sonus tonitrui. Et sic patet quod accipiendo propter quid, per demonstrationem accipimus quid est, quia ipsum medium ostendens propter quid, est ratio definitiva primi termini, idest maioris extremitatis. Sed si oporteat accipere aliquod aliud medium ad hoc demonstrandum, hoc assumetur ex reliquis rationibus, idest ex definitione minoris extremitatis, et aliarum causarum extrinsecarum. Cum enim subiectum sit causa passionis, necesse est quod definitio passionis demonstretur per definitionem subiecti. Et hoc patet in exemplo proposito. Quia enim luna est corpus natum sic moveri, ideo necesse est quod obiiciatur certo tempore terra inter solem et ipsam.

[79944] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit: quomodo quidem igitur etc., epilogat quod dictum est: et dicit dictum esse quomodo accipiatur et innotescat quod quid est, scilicet per hoc quod accipitur propter quid. Dictum est etiam quod non est syllogismus neque demonstratio ipsius quid est, ut scilicet proprie syllogizetur vel demonstretur quod quid est; et tamen manifestatur quod quid est per syllogismum et per demonstrationem, in quantum scilicet medium demonstrationis propter quid est quod quid est. Unde manifestum est quod neque sine demonstratione potest cognosci quod quid est, cuius est altera causa; nec tamen est demonstratio ipsius quod quid est, sicut probabatur in obiiciendo. Et secundum hoc obiectiones inductae sunt verae.


Lectio 8

[79945] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod in quibusdam per demonstrationem accipitur quod quid est, hic ostendit quod hoc non est possibile in omnibus. Et ad hoc ostendendum praesupponit quod quorumdam est quaedam altera causa, quorumdam autem non. Quia igitur quod quid est accipitur per demonstrationem, cuius medium est causa, manifestum est quod sunt quaedam, quorum quod quid est oportet accipere sicut quoddam immediatum principium; ita quod oportet supponere de tali re et esse et quid est, vel manifestare aliquo alio modo quam per demonstrationem, puta per effectum vel per simile vel aliquo tali modo.

[79946] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 2 Est autem considerandum quod hoc quod dicit, quorumdam non esse aliam causam, potest intelligi tripliciter. Uno modo, quod simpliciter et absolute causam non habet sui esse. Et hoc competit soli primo principio, quod est causa esse et veritatis in omnibus rebus. Nihil enim prohibet etiam eorum quae ex necessitate sunt, esse aliquam causam necessitatis, ut patet in V Metaphys. Et ideo, cum hic philosophus pluraliter loquatur, non sic est intelligendum quod hic dicitur, quod aliqua sint, quae nullam habent causam sui esse.

[79947] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 3 Alio modo potest intelligi secundum ordinem causarum eiusdem rei. Manifestum est enim in rebus habentibus quatuor causas, quod una causa est quodammodo causa alterius. Quia enim materia est propter formam et non e converso, ut probatur in II Physic., definitio quae sumitur ex causa formali, est causa definitionis, quae sumitur ex causa materiali eiusdem rei. Et quia generatum consequitur formam per actionem generantis, consequens est quod agens sit quodammodo causa formae et definitio definitionis. Ulterius autem omne agens agit propter finem; unde et definitio quae a fine sumitur, est quodammodo causa definitionis quae sumitur a causa agente. Ulterius autem non est procedere in generibus causarum: unde dicitur quod finis est causa causarum. Potest tamen in singulis causarum generibus a posterioribus ad priora procedi; sed definitiones debent dari per causas proximas. Et secundum hunc sensum in quibusdam libris interponitur, quod definitiones secundum speciem factae nullum habent medium quo demonstrentur: definitiones autem secundum materiam factae possunt habere medium: quia scilicet definitiones quae dantur secundum causam materialem possunt demonstrari per definitiones quae dantur secundum causam formalem. Definitio autem quae datur secundum causam formalem, non potest ulterius demonstrari per aliquod principium intrinsecum rei, quod proprie pertinet ad quod quid est, utpote intrans essentiam rei. Sed etsi demonstretur per causam efficientem et finalem, dicendum erit quod semper causa superior se habet ut formalis respectu inferioris. Praedicta tamen verba non habentur in libris Graecis. Unde magis videtur esse Glossa, quae per errorem scriptorum introducta est loco textus.

[79948] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 4 Tertio modo potest intelligi in quantum aliqua sunt, quae non habent causam in genere subiecto alicuius scientiae: sicut in genere numeri, de quo est arithmetica, est devenire ad unitatem, cuius in hoc genere non est accipere aliud principium. Et hic sensus concordat exemplo quod philosophus subiungit, dicens quod arithmeticus supponit quid est unitas et quia est. Et sicut illa quorum non est alia causa, ita etiam illa quae possunt habere medium, et quorum est altera causa, potest manifestari quod quid est: ita tamen quod non demonstretur ipsum quod quid est, sed magis medium demonstrationis ut quod quid est accipiatur.

[79949] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit: definitio autem quoniam etc., ostenso qualiter se habeat quod quid est ad demonstrationem, ostendit quomodo se habeat definitio. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit qualiter definitio se habeat ad demonstrationem; secundo, manifestat quod dixerat per exemplum; ibi: differt enim dicere propter quid et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit unum modum definitionis significantis quid est; secundo, proponit alium modum definitionis significantis propter quid; ibi: alia vero terminus etc.; tertio, ostendit qualiter utraque definitio se habeat ad demonstrationem; ibi: quare prima quidem et cetera.

[79950] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 6 Circa primum, supponit primo quod definitio sit ratio significativa ipsius quod quid est. Si autem non posset haberi aliqua alia ratio rei quam definitio, impossibile esset quod sciremus aliquam rem esse, quin sciremus de ea quid est; quia impossibile est quod sciamus rem aliquam esse, nisi per aliquam illius rei rationem. De eo enim quod est nobis penitus ignotum, non possumus scire si est aut non. Invenitur autem aliqua alia ratio rei praeter definitionem: quae quidem vel est ratio expositiva significationis nominis, vel est ratio ipsius rei nominatae, altera tamen a definitione, quia non significat quid est, sicut definitio, sed forte aliquod accidens. Sicut forte invenitur aliqua ratio, quae exponit quid significat hoc nomen triangulus. Et per huiusmodi rationem habentes quia est, adhuc quaerimus propter quid est, ut sic accipiamus quod quid est. Sed sicut supra dictum est, hoc difficile est accipere in illis in quibus nescimus an sint. Et huius difficultatis causa superius est assignata: quia scilicet, quando nescimus rem esse per aliquid rei, non absolute scimus si est vel non, sed solum secundum accidens, ut supra expositum est. Ad distinguendum autem rationem significantem quid est ab aliis, subiungit quod dupliciter aliqua ratio potest dici una. Quaedam enim est una, sola coniunctione: per quem modum etiam habet unitatem Ilias, idest poema de historia Troiana. Et per hunc etiam modum dicitur esse una ratio, quae est expositiva nominis, vel manifestativa ipsius rei nominatae per aliqua accidentia: ut si dicatur quod homo est animal risibile susceptibile disciplinae. Alia vero ratio est una in quantum simpliciter significat unum de re una, cuius est ratio, et hoc non secundum accidens. Et talis ratio est definitio significans quid est, quia essentia cuiuslibet rei est una. Sic igitur concludit quod illa quae dicta est, est una definitio definitionis, scilicet quod definitio est ratio ipsius quod quid est.

[79951] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: alia vero terminus est etc., ponit alium modum definitionis; et dicit quod alia definitio definitionis est, ut sit ratio manifestans propter quid.

[79952] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 8 Deinde cum dicit: quare prima quidem etc., ostendit quomodo utraque definitio se habeat ad demonstrationem, concludens ex praemissis quod prima definitio solum significat quod quid est, sed non demonstrat ipsum. Secunda vero definitio est quasi demonstratio quaedam ipsius quod quid est: et non differt a demonstratione nisi sola positione, id est ordine terminorum et propositionum.

[79953] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit: differt enim dicere propter quid etc., manifestat quod dixerat per exempla. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat per exempla quae dicta sunt; secundo, colligit ex praemissis diversitatem definitionum; ibi: immediatorum autem definitio et cetera. Dicit ergo primo quod differt dicere propter quid tonat, et quid est tonitruum: quia secundum opinionem illorum qui dicunt quod extinctio ignis in nube est causa tonitrui, dicit aliquis propter quid cum dicit tonitruum esse propter hoc quod ignis extinguitur in nube. Ille autem dicit quid est tonitruum, qui dicit quod est sonus ignis extincti in nubibus. Utrumque autem horum significat eamdem rationem, sed per alium modum. Nam cum dicitur tonat propter hoc quod extinguitur ignis in nube, significatur per modum demonstrationis continuae, idest non distinctae per diversas propositiones; accipiuntur tamen continue omnes termini demonstrationis. Cum autem dicitur quod tonitruum est sonus extincti ignis in nubibus, significatur per modum definitionis. Sed si dicamus quod tonitruum est sonus in nubibus, nulla mentione facta de extinctione ignis, erit definitio significans quid est, et erit solum demonstrationis conclusio.

[79954] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit: immediatorum autem definitio etc., colligit ex praemissis quot sunt modi definitionum per respectum ad demonstrationem. Et primo, resumit quoddam quod supra dixerat, quod eorum quae non habent causam, definitiones sunt accipiendae sicut quaedam immediata principia. Et ideo dicit hic quod definitio immediatorum, idest rerum non habentium causas, est sicut quaedam indemonstrabilis positio eius quod quid est. Ex hoc ergo concludit quod triplex est genus definitionis per comparationem ad demonstrationem. Quaedam enim est definitio, quae est indemonstrabilis ratio eius quod quid est; et haec est illa, quam dixerat esse immediatorum. Alia vero est definitio, quae est quasi quidam syllogismus demonstrativus eius quod quid est; et non differt a demonstratione nisi casu, idest secundum diversam acceptionem et positionem dictionum; ut cum dicitur, tonitruum est sonus extincti ignis in nubibus. Tertia autem est definitio, quae est solum significativa ipsius quod quid est, et est conclusio demonstrationis.

[79955] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit: manifestum igitur ex dictis etc., epilogat quae dicta sunt; et dicit manifestum esse ex praedictis per quem modum est demonstratio ipsius quod quid est, et per quem modum non: quia scilicet quod quid est potest accipi ex ipsa demonstratione, non autem potest demonstrari. Dictum est etiam in quibus possit esse demonstratio eius quod quid est, secundum modum praedictum, quia in habentibus causam; et in quibus non, quia in non habentibus causam. Dictum est etiam quot modis dicitur definitio: quia scilicet quaedam significat quod quid est, quaedam autem etiam manifestat propter quid. Dictum est etiam quomodo quod quid est demonstratur, in quantum scilicet significatur per definitionem significantem solum quod quid est; et quomodo non demonstratur, in quantum scilicet per definitionem accipitur non solum quid, sed etiam propter quid. Dictum est etiam quomodo definitio se habeat diversimode ad demonstrationem, et quomodo contingat quod eiusdem sit demonstratio et definitio, et quomodo hoc non contingat.


Lectio 9

[79956] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 1 Postquam philosophus ostendit qualiter ipsum quid est se habeat ad demonstrationem, hic ostendit quomodo ad demonstrationem se habeat propter quid, quod significat causam. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo causae assumantur in demonstratione; secundo, quomodo diversimode in diversis rebus; ibi: eadem autem causa est et cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: et hoc enim existente et cetera.

[79957] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 2 Dicit ergo primo quod quia scire opinamur cum sciamus causam, ut in primo habitum est, demonstratio autem est syllogismus faciens scire; ita consequens est quod medium demonstrationis sit causa. Sunt autem quatuor genera causarum, ut in II Physic. et in V Metaphys. plenius manifestatur. Quarum una est quod quid erat esse, idest causa formalis, quae est completiva essentiae rei. Alia autem est causa, qua posita necesse est causatum poni; et haec est causa materialis, quia ea quae sequuntur ex necessitate materiae, sunt necessaria absolute, ut habetur in II Physic. Tertia autem causa est, quae est principium motus, idest causa efficiens. Quarta autem causa est, cuius gratia fit aliquid, scilicet causa finalis. Et ita patet quod per medium demonstrationis omnes hae causae manifestantur; quia quaelibet harum causarum potest accipi ut medium demonstrationis.

[79958] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit: et hoc enim quod etc., manifestat quod dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo diversae causae sumuntur ut media demonstrationis in diversis rebus; secundo, ostendit quomodo unius et eiusdem rei possunt esse diversae causae; ibi: contingit autem idem et cetera. Circa primum quatuor facit: primo, manifestat quomodo causa materialis accipiatur in demonstratione; secundo, manifestat propositum in causa formali; ibi: at vero ipsius etc.; tertio, ostendit idem de causa efficienti; ibi: propter quid autem Medorum etc.; quarto autem, in causa finali; ibi: quorumcunque autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit modum quo causa materialis assumitur in demonstratione, qui etiam competit aliis causis; secundo, ponit exemplum; ibi: manifestum est autem et cetera.

[79959] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 4 Dicit ergo primo quod illud, quo existente necesse est aliud esse, scilicet causa materialis, non contingit accipi sic, ut ex necessitate aliquid sequatur, si accipiatur una sola propositio; sed oportet accipere ad minus duas hoc modo se habentes, quod communicent in uno medio. Si ergo accipiatur in duabus propositionibus unum medium, quod est causa materialis, ex necessitate sequitur conclusio: puta si dicamus: omne compositum ex contrariis est corruptibile; lapis est huiusmodi; ergo et cetera. Oportet autem accipere duas propositiones, non solum propter exigentiam formae syllogisticae, sed etiam quia non omnia quae sunt ex materia, habent ex materia necessitatem, ut probatur in II Physic. Et ideo praeter propositionem in qua sumitur hoc habere talem materiam, oportet quod sumatur alia propositio, quae declaret quod ex tali materia aliquid ex necessitate sequatur.

[79960] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit: manifestum autem est etc., proponit exemplum in mathematicis. Nec est contra id quod dicitur in III Metaphys., quod mathematicae scientiae non demonstrant per causam materialem. Mathematica enim abstrahit quidem a materia sensibili, non autem a materia intelligibili, ut dicitur in VI Metaphys.: quae quidem materia intelligibilis consideratur secundum quod aliquid divisibile accipitur vel in numeris vel in continuis. Et ideo quandocunque in mathematicis aliquid demonstratur de toto per partes, videtur esse demonstratio per causam materialem: partes enim se habent ad totum secundum rationem materiae, ut habetur in II Physic. Et quia materia magis proprie dicitur in sensibilibus, propter hoc noluit eam nominare causam materialem, sed causam necessitatis.

[79961] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 6 Ad evidentiam autem exempli quod in litera ponitur, sciendum est quod omnis angulus cadens in semicirculo est rectus, ut probatur in III Euclidis. Est autem probatio talis. Sit semicirculus abc; chorda autem eius, quae est diameter circuli, dividatur per medium in puncto d, quod est centrum circuli. Erigatur ergo super punctum d linea perpendicularis, quae attingat circumferentiam circuli in puncto b; a quo ducantur duae lineae ad duo puncta a et c. Dico ergo quod angulus abc, cadens in semicirculo, est rectus. Probatio. Triangulus bdc habet tres angulos aequales duobus rectis; sed angulus eius bdc est rectus, quia linea bd est perpendicularis; ergo duo alii anguli, scilicet dbc et bcd, sunt aequales uni recto. Sed hi duo anguli sunt aequales, eo quod duae lineae db et dc sunt aequales, quia protrahuntur a centro ad circumferentiam; relinquitur ergo quod angulus dbc sit media pars recti anguli. Pari quoque modo probatur quod angulus abd sit media pars recti. Ergo totus angulus abc est rectus. Hac ergo probatione utitur hic philosophus, dicens quod manifestum est per hunc modum, propter quid est recta quae in semicirculo, idest rectus angulus qui cadit in semicirculo, dum accipit illud, quo existente sequitur quod sit rectus. Sit ergo rectus angulus in quo a, quod est maior extremitas; medietas duorum angulorum sit medium, in quo est b; angulus cadens in semicirculo sit minor extremitas, in quo est c. Huius igitur quod est a esse in c, idest quod angulus in semicirculo sit rectus, causa est b, scilicet quod angulus semicirculi est medium duorum rectorum. Hoc enim medium est aequale per conversionem ipsi a, et ipsum c est simili modo aequale ipsi b. Nam b est esse medietatem duorum angulorum rectorum. Hoc igitur existente, necesse est quod a sit in c; quod nihil est aliud quam angulum semicirculi esse rectum. Subiungit autem quod hic modus demonstrationis potest etiam ad causam formalem pertinere, quam nominaverat quod quid erat esse; eo quod esse medium duorum rectorum potest accipi ut ratio significans quod quid est recti anguli.

[79962] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit: at vero et ipsius etc., remittit ad praemissa, et dicit quod in superioribus monstratum est quomodo causa formalis, quae est quod quid erat esse, pertineat ad medium demonstrationis.

[79963] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit: propter quid autem etc., ponit exemplum de causa movente, tangens quamdam Graecorum historiam: videlicet quod Athenienses quondam, adiunctis sibi quibusdam aliis Graecis, invaserunt Sardenses, qui erant subiecti regi Medorum; et ideo Medi invaserunt Athenienses. Dicit ergo quod quaeri potest propter quid bellum Medorum factum est cum Atheniensibus; et hoc propter quid est causa quare Athenienses impugnati sunt a Medis: quia scilicet ipsi simul cum quibusdam aliis, scilicet Eretriis, fecerunt, insultum in Sardenses; hoc enim est quod fuit primum motivum belli. Sit ergo bellum in quo a, quod est maior extremitas; quod priores insultum fecerunt sit b, idest medium; sed Athenienses sit c, idest minor extremitas. Igitur b est in c, in quantum scilicet Atheniensibus convenit quod priores fecerunt insultum. A autem est in b, quia scilicet illi qui prius aliis iniustitiam intulerunt, sunt debellati. Sic ergo a est in b, in quantum debellantur illi qui prius inceperunt. Hoc autem, scilicet b, quod est medium, pertinet ad Athenienses, qui prius bellum inceperunt. Et sic patet quod hic accipitur quasi medium causa quae primo movit.

[79964] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit: quorumcunque autem causa etc., manifestat idem in causa finali. Et circa hoc duo facit: primo, proponit exemplum in causa finali; secundo, ostendit differentiam inter causam finalem et causam quae est principium motus; ibi: generationes autem e contrario et cetera. Dicit ergo primo quod similiter se habet cum praedictis in quibuscunque accipitur quasi causa finis, cuius causa fit aliquid. Puta si dicamus propter quid aliquis ambulat post coenam, ut scilicet fiat sanus: et iterum propter quid est domus, ad hoc scilicet ut vasa, idest supellectilia hominis, salventur, idest conserventur. Sic ergo hoc, scilicet ambulatio post coenam, fit gratia sanandi; hoc autem, scilicet aedificatio domus, est gratia servandi supellectilia. Sic ergo nihil differt dicere propter quid oportet post coenam ambulare, et cuius gratia hoc oporteat. Sic ergo ambulare post coenam in quo c, minor extremitas; sed non eminere cibos in ore stomachi sit medium, in quo est b; sanari vero sit maior extremitas, in quo est a. Sit ergo b in c, quia ambulatio post coenam facit ut non emineant cibi in ore stomachi; et propter hoc provenit sanitas, quod est a esse in b. Videtur enim quod ipsi ambulare, quod est c, insit b, quod est non eminere cibos in ore stomachi. Ad hoc autem sequitur a, quod est esse sanativum. Sic ergo patet quod b, scilicet non eminere cibos in ore stomachi, est causa quare c est a, idest quare ambulare post coenam sit sanativum; et hoc, scilicet non eminere cibos in ore stomachi, est ratio eius quod est esse sanativum. A enim, idest esse sanativum, sic assignabitur, idest notificabitur. Quod autem b sit in c est propter quid, quia scilicet sic se habere ut non emineant cibi in ore stomachi est sanari. Et ad hoc quod singula fiant magis manifesta, oportet transumere rationes, ut scilicet accipiatur medium quasi ratio maioris extremitatis, sicut in praemisso exemplo apparet.

[79965] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 10 Deinde cum dicit: generationes autem e contrario etc., ostendit quomodo diversimode se habet et in causa quae est principium motus. Contrario enim modo se habent in via generationis causa finalis, et causa quae est principium motus. Nam ibi, scilicet in demonstratione quae sumitur per causam quae est principium motus, oportet medium primum fieri, idest esse primum in via generationis; sicut prius fuit quod Athenienses insultum fecerunt in Sardenses, quam quod impugnarentur a Medis. Sed hic, in demonstratione quae fit per causam finalem, accipitur sicut primum in via generationis ipsum c, quod est minor extremitas, et est ultimum causatum causae finalis. Ultimum autem in via generationis est finis, cuius gratia est aliquid. Manifestum est enim quod primo aliquis ambulat post coenam, et ex hoc sequitur quod cibi non emineant in ore stomachi, et ex hoc ulterius sequitur sanitas hominis, quae est principalis finis.

[79966] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit: contingit autem idem etc., ostendit quomodo ad eumdem effectum possunt assumi plures praedictarum causarum. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat plures causas esse eiusdem; secundo, ostendit in quibus habeat locum quod dictum est; ibi: plurima autem huiusmodi sunt et cetera. Dicit ergo primo quod contingit unum et eumdem effectum esse propter aliquem finem sive gratia eius, et ex necessitate alicuius prioris causae; sicut hoc quod est lumen apparere per pellem lucernae, ex necessitate provenit; necesse est enim quod corpus minorum partium transeat per poros largiores. Dicitur autem hoc secundum opinionem ponentium quod lumen sit corpus quoddam subtile, et quod apparentia luminis per diaphanum fiat propter magnitudinem pororum quasi quorumdam foraminum. Corpus autem subtile videtur esse parvarum partium. Et quia hoc non est secundum suam opinionem, subiungit quod ex tali necessitate hoc provenit, si tamen lumen appareat digrediendo, idest per egressum partium eius per poros diaphani. Hoc autem quod est apparere lumen per pellem lucernae, est propter aliquem finem, ut scilicet ambulantes in nocte beneficio luminis non offendamus. In talibus ergo possibile est dupliciter argumentari. Uno modo a causa praeexistente, ut dicamus: si esse contingit hoc, et hoc erit; puta si lumen impositum est lucernae, sequitur quod diffundatur per poros pellis. Alio modo a causa posteriori, quae est posterior in fieri; et secundum hoc argumentabimur quod si fieri contingit finem ultimum, oportet praecedere ea per quae pervenitur ad finem. Sicut patet in tonitruo quod si est ignis extinctus, necesse est sizire, idest facere fremitum quemdam ignis extincti et sonum quemdam. Et si opinio Pythagoricorum est vera, quod tonitruum fiat ad comminandum his qui sunt in Tartaro, oportet dicere quod tonitruum fiat ad hoc quod homines qui sunt in Tartaro timeant.

[79967] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit: plurima autem huiusmodi etc., ostendit in quibus contingat hoc quod dictum est. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit quomodo hoc se habeat in his quae sunt a natura; secundo, quomodo se habeat in his quae sunt a proposito; ibi: in his autem quae sunt etc.; tertio, infert quoddam corollarium; ibi: quare finis bonus et cetera. Dicit ergo primo quod plurima huiusmodi, quae scilicet sunt ex necessitate et fiunt propter finem, maxime inveniuntur in his quae subsistunt a natura, et in his quae sunt per naturam constructa. Natura enim quaedam facit propter finem, quaedam vero facit ex necessitate priorum causarum. Quae quidem est duplex: una secundum naturam, quae est secundum conditionem materiae; alia secundum causam moventem: sicut lapis movetur quidem ex necessitate quandoque sursum, quandoque deorsum, sed non propter idem genus necessitatis; sed deorsum movetur propter necessitatem naturae, sursum autem propter necessitatem moventis, idest proiicientis.

[79968] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit: in his autem etc., ostendit quomodo se habeat in his quae sunt a proposito. Et dicit quod in illis quae fiunt per rationem, sicut sunt opera artis, quaedam talia sunt quae nunquam fiunt a casu, sicut domus et statua, nec etiam possunt unquam fieri ex necessitate naturae; sed semper fiunt propter finem, quia semper fiunt a ratione, quae non operatur nisi intendens finem. Quaedam vero sunt quae possunt quidem fieri a ratione artis, tamen possunt etiam quandoque fieri a fortuna: sicut patet de sanitate, quae quandoque fit per artem medicinae; sed tamen, quia potest provenire ex aliqua causa naturali, potest contingere quod aliquis sanetur praeter intentionem, sicut si leprosus sanetur ex esu serpentis, quem comedit ut moreretur. Et similiter contingit de salute; cum scilicet aliquis intrans domum propter aliquid aliud, liberatur de manu inimicorum quaerentium ipsum. Et hoc maxime contingit in omnibus rebus in quibus contingit quod aliquid fit et sic et aliter, cum non a fortuna fit, idest cum contingit eumdem effectum non fortuito ex diversis causis provenire. Puta potest aliquis intrare domum non a fortuna ut salvetur a manu hostium, vel ut comedat, vel ut quiescat. Unde si intendendo unum eorum eveniat aliud, erit a fortuna. Sed domus et statua non fiunt nisi per easdem causas; et ideo talia non contingit fieri a fortuna.

[79969] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 9 n. 14 Deinde cum dicit: quare finis bonus etc., concludit ex praemissis quod pervenire ad bonum est aut a natura aut ab arte. Ars enim et natura similiter operantur propter finem, ut habetur in II Physic. Sed a fortuna non fit aliquid gratia huius. Quod ideo dicitur, quia etsi fortuna contingat in his quae fiunt propter aliquid, ut dicitur in II Physic., illud tamen quod dicitur a fortuna fieri, non est intentum tanquam finis, sed praeter intentionem accidit.


Lectio 10

[79970] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo quatuor genera causarum in demonstrationibus pro mediis assumuntur, hic ostendit quomodo in diversis demonstratur aliquid per causam. Est autem circa hoc duplex differentia consideranda: prima quidem secundum quod causa simul est cum effectu vel non simul; secunda prout causa producit effectum semper aut sicut frequenter; et de hac agit ibi: sunt autem quidem quaedam quae fiunt universaliter et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo aliquid demonstretur per causam quae est simul cum eo cuius est causa; secundo, quomodo demonstratur aliquid per causam quae non est simul cum eo cuius est causa; ibi: in his autem quae non simul et cetera.

[79971] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 2 Circa primum considerandum est quod, quia in motu necesse est considerare prius et posterius, in causis motus est accipere causam et causatum se habere secundum prius et posterius. Sicut patet quod causa agens naturalis movendo perducit ad suum effectum: et sicut per totum motum perducitur mobile ad terminum motus, ita per primam partem motus perducitur ad secundam, et sic deinceps. Unde sicut motus est causa quietis consequentis, ita prima pars motus est causa subsequentis, et sic deinceps. Et hoc indifferenter sive hoc consideretur in uno mobili, quod movetur continue a principio usque ad finem; sive in diversis mobilibus, quorum primum movet secundum, et secundum tertium. Et licet simul dum primum movens movet, primum motum moveatur, tamen primum motum remanet movens postquam desiit moveri, quo movente simul movetur secundum mobile. Et ita successive moventur mobilia, quorum unum est causa motus alterius, sicut de his quae proiiciuntur manifestat philosophus in VIII Physic. Per hunc ergo modum contingit quod causa non est simul cum eo cuius est causa, in quantum scilicet prima pars motus est causa secundae, vel primum motum movet secundum. Quamvis autem motus in suis partibus successionem habeat, tamen simul est cum causa movente. Simul enim dum movens movet, mobile movetur, eo quod motus nihil est aliud quam actus mobilis a movente, secundum quem movens dicitur movere et mobile moveri. Et multo magis in his quae sunt extra motum, oportet causam simul esse cum suo causato; sive accipiatur aliquid ut terminus motus (sicut illuminatio aeris simul est cum solis exortu), sive aliquid accipiatur in his quae sunt penitus immobilia, et in causis essentialibus, quae sunt causae ipsius esse.

[79972] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 3 Circa primum ergo duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum per exempla; ibi: ut propter quid factus est defectus et cetera. Dicit ergo primo quod quandocunque causa est simul cum suo effectu, oportet eamdem causam accipere quantum ad hoc quod est fieri vel factum esse vel futurum esse, quae accipitur quantum ad hoc quod est esse: quia si causa est simul cum suo causato, sicut necesse est quod quando est causa est effectus, ita necesse est quod quando fit causa fiat effectus, et quando est facta quod sit factus effectus, et quando est futura quod sit futurus effectus. Nec est instantia quod dum fit aedificator, addiscendo artem aedificativam, nondum fit aedificium, cuius ipse est causa per artem aedificativam; quia aedificator non nominat causam aedificii in actu, sed causam in potentia vel in habitu. Sed aedificans nominat causam in actu, quam oportet simul esse cum eo cuius est causa, ut dicitur in II Physic. Est autem identitas quantum ad hoc, quod in omnibus medium est causa. Sed hoc accipiendum est secundum debitam proportionem; ut scilicet ipsum esse causae proportionetur ipsi esse effectus, et fieri causae fieri causati, et factum esse causae facto esse causati, et futurum esse causae futuro esse causati.

[79973] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit: ut propter quid factus est defectus etc., manifestat quod dixerat per duo exempla, quorum primum est de eclipsi lunae. Dicimus enim quod heri factus est defectus lunae propter hoc quod heri facta est interpositio terrae inter solem et lunam; et quod nunc fit defectus lunae propter hoc quod nunc fit talis interpositio terrae; et quod cras fiet defectus lunae propter id quod terra ponetur in medio; et quod nunc est defectus lunae propter id quod nunc est interpositio terrae. Secundum autem exemplum est de crystallo: puta si dicamus quid est crystallus; et accipiatur hoc pro eius definitione, quod sit aqua condensata vehementer. Sit ergo aqua c, idest minor extremitas; et densatum esse sit a, idest maior extremitas; et accipiatur pro medio b, idest quod penitus caret calore. Exhalante enim calido inspissatur humidum: unde quando intense exhalat calidum, consequens est quod intense inspissetur humidum. Reducendo ergo ad formam syllogisticam, dicemus quod b est in c, quia scilicet crystallus habet perfectam exhalationem calidi; in b autem est a, quia illud quod perfecte caret calido, est densatum. Sicut igitur huius quod est crystallum esse aquam plene densatam, causa est quod habeat defectum caloris; ita etiam causa quod fiat crystallus, causa est quod fiat b. Et eadem ratio est in factum esse, et in futurum esse. Et sic concludit quod si sic accipiantur causa et causatum quod sint simul, oportet quod similiter sint simul in fieri, et in esse, et in factum esse, et in futurum esse.

[79974] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit: in his autem quae non simul etc., ostendit quomodo causa quae non est simul cum causato, accipiatur medium demonstrationis. Et primo, in his quae fiunt in directum; secundo, in his quae fiunt circulariter; ibi: quoniam autem videmus et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, interponit quoddam quod necessarium est praecognoscere ad solutionem quaestionis: ibi: est igitur a posterius facto etc.; tertio, solvit quaestionem; ibi: speculandum est igitur quid est continens et cetera. Circa primum duo facit: primo, proponit quaestionem; secundo, manifestat eam; ibi: sicut videtur nobis et cetera. Movet ergo primo quaestionem utrum in causis quae non simul fiunt cum suis causatis, sit dicere quod causatum secundum tempus continuum consequatur ad causam vel non.

[79975] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit: sicut videtur nobis alias etc., manifestat quaestionem. Videmus enim quod aliae sunt causae aliorum non simul cum eis existentes; sicut eius quod est factum esse est alia causa praecedens, quod est fieri; et ipsius fore, idest quod aliquid sit futurum, causa est aliquod futurum fieri; et iterum ipsius fieri causa est aliquid quod prius factum est. Est igitur quaestio: utrum istae causae se consequentes sint in tempore continuo vel non? Hoc enim necessarium est scire demonstratori, quia si non sit continuatio in huiusmodi causis, non erit accipere immediatum principium, quia semper inter duo nunc discontinuata est accipere aliquod medium. Et ideo si illud nunc in quo est effectus, non sit continuum ad illud nunc in quo est causa, erit in medio aliquid accipere quod sit causa media, et sic in infinitum.

[79976] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 7 Deinde cum dicit: est igitur a posterius facto syllogismus etc., manifestat quoddam quod est necessarium ad solutionem praemissae quaestionis. Et primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: neque enim determinati et cetera. Circa primum considerandum est quod, sicut linea est quoddam continuum, punctus autem est quoddam indivisibile quod terminat et dividit lineam; ita etiam ipsum fieri vel moveri est quoddam continuum, ipsum autem quod est motum esse vel factum esse, est quoddam indivisibile, quod potest accipi vel ut terminans totum motum, vel ut dividens motum tanquam finis primae partis motus et principium secundae, sicut patet de puncto quod dividit lineam. Sic igitur ipsum factum esse est causa praecedens ipsum fieri cuius est principium; et est effectus consequens illud fieri cuius est terminus. Si ergo debeamus demonstrare, oportet fieri syllogismum demonstrativum a posteriori factum esse ad fieri praecedens; ut si dicamus: hoc factum est; ergo illud prius fiebat. Sed quia et ipsum factum esse est principium ipsius fieri, sive quae facta sunt eorum quae fiunt, consequens est ut similiter se habeat in his quae fiunt; ut scilicet a posteriori fieri syllogizetur ad prius factum; puta si dicamus: sol movetur ad punctum medii coeli; ergo prius motus est ad punctum orientis. Sed a priori non poterit fieri syllogismus ad posterius; ut puta si dicamus quod, quia hoc prius factum est, ideo sequitur quod illud quod est posterius fiat vel factum sit. Et quae ratio est de fieri et de factum esse, eadem ratio est de fore et futurum fieri.

[79977] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit: neque enim determinati etc., probat quod dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, probat propositum ratione accepta ex parte temporis absolute considerati; secundo, ex parte temporis quod contingit esse medium inter causam priorem et effectum posteriorem; ibi: amplius enim neque indeterminatum et cetera. Dicit ergo primo quod ideo a priori non potest syllogizari ad posterius, quia posito priori non oportet quod sequatur posterius, neque secundum aliquod determinatum tempus, neque simpliciter non determinate. Et hoc primo manifestat quantum ad determinatum tempus, puta si dicamus: bibit infirmus potionem; ergo tali die sanabitur. Si enim a priori facto syllogizari possit posterius secundum determinatum tempus, poterit concludi quod quia verum est dicere hoc factum esse, puta infirmum bibisse potionem, quod etiam verum sit dicere hoc factum esse quod posterius est, puta eum esse sanatum. Sed hoc non sequitur, quia potest dari aliquod tempus in quo verum est eum potionem bibisse, et tamen nondum verum est eum sanatum esse, sicut in intermedio tempore inter sumptionem medicinae et sanitatem adeptam. Et hoc est quod dicit, quod ideo praedicta conclusio non sequitur, quia in medio tempore falsum erit dicere quod hoc sit factum, scilicet hunc esse sanatum, quamvis alterum iam sit factum, scilicet eum medicinam bibisse. Et eadem ratio est etiam respectu futuri: non enim possumus concludere: iste nunc medicinam bibit; ergo erit sanatus, pro aliquo tempore determinato; quia hoc non erit verum in quolibet tempore futuro, scilicet in tempore medio.

[79978] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 9 Secundo, ibi: neque quoniam hoc factum est etc., probat idem quantum ad tempus indeterminatum, puta si dicamus: iste medicinam bibit; ergo sanabitur. Non enim sequitur quod quia hoc factum est, scilicet quod iste medicinam bibit, hoc erit, scilicet sanabitur. Iam enim supra dictum est quod causa quae ex necessitate infert effectum, est simul cum effectu. Et accipitur quasi medium homogeneum, idest unius generis; sicut ad probandum aliqua esse facta in praeterito, accipitur pro medio et causa aliquid quod est factum in praeterito; et similiter futurorum, id quod est futurum; et eorum quae sunt in fieri, id quod est in fieri; et eorum quae existunt, id quod existit. Sed quando sic syllogizatur: hoc factum est; ergo hoc erit; non accipitur medium unius generis, sed unum est prius et aliud posterius. Unde posito priori non sequitur ex necessitate posterius in illis in quibus effectus causarum impediri possunt.

[79979] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit: amplius enim neque etc., ponit aliam rationem, quae sumitur ex parte temporis medii; et dicit quod, sicut ex parte temporis absolute considerati manifestum est quod non potest syllogizari a priori ad posterius, nec secundum tempus determinatum, neque secundum tempus indeterminatum; ita etiam nec ex parte medii temporis contingit accipi aliquod determinatum aut indeterminatum, in quo scilicet possit concludi posterius a priori. Iam enim dictum est quod in toto tempore intermedio falsum est dicere id quod est posterius esse, quamvis id quod est prius iam praecesserit.


Lectio 11

[79980] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 1 Postquam philosophus quaesivit utrum in his quae non simul fiunt, posterius secundum continuitatem temporis sequatur ad prius; et interposuit quoddam necessarium, scilicet quod a priori ad posterius non syllogizatur; hic accedit ad determinandum quaestionem motam. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo se habeant fieri et factum esse secundum temporis continuitatem; secundo, ostendit propositum; ibi: de hoc quidem igitur et cetera.

[79981] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 2 Dicit ergo primo quod ad ostendendum propositum oportet speculari quid est coniungens, vel continuans factum esse ei quod est fieri, ut post unum continuo sequatur aliud. Et circa hoc dicit primo, manifestum esse quod fieri cum eo quod est factum esse, non est habitum, idest consequenter se habens. Dicuntur autem consequenter se habentia, quorum nihil est medium eiusdem generis, sicut duo milites in acie, vel duo clerici in choro. Habitum autem supra id quod est consequenter addit contactum, sicut dicitur in V Physicor. Sic ergo dicit quod fieri non potest esse consequenter se habens et contiguum cum hoc quod est factum esse. Et hoc probat, quia neque etiam factum esse est contiguum, scilicet ut consequenter se habens cum alio factum esse; eo quod duo facta esse hoc modo se habent ut quaedam ultima et indivisibilia in tempore, sicut duo puncta in linea. Unde sicut duo puncta non sunt consequenter se habentia ad invicem, ita etiam neque duo facta esse; quia tam puncta quam facta esse sunt sicut indivisibilia, et talia non se habent consequenter in continuis, ut probatur in VI Physicor. Et quia duo facta esse non sunt consequenter se habentia, propter hoc etiam manifestum est quod fieri et factum esse non consequenter se habent. Fieri enim est divisibile, sicut et moveri; sed factum esse est indivisibile, sicut et punctus. Sicut igitur se habet linea ad punctum, sic se habet fieri ad factum esse. Sunt enim infinita facta esse in eo quod est fieri, sicut et infinita puncta sunt potentialiter in linea. Et haec est causa quare in linea non possunt accipi duo puncta consequenter se habentia, quia scilicet inter quaelibet duo puncta est accipere aliud punctum: et similiter inter quaelibet duo facta esse est accipere aliud. Unde duo facta esse non se habent consequenter. Et quia factum esse est terminus eius quod est fieri, sequitur consequenter quod nec fieri se habeat consequenter cum eo quod est factum esse: quia tunc duo facta esse se haberent consequenter ad invicem. Sed fieri immediate terminatur ad factum esse, sicut linea ad punctum. De his autem patet magis in universalibus de motu, idest in libro physicorum. Tractatur enim de his in sexto illius libri.

[79982] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit: de hoc quidem igitur etc., ostendit secundum praedicta quomodo accipi possit immediate vel mediate effectus causae in his quae non simul sunt. Et primo, ostendit propositum; secundo, manifestat per exempla; ibi: habet autem sic se in operibus et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum in praeteritis; secundo, in futuris; ibi: similiter autem in eo quod erit et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit quamdam obviationem; ibi: aut semper intercidet et cetera.

[79983] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 4 Dicit ergo primo quod ex praemissis accipi potest quomodo causa, quae accipitur ut medium in demonstratione, se habeat consequenter ei quod est in fieri vel generari: quia etiam in his demonstrationibus, quae syllogizant de his quae sunt in fieri, necesse est accipere esse aliquod medium et primum quae sint immediata; sicut si concludamus quod a factum est propter hoc quod c factum est; ita scilicet quod posterius factum sit c, et prius a. Puta si dicamus: iste sanatus est; ergo bibit medicinam: a priori enim non sequeretur syllogismus, ut supra dictum est; sed ipsum c accipitur ut principium, quamvis sit posterius in fieri, propter id quod est magis proximum ipsi nunc praesenti quam a. Praesens autem nunc est principium temporis, quia secundum ipsum distinguitur praeteritum et futurum, et sic oportet praesens nunc accipere ut principium notificandi temporis successionem. In praeteritis enim tanto aliquid est posterius in fieri, quanto est proximius in praesenti nunc; in futuris autem est e converso. Sicut igitur c accipitur ut principium syllogizandi, eo quod est posterius in fieri quam a, et propinquius praesenti nunc; ita et accipiamus d propinquius praesenti nunc quam c, et concludamus quod si factum est d, quod prius factum est c; puta si perfecit opus sani hominis, prius sanatus est. Possumus ergo concludere quod si factum est d, necesse est quod prius factum sit a: et accipitur pro causa id quod erat in medio, scilicet c. Facto enim d, necesse est quod prius factum fuerit c; et facto c, necesse est quod prius factum fuerit a; ergo facto d, necesse est quod prius factum fuerit a. Puta si hic homo iam perfecit opus sani hominis, sequitur quod prius fuerit sanatus; et si est sanatus, necesse est quod prius biberit medicinam. Sic igitur semper accipiendo medium, puta aliquid aliud inter c et a, sicut c acceptum est medium inter d et a, stabitur alicubi ad aliquod immediatum.

[79984] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit: aut semper intercidet propter etc., ponit quamdam obviationem. Potest enim aliquis dicere quod nunquam veniatur ad immediatum, sed semper erit accipere aliquod medium inter duo facta esse, propter hoc quod in ipso fieri sunt infinita facta esse, eo quod factum esse non consequenter se habet ad aliud factum esse, ut dictum est. Sed hanc obviationem excludit ipse, quia quamvis sint infinita facta esse in uno fieri, tamen necesse est incipere ab aliquo medio, scilicet ab ipso nunc, tanquam a primo: dictum est enim quod id quod est posterius, est principium syllogizandi; respectu autem omnium in praeterito factorum, postremum est ipsum praesens nunc; unde necesse est ipsum praesens nunc accipere ut primum et immediatum principium. Quodlibet autem aliorum factorum accipitur ut principium mediatum.

[79985] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit: similiter autem est etc., manifestat idem in futuris; et dicit quod, sicut se habet in eo quod factum est, similiter se habet et in eo quod factum erit; quia si verum est quod erit d, necesse est quod prius verificetur quod sit a; et huiusmodi causa accipietur c, quod cadit medium inter d et a. Quia si erit d, necesse est quod prius erit c; et si erit c, necesse est quod prius sit futurum a. Et similiter etiam in his potest fieri obiectio de infinita divisione futuri in instantia, vel motus in momenta; quia sicut in praeteritis, ita et in futuris non consequenter se habent indivisibilia. Et tamen hic etiam accipiendum est aliquid sicut immediatum principium, sicut dictum est in his quae facta sunt in praeterito. Licet enim non sit accipere duo facta esse se consequenter habentia, neque in praeterito neque in futuro, potest tamen accipi aliquid ultimum utrobique, et hoc accipietur ut principium immediatum.

[79986] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit: habet autem sic se etc., manifestat quod dixerat per exempla; et dicit quod praedictus modus argumentandi potest considerari circa opera humana. Accipiamus enim factum esse domus tanquam quoddam postremum, ex quo concluditur sicut quoddam primum, quod necesse est lapides prius fuisse decisos; et accipiemus pro medio constructionem fundamenti: quia si domus facta est, necesse est quod prius sit factum fundamentum; et si factum est fundamentum, necesse est quod prius sint lapides decisi. Et quod dictum est in praeterito, accipiendum est etiam in futuro: puta si erit domus, necesse est quod prius futura sit decisio lapidum, et quod hoc demonstretur per medium, quod est constructio fundamenti.


Lectio 12

[79987] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 12 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo accipiendum sit medium quod est causa in his quae fiunt in rectum, hic ostendit quomodo debeat accipi in his quae fiunt secundum generationem circularem. Et primo, ostendit propositum; secundo, manifestat per exempla; ibi: in operibus autem videtur sic et cetera.

[79988] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 12 n. 2 Circa primum considerandum est quod, quia motus caeli circularis causa est generationis in istis inferioribus, ideo dicitur in II de generatione, quod quaedam circulatio in generationibus invenitur, puta quod ex aqua generatur terra, et ex terra iterum aqua. Dicit ergo quod, quia videmus esse quamdam generationem in his quae circulo generantur, in his etiam contingit observari hoc quod supra dictum est, scilicet quod syllogizetur a posteriori, si hoc modo accipiantur termini demonstrationis, quod medium et extremi termini se invicem consequuntur: quia in his quae sic generantur, est quaedam conversio circularis, dum scilicet a primo generato devenitur ad ultimum, et ab ultimo reditur ad primum, non idem numero, sed idem specie, ut patet in II de generatione. Et ita non sequitur quod idem numero sit prius et posterius, effectus et causa. Et hoc ipsum competit processui demonstrationum, eo quod, ut in praecedentibus dictum est, quandoque conclusiones convertuntur, ut scilicet ex eis syllogizentur aliquae praemissarum; hoc enim est circulo demonstrare. Quod quamvis non competat si omnino sit unum et idem quod prius fuit conclusio, et postea est principium respectu eiusdem numero, ne sit idem notius et minus notum; si tamen non sit omnino idem, sicut accidit in his quae circulo generantur, nullum inconveniens est.

[79989] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit: in operibus autem videtur sic etc., manifestat quod dixerat per exempla, et dicit quod in ipsis operibus naturae videtur sic evenire, quod sit quidam circularis processus. Quia si terra sit compluta, necesse est quod per actionem solis vapor ex ea resolvatur; quo resoluto et sursum elevato, necesse est quod generetur nubes; et hac generata, necesse est quod generetur aqua pluviae; qua generata, necesse est quod cadens super terram compluat eam. Et hoc est quod accipiebamus quasi primum: non tamen est eadem complutio terrae ad quam ultimo pervenitur, et a qua primo incipiebatur. Et sic manifestum est quod factus est quidam circuitus, inquantum uno eorum existente fit aliud, et illo existente fit aliquod aliud; quo existente reditur ad primum, non idem numero, sed idem specie. Iste tamen causarum circuitus inveniri non potest secundum ordinem qui invenitur in causis per se: sic enim necesse est pervenire ad unum primum in quolibet genere causarum, ut probatur in II Metaphys. Quod autem aqua generetur ex igne, et ignis iterato ex aqua, hoc non est per se, sed per accidens. Non enim ens per se generatur ut ex ente in actu, sed ex ente in potentia, ut dicitur in I Physicor. Procedendo ergo in causis per se non erit circulatio. Nam complutionis terrae causam agentem accipiemus calorem aeris, qui causatur ex sole, et non e converso; causam vero materialem aquam, cuius materia non est vapor, sed materia communis elementorum.

[79990] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit: sunt autem quaedam quae etc., ostendit qualiter diversimode demonstretur per causam in his quae sunt semper, et in his quae sunt ut frequenter. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim a de b etc., tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: quomodo quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam sunt quae universaliter fiunt, et quantum ad tempus, quia semper, et quantum ad subiectum, quia in omnibus, aut se habent, sicut immobilia, quibus non competit proprie fieri, aut fiunt, sicut mobilia quae semper eodem modo se habent, ut patet in motibus caelestibus. Quaedam vero non fiunt sicut semper, sed sicut frequenter. Et ponit de his exemplum. Sicut quod omnis homo masculus efficiatur quandoque barbatus, non accidit semper, sed sicut frequenter. Sicut igitur eorum quae sunt semper, oportet accipere medium quod est semper; ita et talium, quae sunt sicut frequenter, oportet accipere medium sicut frequenter.

[79991] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit: si enim a de b praedicatur etc., probat quod ad concludendum id quod est sicut frequenter, necesse sit accipere medium quod sit sicut frequenter. Detur enim oppositum, quod accipiatur medium quod sit universaliter et semper; puta si a, quae est maior extremitas, praedicetur universaliter de b, quod est medium, et b de c, quod est minor extremitas: ex necessitate sequitur quod a praedicetur de c universaliter, et quantum ad tempus et quantum ad subiectum, quod est semper et de omni praedicari. Unde idem nunc dicimus universaliter praedicari, quod praedicari de omni et semper. Sed suppositum erat quod a praedicaretur de c sicut frequenter. Necesse est ergo quod medium, quod est b, accipiatur sicut frequenter existens. Sic igitur patet quod possunt accipi quaedam immediata principia eorum quae sunt frequenter, ita quod ipsa principia sint aut fiant sicut frequenter. Huiusmodi tamen demonstrationes non faciunt simpliciter scire verum esse quod concluditur, sed secundum quid, scilicet quod sit verum ut in pluribus; et sic etiam principia quae assumuntur, veritatem habent. Unde huiusmodi scientiae deficiunt a scientiis, quae sunt de necessariis absolute, quantum ad certitudinem demonstrationis.

[79992] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit: quomodo quidem igitur etc., epilogat ea quae dicta sunt; et dicit quod iam supra dictum est, quomodo quod quid est, quod est aliqualiter idem ei quod propter quid, assignatur inter terminos syllogisticos, dum ostensum est qualiter singula causarum genera, et in singulis diversitatibus rerum, sint media demonstrationum. Dictum est etiam qualiter eius quod quid est sit vel non sit demonstratio vel definitio.


Lectio 13

[79993] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 1 Postquam philosophus ostendit qualiter quod quid est et propter quid se habeant ad demonstrationem, hic ostendit quomodo possint investigari: et primo, quomodo investigetur quod quid est; secundo, quomodo investigetur propter quid; ibi: ad habendum autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: eorum autem igitur quae insunt semper et cetera. Dicit ergo primo quod postquam dictum est qualiter quod quid est cognoscatur, et qualiter quod quid est vel propter quid accipiatur ut medium in demonstratione, nunc dicendum est quomodo oporteat investigare ea quae praedicantur in eo quod quid est.

[79994] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 2 Deinde cum dicit: eorum igitur quae insunt etc., ostendit propositum: et primo, manifestat qualia oporteat esse illa, quae accipiuntur ad constituendum quod quid est; secundo, quomodo sint inquirenda; ibi: congruum autem est cum totum aliquod et cetera. Circa primum tria facit: primo, praemittit quamdam divisionem; secundo, proponit qualia oporteat esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid est; ibi: huiusmodi accipienda sunt etc.; tertio, probat; ibi: quoniam autem ostensum est et cetera.

[79995] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 3 Circa primum considerandum est quod ea quae praedicantur in eo quod quid est, oportet quod semper et universaliter praedicentur, ut supra habitum est: et ideo accipiens ea quae praedicantur de unoquoque ut semper, dicit quod inter ea quaedam inveniuntur quae extenduntur in plus quam id cui insunt; non tamen ita quod inveniantur extra genus illud. Et exponit quid sit esse in plus, et dicit quod in plus esse dicuntur quaecunque universaliter insunt alicui, non tamen ei soli, sed etiam alii. Datur autem per hoc intelligi aliud membrum oppositum, quia scilicet est aliquid quod extenditur in plus, et est extra genus. Et de hoc primo ponit exemplum, dicens quod est aliquid quod inest omni ternario, sed et non ternario inest; sicut patet de ipso ente communi, quod quidem universaliter inest non tantum Trinitati, sed etiam aliis; et non solum in genere numeri, sed etiam in his quae sunt extra genus numeri. Impar vero inest omni ternario, et est in plus, quia etiam inest ipsi quinario; non tamen invenitur extra genus ternarii, quod est numerus, quia etiam quinarius in genere numeri invenitur; nihil autem quod sit extra genus numeri potest dici impar.

[79996] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 4 Deinde cum dicit: huiusmodi autem accipienda sunt etc., ostendit qualia debeant esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid est. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut Trinitati omni et cetera. Dicit ergo primo quod ad manifestandum quod quid est accipienda sunt talia, quae quidem sunt semper et in plus, non tamen extra genus, usque ad talem terminum, ut primo quidem unumquodque quod accipitur sit in plus, omnia autem non sint in plus, sed convertantur cum re, cuius quaeritur quod quid est. Huius enim rationem necesse est significare quod quid est rei.

[79997] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 5 Deinde cum dicit: ut Trinitati omni inest numerus etc., manifestat quod dixerat per exemplum. Accipiamus enim ista quatuor, scilicet numerus, impar, primus utroque modo. Dupliciter enim dicitur aliquis numerus primus. Uno modo, quia non mensuratur aliquo alio numero, sicut per oppositum patet quod quaternarius non est numerus primus, quia mensuratur dualitate; ternarius autem est numerus primus, quia non mensuratur aliquo numero, sed sola unitate. Alio modo dicitur aliquis numerus primus, quia non componitur ex pluribus numeris; sicut patet per oppositum de septenario, qui primo modo est primus, non enim mensuratur nisi unitate; non autem est primus secundo modo, componitur enim ex ternario et quaternario: sed ternarius non componitur ex pluribus numeris, sed ex sola dualitate et unitate. Sic ergo patet quod quodlibet praedictorum quatuor convenit universaliter Trinitati, quodlibet autem eorum convenit etiam aliis in genere numeri. Nam hoc quod dicitur numerus et impar convenit omnibus numeris imparibus: ultimum autem, scilicet quod sit primus utroque modo, convenit etiam dualitati, quae nec mensuratur alio numero, nec componitur ex numeris, sed ex solis unitatibus: unde omnia ista simul iuncta significant quod quid est ternarius.

[79998] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 6 Sed videtur quod non requiratur ad definitionem quod quaelibet particula sit in plus quam definitum. Dicit enim philosophus in VII Metaphys. quod quando pervenitur ad ultimas differentias, erunt aequales differentiae speciebus; non ergo oportet quod differentia sit in plus quam species. Quod etiam ratione videtur. Dicit enim philosophus in VIII Metaphys., quod ratio quae est ex differentiis, videtur esse speciei et actus, idest formae, quia, sicut ibidem dicitur, differentia respondet formae; cuiuslibet autem speciei est propria forma, quae nulli alii convenit. Videtur igitur quod differentia ultima non excedat speciem. Dicit etiam philosophus in VII Metaphys. quod nihil est aliud in definitione quam genus et differentiae, et quod possibile est definitionem ex duobus constitui, quorum unum sit genus, aliud differentia. Differentia autem non invenitur extra proprium genus, alioquin non esset divisiva generis per se, sed per accidens. Videtur ergo quod differentia non excedat speciem.

[79999] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 7 Sed dicendum est quod si accipi posset differentia, quae notificaret ipsam formam substantialem speciei, nullo modo differentia ultima esset in plus quam species, ut rationes probant. Sed quia formae essentiales non sunt nobis per se notae, oportet quod manifestentur per aliqua accidentia, quae sunt signa illius formae, ut patet in VIII Metaphys. Non autem oportet accipere accidentia propria illius speciei, quia talia oportet per definitionem speciei demonstrari; sed oportet notificari formam speciei per aliqua accidentia communiora; et secundum hoc differentiae assumptae dicuntur quidem substantiales, in quantum inducuntur ad declarandum formam essentialem, sunt autem communiores specie, in quantum assumuntur ex aliquibus signis, quae consequuntur superiora genera.

[80000] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 8 Deinde cum dicit: quoniam autem ostensum est etc., ostendit quod supra dixerat: et primo, quod oporteat praedicta universaliter et ex necessitate praedicari de ternario; secundo, quod ex praedictis constituatur ipsa essentia ternarii; ibi: quod autem substantia ex his et cetera. Dicit ergo primo quod quia superius ostensum est quod ea quae praedicantur in eo quod quid est ex necessitate insunt; quaecunque autem ex necessitate insunt, universaliter praedicantur; necesse est quod sive de ternario sive de quocunque alio accipiantur praedicto modo ea quae praedicantur in eo quod quid, quod ex necessitate et universaliter praedicentur.

[80001] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 13 n. 9 Deinde cum dicit: quod autem substantia etc., ostendit quod ex his quae praedicto modo accipiuntur, constituatur essentia ternarii, vel cuiuscunque alterius; quia necesse est, si hoc quod supra positum est non esset ipsa substantia ternarii, cum praedicetur in eo quod quid est, quod esset quoddam genus, vel nominatum vel innominatum. Non enim cuilibet rationi est nomen impositum: et inde est quod multa sunt innominata tam in generibus quam in speciebus. Ideo autem oportet quod praedicta ratio sit genus ternarii, si non significet essentiam eius, quia omne quod praedicatur in quid, aut est genus aut definitio significans essentiam. Non est autem possibile quod sit genus, quia sequeretur quod esset in plus quam ternarius: hoc enim supponimus esse genus, cuius potentia sub se plures species continet. Habitum est autem quod praedicta ratio non convenit nisi atomis, idest individuis, sub ternario contentis. Relinquitur ergo quod praedicta ratio sit definitio significans essentiam ternarii. Haec enim supponitur esse essentia uniuscuiusque, quae invenitur in individuis illius speciei finaliter, secundum praedictum modum praedicationis. Et sicut dictum est de ternario, ita etiam est intelligendum de quibuscunque aliis, quibus demonstretur aliquid esse idem per modum praedictum.


Lectio 14

[80002] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 14 n. 1 Postquam philosophus ostendit qualia oportet esse ea quae constituunt definitionem significantem essentiam rei, hic ostendit qualiter debeant investigari. Et circa hoc duo facit: primo, proponit modum maxime convenientem ad investigandum ea quae sunt in definitione ponenda, scilicet per divisionem generis; secundo, ponit quemdam alium modum per similia et differentia; ibi: quaerere autem oportet et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod oportet uti divisione generis ad investigandum particulas definitionis; secundo, ostendit quid oporteat in tali investigatione observari; ibi: ad consequendum autem terminum et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit veritatem; secundo, excludit errorem; ibi: nihil autem oportet dividentem et cetera. Circa primum tria facit: primo, ostendit qualiter per divisionem generis investigentur definitionis particulae; secundo, quomodo processus divisionis sit utilis ad propositum; ibi: divisiones autem quae sunt etc.; tertio, quomodo sunt cavenda ea, quae circa hunc processum defectum inducere possunt; ibi: differt autem et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod oportet uti divisione generis ad definiendum; secundo, quomodo oportet accipere differentias; ibi: post autem accepto et cetera.

[80003] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 14 n. 2 Dicit ergo primo quod cum aliquis vult negotiari, ad definiendum, aliquod totum, idest universale, congruum est ut primo dividat genus in primas partes illius generis, quae sunt indivisibiles secundum speciem, puta quod dividat numerum in binarium et ternarium: et hac divisione praemissa, per quam cognoscitur genus, tentet postea accipere definitionem singularum specierum; sicut etiam fit in aliis, puta in recta linea et in circulo et in recto angulo. Omnia enim haec congrue definiuntur, praemissa divisione generis.

[80004] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 14 n. 3 Deinde cum dicit: post haec autem accipientem etc., ostendit qualiter sint accipiendae differentiae; et dicit quod postquam acceperimus per divisionem generis in species quid sit genus, puta utrum sit in genere qualitatis vel quantitatis, oportet ad investigandum differentias considerare proprias passiones, quae, sicut dictum est, sunt signa manifestantia formas proprias specierum. Et hoc oportet primum facere per aliqua communia. Si enim nos congregemus accidentia ex generibus communioribus (quae hic dicuntur indivisibilia, quia non resolvuntur in aliqua priora genera), statim ex definitionibus eorum erunt manifesta ea quae quaerimus. Oportet enim omnium definitionum esse principium id quod simplex est, idest genus commune: et huiusmodi simplicibus solum per se insunt accidentia, quae communiter inveniuntur in multis; omnibus autem aliis conveniunt secundum illa. Sicut album et nigrum per se quidem conveniunt corpori terminato, et secundum hoc commune conveniunt et homini et equo et quibuscunque aliis. Unde si oporteret accipere definitionem alicuius, cui universaliter conveniret album, puta definitionem nivis, oporteret recurrere ad genus communius, quod est corpus terminatum, et ex eo investigare causam albedinis; et secundum hoc ostenderetur nobis quare nix universaliter sit alba. Et illa causa poterit pertinere ad quod quid est nivis; puta inspissatio humidi, quae facit humidum terminari cum conservatione lucis.

[80005] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit: divisiones autem quae sunt etc., ostendit quomodo praedictus processus conferat ad definitiones; et dicit quod ad hoc quod aliquis praedicto modo procedat ad definiendum, scilicet dividendo genus in species, utile est quod homo accipiat divisionem generis per differentias. Sed tamen quomodo per hoc manifestetur quod quid est, dictum est in praecedentibus. Sunt quidem utiles praedictae divisiones ad accipiendum quod quid est sic solum, sicut dictum est; sed ad syllogizandum quod quid est nihil videntur facere, ut prius dictum est. Sed videtur quod dividentes statim accipiant omnia non syllogizata, sicut si a principio aliquis accepisset, antequam divideret.

[80006] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 14 n. 5 Deinde cum dicit: differt autem aliquid prius etc., ostendit quid oporteat cavere, ne circa praedictum processum defectus accidat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quod oportet cavere inordinationem: secundo, quod oportet cavere diminutionem; ibi: amplius autem ad nil relinquendum et cetera. Dicit ergo primo quod multum differt quid prius et quid posterius praedicetur inter ea quae ponuntur in definitione. Potest enim uno modo sic dici, quod homo est animal mansuetum bipes; alio modo potest aliter ordinari, ut dicatur quod homo est bipes animal mansuetum. Et quod hoc differat ad definiendum patet per hoc, quod oportet omne quod definitur constitui ex duobus, scilicet ex genere et differentia. Sic igitur si mansuetum accipitur ut differentia animalis, oportet quod animal mansuetum sit aliquid unum quod accipiatur ut genus, ex quo et alia differentia quae est bipes, constituatur homo. Et eadem ratio est de quocunque alio quod fit unum ex pluribus per se, et non per accidens. Sicut igitur differt quod accipiatur hoc vel illud pro genere vel differentia, aut quod accipiatur aliquid ut est differentia constitutiva generis et divisiva eiusdem; ita differt ad definiendum quod sic vel aliter partes definitionis ordinentur. Si enim dicam quod homo est animal mansuetum bipes, accipietur animal ut genus, mansuetum autem ut differentia constitutiva eius, bipes autem ut differentia divisiva ipsius. E converso autem erit si dicatur quod homo est animal bipes mansuetum. Quia igitur differentia ordinis facit differentiam in quod quid est, consequens est quod ille qui dividit, non solum supponat ea quae accipiuntur ad definiendum, sed etiam petat ordinem eorumdem. Et sic manifestum est quod definitio non syllogizat quod quid est.

[80007] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 14 n. 6 Deinde cum dicit: amplius autem ad nil relinquendum etc., docet cavere diminutionem, ostendens quomodo fieri possit ut nil praetermittatur eorum quae requiruntur ad quod quid est; et dicit quod hoc contingit fieri solum isto modo quo dicetur. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod omnes differentiae superiorum generum pertinent ad quod quid est alicuius speciei. Nam inferius genus constituitur per differentiam divisivam superioris generis. Ad vitandum ergo diminutionem, oportet quod nulla huiusmodi differentiarum praetermittatur. Praetermittitur autem si aliquis, accepto supremo genere, accipiat consequenter aliquam differentiam divisivam non quidem ipsius supremi generis, sed alicuius inferioris. Quod quidem hoc modo cognosci potest: quia cum animal accipiatur aliquod supremum genus, si postea aliquis accipiat divisionem alicuius de inferioribus generibus, non totum quod continetur sub genere superiori cadet sub illa divisione. Et ponit ad hoc exemplum: sicut non omne animal est vel totalum, vel divisum pennis. Dicitur autem animal totalum, quod habet totas alas integras et continuas, sicut vespertilio; divisum autem pennis dicitur animal, cuius alae distinguuntur per diversas pennas, sicut accipitris vel corvi. Animali autem non habenti alas neutrum horum convenit; sed omne animal volatile continetur sub altera harum differentiarum, quia secundum praedictas differentias dividitur hoc genus quod est animal volatile. Sed prima et immediata differentia animalis attenditur ex hoc quod omne animal cadit sub divisione. Et ita est etiam de omnibus aliis generibus, sive accipiamus genera quae sunt extrinseca ab animali, sicut lapis et planta, sive illa quae sub animali continentur, sicut avis et piscis. Prima tamen differentia avis attenditur secundum differentiam in quam incidit omnis avis: et eadem ratio est de pisce. Concludit ergo quod si aliquis sic procedat in dividendo, quod scilicet totum divisum contineatur sub partibus divisionis, poterit homo cognoscere quod nil est relictum de his quae sunt necessaria ad definiendum. Si autem aliter procedatur, necesse est quod aliqua relinquantur, et quod homo non cognoscat se integraliter definisse.


Lectio 15

[80008] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 1 Postquam philosophus ostendit veritatem circa divisionem generis, quae assumitur ad definiendum, hic excludit duos errores. Secundum, ibi: omne autem incidere et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit exclusionem erroris: et dicit quod non est necessarium quod ille qui dividendo definit, sciat omnia quae sunt in mundo.

[80009] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 2 Secundo, ibi: et tamen impossibile quidam dicunt etc., narrat opinionem errantium. Dicebant enim quidam, quod non potest cognosci differentia alicuius ad omnia alia entia, nisi omnia alia entia cognoscantur, ut patet in aliquibus duobus, quorum differentiam cognoscere non possumus nisi utrumque cognoscamus. Addebant autem quod non est possibile quod aliquid sciatur quid est, nisi cognoscatur differentia eius ad omnia alia. Id enim a quo aliquid non differt est idem ei: illud autem a quo differt est alterum ab ipso. Non autem possumus scire quid sit unumquodque, nisi sciamus quid sit idem ei, et quid alterum ab eo. Et secundum hoc concludebant quod non potest aliquid cognosci nisi omnia cognoscantur.

[80010] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 3 Tertio, ibi: primum quidem igitur etc., improbat quod dictum est dupliciter. Et primo quidem interimit hoc quod dictum est, quod illud a quo aliquid differt, est alterum. Loquimur enim nunc de eodem et de altero secundum essentiam, quam significat definitio. Manifestum est autem quod etiam in eadem specie sunt multae differentiae accidentales, quae non diversificant substantiam speciei, quam significat definitio, nec per se insunt. Unde consequens est quod non omnis differentia facit talem alteritatem, quam necessarium sit cognoscere ad definiendum.

[80011] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 4 Secundo, ibi: postea cum accipiat opposita etc., improbat quae dicta sunt alio modo. Cum enim ille qui vult definire dividendo, accipiat oppositas differentias hoc modo, quod omne quod continetur sub diviso, cadat sub hoc membro divisionis vel sub illo, et accipiat sub altero membrorum illud cuius definitio quaeritur, si hoc quod intendit definire, cognoscat sub illo membro divisionis contineri; non differt ad propositum utrum sciat vel nesciat de quibuscunque aliis rebus praedicentur oppositae differentiae. Puta si dividam animal per rationale et irrationale, et accipiam propositum sic hominem contineri sub rationali, non requiritur quod sciam de quibus irrationale praedicetur, nec qualiter illa ad invicem differant. Manifestum est enim quod si aliquis sic procedat, scilicet dividendo genus per primas differentias eius, et accipiendo propositum sub altero membro, dividens quousque perveniatur in illa quae ulterius dividi non possunt essentialibus differentiis; sic procedens habebit definitionem substantiae, quam quaerebat. Decipiebantur ergo praedicti homines ex eo quod non distinguebant inter cognoscere aliquid in communi et in speciali. Oportet enim quod quicunque scit quid est aliquid, cognoscat omnia alia in communi, non autem in speciali. Puta qui scit quid est homo, oportet quod sciat hominem per hoc quod est animal, distingui ab omnibus quae non sunt animalia; et per hoc quod est rationale, distingui ab omnibus quae non sunt rationalia. Non enim oportet quod illa cognoscat, nisi secundum hoc commune quod est non animal, vel irrationale.

[80012] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 5 Deinde cum dicit: omne autem incidere etc., excludit secundum errorem. Posset enim aliquis credere quod quicunque utitur divisione ad definiendum, indigeat petere quod totum divisum contineatur sub membris divisionis; sed ipse dicit quod hoc non est necessarium, si opposita, per quae fit divisio, sint immediata; quia secundum hoc necessarium est quod totum divisum sub altero oppositorum contineatur, dum tamen accipiantur primae differentiae alicuius generis. Differentiae enim quae sunt immediatae si comparentur ad genus inferius, non sunt immediatae si comparentur ad genus superius. Sicut par et impar sunt immediata si comparentur ad numerum, cuius sunt propriae differentiae; non autem si comparentur ad quantitatem.

[80013] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 6 Deinde cum dicit: ad construendum autem terminum etc., postquam exclusit ea quae non requiruntur ad divisiones definiti, hic ostendit quae secundum rei veritatem requirantur. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: est autem horum unum. Dicit ergo primo quod ad hoc quod aliquis constituat terminum, idest definitionem, per viam divisionis, tria oportet considerare: quorum primum est, ut ea quae accipiuntur, praedicentur in eo quod quid est; secundum est, ut ordinetur quid sit primum et quid secundum; tertium est, quod accipiantur omnia quae pertinent ad quod quid est, et nihil eorum praetermittatur.

[80014] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 7 Deinde cum dicit: est autem horum unum etc., manifestat propositum. Et primo, ostendit quomodo tria praedicta possunt observari; secundo, ostendit quod praedicta tria observata sufficiant; ibi: manifestum est autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo observetur primum: et dicit quod unum horum (scilicet quod accipiantur ea quae praedicantur in eo quod quid est) observatur, primo quidem per hoc quod homo potest inducere syllogismos quod id quod assumitur insit, sicut cum disputatur ad problema de accidente; secundo, ut ostendatur quod praedicatur in eo quod quid, per ea quibus disputatur ad problema de genere.

[80015] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 8 Secundo, ibi: ordinare autem sicut oportet etc., manifestat quomodo observetur secundum, scilicet debita ordinatio partium; et dicit quod tunc ordinantur partes definitionis sicut oportet, si aliquis primo accipiat id quod est primum; et hoc erit si aliquis primo accipiat id quod consequitur ad alia posterius accepta, et non e converso. Hoc enim est communius et prius. Necesse est autem aliquid huiusmodi accipi in definitione tanquam genus, puta cum dicitur quod homo est animal gressibile bipes. Si enim est gressibile bipes, est animal, sed non e converso. Cum ergo iam acceperimus animal tanquam primum, idem modus observandus est in ordinatione inferiorum. Accipietur enim quasi secundum in definitione illud quod secundum rationem praemissam erit primum inter omnia sequentia; et similiter accipietur tertium id quod est primum respectu habitorum, idest consequentium. Semper enim, remoto superiori, illud quod est habitum, idest immediate consequens, erit primum omnium aliorum. Et ita est etiam in omnibus aliis, puta in quarto et in quinto, si tot oporteat partes definitionis esse.

[80016] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 9 Tertio, ibi: quod autem haec omnia sint etc., manifestat, qualiter possit tertium observari. Et dicit quod manifestum erit omnia quae pertinent ad quod quid est accipi in definitione secundum modum supra dictum, ex hoc scilicet quod dividendo aliquod genus accipimus primas eius differentias, sub quibus divisum universaliter continetur; sicut quod omne animal est hoc vel illud, puta rationale vel irrationale, et accipimus quod illud quod intendimus definire, est hoc, puta rationale. Et iterum accipiemus hoc totum, scilicet animal rationale, et dividemus ipsum per differentias proprias; sed quando iam devenerimus ad ultimam differentiam, iam non erit dividere per alias differentias specificas: sed statim ultima differentia addita, hoc, cuius definitio quaeritur, in nullo differet specie a simul toto, idest a ratione congregata ab omnibus partibus acceptis; sicut homo non differet specie ab aliquo eorum de quibus praedicatur animal rationale mortale.

[80017] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 15 n. 10 Deinde cum dicit: manifestum enim est etc., ostendit quod tria praedicta observata sufficiant ad definiendum, quia definitio neque superfluum neque diminutum habebit. Quod autem non apponatur aliquid plus quam debeat, manifestum est per primum trium praedictorum; quia scilicet accepta sunt solum ea quae praedicantur in eo quod quid et talia necesse erat accipere. Similiter etiam manifestum est quod nihil deficit. Aut enim deficeret genus, aut differentia. Sed quod genus non deficiat, patet ex secundo trium praedictorum. Acceptum est enim primum id sine quo non sunt alia, et quod potest esse sine aliis, et hoc est genus. Et cum genere postea acceptae sunt differentiae. Sed quod differentiae omnes sint acceptae, patet per tertium praedictorum trium; quia non amplius potest accipi posterior differentia post illam cuius diximus non esse aliam differentiam; quia iam sequeretur quod ultimum acceptum adhuc differret differentia essentiali, cum tamen dictum sit, quod non differat. Similiter etiam ex praemissis patet quod non intermittatur aliqua differentia in medio, per hoc scilicet quod semper accipiuntur primae differentiae. Unde relinquitur quod sufficiat tria praedicta ad definiendum observari.


Lectio 16

[80018] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 1 Postquam philosophus docuit investigare quod quid est secundum modum maxime congruum, qui est per divisionem generis, hic docet investigare quod quid est alio modo. Et circa hoc tria facit: primo, docet praedictum modum investigandi; secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut puta dico etc.; tertio, probat hunc modum esse convenientem; ibi: semper autem est omnis definitio et cetera.

[80019] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 2 Dicit ergo primo quod si aliquis inquirit definitionem alicuius rei, oportet quod attendat ad ea quae sunt similia illi, et etiam ad ea quae sunt differentia ab illa re. Quod quidem qualiter fieri debeat, ostendit subdens quod primo oportet circa similia considerare quid idem in omnibus inveniatur; puta quid idem inveniatur in omnibus hominibus, qui omnes conveniunt in hoc quod est esse rationale. Postea considerandum est iterum in aliis, quae conveniunt cum primis in eodem genere, et sunt sibi invicem idem specie, sunt autem altera specie ab illis, quae primo accipiebantur, sicut equi ab hominibus: oportet etiam accipere quid sit idem in his, scilicet equis, puta hinnibile. Cum ergo accipiatur quid sit idem in omnibus his, scilicet hominibus, quia rationale; et quid sit idem similiter in omnibus aliis, scilicet equis, quia hinnibile; iterum considerandum est si aliquid est idem in istis duobus acceptis, scilicet in rationali et hinnibili. Et ita est considerandum quousque perveniatur ad aliquam unam rationem communem. Haec enim erit definitio rei. Si vero talis consideratio non inducat in unam rationem communem, sed inducat in duas rationes diversas, aut etiam in plures; manifestum erit quod illud cuius definitio quaeritur, non erit unum secundum essentiam, sed plura: et ita non poterit habere unam definitionem.

[80020] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 3 Deinde cum dicit: ut puta, si quid est magnanimitas etc., manifestat quod dixerat per exemplum; et dicit quod si quaeramus quid est magnanimitas, debemus attendere ad quosdam magnanimos, ut sciamus quid unum habent in seipsis, in quantum magnanimi sunt. Sicut Alcibiades dictus est magnanimus, et etiam Achilles, et etiam Aiax; qui omnes habent unum quid commune, quod est non sustinere iniurias. Cuius signum est, quod Alcibiades non sustinens iniurias dimicavit, Achilles vero in insaniam versus est propter iram, Aiax autem interfecit seipsum. Iterum debemus considerare in aliis qui dicuntur magnanimi, sicut in Lysandro aut Socrate. Habent enim hoc commune, quod non mutabantur propter prosperitatem fortunae et per infortunia, sed indifferenter se habebant in utrisque. Accipiamus ergo haec duo, scilicet impassibilitatem a fortuitis casibus et non tolerare iniurias, et consideremus si est aliquid commune eis. In hoc enim consistit ratio magnanimitatis. Sicut si dicamus quod utrumque contingit propter hoc, quod aliquis existimat se dignum magnis. Ex hoc enim contingit quod homo non patitur iniurias; et ex hoc etiam contingit quod contemnit mutationem exteriorum bonorum, tanquam minimorum. Si autem nihil commune inveniretur illis duobus acceptis, non esset una species magnanimitatis, sed duae. Unde non posset dari una communis definitio.

[80021] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 4 Deinde cum dicit: semper autem est omnis etc., ostendit praemissum modum inveniendi quod quid est esse convenientem. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit hunc modum esse convenientem; secundo, ostendit quid oportet in hoc modo vitare; ibi: si autem neque disputare et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit praedictum modum esse convenientem quantum ad terminum, prout scilicet pervenitur ad aliquid commune; secundo, quantum ad processum, prout scilicet proceditur in praedicto modo a particularibus; ibi: faciliusque est singulare et cetera.

[80022] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 5 Dicit ergo primo quod convenienter dictum est quod oportet inquirentem quod quid est pervenire ad aliquod commune, quia omnis definitio datur de aliquo secundum quod consideratur in universali, non autem secundum quod consideratur in hoc singulari vel in illo. Non enim medicus definit quid sit sanum in hoc oculo huius hominis; sed vel in universali simpliciter quantum ad omnes, vel distinguit sanum secundum diversas species, puta cum dicit hoc esse sanum cholericis, illud autem phlegmaticis.

[80023] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 6 Deinde cum dicit: facilius autem est singulare etc., ostendit praedictum modum esse convenientem quantum ad processum, quo scilicet proceditur a minus communibus ad magis commune. Et hoc dupliciter: primo, ratione facilitatis: procedit enim disciplina a facilioribus. Facilius autem est definire singulare, idest aliquod minus commune, quam universale, quod est magis commune; in quantum scilicet in universalibus, quia sunt minus determinata, magis latent aequivocationes quam in illis quae sunt indifferentia, idest quae non dividuntur per differentias specificas. Et ideo oportet a singularibus definiendo ascendere ad universalia.

[80024] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 7 Secundo, ibi: sicut autem in demonstrationibus etc., ostendit idem ex ratione evidentiae. Sicut enim in demonstrationibus oportet syllogizari praesupponendo aliquid, quod est evidens et manifestum, sic etiam et in terminis, idest in definitionibus. Non enim potest aliquis devenire in cognitionem alicuius ignoti nisi per aliquod notum sive aliquis intendat cognoscere quia est, quod fit per demonstrationem, sive quid est, quod fit per definitionem. Hoc autem contingit, ut scilicet praeexistat aliquid evidens, si sit, idest contingat, separatim, idest distinctim, definiri per ea quae singulariter dicuntur, idest quae proprie conveniunt et distincte huic vel illi; sicut si aliquis velit notificare quid est simile, non considerabit ad omne id quod potest simile dici, sed de quibusdam similibus; puta quomodo dicatur simile in coloribus, et quomodo dicatur simile in figuris. Dicitur enim simile in coloribus ex unitate coloris; dicitur autem simile in figuris ex eo quod anguli sunt aequales, et latera proportionalia. Similiter etiam in aliis, si velit definire acutum non respiciet ad omne quod dici potest acutum, sed respiciet ad acutum secundum quod dicitur in voce. Et per hunc modum patet quod aliquis definire intendens refugit statim ne contingat aliqua aequivocatio. Et per hoc patet esse convenientem modum definiendi, quo ex inferioribus proceditur ad commune; in quantum scilicet in specialibus specialia definire facilius est, et magis in talibus potest esse nota univocatio.

[80025] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 16 n. 8 Deinde cum dicit: si autem non oportet etc., excludit quemdam modum procedendi in definitionibus. Et dicit quod sicut non oportet disputare per metaphoras, ita etiam non oportet definire per metaphoras; utpote si dicamus quod homo est arbor inversa: nec oportet in definitionibus assumere quaecunque metaphorice dicuntur. Cum enim definitiones sint praecipua et efficacissima media in disputationibus, si definitiones darentur per metaphoras, sequeretur quod oporteret ex metaphoris disputare. Hoc autem fieri non debet, quia metaphora accipitur secundum aliquid simile, non autem oportet ut id quod est simile secundum unum, sit simile quantum ad omnia.


Lectio 17

[80026] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 17 n. 1 Postquam ostendit philosophus quomodo oportet investigare quod quid est, hic ostendit quomodo oportet investigare propter quid. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo oporteat investigari propter quid; secundo, movet quasdam quaestiones circa ipsum propter quid; ibi: de causa autem et cuius est causa et cetera. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo alicuius quaestionis propositae possit investigari propter quid; secundo, ostendit quomodo diversae quaestiones communicant in propter quid; ibi: eadem autem problemata et cetera. Circa primum duo facit: primo, docet accipere propter quid, accipiendo commune univocum; secundo, accipiendo commune analogum; ibi: amplius autem alius modus et cetera. Circa primum duo facit: primo, docet investigare propter quid, accipiendo commune univocum, quod est genus nominatum; secundo, accipiendo quodcunque aliud commune; ibi: nunc quidem igitur et cetera.

[80027] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 17 n. 2 Dicit ergo primo quod ad hoc quod habeamus propter quid circa singula problemata quae ponuntur, oportet considerare divisiones et subdivisiones, et sic ad singula procedere disputando, supposito communi genere. Ut si aliquis velit considerare propter quid aliquid conveniat aliquibus animalibus, oportet accipere qualia sunt quae conveniunt omni animali. Quibus acceptis, oportet iterato accipere secundum divisionem qualia sunt quae consequuntur primo ad aliquod commune, quod sub animali continetur, puta qualia consequuntur ad omnem avem: et sic semper debemus procedere accipiendo illud quod est primum, in quod scilicet fit immediate divisio; quod etiam supra observabatur in divisionibus quibus proceditur ad investigandum quod quid est. Sic autem procedendo manifestum est quod semper poterimus dicere propter quid aliqua insunt his quae continentur sub aliquo communi; ut si velimus scire propter quid aliqua insunt homini et equo, puta somnus et vigilia. Sit ergo animal in quo a, quod est medium; b autem, idest maior extremitas, accipiatur pro his quae inhaerent omni animali, sicut somnus et vigilia; quaedam autem animalium species, puta homo, equus, bos, accipiantur ut minor extremitas, scilicet cde. Sic igitur manifestum est propter quid b, idest somnus vel vigilia sit in d, puta in homine, quia propter a, idest propter hoc quod homo est animal. Et similiter est faciendum in aliis, et in omnibus est eadem ratio observanda. Huiusmodi autem documenti ratio est, quia subiectum est causa propriae passionis. Et ideo si volumus investigare causam alicuius passionis, propter quam insit quibusdam rebus inferioribus, oportet accipere commune quod est proprium subiectum, per cuius definitionem accipitur causa illius passionis.

[80028] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 17 n. 3 Deinde cum dicit: nunc quidem igitur etc., ostendit quomodo oportet investigare propter quid est, reducendo in aliquod commune, quod non sit genus nominatum; et dicit quod ea quae supra dicta sunt, dicuntur secundum illa communia, quibus nomina sunt assignata; sed oportet non solum in talibus considerare, sed et si quid aliud appareat commune quod insit aliquibus, etiamsi non sit genus, vel si non sit nominatum. Deinde oportet considerare ad quae hoc commune consequatur, et quae sunt illa quae consequuntur ad hoc commune innominatum acceptum. Sicut habere cornua est quoddam commune, cui non est nomen impositum, et quod non est genus. Ad hoc autem commune sequuntur duo: quorum unum est, quod omne animal habens cornua habet multos ventres propter necessitatem ruminationis; quorum unus vocatur echinus, in interioribus existens, asper et capedines habens, ut dicitur in libro de historiis animalium. Aliud autem quod consequitur ad animalia habentia cornua, est quod non habeant dentes in utraque mandibula, sed solum in inferiori, quia materia dentium convertitur in cornua. Item considerandum est ad quae animalia consequatur habere cornua, puta bovem et cervum. Sic enim manifestum erit propter quid haec animalia habent illas proprietates, quia scilicet habent cornua.

[80029] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 17 n. 4 Deinde cum dicit: amplius autem alius modus etc., ostendit investigare propter quid reducendo ad aliquod commune analogum; et dicit quod alius modus investigandi propter quid est eligere commune secundum analogiam, idest proportionem. Contingit enim unum accipere analogum, quod non est idem secundum speciem vel genus; sicut os sepiarum, quod vocatur sepion, et spina piscium, et ossa animalium terrestrium. Omnia enim ista conveniunt secundum proportionem, quia eodem modo se habent spinae ad pisces sicut ossa ad terrestria animalia. Ad hoc autem commune analogum quaedam consequuntur propter unitatem proportionis, sicut si communicarent in una natura generis vel speciei, sicut esse coopertum carnibus.

[80030] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 17 n. 5 Deinde cum dicit: eadem autem problemata sunt etc., ostendit quomodo multa problemata conveniunt in eo quod est propter quid: et primo, quantum ad unitatem medii; secundo, quantum ad ordinem mediorum; ibi: alia autem et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam problemata sunt eadem, in quantum scilicet conveniunt in eo quod est propter quid. Uno quidem modo propter hoc quod habent idem medium; sicut per hoc medium quod est antiperistasis, idest contra-resistentia vel repercussio, multa demonstrantur. Sunt autem quaedam media eadem non simpliciter, sed genere, quae quibusdam differentiis diversificantur, quae sumuntur vel ex diversitate subiectorum, vel ex diversitate modi fiendi. Sicut si quaeratur propter quid fit echo, aut propter quid apparet, scilicet aliquid in speculo, vel propter quid generatur iris. Omnia enim ista sunt idem problema quantum ad medium propter quid, quod est idem genere: omnia enim causantur ex repercussione. Sed repercussiones differunt specie. Nam echo fit per repercussionem aeris moti a corpore sonante ad aliquod corpus concavum; apparitio autem rei in speculo fit propter hoc quod immutatio medii repercutitur ad speculum; iris autem fit propter hoc quod radii solares repercutiuntur ad vapores humidos.

[80031] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 17 n. 6 Deinde cum dicit: alia autem ex eo quod medium etc., ostendit quomodo problemata conveniunt in propter quid secundum ordinationem mediorum; et dicit quod quaedam alia problemata sunt, quae differunt ad invicem ex eo quod habent diversa media, quorum unum est sub altero. Et ponit exemplum, utpote si quaeratur propter quid Nilus in fine mensis, scilicet lunaris, magis inundat. Huius enim ratio est, quia finis mensis est magis pluvialis. Quare autem hoc sit, accipitur per aliud medium; propter hoc scilicet quod tunc deficit luna, quae habet dominium super humores, et ideo, deficiente lumine eius, magis commoventur vapores in aere, ex quo causatur pluvia. Et sic patet quod ista duo media sic se habent ad invicem, quod unum eorum est sub alio.


Lectio 18

[80032] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo oportet investigare propter quid, hic movet duas quaestiones circa ipsum propter quid, quarum prima est de coexistentia causae ad causatum, secunda pertinet ad unitatem causae; ibi: utrum autem contingat et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, obiicit; ibi: si enim non est etc.; tertio, solvit; ibi: aut contingit unius et cetera.

[80033] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 2 Dicit ergo primo quod de causa et causato potest aliquis dubitare utrum quando est unum eorum, sit et aliud. Quae quidem quaestio non est intelligenda quantum ad simultatem temporis, sed quantum ad simultatem consecutionis, utpote si posito uno consequatur aliud vel simul tempore, vel prius et post. Et ponit duo exempla. In quorum uno causa tempore praecedit causatum: nam lata folia habere est causa quod fluant folia alicuius arboris; non autem habere lata folia et folia fluere sunt simul tempore. In alio autem exemplo causa et causatum sunt simul tempore, sicut interpositio terrae simul tempore est cum defectu lunae. Est ergo quaestio utrum ad unum istorum consequatur aliud.

[80034] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 3 Deinde cum dicit: si enim non aliqua etc., obiicit ad propositam quaestionem, ostendens quod causa et causatum semper simul sunt secundum consequentiam; et ponit ad hoc duas rationes. Quarum prima sumitur ex ratione causae et causati; et dicit quod omne causatum oportet quod habeat aliquam causam. Unde si posito isto causato, non simul ponitur quod ista eius causa sit, sequitur quod sit eius aliqua alia causa; et hoc ideo, quia necesse est quod causatum simul sit cum aliqua causa. Sicut ad hoc quod est terram esse in medio, sequitur quod luna deficiat; et ad hoc quod est arborem habere lata folia, sequitur quod folia eius fluant. Si ergo non est dare aliam causam, sequitur quod simul sit hoc causatum cum hac causa.

[80035] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 4 Secundam rationem ponit ibi: et si demonstrentur per altera etc., quae quidem sumitur ex hoc quod causa et causatum per invicem demonstrantur. Et circa hoc tria facit: primo, ponit rationem; secundo, removet errorem qui posset consequi; ibi: si autem non contingit etc.; tertio, probat quoddam quod supposuerat; ibi: quod autem non deficere et cetera.

[80036] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 5 Circa primum dicit quod etiam manifestum est quod causa et causatum simul se consequuntur, si hoc verum est, quod per invicem demonstrentur; quia ad medium demonstrationis ex necessitate sequitur conclusio. Quod autem per invicem demonstrentur, probat in praedicto exemplo. Sit enim folium fluere in quo a, quae est maior extremitas; latum folium habere in quo b, quod est medium; vites vero accipiantur in quo c, quod est minor extremitas. Sic igitur in b est a, quia omne quod habet latum folium, folio fluit; in c autem est b, quia omnis vitis habet lata folia; et sic concluditur quod a est in c, idest quod omnis vitis folio fluit. Et in toto hoc processu causa accipitur pro medio, et sic causatum per causam demonstratur. Contingit autem et e converso demonstrare causam per causatum, scilicet quod vitis habet lata folia per hoc quod fluit folio. Accipiatur enim lata folia habere quasi maior extremitas, quae est d; fluere folio quasi medium, quod est e; vitis vero minor extremitas, quae est z. Sic igitur e est in z, quia omnis vitis fluit folio; d autem est in e, quia scilicet omne quod fluit folio, habet lata folia; et ex hoc concluditur quod omnis vitis sit lati folii, et accipitur pro causa in consequendo folio fluere.

[80037] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 6 Deinde cum dicit: si autem non contingit etc., excludit quemdam errorem, qui posset sequi ex praemissis, ut scilicet eadem ratione unum praedictorum demonstretur ex alio. Sed ipse excludens hoc dicit quod si non contingit quod aliqua duo sint sibi invicem causae, scilicet in eodem genere (eo quod causa est prior eo cuius est causa; non autem contingit idem esse prius et posterius eodem modo); cum causa defectus lunae sit terram esse in medio, non est possibile quod defectus lunae sit causa eius quod terra sit in medio. Si igitur demonstratio quae est per causam, est demonstratio propter quid, quae autem non est per causam, est ipsius quia, ut in primo habitum est; sequitur quod ille qui per defectum lunae demonstrat quod terra sit in medio, cognoscit quidem quia, non propter quid.

[80038] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 7 Deinde cum dicit: quod autem non deficere etc., probat quod supposuerat, scilicet quod interpositio terrae sit causa defectus, et non e converso; et dicit manifestum esse quod lunam deficere non est causa eius quod est terram esse in medio, sed e converso; quia in ratione eclipsis ponitur quod terra sit in medio, ut supra dictum est. Cum igitur quid et propter quid sint idem, manifestum est quod defectus lunae cognoscitur per interpositionem terrae, sicut per medium propter quid, et non e converso.

[80039] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 8 Deinde cum dicit: aut contingit unius plures causas etc., solvit praemissam quaestionem ostendens in quibus verum sit quod causa et causatum semper se consequantur, et in quibus non. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit in quibus non sit verum; secundo, in quibus sit verum; ibi: aut si semper et cetera. Dicit ergo primo quod contingit aliquid unum commune habere plures causas secundum quod convenit diversis, sicut esse vituperabile convenit audaci propter excessum, timido autem propter defectum. Accipiatur ergo quod aliquod unum praedicetur de pluribus primo et immediate, et praedicetur a de b primo, et similiter de c, sicut esse vituperabile de superabundantia et defectu; et ista duo, scilicet c et b, praedicentur de d et e, sicut superabundantia convenit audaci, defectus autem timido. Praedicabitur itaque a de d et e, quia tam audax quam timidus est vituperabilis. Causa autem quod a sit in d est ipsum b: est enim audax vituperabilis propter superabundantiam. Quod autem a insit ipsi e, causa est ipsum c: timidus enim vituperabilis est propter defectum. Patet ergo quod cum causa sit, necesse est rem esse; quia sive a sit superabundantia, sive defectus, necesse est aliquid esse vituperabile. Sed existente re, necesse est quidem quod aliqua causarum sit, non tamen necesse est quamlibet causam esse. Sicut posito quod aliquid sit vituperabile, non est necesse quod sit in superabundantia, sed necesse est quod sit vel in superabundantia vel in defectu.

[80040] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 18 n. 9 Deinde cum dicit: aut si semper est universale etc., ostendit in quibus necesse sit simul se consequi causam et causatum; et dicit quod si aliquid quaeratur in universali, et accipiatur tam causa quam id cuius causa quaeritur, in universali; tunc oportet quod ad causam semper sequatur effectus, et ad effectum causa. Sicut hoc quod est fluere folio, non convenit primo pluribus, ut erat in praemisso exemplo, sed determinate uni primo communi, quamvis illius communis sint multae species, quibus universaliter convenit quod fluunt folio; puta si accipiamus vel plantas vel tales plantas, scilicet lata folia habentes. Unde in omnibus istis oportet accipere aequale medium, ita quod convertatur causa et id cuius est causa. Sicut si quaeramus quare arbores fluant folio; si accipiatur causa huius esse propter hoc quod humidum est condensatum et sic facilius est desiccabile, sequetur quod si causatum sit, quod etiam causa sit; puta si fluit arbor, oportet quod sit condensatio humoris. Et e converso, oportet quod posita causa in tali subiecto ponatur effectus; ut puta si condensatio humoris est, non in quacunque re sed in arbore, sequitur quod folio fluat.


Lectio 19

[80041] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 1 Postquam philosophus determinavit quaestionem motam, utrum ad existentiam effectus sequatur existentia causae, et e converso; hic inquirit utrum ad unitatem causae sequatur unitas effectus et e converso. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo ad unitatem effectus sequatur unitas causae; secundo, ex hoc manifestat consecutionem causae et effectus; ibi: habet autem sic consequi et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; quae est, utrum contingat quod eiusdem effectus non sit eadem causa in omnibus, sed alia et alia, vel non. Videbatur enim in solutione praemissae quaestionis supponi quod contingat unius effectus in diversis rebus esse diversas causas.

[80042] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 2 Secundo, ibi: aut si quidem per se etc., solvit quaestionem distinguendo. Contingit enim aliquid assignari pro causa alicuius effectus tripliciter: uno modo, accipiendo causam per se, et sic demonstrative concludendo effectum; alio modo, accipiendo aliquod signum; tertio modo, accipiendo aliquod accidens. Si ergo accipiatur pro causa id quod per se est medium demonstrationis, non potest esse nisi una causa unius effectus in omnibus. Et hoc probat quia medium per se in demonstrationibus est ratio ultimi, idest definitio maioris extremitatis. Quae tamen si demonstrari indigeat de subiecto, demonstrabitur per definitionem subiecti, ut supra habitum est. Manifestum est autem quod unius una est definitio. Unde oportet quod unius effectus non accipiatur nisi una causa, quae est medium demonstrationis. Si vero non accipiatur quasi causa inferens, id quod est per se medium demonstrationis, sed accipiatur pro medio aliquod signum vel aliquod accidens, tunc contingit unius effectus accipi quasi plures causas in diversis, sicut patet in exemplo superius posito. Per se enim causa quod aliquid sit vituperabile, est esse praeter rationem rectam. Sed quod aliquid sit superabundans vel deficiens, est signum eius quod est praeter rationem rectam.

[80043] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 3 Tertio, ibi: est autem et causam et etc., manifestat positam solutionem, ostendens membra divisionis positae esse possibilia. Et dicit quod contingit et id quod est causa et id cuius est causa considerare secundum accidens; sicut musicus per accidens est causa domus, cuius per se est causa aedificator, qui tamen est causa receptaculi latronum per accidens, si contingat hoc in domo fieri: quinimo etiam ipsa problemata videntur esse per accidens. Si vero non accipiantur per accidens causa et causatum, oportet quod medium quod accipitur pro causa, similiter se habeat cum effectu, cuius demonstratio quaeritur. Utpote si aliqua sint aequivoca, et medium commune quod accipitur, erit aequivocum. Si autem non sint aequivoca, sed conveniant quasi in genere, et medium erit commune secundum genus; sicut vicissim analogum, idest commutatim proportionari, univoce in multis invenitur, puta in numeris et in lineis, in quibus habet quodammodo aliam causam, et quodammodo eamdem. Aliam quidem secundum speciem, in quantum scilicet alii sunt numeri et aliae lineae: sed est genere eadem, in quantum scilicet tam lineae quam numeri conveniunt in hoc quod habent tale augmentum, ex quo in eis commutata proportio demonstratur. Aliud autem exemplum subiungit in aequivocis; et dicit quod eius quod est esse simile, alia causa est in coloribus et in figuris, quia aequivoce dicitur utrobique. In figuris enim nihil est aliud esse simile, quam quod latera habeant analogiam, idest quod sint ad invicem proportionalia, et quod anguli sint aequales. Sed in coloribus esse simile est quod faciant eamdem immutationem in sensu, vel aliquid aliud huiusmodi. Tertio autem dicit de his quae conveniunt secundum analogiam, quod in his etiam oportet esse medium unum secundum analogiam; sicut supra dictum est quod tam iris quam echo est quaedam repercussio.

[80044] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 4 Deinde cum dicit: habet autem sic consequi causam etc., ostendit secundum praemissa qualiter sibi invicem causae consequantur. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit qualis sit consecutio causae et effectus; secundo, ordinat huiusmodi consequentiam in figura syllogistica; ibi: in figuris autem etc.; tertio, movet quamdam dubitationem ex praemissis; ibi: si autem in atomum et cetera. Dicit ergo primo quod talis modus consequentiae invenitur inter causam et causatum et subiectum cui inest illud causatum, quod si aliquis accipiat secundum unum aliquid particulare id cuius causa quaeritur, erit in plus quam causa vel subiectum; sicut habere angulos extrinsecos aequales quatuor rectis convenit triangulo eadem ratione, quia tres anguli eius extrinseci simul cum tribus intrinsecis sunt aequales sex rectis. Cum igitur tres intrinseci sint aequales duobus rectis, sequitur quod tres extrinseci sint aequales quatuor rectis. Etiam quadrangulus habet quatuor angulos aequales quatuor rectis, sed alia ratione. Anguli enim eius intrinseci et extrinseci sunt aequales octo rectis; sed anguli intrinseci quadranguli sunt aequales quatuor rectis; ergo anguli extrinseci sunt aequales quatuor rectis. Sic igitur habere angulos exteriores aequales quatuor rectis, est in plus quam triangulus aut quadrangulus: sed si simul accipiantur, aequaliter se habebunt. Quaecunque enim figurae communicant in hoc quod habeant angulos exteriores aequales quatuor rectis, oportet quod similiter communicent in medio, quod est causa aequalitatis ad quatuor angulos rectos. Et hoc probat sicut et prius, per hoc quod medium est definitio maioris extremitatis. Et inde est quod omnes scientiae fiunt per definitionem. Probat autem hoc per exemplum in rebus naturalibus. Hoc enim quod est folio fluere, consequitur ad vitem et excedit ipsam, quia est in pluribus; consequitur etiam ad ficum et excedit eam: non tamen est excessivum omnium quibus convenit, sed est eorum sicut aequalium. Si ergo aliquis velit accipere id quod est primum medium respectu omnium, erit haec definitio eius quod est folio fluere; quae quidem definitio erit primum medium ad alia, eo quod omnia talia sunt. Et iterum huius accipietur aliquod aliud medium, puta quod succus densatur per desiccationem, vel aliquod aliud huiusmodi. Unde si quaeratur quid est folio fluere, dicemus quod nihil aliud est quam condensari succum seminis in contactu, scilicet folii ad ramum.

[80045] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 5 Deinde cum dicit: in figuris autem sic assignabit etc. ordinat modum praedictae consecutionis in figura syllogistica; et dicit quod si quaeratur consecutio causae et causati, sic poterit assignari secundum figuras syllogismorum. Sit enim a in omni b; b autem in unoquoque eorum quae sunt d, sed in plus quam d. Sic igitur b universaliter erit in his quae continentur sub d, secundum quod universaliter dicitur inesse quod non convertitur. Sed et primum universale est, cui unumquodque quidem contentorum sub eo non convertitur; omnia autem simul accepta convertuntur cum primo universali, et excedunt quodlibet eorum quae sub eo continentur. Sic igitur quod a sit in ipsis quae continentur sub d, causa est b. Oportet ergo quod a extendatur in plus quam b. Si autem non, sed se haberet ex aequo, quare magis b esset causa in inferendo quod a sit in d, quam e converso? Potest enim ex utroque convertibilium concludi aliud. Ponatur igitur ulterius quod a praedicetur de omnibus in quibus est e, sed non convertitur. Oportet ergo dicere quod illa omnia quae continentur sub e, sint aliquid unum diversum ab eo quod est b. Si enim non esset aliud e quam b, quomodo esset verum dicere quod a inesset omni b, et non e converso, cum a non sit nisi in e et in b? Et ita sequeretur, si e et b non essent aliud, quod a non esset in plus quam e. Supponatur ergo quod a sit in plus quam d et quam e. Quare ergo non poterit inveniri aliqua causa propter quam insit omnibus quae sunt in d? Et haec causa est b. Sed adhuc quaerendum est utrum et omnia quae continentur sub e, habeant aliquam unam causam; et sit talis causa c. Sic igitur concludit quod contingit eiusdem esse plures causas, sed non in eodem secundum speciem. Sicut eius quod est a, causa est et b et c: sed b est causa quod a insit his quae continentur sub d, c autem est causa quod a insit his quae continentur sub e. Et ponit exemplum in rebus naturalibus. Sit enim hoc quod est esse longae vitae, quasi a; quadrupedia quasi d; sed non habere choleram, scilicet superfluam, sit quasi b, quod est causa in quadrupedibus longae vitae; volatilia autem sint quasi e; siccum autem esse, vel aliquid aliud huiusmodi, quod est in eis causa longae vitae, aut aliquid aliud huiusmodi sit quasi c.

[80046] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 6 Deinde cum dicit: si autem in atomum etc., movet quamdam dubitationem ex praemissis. Dictum est enim supra quod non statim a principio venitur in aliquod atomum, idest indivisibile, in quo inveniatur illud cuius causa quaeritur; sed statim inveniuntur multa et indivisa, in quibus illud unum invenitur, et non est unum medium, per quod de omnibus illud unum demonstretur, et causae plures sunt. Est ergo dubitatio, si illorum plurium mediorum oporteat aliquam causam accipere, utrum oporteat eam accipere ex parte universalis primi, puta ex parte ipsius a; vel ex parte singularium, idest eorum quae sunt minus communia, sicut supra accipiebantur e et d, vel quadrupedia et aves. Et ad hoc respondet dicens quod oportet semper media accipere quae sunt propinquiora subiecto, in quo quaeritur causa illius communis causati; et sic oportet procedere quousque perveniatur ad id quod est immediatum communi causato. Et huius rationem assignat, quia illud quod est ex parte eius quod continetur sub aliquo communi, est ei causa quod sit sub illo communi; sicut si d est sub b, et si c sit causa d quod b insit ei. Et ex hoc sequitur ulterius quod c sit causa quod a insit d; et quod a insit c, b est causa. Ipsi autem b inest a per seipsum et immediate.

[80047] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 19 n. 7 Ultimo autem epilogat ea quae dicta sunt in tota doctrina analyticorum; et dicit quod manifestum est ex praemissis, tam in libro priorum quam in hoc libro posteriorum, de syllogismo et de demonstratione, quid sit et quomodo fiat utrumque; et similiter manifestum est de scientia demonstrativa, quomodo fiat in nobis. Hoc enim ad idem pertinet, quia demonstratio est syllogismus faciens scire, ut supra habitum est.


Lectio 20

[80048] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo cognoscatur illud quod est principium demonstrationis sicut medium, scilicet quid et propter quid, hic ostendit quomodo cognoscantur prima principia demonstrationis communia. Et primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: quod quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod ex his quae sequuntur, manifestum erit de principiis primis indemonstrabilibus, qualiter eorum cognitio fiat in nobis, et quo habitu cognoscantur; hoc tamen ordine observato, ut prius circa hoc dubitationes ponamus.

[80049] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 2 Deinde cum dicit: quod quidem igitur non contingit scire etc., exequitur propositum. Et circa hoc duo facit: primo, movet dubitationem; secundo, solvit; ibi: necesse itaque est habere et cetera. Circa primum tria facit: primo, praemittit quoddam ex quo ostenditur necessitas huiusmodi inquisitionis; secundo, movet quaestiones; ibi: immediatorum autem etc.; tertio, obiicit ad quaestionem; ibi: si quidem et cetera. Dicit ergo primo quod iam supra dictum est, quod non contingit aliquid scire per demonstrationem, nisi praecognoscantur prima principia immediata. Et ideo ad scientiam quae est de demonstratione, utile est ut sciatur qualiter prima principia cognoscantur.

[80050] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 3 Deinde cum dicit: immediatorum autem cognitio etc., movet dubitationes tres circa praedictam cognitionem principiorum. Quarum prima est, utrum omnium immediatorum principiorum sit eadem cognitio vel non. Secunda dubitatio est, utrum omnium immediatorum principiorum sit scientia vel nullorum, aut quorumdam sit scientia, aliorum vero aliud genus cognitionis. Tertia quaestio est, utrum habitus istorum principiorum fiant in nobis, cum prius non fuerint, vel semper in nobis fuerunt, sed tamen nos latebat.

[80051] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 4 Deinde cum dicit: si quidem igitur habemus ipsos etc., obiicit ad quaestionem ultimam, ad quam aliae ordinantur. Et primo obiicit ad unam partem; et dicit quod est inconveniens dicere quod habeamus habitus horum principiorum, et lateat nos. Manifestum est enim quod illi qui habent cognitionem principiorum, habent certiorem cognitionem cognitione quae est per demonstrationem. Sed cognitio quae est per demonstrationem, non potest haberi ita quod lateat habentem. Dictum est enim in principio huius libri, quod ille qui habet scientiam, scit quod impossibile est aliter se habere. Ergo multo minus potest esse quod aliquis habeat cognitionem principiorum immediatorum, et lateat ipsum. Quod tamen inconveniens sequeretur, si habitus huiusmodi inessent, et laterent.

[80052] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 5 Secundo, ibi: si autem accipimus etc., obiicit ad contrarium. Si enim aliquis dicat quod accipimus de novo habitus principiorum, cum prius eos non habuerimus, relinquitur ulterius dubitatio qualiter possimus huiusmodi principia de novo cognoscere et addiscere, et hoc non ex aliqua praeexistenti cognitione; impossibile est enim aliquid addiscere nisi ex praeexistenti cognitione, sicut etiam supra circa demonstrationem diximus. Immediata autem principia ideo ex praeexistenti cognitione addiscere non possumus, quia praeexistens cognitio est certior, cum sit causa certitudinis his quae per eam innotescunt. Nulla autem cognitio est certior cognitione huiusmodi principiorum. Unde non videtur quod possimus ea cognoscere, cum prius non cognoverimus.

[80053] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 6 Tertio, ibi: manifestum igitur est etc., concludit ex praemissis duabus rationibus, quod neque possibile est semper habere cognitionem horum principiorum, quae nos lateat; neque etiam possibile est quod in nobis generetur de novo talis cognitio, omnimoda ignorantia praecedente, et non habito aliquo alio habitu.

[80054] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 7 Deinde cum dicit: necesse itaque est etc., solvit praemissas quaestiones. Et primo, solvit ultimam; secundo, solvit duas primas; ibi: quoniam autem eorum qui circa intellectum et cetera. Circa primum duo facit: primo, solvit dubitationem; secundo, manifestat solutionem positam; ibi: quod autem dictum est olim et cetera. Circa primum tria facit: primo, proponit quod oportet aliquid cognoscitivum in nobis praeexistere; secundo, ostendit quid sit illud; ibi: videtur autem etc.; tertio, ostendit quomodo ex praeexistenti cognoscitivo principio fiat in nobis principiorum cognitio; ibi: ex sensu quidem et cetera. Dicit ergo primo quod necesse est a principio in nobis esse quamdam potentiam cognoscitivam, quae scilicet praeexistat cognitioni principiorum; non tamen talem quae sit potior quantum ad certitudinem cognitione principiorum. Unde non eodem modo principiorum cognitio fit in nobis ex praeexistenti cognitione, sicut accidit in his quae cognoscuntur per demonstrationem.

[80055] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 8 Deinde cum dicit: videtur autem hoc inesse etc., ostendit quid sit illud principium cognoscitivum praeexistens. Et quantum ad hoc ponit tres gradus in animalibus. Quorum primus est hoc, quod videtur inesse communiter omnibus animalibus, quae omnia habent quamdam connaturalem potentiam ad iudicandum de sensibilibus, quae vocatur sensus, quae non acquiritur de novo, sed ipsam naturam consequitur.

[80056] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 9 Secundum gradum ponit ibi: cum autem insit sensus etc.; et dicit quod cum sensus sit in omnibus animalibus, in quibusdam eorum remanet aliqua impressio sensibilis, abeunte re sensibili, sicut contingit in omnibus animalibus perfectis. In quibusdam autem hoc non contingit, sicut in quibusdam animalibus imperfectis, sicut patet in his quae non moventur motu progressivo. Et forte contingit quod circa aliqua animalia remanet aliqua impressio quantum ad aliqua sensibilia, quae sunt vehementiora, non autem quantum ad alia, quae sunt debiliora. In quibuscunque igitur animalibus omnino nulla impressio remanet sensibilium, huiusmodi animalia nullam cognitionem habent, nisi dum sentiunt. Et similiter animalia in quibus nata est remanere talis impressio, si circa aliqua sensibilia in eis non remaneat, non possunt habere aliquam cognitionem nisi dum sentiunt. Sed animalia in quibus inest huiusmodi remansio impressionis, contingit adhuc habere quamdam cognitionem in anima praeter sensum; et ista sunt quae habent memoriam.

[80057] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 10 Tertium gradum ponit ibi: multis igitur factis etc.; et dicit quod cum multa sint talia animalia habentia memoriam, inter ea ulterius est quaedam differentia. Nam in quibusdam eorum fit ratiocinatio de his quae remanent in memoria, sicut in hominibus; in quibusdam autem non, sicut in brutis.

[80058] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 11 Deinde cum dicit: ex sensu quidem igitur etc., ostendit secundum praedicta quomodo in nobis fiat cognitio primorum principiorum, et concludit ex praemissis quod ex sensu fit memoria in illis animalibus, in quibus remanet impressio sensibilis, sicut supra dictum est. Ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diversis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil aliud esse videtur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. Sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. Puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanavit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanativa febris. Ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune, quod firmatur in anima, et considerat illud absque consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut principium artis et scientiae. Puta quamdiu medicus consideravit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter, hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae. Hoc est ergo quod dicit, quod sicut ex memoria fit experimentum, ita etiam ex experimento, aut etiam ulterius ex universali quiescente in anima (quod scilicet accipitur ac si in omnibus ita sit, sicut est experimentum in quibusdam. Quod quidem universale dicitur esse quiescens in anima; in quantum scilicet consideratur praeter singularia, in quibus est motus. Quod etiam dicit esse unum praeter multa, non quidem secundum esse, sed secundum considerationem intellectus, qui considerat naturam aliquam, puta hominis, non respiciendo ad Socratem et Platonem. Quod etsi secundum considerationem intellectus sit unum praeter multa, tamen secundum esse est in omnibus singularibus unum et idem, non quidem numero, quasi sit eadem humanitas numero omnium hominum, sed secundum rationem speciei. Sicut enim hoc album est simile illi albo in albedine, non quasi una numero albedine existente in utroque, ita etiam Socrates est similis Platoni in humanitate, non quasi una humanitate numero in utroque existente) ex hoc igitur experimento, et ex tali universali per experimentum accepto, est in anima id quod est principium artis et scientiae. Et distinguit inter artem et scientiam, sicut etiam in VI Ethic., ubi dicitur quod ars est recta ratio factibilium. Et ideo hic dicit quod si ex experimento accipiatur aliquod universale circa generationem, idest circa quaecunque factibilia, puta circa sanationem vel agriculturam, hoc pertinet ad artem. Scientia vero, ut ibidem dicitur, est circa necessaria; et ideo si universale consideretur circa ea quae semper eodem modo sunt, pertinet ad scientiam, puta circa numeros vel figuras. Et iste modus qui dictus est, competit in principiis omnium scientiarum et artium. Unde concludit quod neque praeexistunt in nobis habitus principiorum, quasi determinati et completi; neque etiam fiunt de novo ab aliquibus notioribus habitibus praeexistentibus, sicut generatur in nobis habitus scientiae ex praecognitione principiorum; sed habitus principiorum fiunt in nobis a sensu praeexistente. Et ponit exemplum in pugnis quae fiunt per reversionem exercitus devicti et fugati. Cum enim unus eorum perfecerit statum, idest immobiliter ceperit stare et non fugere, alter stat adiungens se ei, et postea alter, quousque tot congregentur quod faciant principium pugnae. Sic etiam ex sensu et memoria unius particularis, et iterum alterius et alterius, quandoque pervenitur ad id quod est principium artis et scientiae, ut dictum est.

[80059] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 12 Posset autem aliquis credere quod solus sensus, vel memoria singularium sufficiat ad causandum intelligibilem cognitionem principiorum, sicut posuerunt quidam antiqui, non discernentes inter sensum et intellectum; et ideo ad hoc excludendum philosophus subdit quod simul cum sensu oportet praesupponere talem naturam animae, quae possit pati hoc, idest quae sit susceptiva cognitionis universalis, quod quidem fit per intellectum possibilem; et iterum quae possit agere hoc secundum intellectum agentem, qui facit intelligibilia in actu per abstractionem universalium a singularibus.

[80060] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 13 Deinde cum dicit: quod autem dictum est etc., manifestat quod dictum est in praecedenti solutione, quantum ad hoc quod ex experimento singularium accipitur universale; et dicit quod illud quod supra dictum est, et non plane, quomodo scilicet ex experimento singularium fiat universale in anima, iterum oportet dicere, ut planius manifestetur. Si enim accipiantur multa singularia, quae sunt indifferentia quantum ad aliquid unum in eis existens, illud unum secundum quod non differunt, in anima acceptum, est primum universale, quidquid sit illud, sive scilicet pertineat ad essentiam singularium, sive non. Quia enim invenimus Socratem et Platonem et multos alios esse indifferentes quantum ad albedinem, accipimus hoc unum, scilicet album, quasi universale quod est accidens. Et similiter quia invenimus Socratem et Platonem et alios esse indifferentes quantum ad rationalitatem, hoc unum in quo non differunt, scilicet rationale, accipimus quasi universale quod est differentia.

[80061] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 14 Qualiter autem hoc unum accipi possit, manifestat consequenter. Manifestum est enim quod singulare sentitur proprie et per se, sed tamen sensus est quodammodo etiam ipsius universalis. Cognoscit enim Calliam non solum in quantum est Callias, sed etiam in quantum est hic homo, et similiter Socratem in quantum est hic homo. Et exinde est quod tali acceptione sensus praeexistente, anima intellectiva potest considerare hominem in utroque. Si autem ita esset quod sensus apprehenderet solum id quod est particularitatis, et nullo modo cum hoc apprehenderet universalem naturam in particulari, non esset possibile quod ex apprehensione sensus causaretur in nobis cognitio universalis. Et hoc idem manifestat consequenter in processu qui est a speciebus ad genus. Unde subdit quod iterum in his, scilicet in homine et equo, anima stat per considerationem quousque perveniatur ad aliquid impartibile in eis, quod est universale. Ut puta consideramus tale animal et tale, puta hominem et equum, quousque perveniamus ad commune animal, quod est genus; et in hoc similiter facimus quousque perveniamus ad aliquod genus superius. Quia igitur universalium cognitionem accipimus ex singularibus, concludit manifestum esse quod necesse est prima universalia principia cognoscere per inductionem. Sic enim, scilicet per viam inductionis, sensus facit universale intus in anima, in quantum considerantur omnia singularia.

[80062] Expositio Posteriorum, lib. 2 l. 20 n. 15 Deinde cum dicit: quoniam autem eorum etc., solvit primas duas quaestiones, utrum scilicet primorum principiorum sit scientia, vel aliquis alius habitus. Circa quod ex praemissis accipit quod cognitio principiorum pertinet ad intellectum, cuius est cognoscere universale: nam universale dicit esse principium scientiae. Circa intellectum autem sunt duo genera habituum habentium se aliqualiter ad verum. Quidam enim sunt semper veri, alii vero interdum recipiunt falsitatem, ut patet de opinione et ratiocinatione, quae potest esse et veri et falsi. Sunt etiam et quidam habitus erronei, se habentes ad falsum. Quia vero principia sunt maxime vera, manifestum est quod non pertinent ad habitus qui semper sunt falsi, neque etiam ad habitus qui interdum recipiunt falsitatem, sed solum ad habitus qui sunt semper veri. Huiusmodi autem sunt scientia et intellectus. Additur autem in VI Ethic. tertium, scilicet sapientia: sed quia sapientia, ut ibidem dicitur, comprehendit in se scientiam et intellectum (est enim quaedam scientia et caput scientiarum), hic eam praetermittit. Hac ergo praetermissa, nullum aliud genus cognitionis quam intellectus, est certius scientia. Manifestum est autem quod principia demonstrationum sunt notiora conclusionibus demonstratis, ut in primo habitum est. Non autem potest esse scientia ipsorum principiorum, quia omnis scientia fit ex aliqua ratiocinatione, scilicet demonstrativa, cuius sunt principia illa de quibus loquimur. Quia igitur nihil potest esse verius quam scientia et intellectus (nam sapientia in his intelligitur), consequens est ex consideratione praemissorum quod principiorum proprie sit intellectus. Probat hoc etiam alia ratione, quia scilicet demonstratio non est ex necessitate demonstrationis principium; alioquin procederetur in demonstrationibus in infinitum, quod in primo improbatum est. Cum igitur demonstratio scientiam causet, sequitur quod neque scientia possit esse principium scientiae, ita scilicet quod principia scientiarum per scientiam cognoscantur. Si igitur nullum aliud genus cognitionis praeter scientiam habemus quod semper sit verum, relinquitur quod intellectus erit principium scientiae, quia scilicet per intellectum cognoscuntur principia scientiarum; ita scilicet quod hic intellectus, qui est principium scientiae, est cognoscitivus principii, ex quo procedit scientia. Hoc autem, scilicet scientia, est omne, idest totum, quod similiter se habet ad omnem rem, idest ad totam materiam de qua est scientia, sicut scilicet intellectus ad principium scientiae.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264