CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Matthaeum
a capite III ad caput IV

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 3
Lectio 1

[85359] Catena in Mt., cap. 3 l. 1 Chrysostomus super Matth. Sol appropians, antequam appareat, mittit radios suos et facit albescere orientem, ut praecedens aurora adventum diei demonstret; sic dominus natus in mundo, antequam appareat, per doctrinam spiritus sui fulgore transmisso illuminavit Ioannem, ut praecedens ille adventum annuntiet salvatoris: et ideo post ortum Christi enarratum, doctrinam eius enarraturus Evangelista et Baptismum, in quo testimonium habuit, de praecursore et Baptista praemittit, dicens in diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto. Remigius. His autem verbis, beati Ioannis non solum tempus et locum et personam, sed etiam officium et studium demonstrat. Tempus generale demonstrat cum dicit in diebus autem illis. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem tempus Lucas per terrenas potestates expressit cum dixit: anno quintodecimo. Sed intelligere debemus Matthaeum cum diceret in diebus illis, in multo longiori spatio accipi voluisse. Mox enim ut narravit regressum de Aegypto Christum, quod utique tempore pueritiae vel infantiae factum est, ut possit stare quod Lucas de illo cum duodecim esset annorum narravit, continuo intulit in diebus autem illis: non utique pueritiae tantum illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque quo praedicare coepit Ioannes. Remigius. Personam ostendit cum dicit venit Ioannes; idest, manifestavit se, qui tamdiu prius latuerat. Chrysostomus. Sed quare necessarium fuit ut Ioannes Christum praeveniret operum testimonio Christum praedicante? Primo quidem ut hinc Christi dignitatem discas, quod sicut pater, ita et ipse prophetas habet, secundum illud Zachariae: et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Deinde ut nullam causam inverecundiae Iudaeis relinquat: quod et ipse demonstrat dicens: venit Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo edax. Sed et aliter necessarium erat ab alio prius dici quae de Christo erant, et non ab ipso; alias Iudaei quid dixissent, qui post testimonium Ioannis dixerunt: tu testimonium perhibes de teipso? Testimonium tuum non est verum. Remigius. Officium subiungit cum dicit Baptista: in quo domini viam praeparavit: nisi enim baptizari homines consuescerent, Baptismum Christi abhorrerent. Studium ostendit cum ait praedicans. Rabanus. Quia etiam Christus praedicaturus erat: postquam enim visum fuit idoneum tempus, scilicet circa triginta annos, incipiens praedicationem suam, viam domini praeparavit. Remigius. Locum subiungit dicens in deserto Iudaeae. Maximus. Ubi ad praedicationem eius nec insolens turba perstreperet nec infidelis auditor rediret, sed hi tantum audire possent qui praedicationem cura divini cultus expeterent. Hieronymus super Isaiam. Vel in hoc considerandum est quod salutare Dei et gloria domini non praedicatur in Ierusalem sed in solitudine Ecclesiae et in deserta gentium multitudine. Hilarius in Matth. Vel etiam ad Iudaeam venit desertam Dei frequentatione, non populi, ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem testaretur. Glossa. Vel typice desertum significat vitam a mundi illecebris segregatam, quae poenitentibus competit. Augustinus de utilitate poenitentiae. Nisi autem poeniteat aliquem vitae veteris, novam non potest inchoare. Hilarius. Et ideo poenitentiam, regno caelorum appropinquante, pronuntiat, per quam est reditus ab errore, recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi, dicens poenitentiam agite. Chrysostomus super Matth. Ubi manifestat in ipso principio, quia benigni regis est nuntius: non enim peccatoribus minus intendebat, sed indulgentiam promittebat. Solent reges nato sibi filio, indulgentiam in regno suo donare; sed ante transmittunt acerbissimos exactores. Deus autem nato sibi filio, volens donare indulgentiam peccatorum, praemisit quasi exactorem exigentem, et dicentem poenitentiam agite. O exactio quae non fecit pauperes, sed divites reddit. Nam cum quis debitum iustitiae suae reddiderit, Deo nihil praestat, sed sibi lucrum suae salutis acquirit. Poenitentia enim cor emundat, sensus illuminat et ad susceptionem Christi praeparat humana praecordia; unde subiungit appropinquabit enim regnum caelorum. Hieronymus. Primus Baptista Ioannes regnum caelorum praedicat, ut praecursor domini hoc honoretur privilegio. Chrysostomus in Matth. Ideoque quod nunquam Iudaei audierunt neque etiam a prophetis, caelos et regnum quod ibi est, praedicat, et nihil de cetero de terra dicit. Sic ergo ex novitate eorum quae dicuntur erigit eos ad quaerendum eum qui praedicatur. Remigius. Regnum autem caelorum quatuor modis dicitur: nempe Christus, secundum illud: regnum Dei intra vos est; sancta Scriptura, secundum illud: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius; sancta Ecclesia, secundum illud: simile est regnum caelorum decem virginibus; supernum solium, secundum illud: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in regno caelorum; et hoc totum hic potest intelligi. Glossa. Dicit autem appropinquabit regnum caelorum, quia nisi appropinquaret, nemo redire posset, quia infirmi et caeci via, quae est Christus, carebant. Augustinus de Cons. Evang. Haec autem verba Ioannis alii Evangelistae praetermiserunt. Iam vero quod sequitur hic est qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: vox clamantis in deserto: rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet utrum ex persona sua Evangelista commemoraverit, an adhuc verba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intelligatur: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam. Neque enim hoc movere debet quia non ait: ego sum, sed hic est; nam et Matthaeus dixit: invenit hominem sedentem in telonio, et non dixit: invenit me. Quod si ita est, non est mirum si et interrogatus quid diceret de seipso, sicut narrat Ioannes Evangelista, respondit: ego vox clamantis in deserto. Gregorius in Evang. Sicut autem, quia unigenitus filius verbum patris vocatur, secundum illud: in principio erat verbum. Ex ipsa autem nostra locutione cognoscimur, quia vox sonat ut verbum possit audiri. Adventum itaque domini Ioannes praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium patris verbum ab hominibus auditur. Chrysostomus super Matth. Vox etiam est sonus confusus, nullum secretum cordis ostendens, sed hoc tantummodo significans quia vult aliquid dicere ille qui clamat; verbum autem est sermo mysterium cordis aperiens. Ad haec, vox inter homines et animalia communis est; verbum autem est hominum tantum. Ideo ergo Ioannes dictus est vox, non verbum, quia per eum Deus sua consilia non demonstravit, sed hoc solum quod Deus aliquid facere in hominibus meditabatur; postea autem per filium suum plenissime mysterium suae voluntatis aperuit. Rabanus. Qui recte vox clamantis ob fortitudinem praedicationis dicitur. Tribus autem modis clamor accidit: hoc est, si longe positus est cui loquatur, si surdus, si per indignationem; et haec humano generi acciderunt. Glossa. Est igitur Ioannes quasi vox verbi clamantis: verbum enim clamat in voce, idest Christus in Ioanne. Beda. Sicut etiam clamavit in omnibus qui a principio aliquid divinitus dixerunt; et tamen iste solus est vox: quia per eum praesens verbum ostenditur, quod alii longe nuntiaverunt. Gregorius in Evang. Ipse autem Ioannes est clamans in deserto, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptoris annuntiat. Remigius. Quantum autem ad historiam attinet, in deserto clamabat, quia remotus erat a turbis Iudaeorum. Quid autem clamet, insinuat cum subiungit parate viam domini. Chrysostomus super Matth. Sicut enim magno regi in expeditionem venturo praeparatores praecedunt qui sordida abluunt, dirupta componunt, sic et dominum nostrum praecessit Ioannes, qui ab humanis cordibus poenitentiae scopis peccatorum sordes eiiceret, et quae dissipata fuerant, spiritualium praeceptorum ordinatione componeret. Gregorius in Evang. Omnis autem qui fidem rectam et bona opera praedicat, domino ad corda audientium viam parat, rectas domino semitas facit, dum mundas animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. Glossa. Vel fides est via qua verbum ad cor descendit: cum mores in melius mutantur, fiunt semitae rectae.


Lectio 2

[85360] Catena in Mt., cap. 3 l. 2 Chrysostomus super Matth. Postquam ostendit quia ipse est vox clamantis in deserto, prudenter Evangelista subiunxit ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, in quo ostenditur quae sit vita ipsius: nam ipse quidem testificabatur de Christo, vita autem eius de ipso. Nemo autem potest esse alterius testis idoneus, nisi prius fuerit suus. Hilarius in Matth. Fuerant enim praedicanti Ioanni et locus opportunior et vestitus utilior et cibus aptior. Hieronymus. De pilis enim camelorum habebat vestimentum, non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. Chrysostomus super Matth. Servis autem Dei non convenit habere vestimentum ad speciem visionis vel ad carnis delectamentum, sed tantum ad tegumentum nuditatis. Habebat enim Ioannes vestem non mollem neque delicatam, sed cilicinam, gravem et asperam, et conterentem corpus potius quam foventem, ut de virtute animae eius ipse habitus corporis loqueretur. Sequitur et zonam pelliceam circa lumbos suos. Consuetudo enim erat apud Iudaeos ut zonis laneis uterentur: ideo iste, quasi durius aliquid facere volens, zona pellicea cingebatur. Hieronymus. Porro quod sequitur, esca eius erat locustae et mel silvestre, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitates humanae carnis expleret. Rabanus. Tenui victu contentus, et ex minutis volatilibus et melle invento in truncis arborum. In dictis autem Arnulphi Galliarum episcopi reperimus minimum genus locustarum fuisse in deserto Iudaeae, quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et brevibus in herbis facile capiuntur, coctaeque in oleo pauperem praebent gustum. Similiter narrat, in eodem deserto esse arbores habentes lata folia et rotunda, lactei coloris, et melliti saporis, quae natura fragilia manibus fricantur et eduntur, et hoc est quod mel silvestre dicitur. Remigius. Sub hoc autem habitu vestimentorum et vilitate ciborum ostendit se peccata totius generis humani deflere. Rabanus. Potest et habitus et gustus eius, qualitatem internae conversationis exprimere: nam austerioribus utebatur indumentis quia vitam peccantium increpavit. Hieronymus. Zona quidem pellicea, qua cinctus fuit et Elias, mortificationis est indicium. Rabanus. Locustas et mel silvestre edebat quia dulcius sapiebat turbis praedicatio eius; sed citius finem sortita est: in melle enim dulcedo, in locustis est alacer volatus, sed cito deciduus. Remigius. Per Ioannem autem, qui Dei gratia interpretatur, significatur Christus, qui mundo gratiam attulit; per vestimentum illius designatur Ecclesia gentium. Hilarius in Matth. Cum exuviis immundarum pecudum, quibus gentiles pares existimantur, Christi praedicator induitur, fitque sanctificatum habitu prophetali quidquid in eis vel inutile fuerat vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus, ut ad omne ministerium Christi simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae fugaces hominum, et ad omnem adventum nostri sensus evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu ipsis quibusdam corporis saltibus efferebamur voluntate vagi, in operibus inutiles, in verbis queruli, sede peregrini; nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi, simul cum melle silvestri, dulcissimum ex nobis cibum non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri.


Lectio 3

[85361] Catena in Mt., cap. 3 l. 3 Chrysostomus super Matth. Conversatione Ioannis exposita, convenienter subiungit tunc exibat ad eum; amplius enim resonabat conversatio vitae eius in eremo, quam vox clamoris ipsius. Chrysostomus in Matth. Erat enim mirabile in humano corpore tantam patientiam videre: quod denique et Iudaeos magis attrahebat, magnum Eliam in eo videntes. Conferebat autem ad stuporem quod dereliquerat eos gratia prophetarum, et post longum tempus reversa videbatur ad eos. Praedicationis etiam modus immutatus ad id proderat: nihil enim assuetorum apud alios prophetas audiebant, puta praelia et victorias Babylonicas et Persicas, sed caelos, et quidem illic regnum, et supplicium Gehennae. Dicit autem tunc exibat ad eum Ierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur ab eo in Iordane. Glossa. Baptismo praecurrente, non peccata dimittente. Remigius. Baptismus enim Ioannis figuram gerebat catechumenorum: nam sicut modo catechizantur pueri, ut digni fiant sacramento Baptismatis, ita Ioannes baptizabat, ut baptizati ab eo, postea devote vivendo digni fierent accedere ad Christi Baptismum. In Iordane autem baptizabat, ut ibi aperiretur ianua regni caelestis ubi datus est aditus filiis Israel terram promissionis intrandi. Sequitur confitentes peccata sua. Chrysostomus super Matth. Ad comparationem enim sanctitatis Ioannis quis poterat arbitrari se iustum? Sicut enim vestis candida si fuerit posita iuxta nivem, ad comparationem nivis sordida invenietur, sic ad comparationem Ioannis omnis homo videbatur immundus; et ideo peccata sua confitebantur. Confessio autem peccatorum testimonium est conscientiae timentis Deum. Perfectus enim timor solvit omnem pudorem. Illic autem turpitudo confessionis aspicitur ubi futuri iudicii poena non creditur. Et quia ipsum erubescere poena est gravis, ideo iubet nos Deus confiteri peccata nostra ut verecundiam patiamur pro poena: nam et hoc ipsum pars iudicii est. Rabanus. Bene autem qui baptizandi erant, exire ad prophetam dicuntur, quia nisi quis ab infirmitate recedat, pompae Diaboli ac mundi illecebris abrenuntiet, Baptismum salubre consequi non poterit. Bene autem in Iordane, qui descensio eorum dicitur, baptizantur: quia de superbia vitae ad humilitatem verae confessionis descenderant. Exemplum autem iam tunc confitendi peccata ac meliorem vitam promittendi baptizandis dabatur.


Lectio 4

[85362] Catena in Mt., cap. 3 l. 4 Gregorius regula Pastor. Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arce nunquam recedat. Glossa. Unde necesse fuit ut post doctrinam quam Ioannes turbis tradiderat, Evangelista etiam illius doctrinae faceret mentionem qua instruxit eos qui provectiores videbantur; et ideo dicit videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad Baptismum suum. Isidorus in Lib. Etymol. Pharisaei et Sadducaei inter se contrarii sunt: nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum iustitiam praeferunt: unde divisi vocantur a populo quasi per iustitiam. Sadducaei interpretantur iusti: vindicant enim sibi quod non sunt, corporum resurrectionem negant, et animam cum corpore interire praedicant. Hi tantum quinque libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. Glossa. Hos ergo qui inter Iudaeos maiores videbantur, videns Ioannes ad Baptismum suum venire, dixit eis: progenies viperarum, quis vobis demonstrabit fugere a ventura ira? Remigius. Consuetudo Scripturarum est ab imitatione operum nomina imponere, secundum illud Ezech.: pater tuus Amorrhaeus; sic et isti ab imitatione viperarum, progenies viperarum dicuntur. Chrysostomus super Matth. Sicut enim artificiosus medicus si viderit aegrotantis colorem, intelligit speciem passionis, sic Ioannes venientium ad se Pharisaeorum pravas cogitationes intellexit; forsitan enim apud se cogitaverunt: imus, et confitemur peccata nostra; nullum laborem nobis imponit; baptizemur, et consequamur indulgentiam peccatorum. Insipientes, numquid facta digestione impuritatis, non est necessaria sumptio medicinae? Sic multa diligentia necessaria est homini post confessionem et Baptismum, ut vulnus peccatorum perfecte sanetur; ideo dicit progenies viperarum. Natura enim viperarum est, quod statim cum momorderit hominem, currit ad aquam, quam si non invenerit, moritur; ideo istos dicebat progeniem viperarum, quia peccata mortifera committentes currebant ad Baptismum, ut sicut viperae per aquam tantum pericula mortis evaderent. Item viperarum natura est rumpere viscera matrum suarum, et sic nasci. Quoniam ergo Iudaei assidue persequentes prophetas corruperunt matrem suam synagogam, ideo progenies viperarum nuncupantur. Item viperae a foris speciosae sunt et quasi pictae, intus autem veneno repletae; ita et isti pulchritudinem sanctitatis ostendebant in vultu. Remigius. Cum ergo dicitur quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? Subauditur: nisi Deus. Chrysostomus super Matth. Vel quis vobis demonstrabit? Num Isaias propheta? Absit: si enim ipse vos docuisset, non spem in aqua poneretis tantum, sed etiam in operibus bonis: ille enim dicit: lavamini et mundi estote; auferte nequitiam ab animabus vestris, discite bene facere. Numquid etiam David dicens: lavabis me, et super nivem dealbabor? Absit: ille enim sic dicit postea: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Si ergo essetis discipuli David, cum gemitu ad Baptismum veniretis. Remigius. Si vero quis demonstrabit sub futuro legatur tempore, hic est sensus: quis doctor, quis praedicator dabit vobis consilium ut possitis evadere iram aeternae damnationis? Augustinus de Civ. Dei. Deus autem propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, secundum Scripturas, irascitur, nec tamen ulla passione turbatur: hoc enim verbum vindictae usurpavit effectus, non ille turbulentus affectus. Si ergo vultis effugere, facite dignum fructum poenitentiae. Gregorius in Evang. In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Sciendum enim est, quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se debet licita abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Uniuscuiusque ergo conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulerit damna per culpam. Sed Iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant quia de Abrahae stirpe descenderant; et ideo recte dicitur et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Chrysostomus in Matth. Haec autem dixit, non prohibens illos dicere ex illo se esse, sed prohibet in hoc confidere, virtuti animae non insistentes. Chrysostomus super Matth. Quid enim prodest ei quem sordidant mores, generatio clara? Aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? Melius est enim alicui ut in eo glorientur parentes quia talem filium habent, quam ut ipse in parentibus glorietur. Sic et vos nolite gloriari dicentes quia patrem habemus Abraham; sed magis erubescite, quia filii estis eius, et sanctitatis eius non estis heredes. De adulterio enim natus videtur qui non assimilat patrem. Parentum igitur gloriam excludit dicens et ne velitis dicere. Rabanus. Quia ergo praeco veritatis ad dignum poenitentiae fructum faciendum eos incitare volebat, ad humilitatem provocabat, sine qua nullus poenitere potest, subdens dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Remigius. Fertur, quod in eo loco praedicavit Ioannes circa Iordanem, ubi iubente Deo duodecim lapides de medio alveo Iordanis sublati positi sunt. Potuit ergo fieri ut hos demonstrando diceret de lapidibus istis. Hieronymus. In quo Dei indicat potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerat, posset et de saxis durissimis populum procreare. Glossa. Prima enim sunt rudimenta fidei credere Deum posse quicquid voluerit. Chrysostomus. Ex lapidibus autem generari homines, simile est ei quod ex Sara processit Isaac; unde et propheta dicit: aspicite ad petram de qua excisi estis. Huius igitur prophetiae eos memores faciens, monstrat quod possibile est nunc etiam simile fieri. Rabanus. Vel aliter. Lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt. Chrysostomus, super Matth. Item lapis durus est ad opus; sed cum factum fuerit opus ex eo, deficere nescit; sic et gentes cum difficultate crediderunt quidem, tamen credentes permanent in aeternum in fide. Hieronymus. Lege Ezechielem: auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. In lapide duritia, in carne mollitudo monstratur. Rabanus. De lapidibus ergo filii Abrahae suscitati sunt, quia dum gentiles in Abrahae semine, idest in Christo, crediderunt, eius filii facti sunt cuius semini sunt uniti. Sequitur iam enim securis ad radicem arboris posita est. Chrysostomus super Matth. Securis est acutissima ira consummationis, quae totum praecisura est mundum. Sed si posita est, quare non praecidit? Quia rationales sunt arbores et in potestate habent facere bonum aut non facere; ut videntes ad radices suas positam esse securim, timeant et faciant fructum. Ergo denuntiatio irae, quod est securis positio, etsi in malis nihil agat, tamen a malis segregat bonos. Hieronymus. Vel securis est praedicatio Evangelii, iuxta Ieremiam qui verbum domini comparat securi caedenti petram. Gregorius in Evang. Vel securis est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, ex divinitate constans et humanitate, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate; quae videlicet securis ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam expectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: quia unusquisque perversus paratam citius Gehennae concremationem invenit qui hic fructum boni operis facere contemnit. Securim autem non iuxta ramos positam, sed ad radicem dicit: cum enim malorum filii tolluntur, rami infructuosae arboris abscinduntur; cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est, ne remaneat unde prava iterum soboles succrescat. Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit omnis, excludit primatum, quod est a nobilitate; quasi dicat: etsi nepos fueris Abrahae, sustinebis poenam sine fructu manens. Rabanus. Quatuor autem sunt species arborum: quarum una tota est arida, cui assimilantur Pagani; altera viridis, sed sine fructu, cui assimilantur hypocritae; tertia viridis et fructuosa, sed venenosa, cui assimilantur haeretici; quarta viridis est, et fructum bonum gignit, cui assimilantur viri Catholici. Gregorius in Evang. Igitur omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur: quia paratam Gehennae concremationem invenit qui hic boni operis fructum facere contemnit.


Lectio 5

[85363] Catena in Mt., cap. 3 l. 5 Glossa. Quia in praecedentibus verbis Ioannes explicaverat quod supra summarie de agenda poenitentia praedicavit, restabat ut etiam distinctius praedicaret quod de regni caelorum appropinquatione iam dixerat; ideo dixit ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam. Gregorius in Evang. Ioannes non in spiritu, sed in aqua baptizat, quia peccata solvere non valebat: corpora quidem per aquam lavat, sed tamen animas per veniam non lavat. Chrysostomus in Matth. Cum enim nondum esset oblata hostia neque peccatum solutum esset nec spiritus descendisset in aquam, qualiter fieret remissio peccatorum? Sed quia Iudaei nequaquam propria sentiebant peccata, et hoc erat eis causa malorum, advenit Ioannes, in cognitionem eos ducens propriorum peccatorum, poenitentiam memorando. Gregorius in Evang. Cur ergo baptizat qui peccata non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque dominum baptizando praeveniret? Chrysostomus super Matth. Vel missus erat Ioannes ad baptizandum, ut ad Baptismum venientibus praesentiam filii Dei in corpore praedicaret, sicut ipse testatur alibi dicens: ut manifestetur in Israel, ideo ego veni in aqua baptizare. Augustinus super Ioannem. Vel ideo baptizat quia oportebat baptizari Christum. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Ioanne, si ad hoc missus erat Ioannes per quem baptizaretur Christus? Quia si solus dominus baptizatus esset Baptismate Ioannis, non deessent qui putarent Baptismum Ioannis maiorem esse quam Baptismum Christi, usque adeo ut solus Christus eo baptizari meruisset. Rabanus. Vel ideo baptizat ut poenitentes hoc signaculo ab impoenitentibus secernendo, ad Baptismum dirigat Christi. Chrysostomus super Matth. Quia ergo propter Christum baptizabat, ideo ad ipsum venientibus Christum praedicat appariturum et eminentiam potestatis eius annuntiat, dicens qui autem post me venturus est, fortior me est. Remigius. Sciendum est autem, quod quinque modis venit Christus post Ioannem: nascendo, praedicando, baptizando, moriendo et ad Inferos descendendo. Et pulchre dominus dicitur fortior Ioanne, quia ille purus homo, hic vero Deus et homo. Rabanus. Ac si Ioannes dicat: ego quidem fortis sum ad poenitentiam invitando, ille peccata remittendo; ego regnum caelorum praedicando, ille donando; ego in aqua baptizando, ille in spiritu. Chrysostomus in Matth. Cum autem audieris: quia fortior me est, ne aestimes secundum comparationem me hoc dicere; neque enim inter servos illius ordinari sum dignus, ut vilissimam ministerii susciperem particulam; unde subdit cuius non sum dignus calceamenta portare. Hilarius in Matth. Apostolis utique circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare. Chrysostomus super Matth. Vel per pedes Christi intelligere possumus Christianos, praecipue apostolos, ceterosque praedicatores, inter quos erat Ioannes Baptista; calceamenta autem sunt infirmitates quibus operit praedicatores. Haec ergo calceamenta Christi omnes praedicatores portant; et Ioannes etiam portabat; sed se dignum non esse portare pronuntiat, ut maiorem ostenderet gratiam Christi meritis suis. Hieronymus. In alio Evangelio ait: cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Hic humilitas, ibi ministerium demonstratur, quia Christus cum sponsus sit, et Ioannes non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus eius, iuxta legem Moysi, et exemplum Ruth, domus discalceati. Chrysostomus super Matth. Quia vero nemo potest dare dignius beneficium quam ipse est nec facere alterum quod ipse non est, recte subdit ille vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Ioannes quidem cum sit corporalis, spiritualem Baptismum dare non potest, sed baptizat in aqua, quae corpus est; et ideo corpus cum corpore baptizat. Christus autem spiritus est, quia Deus est. Spiritus etiam sanctus, spiritus est; anima quoque spiritus est: ideo spiritus cum spiritu spiritum nostrum baptizat. Baptismus autem spiritus proficit, quia ingrediens spiritus circumplectitur animam, et quasi muro quodam inexpugnabili circuit eam, et non permittit ut carnales concupiscentiae praevaleant contra eam. Non quidem facit ut caro non concupiscat, sed tenet animam ut ei non consentiat. Et quoniam Christus iudex est, baptizat in igne, idest in tentationibus; in igne autem baptizare non potest homo purus. Ille enim tentandi habet licentiam qui remunerandi habet potestatem. Hic autem Baptismus tribulationis, idest ignis, comburit carnem ut non germinet concupiscentias: nam caro spirituales quidem poenas non timet, sed carnales. Ideo ergo dominus super servos suos carnales tribulationes mittit, ut timens angustias suas caro non concupiscat malum. Vides ergo quia spiritus repellit concupiscentias, et praevalere non sinit; ignis autem ipsas concupiscentiarum radices comburit. Hieronymus. Vel in spiritu sancto et igni: quia ignis est spiritus sanctus, quo descendente, sedit quasi ignis super linguas credentium. Et impletus est sermo domini dicens: ignem veni mittere in terram, sive quia, in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igni, secundum illud apostoli: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: dabit vobis spiritum sanctum, sed baptizabit vos in spiritu sancto, copiam gratiae metaphorice ostendens. Per hoc etiam monstratur quod sola voluntate etiam in fide indiget ad iustificandum, non laboribus et sudoribus; et sicut facile est baptizari, ita facile est per eum transmutari et fieri meliores. In igne vero vehementiam gratiae, quae vinci non possit, demonstrat; et ut intelligatur quod similes antiquis et magnis prophetis repente suos faciat: propter hoc enim ignis meminit, quia plures visionum prophetalium per ignem apparuerunt. Chrysostomus super Matth. Patet ergo quod Baptismus Christi non solvit Ioannis Baptismum, sed in se inclusit: qui enim baptizatur in nomine Christi, utrumque Baptismum habet, et aquae et spiritus: quia Christus et spiritus erat, et corpus suscepit, ut et corporale et spirituale Baptisma daret. Ioannis autem Baptismus non includit in se Baptismum Christi, quia quod minus est, maius in se includere non potest. Ideo apostolus cum invenisset quosdam Ephesios Ioannis Baptismate baptizatos, iterum baptizavit eos in nomine Christi, quia in spiritu non erant baptizati, quoniam et Christus iterum baptizavit eos qui a Ioanne fuerant baptizati, sicut sermo Ioannis demonstrat, dicens ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in spiritu. Nec videbatur iterum baptizare, sed semel: quia enim amplius erat Baptisma Christi quam Ioannis, novum dabatur, et non iteratum. Hilarius in Matth. Salutis igitur nostrae et iudicii tempus designat in domino, dicens baptizabit vos in spiritu sancto et igni, quia baptizatis in spiritu sancto reliquum sit consummari igne iudicii; unde subditur cuius ventilabrum in manu sua. Rabanus. Per ventilabrum, idest palam, discretio iusti examinis designatur, quod habet dominus in manu, idest in potestate, quia pater omne iudicium dedit filio. Sequitur et permundabit aream suam. Chrysostomus super Matth. Area idest Ecclesia, horreum vero regnum caeleste, ager autem hic mundus. Mittens ergo dominus apostolos ceterosque doctores quasi messores, praecidit omnes gentes de mundo et in aream Ecclesiae congregavit. Hic ergo triturandi sumus, hic ventilandi: omnes enim homines in rebus carnalibus delectantur, sicut grana in palea. Sed qui fidelis est et boni cordis habet medullam, mox ut leviter tribulatus fuerit, negligens carnalia, currit ad dominum; si autem modicae fidei fuerit, vix cum grandi tribulatione; qui autem omnino infidelis est et vacuus, quantumcumque tribulatus fuerit, non transit ad Deum. Triticum autem cum primum trituratum fuerit, iacet cum paleis in uno loco confusum, postea autem ventilatur ut separetur; sic et in una Ecclesia fideles cum infidelibus habentur commixti; ideo movetur persecutio quasi ventus, ut ventilabro Christi iactati, qui iam disiuncti fuerant actibus, separentur et locis. Et vide quia non dixit: mundabit aream suam: sed permundabit: necesse est enim ut diversis modis tentetur Ecclesia donec permundetur. Et primum quidem ventilaverunt illam Iudaei, deinde gentiles, modo haeretici, postmodum perventilabit Antichristus. Sicut enim quando modica est aura, non permundatur tota tritici massa, sed leviores paleae iactantur, graviores autem remanent, sic et modo modico flatu tentationis sufflante pessimi homines recedunt. Si autem surrexerit maior tempestas, etiam illi qui videntur esse stabiles, sunt exituri. Ideo necessaria est tentatio maior, ut permundetur Ecclesia. Remigius. Hanc etiam aream, scilicet Ecclesiam, dominus mundat in hac vita, cum vel per iudicium sacerdotum mali de Ecclesia tolluntur, vel per mortem de hac vita abscinduntur. Rabanus. Universaliter autem areae purgatio in fine perficietur, quando mittet Angelos suos filius hominis et colliget de regno suo omnia scandala. Gregorius Moralium. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro triticum paleaque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana dilabantur; et hoc est quod sequitur et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Hilarius in Matth. Triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, dicit caelestibus horreis recondendum; paleas vero infructuosorum hominum inanitatem. Rabanus. Verum hoc inter paleas et zizania distat, quod paleae non alio quam triticorum semine prodeunt, zizania vero diverso. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt; zizania vero qui et opere et professione secernuntur a bonorum sorte. Remigius. Ignis autem inextinguibilis dicitur poena aeternae damnationis: sive quia quos semel suscepit, nunquam extinguit, sed semper cruciat; sive ad differentiam ignis Purgatorii, qui ad tempus accenditur et extinguitur. Augustinus de Cons. Evang. Si autem quaeritur quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas an quae Marcus eum dixisse commemorat, nullo modo hic laborandum esse iudicat qui prudenter intelligit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Et in hoc apparet non debere nos arbitrari mentiri quemquam, si pluribus reminiscentibus rem quam audierunt vel viderunt, non eodem modo atque eisdem verbis eadem res fuerit indicata. Quisquis autem dicit Evangelistis per spiritus sancti potentiam hoc potuisse concedi ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intelligit quanto amplius Evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem. Quod autem alius dixit cuius non sum dignus calceamenta portare, alius vero: calceamenti corrigiam solvere, non verbis tantum, sed et re ipsa videtur aliud esse. Merito ergo quaeri potest quid horum Ioannes dixerit. Verum enim videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod ille dixit; qui autem aliud, etsi non est mentitus certe vel oblitus, aliquid pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab Evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Ita si ad rem pertinet aliquid aliud intelligere ex utroque dictorum, recte existimandum est Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore, sive confestim. Si autem nihil intendit Ioannes cum de calceamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et suam humilitatem, quodlibet dictorum dixerit, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit; unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis ergo modus, et memoriae commendandus, non esse mendacium cum quis voluntatem eius explicat de quo aliquid narrat, etiam dicens aliquid aliud quod ille non dixit; voluntatem tamen suam explicavit eamdem quam et ille cuius verba commemorat. Ita enim salubriter dicimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit ille qui loquitur.


Lectio 6

[85364] Catena in Mt., cap. 3 l. 6 Glossa. Postquam praedicatione sui praecursoris Christus mundo praenuntiatus est, tandem qui diu latuerat, hominibus se manifestare voluit; unde dicitur tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Remigius. Est sciendum quod in his verbis describuntur personae, loca, tempus et officium. Tempus, cum dicit tunc. Rabanus. Quando scilicet tricenarius erat: in quo ostendit nullum vel sacerdotem vel praedicatorem debere institui, nisi sit perfectae aetatis. Ioseph tricenarius regimen Aegypti suscepit; David ea aetate regnum inchoavit; Ezechiel sub eodem tempore prophetiam promeruit. Chrysostomus in Matth. Quia etiam post Baptismum hanc legem cessare oportebat, hac aetate ad Baptismum venit, qui potest omnia peccata suscipere, ut lege servata, nullus dicat quia ideo eam solvit quia implere non potuit. Chrysostomus super Matth. Tunc etiam, scilicet quando Ioannes praedicaverat: poenitentiam agite, ut confirmaret praedicationem ipsius et ut testimonium acciperet a Ioanne. Sicut autem cum processerit Lucifer, lux solis non expectat occasum Luciferi, sed eo procedente, egreditur, et suo lumine obscurat illius candorem, sic et Christus non expectavit ut cursum suum Ioannes impleret, sed adhuc eo docente apparuit. Remigius. Personae ponuntur cum dicit venit Iesus ad Ioannem, idest Deus ad hominem, dominus ad servum, rex ad militem, lux ad lucernam. Loca designantur cum dicit a Galilaea in Iordanem. Galilaea enim transmigratio interpretatur. Quicumque ergo vult baptizari, transmigret de vitiis ad virtutes, et veniendo ad Baptismum se humiliet: Iordanis enim interpretatur descensus. Augustinus in Serm. de Epiph. Multa autem mirabilia in hoc flumine saepius facta esse Scriptura sancta commemorat, inter cetera dicens: Iordanis conversus est retrorsum. Ante quidem retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt; sicut etiam Elias in Iordane divisionem fecit aquarum, et Christus dominus in eodem Iordane separationem operatus est peccatorum. Remigius. Officium designatur cum sequitur ut baptizaretur ab eo. Chrysostomus super Matth. Non ut ipse remissionem peccatorum acciperet per Baptismum, sed ut sanctificatas aquas relinqueret postmodum baptizandis. Augustinus. Salvator enim ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluentia mundaret. Ex quo ipse in aquam demergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. Nec mirum quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire: pervenit plane, et penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen Christi facta subtilior, occultas vitae causas ac secreta mentis subtiliore rore pertransit. Subtilior enim est benedictionum cursus quam aquarum meatus. Unde quae de salvatoris Baptismate benedictio fluxit, tamquam fluvius spiritalis, omnium gurgitum tractus, universorum fontium venas implevit. Chrysostomus super Matth. Ad hoc autem ad Baptismum venit, ut qui humanam suscepit naturam, totum humanae naturae inveniatur implesse mysterium: nam quamvis ipse non erat peccator, tamen naturam suscepit peccatricem. Propterea etsi pro se Baptismate non egebat, tamen aliis carnalis natura opus habebat. Augustinus in Serm. de Epiph. Item ideo baptizari voluit, quia voluit facere quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret. Augustinus super Ioannem. Hinc ergo dignatus est a Ioanne baptizari, ut cognoscerent servi quanta alacritate debeant currere ad Baptisma domini, quando ipse non dedignatus est accipere Baptisma servi. Hieronymus. Item baptizari voluit, ut Baptismate suo Ioannis Baptisma comprobaret. Chrysostomus in Matth. Quia vero Baptismus poenitentiae erat, et in demonstrationem delictorum inducebatur, ne aliquis aestimaret quod hac ratione Christus ad Iordanem venit, ideo venienti dixit ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? Quasi dicat: Chrysostomus super Matth.: ut tu me baptizes, est idonea ratio, ut iustus efficiar, et dignus caelo; ut autem ego te baptizem, quae est ratio? Omne bonum de caelo descendit in terram, non de terra ascendit in caelum. Hilarius in Matth. Denique a Ioanne baptizari prohibetur ut Deus, et ita in se fieri oportere ut homo docet; unde sequitur respondens autem Iesus dixit ei: sine modo. Hieronymus. Pulchre dixit modo, ut ostenderet Christum in aqua a Ioanne, Ioannem a Christo in spiritu baptizandum. Sive aliter sine modo, ut qui formam servi assumpsi, expleam et humilitatem eius; alioquin scito te in die iudicii meo esse Baptismate baptizandum. Vel sine modo, ut dicat dominus: habeo et aliud Baptisma, quo et baptizandus sum. Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo. Chrysostomus super Matth. In quo etiam ostendit quia postea Christus baptizavit Ioannem, quamvis etiam in apocryphis libris hoc manifeste scriptum sit. Sed sine modo ut iustitiam Baptismatis non verbis sed factis adimpleam: prius suscipiam, postea praedicabo; unde sequitur sic enim decet nos omnem implere iustitiam; ubi non hoc significat, ut si fuerit baptizatus, adimpleat omnem iustitiam, sed sic: idest, quemadmodum Baptismatis iustitiam prius factis implevit, postea praedicavit, sic et omnem aliam iustitiam, secundum illud: coepit Iesus facere et docere. Aut ita: sic oportet nos implere omnem iustitiam Baptismi, idest secundum dispensationem humanae naturae; sic enim implevit iustitiam nascendi, crescendi et similium. Hilarius in Matth. Erat et per eum omnis implenda iustitia, per quem solum lex poterat impleri. Hieronymus. Non autem addit iustitiam legis, sive naturae, ut utrumque intelligamus. Remigius. Vel sic: decet nos implere omnem iustitiam, idest, ostendere exemplum omnis implendae iustitiae in Baptismo, sine quo non aperitur aditus regni caelestis. Vel etiam discant superbi exemplum humilitatis, ut non dedignentur baptizari ab humilibus membris meis, dum viderint me baptizatum a te Ioanne servo meo. Illa autem est vera humilitas quam comes obedientia sequitur; unde subditur tunc dimisit eum, idest, ad ultimum assensum praebuit ut baptizaret eum.


Lectio 7

[85365] Catena in Mt., cap. 3 l. 7 Augustinus in Serm. de Epiph. Quia, ut dictum est, cum salvator noster abluitur, iam tunc in nostrum Baptismum tota aqua mundatur, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Oportuit etiam Christi Baptismo ea designari quae per Baptismum consequuntur fideles; unde dicitur baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua. Chrysostomus super Matth. Factum Christi ad mysterium pertinet omnium qui postmodum fuerant baptizandi; et ideo dixit confestim, et non dixit simpliciter ascendit: quia omnes qui digne baptizantur in Christo, confestim de aqua ascendunt; idest, proficiunt ad virtutes et ad dignitatem sublevantur caelestem; qui enim in aquam ingressi fuerant carnales et filii Adae peccatores, confestim de aqua ascendunt spirituales filii Dei facti. Si autem quidam ex sua culpa nihil proficiunt baptizati, quid ad Baptismum? Rabanus. Quia ergo nobis dominus sui corporis intinctu Baptismi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum Baptisma caeli aditum patere et spiritum sanctum dari demonstravit; unde sequitur et aperti sunt ei caeli. Hieronymus in Matth. Non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, sicut et Ezechiel in principio voluminis sui apertos esse commemorat. Chrysostomus super Matth. Si enim ipsa creatura caelorum rupta fuisset, non dixisset aperti sunt ei, quia quod corporaliter aperitur, omnibus est apertum. Sed dicet aliquis: quid enim? Ante oculos filii Dei clausi fuerant caeli, qui etiam in terra constitutus erat in caelo? Sed sciendum quod sicut secundum dispensationem humanam baptizatus est, sic secundum humanam dispensationem aperti sunt ei caeli; secundum autem naturam divinam erat in caelis. Augustinus. Sed numquid tunc primo aperti ei caeli etiam secundum humanam naturam? Fides enim Ecclesiae et credit et tenet quod non minus aperti sunt ei caeli ante quam post. Ideo ergo dicitur quod aperti sunt ei caeli, quia omnibus renatis aperitur ianua regni caelestis. Chrysostomus super Matth. Forte enim erant invisibilia quaedam obstacula prius, quibus obsistentibus animae defunctorum non poterant introire caelos. Nullam enim animam ante Christum arbitror ascendisse in caelum ex quo peccavit Adam et clausi sunt caeli. Sed ecce baptizato Christo aperti sunt tantum; postquam vero tyrannum vicit per crucem, quia non erant necessariae portae caelo nunquam claudendo, non dicunt Angeli: aperite portas: iam enim erant apertae; sed: tollite portas. Vel baptizatis aperiuntur caeli, et vident ea quae sunt in caelo, non carnalibus oculis videndo, sed spiritualibus fidei credendo. Aut ita: caeli sunt Scripturae divinae, quas omnes legunt, non tamen omnes intelligunt, nisi qui fuerint sic baptizati ut accipiant spiritum sanctum. Unde et apostolis primitus erant clausae Scripturae prophetarum; sed accepto spiritu sancto, reseratae sunt eis omnes Scripturae. Tamen quocumque modo intelligatur, caeli aperti sunt ei, idest omnibus propter eum; sicut si imperator alicui pro alio petenti dicat: hoc beneficium non illi do, sed tibi: idest, propter te illi. Glossa. Vel tantus splendor circumfulsit Christum in Baptismo, ut Empyreum videretur caelum reseratum esse. Chrysostomus in Matth. Si autem tu non vides, non incredulus sis; etenim in principiis spiritualium rerum semper sensibiles apparent visiones, propter illos qui nullam intelligentiam incorporalis naturae suscipere possunt; ut si postea non fiat, ex his quae semel facta sunt, recipiant fidem. Remigius. Sicut autem omnibus per Baptismum renatis aperitur ianua regni caelestis, ita omnes in Baptismate accipiunt dona spiritus sancti; ideo subditur et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Augustinus in Serm. 1 in Dom. infra Oct. Epiph. Christus enim postquam natus est hominibus renascitur sacramentis; ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum, ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum. Filium enim genuit mater, et casta est; Christum lavit unda, et sancta est. Denique spiritus sanctus, qui tunc illi in utero affuit, modo eum in gurgite circumfulsit; qui tunc Mariam castificavit, nunc fluenta sanctificat. Unde dicit et vidit spiritum Dei descendentem. Chrysostomus super Matth. Ideo autem spiritus sanctus speciem columbae suscepit, quoniam prae omnibus animalibus haec cultrix est caritatis. Omnes autem iustitiae species quas habent servi Dei in veritate, possunt habere servi Diaboli in simulatione; solam autem caritatem sancti spiritus non potest immundus spiritus imitari. Ideo ergo hanc privatam speciem caritatis tibi servavit spiritus sanctus, quia per nullius testimonium sic cognoscitur ubi est spiritus sanctus, sicut per gratiam caritatis. Rabanus. Significantur etiam quatuor virtutes in baptizatis per columbam. Columba enim secus fluenta habitat, ut, viso accipitre, mergat se et evadat; meliora grana eligit, alienos pullos nutrit, non lacerat rostro, felle caret, in cavernis petrae nidificat, gemitum pro cantu habet; ita et sancti secus divinae Scripturae fluenta resident, ut incursum Diaboli evadant; sanas sententias quibus pascantur eligunt, non haereticas; homines qui Diaboli fuerunt pulli, idest imitatores, doctrina nutriunt et exemplo; bonas sententias lacerando non pervertunt haereticorum more; ira irreconciliabili carent; in plagis mortis Christi, qui petra firma est, nidum ponunt, idest suum refugium et spem; sicut etiam alii delectantur in cantu, ita ipsi in gemitu pro peccatis. Chrysostomus in Matth. Veteris etiam recordatur historiae: in diluvio enim apparuit hoc animal, ramum ferens olivae et communem orbis tranquillitatem annuntians; quae omnia typus erant futurorum. Etenim nunc columba apparet liberatorem nobis demonstrans, et pro ramo olivae adoptionem generi humano affert. Augustinus de Trin. Est autem in promptu intelligere cur spiritus sanctus missus dicatur, cum in ipsum dominum corporali specie velut columba descendit: facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur spiritus sanctus. Haec autem operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret invisibilis eius substantia, sed ut corda hominum exterioribus visis commota, ad occultam aeternitatem converterentur. Non autem sic assumpta est creatura, in qua spiritus sanctus apparuit, in unitatem scilicet personae, sicut assumpta est humana illa forma ex virgine. Neque enim columbam beatificavit spiritus aut sibi in personae suae unitatem in aeternum coniunxit. Proinde, quamquam illa columba spiritus dicta sit, ut ostenderetur per columbam spiritum demonstratum, non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et Deum et columbam, sicut dicimus filium et Deum et hominem; nec sicut dicimus filium agnum Dei, non solum Ioanne Baptista dicente, sed etiam Ioanne Evangelista vidente agnum occisum in Apocalypsi: illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spiritales imagines corporum. De illa vero columba nullus unquam dubitavit quin oculis visa sit; nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim 1 Cor. 10, 4: petra erat Christus), ita possumus dicere spiritum columbam. Illa enim petra iam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine Christi quem significabat; non autem sic illa columba, quae ad haec tantummodo significanda repente extitit. Magis autem simile hoc mihi videtur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi quam populus in eremo fiebant dum lex daretur in monte. Ad hoc sequebatur, et fulguribus ac tonitruis quae enim rerum illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret atque praeteriret. Propter has ergo corporales formas missus dicitur spiritus sanctus; illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et postea destiterunt. Hieronymus in Matth. Sedit autem super caput Iesu, ne quis putaret vocem patris ad Ioannem factam, non ad dominum; unde sequitur et venientem super se.


Lectio 8

[85366] Catena in Mt., cap. 3 l. 8 Augustinus in Serm. de Epiph. Non enim ut ante per Moysen aut per prophetas, nec per typos aut figuras, venturum in carne pater filium docuit, sed palam venisse monstravit, dicens hic est filius meus. Hilarius in Matth. Vel ut ex his quae consummabantur in Christo, cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis sanctum in nos spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios Dei fieri. Hieronymus in Matth. Mysterium autem Trinitatis in Baptismate demonstratur. Dominus baptizatur, spiritus descendit in habitu columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur. Augustinus in Serm. de Epiph. Nec mirum si in dominico lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum nostrum lavacrum Trinitatis compleat sacramentum. Voluit enim dominus primo circa se exhibere quod erat postea humano generi praecepturus. Augustinus de fide ad Petrum. Quamvis autem pater et filius et spiritus sanctus sint una natura, firmissime tamen tene tres esse personas; patremque solum esse qui dixit hic est filius meus dilectus, et filium solum esse super quem illa vox patris insonuit, et spiritum sanctum solum esse qui in specie columbae super Christum baptizatum descendit. Augustinus de Trin. Haec autem opera sunt totius Trinitatis. In sua quippe substantia pater et filius et spiritus sanctus unum sunt, sine ullis intervallis temporum vel locorum; in meis autem vocibus separati sunt pater, filius et spiritus sanctus, nec simul dici poterunt; et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt: quia similitudine utcumque cognoscitur, inseparabilem in seipsa Trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari. Quod autem solius patris vox sit, ostenditur ex hoc quod dicit hic est filius meus. Hilarius in libro de Trin. Non solum nomine contestatus est eum esse filium, sed proprietate. Multi enim nos filii Dei sumus, sed non talis est hic filius; hic enim et proprius et verus est filius: origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Augustinus super Ioannem. Pater autem diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum; sed quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Et ideo subditur in quo mihi complacui. Remigius. Vel si ad humanitatem Christi referatur, si legatur in quo mihi complacui, quia istum solum reperi sine peccato. Si vero legatur in quo mihi complacuit, subauditur placitum meum constituere, ut per eum agerem quae agenda sunt, idest genus humanum redimerem. Augustinus de Cons. Evang. Haec autem verba et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de verbis vocis quae de caelo facta est, variant locutionem, salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum hic est filius meus dilectus, et alii duo dicunt: tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet; vox enim caelestis unum horum dixit; sed Evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur quod ipse esset filius Dei; atque ita dictum referre voluit: tu es filius meus, ac si illi diceretur hic est filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos vox facta est. Iam vero quod alius dicit in quo mihi complacui, alius: in te complacuit mihi, si quaeris quid horum illa voce sonuerit, quodlibet accipe, dum intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam; quod enim Deus in filio sibi complacuit, admonetur aliquis ex eo quod dictum est: in te complacuit; quod autem in filio pater placuerit hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: in te complacuit mihi, seu intelligatur hoc dictum esse ab omnibus Evangelistis, tamquam diceretur: in te complacitum meum constitui; hoc est, implere quod mihi placet.


Caput 4
Lectio 1

[85367] Catena in Mt., cap. 4 l. 1 Chrysostomus super Matth. Postquam baptizatus est dominus a Ioanne in aqua, ducitur a spiritu in desertum ut baptizaretur igne tentationis; unde dicitur tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu. Tunc, scilicet quando pater clamavit de caelo: hic est filius meus dilectus. Chrysostomus in Matth. Quisquis ergo post Baptismum maiores sustines tentationes, non turberis; etenim propter hoc accepisti arma ut non cadas, sed ut praelieris. Ideo autem tentationem a te Deus non prohibet, primum quidem, ut discas quoniam multo factus es fortior; deinde ut magnitudine donorum non extollaris; tertio ut Diabolus experientia cognoscat quod perfecte ab eo abscessisti; quarto ut per hoc fortior reddaris; quinto ut crediti tibi thesauri signum accipias: neque enim Diabolus superveniret tibi ad tentandum, nisi te in maiori honore effectum videret. Hilarius in Matth. In sanctificatis enim maxime Diaboli tentamenta grassantur quia victoria ei est magis optata de sanctis. Gregorius in Evang. Dubitari autem a quibusdam solet a quo spiritu sit ductus Iesus in desertum, propter hoc quod subditur assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur ut a spiritu sancto ductus esse credatur, ut illuc eum suus spiritus duceret ubi hunc ad tentandum spiritus malignus invenit. Augustinus de Trin. Cur seipsum quoque tentandum praebuit? Ut ad superandas tentationes mediator esset, non solum per adiutorium, verum etiam per exemplum. Chrysostomus super Matth. Est autem ductus a spiritu sancto, non quasi minor maioris praecepto: non enim solum ductus dicitur qui alicuius potestate ducitur, sed etiam ille qui alicuius rationabili exhortatione placatur, sicut scriptum est de Andrea, quod invenit Simonem fratrem suum et adduxit eum ad Iesum. Hieronymus. Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi. Chrysostomus super Matth. Ad homines enim Diabolus vadit ut tentet eos; quoniam autem adversus Christum Diabolus ire non poterat, ideo contra Diabolum Christus processit; unde dicitur ut tentaretur a Diabolo. Gregorius in Evang. Sed sciendum nobis est, quia tribus modis tentatio agitur: suggestione, delectatione et consensu; et nos cum tentamur, plerumque in delectationem aut in consensum labimur, quia de carnis peccato propagati in nobisipsis etiam gerimus unde certamina toleramus; Deus vero, qui in utero virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momordit; atque ideo omnis diabolica illa tentatio, foris, non intus fuit. Chrysostomus in Matth. Tunc autem maxime instat Diabolus ad tentandum cum viderit solitarios; unde etiam in principio mulierem tentavit sine viro eam inveniens; unde et sic per hoc etiam Diabolo datur occasio tentandi quod ducitur in desertum. Glossa. Hoc desertum est in Ierusalem et Iericho ubi morabantur latrones, qui locus vocatur dammin, idest sanguinis, propter effusionem sanguinis quam ibi latrones faciebant; unde et homo cum descendisset a Ierusalem in Iericho incidisse dicitur in latrones, gerens figuram Adae, qui a Daemonibus victus est. Conveniens ergo fuit ut ibi Christus Diabolum superaret ubi Diabolus hominem sub figura superasse dictum est. Chrysostomus super Matth. Non solum autem Christus ductus est in desertum a spiritu, sed et omnes filii Dei habentes spiritum sanctum: non enim sunt contenti sedere otiosi, sed spiritus sanctus urget eos aliquid magnum apprehendere opus, quod est ire in desertum quantum ad Diabolum, quia non est ibi iniustitia, qua Diabolus delectatur. Omne etiam bonum est extra carnem et mundum, quia non est secundum voluntatem carnis et mundi. Ad tale ergo desertum omnes filii Dei exeunt ut tententur: ut puta si non proposuisti ducere uxorem, duxit te spiritus sanctus in desertum, idest extra fines carnis et mundi, ut tenteris concupiscentia carnis: quomodo enim tentatur libidine qui tota die est cum uxore? Scire debemus, quod filii Dei non tentantur a Diabolo nisi in desertum exierint; filii autem Diaboli in carne et mundo constituti confringuntur et parent; sicut bonus homo, si uxorem habuerit, non fornicatur, sed sufficit ei uxor sua; malus autem etiam habens uxorem, fornicatur, et non est uxore contentus; et sic in omnibus invenies. Filii ergo Diaboli non exeunt ad Diabolum ut tententur. Quid enim opus habet ad certamen exire qui non desiderat vincere? Qui autem gloriosiores sunt filii Dei, extra fines carnis exeunt contra illum quia victoriae gloriam concupiscunt. Propterea et in hoc Christus exiit ad Diabolum ut tentaretur ab eo. Chrysostomus in Matth. Ut autem discas quam magnum bonum est ieiunium, et qualiter scutum est adversum Diabolum, et quoniam post Baptismum non lasciviae, sed ieiunio intendere oportet, ipse ieiunavit, non eo indigens, sed nos instruens. Chrysostomus super Matth. Et ut quadragesimi nostri ieiunii poneret mensuram, quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit; unde sequitur et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Chrysostomus in Matth. Non autem ultra processit ieiunando quam Moyses et Elias ne incredibilis videretur carnis assumptio. Gregorius in Evang. Ipse autem auctor omnium in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit. Nos quoque quantum possumus, Quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligamus. Quadragenarius autem numerus custoditur, quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur; denarius etenim quater ductus, in quadragenarium surgit. Vel quia in hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, per cuius voluptatem praeceptis dominicis contraimus, quae per Decalogum sunt accepta. Qui ergo per carnis desideria Decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Vel sicut in lege offerre debemus decimas rerum, ita ei offerre contendimus decimas dierum. A prima enim dominica Quadragesimae usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum dies quadraginta et duo sunt, ex quibus dum sex dies dominici ab abstinentia subtrahuntur, remanent triginta sex. Dum vero per tercentum sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per trigintasex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus. Augustinus in Lib. 83 quaest. Vel aliter. Omnis sapientiae disciplina est creatorem creaturamque cognoscere. Creator est Trinitas: pater et filius et spiritus sanctus; creatura vero partim est invisibilis, sicut anima, cui ternarius numerus tribuitur (diligere enim Deum tripliciter iubemur: ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente), partim visibilis, sicut corpus, cui quaternarius debetur propter calidum et frigidum, humidum et siccum. Denarius ergo numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero qui corpori debetur, multiplicatus, quia per corpus administratio geritur, quadragesimum numerum conficit, cuius partes aequales ad quinquaginta perveniunt; unum enim et duo et quatuor et quinque et octo et decem et viginti, quae sunt partes quadragenarii, simul iuncta, efficiunt quinquaginta. Et ideo tempus quo ingemiscimus et dolemus quadragenario numero celebratur. Status autem beatitudinis, in quo erit gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur, idest a Pascha usque ad Pentecosten. Augustinus in Serm. de Quadragesima. Non autem quia Christus post acceptum Baptismum continuo ieiunavit, regulam observationis dedisse credendum est, ut post Christi Baptismum continuo ieiunare necesse sit. Sed quando acriori certamine cum tentatore confligitur, ieiunandum est, ut corpus impleat de castigatione militiam et animus impetret de humiliatione victoriam. Chrysostomus super Matth. Sciebat autem dominus cogitationem Diaboli, quia volebat eum tentare: audierat enim quia Christus natus est in hoc mundo Angelis praedicantibus, pastoribus referentibus, magis quaerentibus et Ioanne ostendente. Unde dominus processit contra eum, non quasi Deus, sed quasi homo; magis autem quasi Deus et homo. Nam per quadraginta dies non esurire non erat hominis; aliquando autem esurire non erat Dei. Unde esurivit, ne manifeste intelligatur Deus, et sic Diaboli spem tentandi extingueret, suam autem victoriam impediret; unde sequitur postea esuriit. Hilarius in Matth. Nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit. Igitur cum dominus esuriit, non inediae surrepsit operatio, sed naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo Diabolus, sed a carne vincendus. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum consummationem, quibus post passionem in saeculo erat commoratus, esuritionem se humanae salutis habiturum; quo in tempore expectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat, reportavit.


Lectio 2

[85368] Catena in Mt., cap. 4 l. 2 Chrysostomus super Matth. Quia Diabolus videns per quadraginta dies Christum ieiunantem desperaverat, postquam esurientem sensit, iterum coepit sperare; unde sequitur et accedens tentator. Si ergo ieiunaveris et tenteris, ne dicas quia perdidi fructum ieiunii mei; nam etsi non tibi profuit ieiunium tuum ut non tenteris, tamen proficiet ut a tentationibus non vincaris. Gregorius in Evang. Sed si ipsum ordinem tentationis aspicimus, pensamus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus enim hostis primum hominem ex gula tentavit cum cibum ligni vetitum ad comedendum suasit; ex vana gloria, cum diceret: eritis sicut dii; ex avaritia, cum diceret: scientes bonum et malum: avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Quibus autem modis primum hominem stravit, istis modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam tentat, cum dicit dic ut lapides isti panes fiant; per vanam gloriam cum dicit si filius Dei es, mitte te deorsum; per sublimitatis avaritiam, cum regna mundi ostendit, dicens haec omnia tibi dabo. Ambrosius super Lucam. Inde autem coepit unde iam vicerat, scilicet a gula; unde dixit ei si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Quid autem sibi vult talis sermonis exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat? Aliud explorantis, aliud tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur illudere. Hilarius in Matth. Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam in Deo ex mutatione lapidum in panes virtutem potestatis agnosceret, et in homine oblectamento cibi potentiam esurientis illuderet. Hieronymus. Sed duobus contrariis teneris, o Diabole: si ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est; si autem non potest facere, frustra Dei filium suspicaris. Chrysostomus super Matth. Sicut autem Diabolus omnes excaecabat, sic modo invisibiliter a Christo est excaecatus. Post quadraginta enim dies esurientem sensit, et per quadraginta non esurientem non intellexit. Cum suspicatus est eum non esse filium Dei, non cogitavit quoniam fortis athleta ad ea quae infirma sunt descendere potest; infirmus autem ad ea quae fortia sunt ascendere non potest. Magis ergo ex eo quod per tot dies non esuriit, intelligere debuit quia Deus est, quam ex eo quod post tot dies esuriit, quia homo est. Sed dicit: Moyses et Elias quadraginta dies ieiunaverunt, et homines erant. Sed illi ieiunantes esuriebant et sustinebant, iste quadraginta diebus non esuriit, sed postea. Esurire enim et non manducare, patientiae est humanae; non esurire autem, divinae naturae. Hieronymus. Propositum autem Christi erat humilitate vincere; unde adversarium vicit testimoniis legis, non potestate virtutis, ut hoc ipso et hominem plus honoraret et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo, sed quasi ab homine vinceretur; unde sequitur qui respondens, dixit ei: scriptum est: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Gregorius in Evang. Sic ergo tentatus a Diabolo dominus, sacri eloquii praecepta respondit; et qui tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit, quatenus nobis praeberet exemplum ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non in solo pane vivo, ne videatur de se dictum esse; sed non in solo pane vivit homo, ut posset Diabolus dicere si filius Dei es. Abscondit se ut non ostendatur; quod potest, si homo est; astute excusat se, ne ostendatur non posse. Rabanus. Testimonium autem hoc de Deuteronomio sumptum est. Ergo si quis non vescitur verbo Dei, iste non vivit, quia sicut corpus humanum non vivit sine terreno cibo, ita et anima vivere non potest sine Dei verbo. Procedere autem verbum de ore Dei dicitur cum voluntatem suam per Scripturarum testimonia revelat.


Lectio 3

[85369] Catena in Mt., cap. 4 l. 3 Chrysostomus super Matth. Cum ex praemisso Christi responso nihil certum discere Diabolus potuisset utrum Christus Deus esset an homo, assumpsit eum ad aliam tentationem, dicens apud se: iste qui fame non vincitur, etsi filius Dei non est, tamen sanctus est. Valent enim homines sancti fame non vinci; sed postquam omnem necessitatem carnis vicerunt, per vanam gloriam cadunt; ideo coepit eum tentare in gloria vana; propter quod sequitur tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Hieronymus. Assumptio ista non ex imbecillitate domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem salvatoris necessitatem putat. Rabanus. Sancta autem civitas Ierusalem dicebatur, in qua templum Dei erat et sancta sanctorum et cultus unius Dei secundum legem Moysi. Remigius. In quo ostenditur quia Diabolus fidelibus Christi etiam in sanctis locis insidiatur. Gregorius in Evang. Sed ecce dum dicitur Deus homo in sanctam civitatem a Diabolo assumptus, humanae aures audire expavescunt; iniquorum tamen omnium Diabolus caput est. Quid autem mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se permisit a membris illius crucifigi? Glossa. Diabolus enim semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit; ideo sequitur et statuit eum supra pinnaculum templi. Remigius. Pinnaculum sedes erat doctorum: templum enim non habebat culmen erectum sicut nostrae domus habent, sed et planum erat desuper more Palaestinorum, et in ipso templo tria tabulata erant. Et sciendum, quia in pavimento pinnaculum erat, et in unoquoque tabulato pinnaculum erat. Sive ergo statuerit eum in illo pinnaculo quod erat in pavimento, sive in illis quae erant in primo, secundo vel tertio tabulato, intelligendum est quod in illo statuisset eum unde aliquod praecipitium esse potuit. Glossa. Nota vero, haec omnia corporeis sensibus esse completa: si enim verba ad invicem conferuntur, in specie hominis Diabolum apparuisse verisimile est. Chrysostomus Sup. Matth. Sed forte dicis: quomodo in corpore constitutum videntibus omnibus statuit supra templum? Sed forsitan Diabolus sic eum assumebat ut ab omnibus videretur; ipse autem, nesciente Diabolo, invisibiliter sic agebat ut a nemine videretur. Glossa. Ideo autem duxit eum supra pinnaculum, cum vellet eum de vana gloria tentare, quia in cathedra doctorum multos deceperat inani gloria, et ideo putavit istum positum in sede magisterii inani gloria extolli posse; unde sequitur et dixit: si filius Dei es, mitte te deorsum. Hieronymus. In omnibus enim tentationibus hoc agit Diabolus ut intelligat si filius Dei sit. Dicit autem mitte te, quia vox Diaboli, qua semper homines cadere deorsum desiderat, persuadere potest, praecipitare non potest. Chrysostomus super Matth. Per hanc autem propositionem quomodo poterat cognoscere si est filius Dei, an non? Volare enim per aerem non est proprie opus Dei, quia nulli utile est. Si ergo aliquis volaverit provocatus, propter ostentationem solam hoc facit, et est potius ex Diabolo quam ex Deo. Si ergo homini sapienti sufficit esse quod est et non est necessarium ei apparere quod non est, quanto magis filius Dei ostendere se necessarium non habet, de quo nemo potest tantum cognoscere quantum est apud se? Ambrosius super Lucam. Sed quia Satanas transfigurat se sicut Angelum lucis et de Scripturis ipsis divinis laqueum fidelibus parat, utitur testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat; unde sequitur scriptum est enim: quia Angelis suis mandavit de te. Hieronymus. Hoc enim in Psalmo 90, 11 legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo Diabolus interpretatur Scripturas. Chrysostomus super Matth. Vere enim filius Dei Angelorum manibus non portatur, sed ipse magis Angelos portat; et si portatur manibus Angelorum, non ut offendat ad lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi dominus. O Diabole, quoniam filius Dei manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat, non legisti? Sed illud quidem exemplum profert quasi superbus, hoc autem tacet quasi astutus. Chrysostomus in Matth. Intuere etiam quia testimonia a domino allata sunt convenienter, a Diabolo autem indecenter: non enim quod scriptum est Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, suadet proiicere seipsum et praecipitare. Glossa. Est ergo sic exponendum. Ait enim Scriptura de quolibet bono homine, quod Angelis suis, id est administratoribus spiritibus, praecepit de ipso quod in manibus suis, idest in auxiliis suis, tollant eum et custodiant ne offendat pedem, idest affectum mentis, ad lapidem idest ad veterem legem scriptam in lapideis tabulis. Vel per lapidem potest intelligi omnis peccati occasio et ruinae. Rabanus. Notandum est autem, quod salvator noster licet permisisset se a Diabolo supra pinnaculum templi poni, tamen renuit ad imperium eius descendere, nobis exemplum donans, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam nos ascendere, obtemperemus. Si autem vult nos de altitudine veritatis et virtutum ad ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus. Hieronymus. Falsas autem de Scripturis Diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis; unde sequitur ait illi rursus Iesus: scriptum est: non tentabis dominum Deum tuum. Hilarius in Matth. Diaboli enim conatus contundens, et Deum se protestatur et dominum. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: non tentabis me dominum Deum tuum; sed ita: non tentabis dominum Deum tuum, quod poterat dicere omnis homo Dei tentatus a Diabolo, quoniam et qui hominem Dei tentat, Deum tentat. Rabanus. Vel aliter. Suggerebatur ei quasi homini ut aliquo signo exploraret quantum Deus posset. Augustinus contra Faustum. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet homo quid faciat, non tentare dominum Deum suum. Theodotus. Tentat enim Deum qui sine ratione obiiciens se periculo, quidpiam agit. Hieronymus. Et notandum, quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulit, ut secundae legis sacramenta monstraret.


Lectio 4

[85370] Catena in Mt., cap. 4 l. 4 Chrysostomus super Matth. Diabolus ex secundo responso incertus, transit ad tertiam tentationem: quia enim Christus retia ventris disruperat, retia vanae gloriae transiverat, ponit ei retia avaritiae; propter quod dicitur iterum assumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde, quem scilicet Diabolus circuiens omnem terram excelsiorem ceteris cognoscebat. Quanto enim excelsior fuerit mons, tanto ex eo spatiosior terra videtur; unde sequitur et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum. Ostendit autem ita non ut ipse regna vel civitates eorum vel populos vel argentum vel aurum videret, sed partes terrae in quibus unumquodque regnum vel civitas posita erat: ut puta, si ascendens super excelsum locum digito extenso dicam tibi: ecce ibi est Roma aut Alexandria, non sic ostendo tibi ut ipsas videas civitates, sed partes terrae in quibus positae sunt; sic et Diabolus poterat Christo singula loca demonstrare digito et uniuscuiusque regni honores et statum verbis exponere: nam ostensum dicitur etiam quod exponitur ad intelligendum. Origenes super Lucam. Vel aliter. Non est arbitrandum quod regna ei mundi ostendens, Persarum verbi gratia regnum Indorumque ostenderit; sed ostendit ei regnum suum, quomodo regnaret in mundo, idest quomodo alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia. Remigius. Gloriam eorum appellat aurum, argentum et lapides pretiosos et temporalia bona. Rabanus. Ostendit autem haec Diabolus domino, non quod ipse visum eius amplificare potuerit aut aliquid ignotum demonstrare, sed vanitatem pompae mundanae, quam ipse diligebat, quasi speciosam ac desiderabilem verbis ostendens, in amorem Christo suggerens venire volebat. Glossa. Qui non concupiscentiae oculo intuetur sicut nos, sed sicut medici vident morbos sine laesione. Hieronymus. Sequitur et dixit illi: haec omnia tibi dabo. Arrogans et superbus de iactantia loquitur: non enim potest omnia regna dare, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. Chrysostomus super Matth. Sed eas quae per iniquitatem fiunt in mundo, ut puta per furtum aut per periuria acquisitas divitias Diabolus dat. Non ergo Diabolus quibus vult divitias dare potest, sed his qui volunt ab illo recipere. Remigius. Miranda etiam est Diaboli dementia. Illi promittebat dare regna terrena qui suis fidelibus dat regna caelestia, et gloriam mundi ei qui est caelestis gloriae dominus. Ambrosius super Lucam. Habet autem ambitio domesticum periculum: ut enim dominetur aliis prius servit, curvatur obsequio ut honore dominetur, et dum vult esse sublimior fit remissior. Unde aperte subditur si cadens adoraveris me. Glossa. Ecce antiqua Diaboli superbia. Sicut enim in principio voluit se similem Deo facere, ita nunc volebat divinum sibi usurpare cultum, dicens si cadens adoraveris me. Ergo qui adoraturus est Diabolum, ante corruit. Sequitur tunc dicit ei Iesus: vade, Satana. Chrysostomus super Matth. In quo finem tentandi Diabolo ponit, ne progrediatur ulterius tentans. Hieronymus. Non autem, ut plerique putant, eadem Satanas et Petrus condemnantur sententia. Petro enim dicitur: vade retro me, Satana, idest sequere me qui contrarius es meae voluntati; huic autem dicitur vade, Satana; et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum qui paratus est tibi et Angelis tuis. Remigius. Vel, secundum alia exempla: vade retro, idest, reminiscere, recordare in quanta gloria conditus fuisti et in quantam miseriam cecidisti. Chrysostomus super Matth. Videndum autem quia Christus cum passus fuisset tentationis iniuriam, dicente sibi Diabolo si filius Dei es, mitte te deorsum, non est turbatus neque Diabolum increpavit. Nunc autem quando Diabolus usurpavit sibi Dei honorem, exasperatus est, et repulit eum dicens vade, Satana, ut nos illius discamus exemplo nostras quidem iniurias magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre, quoniam in propriis iniuriis esse quempiam patientem laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium. Hieronymus. Dicens autem Diabolus salvatori si cadens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat dominum et Deum suum. Augustinus contra sermonem Arianorum. Unde sequitur scriptum est enim: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Unus dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui soli servitutem pietatis iure debemus. Augustinus de Civ. Dei. Nomine autem servitutis, cultus Deo debitus intelligitur: latriam quippe nostri, ubicumque sanctarum Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem; sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, Graece nuncupari solet dulia; latria vero aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea servitus dicitur quae pertinet ad colendum Deum. Chrysostomus super Matth. Diabolus autem, sicut, rationabiliter intelligi potest, non quasi obediens praecepto recessit, sed divinitas Christi et spiritus sanctus qui erat in eo excussit inde Diabolum; unde sequitur tunc reliquit eum Diabolus. Quod ad nostram proficit consolationem, quia non tamdiu homines Dei Diabolus tentat quamdiu vult, sed quamdiu Christus permittit. Etsi permittit eum paulisper tentare, tamen repellit propter infirmam naturam. Augustinus de Civ. Dei. Post tentationem vero sancti Angeli spiritibus immundis metuendi domino ministrabant, et per hoc magis magisque innotescebat Daemonibus quantus esset; unde sequitur et ecce Angeli accesserunt et ministrabant ei. Chrysostomus super Matth. Non autem dixit: descendentes Angeli, ut ostendat quia semper ad ministerium eius erant in terris, sed tunc praecipiente domino recesserunt ab eo, ut locus Diabolo adversus Christum daretur, ne forte videns Angelos circa eum non appropinquaret ad eum. In quibus autem rebus illi ministrabant scire non possumus: utrum ad sanationes infirmitatum, an ad correctiones animarum, an ad effugationem Daemonum, quae omnia per Angelos facit, unde eis facientibus ipse facere videtur; tamen manifestum est quod non propter necessitatem impotentiae eius ei ministrabant, sed propter honorem potestatis ipsius: non enim dicitur quod adiuvent eum, sed quod ministrent. Gregorius in Evang. Ex his autem unius personae utraque natura ostenditur: quia et homo est quem Diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab Angelis ministratur. Chrysostomus super Matth. Nunc breviter perstringamus quid significent Christi tentationes. Ieiunium est abstinentia rei malae, esuries est desiderium eius, usus eius est panis. Qui ergo peccatum sibi convertit ad usum, lapidem convertit in panem. Respondeat ergo Diabolo persuadenti, quia non in solo usu illius rei vivit homo, sed in observantia mandatorum Dei. Quando vero quis inflatus fuerit quasi sanctus, ductus est quasi super templum, et quando aestimaverit se consistere in sanctimoniae summitate, positus est supra pinnaculum templi. Et haec tentatio sequitur primam, quia victoria tentationis gloriationem operatur et fit causa iactantiae. Sed vide quod Christus ieiunium ultro susceperit. Super templum autem Diabolus eum duxit, ut tu ad abstinentiam laudabilem sponte procedas; extolli autem ad fastigium sanctitatis non acquiescas; fuge exaltationem cordis et non patieris ruinam. Ascensio autem montis est processio ad altitudinem divitiarum et gloriae huius mundi quae de superbia cordis descendit. Cum ergo volueris dives fieri, quod est ascendere in montem, incipis cogitare de divitiis et honoribus acquirendis, et tunc princeps mundi gloriam regni sui tibi ostendit. Tertio loco providet tibi causas, ut si volueris illa consequi, servias ei negligens iustitiam Dei. Hilarius in Matth. Victo autem a nobis calcatoque Diaboli capite, Angelorum ministeria et virtutum in nos caelestium officia non defutura ostenditur. Augustinus de Cons. Evang. Lucas has tentationes non eodem ordine persecutus est; unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint et postea in pinnaculum templi levatus sit, an e converso; nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit. Glossa. Sed quod dicit Lucas magis videtur secundum historiam esse, sed Matthaeus has refert tentationes secundum hoc quod in Adam factae sunt.


Lectio 5

[85371] Catena in Mt., cap. 4 l. 5 Rabanus. Postquam Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de tentatione Christi et de Angelorum ministerio narravit, continuo subiecit dicens cum autem audisset Iesus quia Ioannes traditus esset. Chrysostomus super Matth. Sine dubio a Deo, quia in virum sanctum nemo potest aliquid nisi tradiderit eum Deus. Sequitur secessit in Galilaeam, scilicet de Iudaea, ut passionem suam opportuno tempori reservaret, deinde ut nobis fugiendi periculum daret exemplum. Chrysostomus in Matth. Non enim accusabile est non proicere seipsum in periculum, sed incidentem non stare viriliter. Recedit etiam de Iudaea, Iudaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in Galilaea morabantur. Attende etiam qualiter ad gentes abiturus a Iudaeis accepit causam: etenim cum praecursorem in vincula misissent, impellunt Iesum transire ad Galilaeam gentium. Glossa. Ut autem refert Lucas, venit Nazareth, ubi erat nutritus, et ibi intravit in synagogam, ubi legit et dixit multa, propter quae voluerunt eum praecipitare de monte; et tunc descendit Capharnaum; unde modo ait Matthaeus et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit Capharnaum. Hieronymus. Nazareth est in Galilaea vicus iuxta montem Thabor; Capharnaum est oppidum in Galilaea gentium iuxta stagnum Genesareth; et ideo dicit maritima. Glossa. Addit etiam in finibus Zabulon et Nephthalim, ubi prima captivitas Hebraeorum fuit ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi prima Evangelii praedicatio, ut de loco quasi medio difflueret ad gentes et Iudaeos. Remigius. Reliquit autem unam, scilicet Nazareth, ut praedicando et miracula faciendo plures illuminaret; in quo facto reliquit praedicatoribus exemplum, ut eo tempore et illis in locis studeant praedicare, quando multis prodesse possunt. Sequitur ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: terra Zabulon et terra Nephthalim et cetera. In prophetia ita habetur: primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim, et novissimo aggravata est via maris, trans Iordanem, Galilaeae gentium. Hieronymus super Isaiam. Dicitur autem primo tempore alleviata esse ab onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum, primum salvator Evangelium praedicavit, novissimo vero tempore aggravata est fides eorum, plurimis Iudaeorum in errore permanentibus. Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui Iordane influente efficitur, in cuius litore Capharnaum et Tiberias et Bethsaida et Corozaim sitae sunt, in qua maxime regione Christus praedicavit. Vel, secundum Hebraeos in Christum credentes, hae duae tribus Zabulon et Nephthalim ab Assyriis captae sunt, et Galilaea deserta est, quam propheta dicit esse alleviatam, eo quod peccata populi sustineret; sed postea reliquae tribus, quae habitabant trans Iordanem et in Samaria, ductae sunt in captivitatem et hoc, inquiunt, Scriptura nunc dicit, quod regio, cuius populus primum captivatus est, ipsa primum lucem praedicantis viderit Christi. Vel, secundum Nazaraeos, adveniente Christo, primo terra Zabulon et Nephtalim est Pharisaeorum erroribus liberata, postea per Evangelium apostoli Pauli ingravata est, idest multiplicata praedicatio in terminos gentium. Glossa. Hic autem in Evangelio diversi nominativi ad idem verbum reducuntur; ita et terra Zabulon et terra Nephthalim, quae est via maris, quae est trans Iordanem, scilicet populus Galilaeae gentium, qui ambulabat in tenebris. Hieronymus in Lib. de locis Hebr. Nota autem, quod duae Galilaeae sunt: una quae dicitur Iudaeorum, et alia quae dicitur gentium. Divisa est enim tempore Salomonis, qui dedit viginti civitates in Galilaea Hyram regi Tyri, quae pars dicta est postea Galilaea gentium; reliqua Iudaeorum. Vel legendum est trans Iordanem Galilaeae gentium, ita, inquam, ut populus, qui vel sedebat vel ambulabat in tenebris, lucem viderit, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, scilicet illius qui in Evangelio loquitur: ego sum lux mundi. Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc interesse puto, quod mors eorum est qui cum operibus mortis ad Inferos perrexerunt; umbra autem mortis eorum est qui dum peccant, nondum de hac vita egressi sunt: possunt enim, si voluerint, agere poenitentiam. Chrysostomus super Matth. Vel in regione umbrae mortis sedebant gentiles, quia colebant idola et Daemones. Iudaei autem, qui legis opera faciebant, in tenebris erant quia Dei iustitia nondum erat eis manifesta. Chrysostomus in Matth. Ut autem discas quod neque lumen neque tenebras sensibiles ait, de lumine dixit lumen magnum, quod alibi dicitur lumen verum; tenebras autem exponens nominavit umbram mortis. Deinde monstrans quod non ipsi quaerentes invenerunt, sed Deus ipsis apparuit, dixit quod lumen ortum est et effulsit: non enim prius ipsi ad lumen cucurrerunt, etenim in ultimis malis homines erant ante Christi praesentiam: neque enim ambulabant in tenebris, sed sedebant; quod signum erat quia non sperabant liberari; sicut enim nescientes quo oporteret progredi, ita comprehensi a tenebris sedebant, iam non potentes stare. Tenebras autem vocat hic errorem et impietatem. Rabanus. Allegorice autem Ioannes est vox praecedens verbum et alii prophetae. Postquam autem propheta cessavit et ligatus est, accessit verbum complens quod praedicaverat vox, idest propheta. Et secessit in Galilaeam, idest de figuris ad veritatem. Vel in Galilaeam, idest in Ecclesiam, ubi est transmigratio de vitiis ad virtutes. Nazareth interpretatur flos, Capharnaum villa pulcherrima. Reliquit ergo florem figurarum, quo fructus Evangelii significabatur et venit in Ecclesiam, quae est Christi virtutibus pulchra. Et maritima est, quia iuxta fluctus saeculi posita, quotidie tunditur procellis persecutionum. Inter Zabulon et Nephthalim sita est, idest Iudaeis communis et gentibus. Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur: quia apostoli, qui de Iudaea electi sunt, fortes fuerunt. Nephthalim dilagatio, quia gentium Ecclesia per orbem dilatata est. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes autem Evangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit de Petro et Andrea et Nathanaele, et de miraculo in Cana Galilaeae; quae omnia ceteri Evangelistae praetermiserunt, id contexentes suis narrationibus quod Iesus reversus sit in Galilaeam; unde intelligitur fuisse interpositos aliquos dies, quibus illa de discipulis gesta sunt quae interponuntur a Ioanne. Remigius. Sed illud solertius attendendum est, quare Ioannes dicat dominum iisse in Galilaeam antequam Ioannes missus fuisset in carcerem. Nam post vinum de aqua factum et descensum eius in Capharnaum et post ascensum eius in Ierusalem, dicitur in Evangelio Ioannis, quod rediit in Iudaeam et baptizabat, et nondum erat missus Ioannes in carcerem. Hic autem dicitur, quod postquam traditus fuit Ioannes, secessit in Galilaeam; et hoc quidem dicit Marcus. Non autem debet hoc contrarium videri: nam Ioannes primum adventum domini in Galilaeam descripsit, qui scilicet fuit ante incarcerationem Ioannis. Sed et de secundo adventu alibi facit mentionem, cum ait quod Iesus reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam; et de hoc tantum secundo adventu in Galilaeam, qui scilicet fuit post incarcerationem Ioannis, alii Evangelistae dicunt. Eusebius Hist. Eccl. Ioannem enim tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse; sed cum trium Evangeliorum ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat. Certum est enim, quod in aliis tribus Evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel inclusus est in carcerem vel punitus. Matthaeus enim post tentationem Christi continuo subiecit audiens autem quia Ioannes traditus esset; et Marcus similiter. Lucas vero priusquam aliquid de actibus Christi referret, dicit quod Herodes conclusit Ioannem in carcerem. Rogatus est ergo Ioannes apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Ioannis, salvatoris gesta conscriberet: et ideo dicit in Evangelio suo: hoc fecit initium signorum Iesus.


Lectio 6

[85372] Catena in Mt., cap. 4 l. 6 Chrysostomus super Matth. Ille debet Christi iustitiam praedicare qui ventri suo contradicere potest, qui saeculi istius bona contemnit, qui vanam gloriam non desiderat. Et ideo dicitur exinde coepit Iesus praedicare, idest ex quo tentatus, famem vicit in deserto, avaritiam sprevit in monte, vanam gloriam repercussit in templo. Vel exinde coepit praedicare, ex quo traditus est Ioannes: nam si praedicante Ioanne praedicare coepisset, vilem reddidisset Ioannem, et inveniretur praedicatio Ioannis esse superflua quantum ad istius doctrinam, sicut si uno tempore sol cum Lucifero oriatur, gratiam Luciferi celat. Chrysostomus in Matth. Ideo etiam non praedicavit donec Ioannes in carcerem mitteretur, ne ex hoc multitudo scinderetur; propter quod etiam Ioannes nullum fecit signum, ut per miracula omnes traherentur ad Christum. Rabanus. In hoc etiam docet ne quis ab inferiori persona sermonem contemnat; unde apostolus: si cui sedenti revelatum fuerit, prior taceat. Chrysostomus super Matth. Sapienter autem inde praedicationis suae sumpsit initium, non ut conculcet Ioannis doctrinam, sed ut magis confirmet, et testem eum verum fuisse demonstret. Hieronymus. In quo etiam ostendit se eiusdem esse Dei filium, cuius ille fuerat propheta, et ideo dicit poenitentiam agite. Chrysostomus super Matth. Non enim statim iustitiam praedicavit quam omnes cognoscebant, sed poenitentiam, qua omnes indigebant. Quis ergo ausus est dicere: volo bonus esse, et non possum? Poenitentia enim correctio est voluntatis; et si vos mala non terrent, ut scilicet poenitentiam agatis, saltem bona delectent; unde sequitur appropinquavit enim regnum caelorum, idest beatitudo regni caelestis; ac si dicat: parate vos per poenitentiam, quia appropinquavit tempus mercedis aeternae. Remigius. Et notandum, quia non dicit: appropinquavit regnum Chananaeorum aut Iebuzaeorum, sed regnum caelorum. Lex enim promittebat bona temporalia, sed dominus regna caelestia. Chrysostomus in Matth. Considerandum etiam, quod in hac praedicatione nihil de seipso manifeste praedicabat, quod interim conveniens erat, quia nondum de eo decentem habebant opinionem. Incipiens etiam, nihil grave et onerosum dixit, sicut Ioannes dixerat securim exscindendae arbori imminentem, et huiusmodi; sed in principio benigna proposuit, regnum caelorum evangelizans. Hieronymus. Mystice autem: Ioanne tradito, Christus incipit praedicare, quia desinente lege, consequenter oritur Evangelium.


Lectio 7

[85373] Catena in Mt., cap. 4 l. 7 Chrysostomus super Matth. Antequam Christus aliquid dicat vel faciat, vocat apostolos, ut nihil illos lateat nec verborum Christi nec operum, ut postmodum fiducialiter dicere possint: non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Hinc est quod dicitur ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae. Rabanus. Mare Galilaeae idem est quod stagnum Genesareth, mare Tiberiadis et lacus salinarum. Glossa. Decenter autem per piscatoria vadit loca, piscatores piscaturus; unde sequitur vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius. Remigius. Vidit autem non tam corporaliter quam spiritualiter ad corda eorum respiciens. Chrysostomus in Matth. In mediis autem operationibus existentes eos vocavit, monstrans quod omnibus occupationibus sequelam suam praeponere oportet; unde sequitur mittentes retia in mare, quod quidem eorum officio congruebat; propter quod sequitur erant enim piscatores. Augustinus de Verb. Dom. Non enim elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo elegit plebeios, pauperes et indoctos piscatores. Augustinus super Ioann. Si enim doctus eligeretur, fortassis ideo se diceret electum, quia doctrina eius eligi meruit. Dominus autem noster Iesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator. Chrysostomus super Matth. Futurae etiam dignitatis gratiam artificii opera prophetabant: nam sicut qui retia iactat in aquam, nescit quos pisces comprehensurus est, sic doctor, quando divini sermonis retia super populum iactat, nescit qui sunt accessuri ad Deum. Sed quoscumque Deus excitaverit, illi adhaerent eius doctrinae. Remigius. De his autem piscatoribus loquitur dominus per Ieremiam dicens: mittam in vos piscatores meos et piscabuntur vos. Unde et hic subditur venite post me. Glossa. Non tam pedibus, quam affectu et imitatione. Et faciam vos fieri piscatores hominum. Chrysostomus super Matth. Idest doctores; ut cum rete verbi Dei comprehendatis homines de mundo tempestuoso et periculoso ubi homines non ambulant, sed feruntur, quia Diabolus cum delectatione compellit eos in mala, ubi alterutrum homines se comedunt, sicut pisces fortiores devorant iuniores - ut translati vivant in terra, corporis Christi membra facti. Gregorius in Evang. Nulla autem Petrus et Andreas Christum miracula facere viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti sunt; unde sequitur at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. In quo affectum debemus potius pensare quam censum. Multum enim reliquit qui sibi nihil retinuit, multum dimisit qui cum re possessa et concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Exteriora enim nostra domino quantumlibet parva sufficiunt, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Aestimationem quippe pretii regnum Dei non habet, sed tantum valet quantum habes. Chrysostomus super Matth. Non autem praedicti discipuli secuti sunt Christum, doctoris cupientes honorem, sed operis lucrum: sciebant enim quam pretiosa est anima hominis, quam grata est apud Deum salus ipsius et quanta est merces. Chrysostomus in Matth. Tantae igitur promissioni crediderunt, et per sermones quibus sunt capti, crediderunt se alios posse piscari. Chrysostomus super Matth. Haec igitur cupientes, secuti sunt, omnibus relictis; in quo nos docuerunt quia nemo potest terrena possidere et perfecte ad caelestia pervenire. Glossa. In his ergo datum est exemplum illis qui censum deserunt pro Christi amore. Subditur autem exemplum eorum qui etiam carnales affectus pro Deo postponunt; unde dicitur et procedens inde, vidit alios duos. Nota, quia vocat binos et binos, sicut alibi legitur quod misit eos binos et binos ad praedicandum. Gregorius in Evang. Quatenus hic nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Duo enim sunt praecepta caritatis, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. Chrysostomus super Matth. Super caritatem etiam fraternitatis Ecclesiae recte posuit fundamenta, ut ex radicibus caritatis exuberans quasi humor ascendat in ramos; et hoc super naturalem caritatem, ut non solum per gratiam, sed etiam per naturam ipsa caritas firmior habeatur; unde dicit fratres: sic enim fecit Deus et in veteri testamento, super Moysen et Aaron fratres, ponens aedificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia novi testamenti quam veteris, ideo primum populum aedificavit super unam fraternitatem, hunc autem super duas. Iacobum, inquit, Zebedaei, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, quod est maximae paupertatis indicium: vetera enim reficiebant qui nova unde emerent non habebant. Et quod ad maiorem pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo succurrebant, ut secum eum baiularent, in navi, non ut ille istos adiuvaret in opere, sed ut isti illum consolarentur sua praesentia. Chrysostomus in Matth. Non parva autem est hic demonstratio virtutis, inopiam facile ferre, ex iustis nutriri laboribus, colligari invicem amoris virtute, patrem inopem habere secum et in eius obsequio laborare. Chrysostomus super Matth. Aestimare autem primos velociores ad praedicandum, quia retia mittebant, istos autem quasi pigriores quia adhuc retia componebant, non sumus ausi, quia differentiam eorum cognoscere solius est Christi. Forte ergo illi propter Petrum dicti sunt mittentes retia, qui praedicavit Evangelium, sed non composuit; isti autem propter Ioannem componentes, qui Evangelium composuit. Sequitur et vocavit eos: erant enim habitatione cives, dilectione concordes, artificio pares, fraternitatis coniuncti pietate. Ideo simul vocavit eos, ne tot bonis coniunctos dissimilis vocatio separaret. Chrysostomus in Matth. Vocando autem nihil eis promisit, sicut prioribus; obedientia enim eorum qui praevenerant, viam eis ad credendum praeparaverat. Sed et multa de ipso audierant, scilicet tamquam familiares et consanguinitate coniuncti. Sequitur illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Chrysostomus super Matth. Tria enim sunt quae relinquere debet qui venit ad Christum: actus carnales, qui per retia piscationis significantur; substantiam mundialem, quae per navem; et parentes, qui per patrem. Reliquerunt ergo navem, ut fierent ecclesiasticae navis gubernatores; reliquerunt retia, ut non pisces afferrent ad civitatem terrenam, sed homines ad caelestem; reliquerunt unum patrem, ut spirituales patres omnium fierent. Hilarius in Matth. Eis igitur artem et patriam domum relinquentibus, docemur, Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus consuetudine non teneri. Remigius. Mystice autem per mare designatur iste mundus, propter amaritudinem et fluctuationem. Galilaea autem interpretatur volubilis, sive rota, et significat mundi volubilitatem. Ambulavit igitur Iesus iuxta mare dum ad nos per incarnationem venit: quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati suscepit ex virgine. Per duos fratres duo populi designantur qui ab uno Deo patre creati sunt, quos vidit quando eos misericorditer respexit. Per Petrum enim, qui interpretatur agnoscens, et dicitur Simon, idest obediens, designatur Iudaicus populus, qui per legem Deum agnovit et praeceptis eius obedivit; per Andream, qui interpretatur virilis sive decorus, intelligitur gentilis populus qui post agnitionem Dei viriliter in fide permansit. Nos populum vocavit quando praedicatores in mundum misit, dicens venite post me, idest relinquite deceptorem et sequimini creatorem. De utroque etiam populo facti sunt hominum piscatores, idest praedicatores. Relictis autem navibus, idest carnalibus desideriis, et retibus, idest mundi cupiditatibus, secuti sunt Christum. Per Iacobum etiam intelligitur Iudaicus populus, qui per cognitionem Dei Diabolum supplantavit; per Ioannem gentilis populus, qui sola gratia salvatus est. Zebedaeus autem, quem relinquunt, et interpretatur fugitivus sive labens, significat mundum qui transit et Diabolum qui de caelis lapsus est. Per Petrum etiam et Andream mittentes retia in mare, designantur illi qui in prima aetate, dum de navi corporis sui mittunt retia carnalis concupiscentiae in mare huius saeculi, vocantur a domino. Per Iacobum et Ioannem reficientes retia designantur illi qui post peccata ante adversitates veniunt ad Christum recuperantes quae perdiderunt. Rabanus. Duae naves duas Ecclesias figurant: eam quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Quilibet etiam fidelis fit Simon, Deo obediendo; Petrus, peccatum suum agnoscendo; Andreas, viriliter labores patiendo; Iacobus, vitia supplantando. Glossa. Et Ioannes, ut totum gratiae Dei adscribat. Et ideo quarta tantum vocatio ponitur, per quos praedicatores Dei a quatuor mundi partibus vocatos signetur. Hilarius in Matth. Vel in hoc futurorum Evangelistarum numerus figuratur. Remigius. Per hoc etiam quatuor virtutes principales designantur: prudentia enim refertur ad Petrum, propter divinam cognitionem; iustitia ad Andream, propter operum virilitatem; fortitudo ad Iacobum, propter Diaboli supplantationem; temperantia ad Ioannem, propter divinae gratiae effectum. Augustinus de Cons. Evang. Sane movere potest quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem Andream secutum esse dominum cum alio cuius nomen tacetur; deinde Petrum ab illo nomen accepisse; ceteri autem tres Evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt, satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus; nam Lucas Andream non nominat, qui tantum intelligitur in eadem navi fuisse. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a domino dictum esse commemorat Lucas: ex hoc iam homines eris capiens quod Matthaeus et Marcus ambobus dixisse narrant. Sed potuit prius Petro dici secundum Lucam, et ambobus postea secundum alios duos. Sed quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Sed intelligendum est, Petrum et Andream non sic vidisse dominum iuxta Iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent, sed tantum cognovisse quis esset, et eum miratos ad propria remeasse. Forte autem quod praetermiserat recapitulat, quia sine ulla consequentis temporis differentia dicit ambulans autem iuxta mare. Quaeri etiam potest quomodo binos et binos seorsum eos vocaverit, sicut narrat Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat Iacobum et Ioannem tamquam socios Petri ad adiuvandum vocatos fuisse, et simul subductis ad terram navibus Christum secutos? Unde intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et eos ad capturam piscium ex more remeasse: non enim erat dictum Petro quod pisces nunquam esset capturus, cum post resurrectionem hoc fecerit, sed quod homines esset capturus; postea hoc factum est quod Matthaeus et Marcus narrant: non enim subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi secuti sunt eum, sed tamquam iubentem ut sequerentur.


Lectio 8

[85374] Catena in Mt., cap. 4 l. 8 Chrysostomus super Matth. Omnis rex pugnaturus contra adversarium, prius congregat exercitum, et sic vadit ad pugnam; sic et dominus contra Diabolum pugnaturus, prius congregavit apostolos, et sic coepit Evangelium praedicare; unde sequitur et circuibat Iesus. Remigius. In quo doctorum vita instruitur: ut enim non sint pigri, docentur per hoc quod dicitur circuibat Iesus. Chrysostomus super Matth. Quia enim illi ut debiles ad medicum venire non poterant, ipse sicut studiosus medicus circuibat graviter aegrotantes. Et dominus quidem circuibat singulas regiones; qui autem sunt unius regionis pastores considerando debent circuire populi singulas passiones, ut ad remedium passionis eorum aliquod medicamentum in Ecclesia proferatur. Remigius (Rabanus in hoc loco id habet). Ut autem non sint acceptores personarum docentur praedicatores per hoc quod subiungitur totam Galilaeam. Ut autem vacui non discurrant, docentur per hoc quod subditur docens. Ut autem non paucis, sed multis prodesse studeant, monentur per hoc quod sequitur in synagogis. Chrysostomus in Matth. Hinc quoque Iudaeos docebat, quod nec esset Dei adversarius nec animarum seductor, sed quod patri consentiens advenisset. Remigius. Ut autem non errores neque fabulas, sed salutaria praedicent, docentur per hoc quod subditur praedicans Evangelium regni. Distat autem inter docens et praedicans: docens enim refertur ad praesentia, praedicans ad futura: docebat enim de praesentibus mandatis, praedicabat de futuris promissis. Chrysostomus super Matth. Vel docebat iustitias naturales, quas scilicet ratio naturalis docet: ut castitatem, humilitatem, et huiusmodi, quas per seipsos omnes bona esse intelligunt: de quibus necessaria est doctrina, non tantum propter manifestationem eorum, quantum propter excitationem cordis. Praevalentibus enim delectationibus carnalibus, scientia iustitiae naturalis quasi in oblivionem deducta obdormit. Cum ergo coepit doctor reprehendere carnalia mala, eius doctrina non novam scientiam introducit, sed oblitam commonefacit. Praedicabat autem Evangelium annuntiando bona, quae antiqui manifeste nec audierant, ut beatitudinem caelestem, mortuorum resurrectionem, et huiusmodi. Vel docebat interpretando prophetias de ipso: Evangelium praedicabat denuntiando in se bona futura. Remigius. Ut autem doctores doctrinam suam virtutibus commendare studeant, docentur per hoc quod subditur sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Infirmitas quidem est corporum, languor autem animarum. Chrysostomus super Matth. Vel per languorem, animae aliquam passionem intelligimus, ut avaritiam, libidinem, et huiusmodi; per infirmitatem autem infidelitatem, per quam aliquis infirmatur in fide. Vel per languores intelliguntur graviores corporis passiones, per infirmitates autem leviores. Sicut autem passiones corporales divinitatis virtute sanabat, sic spirituales verbo pietatis. Primo autem docet et postea sanat; propter duo: primo, quia praemittitur quod magis necessarium est: verba enim pietatis aedificant animam, non miracula; deinde quia verba per miracula commendantur, et non e converso. Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod quando novum fit aliquid, ac politicae cuiusdam introductio, signa Deus facere consuevit praestans suae potentiae pignora his qui legem eius accepturi sunt. Sic cum hominem facturus esset, prius mundum creavit, ac tum demum facto homini legem in Paradiso dedit; et cum sancto Noe legem positurus esset, magna utique mirabilia monstravit; sed et Iudaeis quidem, cum legem laturus esset prius prodigia magna ostendit, ac tum demum eis praecepta legis imposuit. Ita hic sublimem quamdam vivendi introducturus disciplinam, auctoritatem mandatis suis praestruxit claritate signorum: quia enim aeternum regnum, quod praedicabat, non apparebat, ex his quae videntur, etiam illud quod nondum apparebat, manifestum fecit. Glossa. Sed quia praedicatores debent habere bonum testimonium ab his qui foris sunt, ne, si vita despicitur, praedicatio contemnatur, subditur et abiit opinio eius in totam Syriam. Rabanus. Syria est omnis regio ab Euphrate usque ad mare magnum, a Cappadocia usque ad Aegyptum, in qua est provincia Palaestina, in qua habitant Iudaei. Chrysostomus in Matth. Intende autem moderationem Evangelistae, quia non unumquemque nobis enarrat curatorum, sed brevibus verbis copiositatem transcurrit signorum; unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes. Remigius. Per quos varias vult intelligi infirmitates, sed leviores. Cum vero dicit variis languoribus et tormentis comprehensos, illos vult intelligi de quibus subinfertur et qui Daemonia habebant. Glossa. Languor diuturnus est; tormentum est morbus acutus, ut dolor lateris, et huiusmodi; qui autem Daemonia habebant, sunt qui a Daemonibus vexabantur. Remigius. Lunatici enim dicti sunt a luna, quae dum menstruis temporibus crescit et decrescit, ipsi vexantur. Hieronymus. Daemones enim observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in creatorem blasphemiae redundarent. Augustinus de Civ. Dei. Illiciuntur tamen Daemones ad inhabitandum per creaturas (quas non ipsi, sed Deus condidit) delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt. Rabanus. Paralytici autem sunt corpore dissoluti: paralysis enim Graece, Latine dicitur dissolutio. Sequitur et curavit eos. Chrysostomus super Matth. Cum in quibusdam locis dicatur: multos curavit, hic simpliciter dicitur et curavit eos, signans quod omnes curavit, sicut et novitius medicus intrans civitatem, omnes ad se venientes curat propter suam opinionem commendandam. Chrysostomus in Matth. A nullo autem eorum fidem exquisivit, quoniam nondum virtutis suae demonstrationem dederat, et illi e longinquo venientes et aegros adducentes, non parvam ostenderant fidem. Sequitur et secutae sunt eum turbae multae. Rabanus. Quae quadripartitae sunt alii propter caeleste magisterium, ut discipuli; alii ob curationem infirmitatum; alii sola fama et curiositate, volentes experiri an verum esset quod dicebatur; alii per invidiam, volentes eum in aliquo capere et accusare. Mystice autem Syria interpretatur elata, Galilaea volubilis vel rota, idest Diabolus et mundus, qui et superbus est et ad ima semper rotatur; in quo fama Christi per praedicationem innotuit: daemoniaci enim sunt idololatrae; lunatici, instabiles; paralytici, pigri et dissoluti. Glossa. Turbae autem quae sequuntur dominum, sunt de Ecclesia, quae spiritualiter est Galilaea transmigrans ad virtutes; et Decapolis decem praecepta servans; et Hierosolyma et Iudaea, quam visio pacis et confessio illustrat; et trans Iordanem, quia Baptismo transito, terram promissionis intrat. Remigius. Vel sequitur dominum de Galilaea, idest de volubilitate mundi, et Decapoli, quae est regio decem urbium, et significat Decalogi transgressores, et de Hierosolyma, quia scilicet prius innoxia pace detinebatur, et de Iudaea, idest de confessione diabolica, et de trans Iordanem, qui prius erant in Paganismo constituti, sed transeuntes per aquam Baptismi venerunt ad Christum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264