CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Metaphysicae
liber X

Thomas de Aquino cum Aristotele et Platone a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1950 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 10
Lectio 1

[83491] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 1 Superius in quarto huius philosophus ostendit quod ista scientia habet pro subiecto ens, et unum, quod cum ente convertitur. Et ideo, postquam determinavit de ente per accidens, et de ente quod significat veritatem propositionis, in sexto; et de ente per se secundum quod dividitur per decem praedicamenta, in septimo et in octavo; et secundum quod dividitur per potentiam et actum, in nono: nunc in hoc decimo intendit determinare de uno, et de his quae consequuntur ad unum: et dividitur in duas partes. In prima determinat de uno secundum se. In secunda per comparationem ad multa, ibi, opponuntur autem unum et multa. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quot modis unum dicitur. In secunda determinat quamdam proprietatem eius, ibi, maxime vero in eo quod est metrum esse. Prima in tres. In prima determinat quot modis dicitur unum. In secunda reducit omnes illos ad rationem unam, ibi, dicitur quidem igitur unum. In tertia ostendit quot modis unum praedicatur de his de quibus dicitur, ibi, oportet enim intelligere. Circa primum tria facit. Primo ponit duos modos unius. Secundo ostendit rationem unitatis in his duobus modis, ibi, tale vero. Tertio ponit alios duos modos unius, ibi, haec autem.

[83492] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 2 Circa primum primo ponit primum modum dicendi unum; dicens, quod in quinto libro ostensum est, quoties dicantur nomina quae pertinent ad considerationem huius scientiae. Dictum est enim quod unum dicitur multis modis. Sed cum multipliciter dicatur unum, principales modi sunt quatuor: ita tamen quod dicamus modos unius, secundum quos unum dicitur primo et per se, et non per accidens. Nam unum per accidens habet alios suos modos.

[83493] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 3 Et inter modos unius dicti per se, unus modus est secundum quod continuum dicitur unum. Quod quidem accipi potest dupliciter: aut universaliter, scilicet quocumque modo sit aliquid continuum dicatur unum: aut unum continuitate solum quod secundum naturam est continuum, quod maxime continuum est, et non est continuum per violentiam, aut per artem, neque per alium modum contactus, sicut patet in castraturis lignorum, neque per aliquam continuitatem, sicut in his quae continuantur vel ligantur clavo vel quocumque vinculo.

[83494] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 4 Continuum autem secundum naturam dicitur dupliciter: scilicet, quod est totum uniforme, ut linea recta, aut etiam circularis: et quod non est totum uniforme, sicut duae lineae constituentes angulum in quo continuantur. Maxime autem horum est unum et per prius unum, quod dicitur linea recta vel circularis, quam lineae angulum constituentes. Nam linea recta oportet quod habeat unum motum. Non enim potest esse quod una pars eius moveatur et alia quiescat, nec una sic moveatur, alia vero aliter; sed tota simul et uno motu movetur. Et similiter etiam in circulari est.

[83495] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 5 Sed in duobus continuis constituentibus angulum, hoc non convenit. Possumus enim imaginari quod una linea quiescat, et altera moveatur ei appropinquans, et minorem angulum constituat; aut ab ea elongata, et constituens angulum maiorem. Vel etiam quod utraque moveatur in diversas partes. Et ideo dicit quod illud continuum est magis unum, cuius motus est indivisibilior, et magis simplex.

[83496] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 6 Secundo cum dicit amplius tale ponit secundum modum: in quo quidem consideratur non solum quod id quod dicitur unum, sit tale, idest continuum; sed et quod plus habeat, scilicet quod sit quoddam totum habens aliquam formam aut speciem; sicut animal est unum, et superficies triangularis est una. Hoc igitur unum supra unitatem continuitatis addit unitatem quae est ex forma, secundum quam aliquid est totum, et speciem habens.

[83497] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 7 Et quia aliquid est totum per naturam, aliquid vero per artem, addidit, quod maxime est unum, siquidem est unum per naturam, et non per violentiam. Sicut per violentiam ad aliquod totum constituendum coniunguntur quaecumque uniuntur aut visco aut aliqua tali coniunctione. Sed id quod est coniunctum per naturam est magis unum, quia scilicet est sibiipsi causa quod sit continuum, quia per suam naturam est tale.

[83498] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit tale vero ostendit rationem unitatis in istis duobus modis; dicens, quod aliquid est tale et continuum et unum, eo quod motus eius est et unus et indivisibilis, loco et tempore. Loco quidem, quia versus quamcumque partem loci movetur una pars continui et alia. Tempore vero, quia quando movetur una, et alia.

[83499] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 9 Unde si aliquod continuum et totum per naturam dicitur unum quia motus eius est unus, manifestum est quod si aliquod continuum et totum habet in se principium primi motus, hoc erit primum unum in magnitudine. Sicut inter motus, primus motus est localis; et inter motus locales, primus est circularis, ut probatur in octavo physicorum. Et inter corpora, quae moventur motu circulari, aliquod est quod habet principium talis motus, scilicet corpus quod revolvitur et revolvit alia corpora motu diurno. Unde manifestum est, quod haec est prima magnitudo una, quia habet primum principium motus primi. Sic igitur apparent duo modi unitatis: aut sicut continuum dicitur unum, aut sicut totum dicitur unum.

[83500] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit haec autem ponit alios modos unius; dicens, quod quaedam alia dicuntur unum non propter motum unum, sed propter rationem unam. Huiusmodi autem sunt quorum intelligentia est una, quae una apprehensione apprehenduntur ab anima. Et dicuntur una apprehensione apprehendi talia, quorum est una apprehensio indivisibilis.

[83501] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 11 Quod quidem contingit dupliciter. Aut quia apprehensio indivisibilis est eius quod est unum specie, aut eius quod est unum numero. Numero quidem indivisibile est ipsum singulare, quod non potest praedicari de multis. Specie autem unum, est indivisibile, quod est unum secundum scientiam et notitiam. Non enim in diversis singularibus est aliqua natura una numero, quae possit dici species. Sed intellectus apprehendit ut unum id in quo omnia inferiora conveniunt. Et sic in apprehensione intellectus, species fit indivisibilis, quae realiter est diversa in diversis individuis.

[83502] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 12 Et quia substantia prior est ratione omnibus aliis generibus, cum unum dicatur his modis propter rationem unam, sequitur quod primum unum secundum hos modos, sit unum substantia; quod scilicet est substantiis causa unius; sicut secundum primos duos modos, primum unum erat magnitudo circulariter mota.

[83503] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit dicitur quidem reducit modos unius supra positos ad unam rationem, colligendo quae supra dixerat. Dicit ergo quod unum dicitur quatuor modis. Primo quidem continuum secundum naturam. Secundo totum. Tertio singulare. Quarto, universale ut species. Et omnia haec dicuntur unum per rationem unam, scilicet per hoc quod est esse indivisibile. Nam proprie unum est ens indivisibile. Sed in primis duobus dicitur unum, quia est motus indivisibilis; in aliis autem duobus, quia est intelligentia, aut ratio indivisibilis; ut sub hoc etiam comprehendatur apprehensio rei particularis.

[83504] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 14 Deinde cum dicit oportet enim ostendit quo modo unum praedicetur de his quae dicuntur unum; dicens, quod oportet intelligere quod non similiter sumendum est unum, cum aliqua res dicitur una, et cum dicitur quod quid est unum, quod est ratio unitatis. Sicut etiam non hoc modo dicitur lignum esse album, quia lignum sit hoc ipsum quod est album; sed quia album accidit ei.

[83505] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 15 Hoc autem quod dixerat sic manifestat. Quia unum dicitur multis modis, ut dictum est, quaelibet res dicitur esse una ex eo, quod inest ei aliquis istorum modorum; puta vel continuum, vel totum, vel species, vel singulare. Sed hoc ipsum quod est unum, quandoque quidem accipitur secundum quod inest alicui dictorum modorum, puta ut dicam quod unum secundum quod est continuum, unum est. Et similiter de aliis. Quandoque autem hoc ipsum quod est unum, attribuitur ei quod est magis propinquum naturae unius, sicut indivisibili, quod tamen secundum se potestate continet praedictos modos: quia indivisibile secundum motum, est continuum et totum. Indivisibile autem secundum rationem, est singulare et universale.

[83506] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 16 Et ad hoc subdit exemplum de elemento et causa, quae quidem accipiuntur secundum determinationes ad res, prout dicimus rem talem esse elementum vel causam, assignando definitionem nominis, prout dicimus causam hoc ipsum quod est esse causam. Quo modo dicimus quod ignis est elementum, aut etiam infinitum secundum se, idest hoc ipsum quod est infinitum, quod Pythagorici ponebant separatum, et elementum omnium, vel aliquid aliud tale, propter quod potest dici elementum esse. Sed quodammodo ignis non est elementum neque infinitum. Non enim ignis est hoc ipsum quod est elementum, quia non est eadem ratio ignis et elementi; sed quantum in re est et in natura, ignis est elementum. Sed nomen elementi cum de igne praedicatur, significat aliquid accidisse igni, scilicet quod ignis sit ex quo aliquid est, ut ex primo interius existente, quod est ratio elementi. Dicit autem inexistente, ad removendum privationes.

[83507] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 1 n. 17 Sicut autem dictum est de elemento, sic est in causa, et uno et omnibus talibus; quia res de quibus dicuntur non sunt hoc ipsum quod significant nomina: sicut homo albus, non est hoc ipsum quod significat hoc nomen album. Album enim significat qualitatem. Propter quod et hoc unum esse est indivisibile esse. Quod quidem competit enti, quod est inseparabile loco et specie, vel quocumque alio modo.


Lectio 2

[83508] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 1 Postquam ostendit philosophus quot modis unum dicitur, et quae sit ratio unius, ad quam omnes modi reducuntur, scilicet esse indivisibile; hic ex hac ratione unius ostendit quamdam eius proprietatem, scilicet esse mensuram: et dividitur in partes duas. In prima ostendit, quomodo uni competit ratio mensurae, et aliis generibus accidentium. In secunda vero ostendit quomodo unum habens rationem mensurae inveniatur in substantia, ibi, secundum substantiam vero et naturam. Circa primum duo facit. Primo ostendit in quo genere primo inveniatur unum habens rationem mensurae; et quomodo exinde ad alia derivetur secundum propriam rationem mensurae. Secundo ponit quomodo derivetur ad alia secundum quamdam similitudinem, ibi, et scientiam autem rerum metrum. Circa primum duo facit. Primo ostendit ubi primo sit unum rationem mensurae habens, et quomodo exinde ad alia fiat derivatio. Secundo ponit quaedam consideranda circa mensuras, ibi, non semper autem numero unum. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo unum quod est mensura inveniatur in quantitate, et exinde ad alia genera derivetur. Secundo in qua specie quantitatis est primo, ibi, et quo primo cognoscitur. Tertio quomodo derivetur in alias species quantitatis, ibi, hinc autem et in aliis.

[83509] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 2 Dicit ergo primo, quod cum ratio unius sit indivisibile esse; id autem quod est aliquo modo indivisibile in quolibet genere sit mensura; maxime dicetur in hoc quod est esse primam mensuram cuiuslibet generis. Et hoc maxime proprie dicitur in quantitate, et inde derivatur ad alia genera ratio mensurae. Mensura autem nihil aliud est quam id quo quantitas rei cognoscitur. Quantitas vero rei cognoscitur per unum aut numerum. Per unum quidem, sicut cum dicimus, unum stadium, vel unum pedem. Per numerum autem, sicut dicimus tria stadia, vel tres pedes. Ulterius autem omnis numerus cognoscitur per unum, eo quod unitas aliquoties sumpta quemlibet numerum reddit. Unde relinquitur quod omnis quantitas cognoscatur per unum. Addit autem inquantum quantitas, ut hoc referatur ad mensuram quantitatis. Nam proprietates et alia accidentia quantitatis alio modo cognoscuntur.

[83510] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit et quo primo dicit in qua specie quantitatis primo sit unum et mensura. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod ratio mensurae primo invenitur in discreta quantitate, quae est numerus; dicens, quod id quo primo cognoscitur quantitas est ipsum unum, idest unitas, quae est principium numeri. Nam unum in aliis speciebus quantitatis non est ipsum unum, sed aliquid cui accidit unum; sicut dicimus unam manum, aut unam magnitudinem. Unde sequitur, quod ipsum unum, quod est prima mensura, sit principium numeri secundum quod est numerus.

[83511] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 4 Secundo cum dicit hinc autem ostendit quomodo derivetur in alias species quantitatis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit ad quas species quantitatis derivetur; dicens, quod hinc, scilicet ex numero et uno quod est principium numeri, dicitur mensura in aliis quantitatibus, id scilicet quo primo cognoscitur unumquodque eorum. Et id quod est mensura cuiuslibet generis quantitatis, dicitur unum in illo genere.

[83512] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 5 Et hoc exemplificat in tribus generibus; scilicet in dimensionibus quae sunt scilicet longitudo, et latitudo, et profunditas. Et in ponderibus, in hoc quod dicit, in gravitate. Et in motibus, in hoc, quod dicit, in velocitate, quod referatur ad mensuram temporis. Et de dimensionibus quidem nulli dubium erat, quin quantitates essent, et quod proprie eis primo competeret mensurari. Sed de gravitate et velocitate poterat esse dubium, eo quod magis videntur esse qualitates quam quantitates.

[83513] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 6 Et ideo dicit, quomodo pertinent ad genus quantitatis, et quomodo competit eis mensurari; dicens, quod gravitas et velocitas habent aliquid commune in contrariis, quia scilicet in uno contrariorum invenitur alterum: nam grave est aliquo modo leve, et e converso; et velox est aliquo modo tardum. Utrumque enim eorum est duplex. Sicut grave, uno modo dicitur absolute, scilicet quod habet inclinationem ut feratur ad medium, sine hoc quod consideretur quantum habeat de tali inclinatione: et sic non pertinet ad genus quantitatis, nec competit ei mensurari. Alio modo dicitur grave per comparationem ad aliud, scilicet quod excedit alterum in inclinatione praedicta; ut scilicet dicamus, quod terra est gravis in comparatione ad aquam, et plumbum in comparatione ad lignum. Sic igitur ratione huius excessus, invenitur aliqua ratio quantitatis et mensurae. Et similiter velox dicitur dupliciter. Uno modo absolute, scilicet quod habet motum quemcumque. Et alio modo quod habet excessum motus. Et uno modo competit sibi ratio quantitatis et mensurae. Alio modo non.

[83514] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 7 Et ut exponat quod dixerat de conditione gravitatis et velocitatis in contrariis, subdit quod in ipso tardo invenitur velocitas, inquantum id quod est simpliciter et absolute tardum, per excessum se habet ad tardiora. Et similiter gravitas invenitur in levi, sicut aer est levis ad terram, et gravis ad ignem comparatus.

[83515] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit in omnibus ostendit qualiter a numero derivetur ratio mensurae ad alia. Et primo hoc manifestat simul in dimensionibus et ponderibus. Secundo in velocitate motuum, ibi, et motum simplici motu. Dicit ergo primo, quod hoc modo derivatur ratio mensurae a numero ad alias quantitates, quod sicut unum quod est mensura numeri est indivisibile, ita in omnibus aliis generibus quantitatis aliquod unum indivisibile est mensura et principium. Sicut in mensuratione linearum utuntur homines quasi indivisibili, mensura pedali, idest unius pedis: ubique enim quaeritur pro mensura aliquid indivisibile, quod est aliquod simplex, vel secundum qualitatem, vel secundum quantitatem. Secundum qualitatem quidem, ut album in coloribus, quod quodammodo est mensura colorum, ut dicetur infra. Secundum quantitatem vero, ut unitas in numero, et mensura pedalis in lineis.

[83516] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 9 Assignat autem rationem, quare mensuram oportet esse aliquid indivisibile; quia scilicet hoc est certa mensura, a qua non potest aliquid auferri vel addi. Et ideo unum est mensura certissima; quia unum quod est principium numeri, est omnino indivisibile, nullamque additionem aut subtractionem suscipiens manet unum. Sed mensurae aliorum generum quantitatis imitantur hoc unum, quod est indivisibile, accipiens aliquid minimum pro mensura secundum quod possibile est. Quia si acciperetur aliquid magnum, utpote stadium in longitudinibus, et talentum in ponderibus, lateret, si aliquod modicum subtraheretur vel adderetur; et semper in maiori mensura hoc magis lateret quam in minori.

[83517] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 10 Et ideo omnes accipiunt hoc pro mensura tam in humidis, ut est oleum et vinum, quam in siccis, ut est granum et hordeum, quam in ponderibus et dimensionibus, quae significantur per grave et magnitudinem; quod primo invenitur tale, ut ab eo non possit aliquid auferri sensibile vel addi quod lateat. Et tunc putant se cognoscere quantitatem rei certitudinaliter, quando cognoscunt per huiusmodi mensuram minimam.

[83518] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit et motum manifestat idem in velocitate motuum; dicens, quod etiam motum mensurant homines motu simplici, idest uniformi et velocissimo quod habet minimum de tempore. Et ideo in astrologia accipiunt tale principium ad mensurandum. Accipiunt enim motum primi caeli, scilicet motum diurnum, qui est regularis et velocissimus, ad quem iudicant et mensurant omnes alios motus.

[83519] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 12 Et quia ex velocitate et tarditate motuum contingit gravitas et acuitas in sonis, ut determinatur in musica, subdit exemplum de mensuratione sonorum; dicens, quod in musica prima mensura diesis est, idest differentia duorum semitonorum. Tonus enim dividitur in duo semitona inaequalia, ut in musica probatur. Et similiter in voce, mensura est elementum, quia etiam brevitas et longitudo vocis velocitatem et tarditatem motus consequitur.

[83520] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 13 Omnes autem istae mensurae sunt aliquid unum: non ita quod aliqua mensura sit communis omnibus; sed quia quaelibet mensura in se est aliquid unum, ut dictum est.

[83521] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit non semper postquam ostendit philosophus ubi sit primo unum habens rationem mensurae, hic determinat quaedam circa mensuras consideranda. Et est primum, quod licet id quod est mensura habeat rationem unius, inquantum accedit ad indivisibilitatem, non tamen necessarium est unum numero esse quod mensurat. Sed aliquando plura sunt mensurantia, sicut in melodiis sunt duae dieses, idest duo semitona. Sed propter parvitatem non discernitur secundum auditum. Nam sensus non percipit differentiam valde parvorum, sed eorum differentia percipitur in rationibus, idest secundum diversas rationes proportionum, quia ex diversis proportionibus numeralibus causantur.

[83522] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 15 Similiter etiam voces quibus etiam mensuramus, plures sunt. Quantitas enim unius metri vel unius pedis, mensuratur ex diversis syllabis, quarum aliae sunt breves, et aliae longae. Similiter etiam est diameter circuli vel quadrati, et etiam latus quadrati: et quaelibet magnitudo mensuratur duobus: non enim invenitur quantitas ignota nisi per duas quantitates notas.

[83523] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 16 Hoc autem dicto, concludit epilogando quae supra dicta sunt, scilicet quod unum est mensura omnium. Cuius ratio est, quia unum est ad quod terminatur divisio. Ea vero, ex quibus est substantia uniuscuiusque, cognoscuntur per divisionem sive resolutionem totius in componentia; sive sint partes secundum quantitatem, sive sint partes secundum speciem, ut materia et forma, et elementa corporum mixtorum. Et ideo oportet id quod est per se unum, esse indivisibile, cum sit mensura qua cognoscitur res; quia quod in singulis est primum in compositione et ultimum in resolutione, est indivisibile, et per hoc cognoscitur res, ut dictum est.

[83524] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 17 Sed tamen non similiter in omnibus invenitur indivisibile; sed quaedam sunt omnino indivisibilia, sicut unitas quae est principium numeri. Quaedam vero non sunt omnino indivisibilia, sed indivisibilia secundum sensum, secundum quod voluit auctoritas instituentium tale aliquid pro mensura; sicut mensura pedalis, quae quidem indivisibilis est proportione, sed non natura. Nam omne continuum forsan divisibile est. Dicit autem forsan propter dubitationem quorumdam ponentium magnitudinem componi ex indivisibilibus; vel quia magnitudines naturales non dividuntur in infinitum, sed solae mathematicae. Est enim invenire minimam carnem, ut tangitur primo physicorum.

[83525] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 18 Deinde cum dicit semper autem ponit secundum quod considerandum est circa mensuram; dicens, quod metrum, idest mensura, semper debet esse cognatum, scilicet eiusdem naturae vel mensurae, cum mensurato: sicut mensura magnitudinum debet esse magnitudo: et non sufficit quod conveniat in natura communi, sicut omnes magnitudines conveniunt: sed oportet esse convenientiam mensurae ad mensuratum in natura speciali secundum unumquodque, sic quod longitudinis sit longitudo mensura, latitudinis latitudo, vox vocis, et gravitas gravitatis, et unitatum unitas.

[83526] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 19 Sic enim oportet accipere ut absque calumnia loquamur; sed non quod numerorum mensura sit numerus. Numerus autem non habet rationem mensurae primae, sed unitas. Et si unitas mensura est, ad significandum convenientiam inter mensuram et mensuratum, oportet dicere, quod unitas sit mensura unitatum, et non numerorum. Et tamen si rei veritas attendatur, oportebit hoc etiam concedere, quod numerus esset mensura numerorum, aut etiam unitas numerorum similiter acciperetur. Sed non similiter dignum videtur dicere unitatem esse mensuram unitatum, et numerum numeri, vel unitatem numeri; propter differentiam, quae videtur esse inter unitatem et numerum. Sed istam differentiam observare, idem est, ac si quis dignum diceret quod unitates essent mensurae unitatum, sed non unitas; quia unitas differt ab unitatibus ut singulariter prolatum ab his quae pluraliter proferuntur. Et similis ratio est de numero ad unitatem; quia numerus nihil aliud est quam pluralitas unitatum. Unde nihil aliud est dicere unitatem esse mensuram numeri, quam unitatem esse mensuram unitatum.

[83527] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 20 Deinde cum dicit et scientiam ostendit qualiter mensura transfertur ad quaedam secundum similitudinem; dicens, quod cum dictum sit quod mensura est, qua quantitas rei cognoscitur, dicemus scientiam esse mensuram rerum scibilium et sensum rerum sensibilium, quia ipsis aliquid cognoscimus, sensu scilicet sensibilia et scientia scibilia. Non tamen eodem modo sicut mensura. Nam per mensuram cognoscitur aliquid sicut per principium cognoscendi: per sensum autem et scientiam sicut per potentiam cognoscitivam, aut habitum cognoscitivum.

[83528] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 21 Sic igitur per hanc similitudinem dicuntur mensurae, quia secundum rei veritatem magis mensurantur quam mensurent. Non enim quia nos aliquid sentimus aut scimus, ideo sic est in rerum natura. Sed quia sic est in rerum natura, ideo vero aliquid scimus, aut sentimus, ut dicitur nono metaphysicorum. Et sic accidit nobis, quod in sentiendo et sciendo mensuramur per res quae extra nos sunt.

[83529] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 22 Nobis autem cognoscentibus et mensurantibus, sicut aliquo alio nos mensurante, cognoscimus quanti sumus in quantitate corporali per mensuram cubitalem applicatam nobis. Et sic sicut cubitus exterius appositus est mensura quantitatis corporalis nostrae, ita res scitae vel per sensum apprehensae, sunt mensurae per quas potest sciri utrum vere cognoscamus aliquid per sensum vel per intellectum.

[83530] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 23 Si qua vero scientia est quae est causa rei scitae, oportebit quod sit eius mensura. Ut scientia artificis est mensura artificiatorum; quia unumquodque artificiatum secundum hoc perfectum est, quod attingit ad similitudinem artis. Et hoc modo se habet scientia Dei respectu omnium. Sed Protagoras dixit hominem esse mensuram omnium rerum inquantum est sciens aut sentiens, quia scientia et sensus sunt mensura substantiarum, scilicet sensibilium et scibilium. Dicebant enim Protagorici, ut in quarto habitum est, quod res sunt tales, quia sic sentimus eas, vel sic opinamur in eis. Cum igitur nihil superabundans vel magnum dicant, videntur tamen aliquid dicere, quia occulte insinuant quae dicere volunt.

[83531] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 2 n. 24 Deinde cum dicit quod quidem epilogat quae dicta sunt; scilicet quod de ratione unius est, quod sit mensura. Et hoc maxime proprium est, prout est in quantitate; deinde in qualitate, et in aliis generibus; quia id quod est mensura, debet esse indivisibile, aut secundum quantitatem, aut secundum qualitatem. Et ita sequitur, quod unum sit indivisibile, aut simpliciter, sicut unitas, quae est principium numeri, aut secundum quid, idest inquantum est unum, ut dictum est in aliis mensuris.


Lectio 3

[83532] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 1 Postquam ostendit philosophus, quomodo unum sit in quantitate primum secundum quamlibet rationem mensurae, et exinde ad alia genera derivetur, nunc determinat de uno qualiter se habeat ad substantiam; utrum scilicet unum sit ipsa substantia rei: et dividitur in tres partes. In prima movet quaestionem et ponit opiniones diversas. In secunda autem determinat veritatem, ostendendo quod unum et ens non sunt substantia eorum de quibus dicuntur, ibi, si itaque nullum. In tertia comparat unum ad ens, ibi, quia vero idem significant. Dicit ergo primo, quod quia iam manifestum est qualiter unum secundum quod habet rationem mensurae se habet in quantitate et in aliis generibus, quaerendum est de uno quomodo se habeat quantum pertinet ad substantias et naturas rerum. Quae quidem dubitatio est mota superius in tertio libro in quo motae sunt quaestiones diversae.

[83533] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 2 Est autem dubitatio, utrum hoc ipsum quod dicitur unum, sit substantia aliqua et per se subsistens, ut dixerunt Pythagorici, et postea Platonici eos sequentes; aut magis ei quod est unum supponatur quaedam natura subsistens, secundum quam notius et magis debet dici quid est quod dicitur unum. Et hoc supposuerunt naturales: quorum unus dixit amorem esse aliquid quod est unum; sicut Empedocles qui ponebat quatuor principia materialia, scilicet quatuor elementa, quibus priora dicunt esse principia agentia, quae ipse ponebat, scilicet amorem et odium. Inter quae praecellit amor, inquantum perfectum et bonorum principium. Unde, si id quod est primum principium dicitur unum, consequitur secundum opinionem eius, quod amor sit illud quod est unum. Quod est conveniens, inquantum amor unionem quamdam indicat amantis et amati. Alius vero, scilicet Diogenes, ponens aerem principium omnium rerum, dixit aerem esse id quod est unum. Alius vero dixit infinitum esse id quod est unum, sicut Melissus, qui posuit esse unum ens infinitum et immobile, ut patet in primo physicorum.

[83534] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit si itaque determinat propositam quaestionem; dicens, quod unum non est substantia subsistens, de qua dicitur quod sit unum. Probat autem hoc dupliciter. Primo ratione. Secundo similitudine, ibi, adhuc autem similiter. Dicit ergo, quod probatum est superius, in septimo scilicet in quo agebat de ente et praecipue de substantia, quod nullum universalium esse potest substantia, quae scilicet per se sit subsistens; quia omne universale commune est multis. Nec possibile est universale esse substantiam subsistentem; quia sic oporteret quod esset unum praeter multa, et ita non esset commune, sed esset quoddam singulare in se.

[83535] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 4 Nisi forte diceretur commune per modum causae. Sed alia est communitas universalis et causae. Nam causa non praedicatur de suis effectibus, quia non est idem causa suiipsius. Sed universale est commune, quasi aliquid praedicatum de multis; et sic oportet quod aliquo modo sit unum in multis, et non seorsum subsistens ab eis.

[83536] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 5 Sed oportet ens et unum magis universaliter et communiter de omnibus praedicari. Non ergo sunt ipsa substantia subsistens, quae dicitur ens vel unum, sicut Plato posuit.

[83537] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 6 Per hanc rationem concluditur, quod nulla genera sunt aliquae naturae et substantiae per se subsistentes, quasi separabiles ab aliis, de quibus dicuntur. Quod etiam superius inter quaestiones fuit dubitatum. Nec tamen hoc pro tanto dicitur, quod unum sit genus. Eadem enim ratione unum non potest esse genus, qua nec ens, quia nec univoce praedicatur, et propter alia quae superius in tertio tacta sunt. Et ex eadem ratione unum et ens non potest esse substantia subsistens.

[83538] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit idem ex similitudine; dicens, quod oportet quod unum similiter se habeat in omnibus generibus, quia ens et unum aequaliter de omnibus generibus praedicantur. In omnibus autem generibus quaeritur aliquid quod est unum, quasi ipsa unitas non sit ipsa natura quae dicitur una; sicut patet in qualitatibus et quantitatibus. Unde manifestum est, quod in omnibus generibus non est sufficiens dicere, quod hoc ipsum quod est unum, sit natura ipsius quod unum dicitur; sed oportet quaerere quid est quod est unum, et ens.

[83539] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 8 Et quod in qualitatibus et in quantitatibus oporteat quaerere quid est quod dicitur unum, manifestat per exempla. Et primo in coloribus. Quaerimus enim aliquid quod est unum, sicut album quod est primum inter colores. Unde si in quolibet genere est unum id quod est primum, oportet quod album sit unum in genere colorum, et quasi mensura aliorum colorum; quia unusquisque color tanto perfectior est, quanto magis accedit ad album. Et quod album sit primum in coloribus, ostendit, quia colores medii generantur ex albo et nigro, et ita sunt posteriores. Nigrum etiam est posterius albo, quia est privatio albi, sicut tenebrae privatio lucis. Non autem sic est intelligendum, quod nigrum sit pura privatio, sicut tenebrae; cum nigrum sit species coloris, et per consequens natura coloris in eo servetur; sed quia in nigro est minimum de luce, quae facit colores. Et sic comparatur ad album, sicut defectus lucis ad lucem.

[83540] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 9 Et quia in coloribus quaeritur aliquid quod possit dici primum et unum, scilicet album; manifestum est, quod si omnia entia colores essent, haberent quidem aliquem numerum. Non tamen ita quod numerus esset ipsae res subsistentes; sed esset numerus aliquarum rerum subsistentium, scilicet colorum. Et per consequens esset aliquid quod subiiceret ipsi uni, scilicet album.

[83541] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 10 Et similiter esset si omnia essent melodia; quia entia haberent aliquem numerum, qui quidem esset numerus diesum sive tonorum. Sed tamen numerus non est ipsa substantia entium. Et per consequens oporteret quaerere aliquid quod esset unum, scilicet quod est diesis. Non tamen ita quod ipsum unum esset substantia.

[83542] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 11 Et similiter si omnia entia essent toni, esset quidem numerus entium, quia aliquorum subiectorum ipsi numero, scilicet elementorum, idest literarum. Et per consequens litera vocalis quae est prima inter literas, cum sine ea consonantes sonum reddere non possint, essent unum: similiter si omnia essent figurae rectilineae, numerus esset aliquorum subiectorum, scilicet figurarum, et unum esset triangulus, quae est prima rectilinea figura. Omnes enim figurae rectilineae in triangulum resolvuntur. Et eadem ratio est in omnibus generibus.

[83543] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 12 Si igitur ita est quod in omnibus aliis generibus, scilicet passionibus et qualitatibus et quantitatibus, et in motu, inveniatur numerus et unum, et numerus et unum non sunt substantia eorum de quibus dicuntur, sed numerus dicitur de quibusdam substantiis; et similiter unum requirat aliquod subiectum quod dicatur unum; necesse est quod similiter se habeat in substantiis, quia ens et unum similiter praedicantur de omnibus. Manifestum est igitur quod in quolibet genere est aliqua natura, de qua dicitur unum; non tamen ita quod ipsum unum sit ipsa natura; sed quia dicitur de ea.

[83544] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 13 Et sicut in coloribus cum dicimus unum, quaerimus aliquem colorem qui dicatur unum; sic in substantia cum dicimus unum, necesse est quaerere aliquam substantiam, de qua dicatur ipsum unum. Et hoc primo et principaliter dicitur de eo, quod est primum in substantiis (quod inquiret inferius); et per consequens de aliis generibus et cetera.

[83545] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 14 Deinde cum dicit quia vero quia eamdem rationem dixerat de ente et de uno, ostendit quod ens et unum aliqualiter idem significant. Et dicit aliqualiter; quia ens et unum sunt idem subiecto, differunt tantum sola ratione. Unum enim addit indivisionem supra ens. Dicitur enim unum ens indivisibile vel indivisum. Ostendit autem quod significat idem, tribus rationibus.

[83546] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 15 Quarum prima est, quod unum consequitur omnia alia praedicamenta, et non est in aliquo uno praedicamento tantum: neque in substantia, neque in quantitate, neque in aliquo alio: sicut se habet et de ente.

[83547] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 16 Secundo, quia cum dicitur unus homo, non aliquam naturam aliam ab homine praedicat, sicut nec ipsum quod est ens praedicat aliam naturam a decem praedicamentis; quia si praedicaret aliam naturam, oporteret abire in infinitum, quia etiam illa natura dicetur unum et ens. Et sic unum unicuique idem est. Et si ens de eis praedicaret aliam naturam, procederetur in infinitum. Si autem non, pari ratione standum fuit in primo.

[83548] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 17 Tertia ratio est, quia unumquodque dicitur unum inquantum est ens. Unde per dissolutionem, res ad non esse rediguntur.

[83549] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 18 Videtur autem in hac determinatione philosophus sibi contrarius esse. Nam primo dixit, quod unum et ens non sunt substantia eorum de quibus dicuntur. Hic autem dicit, quod unum et ens non praedicant aliquam aliam naturam ab his de quibus dicuntur.

[83550] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 19 Sciendum est igitur quod substantia dicitur dupliciter. Uno modo suppositum in genere substantiae, quod dicitur substantia prima et hypostasis, cuius proprie est subsistere. Alio modo quod quid est, quod etiam dicitur natura rei. Secundum ergo Platonis opinionem, cum universalia essent res subsistentes, significabant substantiam non solum secundo modo, sed primo. Aristoteles vero probat in septimo quod universalia non subsistunt. Unde sequitur quod universalia non sunt substantiae primo modo, sed secundo modo tantum. Propter quod dicitur in praedicamentis, quod secundae substantiae, quae sunt genera et species, non significant hoc aliquid quod est substantia subsistens, sed significant quale quid, idest naturam quamdam in genere substantiae.

[83551] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 20 Sic igitur philosophus supra probavit, quod unum et ens non significant substantiam quae est hoc aliquid, sed oportet quaerere aliquid quod sit unum et ens. Sicut quaeritur aliquid quod sit homo vel animal, ut Socrates vel Plato. Postmodum vero ostendit quod significant naturam eorum de quibus dicuntur, et non aliquid additum sicut accidentia. In hoc enim differunt communia ab accidentibus, quamvis utrisque sit commune non esse hoc aliquid: quia communia significant ipsam naturam suppositorum, non autem accidentia, sed aliquam naturam additam.

[83552] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 21 Hoc autem non considerans Avicenna posuit quod unum et ens sunt praedicata accidentalia, et quod significant naturam additam supra ea de quibus dicuntur. Deceptus enim fuit ex aequivocatione unius. Quod quidem secundum quod est principium numeri habens rationem mensurae in genere quantitatis, significat quamdam naturam additam his de quibus dicitur, cum sit in genere accidentis. Sed unum quod convertitur cum ente circuit omnia entia. Unde non significat aliquam naturam determinatam ad aliquod genus.

[83553] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 3 n. 22 Similiter etiam deceptus est ex aequivocatione entis. Nam ens quod significat compositionem propositionis est praedicatum accidentale, quia compositio fit per intellectum secundum determinatum tempus. Esse autem in hoc tempore vel in illo, est accidentale praedicatum. Sed ens quod dividitur per decem praedicamenta, significat ipsas naturas decem generum secundum quod sunt actu vel potentia.


Lectio 4

[83554] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 1 Postquam philosophus determinavit de uno secundum se, hic determinat de uno per comparationem ad multitudinem; et dividitur in partes duas. In prima determinat de uno et multitudine, et de his quae ad ea consequuntur. In secunda determinat de contrarietate quae inter unum et multa invenitur, eo quod specialem difficultatem habeat consideratio eius, ibi, quoniam autem differre contingit abinvicem. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quomodo unum opponitur multitudini. In secunda determinat de his quae consequuntur ad unum et multitudinem, ibi, est autem unius. Circa primum tria facit. Primo ostendit secundum quid accipienda sit oppositio quae est inter unum et multa; dicens, quod licet unum et multa multis modis opponantur, ut patet infra; eorum tamen unus et principalior est secundum quod unum et multitudo opponuntur ut divisibile et indivisibile; quia hic oppositionis modus attenditur secundum propriam rationem utriusque.

[83555] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 2 Ratio enim multitudinis consistit in hoc quod est esse divisa abinvicem, aut divisibilia. Dicit autem divisa, propter ea quae actu a seinvicem separata sunt, et propter hoc multa dicuntur. Divisibilia autem, propter ea quae non sunt actu separata, sed appropinquant separationi, sicut humida, ut aer et aqua, et alia his similia, in quibus propter facilitatem divisionis, multitudinem dicimus. Dicitur enim multa aqua et multus aer. Ratio vero unius consistit in hoc, quod est esse indivisibile, aut non esse divisum. Dicitur enim et continuum unum, quia non et actu divisum, licet sit divisibile.

[83556] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 3 Secundo ibi, quoniam ergo ostendit ad quod genus oppositionis praedictus modus oppositionis reducatur; dicens, quod cum quatuor sint oppositionis genera, quorum unum est oppositio, quae dicitur secundum privationem; manifestum est quod unum et multa non opponuntur ut contradictio, neque ad aliquid, quae sunt duo genera oppositionis, sed opponuntur ut contraria.

[83557] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 4 Et quidem quod non opponantur secundum contradictionem, manifestum est, quia neutrum eorum verificatur de non ente. Non ens enim neque unum neque multa est. Oporteret autem alteram partem contradictionis verificari tam de ente quam de non ente. Similiter etiam manifestum est, quod non opponuntur ut ad aliquid dicta. Nam unum et multitudo dicuntur absolute.

[83558] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 5 Sed cum dixerit quod unum et multitudo opponuntur ut indivisibile et divisibile, quae videntur opponi secundum privationem et habitum, concludit tamen quod unum et multitudo opponuntur ut contraria. Oppositio enim quae est secundum privationem et habitum, est principium oppositionis quae est secundum contrarietatem, ut infra patebit. Alterum enim contrariorum semper est privatio, sed non privatio pura. Sic enim non participaret naturam generis, cum contraria sint in eodem genere. Oportet igitur quod utrumque contrariorum sit natura quaedam, licet alterum eorum participet naturam generis cum quodam defectu, sicut nigrum se habet ad album, ut supra dictum est. Quia igitur unum non significat privationem puram, non enim significat ipsam indivisionem, sed ipsum ens indivisum, manifestum est quod unum et multitudo non opponuntur secundum privationem puram et habitum, sed sicut contraria.

[83559] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 6 Tertio ibi, dicitur autem. Respondet tacitae quaestioni. Quia enim dixerat quod unum se habet ad multitudinem ut divisibile ad indivisibile, indivisibile autem videtur privatio esse divisibilis, cum privatio sit posterior habitu et forma, videtur sequi, quod unum sit posterius multitudine: cum tamen supra dixerit, quod unum est principium multitudinis, ex quo cognoscitur.

[83560] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 7 Ad huius igitur obiectionis solutionem videndam, considerandum est, quod ea quae sunt priora secundum naturam et magis nota, sunt posteriora et minus nota quo ad nos, eo quod rerum notitiam per sensum accipimus. Composita autem et confusa prius cadunt in sensu, ut dicitur in primo physicorum. Et inde est, quod composita prius cadunt in nostram cognitionem. Simpliciora autem quae sunt priora et notiora secundum naturam, cadunt in cognitionem nostram per posterius. Inde est quod prima rerum principia non definimus nisi per negationes posteriorum; sicut dicimus quod punctum est, cuius pars non est; et Deum cognoscimus per negationes, inquantum dicimus Deum incorporeum esse, immobilem, infinitum.

[83561] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 8 Sic igitur licet unum prius secundum naturam sit multitudine, tamen secundum cognitionem nostram definitur et nominatur ex privatione divisionis. Et propter hoc philosophus dicit quod ipsum unum dicitur, idest nominatur et ostenditur, idest cognoscitur ex suo contrario, sicut indivisibile ex divisibili: propter hoc quod multitudo est magis sensibilis quam unum, et divisibile magis quam indivisibile. Unde multitudo ratione prius est quam indivisibile, non quidem secundum ordinem naturae, sed propter sensum qui est principium nostrae cognitionis.

[83562] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 9 Sed contra ea quae hic philosophus determinat, duplex dubitatio consurgit. Prima quidem circa hoc quod dicit, quod unum et multa opponuntur ut contraria. Hoc enim videtur impossibile, quia unum constituit multitudinem. Unum autem contrariorum non constituit aliud, sed magis destruit.

[83563] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 10 Sciendum igitur est, quod cum contraria differant secundum formam, ut infra dicetur, cum dicimus aliqua esse contraria, accipiendum est utrumque eorum secundum quod habet formam, non autem secundum quod est pars habentis formam. Corpus enim secundum quod absque anima accipitur ut formam habens, opponitur animali ut inanimatum animato. Secundum vero quod accipitur non quasi aliquod perfectum et formatum, non opponitur animali, sed est pars materialis ipsius. Et sic etiam videmus in numeris. Nam binarius secundum quod est quoddam totum, speciem et formam determinatam habens, est diversum specie a ternario; si vero consideretur absque hoc quod sit perfectum per formam, est pars ternarii.

[83564] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 11 Sic igitur et ipsum unum secundum quod consideratur ut in se perfectum et speciem quamdam habens, opponitur multitudini; quia quod est unum, non est multa neque e contra. Prout vero consideratur ut non completum secundum speciem et formam, sic non opponitur multitudini, sed est pars eius.

[83565] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 12 Secunda autem dubitatio oritur circa hoc quod dicit, quod multitudo est prior ratione quam unum. Cum enim unum sit de ratione multitudinis, eo quod multitudo non est aliud quam aggregatio unitatum, si ipsum unum est posterius ratione quam multitudo, sequitur quod in ratione unius et multitudinis, est quidam circulus; ita quod necesse sit per multitudinem intelligi unitatem, et e converso. Circulus autem in rationibus rerum non suscipitur, quia esset idem eodem notius et minus notum, quod est impossibile.

[83566] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 13 Dicendum igitur quod nihil prohibet aliquid esse prius et posterius eodem secundum rationem, secundum diversa in eo considerata. In multitudine enim considerari potest, et quod multitudo est, et ipsa divisio. Ratione igitur divisionis prior est quam unum secundum rationem. Nam unum est quod non dividitur. Secundum autem quod est multitudo, posterius est uno secundum rationem, cum multitudo dicatur aggregatio unitatum.

[83567] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 14 Divisio autem quae praesupponitur ad rationem unius, secundum quod convertitur cum ente, non est divisio quantitatis continuae, quae praeintelligitur uni quod est principium numeri. Sed est divisio quam causat contradictio, prout hoc ens et illud, dicuntur divisa, ex eo quod hoc non est illud.

[83568] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 15 Sic ergo primo in intellectu nostro cadit ens, et deinde divisio; et post hoc unum quod divisionem privat, et ultimo multitudo quae ex unitatibus constituitur. Nam licet ea quae sunt divisa, multa sint, non habent tamen rationem multorum, nisi postquam huic et illi attribuitur quod sit unum. Quamvis etiam nihil prohiberet dici rationem multitudinis dependere ex uno, secundum quod est mensurata per unum, quod iam ad rationem numeri pertinet.

[83569] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 16 Deinde cum dicit est autem determinat de his quae causantur ex uno et multo; et circa hoc duo facit. Primo ponit ea quae consequuntur unum et multa; dicens, quod sicut superius in quinto dictum est, ubi divisit sive distinxit quot modis dicantur contraria, ad unum consequitur idem et simile et aequale. Nam idem est unum in substantia, simile unum in qualitate, aequale vero unum in quantitate.

[83570] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 17 Ad pluralitatem vero pertinent contraria horum, scilicet diversum et dissimile et inaequale. Nam diversa sunt quorum non est substantia una, et dissimilia quae non habent qualitatem unam, et inaequalia quae non habent unam quantitatem.

[83571] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 18 Deinde cum dicit dicto vero ostendit quot modis dicantur praedicta; et circa hoc duo facit. Primo distinguit modos eorum, quae consequuntur ad unum. Secundo distinguit modos eorum quae consequuntur pluralitatem, ibi, quare palam quod diversum et dissimile. Circa primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur idem. Secundo quot modis dicitur simile, ibi, similia vero, si non sunt et cetera. Aequale vero non distinguit, quia non dicitur multipliciter, nisi forte secundum diversas species quantitatis.

[83572] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 19 Ponit ergo tres modos quibus dicitur idem. Cum enim idem sit unum in substantia, substantia autem dupliciter dicatur, scilicet ipsum suppositum, et natura sive species, tripliciter dicitur idem. Vel secundum suppositum solum, ut hoc album, hoc musicum, si Socrates sit albus vel musicus; vel solum per naturam suppositi sive rationem vel speciem eius, sicut Socrates et Plato sunt idem humanitate; vel secundum utrumque, sicut Socrates est idem Socrati.

[83573] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 20 Hos igitur tres modos philosophus assignans dicit, quod cum idem multipliciter dicatur, uno modo dicitur idem secundum numerum, quod aliquando dicimus ipsum, sicut si dicamus, Socrates est homo, et ipsum est album. Cum enim hoc pronomen, ipsum, sit relativum, relativum autem idem suppositum referat, ubicumque ponitur hoc quod dico ipsum, designat quod sit idem suppositum numero.

[83574] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 21 Alio modo dicitur idem si fuerit unum, non solum unitate suppositi, ut hoc lignum et hoc album, sed simul ratione et numero, ut tu tibiipsi es idem et specie et materia; ut materia referatur ad suppositum quae est individuationis principium, et species pro natura suppositi accipiatur.

[83575] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 22 Tertio modo dicitur idem quando ratio primae substantiae, idest suppositi est una, licet suppositum non sit unum. Et hoc est idem specie vel genere, sed non numero. Ponit autem exemplum in quantitatibus, secundum opinionem eorum, qui ponebant quantitates esse substantias rerum: secundum quam quidem opinionem plures lineae rectae, sunt sicut plura supposita in genere substantiae: mensura autem lineae est sicut species eius. Unde multae lineae rectae aequales, sunt unum secundum hanc positionem, sicut diversa supposita sunt unum quae communicant in una ratione speciei. Et quia mathematici utuntur lineis in abstractione, apud eos plures lineae aequales rectae accipiuntur ut una. Et similiter plura tetragona, scilicet figurae quatuor angulorum quae sunt aequalia quantitate, et sunt isagona, idest aequalium angulorum, accipiuntur ut idem. Et aequalitas in eis est quasi unitas secundum rationem speciei.

[83576] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 26 Deinde cum dicit similia vero ostendit quot modis dicitur simile; et ponit quatuor modos; quorum primus respondet tertio modo eius, quod dicitur idem. Quia enim idem est unum in substantia, simile vero unum in qualitate, oportet illud, secundum quod dicitur simile, se habere ad id, secundum quod dicitur idem, sicut se habet qualitas ad substantiam. Et quia usus est aequalitate quasi unitate in substantia, utitur figura et proportione quasi qualitate.

[83577] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 27 Attendendum etiam est, quod cum qualitas et quantitas fundentur in substantia: ubi est unitas substantiae, sequitur quod sit unitas quantitatis et qualitatis, non tamen unitas nominatur a quantitate et qualitate, sed a principaliori, scilicet substantia. Et ideo ubi est unitas substantiae, non dicitur similitudo vel aequalitas, sed identitas tantum.

[83578] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 28 Ad similitudinem ergo vel aequalitatem requiritur diversitas substantiae. Et propter hoc dicit quod similia dicuntur aliqua, licet non sint simpliciter eadem secundum speciem substantiae, et si non sint etiam indifferentia secundum substantiam subiectam quae dicitur suppositum, sed sunt eadem secundum speciem aliquo modo, sicut maius tetragonum dicitur esse simile minori tetragono, quando scilicet anguli unius sunt aequales angulis alterius, et latera aequales angulos continentia sunt proportionalia. Sic igitur patet quod haec similitudo attenditur secundum unitatem figurae et proportionis. Et similiter multae rectae lineae inaequales non sunt eaedem simpliciter, licet sint similes.

[83579] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 29 Potest autem et hic considerari quod quando est unitas secundum rationem perfectam speciei, dicitur identitas; quando autem est unitas non secundum totam rationem speciei, dicitur similitudo. Ut si quis dicat quod ea quae sunt unum genere, sunt similia; ea vero quae sunt unum specie, sunt eadem; ut videntur innuere exempla posita. Nam lineas rectas aequales et tetragona aequalia dixit habere identitatem adinvicem; tetragona autem inaequalia et rectas lineas inaequales habere similitudinem.

[83580] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 30 Secundus modus est si aliqua conveniunt in una forma quae nata sit suscipere magis et minus, et tamen participent illam formam sine magis et minus: sicut albedo recipit intensionem et remissionem; unde si aliqua sunt alba aequaliter sine magis et minus, dicuntur similia.

[83581] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 31 Tertius modus est quando aliqua conveniunt in una forma aut passione, etiam secundum magis et minus; sicut magis album et minus album dicuntur similia, quia est una species, idest qualitas ipsorum.

[83582] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 32 Quartus modus est secundum quod aliqua dicuntur similia, non propter unam qualitatem tantum, sed consideratione multorum: ut dicantur illa esse similia quae in pluribus conveniunt quam differant, vel simpliciter, vel quantum ad ea quae in promptu apparent. Sicut stamnum argento dicitur simile, quia in multis convenit. Et similiter ignis auro, et crocus rubeo.

[83583] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 33 Deinde cum dicit quare palam prosequitur de illis quae consequuntur ad pluralitatem. Et primo de dissimili et de diverso. Secundo de differenti, ibi, differentia vero et diversitas et cetera. Dicit ergo primo, quod quia idem et diversum opponuntur, et simile et dissimile: idem autem et simile multipliciter dicuntur; manifestum est quod diversum et dissimile multipliciter dicentur, quia scilicet quando unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum, ut dicitur in primo topicorum.

[83584] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 34 Omissa autem multiplicitate dissimilis quia facile apparet qualiter modi eius accipiantur per oppositum ad modos similis, ponit tres modos eius quod est diversum. Quorum primus est quod diversum dicitur omne quod est aliud per oppositum ad idem. Sicut enim idem dicebatur omne quod est ipsum, quod est relativum identitatis, ita diversum dicitur esse quod est aliud, quod est relativum diversitatis. Et propter hoc, unumquodque ad aliud comparatum, aut est idem aut diversum. Alius modus est quando non est una materia et una ratio; sicut tu et propinquus tibi, diversi estis. Tertius autem modus est, sicut in mathematicis: ut si dicantur lineae inaequales diversae.

[83585] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 35 Et quia dixerat quod omne ad omne est idem aut diversum, ne quis crederet hoc esse verum, tam in entibus quam in non entibus, removet hoc dicens: diversum aut idem dicitur omne ad omne in his quae dicuntur unum et ens, non autem in non entibus. Idem enim et diversum non opponuntur ut contradictoria, quorum alterum necesse est verum esse de quolibet ente aut non ente; sed opponuntur ut contraria, quae non verificantur nisi de ente. Et ideo diversum non dicitur de non entibus. Sed non idem, quod contradictorie opponitur eidem, dicitur etiam de non entibus. Sed in omnibus entibus dicitur idem aut diversum. Omne enim quod est ens et unum in se, comparatum alteri, aut est unum ei, et sic est idem; aut non unum, aptum natum esse unum, et sic est diversum. Sic igitur diversum et idem opponuntur.

[83586] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 36 Si quis autem obiiciat quod diversum et idem non sunt in omnibus entibus, cum idem sequatur unitatem substantiae, diversitas autem substantiae pluralitatem; dicendum est, quod quia substantia radix est aliorum generum, illud quod est substantiae, transfertur ad omnia alia genera, sicut de eo quod quid est philosophus dixit supra in septimo.

[83587] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 37 Deinde cum dicit differentia vero ostendit in quo differat differentia et diversitas; dicens, quod aliud est differentia, aliud diversitas. Duo enim quorum unum est diversum ab altero, non est necesse per aliquid esse diversa. Possunt enim esse diversa seipsis. Et hoc ex praedictis patet; quia quodcumque ens alteri comparatum, aut est diversum, aut est idem.

[83588] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 38 Sed quod est differens ab aliquo, oportet quod per aliquid sit differens. Unde necesse est, ut id quo differentia differunt, sit aliquid idem in illis quae non sic differunt. Hoc autem quod est idem in pluribus, vel est genus, vel est species. Unde omne differens, differt aut genere, aut specie.

[83589] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 39 Genere quidem differunt, quorum non est communis materia. Dictum est enim supra in octavo, quod licet materia non sit genus, tamen ab eo quod est materiale in re, sumitur ratio generis. Sicut natura sensibilis est materialis in homine respectu rationis. Et ideo illud quod non communicat in natura sensibili cum homine, est alterius generis.

[83590] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 40 Et quia ea quae non communicant in materia, non generantur adinvicem, sequitur ea genere esse diversa, quorum non est generatio adinvicem. Quod etiam necesse fuit addere propter ea quae non habent materiam, sicut accidentia sunt. Ut sint genere diversa quaecumque sunt in diversis praedicamentis, ut linea et albedo, quorum unum non fit ex alio.

[83591] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 41 Specie vero differentia dicuntur, quorum est idem genus, et secundum formam differunt. Dicitur autem genus quod praedicatur de duobus specie differentibus, sicut de homine et de equo. Contraria autem differunt, et contrarietas est differentia quaedam.

[83592] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 4 n. 42 Deinde cum dicit quod autem probat per inductionem quod dixerat de ratione differentiae; quia omnia differentia videntur esse talia, scilicet quod non solum sint diversa, sed aliquo modo diversa: sicut haec quidem diversa sunt genere; haec autem sunt in eodem praedicamento, et in eodem genere, sed differunt specie; et quaedam sunt eadem specie. Quae aut sunt genere eadem aut diversa, determinatum est in aliis, idest in quinto huius.


Lectio 5

[83593] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 1 Postquam philosophus determinavit de uno et multo, et de his quae ad ea consequuntur, quorum unum est contrarietas, quae est differentia quaedam, ut dictum est, hic determinat de contrarietate, quia eius consideratio specialem habet difficultatem. Et dividitur in partes duas. In primo ostendit quod contrarietas est differentia maxima. In secunda inquirit, utrum contraria differant genere, aut specie, ibi, diversum autem specie ab aliquo et cetera. Prima dividitur in duas. In prima determinat de contrariis. In secunda de mediis, ibi, quoniam vero contrariorum contingit et cetera. Prima dividitur in duas. In prima ostendit naturam contrarietatis. In secunda movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, quoniam autem unum uni contrarium est. Prima dividitur in duas partes. In prima ostendit quid sit contrarietas. In secunda determinat de contrarietate per comparationem ad alias species oppositionis, ibi, prima vero contrarietas et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit definitionem contrarietatis. Secundo ad definitionem assignatam reducit omnes alias definitiones, quae de contrariis assignantur, ibi, necesse est alios terminos, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit definitionem contrarietatis. Secundo ex definitione assignata quaedam corollaria concludit, ibi, at vero maximum in unoquoque genere et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit aliquam esse differentiam maximam, hoc modo. In quibuscumque est invenire magis et minus, est invenire maximum, cum non sit procedere in infinitum: sed contingit differre aliquid ab altero magis et minus: ergo et contingit aliqua duo maxime differre. Et ita est aliqua differentia maxima.

[83594] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 2 Secundo ibi, et hanc ostendit, quod contrarietas sit maxima differentia, per inductionem. Quaecumque enim differunt, aut differunt genere, aut differunt specie. Illa autem, quae differunt genere, non sunt comparabilia adinvicem, sed magis distant quam possit in eis accipi magis et minus differre. Hoc enim accipitur in illis quorum est transmutatio invicem. Intelligitur enim processus quidam et via transmutationis de uno in aliud per hoc, primo quod magis differunt, et postea minus, et sic quousque unum transmutatur in alterum. In illis autem quae differunt genere, non est accipere huiusmodi viam transmutationis unius in alterum. Unde in eis non est accipere magis et minus differre, et per consequens nec maxime differre: et sic in differentibus genere non est maxima differentia.

[83595] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 3 In illis vero quae differunt specie, oportet maximam differentiam esse inter contraria, quae generationes mutuae sunt ex contrariis sicut ex ultimis. Generatur quidem medium ex extremo aut e converso, aut etiam medium ex medio, ut pallidum ex nigro vel ex rubeo: non tamen huiusmodi generationes sunt ex duobus quasi ultimis. Cum enim in generatione, ex nigro procedit ad pallidum, adhuc ulterius potest procedere ad aliquid magis differens. Sed cum iam pervenerit ad album, non potest ulterius procedere ad aliquid magis differens a nigro. Et sic ibi est status sicut in ultimo. Et propter hoc dicit quod generationes fiunt ex contrariis sicut ex ultimis. Sed manifestum est, quod distantia ultimorum semper est maxima. Relinquitur ergo, quod inter ea quae differunt specie, maxime differunt contraria.

[83596] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 4 Cum autem ostenderimus quod ea quae differunt genere non dicuntur maxime differre, et tamen est aliqua maxima differentia, sequitur quod contrarietas non sit aliud quam maxima differentia.

[83597] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit at vero inducit duo corollaria ex praemissis: quorum primum est quod contrarietas sit perfecta differentia. Quod sic probatur. Maximum in unoquoque genere est idem quod perfectum est. Quod patet ex hoc, quod maximum est quod non exceditur; et perfectum est, extra quod non potest aliquid sumi. Et sic eadem videtur esse differentia maximi et perfecti.

[83598] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 6 Et quod perfectum sit extra quod non potest aliquid sumi, patet; quia omnia dicuntur perfecta, eo quod deveniunt ad finem. Extra finem autem nihil est: quia finis est id quod est ultimum in omni re, et quod continet rem. Unde nihil est extra finem. Nec id quod perfectum est, indiget aliquo exteriori; sed totum continetur sub sua perfectione. Et sic patet quod perfecta differentia est quae pervenit ad finem.

[83599] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 7 Et sic, cum contrarietas sit maxima differentia, ut probatum est, sequitur quod sit differentia perfecta. Sed quia contraria dicuntur multipliciter, ut postmodum dicetur, non omnia contraria dicuntur perfecte differentia. Sed ita consequitur quaelibet contraria perfecte differre, sicut competit eis esse contraria; quibusdam scilicet primo, et quibusdam secundario.

[83600] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 8 His enim. Secundum corollarium ponit dicens, quod cum praedicta sint vera, manifestum est quod non convenit plura esse contraria uni. Quod quidem probat dupliciter. Primo, quia contrarietas est maxima et perfecta differentia quasi ultimorum. Unius autem distantiae non possunt esse plura ultima quam duo. Sicut videmus quod unius rectae lineae sunt duo puncta extrema. Nec iterum ultimo est aliquid ulterius. Unde impossibile est, si contrarietas est una distantia, quod uni contrariorum contrarientur aliqua duo ex aequo quasi ultima. Nec quod unum contrarietur magis, et alterum minus: quia id quod contrarietur minus, non esset ultimum, sed aliquid haberet ulterius.

[83601] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit totaliter autem probat idem alio modo; dicens, quod contrarietas est differentia quaedam. Omnis autem differentia est aliquorum duorum. Unde et perfecta differentia est duorum. Et sic unum uni tantum est contrarium.

[83602] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit necesse autem ostendit, quod omnes definitiones de contrariis datae, secundum praedictam definitionem contrarietatis verificantur. Et ponit quatuor terminos, idest definitiones contrariorum ab aliis assignatas; quarum prima est, quod contraria sunt quae plurimum differunt. Hoc enim verificatur secundum praedicta, cum contrarietas sit perfecta differentia, quae facit plurimum differre. Manifestum est enim ex praedictis, quod in his quae differunt genere non est accipere quid magis differens his quae differunt specie: quia ad ea quae sunt extra genus, non est differentia, ut dictum est. Eorum vero, quae differunt specie, maxima differentia est contrariorum. Et sic sequitur quod contraria sunt quae plurimum differunt.

[83603] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 11 Secunda definitio est, quod contraria sunt quae plurimum differunt in eodem genere. Quae etiam verificatur secundum praedicta: quia contrarietas est perfecta differentia. Maxima autem differentia eorum quae sunt in eodem genere est perfecta differentia. Unde relinquitur quod contraria sunt quae plurimum differunt in eodem genere.

[83604] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 12 Tertia definitio est quod contraria sunt quae plurimum differunt in eodem susceptibili. Quod etiam verificatur ex praedictis; quia eadem est materia contrariorum, cum ex invicem generentur.

[83605] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 5 n. 13 Quarta definitio est, quod contraria sunt, quae plurimum differunt sub eadem potentia, idest arte vel scientia. Nam scientia est potentia rationalis, ut in nono dictum est. Et haec etiam definitio ex praedictis verificatur; quia una scientia est circa unum genus. Cum igitur contraria sint in eodem genere, oportet quod sint sub eadem potentia sive scientia. Et quia contrarietas est perfecta differentia in eodem genere, oportet quod contraria plurimum differant eorum quae sunt sub eadem scientia.


Lectio 6

[83606] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 1 Postquam philosophus definivit contrarietatem, hic comparat ipsam ad alias species oppositionis; et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; scilicet quod contrarietatis principium est oppositio privationis et habitus. Secundo manifestat quod supposuerat, ibi, si ergo opponuntur et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim proponit quod principium contrarietatis est privatio et habitus; dicens, quod prima contrarietas est privatio et habitus, quia scilicet in omni contrarietate privatio et habitus includitur.

[83607] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 2 Sed ne aliquis crederet quod idem esset opponi secundum privationem et habitum, et secundum contrarietatem, subiungitur quod non omnis privatio sit contrarium; quia privatio, sicut in superioribus habitum est, multipliciter dicitur. Aliquando enim quocumque modo, si non habeat quod natum est haberi, dicitur esse privatio. Sed talis privatio non est contrarium, quia talis privatio non ponit aliquam naturam oppositam habitui, licet supponat subiectum determinatum. Sed privatio dicitur esse contrarium, quaecumque fuerit perfecta privatio.

[83608] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 3 Cum autem privatio secundum id quod est, non recipiat magis et minus, non potest dici perfecta privatio nisi ratione alicuius naturae, quae perfectam distantiam habeat ad habitum. Sicut non omnis privatio albi est contraria albo; sed privatio magis distans ab albo, quam oportet fundari in aliqua natura eiusdem generis, maxime distante ab albo. Et secundum hoc dicimus quod nigrum est contrarium albo.

[83609] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit alia autem secundo ostendit qualiter ab ista prima contrarietate, alia contraria deriventur; dicens, quod alia contraria dicuntur secundum hoc, scilicet secundum privationem et habitum diversimode. Quaedam enim dicuntur contraria in eo quod habent in se inclusam privationem et habitum; sicut album et nigrum, et calidum et frigidum. Alia per hoc quod actu faciunt privationem et habitum, sicut sunt calefaciens et infrigidans. Aut per hoc quod sunt virtute activa privationis et habitus, sicut calefactivum et infrigidativum. Alia vero per hoc quod sunt acceptiones dictorum, sicut calefieri et infrigidari. Aut per hoc quod sunt abiectiones eorum, sicut corruptio caliditatis et frigiditatis. Et non solum aliqua dicuntur contraria per hoc, quod dicunt dictas habitudines ad prima contraria; sed etiam per hoc, quod habent habitudines easdem ad contraria sequentia. Sicut si dicamus quod ignis et aqua sunt contraria, quia habent calidum et frigidum, quae etiam dicebantur contraria per hoc quod includunt privationem et habitum.

[83610] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit si ergo manifestat quod supposuerat, scilicet quod prima contrarietas est privatio et habitus: et hoc dupliciter. Primo per syllogismum. Secundo per inductionem, ibi, palam autem et per inductionem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod contrarietas non est contradictio; dicens, quod cum quatuor modis aliqua alicui opponantur: uno modo ut contradictio, sicut sedens non sedenti; alio modo ut privatio, sicut caecus videnti: tertio modo ut contrarietas, sicut nigrum albo: quarto modo ad aliquid, sicut filius patri;- inter ista quatuor genera oppositionis primum est contradictio.

[83611] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 6 Cuius ratio est, quia contradictio includitur in omnibus aliis tamquam prius et simplicius. Opposita enim secundum quodcumque oppositionis genus impossibile est simul existere. Quod quidem contingit ex hoc, quod alterum oppositorum de sui ratione habet negationem alterius. Sicut de ratione caeci est quod sit non videns. Et de ratione nigri, quod non sit album. Et similiter de ratione filii est quod non sit pater eius cuius est filius.

[83612] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 7 Manifestum est autem quod in contradictione non est aliquod medium. Necesse est enim aut affirmare aut negare, ut supra in quarto manifestum fuit. Contrariorum autem convenit esse medium. Et sic manifestum est quod contrarietas et contradictio non sunt idem.

[83613] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit privatio vero ostendit qualiter se habeat privatio ad contradictionem, manifestans qualiter conveniant et qualiter differant. Dicit ergo, quod privatio est quaedam contradictio. Dicitur enim privatio uno modo, quando aliquid non habet quod nullo modo natum est habere; ut si diceremus quod lapis non habet visum. Alio modo dicitur aliquid privari, si non habeat quod natum est habere; sicut animal si non habeat visum. Et hoc dupliciter: uno modo qualitercumque non habeat. Alio modo si non habeat cum aliqua determinatione, puta in tempore determinato, aut aliquo modo determinato; quia privatio multipliciter dicitur, sicut supra habitum est in quinto et nono.

[83614] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 9 Ex his ergo patet quod privatio est quaedam contradictio. Et quidem, quod sit contradictio patet ex hoc, quod aliquid dicitur privatum ex hoc quod non habet.

[83615] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 10 Sed quod non sit contradictio absoluta, sed contradictio quaedam, patet ex hoc quod contradictio de sui ratione non requirit neque aptitudinem, neque etiam existentiam alicuius subiecti. Verificatur enim de ente et de non ente quocumque. Dicimus enim quod animal non videt, et lignum non videt, et quod non ens non videt. Sed privatio de necessitate requirit aliquod subiectum, et quandoque etiam requirit aptitudinem in subiecto: quod enim est omnino non ens non dicitur privatum.

[83616] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 11 Et ideo dicit quod privatio aut est in determinata potentia, scilicet cum aptitudine ad habitum, aut saltem concepta cum susceptivo, idest cum subiecto, licet non habente aptitudinem ad habitum. Sicut si dicamus vocem invisibilem, aut lapidem rem mortuam.

[83617] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 12 Et ideo contradictio non potest habere medium: sed privatio aliquo modo medium habet. Necesse est enim omne aut aequale aut non aequale esse, sive sit ens sive non ens. Sed non necesse est dici de omni, quod sit aequale aut inaequale; sed solum hoc necesse est in susceptivo aequalitatis.

[83618] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 13 Sic igitur oppositio contradictionis omnino est immediata: oppositio vero privationis est immediata in determinato susceptivo; non autem est immediata simpliciter. Ex quo patet quod contrarietas, quae nata est habere medium, propinquior est privationi quam contradictioni. Nondum tamen habetur, quod privatio sit contrarietas.

[83619] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 14 Si itaque restat tertio ostendendum, quod contrarietas sit privatio; et circa hoc duo facit. Primo ostendit per syllogismum quod contrarietas sit privatio, hoc modo. Omne illud ex quo fit generatio, aut est species sive quicumque habitus speciei; aut est privatio speciei, sive cuiuscumque formae. Omne quidem dicit, quia est duplex generatio. Generatur enim aliquid simpliciter in genere substantiae, et secundum quid in genere accidentium. Generationes enim sunt ex contrariis in materia. Manifestum est ergo, quod omnis contrarietas est aliqua privatio. Si enim alterum extremorum in qualibet generatione est privatio, et utrumque contrariorum est extremum generationis, quia contraria generantur ex invicem, sicut album ex nigro, et nigrum ex albo; necesse est quod semper alterum contrariorum sit privatio.

[83620] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 15 Deinde cum dicit privatio vero ostendit quod non omnis privatio est contrarietas, quod etiam supra dixerat, dicens: non omnis privatio est contrarietas. Et causa huius est, quia privatum contingit multipliciter privari. Quocumque enim modo id quod natum est habere aliquam formam, non habeat illam, dici potest esse privatum; sive sit in dispositione propinqua ad formam illam, sive remota. Sed contrarium est semper in dispositione remota: quia contraria sunt ex quibus fiunt permutationes sicut ex extremis. Unde supra dictum est, quod sunt maxime distantia. Aliquid enim privari dicitur albedine si non sit album, sive sit pallidum, sive quocumque alio colore coloratum. Sed non ideo dicitur esse contrarium nisi quando est maxime distans ab albo, scilicet quando est nigrum. Unde manifestum est quod non omnis privatio est contrarietas.

[83621] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 16 Ex hoc etiam apparet quod, cum privatio nihil aliud requirat nisi absentiam formae, supposita tantum habitudine in subiecto, sine hoc quod determinet aliquam dispositionem in subiecto, per quam subiectum sit propinquum formae vel distans ab ea: quod privatio non significat aliquam naturam in subiecto, sed praesupponit subiectum cum aptitudine. Contrarium vero requirit determinatam dispositionem subiecti, secundum quam maxime distet a forma. Unde de necessitate aliquam naturam significat in subiecto, quae est eiusdem generis cum forma absente; sicut nigrum est in genere albi.

[83622] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 17 Considerandum est etiam quod est duplex privatio. Quaedam quae habet immediatum ordinem ad subiectum formae, sicut tenebra habet immediatum ordinem ad diaphanum. Et inter huiusmodi privationem et formam oppositam est mutua transmutatio. Aer enim de lucido fit tenebrosus, et de tenebroso fit lucidus. Quaedam autem privatio est quae non comparatur ad subiectum formae nisi mediante forma, cum sit ut quaedam corruptio eius; sicut caecitas est corruptio visus, mors est corruptio vitae. Et in talibus non est mutua conversio, sicut supra in nono habitum est.

[83623] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 18 Cum igitur hic ostenditur contrarietatem esse privationem ex mutua transmutatione, quae est in contrariis et privatione et forma, manifestum est quod non dicitur ista esse contrarietas quae est corruptio formae, sed quae habet immediatum ordinem ad subiectum formae. Et sic cessat illa obiectio quae ponitur in praedicamentis, quod a privatione ad habitum non fit reversio. Contraria autem transmutantur invicem.

[83624] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 19 Deinde cum dicit palam autem ostendit per inductionem quod contrarietas sit privatio; et hoc dupliciter. Primo inducendo in singulis contrariis. Secundo reducendo ad prima contraria, ibi, sufficit autem et si prima et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit per inductionem quod contrarietas sit privatio; dicens, quod hoc quod supra ratione syllogistica ostensum est palam est etiam per inductionem. Quia omnis contrarietas invenitur habere privationem alterius contrariorum. Semper enim duorum contrariorum unum est defectivum respectu alterius. Sed tamen non in omnibus contrariis similiter invenitur unum privatio alterius, ut infra dicetur. Et quod unum contrariorum sit privatio alterius, ex hoc apparet, quia inaequalitas est privatio aequalitatis, et dissimilitudo similitudinis, et malitia virtutis.

[83625] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 20 Deinde cum dicit differt autem ostendit quod diversimode unum contrariorum est privatio alterius. Hoc enim contingit secundum diversam rationem privationis. Quae quidem diversitas attenditur dupliciter. Uno modo ex hoc quod privatio potest dici, vel quia solum aliquod privatum est modo quocumque. Vel quia est privatum in aliquo tempore determinato, vel in aliqua parte determinata. In tempore quidem determinato, sicut si sit privatum in aliqua aetate. In parte autem determinata, sicut si sit privatum in aliqua parte principali. Aut etiam in omni, idest in toto. Dicitur enim aliquis insensatus, si in aetate perfecta discretione careat, non autem in puerili aetate. Et similiter aliquis nudus, non si aliqua pars eius non sit tecta, sed si plures aut principales partes intectae remaneant.

[83626] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 21 Et propter istam diversitatem privationis, quae in contrarietate includitur, contingit quod quorumdam contrariorum est medium, et quorumdam non. Inter bonum enim et malum, medium est. Est enim aliquis homo neque bonus neque malus. Dicitur enim bonus homo secundum virtutem. Nam virtus est quae bonum facit habentem. Non autem omnis qui caret virtute malus est. Nam puer caret virtute, et tamen non dicitur malus. Sed si in aetate, in qua debet habere virtutem, non habeat, malus dicitur. Vel etiam si aliquis virtute careat quantum ad aliquos actus minimos et quasi indifferentes ad vitam, non dicitur malus; sed solum si careat virtute quantum ad actus principales et necessarios ad vitam. Sed par et impar in numeris non habent medium: quia numerus dicitur impar ex hoc quod quocumque modo caret paritate.

[83627] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 22 Alia vero diversitas privationis est, quod privatio quaedam determinat sibi subiectum, quaedam vero non. Dictum est enim supra, quod id quod caret aliquo, etiam si non natum sit habere, quandoque dicitur privatum. Ex hac autem diversitate privationis potest contingere in aliquibus contrariis, quod habeant medium vel non habeant: sicut si dicamus, quod cum homo dicatur bonus secundum virtutes politicas, si malum quod includit privationem boni requirat determinatum subiectum, rusticus qui non participat conversatione civili, nec bonus nec malus est bonitate vel malitia civili. Sic igitur patet ex praedictis, quod alterum contrariorum dicitur secundum privationem.

[83628] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 6 n. 23 Deinde cum dicit sufficit autem ostendit idem reducendo ad prima contraria; dicens quod sufficit ad ostendendum quod alterum contrariorum sit privatio, si hoc invenitur in primis contrariis, quae sunt genera aliorum contrariorum, sicut sunt unum et multa. Et quod ista sint prima contraria, patet ex hoc, quod omnia alia contraria reducuntur ad illa. Nam ad unum et multa reducuntur aequale et inaequale, simile et dissimile, idem et diversum. Differentia autem, diversitas quaedam est, et contrarietas differentia quaedam, ut supra habitum est. Et sic patet quod omnis contrarietas reducitur ad unum et multa. Unum autem et multa opponuntur ut divisibile et indivisibile, ut supra habitum est. Et ita relinquitur, quod omnia contraria privationem includant.


Lectio 7

[83629] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid est contrarietas, hic determinat quasdam dubitationes circa praedeterminata; et circa hoc duo facit. Primo movet dubitationes. Secundo prosequitur eas, ibi, utrum enim semper in oppositione dicimus et cetera. Oriuntur autem dubitationes ex hoc quod supra dictum est, quod unum uni contrarium est. Quod quidem in duplici oppositione fallere videtur. Nam unum et multa opponuntur, cum tamen et multis opponantur pauca. Similiter autem et aequale videtur opponi duobus, scilicet magno et parvo. Unde relinquitur dubitatio quomodo praedicta opponuntur. Si enim opponantur secundum contrarietatem, videtur falsum esse quod dictum est, quod unum uni contrarium est.

[83630] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit utrum enim prosequitur praedictas dubitationes; et primo dubitationem aequalis ad magnum et parvum. Secundo prosequitur dubitationem de oppositione unius ad multa, ibi, similiter autem et de uno et de multis et cetera. Circa primum duo facit. Primo disputat quaestionem. Secundo veritatem determinat quaestionis, ibi, restat igitur aut ut negationem opponi. Et circa primum duo facit. Primo obiicit ad ostendendum aequale esse contrarium magno et parvo. Secundo obiicit ad oppositum, ibi, sed accidit unum et cetera. Circa primum tres ponit rationes. In prima quarum duo facit. Primo manifestat quoddam ex quo ratio procedit; dicens, quod hac dictione, utrum, semper utimur in oppositis. Ut cum quaerimus utrum aliquid sit album aut nigrum, quae sunt opposita secundum contrarietatem; et utrum sit album aut non album, quae sunt opposita secundum contradictionem. Sed utrum aliquid sit homo aut album non dicimus, nisi ex hac suppositione, quod non possit aliquid esse album et homo. Et sic quaerimus, utrum sit album vel homo, sicut quaerimus utrum veniat Cleon aut Socrates, supponentes quod non ambo simul veniant. Sed hic modus quaerendi in his quae non sunt opposita, in nullo genere est secundum necessitatem, sed solum secundum suppositionem. Et hoc ideo, quia hac dictione, utrum, utimur solum in oppositis ex necessitate; in aliis autem ex suppositione tantum, quia sola opposita ex natura non contingit simul existere. Et hoc, scilicet si non simul sit verum utrumque quo utitur qui quaerit, utrum veniat Socrates aut Cleon; quia si contingeret eos simul venire, derisoria esset interrogatio. Et si ita est quod simul non contingat eos venire, incidet praedicta quaestio in oppositione quae est inter unum et multa. Oportet enim quaerere de Socrate et Cleone, utrum ambo veniant, vel alter tantum. Quae quidem quaestio est secundum oppositionem unius ad multa. Et supposito quod alter veniat, tunc demum habet locum quaestio, utrum veniat Socrates aut Cleon.

[83631] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit si itaque ex propositione iam manifesta argumentatur hoc modo. Hac particula, utrum, interrogantes, in oppositis semper utimur, ut supra dictum est. Sed utimur hac particula in aequali, magno et parvo. Quaerimus enim utrum hoc illo sit maius, aut minus, aut aequale. Est ergo aliqua oppositio aequalis ad magnum et parvum. Sed non potest dici, quod alterum horum sit contrarium magno vel parvo; quia nulla ratio est quare magis sit contrarium magno quam parvo. Nec iterum secundum praedicta videtur quod ambobus sit contrarium, quia unum uni est contrarium.

[83632] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 4 Secundam rationem ponit ibi, amplius quae talis est. Aequale est contrarium inaequali. Sed inaequale significat aliquid inesse ambobus, scilicet magno et parvo; ergo aequale est contrarium ambobus.

[83633] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 5 Tertiam rationem ponit ibi, et dubitatio quae procedit ex opinione Pythagorae, qui attribuebat inaequalitatem et alteritatem dualitatibus et numero pari, identitatem vero numero impari. Et est ratio talis. Aequale opponitur inaequali. Sed inaequale competit dualitatibus. Ergo aequale est contrarium duobus.

[83634] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit sed accidit obiicit in oppositum duabus rationibus: quarum prima talis est. Magnum et parvum sunt duo. Si igitur aequale est contrarium magno et parvo, unum est contrarium duobus. Quod quidem est impossibile, ut supra ostensum est.

[83635] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 7 Secundam rationem ponit ibi, amplius aequale quae talis est. Non est contrarietas medii ad extrema. Quod quidem et secundum sensum apparet, et ex definitione contrarietatis manifestatur, quia contrarietas perfecta est distantia. Quod autem est medium duorum aliquorum, non est perfecte distans ab altero eorum, quia extrema magis differunt ab invicem quam a medio. Et sic relinquitur quod contrarietas non est mediorum ad extrema; sed magis contrarietas est eorum quae habent inter se aliquod medium. Aequale autem videtur esse medium magni et parvi. Non igitur aequale est contrarium magno et parvo.

[83636] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit restat igitur determinat veritatem quaestionis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit aequale opponi magno et parvo, alio modo quam secundum contrarietatem, concludens hoc ex rationibus supra positis ad utramque partem. Nam primae rationes ostenderunt quod aequale opponitur magno et parvo. Secundae autem quod non est contrarium eis. Restat igitur quod opponatur eis alio modo oppositionis. Et remota ratione oppositionis secundum quam aequale dicitur ad inaequale, non ad magnum et parvum, restat quod aequale opponatur magno et parvo, aut sicut negatio eorum aut sicut privatio.

[83637] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 9 Et quod altero istorum modorum opponatur utrique eorum, et non alteri tantum, ostendit dupliciter. Primo quidem, quia non est ratio quare aequale sit magis negatio aut privatio magni quam parvi, aut e converso. Unde oportet quod sit negatio aut privatio amborum.

[83638] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 10 Item ostendit hoc per signum. Quia enim aequale opponitur utrique, propter hoc utimur hac particula utrum, interrogantes de aequali per comparationem ad ambo, et non ad alterum tantum. Non enim quaerimus utrum hoc illo sit maius vel aequale, aut aequale vel minus. Sed semper ponimus tria; scilicet utrum sit maius aut minus aut aequale.

[83639] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 11 Secundo ibi, non autem ostendit determinate, quo genere opponatur aequale magno et parvo; dicens, quod haec particula non, quae includitur in ratione aequalis, cum dicimus aequale esse quod nec est maius neque minus, non est negatio simpliciter, sed ex necessitate est privatio. Negatio enim absolute, de quolibet dicitur cui non inest sua opposita affirmatio. Quod non accidit in proposito. Non enim esse dicimus aequale omne id quod non est maius, aut minus; sed solum hoc dicimus in illis, in quibus aptum natum est esse maius aut minus.

[83640] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 12 Haec est igitur ratio aequalis, quod aequale est quod nec magnum nec parvum est, aptum tamen natum est esse aut magnum aut parvum, sicut aliae privationes definiuntur. Et ita manifestum est quod aequale opponitur ambobus, scilicet magno et parvo, ut negatio privativa.

[83641] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 13 Tertio concludendo ibi, quapropter et ostendit, quod aequale est medium magni et parvi. Et circa hoc duo facit. Primo concludit ex dictis propositum. Cum enim dictum sit, quod aequale est quod nec magnum nec parvum est, aptum tamen natum est esse aut hoc aut illud; quod autem hoc modo se habet ad contraria, medium est inter ea: sicut quod nec malum nec bonum est, opponitur ambobus, et est medium inter bonum et malum. Unde sequitur, quod aequale sit medium inter magnum et parvum. Sed haec est differentia inter utrumque: quia quod nec magnum nec parvum est, est nominatum. Dicitur enim aequale. Sed quod nec bonum nec malum est, innominatum est.

[83642] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 14 Et ratio huius est, quia quandoque ambae privationes duorum contrariorum cadunt super aliquid unum determinatum, et tunc est unum tantum medium, et potest de facili nominari sicut aequale. Ex eo enim est aliquid nec maius nec minus, quod habet unam et eamdem quantitatem. Sed quandoque illud super quod cadunt duae privationes contrariorum dicitur multipliciter, et non est unum tantum susceptivum utriusque privationis coniunctae; et tunc non habet unum nomen, sed vel omnino remanet innominatum, sicut quod nec bonum nec malum est, quod multipliciter contingit: vel habet diversa nomina. Sicut hoc quod dicimus quod neque album neque nigrum est. Hoc enim non est aliquid unum. Sed sunt quidam colores indeterminati, in quibus praedicta negatio privativa dicitur. Necesse est enim quod id quod neque est album nec nigrum, aut esse pallidum, aut croceum, aut aliquid tale.

[83643] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 15 Deinde cum dicit quare non excludit secundum praedicta quorumdam irrisionem de hoc, quod id, quod nec bonum nec malum est, ponitur medium inter bonum et malum. Dicebant enim, quod pari ratione posset assignari medium inter quaecumque. Dicit ergo quod, cum dictum sit, quod oportet esse aliquod susceptivum, quod natum est esse utrumlibet extremorum in his, in quibus medium praedicto modo assignatur per abnegationem utriusque, manifestum est quod non recte increpant in assignatione huiusmodi medii, illi qui opinantur sequi quod similiter posset dici in omnibus, puta: quod calcei et manus sit medium, quod nec calceus nec manus est, quia quod nec bonum nec malum est, medium est boni et mali: quod propter hunc modum quorumlibet sit futurum aliquod medium.

[83644] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 7 n. 16 Sed hoc non est necesse accidere: quia ista coniunctio negationum quae perficit medium, est oppositorum quae habent aliquod medium, et quae sunt in una distantia, quasi unius generis extrema et cetera. Sed aliorum de quibus ipsi inducunt, sicut calcei et manus, non est talis differentia quod sint in una distantia, quia sunt in alio genere, quorum negationes simul accipiuntur. Unde non est aliquid unum quod subiiciatur huiusmodi negationibus; et sic inter talia non est accipere medium.


Lectio 8

[83645] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 1 Postquam prosecutus est philosophus quaestionem, quae mota fuerat de oppositione aequalis ad magnum et parvum, hic prosequitur quaestionem motam de oppositione unius ad multa. Et circa hoc duo facit. Primo obiicit ad quaestionem. Secundo determinat veritatem, ibi, sed forsan multa dicuntur et cetera. Circa primum tria facit. Primo assignat rationem dubitationis; dicens, quod sicut dubitabile est de oppositione aequalis ad magnum et parvum, similiter quidem potest dubitari de uno et multis, utrum opponantur adinvicem. Et ratio dubitationis est, quia si multa absque distinctione opponantur uni, sequuntur quaedam impossibilia, nisi distinguatur de multo, sicut ipse post distinguit.

[83646] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit nam unum probat quod dixerat. Probat enim, quod si unum opponitur multis, quod unum sit paucum vel pauca. Et hoc duabus rationibus: quarum prima talis est. Multa opponuntur paucis. Si igitur multa opponuntur uni simpliciter sine distinctione; cum unum uni sit contrarium, sequitur quod unum sit paucum vel pauca.

[83647] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 3 Secunda ratio talis est. Duo sunt multa. Quod probatur ex hoc quod duplex est multiplex. Sed multa opponuntur paucis. Ergo duo opponuntur aliquibus paucis. Sed duo non possunt esse multa ad aliquid paucum, nisi ad unum. Nihil enim minus est duobus nisi unum. Sequitur igitur quod unum sit paucum.

[83648] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit amplius si ostendit hoc esse impossibile, scilicet quod unum sit paucum. Ita enim se habent unum et paucum ad pluralitatem, sicut productum et breve ad longitudinem. Utraque enim utriusque, proprie passiones sunt. Sed omne breve est longitudo quaedam. Ergo omne paucum est pluralitas quaedam. Si ergo unum est paucum, quod necesse videtur dicere si duo sunt multa, sequitur quod unum sit quaedam pluralitas.

[83649] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 5 Et ita unum erit non solum multum, sed etiam multa. Nam omne multum est etiam multa; nisi forte hoc differat in humidis facile divisibilibus, ut sunt aqua, oleum, aer et huiusmodi, quae nominat hic continua bene terminabilia. Nam humidum est, quod bene terminatur termino alieno. In talibus enim etiam aliquid continuum dicitur multum, sicut multa aqua vel multus aer, quia propter facilitatem divisionis sunt propinqua multitudini. Sed cum horum aliquid est continuum, ita dicitur esse multum singulariter, quod non dicitur esse multa pluraliter. Sed in aliis non dicimus multum, nisi quando sunt divisa actu. Non enim si lignum sit continuum, dicimus quod sit multum, sed magnum. Divisione autem actu adveniente, non solum dicimus quod sit multum, sed quod etiam sit multa. In aliis igitur non differt dicere multum et multa, sed solum in continuo bene terminabili. Si igitur unum sit multum, sequitur quod sit multa; quod est impossibile.

[83650] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit sed forsan solvit propositam dubitationem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod multum non eodem modo opponitur uni et pauco. Secundo ostendit qualiter multum opponitur uni, ibi, opponitur itaque unum multis et cetera. Circa primum duo facit. Primo solvit propositam dubitationem. Secundo ex dictis excludit quemdam errorem, ibi, quapropter nec recte et cetera. Duo autem superius in obiiciendo tetigerat, ex quibus impossibile hoc sequi videbatur: scilicet quod multum sit multa, et quod multa opponantur paucis. Primo ergo manifestat primum; dicens, quod forsan in quibusdam multa dicuntur indifferenter sicut multum. Sed in quibusdam multum et multa accipiuntur ut aliquid differens; scilicet in continuo bene terminabili; sicut de una aqua continua dicimus quod est aqua multa, et non quod sunt aquae multae. Sed in his quae sunt divisa actu, quaecumque sint illa, in his indifferenter dicitur et multum et multa.

[83651] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit uno quidem manifestat secundum, scilicet qualiter multa opponantur paucis; dicens, quod multa dicuntur dupliciter. Uno enim modo significant pluralitatem excedentem, vel simpliciter, vel per respectum ad aliquid. Simpliciter quidem, sicut dicimus aliqua esse multa, eo quod excedunt pluralitatem, quae solet communiter in rebus sui generis reperiri, ut si dicamus multam pluviam, quando ultra communem cursum pluit. Per respectum autem ad aliquid, ut si dicamus decem homines multos in comparatione ad tres. Et similiter paucum dicitur pluralitas habens defectum, idest deficiens a pluralitate excedente.

[83652] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 8 Alio modo dicitur multum absolute, sicut numerus dicitur quaedam multitudo. Et sic multum opponitur tantum uni, non autem pauco. Nam multa secundum hanc significationem sunt quasi plurale eius quod dicitur unum; ut ita dicamus unum et multa, ac si diceremus unum et una pluraliter, sicut dicimus album et alba, et sicut mensurata dicuntur ad mensurabile. Nam multa mensurantur per unum, ut infra dicetur. Et secundum hanc significationem, a multis dicuntur multiplicia. Manifestum est enim quod secundum quemlibet numerum dicitur aliquid multipliciter; sicut a binario, duplum, et ternario triplum, et sic de aliis. Unusquisque enim numerus est multa hoc modo, quia refertur ad unum, et quia quodlibet mensurabile est uno. Et hoc, secundum quod multa opponuntur uni, non autem secundum quod opponuntur pauco.

[83653] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 9 Unde et ipsa duo quae sunt numerus quidam, sunt multa secundum quod multa opponuntur uni. Sed secundum quod multa significant pluralitatem excedentem, duo non sunt multa, sed sunt pauca. Nihil enim est paucius duobus, quia unum non est paucum, ut supra probatum est. Paucitas enim est pluralitas habens defectum. Prima vero pluralitas habens defectum est dualitas. Unde dualitas est prima paucitas.

[83654] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit quapropter non excludit, secundum praedicta, quemdam errorem. Sciendum est enim, quod Anaxagoras posuit generationem rerum fieri per extractionem. Unde posuit a principio omnia existere simul in quodam mixto, sed intellectus incepit segregare ab illo mixto singulas res, et haec est rerum generatio. Et quia generatio, secundum eum, est in infinitum, ideo posuit quod res in illo mixto existentes infinitatem habeant. Dixit igitur quod ante distinctionem rerum omnes res essent simul, infinitae quidem et pluralitate et parvitate.

[83655] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 11 Et quod quidem infinitum in parvitate et pluralitate posuit, recte dictum est; quia in quantitatibus continuis invenitur infinitum per divisionem; quam quidem infinitatem significavit per parvitatem. In quantitatibus autem discretis invenitur infinitum per additionem, quam quidem significavit per pluralitatem.

[83656] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 12 Cum igitur hic recte dixisset, destitit ab hoc suo dicto non recte. Visum enim fuit ei postmodum quod loco eius quod dixit parvitatem, debuit dicere et paucitatem. Quae quidem correptio, ideo non recta fuit, quia res non sunt infinitae paucitate. Est enim invenire paucum primum, scilicet duo, non autem unum, ut quidam dicunt. Ubi enim est invenire aliquid primum, non proceditur in infinitum. Si autem unum esset paucum, oporteret in infinitum procedere. Sequeretur enim, quod unum esset multa, quia omne paucum est multum, vel multa, ut supra dictum est. Si autem unum esset multa, oporteret esse aliquid minus eo, quod esset paucum, et illud iterum oporteret esse multum, et sic in infinitum abiretur.

[83657] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 13 Deinde cum dicit opponitur itaque ostendit quomodo unum et multa opponantur. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod unum opponitur multis relative. Secundo ostendit, quod multitudo absoluta non opponitur pauco, ibi, pluralitas autem. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod unum opponitur multis relative; dicens quod unum opponitur multis, sicut mensura mensurabili; quae quidem opponuntur ut ad aliquid. Non tamen ita quod sit de numero eorum quae sunt ad aliquid secundum seipsa. Supra enim in quinto dictum est, quod dupliciter dicuntur aliqua esse ad aliquid. Quaedam namque referuntur adinvicem ex aequo, sicut dominus et servus, pater et filius, magnum et parvum; et haec dicit esse ad aliquid ut contraria; et sunt ad aliquid secundum seipsa; quia utrumque eorum hoc ipsum quid est, ad alterum dicitur.

[83658] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 14 Alia vero sunt ad aliquid non ex aequo; sed unum eorum dicitur ad aliquid, non quod ipsum referatur, sed quia aliquid refertur ad ipsum, sicut in scientia et scibili contingit. Scibile enim dicitur relative, non quia ipsum refertur ad scientiam, sed quia scientia refertur ad ipsum. Et sic patet quod huiusmodi non sunt relativa secundum se, quia scibile non hoc ipsum quod est, ad alterum dicitur, sed magis aliud dicitur ad ipsum.

[83659] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 15 Deinde cum dicit unum vero manifestat qualiter unum opponitur multis ut mensurabili. Et quia de ratione mensurae est quod sit minimum aliquo modo, ideo primo dicitur, quod unum est minus multis, et etiam duobus, licet non sit paucum. Non enim sequitur, si aliquid sit minus, quod sit paucum; licet de ratione pauci sit quod sit minus, quia omnis paucitas pluralitas quaedam est.

[83660] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 16 Sciendum vero est, quod pluralitas sive multitudo absoluta, quae opponitur uni quod convertitur cum ente, est quasi genus numeri; quia numerus nihil aliud est quam pluralitas et multitudo mensurabilis uno. Sic igitur unum, secundum quod simpliciter dicitur ens indivisibile, convertitur cum ente. Secundum autem quod accipit rationem mensurae, sic determinatur ad aliquod genus quantitatis, in quo proprie invenitur ratio mensurae.

[83661] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 17 Et similiter pluralitas vel multitudo, secundum quod significat entia divisa, non determinatur ad aliquod genus. Secundum autem quod significat aliquid mensuratum, determinatur ad genus quantitatis, cuius species est numerus. Et ideo dicit quod numerus est pluralitas mensurata uno, et quod pluralitas est quasi genus numeri.

[83662] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 18 Et non dicit quod sit simpliciter genus; quia sicut ens genus non est, proprie loquendo, ita nec unum quod convertitur cum ente, nec pluralitas ei opposita. Sed est quasi genus, quia habet aliquid de ratione generis, inquantum est communis.

[83663] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 19 Sic igitur accipiendo unum quod est principium numeri et habet rationem mensurae, et numerum qui est species quantitatis et est multitudo mensurata uno, opponuntur unum et multa, non ut contraria, ut supra dictum est de uno quod convertitur cum ente, et de pluralitate sibi opposita; sed opponuntur sicut aliqua eorum quae sunt ad aliquid, quorum scilicet unum dicitur relative, quia alterum refertur ad ipsum. Sic igitur opponitur unum et numerus, inquantum unum est mensura et numerus est mensurabilis.

[83664] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 20 Et quia talis est natura horum relativorum quod unum potest esse sine altero, sed non e converso, ideo hoc invenitur in uno et numero, quia si est numerus, oportet quod sit unum. Sed non oportet quod ubicumque est unum, quod sit numerus. Quia si est aliquid indivisibile ut punctus, ibi est unum, et non numerus. In aliis vero relativis quorum utrumque secundum se dicitur ad aliquid, neutrum est sine reliquo. Non enim est sine servo dominus, nec servus sine domino.

[83665] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 21 Deinde cum dicit similiter autem manifestat similitudinem relationis scibilis ad scientiam et unius ad multa; dicens, quod cum scientia similiter secundum rei veritatem dicatur ad scibile sicut numerus ad unum, non similiter assignatur a quibusdam; quia videtur quibusdam, sicut Pythagoricis, sicut supra dictum est, quod scientia sit mensura et scibile mensuratum. Sed contrarium apparet. Dictum est enim quod, si est unum quod est mensura, non est necesse numerum esse qui est mensuratum, sed e converso. Videmus enim quod si est scientia, oportet scibile esse. Non autem oportet, si est aliquid scibile, quod sit eius scientia. Unde apparet quod magis scibile est sicut mensura et scientia sicut mensuratum. Quodam enim modo mensuratur scibili scientia, sicut numerus uno. Ex hoc enim vera scientia rei habetur, quod intellectus apprehendit rem sicuti est.

[83666] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 8 n. 22 Deinde cum dicit pluralitas autem ostendit quod pluralitas vel multitudo absoluta non opponitur pauco, dicens: dictum est quod pluralitas secundum quod est mensurata, opponitur uni ut mensurae, sed non est contraria pauco. Sed pauco, quod significat pluralitatem excessam, opponitur multum, quod significat pluralitatem excedentem. Similiter etiam pluralitas non uno modo opponitur uni, sed dupliciter. Uno modo, sicut supra dictum est, opponitur ei ut divisibile indivisibili. Et hoc si accipiatur communiter unum quod convertitur cum ente, et pluralitas ei correspondens. Alio modo opponitur pluralitas uni ut ad aliquid, sicut scientia ad scibile. Et hoc dico si accipiatur pluralitas quae est numerus, et unum quod habet rationem mensurae, et est principium numeri.


Lectio 9

[83667] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 1 Postquam philosophus determinavit de contrariis, hic determinat de mediis contrariorum; et circa hoc duo facit. Primo proponit de quo est intentio; dicens: quia contrariorum contingit aliquid esse medium, ut supra dictum est, et quaedam contrariorum medium habent, ostendendum est quod necesse est media esse ex contrariis. Non autem hoc solum ostendit, sed etiam quaedam alia quae ad huius probationem sunt necessaria.

[83668] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit omnia namque prosequitur suam intentionem; et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod media sunt in eodem genere cum contrariis. Secundo ostendit, quod media sunt inter contraria tantum, ibi, at vero media et cetera. Tertio vero ostendit, quod media componuntur ex contrariis, quod est principaliter intentum, ibi, si vero sunt in eodem genere. Dicit ergo primo, quod omnia media sunt in eodem genere cum his quorum sunt media. Quod sic probat. Quia haec est diffinitio mediorum, quod media sunt inter quae prius venit illud quod mutatur de uno extremorum, quam in alterum extremum.

[83669] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 3 Et hoc manifestat per duo exempla. Primo quidem in sonis. Sunt enim quidam soni graves, et quidam acuti, et quidam medii. Et secundum hanc distinctionem sonorum, distinguuntur chordae in musicis instrumentis. Illae enim chordae, quae reddunt graves sonos, dicuntur hypatae, quia principales. Illae vero quae reddunt acutos sonos, dicuntur netae. Si igitur musicus paulatim a gravibus ad acutos descendere velit, quod est transire per mediam rationem, necesse est quod prius veniat ad sonos medios. Secundo autem manifestat in coloribus. Si enim aliquid mutatur ex albo in nigrum, oportet quod primum veniat ad medios colores quam ad nigrum. Et similiter est in aliis mediis.

[83670] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 4 Sic igitur patet quod de mediis fit transmutatio ad extrema, et e converso. Sed in his quae sunt in diversis generibus, non fit transmutatio in invicem nisi per accidens, sicut patet in colore et figura. Non enim mutatur aliquid de colore in figuram aut e converso; sed de colore in colorem, et de figura in figuram. Unde necesse est quod media et extrema sint in eodem genere.

[83671] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit at vero ostendit quod media sunt inter contraria; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod media necesse est esse inter opposita. Secundo inter quae opposita, quia inter contraria, ibi, oppositorum vero. Dicit ergo primo, quod omnia media necesse est esse inter opposita. Quod sic probat. Quia solum ex oppositis, per se loquendo, fiunt mutationes, ut probatur in primo physicorum. Ex nigro enim aliquid fit album per se loquendo. Dulce autem non fit ex nigro nisi per accidens, inquantum dulce convenit esse album. Sed media sunt inter illa ex quibus est mutua transmutatio, sicut per definitionem mediorum suprapositam patet. Impossibile est ergo quod media sint non oppositorum; quia sequeretur quod esset permutatio non ex oppositis.

[83672] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit oppositorum enim manifestat inter quae opposita possint esse media; dicens, quod inter opposita in contradictione nullo modo potest esse medium. Contradictio enim est oppositio, cuius altera pars ex necessitate adest cuicumque subiecto, sive sit ens, sive non ens. De quolibet enim ente vel non ente necesse est dicere quod sedet, vel non sedet. Et sic patet, quod contradictio nullum habet medium.

[83673] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 7 Sed aliorum oppositorum alia sunt ad aliquid, alia privatio et forma, alia ut contraria. Eorum autem, quae sunt ad aliquid, quaedam se habent ut contraria, quae ex aequo adinvicem referuntur; et ista habent medium. Quaedam vero non se habent ut contraria, quae non ex aequo adinvicem referuntur, sicut scientia et scibile; et ista non habent medium. Cuius causa est, quia media et extrema sunt in eodem genere. Haec autem non sunt in eodem genere, cum unum secundum se referatur, ut scientia, non autem aliud, ut scibile. Quomodo ergo scientiae et scibilis potest aliquid esse medium? Sed magni et parvi potest esse aliquid medium, idest aequale, ut supra dictum est. Et similiter eorum quae referuntur adinvicem, ut contraria. Quomodo autem ea quae opponuntur privative habeant media vel non habeant, et quomodo haec oppositio aliquo modo pertinet ad contrarietatem, hic tacet, quia supra exposuit.

[83674] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit si vero ostendit tertium quod principaliter intendit, scilicet quod media sunt composita ex contrariis. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; dicens, quod si media in eodem genere sint cum extremis, sicut ostensum est, et si iterum media sint solum contrariorum, ut etiam ostensum est; necesse est media componi ex his contrariis inter quae sunt.

[83675] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit nam erit probat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod contrariae species habent priora contraria ex quibus constituuntur. Quod sic probat. Oportet enim quod contrariorum, aut sit aliquod genus, aut nullum. Si autem nullum genus esset contrariorum, non haberent medium; quia medium non est nisi eorum quae sunt unius generis, ut ex dictis patet. Sed si contrariorum, quorum ponitur medium, sit aliquod genus prius ipsis contrariis, necesse est etiam quod sint differentiae contrariae priores speciebus contrariis, quae faciant et constituant species contrarias ex ipso genere uno. Species enim ex genere et differentiis constituuntur.

[83676] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 10 Et hoc manifestat per exemplum. Sicut si album et nigrum sint contrariae species, et habeant unum genus quod est color, necesse est quod habeant aliquas differentias constitutivas; ita quod album sit color disgregativus visus, nigrum vero color congregativus. Et sic hae differentiae congregativum et disgregativum sunt priores albo et nigro. Unde, cum utrobique sit contrarietas, manifestum est quod contraria sunt seinvicem priora. Contrariae enim differentiae sunt priores contrariis speciebus. Et sunt etiam magis contrariae, quia sunt causae contrarietatis ipsis speciebus.

[83677] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 11 Considerandum tamen quod disgregativum et congregativum visus, non sunt verae differentiae constitutivae albi et nigri, sed magis effectus eorum. Ponuntur tamen loco differentiarum, signa earum. Sicut interdum per accidentia, designantur differentiae et formae substantiales. Disgregatio enim visus provenit ex vehementia lucis, cuius plenitudo albedinem constituit. Et congregatio visus provenit ex causa contraria.

[83678] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit et reliqua ostendit quod etiam mediae species habent priora media, ex quibus constituuntur; dicens, quod cum media sint species eiusdem generis, et omnes species ex genere et differentia constituantur, necesse est quod media constituantur ex genere et differentiis. Sicut quicumque colores sunt medii inter album et nigrum, oportet hos definiri ex genere, quod est color, et ex quibusdam differentiis. Et hae differentiae, ex quibus constituuntur medii colores, non possunt esse immediate prima contraria, scilicet differentiae contrariae quae constituebant contrarias species albi et nigri. Aliter oportet quod quilibet color medius esset albus aut niger. Nam color congregativus est niger, et disgregativus est albus. Oportet igitur quod differentiae constitutivae mediorum colorum sint alterae a differentiis contrariis, quae sunt constitutivae contrariarum specierum. Et quia, sicut se habent species ad species, ita se habent differentiae ad differentias: oportet quod sicut medii colores sunt species mediae inter species contrarias, ita differentiae constitutivae earum sint mediae inter differentias contrarias quae dicuntur prima contraria.

[83679] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit primae autem ostendit, quod mediae differentiae ex differentiis contrariis componuntur; dicens, quod differentiae primae contrariae sunt disgregativum visus et congregativum. Unde istae differentiae sunt illud primum, ex quo componimus omnes species generis. Sed, si aliqua contraria non essent in eodem genere, quaerendum restaret ex quo eorum media constituerentur. Sed in his quae sunt in eodem genere, non est difficile hoc accipere; quia necesse est omnia quae sunt in eodem genere aut esse incomposita, idest simplicia, aut componi ex incompositis, idest simplicibus, quae sunt in genere illo. Contraria enim sunt incomposita ex invicem; quia nec album componitur ex nigro, neque nigrum ex albo, neque congregativum ex disgregativo, neque e converso. Quare oportet quod contraria sint principia, quia simplicia in quolibet genere sunt principia.

[83680] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 14 Sed de mediis oportet dicere, quod aut omnia componantur ex simplicibus, idest ex contrariis, aut nullum; quia eadem ratio videtur de omnibus. Sed non potest dici, quod nullum: quia aliquod est medium quod componitur ex contrariis: ex quo contingit quod transmutatio primo pervenit ad media quam ad extrema. Hoc autem sic apparet: quia illud in quod primo pervenit transmutatio, est magis et minus respectu utriusque extremorum. Prius enim aliquid fit minus album et minus nigrum, quam totaliter album et totaliter nigrum: et hoc ipsum quod est minus album, quam album simpliciter, et minus nigrum quam nigrum simpliciter. Est etiam magis accedens ad album quam nigrum simpliciter; et magis accedens ad nigrum quam album simpliciter. Et sic patet, quod illud in quod primo venit transmutatio, est magis et minus respectu utriusque extremorum. Et propter hoc oportet quod sit medium contrariorum. Et sic sequitur quod omnia media sint composita ex contrariis. Nam idem medium quod est magis et minus respectu utriusque extremorum, oportet esse compositum ex extremis simplicibus, respectu quorum dicitur magis et minus. Et quia non sunt aliqua extrema priora contrariis in eodem genere, relinquitur quod duae differentiae contrariae constitutivae mediorum sint compositae ex contrariis differentiis. Et ita media erunt ex contrariis. Quod patet, quia omnia inferiora, idest omnes species generis, tam contraria quam media, sunt ex primis contrariis, scilicet differentiis.

[83681] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 9 n. 15 Deinde cum dicit quod quidem concludit epilogando quod supra de mediis dictum est. Et est litera plana.


Lectio 10

[83682] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 1 Quia philosophus superius ostendit contrarietatem esse differentiam quamdam, differentia autem vel est secundum genus, vel secundum speciem; intendit hic Aristoteles ostendere quomodo contraria se habeant ad hoc, ut differant genere et specie. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod differentia secundum speciem pertinet ad contrarietatem. In secunda ostendit quomodo de quibusdam contrariis aliter est, ibi, dubitabit autem aliquis quare femina et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod differentia quae facit differre specie, est secundum se ipsius generis, quasi ipsam naturam generis in diversas species dividens. Secundo ostendit quod hoc convenit contrarietati, ibi, contrarietas igitur haec et cetera. Tertio concludit quoddam corollarium ex dictis, ibi, quare palam, quia ad id quod vocatur genus et cetera. Dicit ergo primo, quod in omni diversitate secundum speciem oportet duo accipere: scilicet ut hoc sit diversum ab aliquo, et ut sit aliquid diversificatum per haec duo. Et hoc quod est diversificatum per haec duo, oportet inesse ambobus. Sicut animal est quod est diversificatum in diversas species, scilicet in hominem et equum: et oportet quod ambo, scilicet homo et equus, sint animalia. Unde patet quod necesse est ea quae sunt diversa specie adinvicem, in eodem genere esse.

[83683] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 2 Id enim vocatur genus, quod est unum et idem ambobus, non secundum accidens de utroque praedicatum, neque secundum accidens diversificatum in utroque. Unde oportet, quod habeat differentiam non secundum accidens: sive genus ponatur ens quasi materia, sive qualitercumque aliter.

[83684] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 3 Hoc autem ideo dicit, quia aliter diversificatur materia per formas et aliter genus per differentias. Forma enim non est hoc ipsum quod est materia, sed facit compositionem cum ea. Unde materia non est ipsum compositum, sed aliquid eius. Differentia vero additur generi non quasi pars parti, sed quasi totum toti. Unde genus est hoc ipsum quod est species, et non solum aliquid eius. Si autem esset pars, non praedicaretur de ea.

[83685] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 4 Sed tamen, quia totum potest denominari ab una sola parte sua, puta si homo denominetur habens caput, vel habens manus, contingit ipsum compositum ex materia et forma denominari. Et quidem nomen, quo aliquid totum denominatur ab eo quod est materiale in ipso, est nomen generis. Nomen autem, quo denominatur a principio formali, est nomen differentiae. Sicut homo nominatur animal a natura sensibili, rationale vero a natura intellectiva. Sicut igitur habens manum competit toti, licet manus sit pars, ita genus et differentia conveniunt toti, licet sumantur a partibus.

[83686] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 5 Si ergo consideretur in genere et differentia id a quo utrumque sumitur, hoc modo genus se habet ad differentias, sicut materia ad formas. Si autem consideretur secundum quod nominant totum, sic aliter se habent. Hoc tamen commune est utrobique, quod sicut ipsa essentia materiae dividitur per formas, ita ipsa natura generis diversificatur per differentias. Sed hoc utrobique distat, quia materia est in utroque divisorum, non tamen est utrumque eorum; genus autem utrumque eorum est: quia materia nominat partem, genus autem totum.

[83687] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 6 Et ideo exponens quod dixerat, genus esse quo ambo specie differentia dicuntur unum et idem, subiungit quod non solum oportet genus esse commune duobus differentibus secundum speciem, sicut quod utrumque sit animal, sicut aliquid indivisum est commune diversis, ut eadem domus aut possessio; sed oportet hoc ipsum quod est animal esse alterum utrumque; ita quod hoc animal sit equus et hoc animal sit homo.

[83688] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 7 Et hoc dicit contra Platonicos, qui ponebant communia separata, quasi ipsamet natura communis non diversificaretur, si natura speciei esset aliquid aliud praeter naturam generis. Unde contra hoc concludit ex dictis, quod hoc ipsum quod est commune, diversificatur secundum speciem. Unde oportet quod commune, ut animal, ipsum secundum se sit hoc tale secundum unam differentiam, et illud tale secundum aliam differentiam, sicut quod hoc sit equus, et illud homo. Et ita sequitur, quod si animal sit secundum se hoc tale et hoc tale, quod differentia faciens differre specie, sit quaedam diversitas generis. Et exponit diversitatem generis, quae ipsam naturam generis diversificat.

[83689] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 8 Per hoc autem quod hic philosophus dicit, non solum excluditur opinio Platonis ponentis commune unum et idem per se existere: sed etiam excluditur opinio eorum qui dicunt, quod illud quod pertinet ad naturam generis, non differt specie in speciebus diversis; sicut quod anima sensibilis non differt specie in homine et equo.

[83690] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit contrarietas igitur ostendit quod differentia diversificans secundum se genus modo praedicto, est contrarietas; dicens: cum differentia secundum speciem sit secundum se diversificans genus, manifestum est quod haec differentia est contrarietas. Et hoc primo manifestat ex inductione. Videmus enim quod omnia genera dividuntur per opposita. Quod quidem necesse est. Nam ea quae non sunt opposita, possunt simul existere in eodem. Quae autem huiusmodi sunt, non possunt esse diversa, cum non ex necessitate sint in diversis. Unde oportet quod solum oppositis aliquid commune dividatur.

[83691] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 10 Non autem divisio generis in diversas species potest fieri per alia opposita. Nam contradictorie opposita non sunt in eodem genere, cum negatio nihil ponat. Et simile est de privative oppositis, cum privatio non sit nisi negatio in subiecto aliquo. Relativa etiam, ut supra habitum est, non sunt eiusdem generis, nisi quae secundum se adinvicem referuntur, quae quodammodo sunt contraria, ut supra dictum est. Et sic relinquitur quod sola contraria faciunt differre specie, ea quae sunt unius generis.

[83692] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 11 Deinde cum dicit et quod manifestat idem per rationem; dicens, quod contraria sunt in eodem genere, sicut ostensum est. Dictum est enim quod contrarietas est differentia perfecta. Et iterum dictum est quod differentia secundum speciem est aliquid alicuius, idest ab aliquo. Et quod praeter hoc, idem genus oportet esse in ambobus differentibus specie. Et ex his duobus sequitur, quod omnia contraria sint in eadem coelementatione categoriae, idest in eadem ordinatione praedicamentali. Ut hoc tamen intelligatur de contrariis, quaecumque sunt differentia specie, et non genere. Quod quidem dicit praeservando se a corruptibili et incorruptibili, de quibus post dicetur quod sunt diversa genere.

[83693] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 12 Et non solum contraria sunt in uno genere, sed sunt etiam diversa abinvicem. Quod patet: quia ea quae perfecte differunt, sicut contraria, non sunt invicem simul. Unde, cum ad differentiam secundum speciem requiratur identitas generis, et diversificatio generis per diversas species, et cum utrumque in contrarietate reperiatur, sequitur quod differentia secundum speciem sit contrarietas. Quod manifestum est; quia hoc est aliqua esse diversa secundum speciem existentia in eodem genere, habere contrarietatem differentiarum, cum sint individua, idest non ulterius divisa in species, sicut sunt species specialissimae. Quae quidem dicuntur individua, inquantum ulterius non dividuntur formaliter. Particularia vero dicuntur individua, inquantum nec materialiter nec formaliter ulterius dividuntur. Et sicut diversa specie sunt quae contrarietatem habent, ita eadem specie sunt, quae non habent contrarietatem, cum sint individua secundum formalem differentiam. Contrarietates enim fiunt in divisione, non solum in supremis generibus, sed etiam in mediis, prius quam veniatur ad individua, idest ad ultimas species. Sic igitur manifestum est, quod licet non in omni genere sit contrarietas specierum, in omni tamen genere est contrarietas differentiarum.

[83694] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 13 Deinde cum dicit quare palam concludit quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod nihil eorum quae conveniunt in genere, sicut sunt species generis, dicitur idem specie, nec diversum specie ad genus; quia id ad quod aliquid dicitur specie idem, habet unam et eamdem differentiam; illud autem ad quod aliquid dicitur diversum specie, habet oppositam differentiam. Si igitur aliqua specierum diceretur idem specie vel diversum ad genus, sequeretur quod genus haberet in sui ratione aliquam differentiam. Sed hoc falsum est.

[83695] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 14 Quod sic patet. Materia enim ostenditur negatione, idest natura materiae intelligitur per negationem omnium formarum. Genus autem est quodammodo materia, sicut expositum est. Et loquimur nunc de genere quod invenitur in naturis rerum, non de genere quod in hominibus dicitur, sicut genus Romanorum vel Heraclidarum. Unde patet quod etiam genus in sua ratione non habet differentiam aliquam.

[83696] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 10 n. 15 Et sic patet, quod nulla species a suo genere differt specie, nec est cum eo idem specie: et similiter non differunt aliqua specie ab illis quae non sunt in eodem genere, proprie loquendo, sed differunt genere ab eis. Specie vero differunt ab his quae sunt in eodem genere: quia contrarietas est differentia qua aliqua differunt specie, ut ostensum est: non quia ipsa contrarietas differentiarum differat specie, licet contraria differant specie; sed contrarietas est solum in his quae sunt eiusdem generis. Unde relinquitur quod differre specie non sit proprie in his quae sunt alterius generis.


Lectio 11

[83697] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 1 Quia philosophus iam ostendit quod differentia secundum speciem est contrarietas, hic ostendit in quibus contrarietas non sit differentia secundum speciem; et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod sunt contraria, quae non faciunt differre secundum speciem, sed sunt in eadem specie. In secunda ostendit quae sunt contraria quae faciunt genere differre, non solum specie, ibi, quoniam vero contraria diversa et cetera. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, aut quia hoc quidem dicit et cetera. Dicit ergo primo, quod dubitatio est quare femina non differt specie a viro, cum femininum et masculinum sint contraria, et differentia secundum speciem causetur ex contrarietate, ut supra ostensum est.

[83698] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 2 Et iterum cum ostensum sit, quod ipsa natura generis diversificetur in diversas species per differentias, quae sunt per se differentiae generis, quare animal masculinum et animal femininum non sunt diversa secundum speciem, cum masculinum et femininum sint per se differentiae animalis, et non se habeant per accidens ad animal, sicut albedo et nigredo, sed masculinum et femininum praedicentur de animali inquantum est animal, sicut par et impar de numero, in quorum definitione ponitur numerus, sicut in definitione masculini et feminini animal.

[83699] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 3 Ex duplici ergo ratione quaestio dubitabilis redditur: tum quia contrarietas facit differre specie: tum quia differentiae dividentes genus in diversas species sunt per se differentiae generis: quorum utrumque supra ostensum est.

[83700] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 4 Et quia hanc dubitationem in specialibus terminis moverat, reducit eam ad generaliorem formam; et dicit quod haec dubitatio fere est eadem, sicut si quaeratur, quare quaedam contrarietas facit differre specie, et quaedam non: sicut ambulativum et volativum, sive gressibile et volatile, faciunt differre specie animalia, sed albedo et nigredo non.

[83701] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit aut quia solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo solvit eam in generali, ad quod quaestionem reduxerat. Secundo adaptat generalem solutionem ad speciales terminos, in quibus primo moverat quaestionem, ibi, masculus vero et femina. Dicit ergo, quod ideo contingit quod quaedam contrarietas facit differre specie et quaedam non, quia quaedam contraria sunt propriae passiones generis, et quaedam sunt minus propriae. Quia enim genus a materia sumitur, materia autem per se habet ordinem ad formam; illae propriae sunt differentiae generis, quae sumuntur a diversis formis perficientibus materiam. Sed quia forma speciei iterum multiplicatur in diversa secundum materiam signatam, quae est subiecta individualibus proprietatibus, contrarietas accidentium individualium minus proprie se habet ad genus, quam contrarietas differentiarum formalium. Et ideo subiungit, quod quia in composito est materia et forma, haec quidem est ratio, idest forma quae constituit speciem, haec autem est materia quae est individuationis principium: quaecumque contrarietates sunt in ratione, idest ex parte formae, faciunt differre secundum speciem. Illae vero quae sunt ex parte materiae, quae sunt propriae individui, quod est acceptum cum materia, non faciunt differre secundum speciem.

[83702] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 6 Et propter hoc albedo et nigredo non faciunt homines differre secundum speciem. Non enim homo albus et homo niger differunt specie, etiam si utrique imponatur aliquod nomen; ut si homo albus dicatur a et homo niger b. Hoc autem addit, quia homo albus non videtur esse aliquid unum. Sed si imponeretur nomen, videtur esse aliquid unum. Et similiter est de homine nigro. Et ideo dicit, quod homo albus et homo niger non differunt specie, quia homo, scilicet particularis, cui conveniunt album et nigrum, est quasi materia. Non enim dicitur quod homo sit albus, nisi quia hic homo est albus. Et sic, cum homo particularis conceptus sit cum materia, et materia non facit differentiam secundum speciem, sequitur quod hic homo et ille homo non differant specie: quia plures homines non propter hoc sunt plures species hominis, quia sunt plures; quia non sunt plures nisi propter diversitatem materiae, quia scilicet sunt diversae carnes et ossa ex quibus est hic et ille. Sed simul totum, idest individuum congregatum ex materia et forma, est diversum: sed non est diversum specie, quia non est contrarietas ex parte formae. Sed hoc, scilicet homo, est ultimum individuum secundum speciem, quia non dividitur ulterius divisione formali. Vel hoc, scilicet particulare, est ultimum individuum, quia non dividitur ulterius, nec materiali nec formali differentia. Sed quamvis in diversis individuis non sit contrarietas ex parte formae, est tamen diversitas individuorum particularium; quia particulare aliquod, ut Callias, non solum est forma, sed est forma cum materia individuata. Et ita, sicut diversitas formae facit differentiam specierum, ita diversitas materiae individualis facit differentiam individuorum. Album autem non praedicatur de homine nisi ratione individui. Non enim dicitur homo albus, nisi quia aliquis homo dicitur albus, ut Callias. Et sic patet, quod homo per accidens dicitur albus; quia non inquantum homo, sed inquantum hic homo, albus dicitur. Hic autem homo dicitur propter materiam. Unde patet quod album et nigrum non pertinent ad differentiam formalem hominis, sed solum ad materialem. Et propter hoc non differunt specie homo albus et niger, sicut nec circulus aereus et ligneus differunt specie. Et in his etiam quae differunt specie, non est differentia speciei propter materiam, sed propter formam; sicut triangulus aereus et circulus ligneus non differunt specie propter materiam, sed propter diversitatem formae.

[83703] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 7 Unde si quaeratur, utrum materia faciat diversa specie aliquo modo, videtur quod faciat; quia hic equus ab hoc homine est diversus specie, et tamen manifestum est quod ratio utriusque est cum materia individuali. Et sic videtur quod materia aliqualiter faciat differre specie. Sed tamen manifestum est, quod hoc non contingit propter diversitatem materiae, sed quia contrarietas est ex parte formae, quia homo albus et equus niger differunt specie. Sed hoc non est propter album et nigrum, quia si ambo essent albi, adhuc specie differrent. Sic igitur apparet quod contrarietas quae est ex parte ipsius formae, facit differre specie; non autem illa quae est ex parte materiae.

[83704] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit masculus vero solutionem generalem positam adaptat ad terminos speciales, in quibus primo quaestionem moverat, scilicet ad masculum et feminam; dicens, quod masculus et femina sunt proprie passiones animalis, quia animal ponitur in definitione utriusque. Sed non conveniunt animali secundum substantiam et formam, sed ex parte materiae et corporis. Quod patet ex hoc, quod idem sperma potest fieri masculus et femina, secundum quod diversimode patitur aliquam passionem; quia cum fuerit calor operans fortis, fiet masculus; cum autem erit debilis, fiet femina. Hoc autem non posset esse vel contingere, si masculus et femina differrent specie. Non enim ex uno semine diversa secundum speciem producuntur. Quia in semine vis est activa, et omne agens naturale agit ad determinatam speciem, quia agit sibi simile. Unde relinquitur quod masculus et femina non differant secundum formam, nec sunt diversa secundum speciem.

[83705] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit quod quidem epilogat quod dixerat: quod planum est in litera.


Lectio 12

[83706] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 1 Postquam philosophus ostendit quae sunt contraria quae non faciunt differre specie, hic ostendit quae sunt contraria quae etiam genere differre faciunt. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem. Secundo excludit quorumdam falsam opinionem, ibi, nunc ergo diximus et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam igitur quod non contingit et cetera. Primo ergo praemittit duo ad ostendendum propositum: quorum primum est, quod contraria sunt diversa specie, ut supra ostensum est.

[83707] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 2 Secundum est, quod corruptibile et incorruptibile sunt contraria. Quod probat ex hoc, quod impotentia opposita determinatae potentiae est quaedam privatio, ut in nono habitum est. Privatio autem est principium contrarietatis. Unde sequitur, quod impotentia sit contrarium potentiae. Corruptibile autem et incorruptibile opponuntur secundum potentiam et impotentiam. Sed diversimode. Nam si accipiatur potentia communiter, secundum quod se habet ad posse agere vel pati quodcumque, sic corruptibile secundum potentiam dicetur, incorruptibile secundum impotentiam. Si autem dicatur potentia secundum quod non est posse aliquid deterius, sic e converso, incorruptibile dicetur secundum potentiam, corruptibile vero secundum impotentiam.

[83708] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 3 Cum autem ex his videretur concludendum quod corruptibile et incorruptibile differunt specie, concludit quod sunt diversa genere. Et hoc ideo, quia sicut forma et actus pertinent ad speciem, ita materia et potentia pertinent ad genus. Unde sicut contrarietas quae est secundum formas et actus, facit differentiam secundum speciem, ita contrarietas quae est secundum potentiam, facit generis diversitatem.

[83709] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit nunc autem excludit quorumdam falsam opinionem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit eam. Secundo improbat, ibi, sed contrariorum et cetera. Dicit ergo primo, quod probatio praemissa de corruptibili et incorruptibili est accepta ex ratione horum universalium nominum, secundum scilicet quod unum significat potentiam, et aliud impotentiam. Sed sicut quibusdam videtur, non necesse est quod corruptibile et incorruptibile differant specie, sicut non est hoc necesse in albo et nigro. Convenit enim idem esse album et nigrum. Sed diversimode. Quia si illud quod dicitur album et nigrum sit aliquod universale, simul est album et nigrum quantum ad diversos. Sicut simul verum est dicere, quod homo est albus propter Socratem et niger propter Platonem. Si vero fuerit aliquid singularium, non erit simul album et nigrum. Sed tamen potest nunc esse album, postea nigrum, cum tamen album et nigrum sint contraria. Et hoc modo dicunt quidam, quod simul in eadem specie possunt esse quaedam corruptibilia et quaedam incorruptibilia. Et idem singulariter quandoque corruptibile, et quandoque incorruptibile.

[83710] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit sed contrariorum excludit praedictam opinionem; dicens, quod contrariorum quaedam sunt in his de quibus dicuntur secundum accidens, sicut album et nigrum homini, de quibus nunc dictum est: et alia multa sunt huiusmodi contraria, in quibus locum habet quod dictum est, scilicet quod possunt simul esse in eadem specie, et successive in eodem singulari. Sed quaedam contraria sunt, de quibus hoc est impossibile; de quorum numero sunt corruptibile et incorruptibile.

[83711] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 6 Non enim corruptibile inest secundum accidens alicui eorum de quibus praedicatur; quia quod est secundum accidens, contingit non inesse. Corruptibile autem ex necessitate inest his quibus inest. At si hoc non sit verum, sequeretur, quod unum et idem sit quandoque corruptibile et quandoque incorruptibile: quod est impossibile secundum naturam. (Licet per hoc non excludatur, quin virtus divina possit aliqua corruptibilia secundum suam naturam, incorruptibiliter conservare).

[83712] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 7 Sic igitur necesse est, cum corruptibile non praedicetur secundum accidens, quod aut significet substantiam eius de quo praedicatur, aut aliquid quod est in substantia. Est enim unumquodque corruptibile per materiam, quae est de substantia rei. Et similis ratio est de incorruptibili; quia utrumque ex necessitate inest. Sic igitur patet, quod corruptibile et incorruptibile opponuntur sicut secundum se praedicata; quae scilicet praedicantur de aliquo inquantum huiusmodi, secundum quod tale, et primo.

[83713] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 8 Et ex hoc sequitur ex necessitate, quod corruptibile et incorruptibile sint genere diversa. Manifestum est enim quod contraria quae sunt in uno genere, non sunt de substantia illius generis. Non enim rationale et irrationale sunt de substantia animalis. Sed animal est potentia utrumque. Quodcumque autem genus accipiatur, oportet quod corruptibile et incorruptibile sint de intellectu eius. Unde impossibile est quod communicent in aliquo genere. Et hoc rationabiliter accidit. Nam corruptibilium et incorruptibilium non potest esse materia una. Genus autem, physice loquendo, a materia sumitur. Unde supra dictum est, quod ea quae non communicant in materia, sunt genere diversa. Logice autem loquendo, nihil prohibet quod conveniant in genere, inquantum conveniunt in una communi ratione, vel substantiae, vel qualitatis, vel alicuius huiusmodi.

[83714] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 9 Deinde cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod non possunt esse species separatae, sicut Platonici posuerunt. Ponunt enim duos homines, unum sensibilem qui est corruptibilis, et unum separatum qui est incorruptibilis, quem dicunt speciem vel ideam hominis. Species autem sive ideae dicuntur esse eadem specie, secundum Platonicos, cum singularibus. Et nomen speciei non aequivoce praedicatur de specie et de singulari, cum tamen incorruptibile et corruptibile etiam genere differant. Et ea quae sunt diversa genere plus distant, quam quae differunt specie.

[83715] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 10 Attendendum est autem, quod licet philosophus ostenderit, quod quaedam contraria non faciunt differre specie, et quaedam faciunt differre etiam genere; tamen omnia contraria aliquo modo faciunt differre specie, si fiat comparatio contrariorum ad aliquod determinatum genus. Nam album et nigrum, licet non faciant differre specie in genere animalis, faciunt tamen differre specie in genere coloris. Et masculinum et femininum faciunt differre specie in genere sexus. Et animatum et inanimatum, licet faciant differre genere quantum ad infimas species, tamen quantum ad genus quod per se dividitur in animatum et inanimatum, faciunt differre specie tantum. Nam omnes differentiae generis sunt constitutivae specierum quarumdam, licet illae species possint genere esse diversa.

[83716] Sententia Metaphysicae, lib. 10 l. 12 n. 11 Corruptibile autem et incorruptibile dividunt per se ens: quia corruptibile est quod potest non esse, incorruptibile autem quod non potest non esse. Unde, cum ens non sit genus, non mirum si corruptibile et incorruptibile non conveniant in aliquo uno genere. Et haec de decimo libro.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264