CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Metaphysicae
a libro VII ad librum VIII

Thomas de Aquino cum Aristotele et Platone a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1950 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 7
Lectio 1

[82811] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 1 Postquam philosophus removit a principali consideratione huius scientiae ens per accidens, et ens secundum quod significat verum, hic incipit determinare de ente per se, quod est extra animam, de quo est principalis consideratio huius scientiae. Dividitur autem pars ista in duas partes. Haec enim scientia et determinat de ente inquantum est ens, et de primis principiis entium, ut in sexto libro est habitum. In prima ergo parte determinatur de ente. In secunda de primis principiis entis, in duodecimo libro, ibi, de substantia quidem et cetera. Quia vero ens et unum se consequuntur, et sub eadem consideratione cadunt, ut in principio quarti est habitum, ideo prima pars dividitur in partes duas. In prima determinat de ente. In secunda de uno et de his quae consequuntur ad unum, in decimo libro, ibi, unum quia multis dicitur. Ens autem per se, quod est extra animam, dupliciter dividitur, ut in quinto libro est habitum. Uno modo per decem praedicamenta, alio modo per potentiam et actum. Dividitur ergo prima pars in duas. In prima determinat de ente secundum quod dividitur per decem praedicamenta. In secunda determinat de ente secundum quod dividitur per potentiam et actum, in nono libro, ibi, ergo de primo ente et cetera.

[82812] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 2 Prima autem pars dividitur in duas. In prima ostendit quod ad determinandum de ente, prout in decem praedicamenta dividitur, oportet determinare de sola substantia. In secunda incipit de substantia determinare, ibi, dicitur autem substantia et si non multiplicius et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod de substantia est determinandum. Secundo ostendit quid de ea sit tractandum, ibi, videtur autem substantia. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod intendens tractare de ente, de sola substantia debet tractare per rationem. Secundo per consuetudinem aliorum, ibi, et quod olim, et nunc et cetera. Intendit ergo in prima parte talem rationem ponere. Illud quod est primum inter entia quasi ens simpliciter et non secundum quid, sufficienter demonstrat naturam entis: sed substantia est huiusmodi; ergo sufficit ad cognoscendum naturam entis determinare de substantia. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit, quod substantia sit primum ens. Secundo ostendit quomodo dicatur primum, ibi, multipliciter quidem igitur dicitur primum et cetera. Circa primum duo facit.

[82813] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 3 Primo proponit intentum quod ens dicitur multipliciter, ut dictum est in quinto libro, in quo diviserat quoties dicuntur huiusmodi nomina, quia quoddam ens significat quid est et hoc aliquid, idest substantiam; ut per quid, intelligatur essentia substantiae, per hoc aliquid suppositum, ad quae duo omnes modi substantiae reducuntur, ut in quinto est habitum. Illud vero significat qualitatem vel quantitatem, aut aliquid aliorum praedicamentorum. Et cum ens tot modis dicatur, palam est quod inter omnia entia, primum est quod quid est, idest ens quod significat substantiam.

[82814] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 4 Secundo ibi, nam quando probat propositum; et utitur tali ratione. Quod est per se et simpliciter in unoquoque genere, est prius eo quod est per aliud et secundum quid. Sed substantia est ens simpliciter et per seipsam: omnia autem alia genera a substantia sunt entia secundum quid et per substantiam: ergo substantia est prima inter alia entia.

[82815] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 5 Minorem autem dupliciter manifestat. Primo ex ipso modo loquendi sive praedicandi; dicens, quod ex hoc palam est quod substantia sit primum entium, quia quando dicimus de aliquo quale quid sit, dicimus ipsum esse aut bonum aut malum. Haec enim significant qualitatem, quae aliud est a substantia et quantitate. Tricubitum autem significat quantitatem, et homo significat substantiam. Et ideo quando dicimus quale est aliquid, non dicimus ipsum esse tricubitum neque hominem. Sed quando dicimus quid est de aliquo, non dicimus ipsum esse album, nec calidum, quae significant qualitatem; nec tricubitum, quod significat quantitatem; sed hominem aut Deum, quae significant substantiam.

[82816] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 6 Ex quo patet quod illa quae significant substantiam, dicunt quid est aliquid absolute. Quae autem praedicant qualitatem, non dicunt quid est illud de quo praedicatur absolute, sed quale quid. Et simile est in quantitate, et aliis generibus.

[82817] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 7 Et ex hoc patet quod ipsa substantia dicitur ens ratione suiipsius, quia absolute significantia substantiam significant quid est hoc. Alia vero dicuntur entia, non quia ipsa habeant secundum se aliquam quidditatem, quasi secundum se entia, cum non ita dicant absolute quid: sed eo quod sunt talis entis, idest eo quod habent aliquam habitudinem ad substantiam quae est per se ens; quia non significant quidditatem; inquantum scilicet quaedam sunt qualitates talis entis, scilicet substantiae, et quaedam quantitates, et aliae passiones, vel aliquid aliud tale, quod significatur per alia genera.

[82818] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 8 Secundo ibi, unde et probat idem per quoddam signum. Quia enim alia entia non sunt entia nisi secundum quod referuntur ad substantiam, ideo potest esse dubitatio de aliis entibus in abstracto significatis, quando non significant cum aliqua habitudine ad substantiam: utrum sint entia vel non entia, scilicet utrum vadere, sanare et sedere et unumquodque istorum in abstracto significatorum sit ens aut non ens. Et similiter est in aliis talibus, quae in abstracto significantur; sive significentur per modum actionis, ut praedicta, sive non, ut albedo sive nigredo.

[82819] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 9 Pro tanto autem videntur accidentia in abstracto significata esse non entia, quia nihil ipsorum est aptum natum secundum se esse; immo cuiuslibet eorum esse est alteri inesse, et non est possibile aliquid eorum separari a substantia; et ideo quando significantur in abstracto quasi sint secundum se entia et a substantia separata, videtur quod sint non entia. Licet modus significandi vocum non consequatur immediate modum essendi rerum, sed mediante modo intelligendi; quia intellectus sunt similitudines rerum, voces autem intellectuum, ut dicitur in primo perihermenias.

[82820] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 10 Licet autem modus essendi accidentium non sit ut per se sint, sed solum ut insint, intellectus tamen potest ea per se intelligere, cum sit natus dividere ea quae secundum naturam coniuncta sunt. Et ideo nomina abstracta accidentium significant entia quae quidem inhaerent, licet non significent ea per modum inhaerentium. Essent autem significata per huiusmodi nomina non entia, si non inessent in re.

[82821] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 11 Et quia ista in abstracto significata videntur non entia, magis videntur entia nomina accidentium concreta. Magis autem videtur aliquid entium esse vadens et sedens et sanans quia determinatur eis aliquod subiectum per ipsam nominis significationem, inquantum significantur in concretione ad subiectum. Hoc autem subiectum est substantia. Et ideo unumquodque talium nominum, quae significant accidens in concreto, apparet in tali categoria, idest videtur importare praedicamentum substantiae; non ita quod praedicamentum substantiae sit pars significationis talium nominum (album enim, ut in praedicamentis dicitur, solam qualitatem significat); sed inquantum huiusmodi nomina significant accidentia ut inhaerentia substantiae. Bonum autem aut sedens non dicitur sine hoc, idest sine substantia. Significat enim accidens concretum substantiae.

[82822] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 12 Et quia accidentia non videntur entia prout secundum se significantur, sed solum prout significantur in concretione ad substantiam, palam est quod singula aliorum entium sunt entia propter substantiam. Et ex hoc ulterius apparet, quod substantia est primum ens, et ens simpliciter, et non ens secundum aliquid, idest secundum quid, sicut est in accidentibus. Esse enim album non est simpliciter esse, sed secundum quid. Quod ex hoc patet, quia cum incipit esse albus, non dicimus quod incipiat esse simpliciter, sed quia incipiat esse albus. Cum enim Socrates incipit esse homo, dicitur simpliciter quod incipit esse. Unde patet quod esse hominem significat esse simpliciter. Esse autem album significat esse secundum quid.

[82823] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit multipliciter quidem. Ostendit quomodo substantia dicatur primum; et dicit quod cum hoc quod dico primum dicatur multis modis, ut in quinto est habitum, tribus modis substantia est prima inter omnia entia: scilicet secundum cognitionem, et secundum definitionem et secundum tempus. Et quod sit prima tempore aliis, ex hoc probatur, quod nullum aliorum praedicamentorum est separabile a substantia, sola autem substantia est separabilis ab aliis: nullum enim accidens invenitur sine substantia, sed aliqua substantia invenitur sine accidente. Et sic patet, quod non quandocumque est substantia, est accidens, sed e contrario: et propter hoc substantia est prior tempore.

[82824] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 14 Et quod etiam sit prima secundum definitionem, patet, quia in definitione cuiuslibet accidentium oportet ponere definitionem substantiae. Sicut enim in definitione simi ponitur nasus, ita in definitione cuiuslibet accidentis ponitur proprium eius subiectum; et ideo sicut animal est prius definitione quam homo, quia definitio animalis ponitur in definitione hominis, eadem ratione substantia est prior definitione accidentibus.

[82825] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 15 Quod etiam sit prior ordine cognitionis, patet. Illud enim est primum secundum cognitionem, quod est magis notum et magis manifestat rem. Res autem unaquaeque magis noscitur, quando scitur eius substantia, quam quando scitur eius quantitas aut qualitas. Tunc enim putamus nos maxime scire singula, quando noscitur quid est homo aut ignis, magis quam quando cognoscimus quale est aut quantum, aut ubi, aut secundum aliquod aliud praedicamentum. Quare etiam de ipsis, quae sunt in praedicamentis accidentium, tunc scimus singula, quando de unoquoque scimus quid est. Sicut quando scimus quid est ipsum quale, scimus qualitatem, et quando scimus quid est ipsum quantum, scimus quantitatem. Sicut enim alia praedicamenta non habent esse nisi per hoc quod insunt substantiae, ita non habent cognosci nisi inquantum participant aliquid de modo cognitionis substantiae, quae est cognoscere quid est.

[82826] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 16 Deinde cum dicit et quod ostendit idem, scilicet quod de substantia sola est agendum, ex consuetudine aliorum philosophorum: dicens, quod cum sit quaesitum et semper dubitatum apud philosophos et olim quantum ad praeteritum, et nunc quantum ad praesens, quid est ens: hoc nihil aliud est quaerere et dubitare, quam quid est substantia rerum.

[82827] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 17 Hoc enim ens, scilicet substantiam, quidam dixerunt esse unum vel immobile, sicut Parmenides et Melissus, vel mobile, sicut antiqui naturales ponentes unum tantum materiale principium rerum. Solam autem materiam putabant ens esse substantiam. Et sic patet, quod cum ponerent unum ens propter unum materiale principium, per unum ens intelligebant unam substantiam. Quidam vero posuerunt plura entia quam unum, qui scilicet posuerunt plura principia materialia, et per consequens plures rerum substantias. Quorum quidam posuerunt ea finita, ut Empedocles quatuor elementa; quidam vero infinita, ut Anaxagoras infinitas partes consimiles, et Democritus infinita indivisibilia corpora.

[82828] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 18 Et ideo si alii philosophi tractantes de entibus attendebant ad solas substantias, et nobis etiam speculandum est de sic ente, idest de substantia quid ipsa sit. Et hoc inquam maxime, quia de hac principaliter intendimus. Et primo, quia per eam alia cognoscuntur et solum, ut est dicere quia de substantia sola determinando, de omnibus aliis notitiam facit. Et ita quodam modo solum de substantia determinat, et quodam modo non solum. Hoc autem significat cum dicit ut est dicere vel ut ita dicatur, quod consuevimus dicere de his quae non usquequaque sunt vera.

[82829] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 19 Deinde cum dicit videtur autem ostendit quid determinandum sit de substantia: et circa hoc duo facit. Primo ponit opiniones aliorum de substantia. Secundo dicit, quid de earum veritate est inquirendum, ibi, de his ergo et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quid sit manifestum circa substantias; dicens, quod esse substantiam manifestissime inest corporibus. Unde animalia et plantas et partes eorum dicimus esse substantias, et etiam alia naturalia corpora, ut ignem, terram, et aquam et talium singula, idest talia elementaria corpora, sicut aerem et vaporem secundum opinionem Heracliti, et alia media secundum opinionem aliorum. Et etiam omnes partes elementorum, et etiam corpora, quae sunt composita ex elementis, vel ex aliquibus partibus elementorum, sicut particularia corpora mixta aut ex omnibus elementis, idest totis, sicut tota ipsa sphaera activorum et passivorum et sicut etiam caelum quod et quoddam corpus naturale praeter elementa dicimus esse substantiam, et partes eius, ut astra et luna, et sol.

[82830] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 20 Sed utrum hae sensibiles substantiae sint solum substantiae secundum quod ponebant antiqui naturales, vel etiam sint aliquae aliae substantiae ab istis, sicut ponebant Platonici, vel etiam istae non sint substantiae, sed solum sint aliae substantiae ab istis, perscrutandum est.

[82831] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 21 Secundo ibi, videntur quibusdam recitat opiniones philosophorum de substantiis non manifestis, dicens, quod quibusdam videtur, quod termini corporis sint rerum substantiae, ut scilicet superficies, et linea et punctus et unitas sint magis substantiae quam corpus et solidum. Et haec opinio dividitur: quia quidam nihil talium terminorum opinabantur esse separata a sensibilibus, scilicet Pythagorici. Alii vero ponebant quaedam entia sempiterna a sensibilibus separata, quae sunt plura et magis entia quam sensibilia: magis inquam entia, quia ista sunt incorruptibilia et immobilia, haec autem corruptibilia et mobilia; plura vero, quia sensibilia sunt unius ordinis tantum, separata vero duorum: sicut Plato posuit duas substantias separatas, idest duos ordines substantiarum separatarum, scilicet species vel ideas, et mathematica. Et tertium ordinem posuit substantias corporum sensibilium.

[82832] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 22 Sed Leucippus, qui successor fuit Platonis, et ex sorore nepos, posuit plures ordines substantiarum, et in unoquoque etiam inchoavit ab uno, quod ponebat esse principium in quolibet ordine substantiarum. Sed aliud quidem unum ponebat esse principium numerorum, quos ponebat esse primas substantias post species; aliud autem magnitudinum, quas ponebat esse secundas substantias; et demum ponebat substantiam animae; et hoc modo protendebat ordinem substantiarum usque ad corruptibilia corpora.

[82833] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 23 Sed quidam differebant a Platone et Leucippo, quia non distinguebant inter species, et primum ordinem mathematicorum, qui est numerorum. Dicebant enim species et numeros habere eamdem naturam, et omnia alia esse habita, idest consequenter se habentia ad numeros, scilicet lineas et superficies usque ad primam caeli substantiam, et alia sensibilia, quae sunt in ultimo ordine.

[82834] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 24 Deinde cum dicit de his igitur. Ostendit quid circa praedicta dicendum sit; dicens, quod dicendum est quid de praedictis dicitur bene aut non bene, et quae sunt substantiae, et utrum praedicta mathematica et species sint aliquid praeter res sensibiles, aut non. Et illae substantiae si sint praeter sensibiles, quem modum essendi habeant. Et si ista non sunt praeter sensibiles substantias, utrum sit aliqua alia substantia separabilis, et quare et quomodo; aut nulla est substantia praeter sensibiles.

[82835] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 1 n. 25 Hoc enim determinabit in duodecimo huius et infra. Sed tamen antequam haec determinentur, oportet primo ponere et describere quid sit substantia in istis sensibilibus, in quibus substantia manifesta invenitur. Quod quidem facit in hoc septimo et in octavo sequenti.


Lectio 2

[82836] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 1 Postquam ostendit, quod principalis intentio huius scientiae est considerare de substantia, hic incipit de substantia determinare; et dividitur haec pars in duas. In prima ostendit modum et ordinem tractandi de substantia. In secunda prosequitur tractatum substantiae, ibi, et primo dicemus quaedam de eo. Modum autem et ordinem tractandi de substantia ostendit dividendo substantias in suas partes; et docendo de qua partium eius primo et principalius est determinandum, et quae partium ipsius praetermittendae sunt, et quae prius vel posterius considerandae. Unde dividitur prima pars in partes tres, secundum divisiones et subdivisiones, quas ponit de substantia. Secunda incipit ibi, tale vero modo quodam. Tertia vero incipit ibi, confitentur autem et cetera. Dicit ergo primo, quod substantia ad minus dicitur quatuor modis, si non dicatur multiplicius, idest pluribus modis. Sunt enim plures modi, quibus aliqui substantiam nominant; ut patet de dicentibus terminos corporis esse substantias, qui modus hic praetermittitur. Quorum quidem modorum primus est secundum quod quod quid erat esse, idest quidditas, vel essentia, sive natura rei dicitur eius substantia.

[82837] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 2 Secundus modus est prout universale dicitur substantia esse, secundum opinionem ponentium ideas species, quae sunt universalia de singularibus praedicata, et sunt horum particularium substantiae.

[82838] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 3 Tertius modus est secundum quod primum genus videtur esse substantia uniuscuiusque. Et per hunc modum unum et ens ponebant substantias esse omnium rerum, tanquam prima omnium genera.

[82839] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 4 Quartus modus est secundum quod subiectum, idest substantia particularis dicitur esse substantia. Dicitur autem subiectum de quo alia dicuntur, vel sicut superiora de inferioribus, ut genera et species et differentiae; vel sicut accidens praedicatur de subiecto, ut accidentia communia et propria; sicut de Socrate praedicatur homo, animal, rationabile, risibile et album; ipsum autem subiectum non praedicatur de alio. Quod est intelligendum per se. Per accidens enim nihil prohibet Socratem de hoc albo praedicari, vel de animali, vel de homine; quia id, cui inest album, aut animal, aut homo, Socrates est. De seipso autem praedicatur per se, cum dicitur, Socrates est Socrates. Patet autem, quod subiectum hic dicitur, quod in praedicamentis nominatur substantia prima, ex hoc, quod eadem definitio datur de subiecto hic, et ibi de substantia prima.

[82840] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 5 Unde concludit quod determinandum est de hoc, idest de subiecto vel de substantia prima, quia tale subiectum maxime videtur substantia esse. Unde in praedicamentis dicitur quod talis substantia est quae proprie et principaliter et maxime dicitur. Huiusmodi enim secundum se omnibus aliis substant, scilicet speciebus et generibus et accidentibus. Substantiae vero secundae, idest genera et species, substant solis accidentibus. Et hoc etiam non habent nisi ratione primarum. Homo enim est albus inquantum hic homo est albus.

[82841] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 6 Unde patet quod fere eadem est divisio substantiae hic posita, cum illa quae ponitur in praedicamentis. Nam per subiectum intelligitur hic substantia prima. Quod autem dixit genus et universale, quod videtur ad genus et species pertinere, continetur sub substantiis secundis. Hoc autem quod quid erat esse hic ponitur, sed ibi praetermittitur, quia non cadit in praedicamentorum ordine nisi sicut principium. Neque enim est genus neque species neque individuum, sed horum omnium formale principium.

[82842] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit tale vero subdividit quartum modum praemissae divisionis; hoc scilicet quod dixerat subiectum: et circa hoc tria facit. Primo namque ponit divisionem. Secundo comparat partes divisionis adinvicem, ibi, quare si species et cetera. Tertio ostendit quomodo de istis partibus divisionis sit agendum, ibi, attamen eam quae nunc ex ambobus et cetera. Dicit ergo primo, quod subiectum, quod est prima substantia particularis, in tria dividitur; scilicet in materiam, et formam, et compositum ex eis. Quae quidem divisio non est generis in species, sed alicuius analogice praedicati, quod de eis, quae sub eo continentur, per prius et posterius praedicatur. Tam enim compositum quam materia et forma particularis substantia dicitur, sed non eodem ordine; et ideo posterius inquiret quid horum per prius sit substantia.

[82843] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 8 Exemplificat autem hic membra in artificialibus, in quibus aes est ut materia, figura ut forma speciei, idest dans speciem, statua compositum ex his. Quae quidem exemplificatio non est accipienda secundum veritatem, sed secundum similitudinem proportionis. Figura enim et aliae formae artificiales non sunt substantiae, sed accidentia quaedam. Sed quia hoc modo se habet figura ad aes in artificialibus, sicut forma substantialis ad materiam in naturalibus, pro tanto utitur hoc exemplo, ut demonstret ignotum per manifestum.

[82844] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit quare si species comparat partes divisionis praemissae adinvicem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod forma sit magis substantia quam compositum. Secundo ostendit, quod materia sit maxime substantia, quod erat opinio quorumdam, ibi, et adhuc materia substantia sit. Tertio ostendit quod tam forma quam compositum est magis substantia quam materia, ibi, sed impossibile et cetera. Dicit ergo primo, quod species, idest forma, prior est materia. Materia enim est ens in potentia, et species est actus eius. Actus autem naturaliter prior est potentia. Et simpliciter loquendo prior tempore, quia non movetur potentia ad actum nisi per ens actu; licet in uno et eodem quod quandoque est in potentia, quandoque in actu, potentia tempore praecedat actum. Unde patet, quod forma est prior quam materia, et etiam est magis ens quam ipsa, quia propter quod unumquodque et illud magis. Materia autem non fit ens actu nisi per formam. Unde oportet quod forma sit magis ens quam materia.

[82845] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 10 Et ex hoc ulterius sequitur, quod eadem ratione forma sit prior composito ex utrisque, inquantum est in composito aliquid de materia. Et ita participat aliquid de eo quod est posterius secundum naturam, scilicet de materia. Et iterum patet, quod materia et forma sunt principia compositi. Principia autem alicuius sunt eo priora. Et ita, si forma est prior materia, erit prior composito.

[82846] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 11 Et quia posset alicui videri, quod ex quo philosophus ponit omnes modos, quibus dicitur substantia, quod hoc sufficeret ad sciendum quid est substantia; ideo subiungit dicens, quod nunc dictum est quid sit substantia solum typo, idest dictum est solum in universali, quod substantia est illud, quod non dicitur de subiecto, sed de quo dicuntur alia; sed oportet non solum ita cognoscere substantiam et alias res, scilicet per definitionem universalem et logicam: hoc enim non est sufficiens ad cognoscendum naturam rei, quia hoc ipsum quod assignatur pro definitione tali, est manifestum. Non enim huiusmodi definitione tanguntur principia rei, ex quibus cognitio rei dependet; sed tangitur aliqua communis conditio rei per quam talis notificatio datur.

[82847] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit et adhuc ostendit quod materia maxime sit substantia: et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem antiquorum per quam ponebant materiam maxime et solum esse substantiam. Secundo notificat quid sit materia, ibi, dico autem materiam quae secundum se. Dicit ergo primo, quod non solum forma est substantia, et compositum, sed et materia sit substantia secundum rationem praedictam. Si enim ipsa materia non sit substantia, fugit a nobis quae sit alia substantia praeter materiam. Quia si removeantur a rebus sensibilibus in quibus manifeste est substantia, alia quae planum est non esse substantiam, nihil remanet, ut videtur, nisi materia.

[82848] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 13 In istis enim corporibus sensibilibus, quae omnes confitentur esse substantias, quaedam sunt sicut corporum passiones, ut calidum, frigidum et huiusmodi; de quibus manifestum est, quod non sunt substantiae. Sunt etiam in eis quaedam factiones, idest generationes et corruptiones et motus; de quibus etiam planum est quod non sunt substantiae. Sunt etiam in eis potentiae, quae sunt principia praedictarum factionum et motuum; scilicet potentiae, quae sunt in rebus ad agendum et patiendum: has etiam patet non esse substantias, sed magis ponuntur sub genere qualitatis.

[82849] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 14 Et post omnia ista inveniuntur in corporibus sensibilibus dimensiones, scilicet longitudo, latitudo et profunditas, quae sunt quantitates quaedam, et non substantiae. Quantitas enim manifestum est quod non est substantia; sed illud cui praedictae dimensiones insunt, ut primum subiectum earum, est substantia. Sed remotis istis dimensionibus nihil videtur remanere nisi subiectum earum, quod est determinatum et distinctum per huiusmodi dimensiones. Haec autem est materia. Quantitas enim dimensiva videtur inesse materiae immediate, cum materia non dividatur ad recipiendum diversas formas in diversis suis partibus, nisi per huiusmodi quantitatem. Et ideo per huiusmodi considerationem videtur necessarium esse non solum quod materia sit substantia, sed quod ipsa sola sit substantia.

[82850] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 15 Decepit autem antiquos philosophos hanc rationem inducentes, ignorantia formae substantialis. Non enim adhuc tantum profecerant, ut intellectus eorum se elevaret ad aliquid quod est supra sensibilia; et ideo illas formas tantum consideraverunt, quae sunt sensibilia propria vel communia. Huiusmodi autem manifestum est esse accidentia, ut album et nigrum, magnum et parvum, et huiusmodi. Forma autem substantialis non est sensibilis nisi per accidens; et ideo ad eius cognitionem non pervenerunt, ut scirent ipsam a materia distinguere. Sed totum subiectum, quod nos ponimus ex materia et forma componi, ipsi dicebant esse primam materiam, ut aerem, aut aquam, aut aliquid huiusmodi. Formas autem dicebant esse, quae nos dicimus accidentia, ut quantitates et qualitates, quorum subiectum proprium non est materia prima, sed substantia composita quae est substantia in actu: omne enim accidens ex hoc est, quod substantiae inest, ut habitum est.

[82851] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 16 Deinde cum dicit dico autem. Quia ratio praedicta ostendens solam materiam esse substantiam, videtur processisse ex ignorantia materiae, ut dictum est; ideo consequenter dicit, quid sit materia est secundum rei veritatem, prout declaratum in primo physicorum. Materia enim in se non potest sufficienter cognosci, nisi per motum; et eius investigatio praecipue videtur ad naturalem pertinere. Unde et philosophus accipit hic de materia, quae in physicis sunt investigata, dicens: dico autem materiam esse quae secundum se, idest secundum sui essentiam considerata, nullatenus est neque quid, idest neque substantia, neque qualitas, neque aliquid aliorum generum, quibus ens dividitur, vel determinatur.

[82852] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 17 Et hoc praecipue apparet motu. Oportet enim subiectum mutationis et motus alterum esse, per se loquendo, ab utroque terminorum motus, ut probatum est primo physicorum. Unde, cum materia sit primum subiectum substans non solum motibus, qui sunt secundum qualitatem et quantitatem et alia accidentia, sed etiam mutationibus quae sunt secundum substantiam, oportet, quod materia sit alia secundum sui essentiam ab omnibus formis substantialibus et earum privationibus, quae sunt termini generationis et corruptionis; et non solum quod sit aliud a quantitate et qualitate et aliis accidentibus.

[82853] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 18 Attamen diversitatem materiae ab omnibus formis non probat philosophus per viam motus, quae quidem probatio est per viam naturalis philosophiae, sed per viam praedicationis, quae est propria logicae, quam in quarto huius dicit affinem esse huic scientiae. Dicit ergo, quod oportet aliquid esse, de quo omnia praedicta praedicentur; ita tamen quod sit diversum esse illi subiecto de quo praedicantur, et unicuique eorum quae de ipso praedicantur, idest diversa quidditas et essentia.

[82854] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 19 Sciendum autem est, quod id, quod hic dicitur, non potest intelligi de univoca praedicatione secundum quod genera praedicantur de speciebus, in quarum definitionibus ponuntur; quia non est aliud per essentiam animal et homo; sed oportet hoc intelligi de denominativa praedicatione, sicut cum album praedicatur de homine; alia enim quidditas est albi et hominis. Unde subiungit, quod alia genera praedicantur hoc modo de substantia, scilicet denominative, substantia vero praedicatur de materia denominative.

[82855] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 20 Non est ergo intelligendum, quod substantia actu existens (de qua hic loquimur) de materia praedicetur praedicatione univoca, sive quae est per essentiam. Iam enim supra dixerat, quod materia non est quid, neque aliquid aliorum. Sed intelligendum est de denominativa praedicatione, per quem modum accidentia de substantia praedicantur. Sicut enim haec est vera: homo est albus, non autem haec: homo est albedo, vel: humanitas est albedo, ita haec est vera: hoc materiatum est homo, non autem haec: materia est homo, vel: materia est humanitas. Ipsa ergo concretiva, sive denominativa praedicatio ostendit, quod sicut substantia est aliud per essentiam ab accidentibus, ita per essentiam aliud est materia a formis substantialibus. Quare sequetur quod illud quod est ultimum subiectum per se loquendo, neque est quid, idest substantia, neque quantitas, neque aliquid aliud quod sit in aliquo genere entium.

[82856] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 21 Neque ipsae negationes possunt per se praedicari de materia. Sicut enim formae sunt praeter essentiam materiae, et ita quodammodo se habent ad ipsam per accidens, ita et negationes formarum quae sunt ipsae privationes, secundum accidens insunt materiae. Si enim per se inessent materiae, nunquam formae in materia possent recipi salvata materia. Hoc autem dicit philosophus ad removendum opinionem Platonis, qui non distinguebat inter privationem et materiam, ut in primo physicorum habetur. Concludit etiam finaliter quod considerantibus secundum praedictas rationes accidit solam materiam esse substantiam, ut prius inducta ratio concludebat.

[82857] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 22 Deinde cum dicit sed impossibile ostendit contrarium huius conclusionis; dicens, quod impossibile est solam materiam esse substantiam, vel ipsam etiam esse maxime substantiam. Duo enim sunt, quae maxime propria videntur esse substantiae: quorum unum est, quod sit separabilis. Accidens enim non separatur a substantia, sed substantia potest separari ab accidente. Aliud est, quod substantia est hoc aliquid demonstratum. Alia enim genera non significant hoc aliquid.

[82858] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 23 Haec autem duo, scilicet esse reparabile et esse hoc aliquid, non conveniunt materiae. Materia enim non potest per se existere sine forma per quam est ens actu, cum de se sit in potentia tantum; ipsa etiam non est hoc aliquid nisi per formam per quam fit actu. Unde esse hoc aliquid maxime competit composito.

[82859] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 24 Et ideo patet quod species, idest forma, et compositum ex ambobus, scilicet ex materia et forma, magis videtur esse substantia quam materia; quia compositum et est separabile, et est hoc aliquid. Forma autem, etsi non sit separabilis, et hoc aliquid, tamen per ipsam compositum fit ens actu, ut sic possit esse separabile, et hoc aliquid.

[82860] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 25 Deinde cum dicit attamen eam ostendit quomodo sit procedendum circa partes huius divisionis substantiae, quam prosecutus est, prout scilicet dividitur in materiam et in formam et compositum: et dicit, quod licet tam species quam compositum sit magis substantia quam materia, tamen ad praesens dimittenda est substantia quae ex ambobus composita, scilicet ex materia et forma. Et hoc propter duas rationes.

[82861] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 26 Una ratio est, quia ipsa est posterior secundum naturam utraque, scilicet quam materia et quam forma; sicut compositum est posterius simplicibus, ex quibus componitur. Et ideo cognitio materiae et formae praecedit cognitionem substantiae compositae.

[82862] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 27 Alia ratio est, quia huiusmodi substantia est aperta, idest manifesta, cum sensui subiaceat. Et ideo circa eius cognitionem non oportet immorari. Materia autem, licet non sit posterior sed quodammodo prior, tamen aliqualiter est manifesta. Dicit autem aliqualiter quia secundum essentiam suam non habet unde cognoscatur, cum cognitionis principium sit forma. Cognoscitur autem per quamdam similitudinem proportionis. Nam sicut huiusmodi substantiae sensibiles se habent ad formas artificiales, ut lignum ad formam scamni, ita prima materia se habet ad formas sensibiles. Propter quod dicitur primo physicorum, quod materia prima est scibilis secundum analogiam. Et ideo restat de tertia perscrutandum, scilicet de forma, quia ista est maxime dubitabilis.

[82863] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 28 Deinde cum dicit confitentur autem ostendit modum et ordinem, et quomodo procedendum sit circa partes tertiae divisionis substantiae, prout substantia scilicet dividitur in substantias sensibiles et insensibiles. Et circa hoc tria facit.

[82864] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 29 Primo ostendit, quod de substantiis sensibilibus prius est agendum, quia huiusmodi substantiae sensibiles sunt confessae apud omnes: omnes enim confitentur quasdam sensibiles esse substantias. Substantias autem non sensibiles, non omnes confitentur. Unde prius quaerendum est de substantiis sensibilibus sicut de notioribus.

[82865] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 30 Secundo ibi, quoniam autem ostendit quid de substantiis sensibilibus sit determinandum: et dicit, quod cum prius divisum sit, quot modis dicatur substantia, inter istos modos unus modus est prout quod quid erat esse, idest quidditas et essentia rei, dicitur substantia. Unde speculandum est de ista primo, ostendendo scilicet quidditates substantiarum sensibilium.

[82866] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 31 Tertio ibi, praeopere enim assignat rationem praemissi ordinis; et dicit, quod ideo prius dicendum est de essentiis substantiarum sensibilium, quia hoc est praeopere, idest ante opus sicut praeparatorium et necessarium ad opus, ut ex his substantiis sensibilibus, quae sunt magis manifestae quo ad nos, transeamus ad illud, quod est notius simpliciter et secundum naturam, idest ad substantias intelligibiles, de quibus principaliter intendimus. Ita enim fit disciplina in omnibus rebus, sive omnibus hominibus, per ea quae sunt minus nota secundum naturam, procedendo ad ea quae sunt magis nota secundum naturam.

[82867] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 32 Cum enim omnis disciplina fiat per ea quae sunt magis nota addiscenti, quem oportet aliqua praecognoscere ad hoc ut addiscat, oportet disciplinam nostram procedere per ea quae sunt magis nota quo ad nos, quae sunt saepe minus nota secundum naturam, ad ea quae sunt notiora secundum naturam, nobis autem minus nota.

[82868] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 33 Nobis enim quorum cognitio a sensu incipit, sunt notiora quae sensui propinquiora. Secundum autem naturam sunt notiora, quae ex sui natura sunt magis cognoscibilia. Et haec sunt quae sunt magis entia, et magis actualia. Quae quidem sunt remota a sensu. Formae autem sensibiles sunt formae in materia.

[82869] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 34 Et ideo in disciplinis oportet procedere ex minus notis secundum naturam ad magis nota, et hoc opus est, idest necessarium est hoc facere sicut in actibus hoc est in actibus vel potentiis activis, in quibus ex bonis uniuscuiusque, idest ex his quae sunt bona isti et illi, fiunt ea quae totaliter sunt, idest universaliter bona, et per consequens unicuique bona. Militaris enim pervenit ad victoriam totius exercitus, quae est quoddam bonum commune ex singularibus victoriis huius et illius. Et similiter aedificativa ex compositione horum lapidum et illorum, pervenit ad constitutionem totius domus. Et similiter oportet in speculativis, ex his quae sunt notiora ipsi, scilicet addiscenti, pervenire oportet ad ea quae sunt naturae nota, quae etiam fiunt ultimo ipsi addiscenti nota.

[82870] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 35 Hoc autem non est propter hoc, quod illa quae sunt magis nota huic vel illi, sint simpliciter magis nota, quia illa quae sunt singulis nota, idest quo ad hunc et illum, et prima in cognitione eorum, sunt multoties debiliter nota secundum naturam. Et hoc ideo, quia parum vel nihil habent de entitate. Secundum enim quod aliquid est ens, secundum hoc est cognoscibile. Sicut patet, quod accidentia et motus et privationes parum aut nihil habent de entitate; et tamen ista sunt magis nota quo ad nos quam substantiae rerum, quia sunt viciniora sensui, cum per se cadant sub sensu quasi sensibilia propria vel communia. Formae autem substantiales per accidens.

[82871] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 2 n. 36 Dicit autem multoties quia quandoque eadem sunt magis nota et quo ad naturam et secundum nos, sicut in mathematicis, quae abstrahunt a materia sensibili. Et ideo ibi semper proceditur a notioribus secundum naturam, quia eadem sunt notiora quo ad nos. Et licet illa, quae magis sunt nota quo ad nos, sint debiliter nota secundum naturam, tamen ex huiusmodi male notis secundum naturam, quae tamen sunt magis cognoscibilia ipsi discenti, tentandum est cognoscere illa quae sunt omnino, idest universaliter et perfecte cognoscibilia, procedentes ad ea cognoscenda per haec ipsa, quae sunt debiliter nota secundum se, sicut iam dictum est.


Lectio 3

[82872] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 1 Postquam determinavit philosophus ordinem procedendi circa substantias, hic incipit determinare de substantiis sensibilibus, sicut praedixerat; et dividitur in duas partes. In prima determinat de essentia substantiarum sensibilium per rationes logicas et communes. In secunda per principia substantiarum sensibilium in octavo libro, ibi, ex his itaque dictis syllogizare oportet. Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit essentia substantiarum sensibilium. In secunda ostendit, quod huiusmodi essentia habet rationem principii et causae, ibi, quod autem oportet. Prima autem pars dividitur in partes duas. In prima determinat de essentia substantiarum sensibilium. In secunda ostendit universalia non esse substantias rerum sensibilium, ut quidam dicebant, ibi, quoniam vero de substantia perscrutatur.

[82873] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 2 Prima autem pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit substantia rerum sensibilium. In secunda ex quibus constituatur, sicut ex partibus, ibi, quoniam vero definitio ratio est. Prima dividitur in duas. In prima inquirit cuiusmodi sensibilium sit essentia substantiarum. In secunda inquirit causam generationis earum, ibi, eorum autem quae fiunt natura. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid sit essentia rerum sensibilium. In secunda qualiter se habeat ad ipsa sensibilia; utrum scilicet ut idem, vel ut diversum, ibi, utrum autem idem. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid est quod quid erat esse. Secundo quorum est, ibi, quoniam vero sunt et secundum alias. Circa primum duo facit. Primo removet ab eo quod quid erat esse praedicata per accidens. Secundo ea, quae praedicantur per se, sicut propriae passiones de subiecto, ibi, neque etiam hoc et cetera.

[82874] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 3 Dicit ergo primo, quod de substantiis sensibilibus primo dicendum est, et ostendendum est in eis quod quid erat esse: ideo primum dicemus de eo quod est quod quid erat esse quaedam logice. Sicut enim supra dictum est, haec scientia habet quandam affinitatem cum logica propter utriusque communitatem. Et ideo modus logicus huic scientiae proprius est, et ab eo convenienter incipit. Magis autem logice dicit se de eo quod quid est dicturum, inquantum investigat quid sit quod quid erat esse ex modo praedicandi. Hoc enim ad logicum proprie pertinet.

[82875] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 4 Hoc autem primo sciendum est de eo quod quid erat esse, quod oportet quod praedicetur secundum se. Illa enim quae praedicantur de aliquo per accidens, non pertinent ad quod quid erat esse illius. Hoc enim intelligimus per quod quid erat esse alicuius, quod convenienter responderi potest ad quaestionem de eo factam per quid est. Cum autem de aliquo quaerimus quid est, non possumus convenienter respondere ea quae insunt ei per accidens; sicut cum quaeritur quid est homo, non potest responderi, quod sit album vel sedens vel musicus. Et ideo nihil eorum, quae praedicantur per accidens de aliquo, pertinent ad quod quid erat esse illius rei: non enim musicum esse, est tibi esse.

[82876] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 5 Sciendum autem est, quod in omnibus sequentibus per hoc quod dicit hoc esse, vel huic esse, intelligit quod quid erat esse illius rei; sicut homini esse vel hominem esse, intelligit id quod pertinet ad quod quid est homo. Quod est autem musicum esse, idest hoc ipsum quod quid est musicus, non pertinet ad hoc quod quid es tu. Si enim quaeratur, tu quid sis, non potest responderi quod tu sis musicus. Et ideo sequitur quod musicum esse non est tibi esse; quia ea quae pertinent ad quidditatem musici, sunt extra quidditatem tuam, licet musicus de te praedicetur. Et hoc ideo, quia tu non secundum teipsum es musicus, idest quia musicum non praedicatur de te per se, sed per accidens. Illud ergo pertinet ad quod quid est tui, quod tu es secundum teipsum, idest quia de te praedicatur per se et non per accidens; sicut de te praedicatur per se homo, animal, substantia, rationale, sensibile, et alia huiusmodi, quae omnia pertinent ad quod quid est tui.

[82877] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit neque etiam. Excludit ab eo quod est quod quid est, quod praedicatur secundum se, sicut passiones de subiectis; dicens: neque etiam hoc omne quod praedicatur secundum se de aliquo, pertinet ad hoc quod quid erat esse eius. Praedicatur enim per se passio de proprio subiecto, sicut color de superficie. Non tamen quod quid erat esse est, quod ita inest alicui secundum se, sicut superficiei inest album; quia non superficiei esse est album esse, idest hoc ipsum quod quid est superficies, non est quod quid est album. Alia enim est quidditas superficiei et albedinis.

[82878] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 7 Et non solum hoc quod est esse album non est quod quid est superficiei; sed nec ipsum compositum ex utrisque, scilicet superficie et albedine, quod est esse superficiem albam vel esse superficiei albae. Quidditas enim vel essentia superficiei albae, non est quidditas vel essentia superficiei. Et si quaeratur quare? Responderi potest quia hoc adest ei, idest, quia cum dico superficiem albam, dicitur aliquid quod adhaeret superficiei tamquam extrinsecum, et non tamquam intrans essentiam eius. Unde hoc totum quod est superficies alba, non est de essentia superficiei.

[82879] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 8 Praedicantur autem passiones de propriis subiectis ea ratione, quia propria subiecta in earum definitionibus ponuntur, sicut nasus ponitur in definitione simi, et numerus in definitione paris. Quaedam vero ita praedicantur per se, quod subiecta in eorum definitionibus non ponuntur, sicut animal per se de homine; nec homo ponitur in definitione animalis. Cum ergo ea quae praedicantur per accidens non pertineant ad quod quid est, nec illa quae praedicantur per se in quorum definitionibus ponuntur subiecta, relinquitur quod illa pertineant ad quod quid est, in quorum definitionibus non ponuntur subiecta. Et ideo concludit dicens, quod haec erit ratio in singulis, quod quid erat esse, in qua ratione dicente ipsum, idest describente praedicatum non inerit ipsum, idest subiectum; sicut in ratione animalis, non inest homo. Unde animal pertinet ad quod quid est homo.

[82880] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 9 Probat autem deducendo ad inconveniens, quod ea quae praedicantur per se de aliquo sicut propria passio de subiecto, non pertineant ad quod quid est. Contingit enim de eodem subiecto plures passiones diversas per se praedicari; sicut per se praedicatur propria passio, coloratum et asperum et leve, quae sunt passiones superficiei. Eiusdem autem rationis est omnia huiusmodi praedicata ad quod quid est subiecti pertinere. Ergo si albedo pertinet ad quod quid est superficiei, pari ratione et levitas. Quae autem uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt eadem. Quare si superficiei album esse est superficiei esse semper, idest si semper et universaliter hoc verum est quod quidditas propriae passionis sit idem cum quidditate proprii subiecti, sequitur quod albo esse et levi esse, sit idem et unum, idest quod quidditas albedinis et levitas sit una et eadem. Hoc autem patet falsum esse. Relinquitur ergo quod quod quid erat esse propriae passionis et subiecti non est idem et unum.

[82881] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit quoniam vero. Inquirit quorum sit quod quid erat esse. Et primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, at vero secundum se dictorum. Dicit ergo primo, quod sunt quaedam composita in aliis praedicamentis, et non solum in substantia. Quod quidem dicit propter hoc, quod substantiarum sensibilium, quae sunt compositae, quidditatem inquirit. Sicut enim in substantiis sensibilibus compositis est materia, quae subiicitur formae substantiali, ita etiam alia praedicamenta habent suum subiectum. Est enim aliquod subiectum unicuique eorum, sicut qualitati et quantitati et quando et ubi et motui, sub quo comprehenditur agere et pati. Unde sicut quoddam compositum est ignis ex materia et forma substantiali, ita est quaedam compositio ex substantiis et accidentibus.

[82882] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 11 Et ideo perscrutandum est, cum aliqua sit definitio substantiarum compositarum ex formis et materiis, si etiam cuiuscumque istorum compositorum ex accidentibus et subiectis est ratio eius quod quid erat esse, idest si habent definitionem quae est ratio significans quod quid erat esse. Et iterum si est in eis hoc ipsum quod quid erat esse quod significat definitio, idest si habent aliquam quidditatem sive aliquid quod potest responderi ad quid. Sicut hoc ipsum quod est albus homo, est quoddam compositum ex subiecto et accidente; utrum scilicet albo homini sit quod quid erat esse ei inquantum huiusmodi.

[82883] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 12 Et quia forte aliquis posset dicere quod albus homo sunt duae res et non una, ideo subiungit, quod hoc ipsum quod dico albus homo, habeat unum nomen quod causa exempli sit vestis. Et tunc quaestio erit de isto uno, scilicet de veste, utrum habeat quod quid est, ut possimus dicere quid est vestem esse? Tunc enim, sicut hoc nomen homo significat aliquid compositum, scilicet animal rationale, ita et vestis significat aliquid compositum, scilicet hominem album. Et ita sicut homo habet definitionem, ita vestis poterit habere definitionem, sicut videtur.

[82884] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit at vero solvit praedictam quaestionem; et dividitur haec pars in duas partes secundum quod duas ponit solutiones. Secunda pars incipit ibi, aut et definitio sicut et quod quid. Dicit ergo primo, quod hoc ipsum quod dico, albus homo, sive vestis quae hoc ponitur significare, non est aliquod eorum quae dicuntur secundum se, immo est aliquid eorum quae dicuntur per accidens. Hoc enim, quod est, homo albus, est unum per accidens, et non per se, ut superius est habitum.

[82885] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 14 Quod autem aliquid dicatur alteri esse unum per accidens, est dupliciter, ut uno modo homo est albus, et alio modo album est homo. Horum enim aliud quidem est ex additione, aliud vero non. In definitione enim hominis non est necessarium quod addatur definitio albi, vel nomen eius; in definitione vero albi necesse est quod ponatur homo, vel nomen hominis, vel eius definitio, si homo proprium subiectum eius est, vel aliquid aliud quod est eius proprium subiectum.

[82886] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 15 Et ideo ad hoc exponendum subiungit, quod istorum duorum, quae dicuntur non secundum se, unum adiungitur alteri, eo quod ipsum accidens additur illi subiecto, quod in accidentis definitione ponitur cum definitur. Sicut si aliquis definiat album, oportet quod dicat rationem hominis albi; quia oportet quod in definitione accidentis ponatur subiectum. Et tunc definitio complectitur hominem album. Et sic erit quasi ratio hominis albi, et non albi tantum. Et hoc intelligendum est, ut dictum est, si homo sit proprium et per se subiectum albi. Hoc autem adiungitur alteri per accidens; non quia ipsum apponatur in definitione alterius, sed quia aliud apponitur ipsi in sua definitione; sicut album adiungitur homini per accidens, non quod ponatur in definitione hominis, sed quia homo ponitur in definitione eius. Unde si hoc nomen vestis significat hominem album, sicut positum est, oportet quod ille, qui definit vestem, eodem modo definiat vestem sicut definitur album. Nam sicut in definitione vestis oportet quod ponatur et homo et album, ita in definitione albi oportet quod ponatur utrumque.

[82887] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 16 Itaque ex dictis patet quod album praedicatur de homine albo. Haec enim est vera, albus homo est albus, et e contrario. Tamen hoc ipsum quod est album esse hominem, non est quod quid erat esse albo. Sed neque vesti, quae significat compositum hoc quod est albus homo, ut dictum est. Sic igitur patet quod non potest esse idem quod quid erat esse eius quod est album, et eius quod est albus homo, sive vestis; per hoc quod album etiam si praedicetur de albo homine, non tamen est quod quid est esse eius.

[82888] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 17 Item patet, quod si album habet quod quid erat esse et definitionem, non habet aliam quam illam quae est albi hominis: quia cum in definitione accidentis ponatur subiectum, oportet quod hoc modo definiatur album, sicut albus homo, ut dictum est. Et hoc sic patet: quia hoc quod est album non habet quod quid erat esse, sed solum hoc de quo dicitur, scilicet homo vel homo albus. Et hoc est quod dicit: ergo est quod quid erat esse aliquid aut totaliter, aut non: idest, ergo ex praedictis sequitur quod quod quid erat esse, non est nisi eius quod est aliquid, sive illud aliquid sit totaliter, id est compositum, ut homo albus, sive non totaliter, ut homo. Album autem non significat aliquid, sed aliquale.

[82889] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 18 Et quod id quod quid erat esse, non sit nisi eius quod est aliquid, ex hoc patet: quod quidem quid erat esse, est quod aliquid erat esse. Esse enim quid, significat esse aliquid. Unde illa quae non significant aliquid, non habent quod quid erat esse. Sed quando aliquid de aliquo dicitur, ut accidens de subiecto, non est hoc aliquid: sicut cum dico, homo est albus, non significatur quod sit hoc aliquid, sed quod sit quale. Esse enim hoc aliquid convenit solis substantiis. Et ita patet, quod album et similia non possunt habere quod quid erat esse.

[82890] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 19 Sed, quia aliquis posset dicere, quod sicut inveniuntur aliquae rationes nominum significantium substantiam, ita inveniuntur aliquae rationes nominum significantium accidentia; ideo concludit, quod quod quid erat esse non est omnium quae habent qualemcumque rationem notificantem nomen, sed eorum solum, quorum ratio est definitio.

[82891] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 20 Ratio autem alicuius definitiva non est solum, si sit talis ratio, quae significat idem cum nomine; sicut hoc quod dico, arma gerens, significat idem cum armigero; quia sic sequeretur, quod omnes rationes essent termini, idest definitiones. Potest enim poni cuilibet rationi nomen, sicut potest poni huic rationi, quod est homo ambulans, vel homo scribens: nec tamen propter haec sequitur quod illa sint definitiones: quia secundum hoc sequeretur, quod etiam Ilias, idest poema factum de bello Troiano esset una definitio. Est enim totum illud poema una ratio exponens bellum Troianum. Patet igitur, quod non quaecumque ratio significans idem cum nomine est eius definitio, sed solum est definitio si fuerit alicuius primi, idest si significet aliquid per se dictum. Hoc enim est primum in praedicationibus quod per se praedicatur.

[82892] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 21 Talia vero, scilicet prima, sunt quaecumque praedicantur per se, et non quia aliud de alio dicitur; sicut album praedicatur de homine non per se, quasi sit idem quod album et quod homo; sed praedicantur de seinvicem per accidens. Animal vero praedicatur de homine per se, et similiter rationale de animali. Et ideo hoc quod dico, animal rationale, definitio est hominis.

[82893] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 22 Sic ergo patet quod quod quid erat esse non erit alicuius, quod non sit de numero specierum alicuius generis, sed solum his, idest solum speciebus. Species enim sola definitur, cum omnis definitio sit ex genere et differentiis. Illud autem, quod sub genere continetur et differentiis constituitur est species; et ideo solius speciei est definitio. Solae enim species videntur dici non secundum participationem et passionem, nec ut accidens.

[82894] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 23 In quo removet tria quae videntur impedire quod aliquid non definiatur per aliquod genus. Primo namque ea de quibus genus praedicatur secundum participationem, non possunt definiri per illud genus, nisi sit de essentia illius definiti. Sicut ferrum ignitum, de quo ignis per participationem praedicatur, non definitur per ignem, sicut per genus; quia ferrum non est per essentiam suam ignis, sed participat aliquid eius. Genus autem non praedicatur de speciebus per participationem, sed per essentiam. Homo enim est animal essentialiter, non solum aliquid animalis participans. Homo enim est quod verum est animal. Item subiecta praedicantur de propriis passionibus, sicut nasus de simo; et tamen essentia nasi non est essentia simi. Species enim non se habent ad genus sicut propria generis passio; sed sicut id quod est per essentiam idem generi. Potest etiam album praedicari de homine per accidens; nec essentia hominis est essentia albi, sicut essentia generis est essentia speciei. Unde videtur, quod sola ratio speciei quae ex genere et differentiis constituitur, sit definitio.

[82895] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 24 Sed in aliis quidem si est eis nomen positum, potest esse ratio declarans quid significat nomen. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo sicut quando nomen minus notum manifestatur per magis notum quod de eo praedicatur: ut si hoc nomen philosophia notificetur per hoc nomen sapientia. Et hoc est quod dicit quod autem huic inest, scilicet quando ratio exponens nomen accipitur ab aliquo nomine notiori quod praedicatur de eo.

[82896] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 3 n. 25 Alio modo quando accipitur ad expositionem nominis simplicis aliqua oratio notior; sicut si ad exponendum hoc nomen philosophus, accipitur haec oratio, amator sapientiae. Et hoc est quod dicit, aut pro sermone simplici quasi ad expositionem huius simplicis dictionis, certior oratio accipitur. Tamen talis ratio non erit definitio; nec id quod per eam significatur, erit quod quid erat esse.


Lectio 4

[82897] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 1 Hic ponit secundam solutionem propositae quaestionis: et circa hoc tria facit. Primo ponit solutionem. Secundo probat eam, ibi, illud autem palam, et cetera. Tertio removet quasdam dubitationes, quae possent ex praedictis oriri, ibi, habet autem dubitationem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo definitio et quod quid est invenitur in substantia et accidentibus. Secundo quomodo de utrisque praedicetur, ibi, oportet quidem igitur intendere. Dicit ergo primo, quod dicendum est, sicut in praedicta solutione est dictum, quod quod quid est et definitio non sit accidentium, sed substantiarum: aut oportet secundum alium modum solvendi dicere, quod definitio dicitur multipliciter sicut et quod quid est. Ipsum enim quod quid est, uno modo significat substantiam et hoc aliquid. Alio modo significat singula aliorum praedicamentorum, sicut qualitatem et quantitatem et alia huiusmodi talia. Sicut autem ens praedicatur de omnibus praedicamentis, non autem similiter, sed primum de substantia, et per posterius de aliis praedicamentis, ita et quod quid est, simpliciter convenit substantiae, aliis autem alio modo, idest secundum quid.

[82898] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 2 Quod enim aliquo modo, idest secundum quid aliis conveniat quid est, ex hoc patet, quod in singulis praedicamentis respondetur aliquid ad quaestionem factam per quid. Interrogamus enim de quali sive qualitate quid est, sicut quid est albedo, et respondemus quod est color. Unde patet, quod qualitas est de numero eorum, in quibus est quod quid est.

[82899] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 3 Non tamen simpliciter in qualitate est quid est, sed quid est qualitatis. Cum enim quaero quid est homo, et respondetur, animal; ly animal, quia est in genere substantiae, non solum dicit quid est homo, sed etiam absolute significat quid, id est substantiam. Sed cum quaeritur quid est albedo, et respondetur, color, licet significet quid est albedo, non tamen absolute significat quid, sed quale. Et ideo qualitas non habet quid simpliciter, sed secundum quid. Invenitur enim in qualitate quid huiusmodi, ut cum dicimus quod color est quid albedinis. Et hoc quid, magis est substantiale quam substantia.

[82900] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 4 Propter hoc enim quod omnia alia praedicamenta habent rationem entis a substantia, ideo modus entitatis substantiae, scilicet esse quid, participatur secundum quamdam similitudinem proportionis in omnibus aliis praedicamentis; ut dicamus, quod sicut animal est quid hominis, ita color albedinis, et numerus dualitatis; et ita dicimus qualitatem habere quid non simpliciter, sed huius. Sicut aliqui dicunt logice de non ente loquentes, non ens est, non quia non ens sit simpliciter, sed quia non ens est non ens. Et simpliciter qualitas non habet quid simpliciter, sed quid qualitatis.

[82901] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit oportet igitur. Ostendit quomodo quod quid est et definitio praedicetur de eo quod invenitur in substantiis et accidentibus; et dicit, quod ex quo definitio et quod quid est invenitur aliquo modo in accidentibus et in substantia, oportet igitur intendere ad considerandum quomodo oportet dicere, idest praedicare definitionem circa singula; non tamen magis quam quomodo se habent; ut videlicet, non ea dicamus univoce praedicari quorum non est una ratio in essendo.

[82902] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 6 Quapropter id quod dictum est de definitione et quod quid est in substantia et accidentibus, est manifestum: scilicet quod quod quid erat esse primo et simpliciter inest substantiae, et consequenter aliis: non quidem ita quod in aliis sit simpliciter quod quid erat esse, sed quod quid erat esse huic vel illi, scilicet quantitati vel qualitati. Manifestum est enim quod oportet definitionem et quod quid est vel aequivoce praedicari in substantia et accidentibus, vel addentes et auferentes secundum magis et minus, sive secundum prius et posterius, ut ens dicitur de substantia et accidente. Et sicut dicimus, quod non scibile est scibile secundum quid, idest per posterius, quia de non scibili hoc scire possumus quod non scitur; sic et de non ente hoc dicere possumus, quia non est.

[82903] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 7 Non enim est rectum quod quod quid est et definitio dicatur de substantia et de accidentibus, neque aequivoce, neque simpliciter et eodem modo, idest univoce. Sed sicut medicabile dicitur de diversis particularibus per respectum ad unum et idem, non tamen significat unum et idem de omnibus de quibus dicitur, nec etiam dicitur aequivoce. Dicitur enim corpus medicabile, quia est subiectum medicinae; et opus medicabile, quia exercetur a medicina, ut purgatio et vas medicinale, quia eo utitur medicina, ut clystere. Et sic patet quod non dicitur omnino aequivoce medicinale de his tribus, cum in aequivocis non habeatur respectus ad aliquod unum. Nec iterum univoce dicitur secundum unam rationem. Non enim est eadem ratio secundum quam dicitur medicinale id quo utitur medicina, et quod facit medicinam. Sed dicitur analogice per respectum ad unum, scilicet ad medicinam. Et similiter quod quid est et definitio, non dicitur nec aequivoce nec univoce, de substantia et accidente, sed per respectum ad unum. Dicitur enim de accidente in respectu ad substantiam, ut dictum est.

[82904] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 8 Et quia posuerat duas solutiones, subiungit quod nihil differt qualitercumque aliquis velit dicere de praemissa quaestione; sive dicatur quod accidentia non habent definitionem, sive quod habent, sed per posterius secundum quid. Quod tamen dicitur in prima solutione quod non habent definitionem accidentia, intelligitur per prius et simpliciter.

[82905] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit illud autem probat secundo positam solutionem dicens, illud palam esse quod definitio et quod quid erat esse, primo et simpliciter est substantiarum, non tamen solum et substantiarum, cum etiam accidentia aliquo modo habeant definitionem et quod quid erat esse, non tamen primum. Et hoc sic patet. Non enim omnis ratio, qua nomen per rationem exponitur, idem est quod definitio; nec nomen expositum per quamcumque rationem, semper est definitum; sed alicui determinatae rationi competit quod sit definitio; illi scilicet quae significat unum. Si enim dicam quod Socrates est albus et musicus et Crispus, ista ratio non significat unum, sed multa, nisi forte per accidens, et ideo talis ratio non est definitio.

[82906] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 10 Non tamen sufficit quod sit unum in continuitate illud quod per rationem significatur, ad hoc quod sit definitio. Sic enim Ilias, idest poema de bello Troiano esset definitio, quia illud bellum in quadam continuitate temporis est peractum. Aut etiam non sufficit quod sit unum per colligationem; sicut haec ratio non esset definitio domus, si dicerem, quod domus est lapides et cementum et ligna. Sed tunc ratio significans unum erit definitio, si significet unum aliquod illorum modorum, quorum quoties unum per se dicitur. Unum enim dicitur multipliciter sicut et ens. Ens autem hoc quidem significat hoc aliquid, aliud quantitatem, aliud qualitatem, et sic de aliis; et tamen per prius substantiam et consequenter alia. Ergo simpliciter unum per prius erit in substantia, et per posterius in aliis.

[82907] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 11 Si igitur ad rationem definitionis pertinet quod significet unum, sequitur quod erit ratio albi hominis definitio, quia albus homo est quodammodo unum. Sed alio modo erit definitio ratio albi, et ratio substantiae; quia ratio substantiae erit definitio per prius, ratio albi per posterius, sicut unum per prius et posterius de utroque dicitur.

[82908] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit habet autem removet quasdam dubitationes circa praedeterminata; et dividitur in duas, secundum duas dubitationes quas removet. Secunda, ibi, est autem et alia dubitatio. Praenotanda autem sunt duo ad evidentiam primae particulae. Quorum primum est, quod quidam dicebant nullam definitionem esse ex additione, idest quod in nulla definitione ponitur aliquid, quod sit extra essentiam definiti. Et videbantur pro se habere hoc, quod definitio significat essentiam rei. Unde illud quod est extra essentiam rei, non debet poni in eius definitione, ut videtur.

[82909] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 13 Secundum est, quod quaedam accidentia sunt simplicia, et quaedam copulata. Simplicia dicuntur, quae non habent subiectum determinatum, quod in eorum definitione ponatur, sicut curvum et concavum et alia mathematica. Copulata autem dicuntur, quae habent determinatum subiectum, sine quo definiri non possunt.

[82910] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 14 Est ergo dubitatio, si aliquis velit dicere quod ratio, quae est ex additione, non est definitio illorum accidentium quae sunt simplicia, sed copulatorum erit definitio. Videtur enim, quod nullius eorum possit esse definitio. Palam est ergo, quod si illa definiuntur, necesse est eorum definitionem ex additione facere, cum sine propriis subiectis definiri non possint. Sicut si accipiamus haec tria, idest nasus, et concavitas, et simitas: concavitas est simpliciter accidens, praecipue in comparatione ad nasum, cum non sit nasus de intellectu concavi. Simitas autem est accidens compositum, cum sit nasus de intellectu eius. Et ita simitas erit quoddam dictum ex duobus, inquantum significat hoc in hoc, idest determinatum accidens in determinato subiecto, et nec concavitas nec simitas est passio nasi secundum accidens, sicut album inest Calliae et homini per accidens, inquantum Callias est albus, cui accidit hominem esse. Sed simum est passio nasi secundum se. Naso enim inquantum huiusmodi competit esse simum. Alia autem translatio loco eius quod est concavum, habet aquilinum. Et est planior sensus; quia in definitione aquilini ponitur nasus, sicut in definitione simi. Sed sicut masculinum per se competit animali, et aequale quantitati, et omnia alia quaecumque secundum se dicuntur existere in aliquo, quia de omnibus est eadem ratio, et huiusmodi sunt in quibus, idest in quorum rationibus existit nomen eius cuius est passio, idest substantia, aut etiam ratio eius. Semper enim in definitionibus potest poni ratio loco nominis: sicut si dicimus quod homo est animal rationale mortale, potest poni loco nominis animalis definitio, ut dicatur quod homo est substantia animata sensibilis rationalis mortalis. Similiter si dicam quod masculus est animal potens generare in alio, possum etiam dicere quod masculus est substantia animata sensibilis potens generare in aliquo alio.

[82911] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 15 Et sic patet, quod non contingit separatim ostendere, idest notificare aliquod praedictorum accidentium quae diximus copulata, sicut contingit notificare album sine hoc quod in eius definitione sive ratione ponatur homo. Sed non contingit ita notificare femininum sine animali; quia oportet quod animal ponatur in definitione feminini sicut et in definitione masculini. Quare patet, quod non est alicuius praedictorum accidentium copulatorum quod quid erat esse et definitio vera, si nulla definitio est ex additione, sicut contingit in definitionibus substantiarum.

[82912] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 16 Aut si est aliqua definitio eorum, cum non possint nisi ex additione definiri, aliter erit definitio eorum quam substantiarum, quemadmodum diximus in solutione secunda. Et sic in hac conclusione innuit solutionem dubitationis praemissae. Quod enim dicebatur, quod nulla definitio est ex additione, verum est de definitione prout invenitur in substantiis. Sic autem praedicta accidentia non habent definitionem, sed alio modo per posterius.

[82913] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 17 Deinde cum dicit est autem ponit secundam dubitationem: circa quam duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo ponit solutionem, ibi, sed latet et cetera. Dicit ergo primo, quod est alia dubitatio de praedictis. Aut enim est idem dicere nasus simus et nasus concavus, aut non. Si idem, sequetur quod idem sit simum et concavum: quod patet esse falsum, cum alia sit definitio utriusque.

[82914] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 18 Si autem non est idem dicere nasum simum et nasum concavum, propter hoc quod simum non potest intelligi sine re cuius est per se passio, idest sine naso, cum simum sit concavitas in naso, concavum vero potest dici sine naso; sequetur, si hoc quod dico simum plus habet quam concavum, quod hoc, scilicet quod est nasus, vel non possit dici nasus simus, vel si dicatur, erit bis idem dictum, ut dicamus, quod nasus simus est nasus nasus concavus. Semper enim loco nominis potest poni definitio illius nominis. Unde cum dicitur nasus simus, poterit removeri nomen simi, et addi naso definitio simi, quae est nasus concavus. Sic ergo videtur dicere, quod nasum simum, nihil aliud est quam dicere, nasum nasum concavum, quod est inconveniens. Propter quod, inconveniens videtur dicere quod in talibus accidentibus sit quod quid erat esse.

[82915] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 19 Quod si hoc non est verum, quod in eis non sit quod quid erat esse, in infinitum fiet repetitio eiusdem nominis, semper posita nominis definitione pro nomine. Constat enim, quod cum dico, nasus concavus, loco concavi potest accipi simum, quia concavitas in naso non est nisi simitas, et loco simi iterum nasus concavus, et sic in infinitum.

[82916] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 20 Palam est itaque, ut videtur, quod solius substantiae est definitio. Si enim esset aliorum praedicamentorum, oporteret quod esset ex additione subiecti, sicut definitio aequalitatis et definitio imparis oporteret quod sumeretur ex definitione suorum subiectorum. Non enim definitio imparis est sine numero; nec definitio feminini, quod significat quamdam qualitatem animalis, est sine animali. Si ergo definitio aliquorum est ex additione, sequetur quod bis accidat idem dicere, sicut in praemissis est ostensum. Unde, si verum est quod hoc inconveniens sequatur, sequitur quod accidentia copulata non habent definitionem.

[82917] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 21 Deinde cum dicit sed latet solvit praemissam quaestionem; dicens, quod moventem praedictam quaestionem latet, quod rationes, non dicuntur certe, idest certitudinaliter, quasi ea quae dicuntur univoce, sed dicuntur secundum prius et posterius, ut supra dictum est. Si autem praedicta accidentia copulata habent terminos, idest rationes aliquas, oportet quod alio modo sint illi termini quam definitiones: aut quod definitio et quod quid erat esse, quod significatur per definitionem, dicatur multipliciter.

[82918] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 22 Quare sic quidem, idest simpliciter per prius, nullius erit definitio nisi substantiae, nec etiam quod quid erat esse. Sic autem, idest secundum quid et posterius, erit etiam aliorum. Substantia enim quae habet quidditatem absolutam, non dependet in sua quidditate ex alio. Accidens autem dependet a subiecto, licet subiectum non sit de essentia accidentis; sicut creatura dependet a creatore et tamen creator non est de essentia creaturae, ita quod oporteat exteriorem essentiam in eius definitione poni. Accidentia vero non habent esse nisi per hoc quod insunt subiecto: et ideo eorum quidditas est dependens a subiecto: et propter hoc oportet quod subiectum in accidentis definitione ponatur, quandoque quidem in recto, quandoque vero in obliquo.

[82919] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 23 In recto quidem, quando accidens significatur ut accidens in concretione ad subiectum: ut cum dico, simus est nasus concavus. Tunc enim nasus ponitur in definitione simi quasi genus, ad designandum quod accidentia non habent subsistentiam, nisi ex subiecto. Quando vero accidens significatur per modum substantiae in abstracto, tunc subiectum ponitur in definitione eius in obliquo, ut differentia; sicut dicitur, simitas est concavitas nasi.

[82920] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 24 Patet igitur quod cum dico, nasum simum, non oportet loco simi accipere nasum concavum; quia nasus non ponitur in definitione simi, quasi sit de essentia eius; sed quasi additum essentiae. Unde simum et concavum per essentiam idem sunt. Sed simum addit supra concavum, habitudinem ad determinatum subiectum: et sic determinato subiecto quod est nasus, nihil differt simus a concavo; nec oportet aliquid loco simi ponere nisi concavum: et sic non erit dicere loco eius, nasus concavus, sed solum concavus.

[82921] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 4 n. 25 Ultimo concludit ex praedictis, quod palam est, quod definitio quae est ratio eius quod quid erat esse, et ipsum quod quid erat esse, solum est substantiarum, sicut prima solutio habebat. Vel est primo et simpliciter earum, et per posterius et secundum quid accidentium, ut in secunda solutione dicebatur.


Lectio 5

[82922] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 1 Postquam determinavit philosophus quid est quod quid erat esse, et quorum, consequenter inquirit quomodo se habeat quod quid erat esse ad id cuius est, utrum scilicet ut idem, vel ut diversum. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, singulum enim non aliud. Tertio ostendit quod ex solutione praedicta, possunt solvi sophisticae rationes, quae circa haec fiunt, ibi, sophistici vero elenchi. Dicit ergo primo, quod perscrutandum est utrum quod quid erat esse cuiuscumque, et unumquodque cuius est quod quid erat esse, sit idem aut diversum; sicut utrum quod quid erat esse homini et homo sit idem aut diversum, et similiter de aliis. Hoc enim inquirere et manifestare, est aliquid praeopere, idest praenecessarium ad perscrutationem de substantia, quam intendimus facere in sequentibus. Intendit enim inquirere inferius, utrum universalia sint substantiae rerum, et utrum partes definitorum intrent in definitionem eorum; et ad hoc valet ista perscrutatio, quam nunc proponit.

[82923] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 2 Deinde cum dicit singulum enim solvit propositam quaestionem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quaestionis solutionem. Secundo probat eam, ibi, in dictis vero secundum se. Tertio ostendit contrarium solutionis praedictae esse absurdum et impossibile, ibi, absurdum vero apparebit. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quid prima facie circa quaestionem propositam verum esse videatur. Secundo ostendit in quo eius contrarium accidat, ibi, in dictis quidem itaque. Dicit ergo primo, quod statim, in primo aspectu, hoc videtur esse dicendum, quod in omnibus rebus singulum non sit aliud a sui substantia. Hoc autem quod est quod quid erat esse, est substantia eius cuius est quod quid erat esse. Unde videtur per hanc rationem in primo aspectu quod quod quid erat esse sit idem, et non alterum ab unoquoque cuius est.

[82924] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit in dictis quidem. Ostendit in quibus quod praemissum est non sit verum; dicens, quod quod quid erat esse pro tanto videtur esse non aliud ab eo cuius est, quia est eius substantia: itaque in illis, quae praedicantur secundum accidens, et non dicunt substantiam subiecti, videtur esse diversum quod quid erat esse praedicati a subiecto. Alterum enim est id quod est esse albo homini, idest quod quid erat esse albi hominis, ab eo quod est albus homo.

[82925] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 4 Quod sic videtur, quia cum dicitur, homo albus, supponitur homo; idem enim est homo, et homo albus, ut dicunt. Si enim albus haberet esse aliud a subiecto, aliquid praedicaretur de composito, ratione albi, vel posset praedicari, quia non esset contra rationem albi. Quod enim praedicatur de homine albo, non praedicatur de eo nisi quia praedicatur de homine. Accidens enim non est subiectum, nisi ratione substantiae. Unde secundum quod in albo intelligitur homo, homo et homo albus sunt idem; et pro tanto id quod erit esse albo homini, erit etiam esse homini. Si ergo quod quid erat esse albi hominis, sit idem albo homini, erit etiam idem homini: sed non est idem homini, ergo quod quid erat esse albi hominis non est idem albo homini. Et sic in his quae sunt secundum accidens, quod quid erat esse alicuius non erit idem cum eo cuius est quod quid erat esse.

[82926] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 5 Quod autem quod quid erat esse albi hominis non sit idem homini, patet, quia non est necesse, quod quaecumque dicuntur secundum accidens de aliquo subiecto, quod sint eadem illi: subiectum enim est quodammodo medium inter duo accidentia, quae praedicantur de ipso, inquantum illa duo accidentia non uniuntur nisi unitate subiecti, sicut album et musicum unitate hominis de quo praedicantur: est ergo homo ut medium, album autem et musicum sunt extremitates. Si autem album esset idem homini per essentiam, pari ratione et musicum; et ita ista duo extrema album et musicum essent per essentiam idem; quia quaecumque uni et eidem sunt eadem, etiam sibiinvicem sunt eadem. Hoc autem est falsum, quod istae extremitates sint eaedem per essentiam: sed forsan hoc videtur esse verum, quod sint eaedem per accidens. Hoc autem certum est quod album et musicum sunt idem per accidens.

[82927] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 6 Sed ex hoc posset aliquis opinari, quod sicut album et musicum sunt idem per accidens, ita etiam hoc, quod est esse albo, et quod est esse musico, idest quod quid est utriusque sit idem per accidens. Sed hoc non videtur esse verum. Album enim et musicum sunt idem per accidens ex hoc, quod utrumque est idem per accidens homini. Non autem quod quid est esse albi, nec hoc quod quid est musici, sunt idem cum eo quod est quod quid est esse hominis. Unde quod quid est esse albi, et quod quid est esse musici, non sunt idem per accidens, sed solum album et musicum.

[82928] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit in dictis vero manifestat solutionem propositam. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat eam quantum ad ea quae dicuntur per se. Secundo quantum ad ea quae dicuntur per accidens, ibi, secundum accidens vero dictum. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositam quaestionem quantum ad ea quae dicuntur per se. Secundo concludit conclusionem intentam, ibi, necesse igitur est unum esse. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod in his, quae dicuntur per se, non est aliud quod quid erat esse, et id cuius est. Secundo quod non est separatum, ibi, et siquidem absolute. Dicit ergo primo, quod in illis, quae dicuntur per se, semper necesse est idem esse quod quid erat esse et id cuius est. Quod patet si ponantur aliquae substantiae abstractae ab istis sensibilibus, quibus non sunt aliquae aliae substantiae abstractae nec aliquae naturae priores eis. Huiusmodi enim substantias Platonici dicunt esse ideas abstractas. Si enim quod quid erat esse est aliud ab eo cuius est, oportebit hoc esse verum in omnibus in quibus est quod quid erat esse, cuiuslibet autem substantiae est quod quid erat esse, erit ergo aliquid aliud a qualibet substantia quod quid erat esse eius. Et ita etiam quod quid erat esse substantiae idealis erit aliud ab ea; et ita si ipsum bonum, idest si idea boni, et quod est bono esse, idest quod quid erat esse huius ideae, est alterum; et similiter ipsum animal, et quod est animali esse; et ipsum ens, et quod est enti esse, et ita in omnibus aliis ideis; sequetur quod sicut istae substantiae ideales ponuntur praeter substantias sensibiles, ita erunt aliae substantiae, et aliae naturae et ideae praeter ideas dictas a Platonicis, quae erunt quod quid erat esse illarum idearum; et etiam illae aliae substantiae sunt priores ideis. Et hoc dico sequetur si quod quid erat esse, substantiae est, idest si quaelibet substantia habet quod quid erat esse, ut dictum est. Vel si hoc quod quid erat esse pertinet ad substantiam rei: illud enim, a quo substantia rei dependet, est prius ea.

[82929] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit et si quidem. Ostendit quod hoc, quod est quod quid erat esse non est separatum ab eo cuius est, dicens, et si quidem sint absolute abinvicem, idest si quod quid erat esse et id cuius est, non solum sunt diversa, sed etiam sunt abinvicem separata, sequuntur duo inconvenientia: quorum primum est, quod harum rerum non sit scientia quarum quod quid est ab eis separatur. Secundum inconveniens est, quod haec eadem erunt non entia.

[82930] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 9 Et exponit quod dixerat absolute, ut videlicet nec ipsi bono, idest ideae boni, quae ponitur secundum Platonicos insit hoc quod est esse bono, idest quod quid est esse boni. Nec iterum scilicet huic bono, inest esse bonum, idest quidditas boni: quasi dicat absolutionem praedictam esse intelligendam secundum separationem quidditatis boni ab idea boni, et a particulari bono, quod dicitur per participationem ideae. Vel aliter. Nec huic esse bonum, idest nec hoc, scilicet quod quid erat esse, competit esse bonum, ut scilicet quod quid erat esse boni sit separatum a bono, et e converso.

[82931] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 10 Et quod praedicta inconvenientia sequantur hac positione facta, patet: quia scientia uniuscuiusque in hoc consistit, quod sciatur quod quid erat esse illi: et hoc similiter se habet et in bono et in omnibus aliis. Quare sequitur, quod si huic quod est esse bono, idest quidditati boni, non inest bonum, nec etiam ei quod est esse enti, idest quidditati entis, inest ens, nec similiter ei quod est uni, inest unum; quia similiter aut omnia, aut nullum eorum sunt eadem cum suis quidditatibus. Si autem bonum propter separationem praedictam non inest ei, quod est esse bonum, ergo nec e contrario esse bonum inerit bono. Quare etiam nec quod est esse enti erit idem cum ente, nec aliquod aliorum habebit in se unum quod quid est. Et ita si unumquodque scitur per quod quid est, nulla res poterit sciri: quod fuit primum inconveniens.

[82932] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 11 Iterum patet quod sequitur secundum, idest quod nihil erit ens, nec bonum, nec animal, nec aliquid huiusmodi; quia non poterit bonum esse illud, cui non inest hoc, quod est bono esse, idest quod quid est boni. Si igitur quod quid est boni est separatum a bono, et quod quid erat entis ab ente, sequetur quod ista, quae dicuntur bona et entia, non sunt bona, nec entia: quod fuit secundum inconveniens.

[82933] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 12 Deinde cum dicit necesse igitur concludit philosophus conclusionem principaliter intentam; dicens, quod ex quo per diversitatem et separationem eius quod quid erat esse a rebus, sequitur quod res nec sunt scitae, nec entes, quod est inconveniens, necesse est igitur esse unum benignum, et hoc quod est benigno esse, idest quod quid est benigni, et bonum et bono esse, idest quod quid est boni. Et ponit haec duo, ut benignum pertineat ad bona particularia, quae Platonici dicebant bona per participationem, bonum autem ad ipsam ideam boni. Et similiter est de omnibus aliis, quae dicuntur per se et primo, et non per aliud sive per accidens, quia in illis est alia ratio, ut dictum est. Ad hoc enim quod res sint scitae, et quod sint entes, hoc est sufficiens, scilicet quod quod quid erat rei sit idem cum re si extiterit, idest si fuerit verum, quamvis non sint species ideales, quas Platonici ponebant.

[82934] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 13 Licet non propter aliud ponerent Platonici species, nisi ut per eas possit haberi scientia de istis sensibilibus, ut per earum participationem essent. Sed forsan magis est sufficiens ad praedictam positionem, quod quod quid est esse rei sit idem cum re quam ipsae species, etiam si verum sit quod sint species, quia species sunt separatae a rebus. Magis autem aliquid cognoscitur et habet esse per id quod est sibi coniunctum et idem, quam per id quod est ab eo separatum.

[82935] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 14 Ex hoc autem philosophus dat intelligere destructiones specierum. Si enim species non ponuntur nisi propter scientiam rerum, et esse earum, et ad hoc sufficit alia positio, etiam hoc non posito et eo posito magis quam hoc, sequitur quod vanum sit ponere species.

[82936] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 15 Similiter ad idem ostendendum, scilicet quod non sunt species, palam est, quia si sunt ideae quales Platonici eas esse dicebant, sequetur quod id, quod est subiectum, scilicet quod haec res sensibilis non sit substantia. Ponebant enim Platonici, quod necesse est ideas esse substantias, et non esse de aliquo subiecto. Proprium enim est substantiae in subiecto non esse. Sed si ista subiecta, idest, si ista sensibilia sint substantiae, oportet quod sint secundum participationem illarum specierum; et ita illae species erunt de subiecto.

[82937] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 16 Ex his itaque rationibus manifestum est, quod unum est et idem non secundum accidens, unumquodque et quod quid erat esse eius. Et similiter in sciendo, idem est scire unumquodque, et scire quid est eius. Quare secundum expositionem prout unum esse dicuntur quae sunt unum in essendo et in sciendo, necesse est ambo, scilicet rem et quod quid erat esse eius, esse unum aliquid.

[82938] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 17 Deinde cum dicit secundum accidens manifestat solutionem positam quantum ad ea, quae dicuntur secundum accidens; dicens, quod in his quae dicuntur secundum accidens non est verum dicere, quod sit idem quod quid erat esse, et ipsum cuius est quod quid erat esse. Et hoc propter duplex significare. Cum enim dicitur homo albus, ex parte subiecti potest aliquid attribui ei ratione subiecti, vel accidentis ratione. Si ergo diceremus, quod quod quid est albi hominis sit idem homini albo, duo possunt significari: scilicet quod sit idem homini, vel quod sit idem albo. Et hoc est quod dicit. Etenim potest significare subiectum cui accidit album, et accidens. Quare patet, quod quodammodo est idem quod quid est albi hominis cum homine albo, et quodammodo non idem. Non enim est idem homini, nec etiam albo homini respectu subiecti, sed tamen est idem ipsi passioni, idest albo. Idem enim est quod quid erat albo et album. Licet non possit dici quod sit idem cum homine albo, ne intelligatur esse idem cum subiecto.

[82939] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 18 Deinde cum dicit absurdum vero ostendit quod contrarium dictae solutionis est absurdum. Quod quidem necessarium fuit propter hoc, quod superius probavit solutionem positam esse veram suppositis speciebus, quas postmodum destruxerat. Unde necessarium fuit, ut reiteraret probationem, probans ex parte eius quod quid erat esse, quod supra probaverat ex parte specierum. Et circa hoc ponit duas rationes.

[82940] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 19 Circa quarum primam dicit, quod dicere aliud esse quod quid erat esse rei, et rem ipsam, apparebit absurdum si quis unicuique eorum quod quid erat esse imposuerit nomen. Tunc enim eadem ratione, et ipsum, et quod quid erat esse erit aliud quod quid erat esse. Verbi gratia. Equus est quaedam res habens quod quid erat esse equo. Quod quidem si sit alia res ab equo, habeat haec res quoddam nomen, et vocetur a. A ergo, cum sit quaedam res, habebit quod quid erat esse, alterum a se, sicut equus; et ita huic, quod est equo esse, erit aliud quod quid erat esse: quod patet esse absurdum. Procedit autem haec ratio eodem modo circa quod quid est, sicut prima ratio processerat circa ideas. Et si aliquis dicat quod quod quid est esse quidditatis equi, est ipsa substantia, quae est quidditas equi, quid prohibet statim a principio dicere, quod quaedam sunt suum quod quid erat esse? Quasi dicat, nihil.

[82941] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 20 Sed sciendum, quod non solum res et quod quid erat esse eius sunt unum quocumque modo, sed etiam sunt unum secundum rationem, ut ex dictis potest esse manifestum. Non enim est unum secundum accidens unum et quod quid erat esse uni; sed est unum per se; et ita sunt secundum rationem unum.

[82942] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 21 Secundam rationem ponit ibi, amplius si quae talis est. Si aliud est quod quid erat esse rei et res, hoc procederet in infinitum. Oportet enim dicere quod sint duae res, quarum altera sit unum, et altera quod quid erat esse uni. Et eadem ratione erit tertia res quae est quod quid erat esse ei, quod est quod quid esse unius; et sic in infinitum. Cum ergo non sit procedere in infinitum, palam est quod unum et idem est in his, quae dicuntur primo et per se, et non per accidens, unumquodque et id quod est unicuique esse, idem esse.

[82943] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 22 Deinde cum dicit sophistici autem dicit palam esse quod eadem solutione qua soluta est prima quaestio, solvuntur sophistici elenchi, qui faciunt ad hanc positionem, ad ostendendum scilicet quod non idem sunt quod quid erat esse rei et res. Ut cum quaerunt sophistae, si est idem Socrates et Socrati esse, et ostendunt, quod non, quia si idem est Socrates et Socrati esse, Socrates autem est albus, sequetur quod idem sit album et Socrati esse et cetera. Solutio patet ex praecedentibus. Sic enim non differt, nec ex quibus interrogabit aliquis, nec ex quibus fuerit solvens, idest non differt ex quibus procedat aliquis argumentando, nec quibus quaestionibus adaptet aliquis solutionem, dummodo sit eadem radix solutionis. Patet igitur ex dictis, quando quod quid erat esse uniuscuiusque est idem cum unoquoque, et quando non. Est enim idem in his quae sunt per se, non in his quae sunt per accidens.

[82944] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 23 Sciendum est etiam ad evidentiam eorum, quae dicta sunt, quod quod quid est esse est id quod definitio significat. Unde, cum definitio praedicetur de definito, oportet quod quid est esse de definito praedicari. Non igitur est quod quid est esse hominis humanitas quae de homine non praedicatur, sed animal rationale mortale. Humanitas enim non respondetur quaerenti quid est homo, sed animal rationale et mortale. Sed tamen humanitas accipitur ut principium formale eius, quod est quod quid erat esse; sicut animalitas sumitur ut principium generis, et non genus; rationalitas ut principium differentiae, et non ut differentia.

[82945] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 24 Humanitas autem pro tanto non est omnino idem cum homine, quia importat tantum principia essentialia hominis, et exclusionem omnium accidentium. Est enim humanitas, qua homo est homo: nullum autem accidentium hominis est, quo homo sit homo, unde omnia accidentia hominis excluduntur a significatione humanitatis. Hoc autem ipsum quod est homo, est quod habet principia essentialia, et cui possunt accidentia inesse. Unde, licet in significatione hominis non includantur accidentia eius, non tamen homo significat aliquid separatum ab accidentibus; et ideo homo significat ut totum, humanitas significat ut pars.

[82946] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 5 n. 25 Si autem est aliqua res, in qua non sit aliquod accidens, ibi necesse est, quod nihil differat abstractum a concreto. Quod maxime patet in Deo.


Lectio 6

[82947] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid est quod quid erat esse, et quorum est, et quod non est aliud ab eo cuius est, hic intendit ostendere, quod quidditates et formae existentes in istis sensibilibus non generantur ab aliquibus formis extra materiam existentibus, sed a formis quae sunt in materia. Et hic erit unus modorum, quo destruitur positio Platonis ponentis species separatas, quas ponebat esse necessarias ad hoc, quod per eas scientia de istis rebus sensibilibus haberetur, et ad hoc, quod earum participatione res sensibiles existerent, et ad hoc, quod essent principia generationis rerum sensibilium. Ostendit autem iam in praecedenti capitulo, quod species separatae non sunt necessariae ad scientiam rerum sensibilium, nec ad esse earum; cum ad hoc sufficiat quod quid est rei sensibilis in re sensibili existens, et idem ei. Unde restat ostendere, quod species separatae non sunt necessariae ad generationem sensibilium, quod ostendit in hoc capitulo. Dividitur ergo in partes duas. In prima praemittit quaedam, quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. In secunda ostendit propositum, ibi, quoniam vero ab aliquo fit quod fit. Circa primum duo facit. Primo proponit quasdam divisiones circa rerum generationem. Secundo manifestat eas, ibi, et generationes autem naturales. Ponit autem duas divisiones: quarum prima accipitur penes ea quae generantur, et modum generationis. Secunda penes ea quae ad generationem requiruntur: et hanc ponit ibi, omnia vero quae fiunt. Dicit ergo primo, quod eorum quae fiunt, quaedam fiunt a natura, quaedam ab arte, et quaedam a casu sive automato, idest per se vano. Cuius divisionis ratio est, quia causa generationis, aut est causa per se, aut est causa per accidens. Si enim est causa per se: vel est principium motus in quo est, et sic est natura; vel est extra ipsum, et sic est ars. Natura enim est principium motus, in eo in quo est. Ars vero non est in artificiato quod fit per artem, sed in alio.

[82948] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 2 Si vero est causa per accidens, sic est casus et fortuna. Fortuna quidem in his quae aguntur ab intellectu. Casus autem etiam in aliis. Utrumque vero sub automato, idest sub per se vano comprehenditur, quia vanum est quod est ordinatum ad finem, et non attingit ad illum. Et tam casus quam fortuna invenitur in his quae fiunt propter aliquid, cum accidit aliquid praeter id quod intendebatur ab aliqua causa per se determinata. Unde et per se dicitur, inquantum causam determinatam habet; et vanum, inquantum praeter intentionem accidit.

[82949] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit omnia vero ponit secundam divisionem, quae sumitur penes ea, quae ad generationem requiruntur. Omnia enim quae fiunt, fiunt ab aliquo agente, et ex aliquo, sicut ex materia, et iterum fiunt aliquid quod est terminus generationis. Et, quia supra dixerat quod hoc aliquid proprie est in substantiis, ideo hic docet generalius esse sumendum, ut per aliquid intelligatur quodlibet praedicamentum, in quo potest esse generatio simpliciter vel secundum quid, per se vel per accidens. Hoc enim quod dixit aliquid, vel significat hoc, idest substantiam, aut quantum, aut quale, aut quando, vel aliquod aliud praedicamentum.

[82950] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 4 Et huius divisionis ratio est, quia in omni generatione fit aliquid actu, quod prius erat in potentia. Nihil autem potest dici de potentia in actum procedere, nisi per aliquod ens actu, quod est agens, a quo fit generatio; potentia vero pertinet ad materiam, ex qua aliquid generatur; actus vero ad id quod generatur.

[82951] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit et generationes manifestat quod haec tria inveniantur in tribus modis generationis. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo inducit conclusionem principaliter intentam, ibi, quare sicut dicitur. Circa primum tria facit. Primo ostendit hoc in generatione naturali. Secundo et in generatione quae fit secundum artem, ibi, generationes vero aliae. Tertio in generationibus quae fiunt a casu, ibi, si vero a casu. Circa primum quatuor facit. Primo manifestat quae generationes sint naturales; dicens, quod istae generationes sunt naturales, quarum principium est natura, non autem ars, aut aliquis intellectus, sicut cum generatur ignis, aut planta, aut animal ex virtute naturali rebus indita.

[82952] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit hoc autem exemplificat in generationibus naturalibus tria praemissa; dicens, quod in generatione naturali, hoc quidem est, ex quo fit quod generatur, quod dicitur materia. Hoc autem a quo generatur aliquid eorum quae sunt secundum naturam, quod dicitur agens. Hoc vero est aliquid, scilicet quod generatur, ut homo aut planta, aut aliquid talium, quae maxime dicimus esse substantias, idest substantias particulares compositas, de quibus magis est manifestum quod sint substantiae, ut supra habitum est. Materia autem et forma, quae est principium actionis in agente, non sunt substantiae, nisi inquantum sunt principia substantiae compositae.

[82953] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 7 Inter autem haec tria, duo se habent ut generationis principia, scilicet materia et agens; tertium autem se habet ut generationis terminus, idest compositum quod generatur. Et quia natura est generationis principium, tam materia, quam forma, quae est principium generationis in agente, dicitur natura, ut patet secundo physicorum. Compositum autem generatum, dicitur esse a natura vel secundum naturam.

[82954] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit omnia vero probat quod unum trium, scilicet principium ex quo, inveniatur in omni generatione; non solum in naturali, sed etiam in artificiali (de aliis enim duobus est manifestum): dicens, quod omnia quae fiunt vel secundum naturam vel secundum artem, habent materiam ex qua fiunt. Omne enim quod generatur vel per artem vel per naturam, est possibile esse et non esse. Cum enim generatio sit de non esse in esse mutatio, oportet id quod generatur quandoque quidem esse, quandoque non esse: quod non esset nisi esset possibile esse et non esse. Hoc autem quod est in unoquoque in potentia ad esse et non esse, est materia. Est enim in potentia ad formas per quas res habent esse, et ad privationes per quas habent non esse, ut ex supra habitis patet. Relinquitur ergo, quod in omni generatione oportet esse materiam.

[82955] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 9 Deinde cum dicit universaliter vero ostendit quomodo praedicta tria se habent ad naturam; dicens, quod universaliter quodlibet praedictorum trium quodammodo est natura. Nam principium ex quo est generatio naturalis, scilicet materia, dicitur natura. Et propter hoc generationes simplicium corporum dicuntur naturales, licet principium activum generationis eorum sit extrinsecum; quod videtur esse contra rationem naturae, quia natura est principium intrinsecum, in qua est naturalis aptitudo ad talem formam; et ab hoc principio tales generationes dicuntur naturales.

[82956] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 10 Et iterum illud secundum quod fit generatio, scilicet forma generati, dicitur esse natura, sicut planta, aut animal. Generatio enim naturalis est, quae est ad naturam, sicut dealbatio quae est ad albedinem.

[82957] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 11 Et iterum principium, a quo fit generatio, sicut ab agente, est natura dicta secundum speciem, quae scilicet est eiusdem speciei cum natura generati, sed tamen est in alio secundum numerum. Homo enim generat hominem; nec tamen genitum et generans sunt idem numero, sed specie tantum.

[82958] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 12 Et propter hoc dicitur in secundo physicorum quod forma et finis generationis incidunt in idem numero. Agens autem incidit cum eis in idem specie, sed non in idem numero. Materia vero neque in idem specie, neque in idem numero.

[82959] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 13 Alia litera habet quod principium a quo, est secundum speciem dicta natura, aut conformis, quia videlicet non semper generans et genitum sunt eiusdem speciei, sed semper habent aliquam conformitatem, sicut cum equus generat mulum. Et ultimo concludit, quod illa, quae generantur per naturam, sic generantur sicut expositum est.

[82960] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 14 Deinde cum dicit generationes vero determinat de his quae generantur per artem: et circa hoc duo facit. Primo distinguit generationem quae est secundum artem ab aliis generationibus, quae sunt secundum naturam. Secundo ostendit quomodo fiat generatio ab arte, ibi, ab arte vero fiunt. Dicit ergo primo, quod generationes, quae sunt aliae a naturalibus, dicuntur factiones. Quamvis enim nomine factionis, quae in Graeco dicitur praxis, possimus uti in rebus naturalibus, sicut cum dicimus quod calidum et ens actu, facit actu esse tale: magis tamen proprie utimur in his quae fiunt per intellectum, in quibus intellectus agentis habet dominium super illud quod facit, ut possit sic vel aliter facere: quod in rebus naturalibus non contingit; immo agunt ad aliquem effectum, determinato modo ab aliquo superiori praestito eis. Huiusmodi autem factiones vel fiunt ab arte, vel a potestate, vel a mente.

[82961] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 15 Potestas autem hic videtur pro violentia sumi. Quaedam enim in his, quae non natura fiunt, constituuntur ex sola virtute agentis, in quibus non multum requiritur ars aliqua, vel aliquis ordinatus processus intellectus; quod maxime contingit in corporibus trahendis, vel proiiciendis, aut expellendis.

[82962] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 16 Cum autem ordo intellectus ad effectum requiritur, quandoque quidem hoc contingit per artem, quandoque vero per solum intellectum, habitu artis nondum perfecto. Sicut enim aliquis argumentatur per artem, aliquis vero sine arte, ut idiotae; ita etiam aliquod opus artis aliquis per artem, aliquis sine arte facere potest in huiusmodi per artem factibilibus.

[82963] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 17 Harum autem generationum quae fiunt vel arte vel potestate, vel mente, quaedam fiunt a casu et a fortuna: quando scilicet aliquod agens per intellectum intendit finem aliquem per suam actionem, et provenit aliquis finis praeter intentionem agentis. Sicut cum aliquis intendit se confricare, et ex hoc sequitur sanitas, ut postea dicetur.

[82964] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 18 Et hoc similiter contingit in artificialibus, sicut in factis a natura. Virtus enim, quae est in spermate, ut infra dicetur, assimilatur arti. Sicut enim ars per determinata media pervenit ad formam quam intendit, ita et virtus formativa, quae est in spermate. Sicut autem contingit effectum qui fit per artem etiam praeter intentionem artis aut intellectus fieri, et tunc dicitur a casu accidere: ita etiam et in illis, scilicet in rebus naturalibus, eadem fiunt et ex spermate et sine spermate. Quae quidem cum fiunt ex spermate, fiunt a natura; cum autem sine spermate, fiunt a casu. Et de his perscrutandum est posterius in hoc eodem capitulo.

[82965] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 19 Haec autem verba hic posita, duplicem habent dubitationem. Prima, quia cum cuiuslibet rei naturalis sit determinatus modus generationis, non videntur esse eadem quae generantur ex spermate, et per putrefactionem. Quod Averroes in octavo physicorum sentire videtur; dicens, quod non potest esse idem animal in specie quod generatur ex spermate, et quod generatur ex putrefactione. Avicenna autem e contrario sentit, quod omnia quae generantur ex semine, eadem specie possunt generari sine semine per putrefactionem, vel per aliquem modum commixtionis terrenae materiae.

[82966] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 20 Sententia Aristotelis videtur esse media inter has duas opiniones, quod scilicet aliqua possunt et sine semine generari, et ex semine; non tamen omnia, ut infra dicet. Sicut nec in artificialibus omnia possunt fieri per artem et sine arte; sed quaedam fiunt per artem tantum, ut domus. Animalia enim perfecta videntur non posse generari nisi ex semine; animalia vero imperfecta quae sunt vicina plantis, videntur posse generari et ex semine et sine semine. Sicut plantae producuntur aliquando sine semine per actionem solis in terra ad hoc bene disposita; et tamen plantae sic productae producunt semina, ex quibus plantae similes in specie generantur.

[82967] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 21 Et hoc rationabiliter accidit. Quia quanto aliquid perfectius est, tanto plura ad eius completionem requiruntur. Et propter hoc ad plantas et ad animalia imperfecta, sufficit ad agendum sola virtus caelestis. In animalibus vero perfectis requiritur cum virtute caelesti etiam virtus seminis. Unde dicitur in secundo physicorum quod homo generat hominem et sol.

[82968] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 22 Secunda dubitatio est, quia videntur animalia generata sine semine ex putrefactione, non fieri a casu, sed ex determinato agente, scilicet ex virtute caelesti, quae in generatione eorum supplet vicem virtutis generativae, quae est in semine: et hoc etiam vult Commentator in nono huius.

[82969] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 23 Sed sciendum est quod nihil prohibet aliquam generationem esse per se, cum refertur ad unam causam, quae tamen est per accidens et casualis, cum refertur in aliam causam. Sicut in ipso exemplo philosophi patet. Cum enim sanitas ex confricatione sequitur praeter intentionem confricantis, ipsa quidem sanatio, si referatur ad naturam, quae est corporis regitiva, non est per accidens, sed per se intenta. Si vero referatur ad intellectum confricantis, erit per accidens et casualis. Similiter etiam generatio animalis ex putrefactione generati, si referatur ad causas particulares, hic inferius agentes, invenitur esse per accidens et casualis. Non enim calor, qui causat putredinem, intendit naturali appetitu generationem huius vel illius animalis, quae ex putrefactione sequitur, sicut virtus, quae est ex semine, intendit productionem talis speciei. Sed si referatur ad virtutem caelestem, quae est universalis regitiva virtus generationum et corruptionum in istis inferioribus, non est per accidens, sed per se intenta; quia de eius intentione est ut educantur in actu omnes formae quae sunt in potentia materiae. Et sic recte assimilavit hic Aristoteles ea quae fiunt ab arte, his quae fiunt a natura.

[82970] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 24 Deinde cum dicit ab arte vero ostendit modum generationis, quae est ab arte; et praecipue quantum ad principium effectivum. De principio enim materiali iam supra dixerat cum locutus fuerat de generatione naturali. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit quid sit principium activum in generatione quae est per artem. Secundo ostendit quomodo ab hoc principio generatio procedat, ibi, fit itaque sanitas. Dicit ergo primo, quod illa fiunt ab arte, quorum species factiva est in anima. Per speciem autem exponit quod quid erat esse cuiuslibet rei factae per artem, ut quod quid erat esse domus, quando fit domus. Et hoc etiam nominat primam substantiam, idest primam formam. Et hoc ideo, quia a forma quae est in anima nostra, procedit forma quae est in materia in artificialibus; in naturalibus autem e contrario.

[82971] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 25 Haec autem forma quae est in anima, differt a forma, quae est in materia. Nam contrariorum formae in materia sunt diversae et contrariae, in anima autem est quodammodo una species contrariorum. Et hoc ideo, quia formae in materia sunt propter esse rerum formatarum: formae autem in anima sunt secundum modum cognoscibilem et intelligibilem. Esse autem unius contrarii tollitur per esse alterius; sed cognitio unius oppositi non tollitur per cognitionem alterius, sed magis iuvatur. Unde formae oppositorum in anima non sunt oppositae. Quinimmo substantia, idest quod quid erat esse privationis, est eadem cum substantia oppositi, sicut eadem est ratio in anima sanitatis et infirmitatis. Per absentiam enim sanitatis cognoscitur infirmitas. Sanitas autem, quae est in anima, est quaedam ratio, per quam cognoscitur sanitas et infirmitas; et consistit in scientia, idest in cognitione utriusque.

[82972] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 26 Deinde cum dicit fit itaque ostendit quomodo ab hoc principio procedatur ad sanitatem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo sanitas quae est in anima, sit principium sanationis. Secundo quomodo diversimode accipitur principium in actione artis, ibi, generationum vero et motuum. Dicit ergo quod, cum sanitas quae est in anima, sit principium sanitatis quae fit per artem, ita fit sanitas in materia aliquo intelligente quod sanitas est hoc, scilicet vel regularitas vel adaequatio calidi, frigidi, humidi et sicci. Et ideo necesse est, si sanitas debet contingere, quod hoc existat, scilicet regularitas vel aequalitas humorum. Et si regularitas vel aequalitas debeat esse, oportet quod sit calor, per quem humores reducantur ad aequalitatem; et ita semper procedendo a posteriori ad prius, intelliget illud quod est factivum caloris, et quod est factivum illius, donec reducatur ad aliquod ultimum, quod ipse statim posset facere, sicut hoc quod est dare talem potionem; et demum motus incipiens ab illo quod statim potest facere, nominatur factio ordinata ad sanandum.

[82973] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 27 Patet ergo, quod sicut in naturalibus ex homine generatur homo, ita in artificialibus accidit quodammodo ex sanitate fieri sanitatem, et ex domo domum; scilicet ex ea quae est sine materia in anima existens, illa quae habet materiam. Ars enim medicinalis, quae est principium sanationis, nihil est aliud quam species sanitatis, quae est in anima; et ars aedificativa est species domus in anima. Et ista species sive substantia sine materia, est quam dixit supra quod quid erat esse rei artificiatae.

[82974] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 28 Deinde cum dicit generationum vero ostendit quomodo diversimode accipitur principium in actionibus artis; et dicit quod in generationibus et motibus artificialibus est aliqua actio quae vocatur intelligentia et aliqua quae vocatur factio. Ipsa enim excogitatio artificis vocatur intelligentia, quae incipit ab hoc principio, quae est species rei fiendae per artem. Et haec operatio protenditur, ut supra dictum est, usque ad illud quod est ultimum in intentione, et primum in opere. Et ideo illa actio quae incipit ab ultimo, ad quod intelligentia terminatur, vocatur factio, quae est motus iam in exteriorem materiam.

[82975] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 29 Et sicut diximus de actione artis respectu formae, quae est ultimus finis generationis artificialis, similiter est de omnibus aliis intermediis. Sicut ad hoc quod convalescat, oportet quod adaequentur humores. Hoc igitur ipsum quod est adaequari, est unum de intermediis, quod est propinquissimum sanitati. Et sicut medicus, ad hoc quod faceret sanitatem, incipiebat considerando quid est sanitas: ita, ad hoc quod faciat adaequationem, oportet quod sciat quid est adaequatio; videlicet quod adaequatio est hoc, scilicet debita proportio humorum in respectu ad naturam humanam. Hoc autem erit si corpus fuerit calefactum; quando scilicet quis infirmatur propter defectum caloris. Et iterum oportet quod sciat quod quid est hoc, scilicet calefieri: sicut si dicatur quod calefieri est immutari a medicina calida. Et hoc, scilicet dare medicinam calidam, existit statim in potestate medici, et est iam in ipso, idest in potestate eius, ut talem medicinam det.

[82976] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 30 Sic igitur patet, quod principium faciens sanitatem, unde incipit motus ad sanandum, est species, quae est in anima, vel ipsius sanitatis, vel aliorum intermediorum, per quae acquiritur sanitas. Et hoc dico, si sanatio fiat ab arte. Si autem fiat alio modo, non erit principium sanitatis species quae est in anima; hoc enim est proprium in operationibus artis.

[82977] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 31 Deinde cum dicit si vero manifestat quomodo fiunt generationes casuales: et dicit, quod quando sanatio fit a casu, tunc principium sanitatis fit ab hoc, quod est principium faciendi sanitatem apud eum qui facit sanitatem secundum artem. Sed hoc est intelligendum de principio factionis, quod est ultimum in intelligendo, et primum in exequendo. Sicut in medicando principium sanitatis aliquando forsan fit a calefactione. Et hinc etiam incipit sanatio, quando aliquis a casu sanatur, quia calorem aliquis excitat confricatione praeter intentionem confricantis. Calor itaque in corpore excitatus per fricationem vel medicationem, aut est pars sanitatis, quasi intrans substantiam sanitatis, sicut cum ipsa alteratio calefactionis ad sanitatem sufficit; aut sequitur ad calorem aliquid quod est pars sanitatis, sicut cum per calorem fit sanitas per hoc quod calor dissolvit aliquos humores compactos, quorum dissolutio est iam constituens sanitatem. Aut etiam hoc potest esse per plura media; sicut cum calor consumit humores superfluos impedientes aliquos meatus in corpore; quibus consumptis fit debitus motus spirituum ad aliquas determinatas partes corporis: et hoc ultimum est iam faciens sanitatem. Et quod est ita, scilicet quod est proximum sanitatis factivum est aliqua pars sanitatis, idest intrans in constitutionem sanitatis. Et similiter est in aliis artificialibus. Nam partes domus sunt lapides, quorum compositio iam est aliquid domus.

[82978] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 32 Deinde cum dicit quare sicut concludit conclusionem principaliter intentam: et circa hoc duo facit. Primo includit conclusionem intentam. Secundo removet quamdam dubitationem, ibi, ex quo vero ut materia fit. Dicit ergo primo, quod ex quo omne quod generatur, generatur ex materia, et iterum generatur a suo simili, impossibile est aliquid esse factum, nisi aliquid praeexistat, sicut dicitur communiter. Communis enim philosophorum naturalium sententia erat, quod ex nihilo nihil fit. Palam est autem, quod id quod praeexistit, oportet quod sit pars rei generatae. Constat enim, quod materia quae praeexistit est pars generati. Quod ex hoc probari potest: quia materia est in generato, et ipsa fit generatum dum in actum educitur. Nec solum pars quae est materia praeexistit; sed, sicut ex dictis patet, etiam praeexistit pars quae est in ratione, scilicet forma. Haec enim duo, scilicet materia et forma, sunt partes generati.

[82979] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 33 Utroque enim modo possumus assignare quid sint circuli aerei vel circuli multi, secundum aliam literam, idest particulares et distincti; et dicentes materiam quae est aes, et dicentes speciem, idest formam, quae est talis figura. Et recte dicit multos circulos particulares. Nam circulus secundum speciem et formam est unus tantum. Multiplicatur autem et individuatur per materiam. Et haec, scilicet figura, est genus, in quod primo collocatur circulus aereus. Et ita patet ex dictis, quod circulus aereus in sua definitione habet materiam. Quod autem species geniti praeexistat, supra ostensum est in naturalibus et in artificialibus generationibus.

[82980] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 34 Deinde cum dicit ex quo vero removet quamdam dubitationem. Illud enim ex quo aliquid fit ut ex materia, quandoque praedicatur non in abstracto, sed denominative. Quaedam enim dicuntur non esse illud, idest materia, sed illiusmodi. Sicut statua non dicitur lapis, sed lapidea. Sed homo convalescens non dicitur illud ex quo, idest non recipit praedicationem eius ex quo fieri dicitur. Fit enim convalescens ex infirmo. Nec dicitur quod convalescens sit infirmus.

[82981] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 35 Huiusmodi autem causa est, quia dupliciter dicitur aliquid fieri ex aliquo: scilicet ex privatione, et ex subiecto quod dicitur materia: sicut dicitur quod homo fit sanus, et quod laborans fit sanus. Dicitur autem magis aliquid fieri ex privatione quam ex subiecto; sicut magis dicitur aliquis fieri sanus ex laborante, quam ex homine. Sed hoc fieri hoc, magis dicimus in subiecto quam in privatione. Magis enim dicimus proprie quod homo fit sanus, quam quod laborans. Et ideo ille qui est sanus, non dicitur laborans, sed magis dicitur homo; et e converso homo dicitur sanus. Sic ergo id quod fit, praedicatur de subiecto, non autem de privatione.

[82982] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 6 n. 36 Sed in quibusdam privatio est non manifesta et innominata; sicut privatio cuiuscumque figurae in aere, non habet nomen, nec etiam privatio domus in lateribus et in lignis. Et ideo utimur materia, pro materia et privatione simul. Et propter hoc, sicut illic dicimus, quod sanus fit ex laborante, ita hic dicimus quod statua fit ex aere, et domus ex lapidibus et lignis. Et propter hoc etiam, sicut ibi id ex quo fit aliquid, sicut ex privatione, non praedicatur de subiecto, quia non dicimus quod sanus sit laborans, ita nec hic dicimus quod statua sit lignum; sed praedicatur abstractum in concreto, dicendo quod non est lignum, sed lignea, nec aes, sed aerea, nec lapis, sed lapidea. Et similiter domus non est lateres, sed lateritia. Quia si quis diligenter inspiciat, nec fit statua ex ligno, nec domus ex lateribus simpliciter loquendo, sed per aliquam permutationem. Fiunt enim ista ex istis sicut ex aliquo permutato, et non sicut ex permanente. Aes enim infiguratum non manet dum fit statua, nec lateres incompositi dum fit domus. Et propter hoc in praedictis ita dicitur, idest talis fit praedicatio.


Lectio 7

[82983] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 1 Praemisit superius philosophus quaedam de generationibus rerum, quasi necessaria ad suum propositum ostendendum; scilicet ad ostendendum, quod causae generationis rerum non sunt ponendae species separatae. Ex quibus duo sunt iam manifestata per praemissa: scilicet quod omnis generatio est ex aliqua materia, et quod unumquodque quod generatur, generatur a suo simili. Nunc autem intendit ostendere propositum ex his quae supra investigata sunt. Et dividitur in partes tres. In prima ostendit quid sit illud quod generatur. In secunda ostendit, quod causa generationis non est species separata, ibi, utrum igitur est ne quaedam. In tertia determinat quaedam quae possent esse dubia circa praedeterminata, ibi, dubitabit autem aliquis. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod forma non generatur nisi per accidens. Secundo ostendit quod compositum generatur, ibi, aeream vero sphaeram. Dicit ergo primo, quod ea quae sunt ostensa supra vera sunt. Quorum unum est, quod omne quod fit, fit ab aliquo, et hoc est agens vel generans, a quo est principium generationis. Et aliud est, quod omne quod generatur, generatur ex aliquo, ut intelligatur id ex quo est generatio, non privatio, sed materia. Dictum est enim superius, quod aliter fit aliquid ex materia, et aliter ex privatione. Et tertium est quod in omni generatione oportet esse aliquid quod fit. Et hoc est vel sphaera, vel circulus, vel quodcumque aliorum.

[82984] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 2 Ex istis suppositis debet esse manifestum, quod sicut agens generando non facit materiam, vel subiectum generationis, quae est aes, ita etiam non facit formam, scilicet hoc ipsum quod est sphaera, nisi forte per accidens. Facit enim aeream sphaeram quod est compositum. Et quia aerea sphaera, est sphaera, ideo per accidens facit sphaeram.

[82985] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 3 Quod autem agens non faciat materiam, per se est manifestum, eo quod materia praeexistit factioni: unde non oportuit eum probare quod materia non fieret. Sed de formis poterat esse dubium, eo quod forma non invenitur nisi in termino actionis. Et ideo oportuit eum probare quod forma non fieret nisi per accidens. Et hoc ideo est, quia formae non proprie habent esse, sed magis sunt quibus aliqua habent esse. Unde si fieri est via in esse, illa tantum per se fiunt, quae per formas habent esse. Formae autem incipiunt esse, eo modo quo sunt in illis factis, quae per formas esse habent.

[82986] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 4 Et quod forma non fiat, sic probat. Facere enim hoc aliquid, est facere hoc ex aliquo subiecto, quod est totaliter, idest universaliter verum in omni generatione. Facere enim hoc quod est aes rotundum, non est facere hoc ipsum quod est rotundum, scilicet rotunditatem; aut hoc ipsum quod est facere sphaeram, scilicet formam sphaerae; sed est facere aliquid alterum, scilicet speciem, non qualitercumque, sed in alio, scilicet in materia: quod est facere compositum. Quod sic patet. Si enim agens facit aliquid, oportet quod faciat ex aliquo alio sicut ex materia. Hoc enim superius subiiciebatur, scilicet quod omnis generatio ex materia fit, propter probationem superius inductam. Sicut agens dicitur facere sphaeram aeream. Et hoc ideo, quia facit hoc quod est sphaera aerea, ex hoc quod est aes. Si igitur etiam ipsam formam faciat, palam erit quod faciet eam similiter, scilicet ex aliqua materia. Et ita sicut sphaera aerea erit composita ex materia et forma, sic et forma sphaerae aereae erit composita ex materia et forma: et redibit eadem quaestio de forma formae, et sic in infinitum: et ita generationes procedent in infinitum, quia omne generatum habet materiam et formam. Palam igitur est quod non fit species rei generatae, nec aliquid aliud quodcumque fit, quod oporteat vocare formam in rebus sensibilibus, sicut ordo et compositio et figura quae in aliquibus tenet locum formae, maxime in artificialibus.

[82987] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 5 Et quia generatio est eius quod fit, palam est quod nec generatio est formae, sed compositi. Nec iterum quod quid erat esse rei generatae generatur, nisi per accidens. Sed forma et quod quid erat esse, est quod fit in alio, idest in materia, non per se. Et dico quod fit, vel ab arte, vel a natura, vel potestate, idest a quocumque agente per violentiam.

[82988] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 6 Dicit autem quod quid erat esse non fieri, quamvis sit idem rei factae. Supra enim ostensum est unamquamque rem esse idem cum suo quod quid erat esse. Sed tamen quod quid erat esse est quod per se pertinet ad speciem. Unde ab eo excluduntur conditiones individuales, quae per accidens sunt speciei. Species autem et alia universalia non generantur nisi per accidens, singularibus generatis.

[82989] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 7 Sciendum tamen quod licet in litera dicatur, quod forma fit in materia, non tamen proprie dicitur. Forma enim proprie non fit, sed compositum. Sicut enim dicitur forma esse in materia, licet forma non sit, sed compositum per formam: ita etiam proprius modus loquendi est, ut dicamus compositum generari ex materia in talem formam. Formae enim proprie non fiunt, sed educuntur de potentia materiae, inquantum materia quae est in potentia ad formam fit actu sub forma, quod est facere compositum.

[82990] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit aeream vero ostendit, quod composita fiant, dicens, quod generans facit esse sphaeram aeream. Facit enim eam ex aere quod est materia, sicut ex principio generationis, et ex sphaera, quae est formae et generationis terminus. Facit enim hanc speciem, idest figuram sphaerae in hoc, idest in hac materia, inquantum scilicet transmutat hoc aes in sphaeram: et hoc est sphaera aerea, scilicet forma sphaerae in aere.

[82991] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 9 Sed hoc, scilicet figura sphaerae est esse sphaerae, idest quod quid est sphaerae. Eius autem quod est esse sphaerae, idest ipsius quod quid est formae, non est omnino generatio; quia si esset eius generatio, oporteret quod esset ex aliquo sicut ex materia. Omne enim quod fit oportet esse divisibile, ita scilicet quod eius hoc sit hoc, idest una pars sit hoc, et hoc sit hoc, idest alia pars sit hoc. Et hoc exponit, scilicet quod una pars eius sit materia, et alia pars eius sit species. Si igitur quid est sphaerae quantum ad ipsam formam est quod sit figura aequalis ex medio, idest quod sit quaedam figura solida a cuius medio ad extremitates omnes lineae ductae sint aequales, oportet quod huius, scilicet sphaerae aereae hoc quidem, scilicet materia, sit in quo erat id quod facit generans, scilicet forma; et hoc sit in illo, scilicet forma, quae scilicet est figura ex medio aequalis, et hoc sit omne, idest totum quod factum est, scilicet aerea sphaera.

[82992] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 10 Palam igitur est ex dictis, quod si omne quod fit oportet esse divisibile, quod id quod est ut species, aut quod est ut substantia, idest ut quod quid erat esse non fit. Sed synodus, idest compositum quod dicitur et denominatur a tali forma, vel quidditate vel quod quid est, fit. Et iterum manifestum est quod omni generato inest materia, et quod cuiuslibet generati hoc est hoc, et hoc est hoc, idest una pars est materia, et alia forma.

[82993] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 11 Deinde cum dicit utrum igitur ostendit quod ex quo formae non generantur sed composita, quod non oportet ponere species separatas esse causas generationis in istis inferioribus. Sciendum est autem, quod Platonici ponebant species esse causas generationis dupliciter. Uno modo per modum generantis, et alio modo per modum exemplaris. Primo ergo ostendit, quod species separatae non sunt causae generationis per modum generantis. Secundo, quod non per modum exemplaris, ibi, in quibusdam vero palam. Dicit ergo primo, quod considerandum est utrum sit aliqua forma universalis praeter huiusmodi singularia, scilicet quod sit quaedam sphaera a materia separata praeter has sphaeras quae sunt in materia. Aut etiam sit aliqua domus universalis sine materia, praeter lapides, ex quibus constituuntur istae domus particulares. Movet autem quaestionem in artificialibus propter naturalia, quorum species Plato separatas posuit a materia; ut intelligatur esse quaesitum, utrum sit homo universalis praeter carnes et ossa, ex quibus particulares homines constituuntur.

[82994] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 12 Ad solutionem autem huius quaestionis, hic primo praemittit, quod si sit aliqua substantia hoc modo facta, nullo modo erit hoc aliquid, sed significabit tantum quale quid, quod non est determinatum. Socrates enim significat hoc aliquid et determinatum; homo vero significat quale quid, quia significat formam communem et indeterminatam, quia significat absque determinatione huius vel illius. Unde si sit homo praeter Socratem et Platonem et alios huiusmodi, non tamen erit hoc aliquid nec determinatum. Sed nos videmus quod in generationibus, semper illud quod facit et generat ex hoc, idest ex tali materia, est tale hoc, idest hoc determinatum, habens determinatam speciem. Oportet enim, sicut generatum est hoc aliquid, ita et generans esse hoc aliquid, cum generans sit simile genito, ut supra probatum est. Et quod genitum sit hoc aliquid, ex hoc patet: quia quod generatur est compositum. Sed hoc esse, scilicet compositum, quando est hoc, idest determinatum, est ut Callias, aut Socrates, sicut cum dicitur haec sphaera aerea. Sed homo et animal non significant hanc materiam ex qua est generatio, sicut nec sphaera aerea universaliter dicta. Si ergo compositum generatur, et non generatur nisi ex hac materia, per quam est hoc aliquid, oportet quod id quod generatur sit hoc aliquid. Et cum generatum sit simile generanti, oportet etiam, quod generans sit hoc aliquid. Et ita non sit species universalis, sine materia.

[82995] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 13 Manifestum est ergo ex dictis, quod si sunt aliquae species praeter singularia, nihil sunt utiles ad generationes et substantias rerum, sicut consueti sunt quidam dicere specierum causa, idest ad hoc quod ponant species. Haec enim erat una causa, quare Platonici species ponebant, ut essent causa generationis in rebus. Si igitur species separatae non possunt esse causa generationis, manifestum erit quod non erunt species quaedam substantiae secundum se existentes.

[82996] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 14 Sciendum est autem, quod omnes, qui non consideraverunt hoc, quod philosophus supra ostendit, quod formae non fiunt, passi sunt difficultatem circa factionem formarum. Propter hoc namque quidam coacti sunt dicere, omnes formas esse ex creatione. Nam ponebant formas fieri, et non poterant ponere quod fierent ex materia, cum materia non sit pars formae: unde sequebatur quod fierent ex nihilo, et per consequens quod crearentur. E contrario autem quidam posuerunt propter hanc difficultatem, formas praeexistere in materia actu, quod est ponere latitationem formarum; sicut posuit Anaxagoras.

[82997] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 15 Sententia autem Aristotelis, qui ponit formas non fieri, sed compositum, utrumque excludit. Neque enim oportet dicere, quod formae sint causatae ab aliquo extrinseco agente, neque quod fuerint semper actu in materia, sed in potentia tantum. Et quod in generatione compositi sint eductae de potentia in actum.

[82998] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 16 Deinde cum dicit in quibusdam ostendit, quod species separatae non possunt esse causa generationis per modum exemplaris; dicens, quod licet in aliquibus sit dubium utrum generans sit simile generato, tamen in quibusdam palam est quod generans sit quoddam tale, quale est generatum; non quidem idem numero, sed idem specie, ut patet in naturalibus. Homo enim generat hominem, similiter equus equum, et unaquaeque res naturalis aliam similem in specie sibi: nisi accidat aliquid praeter naturam, sicut est cum equus generat mulum. Et dicitur ista generatio praeter naturam, quia est praeter intentionem naturae particularis.

[82999] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 17 Virtus enim formativa, quae est in spermate maris, naturaliter est ordinata ut producat omnino simile ei, a quo sperma est decisum; sed de secundaria intentione est, quod quando perfecta similitudo induci non potest, inducatur qualiscumque potest similis. Et, quia in generatione muli sperma equi non potest inducere speciem equi in materia, propter hoc quod non est proportionata ad suscipiendum speciem equi, inducit speciem propinquam. Unde etiam in generatione muli est aliquo modo generans simile generato. Est enim aliquod proximum genus, quod non est nominatum, commune equo et asino. Et sub illo genere continetur etiam mulus. Unde secundum illud genus potest dici quod simile generat simile. Ut si verbi gratia dicamus quod illud proximum genus sit iumentum, poterimus dicere, quod licet equus non generet equum, sed mulum, iumentum tamen generat iumentum.

[83000] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 18 Patet igitur, quod omnia generata consequuntur speciei similitudinem ex virtute generantis. Quare palam est, quod non oportet ponere aliquam speciem separatam, quasi exemplar rebus generatis, ex cuius imagine res generatae speciei similitudinem consequantur, ut Platonici ponebant. Maxime enim huiusmodi exemplaria requirerentur in praedictis substantiis naturalibus, quae sunt maxime substantiae respectu artificialium. Sufficiens autem est in praedictis generans ad faciendum similitudinem speciei; et est sufficiens ponere causam speciei in materia, idest quod illud quod facit hoc generatum consequi talem speciem non sit species extra materiam, sed species in materia.

[83001] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 7 n. 19 Omnis autem species, quae est in materia, scilicet in his carnibus et in his ossibus, est aliquod singulare, ut Callias et Socrates. Et ista etiam species causans similitudinem speciei in generando est diversa a specie generati secundum numerum propter diversam materiam. Cuius diversitas est principium diversitatis individuorum in eadem specie. Diversa namque est materia, in qua est forma hominis generantis et hominis generati. Sed utraque forma est idem secundum speciem. Nam ipsa species est individua, idest non diversificatur in generante et generato. Relinquitur ergo, quod non oportet ponere aliquam speciem praeter singularia, quae sit causa speciei in generatis, ut Platonici ponebant.


Lectio 8

[83002] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 1 Postquam ostendit philosophus, quod species separatae non sunt causa generationis in istis inferioribus, hic manifestat quaedam, quae possent esse dubia circa praedeterminata. Et dividitur in partes tres, secundum quod tria dubia sunt quae manifestare intendit. Secunda pars incipit ibi, palam vero ex dictis. Tertia ibi, non solum autem de substantia. Circa primum duo facit. Primo ponit dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, causa vero et cetera. Oritur autem prima dubitatio ex eo quod supra dixerat, quod, quando principium sanitatis est species, quae est in anima, tunc sanitas fit ab arte. Quando vero sanitas non est ab hoc principio, sed a calefactione tantum, tunc fit sanitas a casu, sicut cum accidit sanitas ex confricatione. Hoc autem non potest accidere in domibus, quae fiunt ab arte. Domus enim numquam fit ab aliquo principio, nisi a specie domus in anima; et sic semper fit ab arte, et non a casu. Et ideo est dubitatio, quare quaedam fiunt quandoque quidem ab arte, quandoque quidem a casu, ut sanitas; quaedam vero non, sed fiunt tantum ab arte, et nunquam a casu, ut domus.

[83003] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit causa vero solvit quaestionem; et dicit causam praedictae differentiae in artificialibus hanc esse, quia materia, a qua incipit generatio, secundum quam contingit facere et fieri aliquid eorum, quae sunt ab arte, talis est, in qua existit aliqua pars rei. Oportet namque in materia qualibet esse aptitudinem ad formam. Non enim quodlibet artificiatum potest fieri ex qualibet materia, sed ex determinata. Sicut serra non fit ex lana, sed ex ferro. Ipsa ergo aptitudo ad formam artificiati, quae est in materia, iam est aliqua pars artificiati, quae est in materia; quia sine aptitudine artificiatum esse non potest. Sicut serra non potest esse sine duritie, per quam ferrum est ordinatum ad formam serrae.

[83004] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 3 Sed haec pars dupliciter invenitur in materia. Quandoque quidem ita, quod per eam materia potest moveri a seipsa per partem formae in ea existentem. Quandoque vero non. Sicut in corpore humano, quod est materia sanationis, inest virtus activa, per quam corpus potest sanare seipsum. In lapidibus autem et lignis non est aliqua virtus activa, per quam possit moveri materia ad formam domus.

[83005] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 4 Et si quidem materia sic possit moveri per partem formae, quam in se habet, ad formam, hoc contingit dupliciter. Quia quandoque potest sic moveri per principium intrinsecum, quod est pars praedicta, sicut moveretur per artem, ut accidit in sanatione; nam natura humani corporis eodem modo agit ad sanitatem sicut et ars. Quandoque vero non potest moveri materia per principium intrinsecum eodem modo sicut movetur ab arte, licet aliquo modo per ipsum moveri possit. Multa enim sunt, quae possunt a seipsis moveri, sed non sic sicut moventur ab arte, ut patet in saltatione. Homines enim non habentes artem saltandi possunt quidem movere seipsos, sed non illo modo, sicut movent se qui habent artem praedictam.

[83006] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 5 Illa igitur artificialia, quae habent talem naturam, sicut lapides sunt materia domus, non possunt a seipsis moveri: impossibile est enim moveri ea nisi ab alio. Et hoc non solum est in artificialibus, sed etiam in naturalibus. Sic enim et materia ignis non potest moveri ad formam ignis nisi ab alio. Et inde est, quod forma ignis non generatur nisi ab alio. Et propter hoc quaedam artificialia non possunt fieri sine habente artem: quae scilicet in sua materia vel non habent aliquod principium motivum ad formam, vel non sic motivum sicut ars movet.

[83007] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 6 Quae vero ab aliquo extrinseco principio moveri possunt non habente artem, possunt esse et fieri etiam sine habente artem. Movebuntur enim eorum materiae ab his quae non habent artem. Quod quidem ostendit dupliciter. Uno modo inquantum possunt moveri ab aliquibus aliis extrinsecis principiis non habentibus artem; sicut arborem plantare potest etiam qui non habet artem plantandi. Alio modo quando materia movetur ex parte, idest ab aliquo principio intrinseco, quod est aliqua pars formae. Sicut cum corpus humanum sanatur ab aliquo principio intrinseco, quod est aliqua pars formae.

[83008] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 7 Sciendum est autem, quod occasione horum verborum, quae hic dicuntur, quidam ponunt, quod in omni generatione naturali est aliquod principium activum in materia, quod quidem est forma in potentia praeexistens in materia, quae est quaedam inchoatio formae. Unde haec formae pars dicitur. Quod quidem adstruere nituntur: primo ex hoc quod hic dicitur. Videtur enim hic Aristoteles dicere quod illa, in quorum materia non est principium activum, fiunt tantum ab arte. Oportet igitur, quod in materia illorum, quae fiunt a natura, insit aliquod principium activum.

[83009] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 8 Secundo ex hoc, quod omnis motus, cuius principium non est in eo quod movetur, sed extra, est motus violentus, et non naturalis. Si igitur in his, quae generantur per naturam, non esset aliquod principium generationis activum in materia, tunc eorum generationes non essent naturales, sed violentae; aut non esset aliqua differentia inter generationem artificialem et naturalem.

[83010] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 9 Et si obiiciatur contra eos, quod tunc ea, quae generantur naturaliter, non indigent extrinseco generante, si eorum generatio est a principio intrinseco: respondent quod sicut principium intrinsecum non est forma completa, sed quaedam inchoatio formae; ita etiam non est perfectum principium activum, ut per se possit agere ad generationem; sed habet aliquid de virtute activa ut cooperetur exteriori agenti. Nisi enim aliquid conferret mobile exteriori agenti, esset motus violentus: violentum enim est, cuius principium est extra, nil conferente vim passo, ut in primo Ethicorum dicitur.

[83011] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 10 Haec autem opinio videtur propinqua ponentibus latitationem formarum. Cum enim nihil agat nisi secundum quod est in actu: si partes vel inchoationes formarum quae sunt in materia, habent aliquam virtutem activam, sequitur quod sint aliquo modo actu, quod est ponere latitationem formarum. Et praeterea, cum esse sit ante agere, non potest intelligi forma prius habere agere, quam sit in actu.

[83012] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 11 Et ideo dicendum est, quod sicut sola viventia inveniuntur se movere secundum locum, alia vero moventur a principio extrinseco, vel generante, vel removente prohibens, ut dicitur octavo physicorum, ita secundum alios motus, sola viventia inveniuntur movere seipsa. Et hoc ideo quia inveniuntur habere diversas partes, quarum una potest esse movens et alia mota; quod oportet esse in omni movente seipsum, ut probatur in octavo physicorum. Sic igitur invenimus in generatione viventium esse principium activum intrinsecum quod est virtus formativa in semine. Et sicut est potentia augmentativa movens in motu augmenti et decrementi; ita est et in motu alterationis, quae est sanatio, principium movens intra. Nam cum cor non sit susceptivum infirmitatis, virtus naturalis, quae est in corde sano, totum corpus ad sanitatem alterat.

[83013] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 12 De tali igitur materia habente in se principium activum loquitur hic philosophus, et non de rebus inanimatis. Quod ex hoc patet, quia materiam ignis comparat materiae domus in hoc, quod utraque movetur ad formam a principio extrinseco. Non tamen sequitur quod generatio inanimatorum corporum non sit naturalis. Non enim oportet ad motum naturalem, quod semper principium motus, quod est in mobili, sit principium activum et formale; sed quandoque est passivum et materiale. Unde et natura in secundo physicorum distinguitur per materiam et formam. Et ab hoc principio dicitur naturalis generatio simplicium corporum, ut dicit Commentator in secundo physicorum. Differentia tamen est inter materiam naturalium et artificialium: quia in materia rerum naturalium est aptitudo naturalis ad formam, et potest reduci in actum per agens naturale; non autem hoc contingit in materia artificialium.

[83014] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 13 Deinde cum dicit palam vero manifestat secundum quod poterat esse dubium ex praedictis. Dixerat enim superius quod omne quod generatur, generatur a simili secundum speciem. Hoc autem non eodem modo se habet in omnibus: et ideo hic manifestare intendit, quomodo hoc diversimode in diversis inveniatur. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit diversos modos quibus generatum est simile generanti. Secundo manifestat eos, ibi, causa namque faciendi. Sciendum est autem circa primum, quod omne quod generatur ab aliquo, aut generatur per se, aut generatur ab eo per accidens. Quod autem generatur ab aliquo per accidens, non generatur ab eo secundum quod huiusmodi. Unde non oportet in generante esse similitudinem generati. Sicut inventio thesauri non habet similitudinem aliquam in eo, qui fodiens ad plantandum invenit thesaurum per accidens. Sed generans per se, generat tale secundum quod huiusmodi. Unde oportet quod in generante per se, sit aliqualiter similitudo generati.

[83015] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 14 Sed hoc contingit tripliciter. Uno modo quando forma generati praecedit in generante secundum eumdem modum essendi, et simili materia. Sicut cum ignis generat ignem, vel homo generat hominem. Et haec est generatio totaliter univoca.

[83016] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 15 Alio modo quando forma generati praecedit in generante, non quidem secundum eumdem modum essendi, nec in substantia eiusdem rationis; sicut forma domus praecedit in artifice, non secundum esse materiale, sed secundum esse immateriale, quod habet in mente artificis, non in lapidibus et lignis. Et haec generatio est partim ex univoco quantum ad formam, partim ex aequivoco quantum ad esse formae in subiecto.

[83017] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 16 Tertio modo quando ipsa tota forma generati non praecedit in generante, sed aliqua pars eius, aut aliqua pars partis; sicuti in medicina calida praecedit calor qui est pars sanitatis, aut aliquid ducens ad partem sanitatis. Et haec generatio nullo modo est univoca.

[83018] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 17 Et ideo dicit, palam ex dictis est quod aut fiunt omnia quodammodo ex totaliter univoco, sicut naturalia, ut ignis ab igne, et homo ab homine. Aut ex eo quod est ex parte univocum, quantum ad formam, et ex parte aequivocum quantum ad esse formae in subiecto; sicut domus fit ex domo quae est ars in artifice, aut ab intellectu, sive artis habitu. Ipsa enim ars aedificativa est species domus. Aut tertio modo fiunt aliqua ex parte formae praeexistentis in generante, sive ex ipso generante, habente partem praedictam. Potest enim dici quod generatio fit vel ex forma, sive parte formae, vel ex habente formam, vel partem formae. Sed ex habente quidem sicut ex generante; ex forma sive parte formae, sicut ex eo quo generans generat. Nam forma non generat nec agit, sed habens formam per eam. Et hoc dico quod aliquid fit ex alio simili secundum aliquem praedictorum modorum, nisi fiat ex eo per accidens. Tunc enim non oportet huiusmodi similitudinem observari, sicut dictum est.

[83019] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 18 Deinde cum dicit causa namque manifestat modos praedictos. Et primo in rebus artificialibus. Secundo in rebus naturalibus, ibi, similiter itaque his. Dicit ergo primo, quod ideo oportet quod sit fieri ex aliqua parte, quia prima causa faciendi secundum se, est pars generati praeexistentis in generante, quae est vel ipsa forma generantis, vel pars formae. Cum enim per motum calor generatur, in ipso motu est quodammodo calor sicut in virtute activa. Nam ipsa virtus causandi calorem quae est in motu, est aliquid de genere caloris. Et iste calor in motu existens virtute, facit calorem in corpore, non quidem generatione univoca, sed aequivoca; quia calor in motu, et in corpore calido, non est unius rationis. Is vero, scilicet calor, aut est ipsa sanitas, aut aliqua pars sanitatis, aut sequitur eum aliqua pars sanitatis, aut sanitas ipsa.

[83020] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 19 Per haec quatuor quae ponit, dat intelligere quatuor modos, quibus potest se habere forma generantis ad formam geniti. Quorum primus est quando forma generati totaliter est in generante, sicut forma domus est in mente artificis, et sicut forma ignis generati est in igne generante. Secundus modus est quando pars formae generati est in generante, sicut cum medicina calida sanat calefaciendo. Nam calor factus est in sanato pars sanitatis. Tertius modus est quando pars formae est in generante, non actu, sed virtute; sicut quando motus calefaciendo sanat: calor enim est in motu virtute, et non actu. Quartus modus est quando ipsa tota forma est in generante virtute, sed non actu, sicut forma stuporis est in pisce stupefaciente manum. Et similiter est in aliis quae agunt a tota specie. Primum ergo modum designat in hoc quod dicit aut sanitas. Secundum in hoc quod dicit aut pars. Tertium in hoc quod dicit aut sequitur eum aliqua pars sanitatis. Quartum in hoc quod dicit, aut sanitas ipsa. Et quia motus causat calorem ad quem sequitur sanitas, propter hoc etiam dicitur motus facere sanitatem, quia id facit sanitatem cui consequitur vel accidit sanitas. Vel melius, quod consequitur, et accidit ex motu, scilicet calor, facit sanitatem.

[83021] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 20 Quare patet, quod sicut in syllogismis, omnium principium est substantia, idest quod quid est rei (nam syllogismi demonstrativi sunt ex quid est, cum in demonstrationibus medium sit definitio), et hic, scilicet in operativis, generationes sunt ex quod quid est. In quo ostenditur similitudo intellectus speculativi et practici. Sicut enim intellectus speculativus procedit ad demonstrandum passiones de subiectis ex consideratione eius quod quid est, ita intellectus procedit ad operandum ex specie artificii, quae est eius quod quid est, ut supra dictum est.

[83022] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 21 Deinde cum dicit similiter itaque manifestat quod dixerat de artificialibus, in rebus naturalibus; dicens, quod similiter se habent ea quae sunt constituta secundum naturam, his quae fiunt per artem. Sperma enim operatur ad generationem, sicut contingit in his quae fiunt per artem. Sicut enim artifex non est actu domus, nec habet formam quae sit domus actu, sed potestate; ita sperma non est animal actu, nec habet animam quae est species animalis actu, sed potestate tantum. Est enim in semine virtus formativa: quae hoc modo comparatur ad materiam concepti, sicut comparatur forma domus in mente artificis ad lapides et ligna: nisi quod forma artis est omnino extrinseca a lapidibus et lignis; virtus autem spermatis est intrinseca.

[83023] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 22 Quamvis autem generatio animalis ex spermate, non sit a spermate sicut ab univoco, quia sperma non est animal; id tamen a quo est sperma, est aliqualiter univocum ei quod fit ex spermate. Nam sperma fit ab animali. Et in hoc est dissimilitudo inter generationem naturalem et generationem artificialem; quia non oportet quod forma domus in mente artificis sit a domo, licet quandoque hoc accidat, ut cum aliquis ad exemplar unius domus facit aliam. Sed semper oportet quod sperma sit ab animali.

[83024] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 23 Exponit autem quod dixerat aliqualiter univocum, quia non oportet in omni generatione naturali esse omnimodam univocationem, sicut cum dicitur quod homo fit ex homine. Fit enim femina ex viro sicut ex agente; et mulus non fit ex mulo, sed ex equo vel asino, in quo tamen est aliqua similitudo, ut supra dixit. Et quod dixit quod a quo est sperma, oportet esse aliqualiter univocum, subiungit, intelligendum est si non fuerit orbatio, idest si non fuerit defectus naturalis virtutis in semine. Tunc enim generat aliquid quod non est simile generanti, sicut patet in monstruosis partubus.

[83025] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 24 Et sicut in illis, idest in rebus artificialibus, aliqua fiunt non solum per artem, sed a casu, quando materia potest moveri a seipsa eo motu quo movetur ab arte; quando vero non potest hoc modo moveri, tunc non potest id quod fit ab arte, ab alio fieri quam ab arte: ita et hic possunt aliqua fieri a casu et sine spermate, illa quorum materia hoc modo potest moveri a seipsa eo motu quo movet sperma, idest ad generationem animalis. Sicut patet in his quae generantur ex putrefactione: quae quomodo dicantur esse a casu, et quomodo non, superius expositum est. Illa autem quorum materia non potest moveri a se ipsa eo motu quo a spermate movetur, impossibilia sunt fieri aliter quam ex ipsis seminibus; sicut patet de homine et equo et aliis animalibus perfectis. Patet autem ex his quae hic dicuntur, quod neque omnia animalia possunt generari et ex semine et sine semine, ut Avicenna ponit, neque nulla generantur utroque modo, ut ponit Averroes.

[83026] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 25 Est autem advertendum quod per ea quae hic dicuntur, possunt solvi dubitationes illorum qui ponebant formas in istis generatis, non esse a generantibus naturalibus, sed a formis quae sunt sine materia. Hoc enim maxime visi sunt ponere propter animalia generata ex putrefactione, quorum formae non videntur procedere ex aliquibus similibus secundum speciem. Ulterius autem in animalibus etiam quae generantur ex semine, virtus activa generationis, quae est in semine, non est anima, ut ex hoc possit anima sequi in animali generato. Adhuc autem procedunt, quia in inferioribus istis non inveniuntur aliqua principia activa ad generationem, nisi calidum et frigidum, quae sunt formae accidentales. Et sic non videtur, quod per ea possint produci formae substantiales. Nec videtur quod ratio philosophi quam supra posuit contra ponentes exemplaria, teneat in omnibus; ut scilicet ad similitudinem speciei in generatis, sufficiant formae generantium.

[83027] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 26 Sed omnes hae dubitationes solvuntur per literam Aristotelis, si diligenter inspiciatur. Dicitur enim in litera quod virtus activa quae est in spermate, etsi non sit anima in actu, est tamen anima in virtute; sicuti forma domus in anima, non est domus actu, sed virtute. Unde, sicut ex forma domus, quae est in mente, potest fieri forma domus in materia, ita ex virtute seminis, potest fieri anima completa, praeter intellectum qui est ab extrinseco, ut dicitur in sextodecimo de animalibus. Et adhuc amplius, inquantum virtus quae est in semine, est ab anima perfecta, cuius virtute agit. Media enim principia, agunt in virtute primorum.

[83028] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 27 In his vero quae generantur ex putrefactione, etiam est in materia aliquod principium simile virtuti activae quae est in spermate, ex quo causatur anima in talibus animalibus. Et sicuti virtus quae est in spermate, est ab anima completa animalis, et a virtute caelestis corporis, ita virtus quae est in materia putrefacta generativa animalis, est a solo corpore caelesti, in quo sunt virtute omnes formae generatae, sicut in principio activo. Qualitates etiam activae, licet sint activae, non tamen agunt solum in virtute propria, sed in virtute formarum substantialium ad quae se habent sicut instrumenta; sicut dicitur in secundo de anima, quod calor ignis est sicut instrumentum animae nutritivae.

[83029] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 28 Deinde cum dicit non solum manifestat tertium, quod poterat ex dictis esse dubium. Probaverat enim quod formae non generantur, sed composita. Posset autem aliquis dubitare, utrum hoc verum sit solum in formis substantialibus, aut etiam in accidentalibus. Cui dubitationi hic satisfacere intendit. Unde duo facit. Primo ostendit, quod hoc est verum in utrisque; dicens quod ratio superius posita non solum ostendit speciem, idest formam non fieri de substantia, idest circa praedicamentum substantiae, sed communis est similiter de omnibus primis, idest de praedicamentis, sicut de qualitate, et quantitate, et aliis praedicamentis, fit enim, ut aerea sphaera, idest quod est compositum, sicut aerea sphaera. Sed non fit sphaera, idest quod se habet per modum formae; nec aes idest quod se habet per modum materiae. Et si fit sphaera, aliquo modo loquendi, non fit per se, sed in aere; quia semper oportet praeexistere ad generationem materiam et speciem, ut supra est ostensum. Illud quoque quod est ut aerea sphaera, scilicet compositum, fit, et in quid, hoc est in praedicamento substantiae, et in qualitate et quantitate, et similiter in aliis praedicamentis. Non enim fit quale, idest ipsa qualitas, sed hoc totum quod est quale lignum. Nec fit quantum, idest ipsa quantitas, sed lignum quantum, aut animal quantum.

[83030] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 8 n. 29 Sed proprium ostendit quid differat inter substantiam et accidentia; dicens, quod hoc oportet accipere ut proprium substantiae per comparationem ad accidentia; quia quando substantia generatur, necesse est semper praeexistere alteram substantiam, quae facit generationem. Sicut si animal generatur, oportet quod praeexistat animal generans in his quae generantur ex semine. Sed in quali et quanto et in aliis accidentibus non oportet quod praeexistat quale aut quantum actu, sed solum in potentia, quod est materiale principium et subiectum motus. Principium enim activum substantiae non potest esse nisi substantia; sed principium activum accidentium potest esse non accidens, scilicet substantia.


Lectio 9

[83031] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid est quod quid erat esse, et quorum est, et quomodo se habet ad ea quorum est, et quod non oportet ponere quidditates rerum separatas propter generationem, hic intendit ostendere ex quibus constituitur quod quid erat esse; et dividitur in duas partes. In prima ostendit ex quibus quod quid erat esse constituitur. In secunda ostendit quomodo ex illis fiat unum, ibi, nunc autem dicamus primum. Prima autem pars dividitur in duas. In prima movet dubitationem. In secunda solvit eam, ibi, aut multipliciter dicitur pars. Prima pars dividitur in duas dubitationes, quas movet, ad idem pertinentes; secundam ibi, amplius autem si priores sunt partes. Dicit ergo primo, quod omnis definitio est quaedam ratio, idest quaedam compositio nominum per rationem ordinata. Unum enim nomen non potest esse definitio, quia definitio oportet quod distincte notificet principia rerum quae concurrunt ad essentiam rei constituendam; alias autem definitio non sufficienter manifestaret essentiam rei. Et propter hoc dicitur in primo physicorum, quod definitio dividit definitum in singulare, idest exprimit distincte singula principia definiti. Hoc autem non potest fieri nisi per plures dictiones: unde una dictio non potest esse definitio, sed potest esse manifestativa eo modo, quo nomen minus notum manifestatur per magis notum. Omnis autem ratio partes habet, quia est quaedam oratio composita, et non simplex nomen. Et ideo videtur quod sicut se habet ratio rei ad rem, ita se habent partes rationis ad partes rei. Et propter hoc dubitatur, utrum oporteat rationem partium ponere in ratione totius, aut non.

[83032] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 2 Et haec dubitatio exinde confirmatur: quia in quibusdam rationibus totorum, videntur esse rationes partium, et in quibusdam non. In definitione enim circuli non ponitur definitio incisionum circuli, idest partium ex circulo separatarum, sicut semicirculi et quartae partis circuli. Sed definitio syllabae continet in se definitionem elementorum, idest literarum. Si enim definitur syllaba, oportet quod dicatur esse aliqua vox composita ex literis. Et sic in definitione syllabae ponitur litera, et per consequens definitio eius, quia semper uti possumus definitione pro nomine. Et tamen circulus dividitur in incisiones ut in partes, sicut syllaba in elementa, idest in literas.

[83033] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 3 Quod autem hic dicitur, quod sicut se habet definitio ad rem, ita se habet pars definitionis ad partem rei, videtur habere dubitationem. Definitio enim est idem rei. Unde videtur sequi quod partes definitionis sint idem partibus rei; quod patet esse falsum. Nam partes definitionis praedicantur de definitio, sicut de homine, animal et rationale; nulla autem pars integralis praedicatur de toto.

[83034] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 4 Sed dicendum est, quod partes definitionis significant partes rei, inquantum a partibus rei sumuntur partes definitionis; non ita quod partes definitionis sint partes rei. Non enim animal est pars hominis, neque rationale; sed animal sumitur ab una parte, et rationale ab alia. Animal enim est quod habet naturam sensitivam, rationale vero quod habet rationem. Natura autem sensitiva est ut materialis respectu rationis. Et inde est quod genus sumitur a materia, differentia a forma, species autem a forma et materia simul. Nam homo est, quod habet rationem in natura sensitiva.

[83035] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit amplius autem ponit secundam dubitationem, quae est de prioritate partium. Omnes enim partes videntur esse priores toto, sicut simplex composito. Acutus enim angulus est pars recti anguli. Dividitur enim rectus angulus in duos vel plures angulos acutos. Et similiter digitus est pars hominis. Unde videtur, quod acutus angulus sit naturaliter prior recto, et digitus prior homine.

[83036] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 6 Sed e contra videntur illa esse priora, scilicet rectus acuto, et homo digito. Et hoc dupliciter. Primo quidem secundum rationem. Per huic enim modum illa dicuntur esse priora, quae in eorum rationibus ponuntur, et non e contrario. Acutus enim et digitus dicuntur esse secundum rationem, idest definiuntur ex illis, scilicet homine et recto, ut dictum est. Unde videtur, quod homo et rectus angulus sint priores digito et acuto angulo.

[83037] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 7 Secundo vero prout dicuntur esse aliqua priora ex eo, quod est esse sine invicem. Quae enim possunt esse sine aliis, et non e contrario, dicuntur esse priora, ut in quinto est habitum, sicut unum duobus. Homo autem potest esse sine digito. Digitus autem non potest esse sine homine, quia digitus abscisus non est digitus, ut infra dicetur. Unde videtur, quod homo sit prior digito. Et eadem ratio est de recto et acuto.

[83038] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit aut multipliciter solvit propositas quaestiones; et dividitur in tres partes. In prima ponit solutionem. In secunda exponit eam, ibi, dictum est igitur nunc ipsum. Tertio determinat quamdam dubitationem, quae ex praedicta solutione oriri potest, ibi, dubitatur autem merito. Ad evidentiam autem horum, quae in hoc capitulo dicuntur, sciendum est, quod circa definitiones rerum, et earum essentias duplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod tota essentia speciei est ipsa forma, sicut quod tota essentia hominis est anima. Et propter hoc dicunt, quod eadem secundum rem est forma totius quae significatur nomine humanitatis, et forma partis, quae significatur nomine animae, sed differunt solum secundum rationem: nam forma partis dicitur secundum quod perficit materiam, et facit eam esse in actu: forma autem totius, secundum quod totum compositum per eam in specie collocatur. Et ex hoc volunt, quod nullae partes materiae ponantur in definitione indicante speciem, sed solum principia formalia speciei. Et haec opinio videtur Averrois et quorumdam sequentium eum.

[83039] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 9 Sed videtur esse contra intentionem Aristotelis. Dicit enim superius in sexto, quod res naturales habent in sui definitione materiam sensibilem, et in hoc differunt a mathematicis. Non autem potest dici, quod substantiae naturales definiantur per id quod non sit de essentia earum. Substantiae enim non habent definitionem ex additione, sed sola accidentia, ut supra est habitum. Unde relinquitur quod materia sensibilis sit pars essentiae substantiarum naturalium, non solum quantum ad individua, sed etiam quantum ad species ipsas. Definitiones enim non dantur de individuis, sed de speciebus.

[83040] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 10 Unde est alia opinio, quam sequitur Avicenna; et secundum hanc forma totius, quae est ipsa quidditas speciei, differt a forma partis, sicut totum a parte: nam quidditas speciei, est composita ex materia et forma, non tamen ex hac forma et ex hac materia individua. Ex his enim componitur individuum, ut Socrates et Callias. Et haec est sententia Aristotelis in hoc capitulo, quam introducit ad excludendum opinionem Platonis de ideis. Dicebat enim species rerum naturalium esse per se existentes sine materia sensibili, quasi materia sensibilis non esset aliquo modo pars speciei. Ostenso ergo, quod materia sensibilis sit pars speciei in rebus naturalibus, ostenditur quod impossibile est esse species rerum naturalium sine materia sensibili, sicut hominem sine carnibus et ossibus, et sic de aliis.

[83041] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 11 Et hic erit tertius modus destruendi ideas. Nam primo destruxit per hoc quod quod quid erat esse non est separatum ab eo cuius est. Secundo per hoc, quod species separatae a materia non sunt causae generationis, neque per modum generantis, neque per modum exemplaris. Nunc autem tertio improbat eam per hoc quod materia sensibilis in communi est ratio speciei.

[83042] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 12 Dicit ergo solvendo, quod multipliciter dicitur pars, sicut in quinto est habitum. Et uno modo dicitur pars quantitativa, hoc scilicet quod mensurat totum secundum quantitatem, sicut bicubitum est pars cubiti, et binarius senarii. Sed hic modus partium praetermittatur ad praesens; non enim intendimus hic inquirere partes quantitatis; sed intendimus inquirere de partibus definitionis, quae significant substantiam rei. Unde perscrutandum est de illis partibus ex quibus substantia rei componitur.

[83043] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 13 Pars autem substantiae est et materia, et forma, et ex quibus est aliquid compositum. Et quodlibet istorum trium, scilicet materia et forma et compositum ex his, est substantia, ut supra habitum est. Et ideo materia est quidem quodam modo pars alicuius, quodam modo non est, sed solum illa, ex quibus est ratio speciei, idest formae. Intelligimus enim concavitatem quasi formam, et nasum materiam, et simum quasi compositum. Et secundum hoc caro, quae est materia vel pars materiae, non est pars concavitatis, quae est forma vel species; nam caro est materia, in qua fit species. Sed tamen caro est aliqua pars simitatis, si tamen simitas intelligitur esse quoddam compositum, et non solum forma. Et similiter totius quidem statuae, quae est composita ex materia et forma, pars est aes; non autem est pars statuae secundum quod statua accipitur solum pro specie, idest pro forma.

[83044] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 14 Et ut sciatur quid est species, et quid est materia, dicendum est illud ad speciem pertinere, quod convenit unicuique inquantum speciem habet. Sicuti inquantum habet speciem statuae, convenit alicui quod sit figuratum, vel aliquid aliud huiusmodi. Sed id quod est materiale ad speciem, nunquam dicendum est secundum se de specie. Sciendum tamen est, quod nulla materia, nec communis, nec individuata secundum se se habet ad speciem prout sumitur pro forma. Sed secundum quod species sumitur pro universali, sicut hominem dicimus esse speciem, sic materia communis per se pertinet ad speciem, non autem materia individualis, in qua natura speciei accipitur.

[83045] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 15 Et ideo dicendum est, quod definitio circuli non continet in se definitionem incisionum, idest partium ex circulo incisarum, vel semicirculi vel quartae partis circuli. Sed definitio, quae est syllabae, comprehendit in se definitionem, quae est elementorum, idest litterarum. Et huius ratio est, quia elementa, idest literae, sunt partes syllabae quantum ad speciem suam, et non secundum materiam. Ipsa enim forma syllabae in hoc consistit, quod ex literis componatur. Sed incisiones circuli sunt partes non circuli secundum speciem accepti, sed huius circuli particularis, vel horum circulorum, sicut materia in qua fit species circuli.

[83046] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 16 Et hoc accipi potest ex regula superius posita. Hoc enim dixit ad speciem pertinere, quod secundum se inest unicuique speciem habenti; ad materiam vero quod accidit speciei. Per se autem inest syllabae, quod ex literis componatur. Quod autem circulus sit actu divisus in semicirculos, hoc accidit circulo, non inquantum est circulus, sed inquantum est hic circulus, cuius haec linea dividitur quae est pars eius ut materia. Unde patet, quod semicirculus est pars circuli secundum materiam individualem. Unde ista materia, quae est haec linea, est propinquior speciei quam aes, quod est materia sensibilis, quando rotunditas quae est forma circuli, fit in aere. Quia species circuli nunquam est praeter lineam, est autem praeter aes. Et sicut partes circuli, quae sunt secundum materiam individualem, non ponuntur in eius definitione, ita etiam nec omnes literae ponuntur in definitione syllabae, quae scilicet sunt partes cum materia, ut literae descriptae in cera, vel prolatae in aere. Hae enim iam sunt partes syllabae, sicut materia sensibilis.

[83047] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 17 Non enim oportet, quod omnes partes in quas res aliqua resoluta corrumpitur, sint partes substantiae. Non enim si linea divisa in duo dimidia corrumpitur, aut si homo resolutus in ossa et nervos et carnes corrumpitur, propter hoc sequitur quod linea sit ex dimidiis, et homo ex carnibus et ossibus, ita quod ista sint partes substantiae eius: sed sunt ex istis partibus sicut ex materia. Unde sunt partes eius quod est simul totum, idest compositum; sed speciei, idest formae, et cuius est ratio, idest eius quod definitur, non adhuc sunt partes. Quapropter nullae tales partes ponuntur in rationibus convenienter.

[83048] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 18 Sciendum tamen, quod ratio talium partium in quorumdam definitionibus ponitur; scilicet in definitionibus compositorum, quorum sunt partes. In quorumdam vero definitionibus non oportet poni, scilicet in definitione formarum; nisi sint tales formae, quae sint simul sumptae cum materia. Licet enim materia non sit pars formae, tamen materia sine qua non potest concipi intellectu forma, oportet quod ponatur in definitione formae; sicut corpus organicum ponitur in definitione animae. Sicut enim accidentia non habent esse perfectum nisi secundum quod sunt in subiecto, ita nec formae nisi secundum quod sunt in propriis materiis. Et propter hoc, sicuti accidentia definiuntur ex additione subiectorum, ita et forma ex additione propriae materiae. Cum igitur in definitione formae ponitur materia, est definitio ex additione; non autem cum ponitur in definitione compositi.

[83049] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 19 Vel hoc quod dicit si non fuerint simul sumpta, est exemplificatio eius quod dixerat horum non oportet inesse. In illis enim partes materiae non oportet in definitionibus poni, quae scilicet non sumuntur simul cum materia, vel quae non significant aliquid compositum ex materia et forma. Et hoc patet: quia propter hoc quod in quorumdam rationibus non ponitur materia, in quorumdam vero ponitur, contingit quod quaedam sint sicut ex principiis ex his in quae corrumpitur, idest ex partibus, in quas aliquid per corruptionem resolvitur. Et haec sunt illa, in quorum definitionibus ponuntur materiae. Quaedam vero non sunt ex praedictis partibus materialibus sicut ex principiis, sicut illa in quorum definitionibus non ponitur materia.

[83050] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 20 Et quia in istorum definitionibus ponitur materia, quae sunt simul accepta cum materia, non autem in aliis, ideo quaecumque sunt simul sumpta species cum materia, idest quaecumque significant aliquid compositum ex materia et forma, ut simum aut aereus circulus, huiusmodi corrumpuntur in partes materiales, et pars istorum est materia. Illa vero, quae non concipiuntur in intellectu cum materia, sed sunt omnino sine materia, sicut illa quae pertinent solum ad rationem speciei et formae, ista vel non corrumpuntur omnino, vel non corrumpuntur taliter, idest per resolutionem in aliquas partes materiales. Quaedam enim formae sunt quae nullo modo corrumpuntur, sicut substantiae intellectuales per se existentes. Quaedam vero formae non per se existentes, corrumpuntur per accidens, corrupto subiecto.

[83051] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 21 Quare patet, quod huiusmodi partes materiales sunt principia et partes eorum quae sunt sub ipsis, idest quae ab eis dependent, sicut dependet totum ex partibus ex quibus componitur; non autem sunt partes nec principia speciei. Et propter hoc, compositum, ut statua lutea, corrumpitur resoluta in materiam, idest in lutum, et sphaera aerea, in aes, et Callias, qui est homo particularis, in carnem et ossa. Et similiter circulus particularis constans ex his lineis divisis, corrumpitur in incisiones. Sicut enim Callias est aliquis homo qui concipitur cum materia individuali, ita circulus, cuius sunt partes istae incisiones, est aliquis circulus particularis, qui concipitur cum individuali materia. Hoc tamen differt quia singulares homines habent nomen proprium. Unde nomen speciei non aequivocatur ad individua: sed nomen circuli aequivoce dicitur de circulo qui simpliciter, idest universaliter dicitur, et de singulis particularibus circulis. Et hoc ideo quia singulis particularibus circulis non sunt nomina posita, sed nomina posita sunt singularium hominum.

[83052] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 9 n. 22 Attendendum est autem, quod nomen speciei non aequivoce praedicatur de individuo, secundum quod praedicat de eo communem naturam speciei: praedicaretur autem aequivoce de eo, si praedicaretur inquantum significaret hoc individuum prout huiusmodi. Si enim dicam, Socrates est homo, non aequivocatur nomen hominis. Sed si hoc nomen homo, imponatur alicui singulari homini ut proprium nomen, aequivoce significabit speciem, et hoc individuum. Et similiter de nomine circuli, quod aequivoce significat speciem et hunc circulum.


Lectio 10

[83053] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 1 Quia solutio superius posita non erat usquequaque manifesta, nondum enim ostenderat quomodo partes sunt priores et posteriores, nec iterum distinxerat compositum universale a particulari, nec etiam speciem a forma: ideo hic solutionem superius positam explanat. Dividitur autem in partes duas. In prima explanat solutionem superius positam. In secunda docet qualiter sit ad quaestionem applicanda, ibi, interrogationi vero obviare. Prima dividitur in duas. Primo solvit quaestionem quantum ad hoc, quod quaesitum fuit de prioritate partium. Secundo quantum ad hoc, quod quaesitum fuit, utrum partes definiti intrent definitionem, ibi, sed rationis partes. Prima dividitur in duas. Primo ostendit quomodo partes sunt priores toto. Secundo manifestat per exemplum, ibi, quoniam vero. Dicit ergo primo, quod id quod superius est dictum in solutione proposita, verum quidem est in se, tamen repetendum est ut amplius fiat manifestum, quantum ad hoc quod dictum est. Oportet enim, quod omnes partes rationis, et in quas ratio dividitur, sint priores definito, vel omnes, vel quaedam. Et hoc dicitur propter hoc, quod partes formae quandoque non sunt de necessitate speciei, sed de perfectione; sicut visus et auditus, quae sunt partes animae sensibilis, non sunt de integritate vel necessitate animalis. Potest enim esse animal sine his sensibus. Sunt tamen de perfectione animalis, quia animal perfectum hos etiam sensus habet. Et sic universaliter est verum, quod illae partes quae ponuntur in definitione alicuius sunt universaliter priores eo.

[83054] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 2 Sed acutus angulus, quamvis sit pars recti, non tamen ponitur in definitione eius, sed e converso; non enim ratio recti anguli resolvitur in definitionem acuti, sed e converso. Qui enim definit acutum, utitur recto definiendo. Angulus enim acutus est angulus minor recto. Et similiter est de circulo et semicirculo, qui definitur per circulum. Est enim media pars circuli. Similiter est de digito et homine, qui ponitur in definitione digiti: definitur enim digitus, quod est talis pars hominis. Dictum est enim supra, quod partes formae sunt partes rationis, non autem partes materiae. Si igitur solae partes rationis sunt priores, non autem materiae, sequitur quod quaecumque sint partes definiti, sicut materia, in quam scilicet resolvitur definitum ut compositum in materialia principia, sunt posteriora. Quaecumque vero sunt partes rationis et substantiae quae est secundum rationem, idest partes formae secundum quam sumitur ratio rei, sunt priora toto, aut omnia, aut quaedam, ratione superius dicta.

[83055] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit quoniam vero exponit quod dixerat per exempla; dicens, quod anima animalium cum sit substantia animati secundum rationem, idest forma animati, a qua animatum habet propriam rationem, est substantia, idest forma et species, et quod quid erat esse tali corpori, scilicet organico. Corpus enim organicum non potest definiri nisi per animam. Et secundum hoc anima dicitur quod quid erat esse tali corpori.

[83056] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 4 Et quod hoc sit verum, patet per hoc quod si aliquis bene definiat cuiuscumque animalis partem, non potest eam bene definire nisi per propriam operationem. Sicut si dicatur quod oculus est pars animalis per quam videt. Ipsa autem operatio partium non existit sine sensu vel motu vel aliis operationibus partium animae. Et sic oportet quod definiens aliquam partem corporis, utatur anima.

[83057] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 5 Et quia ita est, oportet quod partes eius, scilicet animae, sint priores - vel omnes, sicut in perfectis animalibus, vel quaedam, sicut in imperfectis animalibus, simul toto, idest eo quod est compositum ex anima et corpore. Et similiter est secundum unumquodque aliud, quia semper oportet quod partes formales sint priores quolibet composito.

[83058] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 6 Sed corpus et partes corporis sunt posteriores hac substantia, scilicet forma, quae est anima, cum oporteat animam in eius definitione poni, ut iam dictum est. Et id quod dividitur in partes corporis, ut in materiam, non est ipsa substantia, idest forma, sed simul totum, idest compositum. Patet igitur quod partes corporis sunt priores simul toto, idest composito quodammodo, et quodammodo non.

[83059] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 7 Sunt quidem priores sicut simplex composito, inquantum animal compositum ex eis constituitur. Sunt autem non priores secundum modum quo dicitur esse prius id quod potest esse sine alio; non enim partes corporis possunt esse separatae ab animali; non enim digitus quocumque modo se habens est digitus. Ille enim qui est decisus, vel mortuus, non dicitur digitus nisi aequivoce, sicut digitus sculptus vel depictus. Sed secundum hanc considerationem huiusmodi partes sunt posteriores composito animali, quia animal sine digito esse potest.

[83060] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 8 Sed quaedam partes sunt, quae licet non sint priores toto animali hoc modo prioritatis, quia non possunt esse sine eo, sunt tamen secundum hanc considerationem simul; quia sicut ipsae partes non possunt esse sine integro animali, ita nec integrum animal sine eis. Huiusmodi autem sunt partes principales corporis, in quibus primo consistit forma, scilicet anima; scilicet cor, vel cerebrum. Nec ad propositum differt quicquid tale sit.

[83061] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 9 Sciendum tamen, quod hoc compositum, quod est animal vel homo, potest dupliciter sumi: vel sicut universale, vel sicut singulare. Sicut universale quidem, sicut homo et animal. Sicut singulare, ut Socrates et Callias. Et ideo dicit, quod homo, et equus et quae ita sunt in singularibus, sed universaliter dicta, sicut homo et equus non sunt substantia, idest non sunt solum forma, sed sunt simul totum quoddam compositum ex determinata materia et determinata forma; non quidem ut singulariter, sed universaliter. Homo enim dicit aliquid compositum ex anima et corpore, non autem ex hac anima et hoc corpore. Sed singulare dicit aliquid compositum ex ultima materia, idest materia individuali. Est enim Socrates aliquid compositum ex hac anima et hoc corpore. Et similiter est in aliis singularibus.

[83062] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 10 Sic igitur patet quod materia est pars speciei. Speciem autem hic intelligimus non formam tantum, sed quod quid erat esse. Et patet etiam quod materia est pars eius totius, quod est ex specie et materia, idest singularis, quod significat naturam speciei in hac materia determinata. Est enim materia pars compositi. Compositum autem est tam universale quam singulare.

[83063] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 11 Deinde cum dicit sed rationis ostendit quae partes debeant poni in definitione. Cum enim ostensum sit quae partes sunt speciei et quae partes individui, quia materia communiter sumpta est pars speciei, haec autem materia determinata est pars individui: manifestum est, quod solum illae partes sunt partes rationis, quae sunt partes speciei; non autem quae sunt partes individui. In definitione enim hominis ponitur caro et os, sed non haec caro et hoc os. Et hoc ideo, quia ratio definitiva non assignatur nisi universaliter.

[83064] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 12 Cum enim quod quid erat esse sit idem cum eo cuius est, ut supra ostensum est, illius tantum erit definitio, quae est ratio significans quod quid erat esse, quod est idem cum suo quod quid erat esse. Huiusmodi autem sunt universalia et non singularia. Circulus enim, et id quod est circulo esse, sunt idem; et similiter anima, et id quod est animae esse. Sed ipsorum, quae sunt composita ex specie et materia individuali, sicut circuli huius, aut alicuius aliorum singularium: horum non est definitio.

[83065] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 13 Nec differt utrum singularia sint sensibilia vel intelligibilia. Singularia quidem sensibilia sunt sicut circuli aerei et lignei. Intelligibilia singularia sunt sicut circuli mathematici. Quod autem in mathematicis considerentur aliqua singularia, ex hoc patet, quia considerantur ibi plura unius speciei, sicut plures lineae aequales, et plures figurae similes. Dicuntur autem intelligibilia, huiusmodi singularia, secundum quod absque sensu comprehenduntur per solam phantasiam, quae quandoque intellectus vocatur secundum illud in tertio de anima: intellectus passivus corruptibilis est.

[83066] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 14 Ideo autem singularium circulorum non est definitio, quia illa, quorum est definitio, cognoscuntur per suam definitionem; sed singularia non cognoscuntur nisi dum sunt sub sensu vel imaginatione, quae hic intelligentia dicitur, quia res considerat sine sensu, sicut intellectus. Sed huiusmodi singulares circuli abeuntes ab actu, idest recedentes ab actuali inspectione sensus, quantum ad sensibiles, aut imaginationis, quantum ad mathematicos, non est manifestum, utrum sint inquantum sunt singulares; sed tamen semper dicuntur et cognoscuntur per rationem universalis. Cognoscuntur enim hi circuli sensibiles, etiam quando non actu videntur, inquantum sunt circuli, non inquantum sunt hi circuli.

[83067] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 15 Ratio autem huius est, quia materia, quae principium est individuationis, est secundum se ignota, et non cognoscitur nisi per formam, a qua sumitur ratio universalis. Et ideo singularia non cognoscuntur in sua absentia nisi per universalia. Materia autem non solum est principium individuationis in singularibus sensibilibus, sed etiam in mathematicis. Materia enim alia est sensibilis, alia intelligibilis. Sensibilis quidem ut aes et lignum, vel etiam quaelibet materia mobilis, ut ignis et aqua, et huiusmodi omnia; et a tali materia individuantur singularia sensibilia. Intelligibilis vero materia est, quae est in sensibilibus, non inquantum sunt sensibilia, sicut mathematica sunt. Sicut enim forma hominis est in tali materia, quae est corpus organicum, ita forma circuli vel trianguli est in hac materia quae est continuum vel superficies vel corpus.

[83068] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 16 Concludit igitur quod dictum est, quomodo se habet de toto et parte, et de priori et de posteriori, idest cuius pars sit pars, et quomodo sit prior et quomodo posterior. Partes enim materiae individuae sunt partes compositi singularis, non autem speciei, nec formae. Partes autem materiae universalis, sunt partes speciei, sed non formae. Et quia universale definitur et non singulare, ideo partes materiae individualis non ponuntur in definitione, sed solum partes materiae communis, simul cum forma vel partibus formae.

[83069] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 17 Deinde cum dicit interrogationi vero adaptat solutionem propositam quaestioni prius notae; dicens, quod necesse est obviare per praedictam solutionem interrogationi quando quis interrogat, utrum rectus angulus et circulus et animal sint priora partibus; aut e converso partes in quas huiusmodi dividuntur, et ex quibus componuntur, sunt priores. Dicendum quod non est simpliciter respondendum. Est enim duplex opinio. Quidam enim dicunt quod idem est tota species et forma, sicut anima quod homo. Quidam autem quod non, quia homo est compositum ex anima et corpore. Et secundum utramque opinionem est diversimode respondendum.

[83070] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 18 Si enim idem est anima quod animal vel animatum, aut similiter unumquodque est idem cum forma uniuscuiusque, ut circulus idem cum forma circuli, et rectus angulus idem cum forma recti, dicendum est determinando quid sit posterius, et quo sit posterius; quia secundum hoc partes materiae sunt posteriores his, quae sunt in ratione, et sunt etiam posteriores aliquo recto, scilicet recto communi, sed sunt priores recto singulari. Hic enim rectus qui est aereus, est cum materia sensibili. Et hic rectus qui est cum lineis singularibus, est cum materia intelligibili. Sed ille rectus qui est sine materia, idest communis, erit posterior partibus formae quae sunt in ratione, sed erit prior partibus materiae quae sunt partes singularium. Nec erit secundum hanc opinionem distinguere inter materiam communem et individualem. Sed tamen simpliciter non erit respondendum, quia erit distinguendum inter partes materiae et partes formae.

[83071] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 10 n. 19 Si autem alia opinio sit vera, scilicet quod anima sit aliud quam animal, sic erit dicendum et non dicendum partes esse priores toto, sicut determinatum est prius. Secundum enim hanc opinionem docuit superius distinguere non solum inter materiam et formam, sed inter materiam communem quae est pars speciei, et inter materiam individualem quae est pars individui.


Lectio 11

[83072] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 1 In ista parte determinat quamdam dubitationem, quae poterat oriri ex solutione praemissae quaestionis. Distinxerat enim, solvendo praemissam quaestionem, inter partes speciei, et partes individui, quod est compositum ex specie et ex materia. Et ideo hic quaerit, quae sint partes speciei, et quae non. Dividitur ergo ista pars in partes tres. In prima determinat hanc dubitationem. In secunda ostendit quid restat dicendum, ibi, utrum autem praeter materiam. Tertio recapitulat ea quae dicta sunt, ibi, quid quidem igitur est quod quid erat. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, quaecumque quidem igitur et cetera. Tertio solutionem manifestando colligit, ibi, palam autem et cetera. Dicit ergo primo, quod cum dictum sit quod partes speciei ponuntur in definitionibus, non autem partes compositi ex specie et materia, merito dubitatur quae sunt partes speciei, et quae non sunt partes speciei sed simul sumpti, idest individui, in quo simul sumitur natura speciei cum materia ipsa individuante.

[83073] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 2 Si enim hoc non sit manifestum, non poterimus aliquid recte definire, quia definitio nunquam est rei singularis, sed solum universalis, ut supra dictum est. Et inter universalia proprie est species, quae constituitur ex genere et differentia, ex quibus omnis definitio constat. Genus enim non definitur, nisi etiam sit species. Unde patet, quod nisi sciatur quae pars sit sicut materia, et quae non est sicut materia sed sicut ad speciem ipsam pertinens, non erit manifestum qualis debeat esse definitio rei assignanda, cum non assignetur nisi speciei, et oporteat in definitione speciei partes speciei ponere, et non partes quae sunt posteriores specie.

[83074] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit quaecumque quidem solvit propositam dubitationem. Et circa haec tria facit. Primo ponit solutionem secundum opinionem Platonicorum. Secundo improbat eam, ibi, accidit itaque unam. Tertio solvit secundum suam sententiam, ibi, quare omnia reducere. Circa primum duo facit. Primo solvit propositam dubitationem quantum ad sensibilia. Secundo quantum ad mathematica, ibi, quoniam autem. Primo ergo dicit, quod in quibusdam manifestum est, quod materia non sit pars speciei, sicut in omnibus illis quae manifeste apparent fieri in materiis diversis secundum speciem, sicut circulus invenitur fieri in aere et in lapide et in ligno. Unde manifestum est quod neque aes neque lapis neque lignum, est aliquid de substantia circuli, quasi pars existat huius speciei, quae est circulus. Est autem hoc manifestum propter hoc quod circulus a quolibet istorum separatur: nihil autem potest separari ab eo quod est pars speciei.

[83075] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 4 Sed quaedam sunt, quorum species non inveniuntur fieri in diversis materiis secundum speciem, sed semper in eisdem. Sicut species hominis, quantum ad hoc quod visibiliter apparet, non invenitur nisi in carnibus et ossibus. Nihil tamen prohibet, ut etiam ista, quae non videntur a propria materia separata, similiter se habeant ad suas materias sicut illa quae esse possunt in diversis materiis, et ab unaquaque earum separari.

[83076] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 5 Si enim poneremus quod non viderentur sensibiliter aliqui circuli nisi ex aere, nihilominus tamen sic esset pars speciei circuli aes. Et licet tunc non separaretur circulus actu ab aere, separaretur tamen mente, quia species circuli posset intelligi sine aere, ex quo aes non esset pars speciei circuli, licet difficile sit mente auferre et separare abinvicem quae actu non separantur. Non enim est hoc nisi illorum qui per intellectum supra sensibilia elevari possunt.

[83077] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 6 Et similiter si hominis species semper apparet in carnibus et ossibus et talibus partibus, oportet quaerere, utrum istae partes sint speciei humanae et rationis, idest definitionis hominis; aut non sunt partes speciei, sed solum materia speciei, sicut aes circuli. Sed quia talis species non fit in aliis partibus materialibus quam in istis, ideo de facili non possumus separare hominem per intellectum a carnibus et ossibus. Videtur enim eadem ratio esse hic et in circulo, si omnes circuli essent aerei.

[83078] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit quoniam autem procedit ulterius prosequendo opinionem praetactam quantum ad mathematica; dicens, quod quia videtur hoc contingere in aliquibus, scilicet quod materia non sit pars speciei, quamvis species non inveniatur nisi in illa materia, sed non est manifestum quando et in quibus hoc contingat vel non contingat, ideo aliqui circa hoc dubitant non solum in naturalibus, sed etiam in mathematicis, ut in circulo et triangulo.

[83079] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 8 Videtur enim eis, quod sicut materia sensibilis non est pars speciei in naturalibus, ita etiam quod materia intelligibilis non sit pars speciei in mathematicis. Materia autem figurarum mathematicarum intelligibilis, est continuum, ut linea vel superficies. Et ideo vult, quod linea non sit pars speciei circuli vel trianguli; quasi non sit competens quod triangulus et circulus definiantur per lineas et continuum, cum non sint partes speciei; sed omnia ista similiter dicantur ad circulum et triangulum, sicut carnes et ossa ad hominem, et aes et lapides ad circulum.

[83080] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 9 Removendo autem a triangulo et circulo continuum, quod est linea, nihil remanet nisi unitas et numerus, quia triangulus est tres lineas habens, et circulus unam. Et ideo, quia lineas non dicunt esse partes speciei, referunt omnes species ad numeros, dicentes quod numeri sunt species mathematicorum omnium. Dicunt enim quod ratio duorum est ratio lineae rectae, propter hoc quod linea recta duobus punctis terminatur.

[83081] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 10 Sed circa hoc inter Platonicos ponentes ideas, est differentia quaedam. Quidam enim non ponentes mathematica media inter species et sensibilia, dicentes species esse numeros, dicunt ipsam lineam esse dualitatem, quia non ponunt lineam mediam differentem a specie lineae.

[83082] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 11 Quidam vero dicunt quod dualitas est species lineae, et non linea. Linea enim est quoddam mathematicum medium inter species et sensibilia; et dualitas est ipsa species. Et secundum eos, in quibusdam non differunt species et cuius est species, sicut in numeris, quia ipsas species dicebant esse numeros. Unde idem dicebant esse dualitatem et speciem dualitatis. Sed lineae hoc non accidit, secundum eos, quia linea iam dicit aliquid participans speciem, cum multae lineae inveniantur esse in una specie; quod non esset si ipsamet linea esset ipsa species.

[83083] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit accidit itaque improbat praedictam solutionem; et ponit tres rationes: quarum prima est. Si soli numeri sint species, omnia ista quae participant uno numero participant una specie. Multa autem sunt diversa specie quae participant uno numero. Unus enim et idem numerus est in triangulo propter tres lineas, et in syllogismo propter tres terminos, et in corpore propter tres dimensiones. Accidit igitur multorum specie diversorum esse unam speciem. Quod non solum Platonicis sed etiam Pythagoricis accidit, qui etiam ponebant naturam omnium rerum esse numeros.

[83084] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 13 Secundam ponit ibi, et contingit. Quae talis est. Si carnes et ossa non sunt partes speciei humanae, nec lineae speciei trianguli, pari ratione nulla materia est pars speciei. Sed secundum Platonicos, in numero dualitas attribuitur materiae, unitas autem speciei: ergo sola unitas est species. Dualitas autem, et per consequens omnes alii numeri, tamquam materiam implicantes, non erunt species. Et sic una tantum erit species omnium rerum.

[83085] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 14 Tertiam ponit ibi, quamvis sic. Quae talis est. Illa sunt unum quorum species una est. Si igitur omnium species est una, sequetur quod omnia sint unum secundum speciem, et non solum quae videntur esse diversa. Potest tamen dici quod hoc tertium non est alia ratio a secunda; sed est inconveniens, quod ex secunda conclusione sequitur secundae rationis.

[83086] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 15 Posita ergo ratione cui praemissa solutio innitebatur, et positis rationibus contra praemissam solutionem, concludit: dictum esse quod illa quae sunt circa definitiones habent dubitationem et qua de causa. Et sic patet quod per omnia praemissa ostendere voluit difficultatem praemissae dubitationis.

[83087] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 16 Deinde cum dicit quare omnia solvit praemissam quaestionem secundum propriam sententiam. Et primo quantum ad naturalia. Secundo quantum ad mathematica, ibi, circa mathematica. Dicit ergo primo, quod ex quo praedicta inconvenientia sequuntur removentibus a specie rei omnia quae sunt materialia, sive sint sensibilia, sive non, patet ex dictis quod superfluum est omnes species rerum reducere ad numeros vel unitatem, et auferre totaliter materiam sensibilem et intelligibilem, sicut Platonici faciebant.

[83088] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 17 Quia quaedam species rerum non sunt formae sine materia; sed sunt hoc in hoc forsan, idest formae in materia: ita quod id quod resultat ex forma in materia existente species est. Aut si non sunt sicut forma in materia, sunt se habentia sicut illa quae habent formam in materia. Proprie enim formam in materia habent naturalia, quibus quodam modo assimilantur mathematica, etiam inquantum proportio figurae circuli vel trianguli ad lineas, est sicut proportio formae hominis ad carnes et ossa. Et ideo, sicut species hominis non est forma aliqua sine carnibus et ossibus, ita forma circuli vel trianguli non est aliqua forma sine lineis. Et ideo parabola quam consuevit dicere de animali Socrates iunior, non se bene habet.

[83089] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 18 Videtur autem ipsum Platonem Socratem iuniorem nominare, quia in omnibus libris suis introducit Socratem loquentem, propter hoc quod fuerat magister eius. Opinionem autem Platonis, de materialitate naturalium specierum, vocat parabolam, quia fabulis assimilatur quae componuntur ad aliquam sententiam metaphorice insinuandam. Propter quod in tertio superius dixit, quod haec opinio assimilatur opinionibus fingentium deos esse, et quod formae eorum sunt sicut formae humanae. Ideo autem praedicta opinio non bene se habet, quia ducit extra veritatem, in eo quod facit opinari quod hoc modo contingat esse hominem sine partibus materialibus, scilicet sine carnibus et ossibus, sicut contingit circulum esse sine aere quod manifeste non pertinet ad species circuli.

[83090] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 19 Sed hoc non est simile. Non enim similiter se habet homo ad carnes et ossa, sicut circulus ad aes; quia circulus non est aliquod sensibile secundum suam rationem. Potest enim intelligi sine materia sensibili. Unde aes, quod est materia sensibilis, non est pars speciei circuli. Sed animal videtur esse quoddam sensibile. Non enim potest definiri sine motu. Animal enim discernitur a non animali sensu et motu, ut patet in primo libro de anima. Et ideo non potest definiri animal sine partibus corporalibus habentibus se aliquo modo debito ad motum. Non enim manus est pars hominis quocumque modo se habens, sed quando est sic disposita quod potest perficere opus manus; quod non potest facere sine anima, quae est principium motus. Quare oportet quod manus cuiuscumque sit pars hominis, secundum quod est animata. Secundum vero quod est inanimata, non est pars, sicut manus mortua vel depicta. Unde oportet quod partes tales quae sunt necessariae ad perficiendum operationem speciei propriam, sint partes speciei; tam quae sunt ex parte formae, quam quae sunt ex parte materiae.

[83091] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 20 Deinde cum dicit circa mathematica solvit quaestionem quantum ad mathematica. Videtur enim post solutionem de naturalibus positam, adhuc relinqui sub dubio de mathematicis. Dixerat enim quod, cum animal sit sensibile, non potest definiri sine partibus sensibilibus, sicut circulus potest definiri sine aere, quod est sensibilis materia. Et ideo circa mathematica quaeritur quare rationes, idest definitiones partium, non sunt partes rationum totorum, sicut quare hemicycla, idest semicirculi, non ponuntur in definitione circuli. Non enim potest dici, quod haec, scilicet hemicycla, sint sensibilia, sicut aes est sensibilis materia.

[83092] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 21 Sed solvit quod hoc nihil differt quantum ad propositum, utrum scilicet partes materiae sint sensibilia vel non sensibilia; quia etiam non sensibilium est aliqua materia intelligibilis. Et talis materia, quae scilicet non est pars speciei, est omnis eius quod non est quod quid erat esse et species eadem secundum se, sed est hoc aliquid, idest particulare aliquod demonstratum: quasi dicat: in omni eo quod non est ipsa sua species, sed est aliquod individuum determinatum in specie, oportet esse aliquas partes materiae quae non sunt partes speciei. Socrates enim, quia non est ipsa sua humanitas, sed est habens humanitatem, ideo habet in se partes materiales quae non sunt partes speciei, sed quae sunt partes huius materiae individualis quae est individuationis principium, ut has carnes et haec ossa.

[83093] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 22 Et similiter in hoc circulo sunt hae lineae quae non sunt partes speciei. Unde patet quod huiusmodi non sunt partes circuli qui est universalis, sed sunt partes singularium circulorum, sicut dictum est prius. Et propter hoc semicirculi non ponuntur in definitione circuli universalis, quia sunt partes singularium circulorum, et non universalis. Et hoc est verum tam in materia sensibili, quam in materia intelligibili. Utroque enim modo invenitur materia, ut ex dictis patet. Si autem esset aliquod individuum quod esset ipsa sua species, sicut si Socrates esset ipsa sua humanitas, non essent in Socrate aliquae partes quae non essent partes humanitatis.

[83094] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 23 Deinde cum dicit palam autem recolligit praedictam solutionem, exemplificando eam in animali; dicens, palam esse quod anima est substantia prima, idest forma animalis, corpus autem materia, homo autem aut animal id quod est ex utrisque, scilicet in universali, sed Socrates et Coriscus quod est ex utrisque in particulari. Quia anima dicitur dupliciter, scilicet in universali et particulari, ut anima et haec anima. Ideo autem oportet quod significatur per modum totius, dici universaliter et singulariter, ea ratione quia anima dicitur dupliciter: quia hoc competit secundum utramque opinionem hominum de anima. Sicut enim supra dictum est, alii dicunt hominem et animal esse animam, alii vero dicunt hominem et animal non esse animam, sed totum, scilicet compositum ex anima et corpore.

[83095] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 24 Patet ergo quod secundum illam opinionem quae dicit hominem esse animam, anima dicitur universaliter et singulariter, ut anima et haec anima; et homo etiam dicitur universaliter et particulariter sive singulariter, scilicet homo et hic homo. Similiter etiam secundum hanc opinionem, quae dicit hominem esse compositum ex anima et corpore, sequitur quod si simplicia dicuntur universaliter et singulariter, quod etiam compositum dicatur universaliter et singulariter. Sicut si anima est hoc, et corpus est hoc, quae sunt simpliciter dicta tamquam partes compositi, quod etiam dicatur universale et particulare sive singulare, non solum partes, sed etiam compositum.

[83096] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 25 Deinde cum dicit utrum autem ostendit quid de cetero remaneat determinandum circa substantias. Et ponit quod duo remaneant determinanda. Quorum primum est quod, cum determinatum sit, quod substantia et quod quid est rerum sensibilium et materialium sunt ipsae partes speciei, restat determinare utrum talium substantiarum, scilicet materialium et sensibilium, sit aliqua substantia praeter materiam, ita quod oporteat quaerere aliquam substantiam istorum sensibilium alteram ab ea quae determinata est, sicut quidam dicunt numeros praeter materiam existentes, aut aliquid tale, idest species vel ideas, esse substantias horum sensibilium. Et de hoc perscrutandum est posterius.

[83097] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 26 Haec enim perscrutatio est propria huic scientiae. In hac enim scientia tentamus determinare de substantiis sensibilibus huius gratia, idest propter substantias immateriales, quia speculatio circa substantias sensibiles et materiales quodammodo pertinet ad physicam, quae non est prima philosophia, sed secunda, sicut in quarto habitum est. Prima enim philosophia est de primis substantiis quae sunt substantiae immateriales, de quibus speculatur non solum inquantum sunt substantiae, sed inquantum substantiae tales, inquantum scilicet immateriales. De sensibilibus vero substantiis non speculatur inquantum sunt tales substantiae, sed inquantum sunt substantiae, aut etiam entia, vel inquantum per eas manuducimur in cognitionem substantiarum immaterialium. Physicus vero e converso determinat de substantiis materialibus, non inquantum sunt substantiae, sed inquantum materiales et habentes in se principium motus.

[83098] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 27 Et quia posset aliquis credere quod scientia naturalis non specularetur circa totas substantias materiales et sensibiles, sed solum circa materias eorum, ideo hoc removet dicens, quod physicum non solum oportet considerare de materia, sed etiam de ea parte quae est secundum rationem, scilicet de forma. Et magis etiam de forma quam de materia, quia forma est magis natura quam materia, ut probatum est in secundo physicorum.

[83099] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 28 Secundum vero quod restat determinandum, est quomodo partes quae sunt in ratione, idest in definitione se habent; utrum scilicet sint substantiae existentes in actu, et quare etiam definitio, cum componatur ex multis partibus, est una ratio. Palam enim est quod oportet definitionem esse unam tantum rationem, quia res est una. Definitio vero significat quid est res. Sed per quid aliqua res habens partes efficiatur una, speculandum est posterius.

[83100] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 29 Deinde cum dicit quid quidem recapitulat ea quae sunt determinata; dicens, quod est dictum quid est quod quid erat esse, et quomodo id quod est quod quid erat esse, est quod praedicatur de omni, et quod praedicatur secundum se. Et iterum dictum est quare quorumdam ratio significans quod quid erat esse, continet in se partes definiti, sicut definitio syllabae continet literas, et quorumdam non, sicut definitio circuli non continet semicirculos. Dictum est etiam quod in ratione substantiae, idest formae, non ponuntur partes quae sunt partes substantiae sicut materia, quia tales non sunt partes substantiae illius, idest formae, sed partes totius compositi.

[83101] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 30 Cuius quidem compositi aliquo modo est definitio, aliquo modo non est. Quia si accipiatur cum materia, scilicet individuali, non est eius definitio, quia singularia non definiuntur, ut supra est habitum. Cuius ratio est, quia talis materia individualis est quid infinitum et indeterminatum. Materia enim non finitur nisi per formam. Sed compositum acceptum secundum primam substantiam, idest secundum formam, habet definitionem. Definitur enim compositum acceptum in specie, non secundum individuum.

[83102] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 31 Sicut autem individuum per materiam individuatur, ita unumquodque ponitur in sua specie per formam. Non enim homo est homo quia habet carnes et ossa, sed ex eo quod habet animam rationalem in carnibus et ossibus. Unde oportet quod definitio speciei accipiatur a forma, et quod illae partes materiae solum ponantur in definitione speciei, in quibus primo et principaliter est forma. Sicut ratio hominis est illa quae est animae. Ex hoc enim homo est homo, quod habet talem animam. Et propter hoc, si homo definitur, oportet quod definiatur per animam, et quod nihilominus in eius definitione ponantur partes corporis, in quibus primo est anima, sicut cor aut cerebrum, ut supra dixit.

[83103] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 32 Ipsa namque substantia cuius pars non est materia est species, idest forma quae inest materiae, ex qua forma et materia dicitur tota substantia, idest determinatur et definitur. Sicut concavitas est quaedam forma. Ex ea enim et naso, dicitur nasus simus et simitas. Et similiter ex anima et corpore, dicitur homo et humanitas. Si enim nasus, qui est sicut materia, esset pars curvitatis, tunc cum dicitur nasus curvus, bis diceretur nasus. Semel enim diceretur proprio nomine, et semel prout includeretur in definitione curvi. (Si tamen poneretur in eius definitione sicut pars essentiae curvitatis, non quasi ex additione, ut supra dictum est). Quamvis autem materia non sit in essentia formae, est tamen in tota substantia composita. Sicut curvitas est in naso simo, et etiam materia individualis est in Callia.

[83104] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 33 Dictum est etiam superius quod quod quid erat esse uniuscuiusque, est idem cum eo cuius est. Quod quidem est simpliciter verum in quibusdam, sicut in primis substantiis, idest in immaterialibus. Sicut ipsa curvitas est idem cum eo quod quid erat curvitatis, si tamen curvitas est de primis substantiis. Quod quidem dicit, quia etiam curvitas videtur esse forma in materia, licet non in materia sensibili, sed intelligibili, quae est ipsum continuum. Vel secundum aliam literam quae prima est. Est enim quaedam curvitas prima, sicut curvitas quae est in speciebus secundum Platonicos, in quibus speciebus communiter est verum quod quaelibet est idem cum suo quod quid est. Alia autem curvitas quae est in rebus sensibilibus vel in mathematicis, non est prima. Unde non est idem quod suum quod quid erat esse.

[83105] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 34 Dicit autem exponendo, quod primam substantiam hic nominat non substantiam particularem, sicut in praedicamentis, sed quae non dicitur per hoc quod aliud sit in alio sicut in subiecto et materia, idest illae res quae sunt formae non in materia, sicut substantiae separatae. Quaecumque vero sunt sicut materia, vel etiam sunt concepta cum materia, sicut composita quae habent in sui ratione materiam, in istis non est idem quod quid erat esse, et id cuius est. Nec etiam est unum in his quae dicuntur secundum accidens, sicut Socrates et musicus sunt idem per accidens.

[83106] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 35 Attendendum est autem quod ab hac sententia quam posuerat, scilicet quod quod quid est idem est cum unoquoque cuius est, duo hic excipit, scilicet illa quae dicuntur per accidens, et substantias materiales, cum superius non exceperit nisi illa quae dicuntur per accidens. Oportet autem non solum ista excludi, sed etiam substantias materiales. Sicut enim supra dictum est, quod quid erat esse est id quod significat definitio. Definitio autem non assignatur individuis, sed speciebus; et ideo materia individualis, quae est individuationis principium est praeter id quod est quod quid erat esse. Impossibile est autem in rerum natura esse speciem nisi in hoc individuo. Unde oportet quod quaelibet res naturae, si habeat materiam quae est pars speciei, quae est pertinens ad quod quid est, quod etiam habeat materiam individualem, quae non pertinet ad quod quid est. Unde nulla res naturae si materiam habeat, est ipsum quod quid est, sed est habens illud. Sicut Socrates non est humanitas, sed est humanitatem habens. Si autem esset possibile esse hominem compositum ex corpore et anima, qui non esset hic homo ex hoc corpore et ex hac anima compositus, nihilominus esset suum quod quid erat esse, quamvis haberet materiam.

[83107] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 11 n. 36 Licet autem homo praeter singularia non sit in rerum natura, est tamen in ratione quae pertinet ad logicam considerationem. Et ideo superius ubi logice consideravit de quod quid erat esse, non exclusit substantias materiales, quin in illis etiam esset idem quod quid est, cum eo cuius est. Homo enim communis est idem cum suo quod quid est, logice loquendo. Nunc autem postquam iam descendit ad principia naturalia quae sunt materia et forma, et ostendit quomodo diversimode comparantur ad universale et particulare quod subsistit in natura, excipit hic ab eo quod supra dixerat idem esse quod quid est cum unoquoque, substantias materiales in rerum natura existentes. Relinquitur autem quod illae substantiae quae sunt formae tantum subsistentes, non habent aliquid per quod individuentur, quod sit extra rationem rei vel speciei significantem quod quid est. Et ideo in illis simpliciter verum est, quod quaelibet illarum est suum quod quid erat esse.


Lectio 12

[83108] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 1 Postquam ostendit philosophus quae partes in definitione ponantur, hic inquirit quomodo definitio ex partibus existens, possit esse una: et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad utramque partem, ibi, in hoc namque homo. Tertio solvit quaestionem, ibi, oportet autem intendere et cetera. Dicit ergo, quod nunc primum debet dicere de definitione id quod non est de ea dictum in analyticis, idest in libro posteriorum. Ibi enim mota est quaedam dubitatio de definitione, et non soluta, quam oportet hic solvere, quia est praeopere rationibus de substantia, idest quia solutio huius quaestionis est pernecessaria ad ea quae sunt de substantia determinanda, de qua est principalis intentio huius scientiae. Est autem ista dubitatio, quare illud, cuius definitio est ratio, est unum, scilicet quod quid est. Definitio enim ratio est significans quod quid est, sicut definitio hominis est animal bipes. Ponatur enim quod haec sit eius definitio: quare igitur hoc, quod dicitur animal bipes, est unum, et non multa?

[83109] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit in hoc namque obiicit pro utraque parte: et primo ad ostendendum quod ex eis non fiat unum. Secundo ad contrarium, ibi, oportet autem unum. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ex genere et differentia non fit unum. Secundo quod nec ex pluribus differentiis, ibi, si vero et participat. Dicit ergo primo, quod in hoc quod est homo et album, ista duo sunt multa, quando alterum eorum non inest alteri. Si enim album non insit homini, tunc homo et album nullo modo sunt unum. Unum vero sunt, quando alterum eorum inest alteri, et subiectum, quod est homo patitur alterum, idest suscipit hanc passionem, quae est album. Tunc autem ex his duobus fit unum per accidens quod est albus homo. Ex his accipitur, quod ex duobus, quorum unum non inest alteri, non fit unum. Sed hic, scilicet cum dicitur animal bipes, alterum eorum, scilicet animal, non participat altero, scilicet bipede, sicut homo albus participat albo. Et hoc ideo, quia animal est genus, bipes vero differentia. Genus vero non videtur participare differentiis. Sequeretur enim quod idem participaret simul contrariis. Differentiae enim sunt contrariae quibus genus differt, idest per quas genus dividitur; et pari ratione per quam participaret unam, participaret aliam. Si autem est impossibile quod idem participet contraria, impossibile erit, quod ex genere et differentia fiat unum.

[83110] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit si vero ostendit quod ex pluribus differentiis non potest fieri unum; dicens, quod si detur genus participare aliquo modo differentia, prout scilicet animal non accipitur in sua communitate, sed contrahitur per differentiam ad speciem, et sic per consequens ex genere et differentia fieri unum, tamen adhuc erit eadem ratio ad ostendendum quod definitio non significat unum, si sunt plures differentiae in definitione positae. Sicut si ponantur in definitione hominis istae tres differentiae, quarum prima sit gressibile vel habens pedes, secunda sit bipes, tertia vero non alatum. Non enim poterit dici quare ista sunt unum et non multa.

[83111] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 4 Non enim est sufficiens ad hoc ratio quia insunt uni, utputa animali, quod est homo; sic enim sequeretur, quod omnia essent unum. Sequeretur enim quod omnia accidentia, quae insunt alicui subiecto, essent unum per se. Sic enim loquimur de uno et adinvicem et ad subiectum. Et cum ea quae accidunt uni subiecto accidant etiam alteri, sequeretur, quod illa duo subiecta etiam essent unum, puta nix et cygnus quibus inest albedo. Et sic deducendo sequeretur, quod omnia essent unum. Non ergo potest dici quod ex pluribus differentiis fiat unum, etiam dato quod ex genere et differentia fiat unum. Et sic ex duabus partibus videtur quod definitio non significet unum.

[83112] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit oportet autem obiicit in contrarium; ostendens quod definitio significet unum; dicens, quod oportet quaecumque in definitione ponuntur esse unum. Et hoc ideo, quia definitio est una ratio; et id quod significatur per ipsam, est substantia rei. Unde oportet quod definitio sit ratio significativa unius alicuius; quia substantia rei, quam definitio significat, est unum quid. Et etiam supra dictum est, quod definitio significat hoc aliquid, ubi ostensum est quod definitio est proprie substantiarum.

[83113] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit oportet autem solvit praemissam quaestionem; ostendens quod definitio significet unum: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo ex genere et differentia fit unum. Secundo quomodo ex pluribus differentiis fiat unum, ibi, at vero oportet dividi. Dicit ergo primo, quod ad investigandum unitatem definitionum oportet primum intendere de definitionibus quae dantur secundum divisionem generis in differentias. Istae enim sunt definitiones verae, in quibus non est aliud quam primum genus et differentiae. Dantur enim et quaedam definitiones per aliqua accidentia, vel per aliquas proprietates, vel etiam per aliquas causas extrinsecas, quae non significant substantiam rei. Et ideo huiusmodi definitiones non sunt ad propositum, cum hic agatur de definitionibus ad substantias rerum investigandas.

[83114] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 7 Ideo autem dico quod in definitione est primum genus cum differentiis, quia etsi aliquando in definitionibus ponantur aliqua genera intermedia inter genus primum quod est generalissimum, et species ultimas quae definiuntur, tamen illa genera media nihil aliud sunt quam genus primum, et differentiae comprehensae in intellectu generis medii cum hoc, idest cum genere primo. Sicut si in definitione hominis ponatur animal, quod est genus intermedium, patet quod animal nihil aliud est quam substantia, quae est genus primum, cum aliquibus differentiis. Est enim animal substantia animata sensibilis. Et similiter si intelligamus primum genus esse animal, habitum bipes; et iterum tertium genus, animal bipes non alatum. Et similiter si aliquod genus per plures differentias determinatur. Semper enim posterius genus comprehendit prius cum aliqua differentia. Et sic patet quod omnis definitio resolvitur in primum genus et aliquas differentias.

[83115] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 8 Omnino autem non differt, utrum per plura aut per pauca definiatur aliquod definitum. Quare non differt, utrum per pauca, vel per duo, ita quod illorum duorum unum sit genus et aliud differentia. Sicut eius quod est animal bipes, animal est genus; et alterum, scilicet bipes, est differentia. Ostendendum est ergo primo, quomodo ex istis duobus fiat unum. Quod sic patet.

[83116] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 9 Genus enim non est praeter ea quae sunt species generis. Non enim invenitur animal, quod non sit nec homo, nec bos, nec aliquid aliud huiusmodi. Aut si inveniatur aliquid quod est genus praeter species, sic acceptum ut est praeter species, non accipitur ut genus, sed ut materia. Contingit enim aliquod et esse genus aliquorum, et materiam. Sicut vox est genus literarum, et est materia. Et quod sit genus, patet per hoc quod differentiae additae voci faciunt species vocum literatarum. Et quod etiam sit materia, patet; quia ex hac, scilicet ex voce faciunt elementa, idest literas, sicut aliquid fit ex materia.

[83117] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 10 Sciendum est autem quod, licet idem secundum nomen possit esse genus et materia, non tamen idem eodem modo acceptum. Materia enim est pars integralis rei, et ideo de re praedicari non potest. Non enim potest dici quod homo sit caro et os. Genus autem praedicatur de specie. Unde oportet quod significet aliquo modo totum. Sicut enim propter hoc quod est innominata privatio, aliquando simplici nomine materiae significatur materia cum privatione, ut supra dictum est, quod aes accipitur pro aere infigurato, cum dicimus quod ex aere fit statua; ita etiam quando forma est innominata, simplici nomine materiae intelligitur compositum ex materia et forma, non quidem determinata, sed communi; et sic accipitur ut genus. Sicut enim compositum ex materia et forma determinata est species, ita compositum ex materia et forma communi est genus.

[83118] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 11 Et hoc in pluribus patet. Corpus enim potest accipi, et ut materia animalis, et ut genus. Si enim in intellectu corporis intelligatur substantia completa ultima forma, habens in se tres dimensiones, sic corpus est genus, et species eius erunt substantiae perfectae per has ultimas formas determinatas, sicut per formam auri, vel argenti, aut olivae, aut hominis. Si vero in intellectu corporis non accipiatur nisi hoc, quod est habens tres dimensiones cum aptitudine ad formam ultimam, sic corpus est materia.

[83119] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 12 Et similiter est de voce. Si enim in intellectu vocis includatur ipsa vocis formatio in communi secundum formam quae distinguitur in diversas formas literarum et syllabarum, sic vox est genus. Si autem in intellectu vocis accipitur solum substantia soni, cui possibile est advenire praedictam formationem, sic vox erit materia literarum. Ex quo etiam patet quod vox, secundum quod est genus, non potest esse sine speciebus. Non enim potest esse sonus formatus, quin aliquam determinatam formam habeat huius vel illius literae. Sed si omnino careret forma literali prout est materia, sic inveniretur sine literis, sicut aes invenitur absque his quae fiunt ex aere.

[83120] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 13 Si ergo praedicta sunt vera, palam est quod definitio est quaedam ratio ex differentiis unitatem habens; ita quod tota essentia definitionis, in differentia quodammodo comprehenditur. Ex hoc enim animal, quod est genus, non potest esse absque speciebus, quia formae specierum quae sunt differentiae, non sunt aliae formae a forma generis, sed sunt formae generis cum determinatione. Sicut patet quod animal est quod habet animam sensitivam. Homo autem est qui habet animam sensitivam talem, scilicet cum ratione. Leo vero qui habet talem, scilicet cum abundantia audaciae. Et sic de aliis. Unde cum differentia additur generi, non additur quasi aliqua diversa essentia a genere, sed quasi in genere implicite contenta, sicut determinatum continetur in indeterminato, ut album in colorato.

[83121] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 14 Per quod etiam solvitur ratio superius inducta; quia nihil prohibet idem genus in se continere diversas differentias, sicut indeterminatum continet in se diversa determinata. Et etiam propter hoc solvitur, quia non hoc modo advenit differentia generi, ut diversa essentia ab eo existens, sicut advenit album homini.

[83122] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 15 Deinde cum dicit at vero ostendit quod nec etiam multitudo differentiarum impedit unitatem definitionis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter debeant sumi in definitione multae differentiae. Secundo ostendit quod si differentiae debito modo sumantur, non impediet multitudo differentiarum unitatem definitionis, ibi, si itaque. Dicit ergo primo, quod in definitionibus in quibus sunt multae differentiae, oportet non solum dividi genus in differentiam, sed etiam dividi differentiam primam in differentiam secundam. Sicut animalis differentia est pedalitas, secundum quam animal dicitur habens pedes, vel gressibile. Sed quia etiam haec differentia multipliciter invenitur, iterum oportet scire differentiam animalis habentis pedes, quae sit differentia eius, inquantum est habens pedes, scilicet per se et non per accidens.

[83123] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 16 Et ideo, quia habenti pedes accidit habere alas, non est dicendum, dividendo differentiam, quod habentis pedes aliud est alatum, aliud non alatum, si homo bene velit dicere divisionem differentiarum. Sed tamen quandoque aliquis dividens differentias facit hoc ut scilicet dividat per ea quae sunt secundum accidens, propter hoc quod non potest invenire proprias et per se differentias. Aliquando enim necessitas cogit, ut utamur, loco per se differentiarum, differentiis per accidens, inquantum sunt signa quaedam differentiarum essentialium nobis ignotarum.

[83124] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 17 Sed hoc modo est haec differentia dividenda habens pedes: scilicet: huiusmodi animalium, aliud est habens pedes scissos, et aliud non scissos. Istae enim sunt differentiae pedis, scilicet scissum et non scissum. Et ideo habens pedes scissos, per se dividet hanc differentiam quae est habens pedes. Scissio enim pedis est quaedam pedalitas: idest haec differentia quae est habere pedes scissos, est quoddam contentum sub hoc quod est habere pedes; et habent se adinvicem sicut determinatum et indeterminatum, sicut diximus de genere et differentia.

[83125] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 18 Et ita semper procedendum est in divisione differentiarum, donec dividens veniat ad non differentia, idest ad ultimas differentias, quae non dividuntur ulterius in alias differentias; et tunc tot erunt species pedis quot differentiae: et species animalium habentium pedes aequales differentiis. Quaelibet enim individualis differentia constituet unam speciem specialissimam.

[83126] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 19 Deinde cum dicit si itaque ostendit ex suppositis, quod multitudo differentiarum non impedit unitatem definitionis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit conclusionem intentam, ibi, quare palam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo ex multis differentiis fit unum, si differentiae per se sumuntur. Secundo, quod hoc non potest esse si sumantur per accidens, ibi, si vero secundum accidens. Dicit ergo primo, quod si sic se habent differentiae acceptae in definitione sicut dictum est, scilicet quod semper sumantur per se differentiae et non per accidens, palam est quod ultima differentia erit tota substantia rei, et tota definitio. Includit enim in se omnes praecedentes particulas.

[83127] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 20 Quod enim in differentia includatur genus, ostensum est, ex hoc quod genus non est sine differentiis. Sed quod ultima includat omnes praecedentes, palam est ex hoc quod nisi hoc dicatur, sequitur quod oporteat in terminis, idest definitionibus, multoties eadem dicere. Et hoc erit superfluum et nugatorium.

[83128] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 21 Hoc autem inconveniens ideo accidit, quia si aliquis dicat in definiendo animal habens pedes bipes, quod oportebit eum dicere si bipes sit alia differentia ab habente pedes, non includens eam, nihil aliud dixit sic definiens, quam animal habens pedes, duos pedes habens. Bipes enim nihil aliud est quam duos pedes habens; in quo manifeste includitur, pedes habens. Unde patet quod, si utraque apponatur differentia, est nugatio.

[83129] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 22 Et iterum si hoc quod est bipes dividat aliquis propria divisione, idest per ea quae sunt per se et non per accidens, sequetur ulterius multoties dici idem, et toties quot sumuntur differentiae. Ut si dicam quod animalis bipedis, aliud est habens pedes scissos in quinque digitos, aliud in quatuor: si quis vellet, definiens hominem, ponere omnes differentias intermedias, toties repeteret idem, quot differentias apponeret. Diceret enim quod homo est animal pedes habens, duos pedes habens, scissos in quinque digitos.

[83130] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 23 Et quia ista sunt inconvenientia, igitur manifestum est quod si in definitione accipiantur differentiae, una erit ultima, scilicet quae est species et substantia, idest quae substantiam et speciem definiti comprehendet, et ab eius unitate definitio erit una.

[83131] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 24 Deinde cum dicit si vero ostendit, quod hoc non potest dici si differentiae per accidens sumantur; dicens, quod si aliquis in dividendo et definiendo accipiat differentiam secundum accidens, sicut si dividatur quod habentium pedes, aliud est album, aliud est nigrum, tot erunt ultimae differentiae, quot factae sunt divisiones; quia una earum alteram non includet. Et de differentiis sic sumptis, procedebat ratio superius inducta contra unitatem definitionis. Huiusmodi enim differentiae sic per accidens acceptae non essent unum nisi subiecto; quod non sufficit ad unitatem definitionis.

[83132] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 25 Deinde cum dicit quare palam concludit propositum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit conclusionem; dicens, quod palam est ex praedictis quod quamvis in definitione ponatur genus et differentia, tamen definitio est ratio ex differentiis tantum, quia genus non est praeter differentias, ut supra dictum est. Et quamvis ponantur multae differentiae in definitione, tamen tota definitio dependet et constituitur ex ultima, quando fit divisio secundum rectum, idest a communiori ad minus commune descendendo secundum per se differentias, et non accipiendo quasi a latere differentias per accidens.

[83133] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 26 Secundo ibi, palam autem manifestat conclusionem inductam per quoddam signum, dicens, palam autem erit, scilicet quod tota definitio constituatur ex ultima differentia, ex hoc quod, si quis transponat partes talium definitionum, sequetur inconveniens. Sicut si aliquis dicat definitionem hominis esse animal bipes, habens pedes. Ex quo enim dictum est bipes, superfluum est apponere, pedes habens. Sed si diceretur primo pedes habens, adhuc restaret inquirendum, utrum esset bipes, dividendo pedes habens.

[83134] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 27 Ex hoc patet quod illae differentiae, secundum quod sunt multae, habent inter se ordinem determinatum. Non autem hoc potest intelligi quod in substantia rei sit aliquis ordo. Non enim potest dici, quod hoc substantiae sit prius, et illud posterius; quia substantia est tota simul et non per successionem, nisi in quibusdam defectivis, sicut sunt motus et tempus.

[83135] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 28 Unde patet quod multae partes definitionis non significant multas partes essentiae ex quibus essentia constituatur sicut ex diversis; sed omnes significant unum quod determinatur ultima differentia. Patet etiam ex hoc, quod cuiuslibet speciei est una tantum forma substantialis; sicut leonis una est forma per quam est substantia, et corpus, et animatum corpus, et animal, et leo. Si enim essent plures formae secundum omnia praedicta, non possent omnes una differentia comprehendi, nec ex eis unum constitueretur.

[83136] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 12 n. 29 Concludit ergo finaliter recapitulando, quod nunc primo tot sint dicta de definitionibus quae accipiuntur secundum divisiones generis in differentias, et differentiae in differentias quales quaedam sunt, quia videlicet sunt ex his quae praedicantur per se, et continentes in se partes speciei, et etiam unaquaeque est unum. Haec enim in praecedentibus de definitionibus sunt ostensa. Dicit autem primum, quia in sequentibus de definitione et quod quid est, aliqua determinantur.


Lectio 13

[83137] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 1 Postquam determinavit philosophus de substantia secundum quod substantia dicitur quod quid est, hic determinat de substantia secundum quod universale a quibusdam dicitur substantia; et circa hoc duo facit. Primo continuat se ad praecedentia. Secundo prosequitur suam intentionem, ibi, videtur autem impossibile. Dicit ergo primo, quod quia in ista scientia est principalis perscrutatio de substantia, oportet iterum redire ad divisionem substantiae, ut videatur quid est dictum, et quid restat dicendum. Dicitur autem substantia, ut ex praedictis patet, id quod est tamquam subiectum, scilicet materia, quae se habet ad formam substantialem sicut subiectum, quod est substantia completa, ad formam accidentalem. Et alio modo dicitur substantia quod quid erat esse, quod pertinet ad formam. Tertio modo dicitur substantia quod ex his, idest compositum ex materia et forma. Et quarto modo dicitur substantia a quibusdam universale.

[83138] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 2 Haec autem divisio substantiae hic posita in idem redit cum divisione posita in principio huius septimi, licet videatur esse diversa. Ibi enim posuit quatuor: scilicet subiectum, quod quid erat esse, et universale, et genus: et subiectum divisit in tria: scilicet in materiam et formam et compositum. Et, quia iam manifestum est quod quod quid erat esse se tenet ex parte formae, ponit quod quid erat esse, loco formae. Item, quia genus commune eadem ratione ponitur substantia qua et universale, ut ostendetur, concludit utrumque sub uno modo: et sic remanent tantum quatuor modi, qui hic ponuntur.

[83139] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 3 De duobus ergo istorum modorum dictum est. Dictum est enim de quod quid erat esse, et iterum de subiecto, quod dicitur dupliciter. Uno modo sicut id quod est aliquid, et ens actu, sicut animal subiicitur suis passionibus, et quaecumque substantia particularis suis accidentibus. Alio modo sicut materia prima subiicitur actui, idest formae substantiali. De his autem dictum est, ubi ostensum est quomodo partes materiae pertineant ad speciem vel ad individuum. Sed quia non solum materia et quod quid est videntur esse causae, sed etiam universale quibusdam, scilicet Platonicis, videtur maxime esse causa et principium, ideo de hoc, scilicet universali, tractabimus in hoc eodem septimo. De substantiis autem compositis et sensibilibus tractabitur in octavo; quarum ea, quae in hoc septimo tractantur, sunt quasi principia.

[83140] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 4 Deinde cum dicit videtur enim incipit inquirere utrum universalia sint substantiae: et dividitur in duas partes. In prima ostendit quod universalia non sunt substantiae, sicut quidam posuerunt. Secundo ostendit quantum ad quid recte dixerunt hoc ponentes, et quantum ad quid erraverunt, ibi, sed species dicentes hic quidem dicunt recte. Circa primum duo facit. Primo ostendit in communi quod universalia non sunt substantiae. Secundo specialiter de uno et ente, quae maxime ponebantur esse substantiae rerum, ibi, quoniam vero unum dicitur. Prima dividitur in duas. In prima ostendit, quod universalia non sunt substantiae. In secunda, quod non sunt separata, ibi, manifestum autem ex his. Circa primum duo facit. Primo ostendit universalia non esse substantias ex ea parte qua universalia praedicantur de multis. Secundo ex ea parte qua species ex universalibus componuntur, sicut ex partibus definitionis, ibi, amplius autem et impossibile et inconveniens. Dixerat enim superius in quinto, quod genus quodammodo est totum, inquantum praedicatur de pluribus, et quodammodo est pars, inquantum ex genere et differentia constituitur species. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quod universale non est substantia, cum de pluribus praedicetur. Secundo excludit quamdam cavillosam responsionem, ibi, sed an sic quidem non contingit.

[83141] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 5 Sciendum est autem, ad evidentiam huius capituli, quod universale dupliciter potest accipi. Uno modo pro ipsa natura, cui intellectus attribuit intentionem universalitatis: et sic universalia, ut genera et species, substantias rerum significant, ut praedicantur in quid. Animal enim significat substantiam eius, de quo praedicatur, et homo similiter. Alio modo potest accipi universale inquantum est universale, et secundum quod natura praedicta subest intentioni universalitatis: idest secundum quod consideratur animal vel homo, ut unum in multis. Et sic posuerunt Platonici animal et hominem in sua universalitate esse substantias.

[83142] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 6 Quod Aristoteles in hoc capitulo intendit reprobare, ostendens quod animal commune vel homo communis non est aliqua substantia in rerum natura. Sed hanc communitatem habet forma animalis vel hominis secundum quod est in intellectu, qui unam formam accipit ut multis communem, inquantum abstrahit eam ab omnibus individuantibus. Ponit ergo ad propositum duas rationes.

[83143] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 7 Circa quarum primam dicit, quod videtur ex sequentibus rationibus impossibile esse, quodcumque eorum, quae universaliter praedicantur, esse substantiam, secundum scilicet quod in sua universalitate accipitur. Quod primo probatur ex hoc, quod substantia uniuscuiusque, est propria ei, et non inest alii. Sed universale est commune multis, hoc enim dicitur universale, quod natum est multis inesse et de multis praedicari. Si ergo universale est substantia, oportet quod sit alicuius substantia. Cuius ergo substantia erit? Aut enim oportet quod sit substantia omnium, quibus inest, aut unius. Non est autem possibile quod sit substantia omnium: quia unum non potest esse substantia pluribus. Plura enim sunt quorum substantiae sunt plures et diversae.

[83144] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 8 Sed si dicatur, quod sit substantia unius eorum quibus inest, sequetur quod omnia alia, quibus inest, sint illud unum, quibus ponitur esse substantia. Oportet enim quod pari ratione, eorum etiam sit substantia, cum et eis similiter insit. Quorum autem substantia est una, et quod quid erat esse unum, oportet et ipsa esse unum. Relinquitur ergo, quod ex quo universale non potest esse substantia omnium, de quibus dicitur, nec unius alicuius, quod nullius sit substantia.

[83145] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 9 Sciendum autem quod ideo dicit quod universale est quod natum est pluribus inesse, non autem quod pluribus inest; quia quaedam universalia sunt quae non continent sub se nisi unum singulare, sicut sol et luna. Sed hoc non est quin ipsa natura speciei quantum est de se sit nata esse in pluribus; sed est aliquid aliud prohibens, sicut quod tota materia speciei comprehendatur in uno individuo, et quod non est necessarium multiplicari secundum numerum speciem, quae in uno individuo potest esse perpetua.

[83146] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 10 Secundam rationem ponit ibi, amplius substantia dicit quod substantia dicitur, quae non est de subiecto: et dicitur universale semper de aliquo subiecto: ergo universale non est substantia. Videtur autem ratio haec non valere. Dictum est enim in praedicamentis, quod de ratione substantiae est, quod non sit in subiecto. Praedicari vero de subiecto non est contra rationem substantiae. Unde ponuntur ibi secundae substantiae quae praedicantur de subiecto.

[83147] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 11 Sed dicendum quod secundum logicam considerationem loquitur philosophus in praedicamentis. Logicus autem considerat res secundum quod sunt in ratione; et ideo considerat substantias prout secundum acceptionem intellectus subsunt intentioni universalitatis. Et ideo quantum ad praedicationem, quae est actus rationis, dicit quod praedicatur de subiecto, idest de substantia subsistente extra animam. Sed philosophus primus considerat de rebus secundum quod sunt entia; et ideo apud eius considerationem non differt esse in subiecto et de subiecto. Hic enim accipit dici de subiecto, quod est in se aliqua res et inest alicui subiecto existenti in actu. Et hoc impossibile est esse substantiam. Sic enim haberet esse in subiecto. Quod est contra rationem substantiae: quod etiam in praedicamentis est habitum.

[83148] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit sed an sic quidem excludit quamdam cavillosam responsionem, qua posset aliquis obviare primae rationi, in qua dixerat, quod omnia sunt unum, quorum substantia et quod quid est sunt unum. Posset enim aliquis dicere, quod universale non est sicut substantia, ut quod quid erat esse, quod quidem sit proprium uni. Et ideo ad hoc excludendum philosophus dicit sed an. Potest dici obviando rationi primo inductae, quod non contingit universale esse substantiam, sicut quod quid erat esse est substantia; sed tantum est substantia in ipsis particularibus existens, sicut animal in homine et equo. Non enim ita est natura animalis in homine, quod sit propria ei, cum sit etiam equi. Quasi dicat, non potest sic responderi.

[83149] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 13 Sequitur enim, si hoc quod est animal commune, sit substantia, quod huius substantiae sit aliqua ratio. Nec differt ad propositum si non est ratio definitiva omnium quae sunt in substantia, idest quae ponuntur in definitione, ne in infinitum procedatur in definitionibus, sed oportet omnes partes cuiuslibet definitionis iterum definiri. Nihil enim minus illa substantia oportet quod sit alicuius, licet non habeat definitionem, quam si haberet. Sicut si dicamus, quod licet hoc ipsum, quod est homo communis, non habeat definitionem, tamen oportet quod sit hominis substantia in quo existit, ipsius scilicet hominis communis. Quare idem accidit quod et prius; quia oportebit quod ista substantia communis, licet non ponatur propria alicui inferiorum, tamen erit propria illius substantiae communis in qua prima existit. Sicut si animal commune sit quaedam substantia, animal per prius praedicabitur de illa communi substantia, et significabit eius substantiam propriam, sive sit definibile, sive non. Unde non poterit, ex quo haec substantia est propria uni, de multis praedicari.

[83150] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 14 Deinde cum dicit amplius autem ostendit, quod universale non est substantia, accipiendo rationes ex ea parte, qua universale est pars definitionis et essentiae. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationes ad propositum. Secundo excludit quamdam dubitationem, ibi, habet autem quod accidit dubitationem. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum primam ponit dicens, quod impossibile et inconveniens est, id quod est hoc aliquid et substantia, non esse ex substantiis, nec ex his quae sunt hoc aliquid, sed ex his quae significant quale, si tamen est ex aliquibus. Quod dicit propter substantias simplices. Sequitur enim, quod cum ea, ex quibus est aliquid, sint priora, quod prius sit id quod est non substantia, sed quale, eo quod est substantia, et eo quod est hoc aliquid. Quod est impossibile: quia impossibile est passiones et qualitates et accidentia esse priores substantia ratione, aut tempore, aut generatione.

[83151] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 15 Quod enim non sint priores ratione, supra ostensum est, ex eo quod substantia ponitur in definitione accidentium et non e converso. Item quod non sint priores tempore, ex hoc supra probatum est, ex quo etiam hic probatur, quia sequeretur quod passiones essent separabiles a substantiis, quod est impossibile. Esse autem prius generatione continetur sub eo quod est prius tempore. Omne enim quod est prius generatione, est etiam prius tempore, licet non e converso. Ea enim, quae non habent ordinem ad generationem alicuius, licet sint priora tempore, non tamen sunt priora generatione: sicuti equus non est prior generatione leone, qui nunc est, licet sit prior tempore. Partes autem ex quibus aliquid constituitur, sunt priores generatione, et per consequens tempore, et quandoque etiam ratione, sicut supra ostensum est. Unde impossibile est quod ex non substantiis componatur substantia. Universalia autem significant non substantiam et hoc aliquid, sed significant quale quid, ut in praedicamentis dicitur de secundis substantiis. Ergo patet quod ex universalibus, si sunt quaedam res praeter singularia, non possunt componi singularia, quae sunt hoc aliquid.

[83152] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 16 Sed videtur quod haec ratio inconvenienter procedat. Secundae enim substantiae, quae sunt genera et species in genere substantiae, etsi non significent hoc aliquid, sed quale, non tamen significant hoc modo quale, sicut passiones, quae significant qualitatem accidentalem, sed significant qualitatem substantialem. Ipse autem procedit hic ac si significarent qualitatem accidentalem.

[83153] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 17 Sed dicendum est quod, si universalia sint res quaedam, sicut Platonici ponebant, oportebit dicere, quod non solum qualitatem substantialem, sed accidentalem significent. Omnis enim qualitas quae est alia res ab eo cuius est qualitas, est accidentalis. Sicut albedo est alia res a corpore cuius est qualitas, et est in eo cuius est qualitas sicut in subiecto; et ideo est accidens. Si ergo universalia, inquantum universalia sunt, sint res quaedam, oportebit quod sint aliae res a singularibus, quae non sunt universalia. Et ideo, si significant qualitatem eorum, oportet quod insint eis sicut substantiis. Et per consequens quod significent qualitatem accidentalem.

[83154] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 18 Sed ponentibus quod genera et species non sunt aliquae res vel naturae aliae a singularibus, sed ipsamet singularia, sicut quod non est homo qui non sit hic homo, non sequitur quod secundae substantiae significent accidens vel passionem.

[83155] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 19 Secundam rationem ponit ibi, amplius Socrati. Dicit, quod si universalia sunt substantiae, sequitur quod Socrati inerit substantiae substantia. Si enim omnia universalia sunt substantiae; sicut homo est substantia Socratis, ita animal erit substantia hominis. Et ita istae duae substantiae, una quae est homo, et alia quae est animal, erunt in Socrate. Et hoc est quod concludit: quare duorum erit substantia, idest: quare sequitur, quod hoc quod dico animal, sit substantia non solum hominis, sed etiam Socratis. Et ita una substantia erit in duobus; cum tamen supra ostensum sit, quod una substantia non est nisi unius.

[83156] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 20 Et non solum in Socrate hoc accidit quod dictum est, sed totaliter in omnibus accidit, si homo et alia quae sic dicuntur sicut species, sint substantiae, et quod nihil eorum quae ponuntur in ratione specierum sit substantia, neque quod possit esse sine illis, in quorum definitione ponuntur, vel quod sint in aliquo alio, aut quod sit ipsummet aliud. Sicut quod non erit quoddam animal praeter aliqua animalia, idest praeter species animalis. Et similiter est de omnibus aliis quae ponuntur in definitionibus, sive sint genera, sive differentiae. Et hoc ideo, quia, cum species sint substantiae, si ea etiam quae in definitionibus specierum ponuntur sint substantiae, in singularibus erunt plures substantiae, et una substantia erit plurium, ut de Socrate dictum est. Patet igitur ex dictis, quod nullum universale est substantia; et nullum eorum quae communiter praedicantur, significat hoc aliquid, sed quale.

[83157] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 21 Tertiam rationem ponit ibi, si autem. Dicit, quod si praedicta conclusio non concedatur, accident multa inconvenientia: inter quae erit unum, quod oportebit ponere tertium hominem. Quod quidem potest exponi dupliciter. Uno modo ut praeter duos homines singulares, qui sunt Socrates et Plato, sit tertius homo, qui est communis. Quod quidem non est inconveniens secundum ponentes ideas, licet secundum rectam rationem inconveniens videatur.

[83158] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 22 Alio modo, ut praeter hominem singularem et communem, ponatur tertius, cum communicent in nomine et ratione, sicut et duo homines singulares, praeter quos ponitur tertius homo communis, et ob hanc causam, scilicet quia communicant in nomine et definitione.

[83159] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 23 Quartam rationem ponit ibi amplius autem. Dicit, quod universalia non sunt substantiae secundum hanc rationem. Impossibile est enim aliquam substantiam esse ex pluribus substantiis, quae sunt in ea actu. Duo enim, quae sunt in actu, nunquam sunt unum actu; sed duo, quae sunt in potentia, sunt unum actu, sicut patet in partibus continui. Duo enim dimidia unius lineae sunt in potentia in ipsa linea dupla, quae est una in actu. Et hoc ideo, quia actus habet virtutem separandi et dividendi. Unumquodque enim dividitur ab altero per propriam formam. Unde ad hoc quod aliqua fiant unum actu, oportet quod omnia concludantur sub una forma, et quod non habeant singula singulas formas, per quas sint actu. Quare patet, quod si substantia particularis est una, non erit ex substantiis in ea existentibus actu; et sic, si est ex universalibus, universalia non erunt substantiae.

[83160] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 24 Et secundum hunc modum Democritus recte dicit, quod impossibile est unum fieri ex duobus, et ex uno fieri duo. Est enim intelligendum, quod duo in actu existentia, nunquam faciunt unum. Sed ipse non distinguens inter potentiam et actum, posuit magnitudines indivisibiles esse substantias. Voluit enim, quod sicut in eo quod est unum, non sunt multa in actu, ita nec in potentia. Et sic quaelibet magnitudo est indivisibilis. Vel aliter. Recte, inquam, dixit Democritus, supposita sua positione, qua ponebat magnitudines indivisibiles esse etiam rerum substantias, et sic esse semper in actu, et ita ex eis non fieri unum. Et sicut est in magnitudinibus, ita est in numero, si numerus est compositio unitatum, sicut a quibusdam dicitur. Oportet enim quod vel dualitas non sit unum quid, sive quicumque alius numerus; sive quod unitas non sit actu in ea. Et sic dualitas non erunt duae unitates, sed aliquid ex duabus unitatibus compositum. Aliter numerus non esset unum per se et vere, sed per accidens, sicut quae coacervantur.

[83161] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 25 Deinde cum dicit habet autem movet dubitationem circa praedicta; dicens, quod id, quod accidit ex praedictis, habet dubitationem. Dictum est enim, quod ex universalibus non potest esse aliqua substantia, propter hoc quod universale non significat hoc aliquid, sed quale. Secundo dictum est, quod ex substantiis in actu non potest esse aliqua substantia. Et sic videtur sequi, quod substantia non potest componi neque ex substantiis: ergo sequitur quod omnis substantia sit incomposita. Et ita, cum definitiones non dentur de substantiis incompositis (quod patet per hoc quod definitio est ratio habens partes, ut supra dictum est), sequitur, quod nullius substantiae sit definitio. Sed omnibus videtur, ut supra ostensum est, quod definitio, vel est solum substantiae, vel eius maxime. Nunc autem conclusum est, quod substantiae non sit definitio: ergo sequitur quod nullius sit definitio.

[83162] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 13 n. 26 Dicendum est autem ad praedictam dubitationem, quod quodam modo substantia est ex substantiis, quodam modo non. Hoc autem erit manifestum magis ex posterioribus in hoc capitulo, et in octavo. Est enim ex substantiis in potentia, sed non in actu.


Lectio 14

[83163] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 1 Postquam philosophus ostendit universalia non esse substantias absolute, hic ostendit, quod non sunt substantiae a sensibilibus separatae: et dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod universalia non sunt substantiae separatae. In secunda manifestat quoddam, quod in superioribus dubium reliquerat, ibi, manifestum autem est quod substantiarum. Circa primum duo facit. Primo ostendit universalia non esse substantias separatas. Secundo ostendit quod si sunt separatae, non sunt definibiles, ibi, quoniam vero substantia altera. Circa primum duo facit. Primo ostendit inconvenientia, quae sequuntur ponentibus universalia esse substantias separatas, comparando genus ad species. Secundo comparando genus ad individua, ibi, amplius autem in sensibilibus. Circa primum tria facit. Primo proponit quamdam divisionem. Secundo prosequitur primum membrum divisionis, ibi, ratione namque palam. Tertio secundum, ibi, sed si alterum in unoquoque. Dicit ergo primo, quod ex praedictis etiam manifestum esse potest quid accidat de inconvenientibus, dicentibus ideas esse substantias et separabiles, quae dicuntur esse species universales, et simul cum hoc ponentibus speciem esse ex genere et differentiis. Hae enim duae positiones simul coniunctae, scilicet quod species componantur ex genere et differentia, et quod species universales sunt substantiae separatae, quae dicuntur ideae, ducunt ad inconvenientia. Si enim ponantur species esse separatae, constat quod unum genus est in pluribus speciebus simul, sicut animal in homine et equo. Aut ergo hoc ipsum quod est animal in homine et equo existens, est unum et idem numero; aut alterum in homine, et alterum in equo. Inducit autem hanc divisionem, quia Plato ponebat ideas specierum, non autem generum, cum tamen poneret communiter universalia esse substantias.

[83164] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 2 Deinde cum dicit ratione namque prosequitur primum membrum divisionis. Et primo ostendit, quod sit unum et idem animal. Secundo ostendit inconvenientia, quae sequuntur hoc posito, ibi, si quidem ergo. Dicit ergo, quod manifestum est, quod animal est unum et idem in homine et equo secundum rationem. Si enim assignetur ratio animalis secundum quod dicitur de utrolibet, scilicet homine vel equo, eadem ratio assignabitur, quae est substantia animata sensibilis: univoce enim praedicatur genus de speciebus, sicut et species de individuis. Si ergo propter hoc, quod species praedicatur secundum unam rationem de omnibus individuis, est aliquis homo communis, qui est ipsum quod est homo secundum se existens, et est hoc aliquid, idest quoddam demonstrabile subsistens et separatum a sensibilibus, sicut Platonici ponunt; necesse est pari ratione et ea, ex quibus species constat, scilicet genus et differentiam, ut animal et bipes, significare similiter hoc aliquid, et esse separabilia a suis inferioribus, et esse substantias per se existentes. Quare sequitur quod animal erit unum numero per se existens, quod praedicatur de homine et equo.

[83165] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 3 Deinde cum dicit si quidem ostendit inconvenientia, quae sequuntur ex hoc posito: quae sunt tria. Primum est, quia cum genus sit in specie sicut substantiam rei significans, sic erit animal in equo, sicut tu es in teipso, qui es substantia tuiipsius. Sic autem non est possibile aliquod unum esse in pluribus separatim existentibus. Non enim tu es nisi in teipso. Es enim in pluribus non separatim existentibus, sicut in carnibus et ossibus, quae sunt tui partes. Animal igitur si sit unum et idem, non poterit esse in pluribus speciebus, ut in homine et equo; cum species separatae secundum Platonicos sint quaedam substantiae adinvicem diversae.

[83166] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 4 Secundum ponit ibi, et quare homo enim, quia est unum de multis praedicatum secundum Platonicos, non ponitur in particularibus, sed extra ea. Si ergo sit unum animal, quod praedicatur de omnibus speciebus; quare hoc ipsum quod est animal universale non est sine ipso, scilicet sine equo vel quacumque alia specie, ut per se separatum existens? Non potest ratio conveniens assignari ab eis.

[83167] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 5 Tertium ponit ibi, deinde si dicens: constat, quod species constituitur ex genere et differentia. Aut igitur hoc est per hoc, quod genus participat differentiam sicut subiectum participat accidens, ut hoc modo intelligamus ex animali et bipede fieri hominem, sicut ex albo et homine fit homo albus; aut per aliquem alium modum.

[83168] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 6 Et si quidem species fiat per hoc, quod genus participat differentiam, sicut quod animal per participationem bipedis fit homo, et per participationem multipedis fit equus, vel polypus, accidit aliquid impossibile. Cum enim genus, quod praedicatur de diversis speciebus, ponatur esse una substantia, sequitur quod contraria simul insunt ipsi animali, quod in se est unum et hoc ens, scilicet demonstrabile. Differentiae enim, quibus dividitur genus, sunt contrariae.

[83169] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 7 Si autem non sit ex animali et bipede homo per modum participationis, quis modus erit cum aliquis dixerit animal esse bipes vel gressibile, constituens ex his duobus unum? Quasi dicat: de facili non potest assignari. Et ideo subiungit, sed forsan componitur, quasi dicat: numquid poterit dici, quod ex his duobus fiat unum per compositionem sicut domus fit ex lapidibus; aut per copulationem, sicut arca fit ex lignis conclavatis; aut per mixtionem, sicut electuarium fit ex speciebus alteratis? His enim modis invenitur ex duabus vel pluribus substantiis per se existentibus aliquid unum fieri.

[83170] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 8 Sed omnes isti modi sunt inconvenientes. Non enim possent genus et differentiae praedicari de specie, sicut nec partes compositae vel copulatae vel mixtae praedicantur de suis totis. Et praeterea unum non venit in compositionem diversorum totaliter; sed partes divisim sunt, ita quod una pars eius sit in compositione huius et alia in compositione alterius, sicut una pars ligni venit in compositione domus, et alia in compositione arcae. Unde, si ex animali et bipede fieret homo et avis, modis praedictis, sequeretur quod non tota natura animalis esset in homine nec in ave, sed alia et alia pars. Et sic iterum non esset idem animal in utroque.

[83171] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 9 Deinde cum dicit sed si alterum prosequitur secundum membrum divisionis; dicens, quod inconveniens sequitur si ponatur non unum animal esse in omnibus speciebus. Ducit autem ad quatuor inconvenientia: quorum primum ponit sic dicens. Ostensum est quid sequatur ponentibus universalia esse substantias, si ponatur unum animal esse in omnibus speciebus. Sed propter hoc potest aliquis dicere, quod sit alterum animal in unaquaque specie: ergo erunt infinita quorum substantia est animal, ut est consequens dicere ad praedictam positionem. Est enim animal substantia cuiuslibet speciei contentae sub animali. Non enim potest dici quod homo fiat ex animali secundum accidens, sed per se: et ita animal ad substantiam equi pertinet, et bovis, et aliarum specierum, quae sunt fere infinitae. Quod autem aliquod unum cedat in substantia infinitorum, videtur esse inconveniens.

[83172] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 10 Secundum inconveniens ponit ibi, amplius multa dicit, quod sequitur etiam quod ipsum animal, idest substantia animalis universalis, erit multa, quia animal, quod est in unaquaque specie, est substantia illius speciei, de qua praedicatur. Non enim praedicatur de specie sicut de quodam alio diverso a se in substantia. Si autem non praedicatur animal de homine sicut de diverso poterit dici convenienter, quod homo erit ex illo, scilicet ex animali, sicut ex sua substantia; et quod illud, scilicet animal, sit etiam genus eius, praedicatum de eo in eo quod quid est. Relinquitur ergo, quod sicut illa de quibus praedicatur animal, sunt multa, ita ipsum animal universale esse multa.

[83173] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 11 Deinde cum dicit et amplius ponit tertium inconveniens; dicens, quod ulterius ex praedictis sequitur, quod omnia illa, ex quibus est homo, scilicet superiora genera et differentiae, sint ideae; quod est contra positionem Platonicorum, qui ponebant solas species esse ideas particularium, genera vero et differentias non esse ideas specierum. Et hoc ideo, quia idea est proprie exemplar ideati secundum suam formam. Forma autem generis non est propria formis specierum, sicut forma speciei est propria individuis, quae conveniunt secundum formam, et differunt secundum materiam.

[83174] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 12 Sed, si sunt diversa animalia secundum diversas species, unicuique speciei respondebit aliquid in substantia sui generis, sicut propria idea; et ita etiam erunt genera ideae, et similiter differentiae. Non ergo alteri universalium erit quod sit idea, et alteri quod sit substantia, sicut Platonici ponebant, dicentes quidem genera esse substantias specierum, species vero ideas individuorum. Impossibile namque est ita esse, ut ostensum est. Sequitur igitur ex praedictis quod ipsum animal, idest substantia animalis universalis, sit unumquodque eorum quae sunt in animalibus idest quae continentur inter species animalis.

[83175] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 13 Quartum ponit ibi, amplius ex dicit quod iterum videtur esse dubium ex quo constituatur hoc quod est homo, et quomodo constituatur ex ipso animali scilicet universali, aut quomodo possibile est animal esse, quod substantia hoc ipsum praeter ipsum animal, idest quomodo potest esse ut homo sit aliquid praeter animal quasi quaedam substantia per se existens, et tamen animal sit hoc ipsum quod est homo? Haec enim videntur esse opposita, quod homo sit praeter animal, et tamen animal sit hoc ipsum quod est homo.

[83176] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 14 n. 14 Deinde cum dicit amplius autem improbat praedictam positionem per comparationem generum ad singularia; dicens quod haec eadem inconvenientia, quae accidunt ponentibus genera et universalia esse substantias in speciebus, accidunt et in sensibilibus singularibus, et etiam multa his absurdiora; inquantum natura generis magis remota est a singularibus sensibilibus et materialibus, quam a speciebus intelligibilibus et immaterialibus. Si itaque impossibile est sic esse, palam est quod idea non est ipsorum sensibilium, sicut Platonici dicunt.


Lectio 15

[83177] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 1 In hoc loco philosophus ostendit, quod ideae quae ponuntur separatae a Platonicis, non possunt definiri. Et hoc ideo, quia Platonici ad hoc praecipue ponebant ideas, ut eis adaptarentur et definitiones et demonstrationes, quae sunt de necessariis, cum ista sensibilia videantur omnia in motu consistere. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit per rationes, quod ideae non possunt definiri. Secundo per signum, ibi, quoniam propter quid nullus. Circa primum ponit tres rationes: quarum primam ponit sic dicens, quod substantiarum alia est sicut ratio, idest sicut quod quid erat esse et forma, et alia est sicut compositum ex materia et forma, quod est totum simul coniunctum ex materia et forma. Dico autem eas esse alteras quia hoc quidem, scilicet substantia, quae est totum, sic est substantia sicut habens rationem conceptam cum materia; illa vero, quae est sicut forma et ratio et quod quid erat esse, est totaliter ratio et forma non habens materiam individualem adiunctam.

[83178] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 2 Quaecumque igitur dicuntur substantiae hoc modo sicut composita, eorum potest esse corruptio. Ostensum est enim supra, quod eorum solum est generatio, quae ex materia et forma componuntur. Corruptio autem et generatio sunt circa idem.

[83179] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 3 Ipsius autem substantiae, quae est sicut ratio vel quod quid est, non est ita corruptio quod ipsa per se corrumpatur. Ostensum est enim supra quod non est eius generatio, sed solum compositi; non enim fit quod quid erat esse domui, ut supra ostensum est, sed fit quod est proprium huic domui. Generatur enim haec domus particularis, non autem ipsa species domus. Sed tamen huiusmodi formae et quidditates aliquando sunt, et aliquando non sunt sine generatione et corruptione, idest sine hoc quod ipsa generentur vel corrumpantur per se, sed incipiunt esse et non esse aliis generatis et corruptis. Ostensum est enim supra quod nullus in naturalibus generat haec, scilicet formas et quidditates, nec etiam in artificialibus; sed hoc agens singulare generat et facit hoc singulare.

[83180] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 4 Propter hoc autem, quod singularia generantur et corrumpuntur, substantiarum sensibilium singularium non potest esse nec definitio nec demonstratio. Habent enim materiam individualem; cuius natura est talis, ut id quod ex ea constituitur, contingat esse et non esse; quia ipsa materia quantum est in se, est in potentia ad formam, per quam res materialis est, et ad privationem per quam res materialis non est. Et ideo omnia singularia de numero ipsorum sensibilium, quorum materia est in potentia ad esse et non esse, sunt corruptibilia. Corpora tamen caelestia non habent materiam huiusmodi, quae sit in potentia ad esse et non esse, sed solum ad ubi. Et ideo non sunt corruptibilia.

[83181] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 5 Si ergo demonstratio est necessariorum, ut probatum est in posterioribus, et definitio etiam est scientifica, idest faciens scire, quae est quasi medium demonstrationis, quae est syllogismus faciens scire; sicut non contingit quandoque esse scientiam et quandoque ignorantiam, quia quod scitur semper oportet esse verum, sed id quod est tale, idest quod quandoque potest esse verum, quandoque falsum, est opinio; ita etiam non contingit demonstrationem nec definitionem esse eorum quae possunt se aliter habere; sed solum opinio est huiusmodi contingentium.

[83182] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 6 Si, inquam, ita est, palam est, quod non erit nec definitio nec demonstratio ipsorum singularium corruptibilium sensibilium. Non enim huiusmodi corruptibilia possunt esse manifesta scientiam habentibus de eis, scilicet cum recesserunt a sensu, per quem cognoscuntur. Et ideo salvatis eisdem rationibus in anima ipsorum singularium, idest speciebus, per quas cognosci possunt, non erit de eis nec definitio nec demonstratio. Et propter hoc oportet, cum aliquis eorum, qui student ad assignandum terminum, idest definitionem alicuius rei, definiat aliquod singulare, quod non ignoret, quia semper contingit auferre singulare, manente tali ratione, quam ipse fingit in anima. Et hoc ideo quia non contingit vere definire singulare. In his enim quae vere definiuntur, manet cognitio definiti quamdiu manet cognitio definitionis in anima.

[83183] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 7 Si igitur singulare definiri non potest, itaque nec ideam possibile est definire. Ideam enim oportet esse singularem, secundum ea quae ponuntur de idea. Ponunt enim quod idea est quoddam per se existens ab omnibus aliis separatum. Haec autem est ratio singularis.

[83184] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 8 Deinde cum dicit necessarium vero ponit secundam rationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo excludit quamdam cavillosam responsionem, ibi, si quis autem dicat. Fuit autem necessarium ut hanc rationem superadderet rationi suprapositae, quia ratio iam posita probabat singulare non esse definibile, ex eo quod est corruptibile et materiale; quae duo Platonici ideis non attribuebant. Unde ne per hoc sua probatio inefficax redderetur, subiungit aliam rationem, dicens:

[83185] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 9 Necessarium esse omnem definitivam rationem esse ex pluribus nominibus. Ille enim qui definit, non faciet notificationem rei ponendo unum nomen tantum; quia si poneret unum tantum nomen, adhuc definitum remanebit nobis ignotum. Contingit enim uno nomine notiori assignato, ipsum nomen definiti notificari; non autem rem definitam, nisi principia eius exprimantur, per quae res omnis cognoscitur.

[83186] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 10 Resolutio autem definiti in sua principia, quod definientes facere intendunt non contingit nisi pluribus nominibus positis. Et ideo dicit, quod si unum nomen tantum ponatur, quod adhuc remanebit definitum ignotum; sed si plura ponantur, oportet quod nomina posita sint communia omnibus.

[83187] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 11 Si enim in definitione alicuius singularis ponantur aliqua nomina quae conveniunt ipsi soli, erunt synonyma nomina unius rei singularis; unde res non notificabitur huiusmodi nominibus positis, sed forte nomen minus notum. Sicut si diceremus quid est Tullius, et responderetur Marcus et Cicero non esset conveniens definitio.

[83188] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 12 Oportet igitur, si singulare definitur, in eius definitione poni aliqua nomina, quae multis conveniant. Ergo necesse erit, quod definitio non solum huic singulari conveniat, cuius definitio quaeritur, sed etiam aliis. Quod est contra rationem verae definitionis. Sicut si aliquis te definire intendat, et dicat quod tu es animal gressibile, aut animal album, vel quicquid aliud, non tibi soli convenit, sed etiam est in alio.

[83189] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 13 Unde patet, quod singulare, non solum ex hoc quod est corruptibile et materiale, caret definitione, sed etiam ex hoc quod est singulare; unde nec idea definitur. Cuius ratio est quam hic tangit philosophus: quia si nomina ad definiendum assumpta exprimunt individuum quantum ad ea ex quibus individuatur, erunt nomina synonyma. Si autem exprimunt naturam et accidentia communia absque individuatione, non erit definitio propria definitio: quia omnes formae, sive accidentales, sive substantiales, quae non sunt per se subsistentes, sunt, quantum est de se, communes multis. Et si aliqua inveniatur in uno solo, sicut forma solis, hoc non provenit ex parte formae, quin quantum est de se sit nata esse in pluribus; sed ex parte materiae. Nam tota materia speciei congregata est sub uno individuo. Vel magis ex parte finis; quia unus sol sufficit ad universi perfectionem.

[83190] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 14 Deinde cum dicit si quis autem excludit quamdam cavillosam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod licet quodlibet eorum, quae ponuntur in definitione singularis ideae, conveniat separatim multis, non tamen simul accepta conveniunt nisi uni soli; huic scilicet cuius definitio quaeritur. Hanc autem responsionem excludit duobus modis. Primo quantum ad ipsas ideas. Secundo quantum ad ea, quorum sunt ideae, ibi, amplius de multis. Circa primum duo facit. Primo excludit responsionem praedictam; ostendens quod adhuc sequitur definitionem non definito soli inesse. Secundo quod non primo, ibi, et necesse esse priora. Dicit ergo, quod contra responsionem praedictam, primo est dicendum hic, quod definitio assignata alicui ideae etiam aliis inerit; sicut si definitio ideae hominis sit animal bipes, haec duo inerunt animali et bipedi, idest ideae animalis et ideae bipedis; quia etiam illae duae ideae simul coniunctae erunt animal bipes. Et sic haec definitio, animal bipes, non erit propria ideae hominis. Et hoc inconveniens quidem accidit in sempiternis, idest considerando etiam definitionem ideae, quae est quoddam singulare sempiternum secundum Platonicos; et considerando quod definitio assignata uni ideae convenit aliis.

[83191] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 15 Deinde cum dicit et necesse ostendit quod sequitur ulterius, quod definitio assignata ideae hominis non primo convenit ei; quod est contra rationem definitionis. Nam definitio primo verificatur de definito. Hoc autem ostendit tribus modis. Primo sic: dicens, quod non solum necesse est quod animali et bipedi conveniat definitio assignata homini; sed etiam necesse est quod illa, scilicet animal et bipes, existant priora homine, et sint partes eius, inquantum homo ex utroque constituitur.

[83192] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 16 Quinimmo secundum positionem eorum sequeretur, quod ambo sint separabilia ab homine, et ab aliis animalibus, scilicet animal et bipes, si homo ponitur separabilis ab individuis. Sicut enim homo est superius ad individua, ita genus et differentiae ad hominem. Aut enim oportet quod nullum commune sit separabile; aut oportet quod ambo praedicta, scilicet animal et bipes, sint separabilia ab homine. Si igitur nullum commune est separabile, tunc sequetur quod genus non erit praeter species. Et sic genus non significabit substantiam. Si vero genus erit praeter species, pari ratione et differentia, quae etiam est communior specie. Si autem utraque, scilicet animal et bipes, sunt separabilia ab homine, sequetur quod sint priora, eo modo sicut homo separatus est prior individuis. Et ita sequetur ulterius, quod definitio assignata homini, conveniat quibusdam prioribus, scilicet animali et bipedi.

[83193] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 17 Secundo ibi, deinde quia ostendit idem alia ratione; dicens, quod inde patet quod animal et bipes sunt priora homine secundum esse. Ista enim sunt priora in esse quae non removentur aliis ablatis; sed eis ablatis alia removentur. Sicut unum est prior duobus, quia remoto uno, removentur duo, sed non e converso. Remotis autem animali et bipede, removetur homo; sed remoto homine, hoc, scilicet animal et bipes, non aufertur. Unde patet quod animal et bipes sunt priora homine.

[83194] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 18 Tertio ibi, deinde autem ostendit idem tertia ratione; dicens, quod idem apparet si ponamus animal et bipes non solum esse separabilia ab homine, quasi quaedam ideae eius, sicut supra dictum est in prima ratione, sed etiam quod ex ipsis fit homo, ut sic ex ideis separatis fiat idea separata. Patet enim, quod minus erunt composita animal et bipes, ex quibus componitur homo, quam homo qui componitur ex eis. Quod autem est minus compositum, est prius. Unde sequetur adhuc, quod animal et bipes sunt priora homine, non solum propter separationem, ut prima ratio procedebat, sed etiam propter compositionem, ut procedit haec tertia ratio.

[83195] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 19 Deinde cum dicit amplius de multis ponit aliam rationem ad excludendum praemissam responsionem; dicens, quod non solum sequetur quod definitio assignata ideae hominis conveniat aliis ideis prioribus, scilicet animali et bipedi, ex quibus ponitur constitui idea hominis; sed etiam illa ipsa, ut animal et bipes, oportebit praedicari de multis, et non de homine tantum, non solum seorsum accepta, ut praemissa responsio istorum dicebat, sed etiam coniunctim.

[83196] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 20 Si enim haec ex quibus componitur idea hominis, scilicet animal et bipes, non praedicantur de multis, quomodo cognoscetur quod sint ideae hominis, ut supra conclusum est? Sequetur enim quod sit aliqua idea, quae non potest praedicari de pluribus quam de uno. Constat enim quod idea animalis de pluribus numero praedicari potest. Si ergo haec duo simul animal bipes, non possunt praedicari nisi de uno, sequetur quod bipes restringat animal ad unum, ita quod aliqua idea quae est bipes praedicetur de uno tantum. Quod non videtur esse verum; cum omnis idea sit participabilis a multis. Ab uno enim exemplari, multa exemplaria fieri contingit. Non igitur praedicta responsio potuit esse vera.

[83197] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 21 Sciendum est autem quod per hanc eandem rationem sufficienter ostenditur etiam nullum singulare in his inferioribus definiri posse per aliquas proprietates vel formas adunatas, quaecumque fuerint. Sicut enim quaelibet idea, ita et quaelibet forma, quantum est de se, nata est in pluribus esse. Et ita, quantumcumque aggregentur, non erit certa assignatio huius singularis nisi per accidens, inquantum contingit omnia insimul collecta in uno solo inveniri. Unde patet quod collectio accidentium non est principium individuationis, ut quidam dicunt, sed materia designata, ut philosophus dixit.

[83198] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 22 Deinde cum dicit quemadmodum ergo ponit tertiam rationem principalem ad ostendendum quod ideae non possunt definiri; dicens, quod quia supra dictum est, quod individua non possunt definiri propter hoc quod sunt corruptibilia, ut prima ratio procedebat, et quia ea quae accipiuntur in definitionibus sunt communia, ut procedebat ratio secunda, latet verum esse hoc quod dictum est, scilicet quod impossibile sit definire singularia in sempiternis, et maxime in illis quae sunt unica in una specie, sicut sol et luna. Quia enim sunt sempiterna, non videtur de eis concludere ratio, quae ex corruptione singularium procedebat. Quia vero sunt unica in una specie, non videtur de eis ratio concludere quae procedebat ex communitate partium definitionis. Quaecumque enim convenit soli speciei, conveniunt soli individuo.

[83199] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 23 Sed pro tanto decipiuntur, qui putant haec esse definibilia, quia definientes talia peccant multipliciter. Et uno modo peccant inquantum addunt aliqua in definitionibus eorum, quibus ablatis adhuc erunt ipsa, scilicet sol et luna. Sicut cum definiendo solem, dicunt quod est perigyrion, idest terram gyrans, aut nycticrypton, idest nocte absconsum. Si enim sol steterit non gyrans terram, aut si apparuerit, ut non sit nocte absconsum, non adhuc erit sol, si bene fuerit definitum. Sed absurdum est, si non sit sol istis remotis. Sol enim significat quamdam substantiam; illa vero, per quae definitur, sunt quaedam accidentia eius.

[83200] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 24 Non solum autem sic peccant, sed et amplius, definientes solem per aliquid quod convenit in alio esse. Si enim fiat alter talis, idest aliquod corpus habens talem vel eamdem formam et speciem, palam est quod erit sol, secundum quod sol significat speciem, et hoc modo potest definiri. Ratio autem definitiva est communis, idest huius speciei quod est sol. Sed sol iste erat de numero singularium, sicut Cleon aut Socrates. Et sic patet, quod licet etiam ideae ponantur sempiternae et unicae in una specie, adhuc non poterunt definiri.

[83201] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 15 n. 25 Quare nullus ponentium ideas protulit aliquem terminum, idest definitionem ideae. Si enim aliqua definitio ab eis data esset de aliqua idea, puta hominis vel equi, fieret manifestum contra tentantes definire ideam, quia verum est quod modo dictum est, scilicet quod idea est indefinibilis.


Lectio 16

[83202] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 1 Hic philosophus manifestat quod superius sub dubitatione reliquit: scilicet quomodo aliqua substantia componatur ex partibus; cum supra ostenderit, quod substantia non potest componi neque ex passionibus, neque ex substantiis actu existentibus. Et ideo hic ostendit, quod partes, ex quibus componuntur substantiae, non sunt substantiae actu existentes, sed potentia; dicens, quod cum supra dictum sit, quod quaedam sunt quae ab omnibus existimantur substantiae esse, scilicet substantiae sensibiles, et partes earum, manifestum est, quod plurimae huiusmodi substantiarum sunt in potentia, et non in actu; ut patet de partibus animalium, et de omnibus aliis partibus.

[83203] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 2 Dicit autem partes esse plurimas harum substantiarum, quia, cum unumquodque totum ex pluribus componatur, oportet plures esse partes componentes quam tota composita. Et quod partes sint in potentia tantum, patet, quia nihil de numero earum est separatum; immo omnes partes inquantum sunt partes, sunt unitae in toto.

[83204] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 3 Omne enim quod est in actu, oportet esse ab aliis distinctum, quia res una dividitur ab alia per suum actum et per formam, sicut supra dictum est. Quando autem ea, quae ponuntur partes, fuerint separata abinvicem dissoluto toto, tunc quidem sunt entia in actu, non quidem ut partes, sed ut materia existens sub privatione formae totius. Sicut patet de terra et igne et aere, quae quando sunt partes corporis mixti, non sunt actu existentia, sed potentia in mixto; cum vero separantur, tunc sunt in actu existentia, et non partes. Nullum enim elementorum antequam digeratur, idest antequam per alterationem debitam veniat ad mixtionem, et fiat unum mixtum ex eis, est unum cum alio, nisi sicut cumulus lapidum est unum secundum quid, et non simpliciter. Vel melius nihil ipsorum, idest nihil ex ipsis est unum et cetera.

[83205] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 4 Quamvis enim omnes partes sint in potentia, tamen maxime poterit aliquis opinari partes animatorum et partes animae esse propinquas, ut fiant actu et potentia, idest ut sint in potentia propinqua actui. Et hoc ideo, quia corpora animata sunt corpora organica habentia partes distinctas secundum formam; unde maxime sunt propinqua ad hoc quod sint actu. Et hoc ideo quia habent principium motus ab aliquo determinato, cum una pars moveat aliam. Sicut patet in iuncturis, in quibus videtur esse principium motus alterius partium coniunctarum, cum contingat unam moveri, alia quiescente, ut dicitur in libro de motibus animalium.

[83206] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 5 Et propter hoc etiam, quia non solum partes corporis sunt in potentia propinqua actui, sed etiam partes animae, ideo quaedam animalia post divisionem vivunt, sicut animalia anulosa. Quod ex hoc contingit, quia in toto animali erat una anima in actu, plures autem in potentia. Facta autem divisione, fiunt plures animae in actu. Quod contingit propter imperfectionem talium animalium, quae requirunt modicam diversitatem in partibus, eo quod habent animam imperfectae virtutis, non valentem diversa operari, ad quae sit necessaria organorum multitudo.

[83207] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 6 Sed tamen quamvis istae partes animae et animatorum sint propinquae actui, nihilominus sunt omnia in potentia, quando totum fuerit unum et continuum per naturam. Non autem si fiat unum per violentiam; sicut si ligentur partes unius animalis cum partibus alterius; aut per complantationem, sicut accidit in plantis. Ante enim quam surculus insertus uniatur plantae, est in actu; postea vero est in potentia. Tale namque, scilicet unum esse per violentiam aut per complantationem est orbatio, idest aliquid laesivum naturae, et contra naturam existens.

[83208] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 7 Deinde cum dicit quoniam vero ostendit specialiter quod unum et ens non sunt substantiae. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit propositum; dicens, quod hoc modo praedicatur de rebus unum sicut et ens, cum sint convertibilia: et unum dicitur de aliqua re propter substantiam eius. Unius enim est una substantia; et illa sunt unum numero, quorum est substantia una numero. Quod etiam aliquid dicatur ens per suam substantiam, hoc est manifestum.

[83209] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 8 Quoniam inquam ita est, palam est quod neque unum neque ens contingit esse substantiam rerum; immo praedicantur de substantia sicut de subiecto. Sicut etiam neque hoc quod est elemento esse aut principio, idest ipsa ratio principii et elementi, dicit substantiam rei quae dicitur principium vel elementum. Sed quaerimus quid sit principium vel elementum, ut ad aliquod notius referamus, scilicet ad substantiam subiectam.

[83210] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 9 Sed tamen ens et unum magis sunt substantia quam principium et elementum et causa. Propinquius enim se habent ad rerum substantiam. Principium enim et causa et elementum, important solam habitudinem rei ad rem aliquam; sed ens et unum significat id quod convenit rei ratione suae substantiae. Et tamen nec ens nec unum sunt substantia ipsa rei.

[83211] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 10 Secundo ibi, sed nec probat propositum duabus rationibus. Quarum primam ponit dicens, quod cum ista, scilicet ens et unum, sint communia, non possunt esse substantiae, si nullum commune est substantia, ut probatum est. Quod autem nullum commune sit substantia, ex hoc patet, quia substantia nulli potest inesse nisi ipsi habenti eam cuius est substantia. Unde impossibile est substantiam esse communem multorum.

[83212] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 11 Secundam rationem ponit ibi, amplius quod dicit quod hoc ipsum quod est unum, non potest apud multa simul inveniri. Hoc enim est contra rationem unius, si tamen ponatur aliquod unum per se existens ut substantia. Sed illud quod est commune, est simul apud multa. Hoc enim est ratio communis, ut de multis praedicetur, et in multis existat. Patet igitur quod unum quod est commune, non potest esse sic unum quasi una substantia. Et ulterius palam est ex omnibus praedictis in hoc capitulo, quod nullum universale, nec ens, nec unum, nec genera, nec species habent esse separatum praeter singularia.

[83213] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 12 Deinde cum dicit sed species ostendit quantum ad quid Plato recte dixerit, et quantum ad quid non recte; dicens, quod Platonici ponentes species ideales, in hoc recte dicunt, quod ponunt eas separatas, ex quo ponunt esse substantias singularium. De ratione enim substantiae est quod sit per se existens. Non autem posset esse per se existens si in aliquo singularium esset; praesertim quia si uno singularium existeret, in aliis esse non posset. Sicut enim iam dictum est, id quod est unum subsistens, non potest in multis esse. Unde in hoc recte facit Plato, ex quo posuit species esse substantias, quod posuit eas separatas.

[83214] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 13 In hoc autem non dixerunt recte, quia dicunt unam speciem esse in multis. Haec enim duo videntur esse opposita: quod aliquid sit separatum per se existens, et tamen habeat esse in multis. Causa autem propter quam inducti sunt Platonici ad ponendum huiusmodi substantias separatas, et tamen esse in multis, haec est: quia per rationem invenerunt quod oportet esse aliquas substantias incorruptibiles et incorporeas, cum ratio substantiae corporalibus dimensionibus non sit obligata. Sed quae sunt huiusmodi substantiae, quae quidem sunt incorruptibiles, et sunt praeter has substantias singulares et sensibiles, non habent reddere, idest non possunt assignare et manifestare, eo quod nostra cognitio a sensu incipit, et ideo ad incorporea quae sensum transcendunt, non possumus ascendere, nisi quatenus per sensibilia manuducimur.

[83215] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 14 Et ideo, ut aliquam notitiam traderent de substantiis incorporeis incorruptibilibus, faciunt, idest fingunt eas, easdem esse specie substantiis corruptibilibus, sicut in istis substantiis corruptibilibus invenitur homo singularis corruptibilis, et similiter equus. Posuerunt igitur quod etiam in illis substantiis separatis esset aliqua substantia quae esset homo, et aliqua quae esset equus, et sic de aliis: sed differenter: quia has substantias separatas scimus, ex doctrina Platonicorum, per hoc quod dicimus autanthropon, idest per se hominem, et authippon, idest per se equum. Et ita in singulis substantiis sensibilibus ad designandas substantias separatas addimus hoc verbum, idest hanc dictionem auto, idest per se.

[83216] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 15 Ex quo apparet quod Platonici volebant illas substantias separatas esse eiusdem speciei cum istis sensibilibus; et solum in hoc differre, quia separatis attribuebant nomen speciei per se, non autem sensibilibus. Cuius ratio est quia in singularibus sunt multa, quae non sunt partes speciei. Sed in illis substantiis separatis dicebant tantum esse illa quae pertinent ad speciem et naturam speciei. Ergo homo separatus dicebatur per se homo, quia habet ea tantum quae pertinent ad naturam speciei. Sed hic homo singularis habet, cum his quae ad naturam speciei pertinent, multa alia: et propter hoc non dicitur per se homo.

[83217] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 16 Est autem similis defectus in hac positione, sicut si poneremus quod non videremus astra et alia corpora incorruptibilia, et tamen constaret per rationem quod essent aliqua corpora incorruptibilia, et poneremus quod incorruptibilia corpora essent eiusdem speciei cum corporibus corruptibilium. Sicut si diceremus quod corpora incorruptibilia essent bos et homo et equus et alia huiusmodi, ut poetae finxerunt in stellis esse arietem et taurum et alia huiusmodi. Sicut igitur si non videremus stellas, non minus ut existimo forent substantiae corporeae sempiternae, idest stellae, praeter eas quas nos tunc videremus, scilicet huiusmodi corpora corruptibilia et alterius speciei ab eis; ita etiam et nunc, quamvis nesciamus dicere quae sunt substantiae separatae et cuius naturae, tamen forsan necessarium est esse quasdam substantias separatas praeter sensibiles, et alterius speciei ab eis. Ideo autem dicit forsan, quia nondum probaverat substantias aliquas esse a materia separatas. Probabit autem in sequentibus.

[83218] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 16 n. 17 Concludit autem ultimo conclusionem intentam in toto capitulo; dicens, quod manifesta sunt ex praedictis duo. Quorum unum est, quod nihil universaliter dictorum sit substantia. Secundum est quod nulla substantia fit ex substantiis actu existentibus. Vel secundum aliam literam, ex non substantiis. Ostendit enim supra, quod substantia quae est hoc aliquid, non fit ex communibus, quae significant quale quid.


Lectio 17

[83219] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 1 Philosophus in principio huius septimi promiserat se tractaturum de substantia rerum sensibilium quae est quod quid erat esse, quam logice notificavit ostendens, quod ea quae per se praedicantur, pertinent ad quod quid est, ex quo nondum erat manifestum quid sit substantia, quae est quod quid erat esse. Hanc autem substantiam Platonici dicebant esse universalia, quae sunt species separatae: quod Aristoteles supra immediate reprobavit. Unde relinquebatur, quod ipse philosophus ostenderet quid secundum rem sit substantia, quae est quod quid erat esse. Et ad hoc etiam ostendendum praemittit, quod substantia, quae est quod quid erat esse, se habet ut principium et causa, quae est intentio huius capituli. Dividitur ergo in partes duas. In prima dicit de quo est intentio. In secunda prosequitur suam intentionem, ibi, quaeritur autem ipsum propter quid. Dicit ergo primo, quod ex quo ostensum est, quod nihil universaliter dictorum est substantia, ut Platonici posuerant, dicamus quid secundum veritatem oportet dicere substantiam, scilicet quae est quod quid erat esse, et quale quid sit haec substantia: utrum scilicet sit forma, vel materia, vel aliquid huiusmodi: et hoc inquam dicamus interponentes vel dicentes quasi aliud principium ab eo principio logico, per quod ingressi sumus in principio septimi ad inquisitionem praedictae substantiae. Forsitan enim ex his, quae dicentur circa quidditates rerum sensibilium, erit palam de illa substantia, quae est separata a sensibilibus substantiis. Quamvis enim substantiae separatae non sint eiusdem speciei cum substantiis sensibilibus, ut Platonici posuerunt, tamen cognitio istarum substantiarum sensibilium est via ad cognoscendum praedictas substantias separatas. Subiungit autem quid sit illud principium aliud per quod ad propositam quaestionem ingrediendum est, dicens quod hinc procedendum est ad ostendendum quid sit praedicta substantia, quod sciamus quod in ipsa substantia est principium quoddam, et causa quaedam.

[83220] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 2 Deinde cum dicit quaeritur autem ostendit quod substantia, quae est quod quid erat esse, sit principium et causa. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod sit principium et causa. Secundo cuiusmodi principium sit, ibi, quoniam vero ex aliquo compositum fit. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit quoddam quod posset videri propositae rationi repugnans, ibi, latet autem maxime quod quaeritur. Est autem vis suae rationis talis. Illud, de quo non quaeritur per quaestionem propter quid, sed in ipsum alia quaesita reducuntur, oportet esse principium et causam: quaestio enim propter quid, quaerit de causa. Sed substantia quae est quod quid erat esse, est huiusmodi. Non enim quaeritur propter quid homo est homo, sed propter quid homo est aliquid aliud. Et similiter est in aliis. Ergo substantia rei, quae est quod quid erat esse, est principium et causa.

[83221] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 3 Dicit ergo primo, quod ipsum propter quid semper sic quaeritur, idest ipsa quaestione propter quid utimur quaerentes, propter quid aliquid aliud inest alicui alii, et non propter quid aliquid sit ipsum. Quaerere enim propter quid homo musicus sit musicus homo, aut est quaerere quod dictum est propter quid homo musicus est homo musicus, aut aliud; quasi dicat: cum quaerimus propter quid homo musicus est homo musicus, dupliciter potest haec quaestio intelligi. Uno modo ut id quod dictum est et positum quaeratur, scilicet ut de hoc toto, quod est homo musicus, quaeratur hoc totum, quod est homo musicus. Alio modo ut quaeratur aliud de alio; ut scilicet de homine, qui est musicus, quaeratur non propter quid sit homo, sed propter quid sit musicus.

[83222] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 4 Et statim reprobat primum modum intelligendi; dicens, quod quaerere propter quid ipsum est ipsum, sicut propter quid homo sit homo, nihil est quaerere. In omni enim quaestione, qua quaeritur propter quid, oportet aliquid esse manifestum, et aliquid esse quaesitum, quod non est manifestum. Cum enim sint quatuor quaestiones, ut in secundo posteriorum habetur, scilicet an est, quid est, quia est, et propter quid: duae istarum, scilicet quid, et propter quid, in idem coincidunt, ut ibi probatur. Sicut autem quaestio quid est, se habet ad quaestionem an est, ita quaestio propter quid, ad quaestionem quia. Cum igitur quaeritur propter quid oportet illa duo esse manifesta. Secundum enim quod propter quid est idem ei quod est quid, oportet esse manifestum an est. Secundum autem quod propter quid distinguitur a quid est, oportet esse manifestum quia. Et ideo dicit, quod cum quaeritur propter quid, oportet existere manifesta entia ista duo: scilicet ipsum quia et ipsum esse, quod pertinet ad quaestionem an est. Sicut cum quaeritur propter quid luna eclipsatur? Oportet esse manifestum quod luna patitur eclipsim: si enim non sit manifestum hoc, frustra quaeritur propter quid hoc sit. Et eadem ratione cum quaeritur quid est homo? Oportet esse manifestum, hominem esse. Hoc autem non potest contingere si quaeratur propter quid ipsum sit ipsum: ut propter quid homo est homo? Vel propter quid musicus est musicus? Scito enim quod homo est homo, scitur propter quid.

[83223] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 5 Est enim una ratio et una causa in omnibus, quam impossibile est ignorari; sicut nec alia communia, quae dicuntur communes animi conceptiones, ignorari possibile est. Huius autem ratio est, quia unumquodque est unum sibiipsi. Unde unumquodque de se praedicatur.

[83224] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 6 Nisi forte aliquis velit assignare aliam causam, dicens, quod ideo homo est homo, et musicus est musicus, et sic de aliis, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum. Et ita non potest de seipso negari, ut dicatur homo non est homo. Unde oportet ut de se affirmetur. Sed haec ratio non differt a prima, quam diximus; scilicet quod unumquodque unum est sibiipsi. Quia hoc erat unum esse; idest supra posueramus, quod unum significet indivisibile. Et ideo idem est dicere, quod unumquodque sit unum sibi, et indivisibile ad seipsum.

[83225] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 7 Sed etiam dato quod haec esset alia ratio a praedicta, tamen hoc etiam est commune omnibus, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum. Et est quod breve, idest se habet ad modum principii, quod est parvum quantitate et maximum virtute. Unde non potest quaeri quasi ignoratum, sicut nec alia principia communia. Alia translatio habet, et est similis toni: quasi dicat: et consonat verum in omnibus. Alia vero litera habet, et est verum, subaudiendum, per se manifestum. Sic igitur patet, quod non potest quaeri propter quid ipsum sit ipsum.

[83226] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 8 Unde relinquitur, quod semper quaeritur propter quid hoc sit aliud hoc. Et hoc subsequenter manifestat; dicens, quod si aliquis quaereret propter quid tale animal est homo? Hoc quidem igitur palam quod non quaeritur propter quid homo est homo. Et sic patet quod aliud de aliquo quaeritur propter quid existit, non idem de seipso. Sed cum quaeritur aliquid de aliquo propter quid existit, oportet manifestum esse, quia existit. Nam si non sit ita, ut scilicet si non sit manifestum quod existat, nihil quaerit. Quaerit enim fortasse de eo quod non est. Vel aliter ut referatur ad superiora. Nam si non sit ita, idest si non quaerit aliud de alio sed ipsum de seipso, nihil quaerit, ut iam ostensum est.

[83227] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 9 In quaerendo autem propter quid de aliquo, aliquando quaeritur causa, quae est forma in materia. Unde cum quaeritur, propter quid tonat? Respondetur, quia sonitus fit in nubibus: hic enim constat quod aliud de alio est quod quaeritur. Est enim sonitus in nubibus, vel tonitruum in aere.

[83228] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 10 Aliquando autem quaeritur causa ipsius formae in materia quae est efficiens vel finis; ut cum quaerimus propter quid haec, scilicet lapides et lateres, sunt domus? In ista enim quaestione est aliquid de aliquo quod quaeritur, scilicet domus de lapidibus et lignis. Et ideo philosophus non dixit simpliciter, quod quaeratur quid est domus, sed propter quid huiusmodi sunt domus. Palam igitur est, quod ista quaestio quaerit de causa.

[83229] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 11 Quae quidem causa quaesita, est quod quid erat esse, logice loquendo. Logicus enim considerat modum praedicandi, et non existentiam rei. Unde quicquid respondetur ad quid est, dicit pertinere ad quod quid est; sive illud sit intrinsecum, ut materia et forma; sive sit extrinsecum, ut agens et finis. Sed philosophus qui existentiam quaerit rerum, finem vel agentem, cum sint extrinseca, non comprehendit sub quod quid erat esse. Unde si dicamus, domus est aliquid prohibens a frigore et caumate, logice loquendo significatur quod quid erat esse, non autem secundum considerationem philosophi. Et ideo dicit quod hoc quod quaeritur ut causa formae in materia, est quod quid erat esse, ut est dicere logice: quod tamen secundum rei veritatem et physicam considerationem in quibusdam est cuius causa, idest finis, ut in domo, aut in lecto.

[83230] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 12 Exemplificat autem de artificialibus, quia in eis est maxime manifestum quod sunt propter finem. Quamvis enim naturalia sint propter finem, fuit tamen hoc a quibusdam negatum. Potest igitur, cum quaeritur propter quid lapides et ligna sunt domus, responderi per causam finalem; scilicet ut defendamur a frigore et caumate. In quibusdam vero id quod quaeritur, ut causa formae in materia, est quod movit primum, idest agens. Nam hoc etiam est causa. Ut si quaeritur propter quid lapides et ligna sunt domus? Potest responderi: propter artem aedificativam.

[83231] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 13 In hoc tamen differt inter causam agentem et finalem: quia talis causa, scilicet agens, quaeritur in fieri et corrumpi. Altera autem causa, scilicet finalis, non quaeritur solum in fieri et corrumpi, sed etiam in esse. Et hoc ideo, quia agens est causa formae in materia transmutando materiam ad formam, quod fit in generari et corrumpi. Finis autem, inquantum movet agentem per intentionem, est causa etiam in fieri et corrumpi. Inquantum vero res per suam formam ordinatur in finem, est etiam causa in essendo. Unde cum dicitur quod lapides et ligna sunt domus propter artem aedificativam, intelligitur quod ars aedificativa est causa fiendi domum. Cum vero dicitur quod lapides et ligna sunt domus, ut defendamur a frigore et caumate, potest intelligi quod propter hoc facta sit domus, et quod propter hoc esse domus sit utile.

[83232] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 14 Hic autem loquitur philosophus in substantiis sensibilibus. Unde intelligendum est quod hic dicitur, solum de agente naturali, quod agit per motum. Nam agens divinum quod influit esse sine motu, est causa non solum in fieri, sed etiam in esse.

[83233] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 15 Deinde cum dicit latet autem quia superius dixerat, quod cum quaeritur propter quid, semper quaeritur aliud de alio, et hoc videtur in aliquo modo quaerendi habere instantiam; ideo movet hic circa hoc dubitationem, et solvit. Unde circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, sed oportet corrigentes quaerere. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam igitur quod in simplicibus. Dicit ergo primo, quod id, quod quaeritur, scilicet in qualibet quaestione quaeri aliud de alio maxime latet, idest dubitationem habet in his, quae non de aliis dicuntur, idest in quaestionibus, in quibus non praedicatur aliquid de aliquo, sed fit quaestio de aliquo uno simplici, ut cum quaeritur quid est homo? Hoc inquam latet propter simpliciter dici, sed non definite quia hoc aut hoc: idest ista est causa dubitationis, quia in talibus simpliciter profertur aliquid unum, ut homo, et non proferuntur in quaestione illa quibus convenit esse hominem, sicut partes, vel etiam aliquod hominis suppositum.

[83234] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 16 Sed videtur haec dubitatio non esse ad propositum. Locutus enim fuerat supra philosophus de quaestione propter quid est, et non de quaestione quid est. Haec autem dubitatio instat de quaestione quid est. Sed dicendum, quod quaestio quid et propter quid in idem quodammodo incidunt, ut est dictum. Et ideo quaestio quid est, potest transformari in quaestionem propter quid. Quaestio enim quid est, quaerit de quidditate propter quam id, de quo quid est quaeritur, praedicatur de quolibet suorum subiectorum, et convenit suis partibus. Propter hoc enim Socrates est homo, quia convenit ei illud, quod respondetur ad quaestionem quid est homo. Propter hoc etiam carnes et ossa sunt homo, quia quod quid est homo est in carnibus et in ossibus. Idem ergo est quaerere quid est homo, et quaerere propter quid hoc, scilicet Socrates, est homo? Vel propter quid hoc, scilicet carnes et ossa sunt homo? Sicut et supra quaerebatur propter quid lapides et ligna sunt domus? Et ideo etiam hic dicit quod hoc facit dubitationem, quod in quaestione non additur hoc aut hoc. Si enim adderetur, manifestum esset quod esset eadem ratio in quaestione qua quaeritur quid est homo et in aliis quaestionibus de quibus supra dixit.

[83235] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 17 Deinde cum dicit sed oportet solvit praedictam dubitationem; dicens, quod ad hoc quod praedicta dubitatio circa praemissam quaestionem excludatur, oportet corrigentes quaerere, idest oportet quaestionem praemissam corrigere, ut loco eius quod quaerebatur quid est homo, quaeratur propter quid Socrates est homo? Vel propter quid carnes et ossa sunt homo? Si autem non sic corrigatur ista quaestio, sequitur hoc inconveniens, quod aliquid sit commune eius quod est nihil quaerere, et eius quod est quaerere aliquid. Dictum est enim supra, quod quaerere ipsum de seipso, est nihil. Quaerere autem aliquid de alio, est aliquid quaerere. Cum ergo quaestio propter quid, in qua quaeritur aliquid de alio, et quaestio quid, in qua non videtur quaeri aliquid de alio, nisi praedicto modo corrigantur, sibiinvicem communicent, sequetur quod aliquid sit commune quaestioni, in qua nihil quaeritur, et in qua aliquid quaeritur.

[83236] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 18 Vel aliter. Si non corrigatur quaestio ista, sequetur quod aliquid sit commune eius quod est nihil quaerere, et eius quod est quaerere aliquid. Tunc enim aliquid quaeritur, quando fit quaestio de eo quod est: tunc vero nihil quaeritur, quando fit quaestio de eo quod non est. Si ergo in quaestione qua quaeritur quid est, non oportet aliquid supponere, et aliud quaerere de illo, posset ista quaestio fieri et de ente et de non ente. Et ita quaestio quae est quid est, esset communiter facta et de aliquo et de nihilo.

[83237] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 19 Quoniam vero in hac quaestione, qua quaeritur quid est homo, oportet habere notum existere verum hoc ipsum quod est esse hominem (aliter nihil quaereretur): sicut cum quaeritur propter quid sit eclipsis, oportet esse notum, quia est eclipsis: palam est, quod ille qui quaerit quid est homo quaerit propter quid est. Nam esse est praesuppositum ad hoc quod quaeritur quid est, quia est praesuppositum ad propter quid; sicut cum quaerimus quid est domus? Idem est ac si quaereremus propter quid haec, scilicet lapides et ligna, sunt domus? Propter haec scilicet quia partes domus existunt id quod erat domus esse, idest propter hoc quod quidditas domus inest partibus domus.

[83238] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 20 Dictum est enim supra, quod in talibus propter quid quandoque quaerit formam, quandoque agentem, quandoque finem. Et similiter cum quaerimus quid est homo, idem est ac si quaereretur propter quid hoc, scilicet Socrates, est homo? Quia scilicet inest ei quidditas hominis. Aut etiam idem est, ac si quaereretur propter quid corpus sic se habens, ut puta organicum, est homo? Haec enim est materia hominis, sicut lapides et lateres domus.

[83239] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 21 Quare manifestum est quod in talibus quaestionibus quaeritur causa materiae, idest propter quid materia pertingat ad naturam eius quod definitur. Hoc autem quaesitum quod est causa materiae est species, scilicet forma qua aliquid est. Hoc autem est substantia, idest ipsa substantia quae est quod quid erat esse. Et sic relinquitur quod propositum erat ostendere, scilicet quod substantia sit principium et causa.

[83240] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 22 Deinde cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; dicens, quod ex quo in omnibus quaestionibus quaeritur aliquid de aliquo, sicut de materiae causa, quae est formalis vel causa formae in materia, ut finis et agens: palam est, quod in substantiis simplicibus, quae non sunt compositae ex materia et forma, non est aliqua quaestio. In omni enim quaestione, ut habitum est, oportet aliquid esse notum, et aliquid quaeri quod ignoramus. Tales autem substantiae, vel totae cognoscuntur, vel totae ignorantur, ut in nono infra dicetur. Unde non est in eis quaestio.

[83241] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 23 Et propter hoc de eis etiam non potest esse doctrina, sicut est in scientiis speculativis. Nam doctrina est generatio scientiae; scientia autem fit in nobis per hoc quod scimus propter quid. Syllogismi enim demonstrativi facientis scire, medium est propter quid est.

[83242] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 24 Sed ne videatur consideratio talium substantiarum omnino aliena esse a physica doctrina, ideo subiungit, quod alter est modus quaestionis talium. In cognitione enim harum substantiarum non pervenimus nisi ex substantiis sensibilibus, quarum substantiae simplices sunt quodammodo causae. Et ideo utimur substantiis sensibilibus ut notis, et per eas quaerimus substantias simplices. Sicut philosophus infra, per motum investigat substantias immateriales moventes. Et ideo in doctrinis et quaestionibus de talibus, utimur effectibus, quasi medio ad investigandum substantias simplices, quarum quidditates ignoramus. Et etiam patet, quod illae substantiae comparantur ad istas in via doctrinae, sicut formae et aliae causae ad materiam. Sicut enim quaerimus in substantiis materialibus formam, finem et agentem ut causas materiae; ita quaerimus substantias simplices ut causas substantiarum materialium.

[83243] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 25 Deinde cum dicit quoniam vero ostendit cuiusmodi causa et principium sit substantia, quae est quod quid erat esse; et circa hoc tria facit. Primo praemittit quoddam, quod est necessarium ad propositum ostendendum. Secundo movet dubitationem, ibi, si igitur necesse illud. Tertio solvit, ibi, videbitur autem utique esse aliquid. Circa primum innuit quamdam distinctionem compositionis alicuius ex multis. Quandoque enim ex multis fit compositio, ita quod totum compositum ex multis est unum quoddam, sicut domus composita ex suis partibus, et mixtum corpus ex elementis. Quandoque vero ex multis fit compositum, ita quod totum compositum non est unum simpliciter, sed solum secundum quid; sicut patet in cumulo vel acervo lapidum, cum partes sunt in actu, cum non sint continuae. Unde simpliciter quidem est multa, sed solum secundum quid unum, prout ista multa associantur sibi in loco.

[83244] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 26 Huius autem diversitatis ratio est, quia compositum quandoque sortitur speciem ab aliquo uno, quod est vel forma, ut patet in corpore mixto; vel compositio, ut patet in domo; vel ordo, ut patet in syllaba et numero. Et tunc oportet quod totum compositum sit unum simpliciter. Quandoque vero compositum sortitur speciem ab ipsa multitudine partium collectarum, ut patet in acervo et populo, et aliis huiusmodi: et in talibus totum compositum non est unum simpliciter, sed solum secundum quid.

[83245] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 27 Dicit ergo philosophus, quod quia aliquid est sic ex aliquo compositum ut omne, idest totum sit unum, et non hoc modo sicut cumulus lapidum, sed sicut syllaba, quae est unum simpliciter; in omnibus talibus oportet, quod ipsum compositum non sit ea ex quibus componitur: sicut syllaba non est elementa. Sicut haec syllaba, quae est ba, non est idem quod hae duae literae b et a; nec caro est idem quod ignis et terra. Et hoc sic probat: quia dissolutis, idest divisis ab invicem his, ex quibus fit compositio, haec, scilicet totum non adhuc remanet post dissolutionem. Sicut iam divisis elementis non remanet caro, et divisis literis non remanet syllaba. Elementa vero, idest literae, remanent post dissolutionem syllabae. Et ignis et terra remanent post dissolutionem carnis. Igitur syllaba est aliquid praeter elementa; et non solum est elementa, quae sunt vocalis et consonans; sed alterum aliquid, per quod syllaba est syllaba. Et sic similiter et caro non solum est ignis et terra, aut calidum et frigidum, per quorum virtutem elementa commiscentur, sed etiam est aliquid alterum per quod caro est caro.

[83246] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 28 Deinde cum dicit si igitur necesse movet dubitationem circa id quod principaliter intendit. Ostensum est enim quod in carne et syllaba est aliquid praeter elementa. Videtur autem, quod omne quod est, aut sit elementum, aut ex elementis. Si igitur necesse est id aliquod, quod est in carne et syllaba praeter elementa, aut elementum esse, aut ex elementis, sequuntur haec inconvenientia.

[83247] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 29 Si quidem enim sit elementum, iterum erit eadem ratio et de hoc et de aliis elementis. Connumerandum enim aliis erit. Erit enim caro composita, ex hoc, quod diximus praeter elementa et nunc ponimus elementum esse, et ex igne, et terra. Et quia iam probatum est, quod in omni composito quod est unum, oportet esse aliquid aliud praeter elementa, erit eadem quaestio adhuc de illo alio: quod si sit elementum, iterum caro erit ex primo alio elemento, et ex elementis, et adhuc ex aliquo alio. Quare sic ibit in infinitum; quod est inconveniens.

[83248] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 30 Si ergo istud aliud inventum, non sit elementum, sed sit ex elementis; palam est quia non est ex elemento uno tantum, sed ex pluribus elementis. Quia si non esset ex pluribus, sed ex uno tantum, sequeretur quod esset illud idem elementum totum. Quod enim est ex aqua tantum, est vere aqua. Quare si sit ex pluribus elementis, iterum eadem ratio erit de hoc quae et de carne et syllaba, quia scilicet erit in eo aliquid praeter elementa ex quibus est. Et de hoc iterum redibit quaestio eadem. Et sic iterum procedit in infinitum.

[83249] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 31 Deinde cum dicit videbitur autem solvit propositam dubitationem: et circa hoc duo facit. Primo solvit eam quantum ad illud quod primo aspectu de ipsa apparet. Secundo solutionem corrigit, et ad veritatem reducit, ibi, quoniam vero quaedam. Dicit ergo primo, quod illud quod est in compositis aliud ab elementis, videbitur utique in primo aspectu esse aliquid quod non sit ex elementis, sed sit elementum et causa essendi, vel carnem, vel syllabam, et similiter in aliis. Et iterum videbitur, quod haec sit substantia uniuscuiusque, quae est quod quid erat esse. Substantia enim quae est quod quid erat esse, est prima causa essendi.

[83250] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 32 Deinde cum dicit quoniam vero corrigit praedictam solutionem quantum ad duo. Primo quantum ad hoc quod dixerat, quod hoc quod est in compositis praeter elementa, est substantia uniuscuiusque. Hoc enim est verum in rebus quae sunt substantiae; non autem in rebus quae non sunt substantiae. Forma enim syllabae non est substantia. Secundo quantum ad hoc quod dixerat, quod hoc ipsum est elementum et causa essendi. Non enim potest dici elementum, sed principium, quia elementum pertinet ad causam materialem.

[83251] Sententia Metaphysicae, lib. 7 l. 17 n. 33 Dicit ergo, quod quia quaedam rerum non sunt substantiae, sicut praecipue patet in artificialibus, sed quaecumque sunt secundum naturam, quantum ad esse, et per naturam constitutae, quantum ad fieri, sunt verae substantiae; manifestabitur quod haec natura quam quaesivimus est substantia in quibusdam, scilicet in naturalibus, et non in omnibus. Quae etiam natura non est elementum sed principium formale. Elementum vero dicitur id in quo aliquid dividitur inexistens, idest intrinsecum, sicut in materiam, puta elementa syllabae ba sunt a, b. Unde cum praedictum principium non sit materiale, sed formale, non erit elementum. Et sic simul patet, et quale principium est substantia; et quod neque est elementum, neque ex elementis: in quo solvitur dubitatio praemissa.


Liber 8
Lectio 1

[83252] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 1 Postquam determinavit philosophus in septimo de substantia modo logico, considerando scilicet definitionem et partes definitionis, et alia huiusmodi quae secundum rationem considerantur; in hoc libro octavo intendit de sensibilibus substantiis determinare per propria principia, applicando ea quae superius inquisita sunt logice, ad substantias illas. Et dividitur in duas partes. In prima continuat se ad praecedentia. In secunda prosequitur suam intentionem, ibi, sensibiles autem substantiae omnes materiam habent. Circa primum tria facit. Primo proponit in generali suam intentionem. Secundo repetit quaedam quae dicta sunt, ibi, dictum est autem. Tertio ponit continuationem dictorum ad dicenda, ibi, quoniam autem quod quid erat esse substantia. Dicit ergo primo quod, cum multa dicta sint in septimo logica consideratione circa substantiam, oportet syllogizare ex his quae dicta sunt, ut applicentur quae secundum considerationem logicam dicta sunt, ad res naturales existentes. Et oportet colligentes ea, idest summarie et recapitulatim recolligentes quae dicta sunt, imponere finem complendo tractatum de substantia; quod fiet tractando ea quae superius tractatis desunt.

[83253] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 2 Deinde cum dicit dictum est resumit quaedam eorum quae dicta sunt; quia dictum est in septimo quod in hac scientia principaliter quaeruntur causae et principia et elementa substantiarum. Cum enim haec scientia consideret ens commune sicut proprium subiectum, quod quidem dividitur per substantiam et novem genera accidentium, accidentium vero cognitio ex substantia dependeat, ut in septimo probatum est, relinquitur quod principalis intentio huiusmodi scientiae sit circa substantias. Et quia scire unumquodque non contingit nisi cognitis principiis et causis eius, sequitur quod ad hanc scientiam pertineat inquirere principia et causas et elementa substantiarum. Quae tria qualiter differant, superius in quinto ostensum est.

[83254] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit substantiae vero resumit aliquid superius dictorum; scilicet modos quibus accipitur substantia. Et primo ponit quae dicuntur substantiae in rerum natura existentes, quarum quasdam omnes confitentur esse, scilicet substantias sensibiles, ut terra et aqua et alia elementa; et ulterius secundum ordinem nobilitatis et perfectionis, plantae et animalia et partes eorum, et ultimo caelum, et partes caeli, sicut sunt orbes, et sidera quae transcendunt alias substantias sensibiles in nobilitate. Quasdam vero substantias non omnes confitentur in rerum natura subsistere. Sed quidam posuerunt singulariter eas esse, qui ponunt species et mathematica separata secundum esse, volentes quod cuilibet abstractioni intellectus, respondeat abstractio in esse rerum. Et quia intellectus abstrahit universale a particularibus ut hominem a Socrate et Platone, posuerunt species separatim per se subsistere. Quia vero intellectus abstrahit aliquas formas a materiis sensibilibus, utputa curvum, de cuius intellectu non est nasus sicut de ratione simi, et linea et alia huiusmodi, quae mathematica dicuntur, posuerunt mathematica separata.

[83255] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit alias vero ponit modos accipiendi substantias secundum rationis acceptionem. Et ponit duos modos: quorum unus est quod substantia dicitur quidditas alicuius substantiae naturalis; quae quidem nihil aliud est quam ipsum quid est rei naturalis. Alio modo dicitur substantia secundum aliam acceptionem, secundum quam genus dicitur magis substantia quam species, et universale magis quam singularia, ut quidam posuerunt, prout in tertio libro in quaestionibus tractatum est. Et huic acceptioni substantiae secundum quam universale et genus substantia dicuntur, coniuncta est ratio de ideis quas supra dixit species. Eadem enim ratione ponuntur ideae esse substantiae et universalia.

[83256] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit quoniam autem continuat se ad praecedentia; dicens quid determinatum sit, et quid determinandum restat. Dicit ergo: quia quod quid erat esse est substantia, et ratio significativa eius est definitio; propter hoc in praecedenti libro determinatum est de definitione. Et quia definitio constat ex his quae praedicantur per se, propter hoc etiam ibi determinatum est de eo quod est secundum se. Et quia definitio ratio est partes habens, necessarium fuit determinare de partibus definitionis, quae scilicet sint partes rei definitae, et quae non; et utrum eaedem sint definitionis partes et definiti. Et secundum aliam literam utrum partes definitionis oporteat definiri. Et primum melius est. Item in septimo ostensum est quod neque universale nec genus est substantia. Et sic tota consideratio quae accipitur de rationibus et de substantia, in septimo libro pertractata est. Inter has substantias vero quae in rerum natura existunt, de ideis et mathematicis posterius est perscrutandum, quas quidam dicunt per se singulariter subsistere praeter substantias sensibiles. De hoc enim agetur in ultimis libris huius doctrinae. Nunc autem immediate oportet tractare de illis substantiis quas omnes confitentur esse, scilicet de sensibilibus, ut ex manifestis ad immanifesta procedatur.

[83257] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit sensibiles autem posita continuitate dictorum ad dicenda, hic incipit philosophus tractare de substantiis sensibilibus inquirendo principia eorum. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de materia et forma, quae sunt principia substantiarum sensibilium. In secunda de unione earum adinvicem, ibi, de dubitatione. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod materia et forma sunt principia substantiarum sensibilium. Secundo determinat ea, quae sunt consideranda circa utrumque, ibi, oportet autem non ignorare. Circa primum duo facit. Primo manifestat, quod materia sit principium substantiarum sensibilium. Secundo manifestat hoc idem de forma, ibi, quoniam autem et quae quidem. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit materia, dividens eam contra alias acceptiones substantiae. Unde dicit, quod omnes substantiae sensibiles habent materiam; quod ideo est quia omnes sunt in motu, et motus non est sine materia.

[83258] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 7 Sed sciendum est, quod materia aliter dicitur substantia, et aliter forma, et aliter compositum. Materia enim dicitur substantia non quasi ens aliquid actu existens in se considerata, sed quasi in potentia, ut sit aliquid actu, haec dicitur esse hoc aliquid. Forma vero, quae et ratio nominatur, quia ex ipsa sumitur ratio speciei, dicitur substantia quasi ens aliquid actu, et quasi ens separabile secundum rationem a materia, licet non secundum rem. Compositum vero ex his dicitur esse substantia quasi separabile simpliciter, idest separatim per se existere potens in rerum natura; et eius solius est generatio et corruptio. Neque enim forma neque materia generatur aut corrumpitur nisi per accidens. Et licet compositum sit separabile simpliciter, tamen secundum rationem, aliorum quae dicuntur substantiae, quaedam sunt separabilia, et quaedam non. Forma enim est separabilis ratione, quia potest intelligi sine materia sensibili individuante; materia vero non potest intelligi sine intellectu formae, cum non apprehendatur nisi ut ens in potentia ad formam. Vel potest esse sensus quod substantiarum secundum rationem, idest formarum, quaedam sunt ratione separabiles, ut mathematicae, quaedam non, ut formae naturales. Vel iterum quod quaedam sunt formae separatae absque materia existentes, de quibus inferius determinabit.

[83259] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 8 Secundo ibi, quia vero dicit, quod necesse est in substantiis sensibilibus ponere materiam quasi substantiam et subiectum. In omni enim mutatione oportet esse subiectum commune terminis mutationis in contrariis mutationibus; sicut in mutatione secundum locum est aliquod commune subiectum, quod nunc est hic, et iterum alibi. Et in augmento est aliquod subiectum commune, quod nunc habet tantam quantitatem, et iterum minorem, quantum ad decrementum, et maiorem quantum ad augmentum. Et in alteratione est aliquod subiectum, quod nunc est sanum, et nunc infirmum. Cum igitur sit quaedam mutatio secundum substantiam, scilicet generatio et corruptio: oportet esse aliquod commune subiectum, quod subiiciatur contrariis mutationibus secundum generationem et corruptionem; et hoc positis terminis, qui sunt forma et privatio; ita scilicet quod quandoque sit actu per formam, et quandoque sit subiectum privationis illius formae.

[83260] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 9 Ex hac autem Aristotelis ratione apparet, quod generatio et corruptio substantialis sunt principium veniendi in cognitionem materiae primae. Si enim materia prima de se haberet aliquam formam propriam, per eam esset aliquid actu. Et sic, cum superinduceretur alia forma, non simpliciter materia per eam esset, sed fieret hoc vel illud ens. Et sic esset generatio secundum quid et non simpliciter. Unde omnes ponentes primum subiectum esse aliquod corpus, ut aerem et aquam, posuerunt generationem idem esse quod alterationem. Patet autem ex hac ratione qualiter accipiendus sit intellectus materiae primae; quia ita se habet ad omnes formas et privationes, sicut se habet subiectum alterabile ad qualitates contrarias.

[83261] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit et hanc sequuntur ostendit, quod materia non eodem modo est in omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod materiam existentem subiectum generationis et corruptionis sequuntur aliae mutationes. Sequitur enim, si sit generabile et corruptibile, quod sit alterabile et secundum locum mutabile. Sed ipsa, scilicet materia subiecta generationi et corruptioni, non sequitur ad quascumque alias mutationes, et praecipue ad illam, quae est loci mutatio. Non enim sequitur, si aliquid habeat materiam localem, idest per quam sit in potentia ad ubi, quod habeat materiam generabilem et corruptibilem, idest subiectam generationi et corruptioni. Deficit enim hoc in corporibus caelestibus, in quibus etiam est alteratio aliqualis secundum illuminationem et obscurationem, non tamen generatio et corruptio. Et ideo dixit unam propter loci mutationem, vel duas propter talem alterationem, quae tamen non vere est motus alterationis, quia illuminatio non est motus, sed terminus motus. Sic autem secundum quamlibet mutationem oportet accipere materiam, sicut in qualibet mutatione est aliquis modus fiendi simpliciter vel secundum quid. Quae autem est differentia eius quod est fieri simpliciter, et secundum quid, dictum est in primo physicorum: quia simpliciter fieri est secundum substantiam: fieri secundum quid, est secundum accidens.


Lectio 2

[83262] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 1 Postquam philosophus inquisivit in substantiis sensibilibus materiale principium, inquirit de principio formali. Et primo continuat se ad praecedentia; dicens, quod, quia substantiam quae est ut materia et subiectum, confitentur omnes, cum etiam antiquissimi materialium substantiam rerum ponerent esse materiam, huiusmodi vero substantia est in potentia; restat igitur de forma, quae est sensibilium per modum actus, dicere quid sit.

[83263] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 2 Secundo ibi, Democritus quidem prosequitur suam intentionem: et circa hoc duo facit. Primo investigat differentias in rebus sensibilibus, quae formale principium demonstrant. Secundo quaedam corollaria concludit, ibi, palam itaque ex his quia actus. Circa primum duo facit. Primo investigat quasdam differentias accidentales rerum sensibilium. Secundo ostendit comparationem earum ad substantiales differentias, ibi, palam igitur ex his quia si substantia. Circa primum duo facit. Primo investigat differentias accidentales rerum sensibilium. Secundo ostendit qualiter praedictae differentiae se habent ad ea quorum sunt, ibi, quare palam quia. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem Democriti de differentiis rerum, dicens quod Democritus similis est existimanti tres esse differentias rerum; idest secundum ea quae ponit, videtur existimare quod omnes differentiae rerum ad tria genera rerum reducantur. Ponebat enim principia rerum materialia esse corpora indivisibilia, quae, cum sint eiusdem naturae, convenientia sunt adinvicem. Diversitatem autem rerum constituunt propter differentiam positionis, figurae et ordinis. Et sic videtur ponere, quod corpus, quod est subiectum, quasi materiale principium unum et idem existens secundum naturam, quamvis sit in infinita divisum secundum numerum, differt, idest diversificatur in diversas res propter differentiam figurae, positionis, aut ordinis. Differentia enim figurae est secundum rectum et circulare; positionis autem secundum sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum; ordinis autem secundum prius et posterius.

[83264] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 3 Secundo ibi, videntur autem ostendit positionem Democriti esse insufficientem; quia multae aliae videntur esse rerum differentiae quae in praedictas non reducuntur. Quaedam enim differunt secundum diversum modum compositionis partium materialium. In quibusdam enim partes materiae componuntur per modum mixtionis, sicut mellicratum: in quibusdam vero, quia ligantur aliquo vinculo, sicut est ligatura capitis mulieris: in quibusdam etiam coniunguntur aliqua colla vel visco, sicut fit in libris: in quibusdam vero adunantur partes clavo, sicut fit in arca: in quibusdam vero fit adunatio partium pluribus praedictorum modorum. Alia vero differunt abinvicem sicut positione, sicut liminare superius et liminare inferius; quae quidem differunt abinvicem, ex eo quod sic ponuntur, scilicet supra vel infra. Quaedam vero differunt tempore, ut coena, quae est comestio serotina, et prandium quod est comestio matutina. Alia differunt loco, ut spiritus, idest venti, quorum Aquilo a Septentrione flat, Favonius ab occidente, Auster a meridie, subsolanus ab oriente. Alia vero differunt sensibilium passionibus, idest duritie et mollitie et aliis huiusmodi; et quaedam in aliquibus horum, et quaedam his omnibus. Alia per superabundantiam et defectum. Hoc autem addit, quia secundum antiquos philosophos omnes huiusmodi sensibilium passiones ad superabundantiam et defectum reducuntur.

[83265] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit quare palam ostendit qualiter praedictae differentiae se habent ad ea quorum sunt. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod in his differentiis consistit esse eorum quorum sunt differentiae constitutivae. Secundo concludit, quod ad cognoscendum principia essendi, oportet reducere differentias in aliqua prima genera, ibi, sumenda igitur sunt. Dicit ergo primo, quod quia praedictae differentiae sunt constitutivae rerum de quibus supra dictum est, manifestum quod ipsum esse praedictarum rerum toties dicitur quot sunt differentiae. Differentia enim complet definitionem significantem esse rei. Limen enim est huiusmodi, quia ita ponitur. Et ipsum sic poni est esse ipsius, idest propria eius ratio. Et similiter esse crystalli, est ipsum taliter inspissari. Et ex omnibus praedictis differt esse quarumdam rerum: hoc quidem in eo quod commiscentur, alia quidem in eo quod complectuntur, et alia aliis differentiis utuntur, sicut manus et pes, et aliae huiusmodi partes, quae habent proprias differentias secundum quod ordinantur ad determinatas operationes.

[83266] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit sumenda autem concludit, quod ex quo in differentiis consistit esse rerum, et sic intendenda est earum cognitio, utile est sumere genera differentiarum, reducendo scilicet posteriores differentias generis in primas, quia differentiae huiusmodi communes et propriae erunt principia esse totius generis, ut patet in differentiis quae sunt secundum magis et minus, et secundum rarum et spissum, et alia huiusmodi: nam rarum et densum et similia reducuntur ad magnum et parvum: omnia enim haec significant superabundantiam et defectum. Et similiter si quid pertinet ad figuram, aut asperitatem et lenitatem, omnia reducuntur ad rectum et curvum quae sunt primae differentiae ad figuram pertinentes. Et similiter oportet, quod aliqua reducantur ad esse mixtum vel non esse mixtum; quia quaedam sunt quorum esse est in eo quod miscetur, non esse vero eorum, in eo quod opposito modo se habent.

[83267] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit palam itaque ostendit quomodo praedictae differentiae se habeant ad substantias: et dicit: ex praedictis iam manifestum est, quod in praedictis differentiis est quaerendum, quae sit causa formalis essendi cuiuslibet praedictorum, quorum sunt differentiae, si ita est quod substantia formalis vel quod quid est, est causa cuiuslibet essendi, ut in septimo manifestum fuit. Praedictae enim differentiae significant formam, et quod quid est praedictarum rerum. Nulla autem differentiarum praedictarum est substantia, neque aliquid substantiae affine, quasi pertinens ad genus substantiae. Sed eadem proportio invenitur in eis, quae est in substantia.

[83268] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 7 Sicut enim in genere substantiae, differentia, quae praedicatur de genere, et advenit ei ad constitutionem speciei, comparatur ad ipsum ut actus et forma, ita etiam in aliis definitionibus. Non enim est intelligendum, quod differentia sit forma, aut genus sit materia, cum genus et differentiae praedicentur de specie, materia autem et forma non praedicentur de composito: sed hoc dicitur, quia genus sumitur ab eo quod est materiale in re, differentia vero ab eo quod est formale. Sicut genus hominis est animal, quia significat aliquid habens naturam sensitivam; quae quidem materialiter se habet ad naturam intellectivam, a qua sumitur rationale, quae est differentia hominis. Rationale vero significat aliquid habens naturam intellectivam. Et inde est quod genus habet differentias potestate, et quod genus et differentia proportionantur materiae et formae, ut Porphyrius dicit. Et propter hoc etiam hic dicitur quod actus, idest differentia, praedicatur de materia, idest de genere; et similiter est in aliis generibus.

[83269] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 8 Si quis enim velit limen definire, dicet, quod est lapis vel lignum taliter positum: in qua definitione lapis vel lignum est ut materia, positio vero ut forma. Et similiter in definitione domus, lapides et ligna sunt materia, et talis modus compositionis est ut forma. Et etiam ulterius in quibusdam additur finis, a quo necessitas formae dependet. Et similiter in definitione crystalli, aqua est sicut materia, congelatio vero ut forma. Et in definitione symphoniae acutum et grave ut materia, et modus commixtionis ut forma; et ita est in omnibus aliis.

[83270] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit palam itaque concludit ergo ex praedictis duo corollaria: quorum primum est quod diversarum materiarum diversi sunt actus et formae. In quibusdam enim est actus compositio, in quibusdam commixtio, aut aliquid dictorum.

[83271] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit propter quod secundum ponit. Et est, quod, cum in definitione unum comparetur ad aliud ut actus ad materiam, quidam definientes res per materiam tantum insufficienter definiunt. Sicut definientes domum per caementum et lapides et ligna, quae sunt materia domus; quia talis definitio non notificat domum in actu, sed in potentia. Qui vero dicunt, quod domus est coopertura pecuniarum et corporum, dicunt formam domus sed non materiam. Qui vero dicunt utrumque, definiuntur compositam substantiam. Et ideo eorum definitio est perfecta ratio. Ratio vero, quae sumitur ex differentiis, pertinet ad formam. Quae vero ex partibus intrinsecis, pertinet ad materiam.

[83272] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 11 Et similes his definitionibus sunt illae, quas Archytas approbat. Sicut nenemia, quod significat dispositiones aeris, quando est sine vento, est quies in multo aere: non enim si modicum de aere in aliquo vase incluso quiescat, dicitur serenitas. In hac autem definitione, aer est ut materia, et quies ut forma. Similiter cum dicitur, tranquillitas est planities maris, mare est materia, et planities ut forma. Materia autem in his definitionibus est substantia, forma vero est accidens. In definitione autem domus materia sunt partes, actus autem forma totius.

[83273] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit palam itaque epilogat quae de forma dicta sunt. Et est planum in litera.


Lectio 3

[83274] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 1 Postquam inquisivit philosophus principia substantiae sensibilis, ostendens quod substantia sensibilis componitur ex materia et forma; nunc de principio materiali et formali determinare intendit, inquirendo ea quae sunt consideranda circa utrumque. Et dividitur in duas partes. In prima inquirit ea quae sunt consideranda circa principium formale. In secunda, ea quae sunt consideranda circa principium materiale, ibi, de materiali autem substantia.

[83275] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 2 Et, quia Plato praecipue principium formale tetigit, ideo determinat de principio formali secundum ea quae Plato posuit. Ponit autem Plato, formas rerum esse species et numeros. Unde prima pars dividitur in duas partes. In prima determinat de principio formali per comparationem ad species. In secunda per comparationem ad numeros, ibi, palam autem. Ponebat autem Plato quatuor de formis per comparationem ad species. Quorum primum est, quod nomina specierum significent tantum formam, non autem formam cum materia. Secundum, quod forma est aliquid praeter partes materiae. Tertium est, quod est ingenerabilis et incorruptibilis. Quartum est, quod formae sunt separatae a sensibilibus. Unde prima pars dividitur in quatuor, secundum quod Aristoteles de quatuor praedictis inquirit. Secunda pars incipit, ibi, non videtur. Tertia, ibi, necessarium itaque et cetera. Quarta, ibi, si autem sunt corruptibilium.

[83276] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 3 Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem; dicens quod necessarium est scire quod apud aliquos dubium est: utrum nomen speciei significet substantiam compositam, aut formam tantum, sive aliquid, quod est loco actus. Ut hoc nomen domus, utrum significet communiter materiam et formam, puta quod domus significet tegumentum constitutum ex caemento et lapidibus ordinatum ut decet (nam tegumentum est sicut forma, caementum et lapides ut materia); aut praedictum nomen significet tantum actum et speciem, scilicet tegumentum.

[83277] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 4 Similiter, utrum hoc nomen linea significet dualitatem et longitudinem, aut dualitatem tantum. Hoc autem ideo dicit, quia Platonici posuerunt numeros esse formas magnitudinum. Dicebant enim quod punctus nihil aliud est quam unitas positionem habens; ita quod positio sit quasi materiale unitas ut formale. Et similiter ponebant, quod dualitas erat forma lineae, ita quod linea nihil aliud est quam dualitas in longitudine. Quaerit ergo philosophus, utrum hoc nomen linea significet dualitatem tantum, quasi formam; aut dualitatem in longitudine, sicut formam in materia. Et similiter, utrum hoc nomen animal significet animam in corpore, quasi formam in materia; aut animam tantum, quae est forma corporis organici.

[83278] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit erit autem ostendit quid sequatur, si quis dicit, quod nomina specierum utroque modo se habent in significando: ut scilicet quandoque significent formam tantum, quandoque autem formam in materia: et est quod de utroque in utraque significatione animal accipietur non univoce, quasi una ratione dictum; sed analogice, sicut est in illis, quae habent nomen unum, propter hoc quod referuntur ad unum. Nomen enim speciei non dicetur de composito, nisi secundum ordinem ad hoc, quod dicitur secundum formam tantum, sicut Platonici posuerunt. Ponebant enim quod homo, qui est compositus ex materia et forma, dicitur per participationem hominis idealis, qui est forma tantum.

[83279] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit verum et haec ostendit philosophus ad quid tendit praedicta quaestio; dicens quod si nomen speciei significet substantiam compositam, aut significet formam tantum, hoc facit differentiam quantum ad aliquid; sed ad quaestionem substantiae sensibilis nullam differentiam facit. Manifestum enim est quod substantia sensibilis composita est ex materia et forma.

[83280] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 7 Ad quid autem differat, utrum sic vel sic se habent, consequenter manifestat. Manifestum est enim quod si aliqua res est, quae sit forma tantum et actus, quod quid erat esse existit ei, idest quod quid erat esse eius, idem erit cum ea: sicut idem est anima et animae esse, idest anima est quidditas animae. Si vero aliquid est compositum ex materia et forma, non erit idem in ipso quod quid erat esse et res ipsa; sicut non idem est homini esse, et homo. Nisi forte dicatur anima tantum, secundum illos, qui dicunt, quod nomina specierum significant formam tantum. Et sic patet, quod aliqua res est, cui idem est quod quid erat esse suum; scilicet quae non est composita ex materia et forma, sed forma tantum.

[83281] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 8 Et huius ratio est, quia quod quid erat esse est id quod significat definitio. Definitio autem significat naturam speciei. Si autem aliqua res est, quae sit composita ex materia et forma, oportet quod in illa re sit aliquid praeter naturam speciei. Cum enim materia sit individuationis principium, oportet quod in quolibet composito ex materia et forma sint principia individuantia, quae sunt praeter naturam speciei. Unde huiusmodi res non tantum est quidditas sua, sed aliquid praeter hoc. Si qua vero res est, quae sit forma tantum, non habet aliqua principia individuantia praeter naturam speciei, cum ipsa forma per se existens per seipsam individuetur. Et ideo ipsa res nihil aliud est quam quod quid est esse suum.

[83282] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 9 Sic igitur patet, quod si nomen speciei significet formam tantum, cuiuslibet rei idem est quod quid erat esse et esse suum; sicut homo erit quod quid est esse suum, et equus, et omnia huiusmodi. Si autem nomina speciei significant compositum ex materia et forma, tunc non idem erit rebus quod quid erat esse earum.

[83283] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit non videtur prosequitur secundum praedictorum, scilicet quod forma sit aliquid praeter partes materiae; dicens, quod Platonicis moventibus istam quaestionem, non videtur, quod syllaba sit ex elementis et ex compositione; quasi compositio, quae est forma syllabae, sit pars materialis syllabae, sicut elementa vel literae. Neque videtur eis quod domus sit caementum et compositio, quasi domus constituatur ex his quasi ex partibus materiae.

[83284] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 11 Et in hoc recte dicunt; quia si forma esset una de partibus materiae, dependeret ex materia. Et hoc videmus esse falsum; quia compositio et mixtio, quae sunt formalia principia, non constituuntur ex his quae componuntur aut miscentur, sicut nec aliquod aliud formale constituitur ex sua materia, sed e converso. Subliminare enim constituitur ex compositione, quae est forma eius, et non e converso.

[83285] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 12 Ergo, si ponatur quod animal et bipes sint materia hominis, homo non erit animal et bipes, sed erit aliquid aliud praeter hoc. Nec erit elementum neque ex elementis, sed erit tantum forma, ut dicunt Platonici, qui auferunt materiam a definitionibus. Sed contra hanc positionem videtur esse dicendum, quod si id quod est forma tantum praeter materiam est substantia et principium essendi, non poterunt dicere quod hoc particulare sit illa substantia separata, scilicet quod homo sensibilis sit compositus ex materia et forma, homo autem sit forma tantum.

[83286] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit necessarium itaque prosequitur tertium praedictorum; scilicet quod formae secundum Platonicos sunt sempiternae et incorruptibiles. Unde concludit ex dictis quod necessarium est formam aut esse sempiternam, ut Platonici posuerunt ponentes ideas, quas dicebant formas rerum esse sempiternas: aut necesse est formam esse corruptibilem per accidens, sine hoc quod corrumpatur per se. Et similiter, facta per accidens, sine hoc quod fiat per se. Quod conceditur secundum sententiam Aristotelis, qui non posuit formas separatas, sed in materia existentes.

[83287] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 14 Quod autem formae non possint corrumpi per se, nec generari, ex quo utrumque praedictorum dependet, monstrat consequenter per hoc quod superius probatum est, quod nullus facit formam, neque forma generatur, neque efficitur per se; sed per se efficitur et generatur hoc particulare. Et ratio est, quia omne quod fit, fit ex materia. Unde hoc particulare, cum sit compositum ex materia et forma, fit et generatur ex his, scilicet principiis materialibus et individuantibus. Supra autem dictum est quod forma non est elementum, neque ex elementis. Unde sequitur quod forma nec fit nec generatur per se.

[83288] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 15 Deinde cum dicit si autem prosequitur quartum praedictorum; scilicet quod Plato ponebat formas separatas a materia. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit dubium circa hanc positionem; dicens quod non est manifestum si substantiae, idest formae rerum corruptibilium, sint separabiles, ut Platonici posuerunt.

[83289] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 16 Secundo attamen quia ostendit quid manifestum esse videtur circa hoc; et dicit manifestum esse, quod quorumdam corruptibilium formas non contingit separari, quaecumque scilicet non possibile est esse praeter materias suas, sicut domus aut vas, quia forma domus aut vasis non potest esse sine propria materia.

[83290] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 17 Tertio forsan quidem excludit obviationem; dicens, quod formae artificialium forsan non sunt substantiae, nec ipsae sunt aliquid per se, unde separari non possunt. Et similiter nullum aliorum artificialium, quae non sunt secundum naturam; quia solum materia in rebus artificialibus ponitur esse substantia, formae autem artificiales accidentia sunt. Formae vero naturales sunt de genere substantiae. Et propter hoc Plato non posuit formas artificiales esse separatas a materia, sed solum formas substantiales.

[83291] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 18 Deinde cum dicit quare dubitatio ostendit quid manifeste sit contra positionem Platonis; dicens, quod si quis ponat esse formas separatas, ut Platonici posuerant, dubitatio, quam Antisthenici dubitaverunt, licet viderentur indocti, habebit locum contra Platonicos. Dicebant enim quod non est aliquid definire definitione significante quidditatem rei. Quia, cum quidditas rei sit simplex, non convenienter significatur per orationem compositam ex multis. Videmus enim quod terminus, id est definitio, quae assignatur rei, est oratio longa ex multis composita; unde non significat quid est, sed quale quid, id est cui simile est aliquid. Sicut si aliquis dicat, quod definitio argenti non significat argentum, sed significat tale quale est plumbum vel stannum.

[83292] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 19 Unde ad solvendum istam dubitationem oportet dicere, quod substantia, quae definitur, sive sit intellectualis, sive sit sensibilis, oportet quod sit composita. Ea vero, ex quibus primo componitur, cum sint simplicia, non contingit definiri. Dictum est enim supra, quod ratio definitiva adiungit aliquid alteri, quorum unum est ut forma, aliud ut materia. Nam genus sumitur a materia, et differentia a forma, ut dictum est supra; unde, si species rerum essent tantum formae, ut Platonici posuerunt, non contingeret eas definiri.

[83293] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 20 Deinde cum dicit palam autem postquam determinavit de formis secundum quod comparantur ad ideas introductas a Platone, nunc determinat de formis per comparationem ad numeros. Plato enim ponebat formas et substantias rerum, reducendo per modum cuiusdam assimilationis formas ad numeros. Et dividitur in quatuor, secundum quod quatuor modis assimilat formas numeris. Dicit ergo primo, quod manifestum est, quod si numeri aliquo modo sint substantiae rerum et formae, sic sunt, sicut ex praemissis accipi potest; non autem sunt numeri unitatum sicut Platonici dicunt. Dicitur autem numerus unitatum, numerus simplex et absolutus. Numerus autem applicatus ad res, dicitur numerus rerum, sicut quatuor canes vel quatuor homines, quo quidem modo substantiae rerum, quas significant definitiones, possunt dici numeri. Est enim definitio divisibilis in duo: quorum unum se habet ut forma, aliud ut materia, ut superius dictum est. Et iterum est in indivisibilia divisibilis. Divisio enim definitionis oportet quod per aliqua indivisibilia terminetur: non enim definitiones procedunt in infinitum. Puta, si definitio hominis dividatur in animal et rationale, definitio animalis in animatum et sensibile; non procedet hoc in infinitum, cum non sit procedere in infinitum in causis materialibus et formalibus, ut in secundo probatum est. Et sic definitionis divisio non assimilatur divisioni quantitatis continuae, quae est in infinitum; sed divisioni numeri, qui est divisibilis in indivisibilia.

[83294] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 21 Et quemadmodum ponit secundam assimilationem substantiae, quam significat definitio, ad numeros. Et dicit, quod si aliquid addatur vel subtrahatur alicui numero, etiam si sit minimum, non erit id idem numerus secundum speciem. Minimum enim in numeris est unitas; quae si addatur in ternario, surgit quaternarius, quae est alia species numeri: si vero abstrahatur ab eodem, remanet binarius, qui est etiam alia species numeri. Et hoc ideo, quia illa ultima differentia dat speciem numero.

[83295] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 22 Et similiter est in definitionibus, et in quod quid erat esse, quod significat definitio; quia quocumque minimo addito vel ablato, est alia definitio, et alia natura speciei. Sicut enim substantia animata sensibilis tantum, est definitio animalis: cui si addas et rationale, constituis speciem hominis: si autem subtrahas sensibile, constituis speciem plantae, quia etiam ultima differentia dat speciem.

[83296] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 23 Et numerum ponit tertiam assimilationem; et dicit, quod numerus est id quod est unum. Est enim per se unum numerus, inquantum ultima unitas dat numero speciem et unitatem; sicut etiam in rebus compositis ex materia et forma, per formam est aliquid unum, et unitatem et speciem sortitur. Et propter hoc loquentes de unitate numeri, ac si numerus non esset unus per seipsum, non possunt dicere quo est unus, si est unus. Cum enim componatur ex multis unitatibus, aut non est unus simpliciter, sed unitates aggregantur in eo per modum coacervationis, quae non facit simpliciter unum, et per consequens nec ens in aliqua specie constituunt: et sic numerus non est aliqua species entis; aut si numerus est unus simpliciter, et non per seipsum, dicendum est quid facit eum unum ex multis unitatibus: quod non est assignare.

[83297] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 24 Et similiter definitio est una per seipsam: et sic non habent aliquid assignare per quod fiat unum. Et hoc rationabiliter accidit: quia per eamdem rationem substantia, quam significat definitio, est ita unum sicut et numerus, scilicet per se, ex hoc quod una pars eius est ut forma alterius. Et non est una ut indivisibile, sicut unitas ac punctum, sicut quidam dixerunt; sed quia unaquaeque earum est una forma et natura quaedam.

[83298] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 25 Et quemadmodum ponit quartam assimilationem; et dicit quod sicut numerus non suscipit magis aut minus, ita nec substantia quae dicitur secundum speciem, licet forte illa quae dicitur secundum materiam. Sicut enim ratio numeri in aliquo determinato consistit, cui non est addere nec subtrahere, ut dictum est, ita et ratio formae. Sed magis et minus contingit ex hoc quod materia perfectius vel minus perfecte formam participat. Unde etiam albedo non suscipit magis et minus, sed album.

[83299] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 3 n. 26 Deinde cum dicit de generatione epilogat quae dicta sunt; dicens, quod dictum est de generatione et corruptione talium substantiarum, scilicet formalium, quomodo contingit, quia per accidens; et quomodo est impossibile, quia per se; et de analogia, idest reductione earum ad numerum per viam assimilationis.


Lectio 4

[83300] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 1 Postquam Aristoteles prosecutus est ea, quae consideranda erant circa formale principium substantiae, nunc determinat de principio materiali: et dividitur in partes tres. Primo enim determinat de principio materiali per comparationem ad ea quae sunt ex materia. Secundo per comparationem ad alias causas, ibi, contingit autem una materia existente. Tertio per comparationem ad transmutationem generationis et corruptionis, cuius subiectum est materia, ibi, quoniam vero quaedam sine generatione. Circa primum duo facit. Primo manifestat, utrum omnium sit una vel plures species materiae. Et dicit, quod oportet non latere circa materiale principium, quia licet omnia sint ex eodem primo materiali principio, quod est materia prima de se nullam habens formam, aut ex eisdem materialibus principiis aut primis (quod dicitur propter quatuor elementa, quae sunt principia materialia communiter omnibus generabilibus et corruptibilibus); et licet sit eadem materia, ut principium his quae fiunt, (quod dicit propter hoc, quod materia non est tantum principium in esse, sed etiam in fieri); licet etiam prima materia et elementa communiter se habeant ad elementata: tamen cuiuslibet rei est aliqua materia propria. Ut materia propria phlegmatis non simpliciter, sed in genere, sunt dulcia et pinguia: haec enim habent quamdam affinitatem cum phlegmate ratione suae humiditatis. Cholerae vero prima materia, sunt amara, aut alia quaedam huiusmodi: in amaris enim videtur calor omnino habere dominium super humiditatem usque ad eius consumptionem. Et sic ratione siccitatis et caliditatis, affinitatem habet cum cholera. Sed hae duae materiae, scilicet amara et dulcia, forsan sunt ex aliquo principio materiali priore. Addidit autem forsan, quia quorumdam est sic diversa materia, quod eorum materiae non reducuntur in aliquam priorem, sicut corpora corruptibilia et incorruptibilia.

[83301] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 2 Ex his igitur, quae hic dicuntur, accipitur quod prima materia est una omnium generabilium et corruptibilium; sed propriae materiae sunt diversae diversarum.

[83302] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 3 Fiunt autem secundo dicit quomodo e contrario unius sunt plures materiae; dicens, quod eiusdem rei sunt plures materiae, quando una earum est alterius materia. Sicut materia phlegmatis sunt pingue et dulce, si pingue est ex dulci. Pinguis enim sapor inter medios sapores computatur; medii autem sapores fiunt ex extremis, qui sunt dulce et amarum. Sed pingue est proximum dulci. Considerandum vero est, quod in istis exemplis materiam alicuius posuit ex quo aliquid fit, licet non sit permanens, sed transiens.

[83303] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 4 Ne igitur aliquis existimaret, quod semper aliquid fieri diceretur ex materiali principio et non e converso, subiungit, quod etiam ex cholera dicitur aliquid fieri per resolutionem cholerae in primam materiam; et e contra cholera fit ex prima materia. Quia dupliciter dicitur aliquid fieri ex altero: aut quia illud ex quo fit, est ei principium naturaliter in via generationis: huiusmodi enim est materiale principium; aut quia factio est resolutio in principium materiale, ita scilicet quod ex composito per resolutionem, materiale principium fieri dicatur. Fit enim corpus mixtum ex elementis per compositionem; elementa vero ex corpore mixto per resolutionem.

[83304] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit contingit autem determinat de materia per comparationem ad alias causas. Et primo per comparationem ad agentem tantum, qui ex materia aliquid facit: quae quidem comparatio pertinet ad materiam secundum quod est principium fiendi. Secundo per comparationem ad omnes causas, prout materia est principium cognoscendi, ibi, quando itaque aliquis quaesierit. Quia vero superius dixerat, quod una erat prima materia omnium, posset aliquis dubitare quomodo ex materia una omnium, diversitas rerum procederet. Antiqui enim naturales attribuebant hoc casui, tollentes causam agentem, et ponentes per raritatem et densitatem ex una materia rerum diversitatem produci.

[83305] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 6 Hoc ergo removens philosophus dicit primo, quod contingit, una materia existente, fieri diversa propter moventem causam: aut quia est alia et alia causa movens; aut quia eadem causa movens habet se ad operandum diversa diversimode. Quod maxime in artificialibus patet. Videmus enim ex ligno fieri arcam et lectum ab uno artifice, secundum diversas formas artis, quas apud se habet.

[83306] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 7 Quia vero, licet materia prima sit communis omnibus, tamen materiae propriae sunt diversae diversorum: ideo ne aliquis totam diversitatem rerum attribueret moventi, et nullo modo materiali principio, subiungit quod in quibusdam diversorum ex necessitate est diversa materia, propria scilicet. Non enim quodlibet natum est fieri ex qualibet materia; sicut serra non fit ex ligno. Neque est in potestate artificis ut hoc faciat, nunquam enim unam materiam attribuit cuilibet operi: non enim potest facere serram ex ligno vel lana, quae propter mollitiem suam non sunt apta ad opus serrae, quod est secare.

[83307] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 8 Patet igitur, quod diversitas rerum est ex movente et materia. Si ergo conveniat aliquid idem secundum speciem fieri ex alia materia, sicut phialam ex auro et argento, manifestum est, quod principium movens oportet esse idem, scilicet artem. Si enim materia esset diversa et movens diversum, necesse esset, quod et factum esset diversum.

[83308] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit quando itaque determinat de materia per comparationem ad alias causas, secundum quod materia est cognitionis principium. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod oportet reddere materiam cum aliis causis in generalibus et corruptibilibus. Secundo ostendit quomodo se habet materia in substantiis naturalibus perpetuis, ibi, in naturalibus quidem. Tertio quomodo se habet in accidentibus, ibi, neque quaecumque ita quidem natura. Circa primum tria facit. Primo enim, quia antiqui naturales assignabant tantummodo causam materialem, dicit quod quando aliquis de aliquo quaerit quid est causa eius? Cum pluribus modis dicantur causae, oportet omnes causas assignare contingentes, idest quae contingant esse illius rei. Non enim habent omnes causas omnia. Naturalia tamen, et maxime generabilia et corruptibilia, omnes causas habent. Ut hominis causa quasi materia in generatione ipsius sunt menstrua. Causa movens sperma, in quo est virtus activa. Causa formalis quod quid erat esse, idest illud quod significatur per definitionem eius. Sed finis est cuius causa. Hae autem duae causae, scilicet finis et forma, forte sunt idem numero. Quod quidem dicit, quia in quibusdam sunt idem, in quibusdam non. Finis enim generationis hominis est anima. Finis vero operationis eius est felicitas.

[83309] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 10 Secundo ibi, oportet autem ostendit quod non solum oportet assignare omnes causas, sed oportet etiam dicere causas proximas, ut incipiendo a causis primis perveniamus ad causas proximas. Per causas enim primas habetur cognitio de re aliqua solum in universali et imperfecte. Per causas autem proximas habetur cognitio rei et perfecta. Sicut si quis quaerat causam materialem hominis, non debet assignari pro causa, ignis aut terra quae sunt materia communis omnium generabilium et corruptibilium; sed debet assignari propria materia, ut et caro, et os, et huiusmodi.

[83310] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 11 Tertio ibi, circa naturales epilogat quod dictum est; et dicit quod circa naturales substantias et generabiles necesse est sic versari, si quis recte consideret causas, ut scilicet omnes assignentur et proximae. Et hoc est necesse, ex eo quod hae causae sunt tot, ut dictum est. Et oportet causas cognoscere ad hoc quod aliquid sciatur, quia scire est causam cognoscere.

[83311] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit in naturalibus ostendit quomodo sit materia in substantiis naturalibus et perpetuis, scilicet in corporibus caelestibus; dicens, quod in naturalibus et perpetuis substantiis, scilicet corporibus caelestibus, non est similiter materia sicut in corporibus generabilibus et corruptibilibus. Forsan quidem enim tales substantiae non habent materiam; aut si habent, non habent talem qualem habent generabilia et corruptibilia, sed solum secundum potentiam quae est in motu locali.

[83312] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 13 Ut enim supra dictum est, in rebus generabilibus et corruptibilibus generatio et corruptio inducit in cognitionem materiae, quia in generatione et corruptione oportet esse unum subiectum commune ad privationem et formam; unde, cum in corpore caelesti non sit potentia ad privationem formae, sed solum ad diversa loca, non habet materiam quae sit in potentia ad formam et privationem, sed quae est in potentia ad diversa loca.

[83313] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 14 Corpus autem comparatur ad locum non sicut materia ad formam, sed magis sicut subiectum ad accidens. Et licet comparatio subiecti ad accidens sit quodammodo ut materiae ad formam, non tamen subiectum est omnino materia, sicut infra dicetur. Et sic corpus caeleste universaliter nullo modo habet materiam, si subiectum materiam non dicit; vel habet materiam ad ubi, si subiectum dicatur materia.

[83314] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 15 Deinde cum dicit neque quaecumque ostendit quomodo materia attribuitur accidentibus; et dicit, quod illa, quae sunt secundum naturam, non tamen sunt substantiae, sed accidentia, non habent materiam ex qua sint, sed substantia est eis subiectum. Subiectum autem habet aliquid simile materiae, inquantum est receptibile accidentis. Differt autem a materia, inquantum materia non habet actu esse nisi per formam; subiectum autem non constituitur in esse per accidens.

[83315] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 16 Si ergo quaeratur quae sit causa eclipsis, non est assignare quae sit materia; sed luna est subiectum patiens talem passionem. Causa autem movens, quae corrumpit lumen, est terra interposita diametraliter inter solem et lunam. Causam vero finalem forsitan non est assignare. Ea enim, quae ad defectum pertinent, non sunt propter finem, sed magis proveniunt ex necessitate naturae, vel causae agentis. Dicit autem forsan, quia consideratio causarum circa singula quae contingunt in motibus caelestibus est valde difficilis. Causa vero formalis eclipsis est definitio eius. Sed haec definitio non est manifesta, nisi in ea ponatur causa; ut ratio eclipsis lunae est privatio luminis in luna. Sed, si addatur, quod ista privatio est a terra in medio obiecta inter solem et lunam diametraliter, haec definitio erit cum causa.

[83316] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 17 Similiter hoc patet in hoc accidente quod est somnus. Sed in somno non est manifestum quid est primum subiectum patiens hanc passionem; sed hoc est manifestum quod animal est subiectum somni. Sed secundum quid primo somnus insit animali, utrum sit cor, vel aliquid aliud tale, non est manifestum; cum quidam ponant primum instrumentum sensus esse cerebrum, quidam vero cor. Somnus autem est quies operationis sensibilis. Deinde oportet considerare, habito subiecto somni, a quo sicut a causa agente sit somnus; utrum ab evaporatione alimenti, aut labore, aut aliquo huiusmodi. Deinde oportet considerare quae passio sit somnus, illius scilicet secundum quod primo inest somnus animali, et non totius animalis; quia somnus est quaedam immobilitas; sed ea competit animali per aliquod primum, quod est subiectum talis passionis. Et illud primum oportet poni in definitione somni, sicut et quodlibet accidens definitur per proprium suum primum subiectum. Color enim definitur per superficiem et non per corpus.

[83317] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 18 Deinde cum dicit quoniam vero determinat de materia per comparationem ad transmutationem unius ad alterum. Et ideo primo ostendit quomodo diversimode fit transmutatio in diversis. Secundo movet quasdam dubitationes, ibi, habet autem dubitationem. Dicit ergo primo, quod quaedam quandoque sunt et quandoque non sunt sine generatione et corruptione, idest sine hoc quod ipsa per se generentur et corrumpantur; sicut puncta, et universaliter omnes species et formae, sive sint substantiales sive accidentales. Non enim album per se loquendo fit, sed lignum album: omne enim quod fit, fit ex aliquo, scilicet materia, et fit aliquid, ad quod terminatur generatio, quod est forma: et sic omne quod fit, est compositum ex materia et forma. Unde ea quae sunt formae tantum, per se fieri non possunt. Cum ergo dicitur quod contraria fiunt ex invicem, diversimode intelligendum est in compositis et simplicibus. Aliter enim fit albus homo ex nigro homine, et aliter nigrum ex albo: quia albus homo significat aliquid compositum, et ideo per se potest fieri: sed album significat formam tantum, unde non fit nisi per accidens ex nigro.

[83318] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 19 Patet ergo ex praedictis, quod non cuiuslibet rei est materia, sed illorum quae per se generantur et transmutantur in invicem. Illa vero, quae quandoque sunt et quandoque non sunt sine hoc quod transmutentur per se, ita se habent quod eorum materia non est ex qua sint; sed habent subiectum, in quo sunt, pro materia.

[83319] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 20 Deinde cum dicit habet autem movet duas quaestiones circa praedicta. Quarum prima est, quomodo materia se habeat ad contraria: utrum scilicet, ita sit, quod in omnibus quae videntur contrarietatem aut oppositionem habere, materia aequaliter vel eodem ordine sit in potentia ad utrumque oppositorum. Sicuti sanitati opponitur infirmitas, et subiectum unum in potentia ad utrumque aequaliter est, et eodem ordine. Est enim sanitas aequalitas quaedam humorum. Infirmitas vero inaequalitas. Inaequalitas vero et aequalitas eodem ordine se habent ad suum subiectum. Videtur ergo quod ad vinum et acetum sicut ad contraria, aqua, quae est materia humorum, sit in potentia, et aequaliter se habeat ad utrumque.

[83320] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 21 Sed philosophus dicit solvendo, quod hoc non est ita. Forma enim vini se habet ut habitus quidam et species, forma autem aceti est ut privatio quaedam et corruptio vini. Sic igitur materia se habet per prius quidem ad vinum sicut ad habitum et ad speciem, ad acetum autem sicut ad privationem et corruptionem vini. Et ita non comparatur ad acetum nisi mediante vino.

[83321] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 22 Deinde cum dicit dubitatio autem secundam dubitationem movet, quae talis est. Illud, ex quo fit aliquid, videtur esse materia illius; sicut ex elementis fiunt corpora mixta, et sunt eorum materia. Cum igitur ex vino fiat acetum, et ex vivo fiat mortuum, dubitatur, quare vinum non sit materia aceti, et vivum materia mortui, cum ordinentur ad ea, sicut potentia ad actum.

[83322] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 23 Sed ad hoc respondetur, quod acetum est corruptio ipsius vini, mortuum vero corruptio vivi: non ergo acetum fit ex vino sicut ex materia, neque mortuum ex vivo: sed secundum accidens dicitur ex eo fieri, inquantum fit ex materia eius. Unde scyphus non est materia phialae, sed argentum. Similiter vivum non est materia mortui, sed sunt elementa.

[83323] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 24 Quod autem ex vivo dicitur fieri mortuum, vel ex vino acetum, si referantur ad ipsam formam vini vel animalis, haec praepositio ex, significabit ordinem; quia scilicet in eadem materia, post formam vini, est acetum, et post formam animalis est mortuum. Per quem modum dicimus quod ex die fit nox. Et ideo quaecumque sic transmutantur adinvicem, sicut ex vino fit acetum, et ex animali mortuum, non fit conversio transmutationis nisi redeatur ad materiam. Sicut si ex mortuo debet fieri animal vivum, oportet quod redeatur ad materiam primam, inquantum corpus mortuum resolvitur in elementa, et ex elementis iterum ordine debito venitur ad constitutionem animalis. Et similiter de aceto et vino.

[83324] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 25 Et huius ratio est, quia quandocumque materia se habet ad diversa secundum ordinem, non potest ex posteriori rediri in id quod praecedit secundum ordinem. Sicut in generatione animalis ex cibo fit sanguis, et ex sanguine semen et menstruum, ex quibus generatur animal. Non potest autem mutari ordo, scilicet ut ex semine fiat sanguis, aut ex sanguine cibus, nisi per resolutionem ad primam materiam, ex eo quod cuiuslibet rei est determinatus modus generationis. Et similiter, quia materia vini non comparatur ad acetum nisi per vinum, inquantum scilicet est corruptio vini. Similiter est de mortuo et vivo, et de caeco et vidente, et caeteris: et ideo a talibus privationibus non fit reditus ad habitus, nisi per resolutionem in primam materiam.

[83325] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 4 n. 26 Si autem sit aliqua privatio ad quam materia immediate ordinatur, quae scilicet nihil aliud significat nisi negationem formae in materia sine ordine ad formam; a tali privatione poterit fieri reditus ad formam, sicut a tenebris ad lucem, quia nihil aliud sunt nisi absentia lucis in diaphano.


Lectio 5

[83326] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 1 Postquam philosophus determinavit de principio materiali et formali, nunc intendit determinare de unione eorum adinvicem; et circa hoc tria facit. Primo enim movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, palam itaque, quia sic quidem acceptantibus. Tertio excludit falsas opiniones circa praedictam quaestionem, ibi, propter hanc vero dubitationem. Circa primum duas ponit rationes, ex quibus ostenditur quaestio esse dubitabilis; dicens, quod circa hanc quaestionem, quae superius tacta est circa definitiones et numeros, quid faciat utrumque esse unum, hoc considerandum est, quod omnia, quae habent plures partes, et totum in eis non est solum coacervatio partium, sed aliquid ex partibus constitutum, quod est praeter ipsas partes, habent aliquid, quod facit in eis unitatem. In quibusdam enim corporibus sic unitatem habentibus, causa unitatis est contactus, in quibusdam viscositas, aut aliquid aliud huiusmodi.

[83327] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 2 Manifestum autem est quod definitiva ratio est una ex pluribus constans. Nec est una per solam coacervationem partium sicut Ilias, idest poema factum de historia Troiana, quod per solam aggregationem est unum. Definitio autem est unum simpliciter. Est enim significativa unius. Unde merito dubitatur quid est quod faciat definitionem hominis esse unam, et hominem cuius ratio est definitio. Cum enim homo sit animal et bipes, quae videntur esse duo, merito dubitatur quare homo est unum et non plura.

[83328] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 3 Secundo ibi, aliterque et ponit secundam rationem, quae quaestionem reddit dubitabilem; dicens, quod alia ratio dubitationis accidit praedictae quaestioni. Si enim est verum, quod quidam dicunt, si hoc ipsum quod est animal sit aliquod per se existens et separatum, et similiter hoc ipsum quod est bipes, quod Platonici posuerunt: si enim sic est, merito quaeritur quare homo non est illa duo aggregata, ita quod homines particulares non sunt homines nisi per participationem hominis, nec per participationem alicuius unius, sed per participationem duorum, quae sunt animal et bipes. Et secundum hoc homo non erit unum, sed duo, scilicet animal et bipes.

[83329] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit palam itaque solvit praedictam dubitationem: et circa hoc duo facit. Primo proponit unde appareat via ad solutionem dubitationis; dicens, manifestum esse quod si aliqui acceptent quod dictum est de positione Platonis, et transmutent sic naturas rerum, quod ponant universalia separata, sicut Platonici determinare et dicere consueverunt, non contingit reddere causam unitatis hominis, et solvere dubitationem praedictam. Sed, si ponatur, sicut dictum est supra, quod in definitionibus sit unum sicut materia, aliud sicut forma; unum sicut potentia, aliud sicut actus: quaestio tam facilis est ad solvendum, quod dubitationem non videtur habere.

[83330] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 5 Est enim secundo secundum viam praemissam solvit propositam dubitationem. Et primo solvit eam in naturalibus, quae generantur et corrumpuntur; dicens quod praedicta dubitatio est eadem ac si quaeratur quare aes est rotundum? Ponamus enim, quod definitio huius nominis, vestis, sit aes rotundum, et quod hoc nomen significet istam definitionem: cum quaeritur quae est causa quare ista definitio, aes rotundum, sit unum, non videtur esse dubitabilis, eo quod aes est sicut materia, et rotundum sicut forma. Nulla enim alia causa est quare ista sunt unum, nisi illa, quae facit id quod est in potentia esse actu. Et hoc est agens in omnibus in quibus est generatio. Unde, cum hoc sit quod quid erat esse significatum per definitionem, scilicet id quod est in potentia fieri actu, manifestum est quod agens est causa in rebus generabilibus et corruptibilibus, quare quod quid erat esse, una est definitio.

[83331] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit est autem solvit praedictam dubitationem in mathematicis: et dicit quod duplex est materia: scilicet sensibilis et intelligibilis. Sensibilis quidem est, quae concernit qualitates sensibiles, calidum et frigidum, rarum et densum, et alia huiusmodi, cum qua quidem materia concreta sunt naturalia, sed ab ea abstrahunt mathematica. Intelligibilis autem materia dicitur, quae accipitur sine sensibilibus qualitatibus vel differentiis, sicut ipsum continuum. Et ab hac materia non abstrahunt mathematica.

[83332] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 7 Unde, sive in sensibilibus, sive in mathematicis, semper oportet quod sit in definitionibus aliquid quasi materia et aliquid quasi forma. Sicut in hac definitione circuli mathematici, circulus est figura superficialis, superficies est quasi materia, et figura quasi forma. Eadem enim est ratio quare definitio mathematica est una, et quare definitio naturalis (licet in mathematicis non sit agens, sicut in naturalibus), quia utrobique alterum est sicut materia, et alterum sicut forma.

[83333] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit quaecumque vero solvit praedictam dubitationem quantum ad ea quae sunt omnino a materia separata; dicens, quod quaecumque non habent materiam intelligibilem, ut mathematica, nec sensibilem, ut naturalia, sicut sunt substantiae separatae, statim unumquodque eorum est unum aliquid. In his enim quae habent materiam, non statim unumquodque est unum, sed unitas eorum est ex hoc quod unitas advenit materiae. Sed si aliquid sit quod sit forma tantum, statim est unum; quia non est in eo ponere aliquid quocumque ordine, prius quam expectet unitatem a forma.

[83334] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 9 Et ponit exemplum: quia cum decem praedicamenta non hoc modo se habeant ex additione ad ens, sicut species se habent ex additione differentiarum ad genera, sed hoc ipsum quod est ens, manifestum est quod ens non expectat aliquid additum ad hoc quod fiat hoc, idest substantia, vel quantum, vel quale; sed statim a principio est vel substantia, vel quantitas, vel qualitas. Et haec est causa quare in definitionibus non ponuntur nec unum nec ens, ut genus; quia oporteret quod unum et ens se haberent ut materia ad differentias, per quarum additiones ens fieret vel substantia vel qualitas.

[83335] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 10 Et similiter id quod est separatum omnino a materia, quod est suum quod quid erat esse, ut supra dictum est, statim est unum, sicut et statim est ens: non enim est in eo materia expectans formam, a qua habeat unitatem et esse; et ideo in talibus non est aliqua causa movens ad hoc quod sint unum. Habent tamen quaedam eorum causam substituentem substantias sine motu substantiarum earum, et non sicut in generabilibus quae per motum fiunt. Statim enim unumquodque eorum est aliquod ens et aliquod unum, non ita quod ens et unum sint genera quaedam, aut singillatim existentia praeter singularia, quae Platonici ponebant.

[83336] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit propter hanc vero excludit quorumdam falsam opinionem circa praedictam quaestionem: et circa hoc tria facit. Primo ponit eorum positiones: et dicit: propter praedictam dubitationem quidam, scilicet Platonici, posuerunt participationem, qua scilicet inferiora participant superiora, ut hic homo, hominem; et homo, animal et bipes. Et inquirebant quid est causa participationis, et quid participare; ut eis innotesceret quare est unum, hoc quod dico animal bipes. Alii vero ponunt causam unitatis hominis quamdam consubstantialitatem sive coexistentiam animae cum corpore; sicut si significaretur in abstracto anima cum corpore; quasi diceremus animationem, sicut Lycophron dixit, quod scientia est medium inter animam et scire. Alii autem dixerunt quod ipsum vivere est medium, per quod coniungitur anima corpori.

[83337] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 12 Deinde cum dicit equidem eadem excludit dictas positiones; dicens, quod si hoc bene dicitur de anima et corpore, quod sit aliquod medium uniens, eadem ratio erit in omnibus, quae se habent ut forma et materia; quia secundum hoc, convalescere erit medium quasi quaedam consubstantialitas, aut quaedam coniunctio sive vinculum inter animam, per quam subsistit animal, et sanitatem. Et esse trigonum erit quoddam medium componens figuram trigoni. Et esse album erit quoddam medium, quo componitur albedo superficiei. Quod est manifeste falsum. Unde falsum est, quod vivere sit medium, quo componitur anima corpori; cum vivere nihil aliud sit quam esse animatum.

[83338] Sententia Metaphysicae, lib. 8 l. 5 n. 13 Deinde cum dicit causa vero assignat causas erroris praedictorum; dicens, quod causa quare talia posuerunt, est, quia inquirebant quid faciens unum potentiam et actum, et inquirebant differentias eorum, quasi oporteret eas colligari per aliquod unum medium, sicut ea quae sunt diversa secundum actum. Sed sicut dictum est, ultima materia, quae scilicet est appropriata ad formam, et ipsa forma, sunt idem. Aliud enim eorum est sicut potentia, aliud sicut actus. Unde simile est quaerere quae est causa alicuius rei, et quae est causa quod illa res sit una; quia unumquodque inquantum est, unum est, et potentia et actus quodammodo unum sunt. Quod enim est in potentia, fit in actu. Et sic non oportet ea uniri per aliquod vinculum, sicut ea quae sunt penitus diversa. Unde nulla causa est faciens unum ea quae sunt composita ex materia et forma, nisi quod movet potentiam in actum. Sed illa quae non habent materiam simpliciter, per seipsa sunt aliquid unum, sicut aliquid existens. Et haec de octavo libro dicta sufficiant.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264