CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Metaphysicae
liber V

Thomas de Aquino cum Aristotele et Platone a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1950 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 5
Lectio 1

[82314] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 1 In praecedenti libro determinavit philosophus quid pertineat ad considerationem huius scientiae; hic incipit determinare de rebus, quas scientia ista considerat. Et quia ea quae in hac scientia considerantur, sunt omnibus communia, nec dicuntur univoce, sed secundum prius et posterius de diversis, ut in quarto libro est habitum; ideo prius distinguit intentiones nominum, quae in huius scientiae consideratione cadunt. Secundo incipit determinare de rebus, quae sub consideratione huius scientiae cadunt, in sexto libro, qui incipit, ibi, principia et causae. Cuiuslibet autem scientiae est considerare subiectum, et passiones, et causas; et ideo hic quintus liber dividitur in tres partes. Primo determinat distinctiones nominum quae significant causas, secundo, illorum nominum quae significant subiectum huius scientiae vel partes eius, ibi, unum dicitur aliud secundum accidens. Tertio nominum quae significant passiones entis inquantum est ens, ibi, perfectum vero dicitur et cetera. Prima in duas. Primo distinguit nomina significantia causas. Secundo quoddam nomen significans quoddam quod consequitur ad causam, scilicet necessarium. Nam causa est ad quam de necessitate sequitur aliud, ibi, necessarium dicitur sine quo non contingit. Prima dividitur in duas. Primo distinguit nomina significantia causas generaliter. Secundo distinguit quoddam nomen, quod significat quamdam causam in speciali, scilicet hoc nomen natura, ibi, natura vero dicitur et cetera.

[82315] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 2 Prima dividitur in tres. Primo distinguit hoc nomen, principium. Secundo hoc nomen, causa, ibi, causa vero dicitur. Tertio hoc nomen, elementum, ibi, elementum vero dicitur. Procedit autem hoc ordine, quia hoc nomen principium communius est quam causa: aliquid enim est principium, quod non est causa; sicut principium motus dicitur terminus a quo. Et iterum causa est in plus quam elementum. Sola enim causa intrinseca potest dici elementum. Circa primum duo facit. Primo ponit significationes huius nominis principium. Secundo reducit omnes ad unum commune, ibi, omnium igitur principiorum.

[82316] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 3 Sciendum est autem, quod principium et causa licet sint idem subiecto, differunt tamen ratione. Nam hoc nomen principium ordinem quemdam importat; hoc vero nomen causa, importat influxum quemdam ad esse causati. Ordo autem prioris et posterioris invenitur in diversis; sed secundum id, quod primo est nobis notum, est ordo inventus in motu locali, eo quod ille motus est sensui manifestior. Sunt autem trium rerum ordines sese consequentes; scilicet magnitudinis, motus, et temporis. Nam secundum prius et posterius in magnitudine est prius et posterius in motu; et secundum prius et posterius in motu est prius et posterius in tempore, ut habetur quarto physicorum. Quia igitur principium dicitur quod in aliquo ordine, et ordo qui attenditur secundum prius et posterius in magnitudine, est prius nobis notus, secundum autem quod res sunt nobis notae secundum hoc a nobis nominantur, ideo hoc nomen principium secundum propriam sui inquisitionem significat id quod est primum in magnitudine, super quam transit motus. Et ideo dicit, quod principium dicitur illud unde aliquis rem primo moveat, idest aliqua pars magnitudinis, a qua incipit motus localis. Vel secundum aliam literam, unde aliquid rei primo movebitur, idest ex qua parte rei aliquid incipit primo moveri. Sicut in longitudine et in via quacumque, ex illa parte est principium, unde incipit motus. Ex parte vero opposita sive contraria, est diversum vel alterum, idest finis vel terminus. Sciendum est, quod ad hunc modum pertinet principium motus et principium temporis ratione iam dicta.

[82317] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 4 Quia vero motus non semper incipit a principio magnitudinis, sed ab ea parte unde est unicuique in promptu magis ut moveatur, ideo ponit secundum modum, dicens, quod alio modo dicitur principium motus unde unumquodque fiet maxime optime, idest unusquisque incipit optime moveri. Et hoc manifestat per simile, in disciplinis scilicet in quibus non semper incipit aliquis addiscere ab eo quod est principium simpliciter et secundum naturam, sed ab eo unde aliquid facilius sive opportunius valet addiscere, idest ab illis, quae sunt magis nota quo ad nos, quae quandoque posteriora sunt secundum naturam.

[82318] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 5 Differt autem hic modus a primo. Nam in primo modo ex principio magnitudinis designatur principium motus. Hic autem ex principio motus designatur principium in magnitudine. Et ideo etiam in illis motibus, qui sunt super magnitudines circulares non habentes principium, accipitur aliquod principium a quo optime vel opportune movetur mobile secundum suam naturam. Sicut in motu primi mobilis principium est ab oriente. In motibus etiam nostris non semper incipit homo moveri a principio viae, sed quandoque a medio, vel a quocumque termino, unde est ei opportunum primo moveri.

[82319] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 6 Ex ordine autem, qui consideratur in motu locali, fit nobis etiam notus ordo in aliis motibus; et ideo sequuntur significationes principii, quae sumuntur secundum principium in generatione vel fieri rerum. Quod quidem principium dupliciter se habet. Aut enim est inexistens, idest intrinsecum; vel non est inexistens, idest extrinsecum.

[82320] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 7 Dicitur ergo primo modo principium illa pars rei, quae primo generatur, et ex qua generatio rei incipit; sicut in navi fit primo sedile vel carina, quae est quasi navis fundamentum, super quod omnia ligna navis compaginantur. Similiter quod primo in domo fit, est fundamentum. In animali vero primo fit cor secundum quosdam, et secundum alios cerebrum, aut aliud tale membrum. Animal enim distinguitur a non animali, sensu et motu. Principium autem motus apparet esse in corde. Operationes autem sensus maxime manifestantur in cerebro. Et ideo qui consideraverunt animal ex parte motus, posuerunt cor principium esse in generatione animalis. Qui autem consideraverunt animal solum ex parte sensus, posuerunt cerebrum esse principium; quamvis etiam ipsius sensus primum principium sit in corde, etsi operationes sensus perficiantur in cerebro. Qui autem consideraverunt animal inquantum agit vel secundum aliquas eius operationes, posuerunt membrum adaptatum illi operationi, ut hepar vel aliud huiusmodi, esse primam partem generatam in animali. Secundum autem philosophi sententiam, prima pars est cor, quia a corde omnes virtutes animae per corpus diffunduntur.

[82321] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 8 Alio autem modo dicitur principium, unde incipit rei generatio, quod tamen est extra rem; et hoc quidem manifestatur in tribus. Primo quidem in rebus naturalibus, in quibus principium generationis dicitur, unde primum natus est motus incipere in his quae fiunt per motum, sicut in his quae acquiruntur per alterationem, vel per aliquem alium motum huiusmodi. Sicut dicitur homo fieri magnus vel albus. Vel unde incipit permutatio, sicut in his quae non per motum, sed per solam fiunt mutationem; ut patet in factione substantiarum, sicut puer est ex patre et matre qui sunt eius principium, et bellum ex convitio, quod concitat animos hominum ad bellum.

[82322] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 9 Secundo etiam manifestat in rebus agibilibus sive moralibus aut politicis, in quibus dicitur principium id, ex cuius voluntate vel proposito moventur et mutantur alia; et sic dicuntur principatus in civitatibus illi qui obtinent potestates et imperia, vel etiam tyrannides in ipsis. Nam ex eorum voluntate fiunt et moventur omnia in civitatibus. Dicuntur autem potestates habere homines, qui in particularibus officiis in civitatibus praeponuntur, sicut iudices et huiusmodi. Imperia autem illi, qui universaliter quibuscumque imperant, ut reges. Tyrannides autem obtinent, qui per violentiam et praeter iuris ordinem ad suam utilitatem civitates et regnum detinent.

[82323] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 10 Tertium exemplum ponit in artificialibus, quia artes etiam simili modo principia esse dicuntur artificiatorum, quia ab arte incipit motus ad artificii constructionem. Et inter has maxime dicuntur principia architectonicae, quae a principio nomen habent, idest principales artes dictae. Dicuntur enim artes architectonicae quae aliis artibus subservientibus imperant, sicut gubernator navis imperat navifactivae, et militaris equestri.

[82324] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 11 Ad similitudinem autem ordinis, qui in motibus exterioribus consideratur, attenditur etiam quidam ordo in rerum cognitione; et praecipue secundum quod intellectus noster quamdam similitudinem motus habet, discurrens de principiis in conclusiones. Et ideo alio modo dicitur principium, unde res primo innotescit; sicut dicimus principia demonstrationum esse suppositiones, idest dignitates et petitiones.

[82325] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 12 His etiam modis et causae dicuntur quaedam principia. Nam omnes causae sunt quaedam principia. Ex causa enim incipit motus ad esse rei, licet non eadem ratione causa dicatur et principium, ut dictum est.

[82326] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit omnium igitur reducit omnes praedictos modos ad aliquid commune; et dicit quod commune in omnibus dictis modis est, ut dicatur principium illud, quod est primum, aut in esse rei, sicut prima pars rei dicitur principium, aut in fieri rei, sicut primum movens dicitur principium, aut in rei cognitione.

[82327] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 1 n. 14 Sed quamvis omnia principia in hoc, ut dictum est, conveniant, differunt tamen, quia quaedam sunt intrinseca, quaedam extrinseca, ut ex praedictis patet. Et ideo natura potest esse principium et elementum, quae sunt intrinseca. Natura quidem, sicut illud a quo incipit motus: elementum autem sicut pars prima in generatione rei. Et mens, idest intellectus, et praevoluntas, idest propositum, dicuntur principia quasi extrinseca. Et iterum quasi intrinsecum dicitur principium substantia rei, idest forma quae est principium in essendo, cum secundum eam res sit in esse. Et secundum etiam praedicta, finis cuius causa fit aliquid, dicitur etiam esse principium. Bonum enim, quod habet rationem finis in prosequendo, et malum in vitando, in multis sunt principia cognitionis et motus, sicut in omnibus quae aguntur propter finem. In naturalibus enim, et moralibus et artificialibus, praecipue demonstrationes ex fine sumuntur.


Lectio 2

[82328] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 1 Hic philosophus distinguit quot modis dicitur causa. Et circa hoc duo facit. Primo assignat species causarum. Secundo modos causarum, ibi, modi vero causarum. Circa primum duo facit. Primo enumerat diversas species causarum. Secundo reducit eas ad quatuor, ibi, omnes vero causae dictae. Circa primum duo facit. Primo enumerat diversas species causarum. Secundo manifestat quaedam circa species praedictas, ibi, accidit autem multoties et cetera. Dicit ergo primo, quod uno modo dicitur causa id ex quo fit aliquid, et est ei inexistens, idest intus existens. Quod quidem dicitur ad differentiam privationis, et etiam contrarii. Nam ex contrario vel privatione dicitur aliquid fieri sicut ex non inexistente, ut album ex nigro vel album ex non albo. Statua autem fit ex aere, et phiala ex argento, sicut ex inexistente. Nam cum statua fit, non tollitur ratio aeris, nec si fit phiala, tollitur ratio argenti. Et ideo aes statuae, et argentum phialae sunt causa per modum materiae. Et horum genera, quia cuiuscumque materia est species aliqua, materia est eius genus, sicut si materia statuae est aes, eius materia erit metallum, et mixtum, et corpus, et sic de aliis.

[82329] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 2 Alio autem modo dicitur causa, species et exemplum, id est exemplar; et haec est causa formalis, quae comparatur dupliciter ad rem. Uno modo sicut forma intrinseca rei; et haec dicitur species. Alio modo sicut extrinseca a re, ad cuius tamen similitudinem res fieri dicitur; et secundum hoc, exemplar rei dicitur forma. Per quem modum ponebat Plato ideas esse formas. Et, quia unumquodque consequitur naturam vel generis vel speciei per formam suam, natura autem generis vel speciei est id quod significat definitio, dicens quid est res, ideo forma est ratio ipsius quod quid erat esse, idest definitio per quam scitur quid est res. Quamvis enim in definitione ponantur aliquae partes materiales, tamen id quod est principale in definitione, oportet quod sit ex parte formae. Et ideo haec est ratio quare forma est causa, quia perficit rationem quidditatis rei. Et sicut id quod est genus materiae, est etiam materia, ita etiam genera formarum sunt formae rerum; sicut forma consonantiae diapason, est proportio duorum ad unum. Quando enim duo soni se habent adinvicem in dupla proportione, tunc est inter eos consonantia diapason, unde dualitas est forma eius. Nam proportio dupla ex dualitate rationem habet. Et, quia numerus est genus dualitatis, ideo ut universaliter loquamur, etiam numerus est forma diapason, ut scilicet dicamus quod diapason est secundum proportionem numeri ad numerum. Et non solum tota definitio comparatur ad definitum ut forma, sed etiam partes definitionis, quae scilicet ponuntur in definitione in recto. Sicut enim animal gressibile bipes est forma hominis, ita animal, et gressibile, et bipes. Ponitur autem interdum materia in definitione, sed in obliquo; ut cum dicitur, quod anima est actus corporis organici physici potentia vitam habentis.

[82330] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 3 Tertio modo dicitur causa unde primum est principium permutationis et quietis; et haec est causa movens, vel efficiens. Dicit autem, motus, aut etiam quietis, quia motus naturalis et quies naturalis in eamdem causam reducuntur, et similiter quies violenta et motus violentus. Ex eadem enim causa ex qua movetur aliquid ad locum, quiescit in loco. Sicut consiliator est causa. Nam ex consiliatore incipit motus in eo, qui secundum consilium agit ad rei conservationem. Et similiter pater est causa filii. In quibus duobus exemplis duo principia motus tetigit ex quibus omnia fiunt, scilicet propositum in consiliatore, et naturam in patre. Et universaliter omne faciens est causa facti per hunc modum, et permutans permutati.

[82331] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 4 Sciendum est autem quod secundum Avicennam quatuor sunt modi causae efficientis; scilicet perficiens, disponens, adiuvans, et consilians. Perficiens autem dicitur causa efficiens, quae ultimam rei perfectionem causat, sicut quod inducit formam substantialem in rebus naturalibus, vel artificialem in artificialibus, ut aedificator domus.

[82332] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 5 Disponens autem quod non inducit ultimam formam perfectivam, sed tantummodo praeparat materiam ad formam; sicut ille, qui dolat ligna et lapides, dicitur domum facere. Et haec non proprie dicitur efficiens domus; quia id, quod ipse facit, non est domus nisi in potentiam. Magis tamen proprie erit efficiens, si inducat ultimam dispositionem ad quam sequitur de necessitate forma; sicut homo generat hominem non causans intellectum, qui est ab extrinseco.

[82333] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 6 Adiuvans autem dicitur causa secundum quod operatur ad principalem effectum. In hoc tamen differt ab agente principali, quia principale agens agit ad finem proprium, adiuvans autem ad finem alienum; sicut qui adiuvat regem in bello, operatur ad finem regis. Et haec est dispositio causae secundariae ad primam; nam causa secunda operatur propter finem primae causae in omnibus agentibus per se ordinatis, sicut militaris propter finem civilis.

[82334] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 7 Consilians autem differt ab efficiente principali, inquantum dat finem et formam agendi. Et haec est habitudo primi agentis per intellectum ad omne agens secundum, sive sit naturale, sive intellectuale. Nam primum agens intellectuale in omnibus dat finem et formam agendi secundo agenti, sicut architector navis navim operanti, et primus intellectus toti naturae.

[82335] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 8 Ad hoc autem genus causae reducitur quicquid facit aliquid quocumque modo esse, non solum secundum esse substantiale, sed secundum accidentale; quod contingit in omni motu. Et ideo non solum dicit quod faciens sit causa facti, sed etiam mutans mutati.

[82336] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 9 Quarto modo dicitur causa finis; hoc autem est cuius causa aliquid fit, sicut sanitas est causa ambulandi. Et quia de fine videbatur minus quod esset causa, propter hoc quod est ultimum in esse, unde etiam ab aliis prioribus philosophis haec causa est praetermissa, ut in primo libro praehabitum est, ideo specialiter probat de fine quod sit causa. Nam haec quaestio quare, vel propter quid, quaerit de causa: cum enim quaeritur quare, vel propter quid quis ambulat, convenienter respondentes dicimus, ut sanetur. Et sic respondentes opinamur reddere causam. Unde patet quod finis est causa. Non solum autem ultimum, propter quod efficiens operatur, dicitur finis respectu praecedentium; sed etiam omnia intermedia quae sunt inter primum agens et ultimum finem, dicuntur finis respectu praecedentium; et eodem modo dicuntur causa unde principium motus respectu sequentium: sicut inter medicinam, quae est primum agens in hoc ordine, et sanitatem quae est ultimus finis, sunt ista media: scilicet attenuatio, quae est propinquissima sanitati in his, qui superabundant in humoribus, et purgatio, per quam acquiritur attenuatio, et pharmacia, idest medicina laxativa, et ex qua purgatio causatur, et organa idest instrumenta quibus medicina vel pharmacia praeparatur et ministratur. Huiusmodi etiam omnia sunt propter finem; et tamen unum eorum est finis alterius. Nam attenuatio est finis purgationis, et purgatio pharmaciae. Haec autem intermedia posita differunt adinvicem in hoc, quaedam eorum sunt organa, sicut instrumenta quibus medicina praeparatur et ministratur, et ipsa medicina ministrata qua natura utitur ut instrumento; quaedam vero sunt opera, idest operationes, sive actiones, ut purgatio et attenuatio.

[82337] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 10 Concludit ergo quod causae toties dicuntur, idest quatuor modis. Et addit fere propter modos causarum quos infra ponet. Vel etiam ideo, quia illae eaedem species non eadem ratione in omnibus inveniuntur.

[82338] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit accidit autem ponit quaedam, quae consequuntur circa causas ex praedictis; et sunt tria: quorum primum est, quod quia causa multis modis dicitur, contingit multas causas esse unius rei non secundum accidens, sed secundum se. Quod enim secundum accidens multae sint causae unius rei, hoc difficile non videbatur; quia rei, quae est causa per se alicuius effectus, multa possunt accidere, qua omnia illius effectus possunt etiam causa per accidens dici: sed, quod causae per se sint multae unius, hoc fit manifestum ex hoc, quod causae multipliciter dicuntur. Statuae enim causa per se et non per accidens est factor statuae, et aes; sed non eodem modo. Hoc enim est impossibile quod eiusdem secundum idem genus, sint multae causae per se eodem ordine; licet possint esse plures causae hoc modo, quod una sit proxima, alia remota: vel ita, quod neutrum sit causa sufficiens, sed utrumque coniunctim; sicut patet in multis, qui trahunt navem. Sed in proposito diversis modis ista duo sunt causa statuae: aes quidem ut materia, artifex vero ut efficiens.

[82339] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 12 Secundum ponit ibi, et adinvicem dicit, quod etiam contingit, quod aliqua duo adinvicem sibi sunt causae: quod impossibile est in eodem genere causae. Manifestum vero fit multipliciter dictis causis. Sicut dolor ex incisione vulneris est causa sanitatis, ut efficiens sive principium motus: sanitas autem est causa illius doloris, ut finis. Secundum enim idem genus causae aliquid esse causam et causatum est impossibile. Alia litera habet melius laborare causa est euexiae, idest bonae dispositionis, quae causatur ex labore moderato, qui ad digestionem confert et superfluos humores consumit.

[82340] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 13 Sciendum est autem, quod cum sint quatuor causae superius positae, earum duae sibiinvicem correspondent, et aliae duae similiter. Nam efficiens et finis sibi correspondent invicem, quia efficiens est principium motus, finis autem terminus. Et similiter materia et forma: nam forma dat esse, materia autem recipit. Est igitur efficiens causa finis, finis autem causa efficientis. Efficiens est causa finis quantum ad esse quidem, quia movendo perducit efficiens ad hoc, quod sit finis. Finis autem est causa efficientis non quantum ad esse, sed quantum ad rationem causalitatis. Nam efficiens est causa inquantum agit: non autem agit nisi causa finis. Unde ex fine habet suam causalitatem efficiens. Forma autem et materia sibiinvicem sunt causa quantum ad esse. Forma quidem materiae inquantum dat ei esse actu; materia vero formae inquantum sustentat ipsam. Dico autem utrumque horum sibi invicem esse causam essendi vel simpliciter vel secundum quid. Nam forma substantialis dat esse materiae simpliciter. Forma autem accidentalis secundum quid, prout etiam forma est. Materia etiam quandoque non sustentat formam secundum esse simpliciter, sed secundum quod est forma huius, habens esse in hoc, sicut se habet corpus humanum ad animam rationalem.

[82341] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 2 n. 14 Tertium ponit ibi, amplius autem dicit, quod idem contrariorum contingit esse causam. Quod etiam difficile videbatur vel impossibile, si similiter ad utrumque referatur; sed dissimiliter est causa utriusque. Illud enim, quod per sui praesentiam est causa huius, quando est absens causamur idest accusamus ipsum de contrario, idest dicimus ipsum esse causam contrarii. Sicut patet, quod gubernator per sui praesentiam est causa salutis navis, dicimus eius absentiam esse causam perditionis. Ne autem putetur quod hoc sit referendum ad diversa genera causarum sicut et priora duo, ideo subiungit quod utrumque istorum reducitur ad idem genus causae, scilicet ad causam moventem. Eodem enim modo oppositum est causa oppositi, quo haec est causa huius.


Lectio 3

[82342] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 1 Hic philosophus reducit omnes causas in quatuor modos causarum praedictos; dicens, quod omnia quae dicuntur causae, incidunt in praedictos quatuor modos. Dicuntur enim elementa, idest literae, causae syllabarum, et materia artificialium dicitur esse causa factorum per artem, et ignis et terra et huiusmodi omnia simplicia corpora, dicuntur esse causae corporum mixtorum. Et partes dicuntur esse causa totius. Et suppositiones, idest propositiones praemissae, ex quibus propositis syllogizatur, dicuntur esse causa conclusionis. Et in omnibus istis est una ratio causae, secundum quod dicitur causa illud ex quo fit aliquid, quod est ratio causae materialis.

[82343] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 2 Sciendum est autem, quod propositiones dicuntur esse materia conclusionis, non quidem secundum quod sub tali forma existunt, vel secundum virtutem earum; (sic enim magis se habent in ratione causae efficientis); sed quantum ad terminos, ex quibus componuntur. Nam ex terminis praemissarum componitur conclusio, scilicet ex maiori et ex minori extremitate.

[82344] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 3 Inter ea autem ex quibus res integratur, aliquid se habet per modum subiecti, sicut partes et alia quae praedicta sunt; alia vero se habent ut quod quid erat esse, scilicet totum, et compositio, et species, quae pertinent ad rationem formae, secundum quam quidditas rei completur. Sciendum est enim, quod quandoque una res simpliciter est alicuius materia, sicut argentum phialae; et tunc forma correspondens tali materiae potest dici species. Quandoque autem plures adinvicem adunatae sunt materia alicuius rei. Quod quidem contingit tripliciter. Quandoque enim adunantur secundum ordinem tantum, sicut homines in exercitu, vel domus in civitate; et sic pro forma respondet totum, quod designatur nomine exercitus vel civitatis. Quandoque autem non solum adunantur ordine, sed contactu et colligatione, sicut apparet in partibus domus; et tunc respondet pro forma compositio. Quandoque autem super hoc additur alteratio componentium, quod contingit in mixtione; et tunc forma est ipsa mixtio, quae tamen est quaedam compositionis species. Ex quolibet autem trium horum sumitur quod quid est rei, scilicet ex compositione et specie et toto: sicut patet si definiretur exercitus, domus et phiala. Sic ergo habemus duos modos causae.

[82345] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 4 Secundum autem aliam rationem dicitur causa sperma et medicus et consiliator, et universaliter omne faciens, ex eo scilicet quod sunt principia motus et quietis. Unde iam hoc est aliud genus causae, propter aliam rationem causandi. Ponit autem sperma in hoc genere causae, quia secundum eius sententiam sperma vim habet activam, menstruum autem mulieris cedit in materiam concepti.

[82346] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 5 Quarta vero ratio causandi est secundum quod aliqua dicuntur causae per modum finis et boni respectu aliorum. Illud enim cuius causa fit aliquid, est optimum inter alia et vult esse idest habet aptitudinem ut sit aliorum finis. Quia vero posset aliquis obiicere quod non semper bonum est finis, cum quandoque aliqui inordinate agentes malum finem sibi constituant, ideo respondet, quod nihil ad propositum differt dicere quod simpliciter sit bonum vel apparens bonum. Qui enim agit, agit per se loquendo propter bonum; hoc enim intendit; per accidens autem propter malum, inquantum accidit ei quod existimat bonum esse. Nullus enim agit propter aliquid intendens malum.

[82347] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 6 Sciendum autem est, quod licet finis sit ultimus in esse in quibusdam, in causalitate tamen est prior semper. Unde dicitur causa causarum, quia est causa causalitatis in omnibus causis. Est enim causa causalitatis efficientis, ut iam dictum est. Efficiens autem est causa causalitatis et materiae et formae. Nam facit per suum motum materiam esse susceptivam formae, et formam inesse materiae. Et per consequens etiam finis est causa causalitatis et materiae et formae; et ideo potissimae demonstrationes sumuntur a fine, in illis in quibus agitur aliquid propter finem, sicut in naturalibus, in moralibus et artificialibus. Concludit igitur, quod praedicta sunt causae, et quod causae secundum tot species distinguuntur.

[82348] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit modi vero distinguit modos causarum. Est autem distinctio causae per species et per modos. Nam distinctio per species est penes diversas rationes causandi; et ideo est quasi divisio per differentias essentiales species constituentes. Divisio autem per modos est penes diversas habitudines causae ad causatum. Et ideo est in his quae habent eamdem rationem causandi, sicut per se et per accidens, remotum et propinquum. Unde est quasi per differentias accidentales non diversificantes speciem.

[82349] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 8 Dicit ergo, quod multi sunt modi causarum, sed pauciores inveniuntur quando capitulatim, idest quodam compendio comprehenduntur. Per se enim et per accidens sunt duo modi; tamen reducuntur ad unum capitulum, secundum quod est eadem consideratio de utroque. Et similiter est de aliis modis oppositis. Causae enim multis modis dicuntur, non solum quantum ad diversas species causae, sed etiam quantum ad causas conspeciales, quae scilicet reducuntur ad unam speciem causae.

[82350] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 9 Dicitur enim una prior, et altera posterior. Prius autem et posterius in causis invenitur dupliciter. Uno modo in causis diversis numero adinvicem ordinatis, quarum una est prima et remota, et alia secunda et propinqua; sicut in causis efficientibus homo generat hominem ut causa propinqua et posterior, sol autem ut causa prior et remota: et similiter potest considerari in aliis speciebus causarum. Alio modo in una et eadem causa numero secundum ordinem rationis qui est inter universale et particulare. Nam universale naturaliter est prius, particulare posterius.

[82351] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 10 Praetermittit autem primum modum, et accipit secundum. In secundo enim modo immediate effectus ab utraque causa existit, scilicet priori et posteriori, quod in primo non convenit. Unde dicit, quod sanitatis causa est medicus et artifex in genere causae efficientis. Artifex quidem ut universale, et prius; medicus vero ut particulare, sive speciale, et posterius. Similiter etiam in causis formalibus dupliciter est causa formalis: ut diapason duplum, vel proportio dupla, vel dualitas est causa formalis, ut speciale et posterius; numerum autem, vel proportio numeri ad numerum vel ad unum, ut universale et prius. Et ita semper ea quae continent singularia, scilicet universalia, dicuntur causae priores.

[82352] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 11 Alia divisio est causarum, secundum quod aliquid dicitur esse causa per se et per accidens. Sicut enim causa per se dividitur in universale et particulare, sive in prius et posterius, ita etiam causa per accidens. Unde non solum ipsae causae accidentales dicuntur causae per accidens, sed etiam ipsarum genera. Ut statuae factor, statuae causa est per se; Polycletus autem per accidens est causa, inquantum accidit ei factorem statuae esse. Et sicut Polycletus est causa statuae per accidens, ita omnia universalia continentia accidens, idest causam per accidens, dicuntur per accidens causae; sicut homo et animal, quae sub se continent Polycletum, qui est homo et animal.

[82353] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 12 Et sicut causarum per se quaedam sunt propinquae, quaedam remotae, ut dictum est, ita et inter causas per accidens. Nam Polycletus est causa statuae magis propinqua quam album et musicum. Magis enim remotus modus praedicationis per accidens est, cum accidens praedicatur de accidente, quam cum accidens praedicatur de subiecto. Accidens enim non praedicatur de accidente, nisi quia ambo praedicantur de subiecto. Unde magis remotum est ut attribuatur uni accidenti quod est alterius, sicut musico quod est aedificatoris, quam quod attribuatur subiecto quod est accidentis, sicut Polycleto quod est aedificatoris.

[82354] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 13 Sciendum autem est, quod aliquid potest dici causa per accidens alterius dupliciter. Uno modo ex parte causae; quia scilicet illud quod accidit causae, dicitur causa per accidens, sicut si album dicatur causa domus. Alio modo ex parte effectus; ut scilicet aliquid dicatur causa per accidens alicuius, quod accidit ei quod est effectus per se. Quod quidem potest esse tripliciter. Uno modo, quia habet ordinem necessarium ad effectum, sicut remotio impedimenti habet ordinem necessarium ad effectum. Unde removens prohibens dicitur movens per accidens; sive illud accidens sit contrarium, sicut cholera prohibet frigiditatem, unde scamonaea dicitur infrigidare per accidens, non quia causet frigiditatem sed quia tollit impedimentum frigiditatis, quod est ei contrarium, scilicet choleram: sive etiam si non sit contrarium, sicut columna impedit motum lapidis, unde removens columnam dicitur per accidens movere lapidem superpositum alio modo, quando accidens habet ordinem ad effectum, non tamen necessarium, nec ut in pluribus, sed ut in paucioribus, sicut inventio thesauri ad fossionem in terra. Et hoc modo fortuna et casus dicuntur causae per accidens. Tertio, quando nullum ordinem habent, nisi forte secundum existimationem; sicut si aliquis dicat se esse causam terraemotus, quia eo intrante domum accidit terraemotus.

[82355] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 14 Tertia distinctio est, secundum quod prae omnibus his vel praeter omnia haec, quae dicuntur esse secundum se sive per se, et secundum accidens, quaedam sunt causae in potentia, quaedam ut agentia, idest in actu. Sicut aedificationis causa est aedificator in potentia. Hoc enim sonat habitum vel officium. Vel aedificans actu.

[82356] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 15 Et eisdem modis, quibus dividuntur causae, possunt dividi causata in quibus vel quorum causae sunt causae. Potest enim dividi causatum per prius et posterius sive particulare et universale; sicut si dicamus, quod statuae factor est causa huius statuae, quod est posterius, aut statuae, quod est universalius et prius, aut imaginis, quod est adhuc universalius. Et similiter aliquid est causa formalis huius aeris, aut aeris, quod est universalius, aut materiae, quod est adhuc universalius. Et similiter potest dici in accidentalibus, scilicet in effectibus per accidens. Nam statuae factor qui est causa statuae, est etiam causa gravis vel albi vel rubei quae accidunt ex parte materiae, et non sunt ab hoc agente causata.

[82357] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 16 Ulterius ponit quartam distinctionem causae, quae est in simplex et in compositum; ut simplex causa dicatur secundum quod accipitur causa statuae per se totum ut statuae factor, sive per accidens tantum, scilicet Polycletus. Composita autem secundum quod utrumque simul accipitur, ut dicatur causa statuae Polycletus statuae factor.

[82358] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 17 Est autem alius modus quo causae possunt dici compositae, secundum quod plures causae concurrunt ad unius rei constitutionem; sicut plures homines ad trahendum navem, vel plures lapides, ut sint materia domus. Sed hoc praetermisit, quia nullum illorum est causa, sed pars causae.

[82359] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 3 n. 18 His autem modis positis, colligit istorum modorum numerum, dicens, quod isti modi causarum sunt sex et variantur dupliciter, et ita efficiuntur duodecim. Hi enim modi sex sunt aut singulare, aut genus, quod superius dixit prius et posterius. Et secundum se et per accidens, ad quod etiam reducitur genus accidentis, nam genus accidentis est causa per accidens. Et iterum per complexum et simplex. Hi autem sex modi ulterius dividuntur per potentiam et per actum, et sunt duodecim. Ideo autem oportet omnes istos modos per potentiam et actum dividi, quia potentia et actus diversificant habitudinem causae ad effectum. Nam causae in actu particulares sunt simul et tolluntur cum suis effectibus, sicut hic medicans cum hoc convalescente, et hic aedificans cum hoc aedificato: non enim potest aliquid actu aedificari, nisi sit actu aedificans. Sed causae secundum potentiam non semper removentur cum effectibus; sicut domus et aedificator non simul corrumpuntur. In quibusdam tamen contingit, quod remota actione efficientis tollitur substantia effectus, sicut in his quorum esse est in fieri, vel quorum causa non solum est effectui causa fiendi sed essendi. Unde remota illuminatione solis ab aere, tollitur lumen. Dicit autem causas singulares, quia actus singularium sunt, ut in primo huius habitum est.


Lectio 4

[82360] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 1 Hic distinguit hoc nomen elementum. Circa quod duo facit. Primo assignat diversos modos elementi. Secundo ostendit quid in omnibus sit commune, ibi, omnium autem commune. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo elementum proprie dicatur. Secundo quomodo dicatur transumptive, ibi, et transferentes elementum et cetera. Ponit ergo primo, quamdam elementi descriptionem; ex qua colligi potest, quod quatuor sunt de ratione elementi. Quorum primum est, ut sit causa sicut ex quo: per quod patet, quod elementum ponitur in genere causae materialis.

[82361] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 2 Secundum est, quod sit principium ex quo aliquid fiat primo. Cuprum enim est ex quo fit statua; non tamen est elementum, quia habet aliquam aliam materiam ex qua fit.

[82362] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 3 Tertium est, quod sit inexistens sive intrinsecum: per quod differt elementum ab omni eo ex quo fit aliquid sicut ex transeunte, sive sit privatio, aut contrarium, sive materia contrarietati et privationi subiecta, quae est materia transiens. Ut cum dicimus, quod homo musicus fit ex homine non musico, vel musicum ex non musico. Elementa enim oportet manere in his quorum sunt elementa.

[82363] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 4 Quartum est, quod habeat aliquam speciem, quae non dividatur in diversas species: per quod differt elementum a materia prima, qua nullam speciem habet, et etiam ab omnibus materiis, quae in diversas species resolvi possunt, sicut sanguis et huiusmodi. Propter hoc dicit, quod elementum est ex quo aliquid componitur, quantum ad primum. Primo, quantum ad secundum. Inexistente, quantum ad tertium. Indivisibili specie in aliam speciem, quantum ad quartum.

[82364] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 5 Hanc autem definitionem manifestat in quatuor, in quibus utimur nomine elementi. Dicimus enim ipsas literas esse elementa vocis, quia ex eis omnis vox componitur, et primo. Quod ex hoc patet, quia omnes voces in literas resolvuntur, sicut in ultima. Quod est enim ultimum in resolutione, oportet esse primum in compositione. Literae autem non resolvuntur ulterius in alias voces specie diversas. Sed, si aliquo modo dividantur, particulae in quas fit divisio, erunt conformes, idest unius speciei, sicut omnes particulae aquae sunt aqua. Dividitur autem litera secundum tempora prolationis, prout litera longa dicitur habere duo tempora, brevis vero unum. Nec tamen partes, in quas sic dividuntur literae, sunt diversae secundum speciem vocis. Non est autem ita de syllaba: nam eius partes sunt diversae secundum speciem: alius enim sonus est secundum speciem, quem facit vocalis et consonans, ex quibus syllaba componitur.

[82365] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 6 Secundum exemplum ponit in corporibus naturalibus, in quibus etiam quaedam dicimus elementa quorumdam. Illa enim dicuntur corporum esse elementa, in quae ultimo resolvuntur omnia corpora mixta: et per consequens ea sunt, ex quibus primo componuntur huiusmodi corpora. Ipsa autem corpora, quae elementa dicuntur, non dividuntur in alia corpora specie differentia, sed in partes consimiles, sicut quaelibet pars aquae est aqua. Et quicumque posuerunt tale corpus esse unum, scilicet in quod omnia resolvuntur, et ipsum non resolvitur in alia, dixerunt unum esse elementum. Quidam vero aquam, quidam autem aerem, quidam autem ignem. Qui vero posuerunt plura talia corpora, dixerunt etiam esse elementa plura. Sciendum est, quod cum in definitione elementi ponatur, quod non dividitur in diversa secundum speciem, non est intelligendum de partibus in quas aliquid dividitur divisione quantitatis: sic enim lignum esset elementum, quia quaelibet pars ligni est lignum: sed de divisione, quae fit secundum alterationem, sicut corpora mixta resolvuntur in simplicia.

[82366] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 7 Tertium exemplum ponit in demonstrationibus; in quibus etiam utimur nomine elementi, sicut dicitur liber elementorum Euclidis. Et dicit, quod modo simili et propinquo dictis dicuntur elementa, quae sunt diagrammatum, idest descriptionum geometralium elementa. Et non solum hoc potest dici in geometria, sed universaliter in omnibus demonstrationibus. Illae enim demonstrationes, quae existunt in tribus terminis tantum, dicuntur esse aliorum elementa. Nam ex his componuntur aliae demonstrationes, et in ea resolvuntur. Quod sic patet. Secunda enim demonstratio accipit pro principio conclusionem primae demonstrationis, inter cuius terminos intelligitur medium, quod fuit primae demonstrationis principium. Et sic secunda demonstratio erit ex quatuor terminis; prima ex tribus tantum, tertia vero ex quinque, quarta ex sex, et sic quaelibet demonstratio unum terminum addit. In quo manifestum est demonstrationes primas in postremis includi: ut si sit haec demonstratio prima: omne b est a: omne c est b: ergo omne c est a: hoc includetur in hac, omne c est a: omne d est c: ergo omne d est a. Et ulterius ista in alia, quae concludit, omne e est a: ut quasi videatur esse ad hanc ultimam conclusionem unus syllogismus ex pluribus syllogismis compositus plura media habens, ut dicatur sic, omne b est a: et omne c est b: et omne d est c: et omne e est d: ergo omne e est a. Prima igitur demonstratio, quae habebat unum medium et solum tres terminos, est simplex et non resolvitur in aliam demonstrationem, sed omnes aliae resolvuntur in ipsam. Et ideo syllogismi primi, qui fiunt ex terminis tribus per unum medium, elementa dicuntur.

[82367] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit et transferentes ostendit quomodo elementum dicatur transumptive; dicens, quod ex hac praemissa ratione et significatione elementi transtulerunt quidam hoc nomen elementum ad significandum aliquid, quod est unum, et parvum, et ad multa utile. Ex hoc enim quod elementum est indivisibile in diversas species, acceperunt quod sit unum. Ex eo vero quod est primum, quod sit simplex. Ex eo vero, quod ex elementis alia componuntur, acceperunt quod sit utile ad multa. Unde hanc rationem elementi constituerunt, ut elementum dicerent omne illud, quod est parvum in quantitate, et simplex, quasi ex aliis non compositum, et indivisibile in diversa.

[82368] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 9 Hac autem ratione elementi constituta, per transumptionem contingebat eis ut duos modos elementorum adinvenirent; quorum primus est, ut ea quae sunt maxime universalia, dicerent elementa. Universale enim est unum secundum rationem, et est simplex, quia eius definitio non componitur ex diversis, et est in multis, et sic est ad multa utile, sive sit in omnibus, sicut unum et ens; sive in pluribus, sicut alia genera. Per eamdem vero rationem contingebat eis secundo, quod punctum et unitatem dicerent esse principia vel elementa, quia utrumque eorum est unum simplex et ad multa utile.

[82369] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 10 Sed in hoc a vera ratione elementi defecerunt, quia universalia non sunt materia, ex quibus componuntur particularia, sed praedicant eorum substantiam. Similiter et punctus non est materia linearum; non enim linea ex punctis componitur.

[82370] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 11 Hac autem transumptiva elementi ratione constituta, patet solutio cuiusdam quaestionis in tertio libro disputatae; scilicet quid sit magis elementum, utrum genus vel species, et utrum genus magis quam differentia. Patet enim consequi quod genera magis sunt elementa, quia genera magis sunt universalia et indivisibilia. Non enim est ratio eorum et definitio, quam oporteat componi ex genere et differentia; sed definitiones proprie dantur de speciebus. Et si aliquod genus definitur, non definitur inquantum est genus, sed inquantum est species; et ideo species dividitur in diversa, et propter hoc non habent rationem elementi. Genus autem non dividitur in diversa: et ideo dixerunt genera esse elementa magis quam species. Alia translatio habet una enim est eorum ratio idest indivisibilis, quia genera, etsi non habeant definitionem, tamen id quod significatur per nomen generis, est quaedam conceptio intellectus simplex, quae ratio dici potest.

[82371] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 12 Et sicut genus est magis elementum quam species, quia est simplicius; ita etiam magis quam differentia, licet ipsa simplex sit, quia genus est universalius. Quod ex hoc patet: quia cuicumque inest differentia, inest genus, cum per se differentiae non transcendant genus: non tamen oportet quod ad omne id sequatur differentia cui convenit genus.

[82372] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 4 n. 13 Ultimo autem dicit, quod omnibus praedictis modis elementi hoc est commune, esse primum in unoquoque, sicut dictum est.


Lectio 5

[82373] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 1 Hic distinguit hoc nomen natura: cuius quidem consideratio, licet non videatur ad primum philosophum, sed magis ad naturalem pertinere, ideo tamen hic hoc nomen natura distinguitur, quia natura secundum sui quamdam acceptionem de omni substantia dicitur, ut patebit. Et per consequens cadit in consideratione philosophi primi, sicut et substantia universalis. Circa hoc autem duo facit. Primo distinguit diversos modos, quibus natura dicitur. Secundo reducit omnes ad unum primum, ibi, ex dictis igitur. Circa primum duo facit. Primo ponit quinque modos principales. Secundo ponit duos alios adiunctos duobus ultimis, ibi, natura autem prima materia. Dicit ergo primo, quod natura dicitur uno modo generatio generatorum, vel ut alia litera habet melius, nascentium. Non enim omnia generata nascentia dici possunt; sed solum in viventibus, sicut in plantis, sive in animalibus, et in partibus eorum. Non autem generatio rerum non viventium potest dici natura proprie loquendo secundum communem usum vocabuli, sed solum generatio viventium; ut dicatur natura ipsa nativitas vel ipsa nascentia, quod ipsum nomen sonare videtur. Ut si quis porrigens dicat naturam. Litera ista corrupta est. Quod ex alia translatione patet, quae sic habet ut si quis producens dicat ypsilon. Physis enim, quod apud Graecos naturam significat, si pro generatione viventium accipiatur, habet primum ypsilon productum; si vero pro principio, sicut communiter utitur, habet primum ypsilon breve. Posset tamen per hanc literam intelligi quod hoc nomen natura de generatione viventium dicatur secundum quamdam porrectionem idest extensionem.

[82374] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 2 Ex hoc autem quod ipsa nativitas primo natura dicta est, secutus est modus secundus, ut scilicet generationis principium, ex quo aliquid generatur, sive ex quo illud, quod nascitur generatur primo, sicut ex intrinseco principio, dicatur natura.

[82375] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 3 Et per similitudinem nativitatis ad alios motus, ulterius processit huius nominis significatio, ut natura tertio modo dicatur id, unde est principium motus in quolibet entium secundum naturam, dummodo sit in eo inquantum huiusmodi, et non per accidens. Sicut in medico, qui infirmatur, inest principium sanationis, scilicet ars medicinae, non tamen inquantum est infirmus, sed inquantum medicus. Sanatur autem non inquantum est medicus, sed inquantum infirmus: et sic principium motus non est in eo inquantum movetur. Et haec est definitio naturae posita in secundo physicorum.

[82376] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 4 Et, quia de nascentibus mentionem fecit, ostendit quid sit proprie nasci, ut habet alia litera, loco cuius haec litera improprie habet generari. Differt enim generatio in viventibus a generatione inanimatorum, quia inanimatum generatur, non ut coniunctum sive unitum generanti, ut ignis ab igne, et aqua ab aqua. In viventibus autem fit generatio per quamdam unionem ad generationis principium. Et, quia additio quanti ad quantum facit augmentum, ideo in generatione viventium videtur esse quoddam augmentum, sicut est cum ex arbore nascitur fructus, aut folium. Et ideo dicit, quod nasci dicuntur quaecumque augmentum habent, idest quoddam augmentum cum generationis principio.

[82377] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 5 Differt autem hoc augmentum a specie motus quae augmentum dicitur, qua moventur iam nata. Nam in augmento aliquid augetur in seipso per hoc, quod id quod additur transit in substantiam eius cui additur, sicut nutrimentum in substantiam nutriti: id autem, quod nascitur apponitur ei ex quo nascitur, tamquam alterum et diversum, non sicut in eius substantiam transiens. Et ideo dicit, quod habet augmentum per diversum sive per alterum: quasi dicat, quod hoc augmentum fit per appositionem alicuius alterius, vel diversi.

[82378] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 6 Sed appositio augmentum faciens potest intelligi dupliciter. Uno modo tangendo, idest per solum contactum. Alio modo per hoc quod est simul idest aliqua duo simul producuntur adinvicem coaptata, sicut brachium et nervus et aliquid esse apte, idest quod aliquid adaptetur ad alterum iam praeexistens, sicut capilli capiti, et dentes gingivis. Loco autem huius alia litera habet melius connasci et adnasci. In hac autem generatione viventium non solum fit appositio per tactum, sed etiam per quamdam coaptationem sive connascentiam; ut patet in embryonibus, qui non solum tanguntur in matrice, sed etiam alligantur in principio suae generationis.

[82379] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 7 Ostendit autem quid inter duo praedicta differat; dicens, quod conflatio, idest colligatio sive connascentia, ut alia litera habet, differt a tactu, quia in tactu non est necessarium aliquid esse praeter tangentia, quod ea faciat unum. In colligatis autem sive coaptatis sive connatis vel adnatis oportet esse quid unum in ambobus quod pro tactu, idest loco tactus faciat ea simul apta esse idest coaptata vel ligata sive simul nasci. Intelligendum est autem quod id, quod facit ea unum, facit esse unum secundum quantitatem et continuitatem, et non secundum qualitatem; quia ligamentum non alterat ligata a suis dispositionibus.

[82380] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 8 Ex hoc autem apparet, quia quod nascitur semper est coniunctum ei ex quo nascitur. Ideo natura numquam dicit principium extrinsecum, sed secundum omnes suas acceptiones dicit principium intrinsecum.

[82381] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 9 Ex hac autem tertia ratione naturae sequitur quarta. Si enim principium motus rerum naturalium natura dicitur, principium autem motus rerum naturalium quibusdam videbatur esse materia, consequens fuit ut materia natura diceretur, quae quidem est principium rei, et quantum ad esse et quantum ad fieri. Ipsa etiam absque omni forma consideratur, nec a seipsa movetur, sed ab alio. Et ideo dicit quod natura dicitur ex quo aliquod entium primo est aut fit.

[82382] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 10 Quod ideo dicit, quia materia essendi et fiendi est principium. Ex quo, dico, existente inordinato idest absque forma. Unde alia litera habet cum informe sit. In quibusdam enim ipse ordo habetur pro forma, sicut in exercitu et civitate. Ex quo, dico, immutabili ex sua potestate, idest, quod moveri non potest per suam potestatem, sed secundum potestatem sui superioris agentis. Nam materia non movet seipsam ad formam, sed movetur a superiori exteriori agente. Sicut si diceremus aes materiam statuae et vasorum aereorum, et ligna ligneorum, si huiusmodi vasa, naturalia corpora essent. Similiter est in omnibus aliis quae ex materia sunt vel fiunt. Unumquodque enim eorum fit ex sua materia, ea salvata. Dispositiones autem formae non salvantur in generatione; una enim forma introducitur altera abiecta. Et propter hoc formae videbantur esse quibusdam accidentia, et sola materia substantia et natura, ut dicitur secundo physicorum.

[82383] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 11 Et hoc ideo, quia similiter existimabant formam et materiam in rebus naturalibus, sicut in rebus artificialibus, in quibus formae sunt accidentia, et sola materia substantia. Unde isto modo naturales dixerunt elementa esse materiam existentium secundum naturam, vel aquam, vel aerem, vel ignem aut terram, quam nullus elementum naturalium posuit solam, sed aliqui non naturales, ut in primo libro est habitum. Quidam autem posuerunt aliqua eorum esse elementa et naturam rerum, sicut Parmenides. Quidam vero omnia quatuor, sicut Empedocles. Quidam vero aliquid aliud, sicut Heraclitus vaporem.

[82384] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 12 Quia vero motus rerum naturalium magis causatur ex forma quam ex materia, ideo supervenit quintus modus quo ipsa forma dicitur natura. Et sic alio modo natura dicitur ipsa substantia, idest forma rerum existentium secundum naturam, sicut naturam rerum dixerunt esse ipsam compositionem mixtorum; sicut Empedocles dixit, quod non est aliquid entium absolutum, sed solummodo commutatio seu relaxatio vel commixtio permixtorum, secundum aliam translationem, natura apud homines dicitur. Dicuntur enim quae sunt permixtionis diversae, naturam diversam habere.

[82385] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 13 Ad ponendum autem formam esse naturam, hac ratione inducebantur, quia quaecumque sunt et fiunt naturaliter non dicuntur habere naturam, existente materia ex qua nata sunt fieri vel esse, nisi habeant speciem propriam et formam, per quam speciem consequantur. Videtur autem nomen speciei poni pro forma substantiali, et forma pro figura quae consequitur speciem, et est signum speciei. Si igitur forma est natura, nec aliquid potest dici habere naturam nisi quando habet formam, illud ergo quod compositum est ex materia et forma dicitur esse natura, idest secundum naturam, ut animalia et partes eorum, sicut caro et os et huiusmodi.

[82386] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 14 Deinde cum dicit natura autem ponit duos modos adiunctos duobus ultimis praecedentibus, quorum primus additur quarto modo quo materia dicebatur natura. Et dicit, quod materia dicitur natura non quaecumque, sed prima. Quod potest intelligi dupliciter aut quantum ad id quod est genus; aut ex toto vel simpliciter prima. Sicut operum artificialium quae fiunt ex aere, prima materia secundum genus illud est aes. Prima vero simpliciter est aqua. Nam omnia quae liquescunt calido et indurantur frigido sunt aquea magis, ut dicitur quarto Meteororum.

[82387] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 15 Secundus modus adiacet quinto modo praedicto quo forma dicebatur natura. Et secundum hunc modum non solum forma partis dicitur natura, sed species ipsa est forma totius. Ut si dicamus quod hominis natura non solum est anima, sed humanitas et substantia quam significat definitio. Secundum hoc enim Boetius dicit, quod natura est unumquodque informans specifica differentia. Nam specifica differentia est, quae complet substantiam rei et dat ei speciem. Sicut autem forma vel materia dicebatur natura, quia est principium generationis, quae secundum primam nominis impositionem natura dicitur; ita species et substantia dicitur natura, quia est finis generationis. Nam generatio terminatur ad speciem generati, quae resultat ex unione formae et materiae.

[82388] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 16 Et ex hoc secundum quamdam metaphoram et nominis extensionem omnis substantia dicitur natura; quia natura quam diximus quae est generationis terminus, substantia quaedam est. Et ita cum eo quod natura dicitur, omnis substantia similitudinem habet. Et hunc modum etiam ponit Boetius. Ratione autem istius modi distinguitur hoc nomen natura inter nomina communia. Sic enim commune est sicut et substantia.

[82389] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 17 Deinde dum dicit ex dictis reducit omnes modos praedictos ad unum. Sciendum est autem, quod reductio aliorum modorum ad unum primum, fieri potest dupliciter. Uno modo secundum ordinem rerum. Alio modo secundum ordinem, qui attenditur quantum ad nominis impositionem. Nomina enim imponuntur a nobis secundum quod nos intelligimus, quia nomina sunt intellectuum signa. Intelligimus autem quandoque priora ex posterioribus. Unde aliquid per prius apud nos sortitur nomen, cui res nominis per posterius convenit: et sic est in proposito. Quia enim formae et virtutes rerum ex actibus cognoscuntur, per prius ipsa generatio vel nativitas, naturae nomen accepit, et ultimo forma.

[82390] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 18 Sed secundum rerum ordinem, formae prius competit ratio naturae, quia, ut dictum est, nihil dicitur habere naturam, nisi secundum quod habet formam.

[82391] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 5 n. 19 Unde patet ex dictis, quod primo et proprie natura dicitur substantia, idest forma rerum habentium in se principium motus inquantum huiusmodi. Materia enim dicitur esse natura, quia est formae susceptibilis. Et generationes habent nomen naturae, quia sunt motus procedentes a forma, et iterum ad formas. Et idipsum, scilicet forma est principium motus rerum existentium secundum naturam, aut in actu, aut in potentia. Forma enim non semper facit motum in actu, sed quandoque in potentia tantum: sicut quando impeditur motus naturalis ab aliquo exteriori prohibente, vel etiam quando impeditur actio naturalis ex materiae defectu.


Lectio 6

[82392] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 1 Postquam philosophus distinxit nomina, quae significant causas, hic distinguit nomen quod significat aliquid pertinens ad orationem causae; scilicet necessarium. Causa enim est ad quam de necessitate sequitur aliud. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit modos necessarii. Secundo reducit omnes ad unum primum, ibi, et secundum hoc necessarium. Ponit autem in prima parte quatuor modos necessarii. Primus est, secundum quod dicitur aliquid necessarium, sine quo non potest aliquid vivere aut esse; quod licet non sit principalis causa rei, est tamen quaedam concausa. Sicut respirare est necessarium animali respiranti, quia sine respiratione vivere non potest. Ipsa enim respiratio, etsi non sit causa vitae, est tamen concausa, inquantum cooperatur ad contemperamentum caloris, sine quo non est vita. Et similiter est de cibo, sine quo animal vivere non potest, inquantum cooperatur ad restaurationem deperditi, et impedit totalem consumptionem humidi radicalis, quod est causa vitae. Igitur huiusmodi dicuntur necessaria, quia sine eis impossibile est esse.

[82393] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 2 Secundum modum ponit ibi, et sine dicit, quod secundo modo dicuntur necessaria, sine quibus non potest esse vel fieri bonum aliquod, vel vitari aliquod malum, vel expelli; sicut bibere pharmacum, idest medicinam laxativam, dicimus esse necessarium, non quia sine hoc vivere animal non possit; sed ad expellendum, scilicet hoc malum quod est infirmitas, vel etiam vitandum. Est enim hoc necessarium ut non laboret, idest ut non infirmetur aliquis. Similiter navigare ad Aeginam, scilicet ad illum locum, est necessarium, non quia sine hoc non possit homo esse; sed quia sine hoc non potest acquirere aliquod bonum, idest pecuniam. Unde dicitur, quod necessaria est talis navigatio, ut aliquis pecuniam recipiat.

[82394] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 3 Tertium modum ponit ibi, amplius enim dicit quod id quod infert violentiam, et etiam ipsa violentia necessarii nomen accepit; nam violentia necessaria dicitur, et qui vim patitur dicitur de necessitate id facere ad quod cogitur. Quid autem sit faciens vim, manifestat in naturalibus, et in voluntariis. In naturalibus quidem est impetus, sive inclinatio ad aliquem finem, cui respondet voluntas in natura rationali; unde et ipsa naturalis inclinatio appetitus dicitur. Utrumque autem, scilicet et impetum naturalis inclinationis, et propositum voluntatis, contingit impediri et prohiberi. Impediri quidem, in prosecutione motus iam incepti. Prohiberi autem, ne etiam motus incipiat. Illud ergo dicitur esse violentum, quod est praeter impetum, idest praeter inclinationem rei naturalis, et est impediens praevoluntatem, idest propositum in prosecutione motus voluntarii iam incepti, et prohibens etiam ne incipiat. Alia litera habet et hoc est secundum ormin, idest secundum impetum. Violentia enim est cum aliquid agit secundum impetum exterioris agentis, contra voluntatem vim passi. Violentum autem est secundum impetum vim faciens.

[82395] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 4 Ex hac autem violenti definitione duas conclusiones inducit. Quarum prima est, quod omne violentum est triste sive flebile. Quod probat per cuiusdam poetae sive doctoris dictum; dicens, quod omnis res necessaria sive violenta est tristis sive lamentabilis: necessitas enim est quaedam violentia; sicut Sophocles poeta dicit: violentia me facere coegit ea, idest necessitas. Dictum est enim, quod violentia est impediens voluntatem. Ea autem, qua voluntati sunt contraria, contristant. Tristitia enim est de his quae nobis nolentibus accidunt.

[82396] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 5 Secunda conclusio est, quod necessitas recte dicitur, quod est inculpabilis et irreprehensibilis. Dicitur enim quod necessitas magis meretur veniam quam increpationem. Et hoc ideo, quia non inculpamur nisi de his quae voluntarie facimus, de quibus etiam rationabiliter increpamur. Necessitas autem violentiae est contraria voluntati et excogitationi, ut dictum est; et ideo rationabilius dicitur, quod violenta non sunt culpabilia.

[82397] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 6 Quartum modum ponit ibi, amplius quod dicit, quod necessarium etiam dicimus sic se habere, quod non contingit aliter se habere: et hoc est necessarium absolute. Prima autem necessaria sunt secundum quid.

[82398] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 7 Differt autem necessarium absolute ab aliis necessariis: quia necessitas absoluta competit rei secundum id quod est intimum et proximum ei; sive sit forma, sive materia, sive ipsa rei essentia; sicut dicimus animal necesse esse corruptibile, quia hoc consequitur eius materiam inquantum ex contrariis componitur. Dicimus etiam animal necessario esse sensibile, quia consequitur eius formam: et animal necessario esse substantiam animatam sensibilem, quia est eius essentia.

[82399] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 8 Necessarium autem secundum quid et non absolute est, cuius necessitas dependet ex causa extrinseca. Causa autem extrinseca est duplex; scilicet finis et efficiens. Finis autem est, vel ipsum esse absolutum, et ab hoc fine necessitas sumpta pertinet ad primum modum; vel bene esse, sive aliquod bonum habere, et ab hoc fine sumitur necessitas secundi modi.

[82400] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 9 Necessitas autem quae est a movente exteriori, pertinet ad tertium modum. Nam violentia est quando aliquid movetur ab exteriori agente ad aliud ad quod ex propria natura aptitudinem non habet. Si enim secundum suam naturam ordinetur ad hoc quod recipiat motum ab exteriori agente, tunc motus non erit violentus, sed naturalis. Sicut patet de motu caelestium orbium a substantiis separatis, et de motu inferiorum corporum a superioribus.

[82401] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit et secundum reducit omnes modos ad unum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod omnes modi necessitatis, qui in rebus inveniuntur ad hunc ultimum modum pertinent. Secundo ostendit, quod secundum ultimum modum accipitur necessarium in demonstrativis, ibi, amplius demonstratio. Tertio infert quoddam corollarium ex praemissis, ibi, horum quidem itaque. Dicit ergo primo, quod secundum istum ultimum modum necessarii, omnes alii modi aliqualiter dicuntur. Quod primo ostendit in tertio modo. Illud enim quod vim patitur, de necessitate dicitur aliquid facere vel pati, propter hoc quod non contingit secundum proprium impetum aliquid agere propter violentiam agentis, quae est quaedam necessitas propter quam non contingit aliter se habere.

[82402] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 11 Et similiter ostendit hoc in primo et secundo modo, in quibus necessitas sumitur ex causis vivendi vel essendi simpliciter, quantum ad primum modum: vel ex causis boni, quantum ad secundum modum. Sic enim in aliis modis necessarium dicebatur, sine quo non poterat esse ex una parte bonum, et ex alia parte vivere et esse. Et sic illa causa, sine qua non contingit vivere vel esse, vel bonum habere, vel malo carere, necessitas dicitur; quasi ex hoc sit prima ratio necessarii, quia impossibile est aliter se habere.

[82403] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 12 Deinde cum dicit amplius demonstratio ostendit quod secundum ultimum modum accipitur necessarium in demonstrativis, et quantum ad conclusiones, et quantum ad principia. Demonstratio enim dicitur esse necessariorum, et dicitur esse ex necessariis. Necessariorum quidem esse dicitur, quia illud, quod simpliciter demonstratur, non contingit aliter se habere. Dicitur autem simpliciter demonstratum ad eius differentiam quod demonstratur in demonstratione quae est ad aliquem, et non simpliciter; quod in quarto libro dixit demonstrare ad hominem arguentem. In talibus enim demonstrationibus, quae sunt ad aliquem, contingit etiam impossibile concludi ex aliquibus impossibilibus positis. Sed, quia causae conclusionis in demonstrationibus sunt praemissae, cum demonstratio simpliciter scire faciat, quod non est nisi per causam, oportet etiam principia, ex quibus est syllogismus, esse necessaria quae impossibile sint aliter se habere. Nam ex causa non necessaria non potest sequi effectus necessarius.

[82404] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 13 Deinde cum dicit horum quidem concludit ex praemissis tres conclusiones se invicem sequentes: quarum prima est, quod ex quo in demonstrationibus praemissae sunt causae conclusionis, et utraque sunt necessaria, sequitur quod aliqua sunt necessaria dupliciter. Quaedam quidem quorum altera sit causa necessitatis; quaedam vero quorum nulla sit causa necessitatis; et talia sunt necessaria propter seipsa. Et hoc est contra Democritum, qui dicebat quod necessariorum non sunt quaerendae causae, ut habetur in octavo physicorum.

[82405] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 14 Secunda conclusio, quia, cum oporteat esse unum primum necessarium, a quo alia necessitatem habent, quia in causis non est procedere in infinitum, ut in secundo ostensum est, oportet hoc primum necessarium, quod etiam maxime proprie est necessarium, quia est omnibus modis necessarium, quod ipsum sit simplex. Ea enim, quae sunt composita, sunt mutabilia, et ita pluribus modis se possunt habere: quae autem pluribus modis habere se possunt, possunt se habere aliter et aliter; quod est contra rationem necessarii. Nam necessarium est, quod est impossibile aliter se habere. Unde oportet, quod primum necessarium non aliter et aliter se habeat, et per consequens nec pluribus modis. Et ita oportet ipsum esse simplex.

[82406] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 6 n. 15 Tertia conclusio est, quod, cum violentum sit quod movetur ab aliquo exteriori agente praeter naturam propriam, principia autem necessaria sunt simplicia et immobilia, ut ostensum est, necessarium est ut si sunt aliqua sempiterna et immobilia sicut sunt substantiae separatae, quod in illis non sit aliquid violentum nec praeter naturam. Et hoc dicit, ne deceptio accidat in nomine necessitatis, cum dicitur de substantiis immaterialibus, nec per hoc intelligitur aliqua violentia in eis esse.


Lectio 7

[82407] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 1 Postquam philosophus distinxit nomina quae significant causas, hic distinguit nomina quae significant id quod est subiectum aliquo modo in ista scientia. Et dividitur in duas partes. Primo ponit sive distinguit nomina, quae significant subiectum huius scientiae. Secundo ea, quae significant partes subiecti, ibi, eadem dicuntur. Subiectum autem huius scientiae potest accipi, vel sicut communiter in tota scientia considerandum, cuiusmodi est ens et unum: vel sicut id de quo est principalis intentio, ut substantia. Et ideo primo distinguit hoc nomen unum. Secundo hoc nomen ens, ibi, ens dicitur et cetera. Tertio hoc nomen substantia, ibi, substantia dicitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit unum in per se et per accidens; et ostendit quot modis dicitur unum per accidens. Secundo quot modis dicitur unum per se, ibi secundum se vero unum et cetera.

[82408] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 2 Dicit ergo, quod unum dicitur et per se et per accidens. Per accidens autem unum docet considerare primo in terminis singularibus; et hoc dupliciter. Uno modo secundum quod accidens comparatur ad subiectum. Alio modo secundum quod unum accidens comparatur ad aliud. In utroque autem istorum tria est accipere; scilicet unum compositum et duo simplicia. Si enim unum per accidens accipiatur secundum comparationem accidentis ad subiectum, sic sunt ista tria: primum est Coriscus, secundum est musicus, tertium Coriscus musicus. Et haec tria sunt unum per accidens. Nam idem subiecto est Coriscus et musicus. Et similiter, quando comparatur accidens ad accidens, tria est accipere; quorum primum est musicum, secundum est iustum, tertium est musicus iustus Coriscus. Et omnia praedicta dicuntur esse unum secundum accidens; tamen alia et alia ratione.

[82409] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 3 Iustum enim et musicum, quae sunt duo simplicia in secunda acceptione, dicuntur unum per accidens, quia accidunt uni subiecto. Musicus vero et Coriscus, quae sunt duo simplicia in prima acceptione, dicuntur unum per accidens, quia alterum eorum, scilicet musicum accidit alteri, scilicet Corisco. Et similiter quantum ad aliquid musicus Coriscus cum Corisco, quod est compositum cum uno simplicium, in prima acceptione dicuntur unum per accidens, quia inter partes istas quae sunt in hac oratione, idest in hoc termino complexo, scilicet, Coriscus musicus, altera pars termini complexi, scilicet musicus, accidit alteri parti per se signatae, scilicet Corisco. Et eadem ratione potest dici, quod musicus Coriscus est unum cum iusto Corisco, quae sunt duo composita in secunda acceptione, quia ambae partes utriusque compositi accidunt uni, scilicet Corisco. Si enim idem est musicus et musicus Coriscus, et iustus et iustus Coriscus, cuicumque accidit musicum accidit musicus Coriscus; et quicquid accidit Corisco accidit Corisco iusto. Unde, si musicum accidit Corisco, sequitur, quod musicus Coriscus accidit iusto Corisco. Et sic nihil differt dicere musicum Coriscum accidere iusto Corisco, quam musicum accidere Corisco.

[82410] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 4 Quia vero huiusmodi praedicata per accidens per prius praedicantur de singularibus, et per posterius de universalibus, cum tamen e converso sit de praedicatis per se, manifestat consequenter in terminis universalibus quod in singularibus ostenderat; dicens, quod similiter accipitur unum per accidens, si aliquod accidens dicatur cum aliquo nomine alicuius generis, vel cuiuscumque universalis, sicut accipitur unum per accidens in praedictis, quando accidens adiungitur nomini singulari; sicut cum dicitur, quod homo et musicus homo sunt unum per accidens, licet quantum ad aliquid differant.

[82411] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 5 Singulares enim substantiae nec sunt in subiecto, nec de subiecto praedicantur. Unde tantum substant et nihil eis substat. Substantiae quidem universales dicuntur de subiecto, sed non sunt in subiecto. Unde non substant accidentibus, et eis aliquid substat. Cum ergo accidens adiungitur particulari substantiae, non potest esse alia ratio dicti, nisi quia accidens inest substantiae particulari, ut quia musicum inest Corisco cum dicitur Coriscus musicus.

[82412] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 6 Sed, cum dicitur homo musicus, potest esse duplex ratio dicti. Aut enim hoc dicitur, quia musicum accidit homini, per quod significatur substantia, et ex hoc competit sibi quod possit substare accidenti. Aut hoc ideo dicit, quia ambo, scilicet homo et musicus, insunt alicui singulari, sicut Corisco: sicut musicum dicebatur iustum, quia eidem singulari insunt, et eodem modo, scilicet per accidens. Sed forsan hoc non eodem modo; sed universalis substantia inest singulari ut genus, sicut hoc nomen animal; aut si non sit genus, saltem est in substantia subiecti, idest ut substantiale praedicatum, sicut hoc nomen homo. Sed aliud, scilicet musicum, non est ut genus vel essentiale praedicatum, sed ut habitus vel passio subiecti, vel qualecumque accidens. Ponit autem haec duo, habitum et passionem, quia quaedam accidentia sunt manentia in subiecto, sicut habitus, qui sunt difficile mobiles; quaedam autem sunt accidentia pertranseuntia et non manentia, sicut passiones. Patet igitur quod isti sunt modi, quibus aliqua dicuntur unum per accidens.

[82413] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit secundum se ponit modos unius per se; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur unum. Secundo quot modis dicuntur multa, ibi, palam autem, et quia multa. Circa primum duo facit. Primo distinguit modos unius naturaliter, idest secundum conditiones in rebus inventas. Secundo vero logice, idest secundum intentiones logicales, ibi, amplius autem alia et cetera. Circa primum duo facit. Primo distinguit modos unius. Secundo vero ponit quamdam proprietatem consequentem ad unum, ibi, uni vero esse, est principium. Circa primum duo facit. Primo ponit modos unius. Secundo reducit eos omnes ad unum, ibi, universaliter enim quaecumque. Ponit autem in prima parte quinque modos unius.

[82414] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 8 Quorum primus est, quod eorum quae secundum se dicuntur unum, quaedam dicuntur unum esse natura continuitatis, idest essendo continua: vel eo quod sunt continua, sicut dicit alia translatio. Sed continua dicuntur aliqua dupliciter. Quaedam enim sunt continua, sicut dicit alia litera, per aliud, quaedam secundum se.

[82415] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 9 Prosequitur ergo primo continua secundum aliud, dicens, quod continua per aliud sunt, sicut onus lignorum continuum est ratione ligaminis vel vinculi: et hoc modo ligna adinvicem conviscata dicuntur unum per viscum. Quod etiam contingit dupliciter: quia quandoque continuatio alligatorum fit secundum lineam rectam, quandoque autem secundum lineam indirectam, sicut est linea reflexa angulum continens, quae fit ex contactu duarum in una superficie, quarum applicatio non est directa. Per hunc enim modum partes animalis dicuntur unum et continuum. Sicut tibia, quae habet reflexionem, et angulum continet ad genu, dicitur una et continua, et similiter brachium.

[82416] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 10 Sed, cum talis continuatio, quae est per aliud, possit esse vel fieri naturaliter et arte, magis unum sunt quae sunt continua per naturam, quam quae sunt continua per artem: quia in his quae sunt continua per naturam, illud unum, per quod fit continuatio, non est extraneum a natura rei quae per ipsum continuatur, sicut accidit in his quae sunt unum per artificium, in quibus vinculum, vel viscus, vel aliquid tale est omnino extraneum a natura colligatorum. Et ita ea quae sunt naturaliter colligata, prius accedunt ad ea quae sunt secundum se continua, quae sunt maxime unum.

[82417] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 11 Et ad evidentiam huius, definit continuum, dicens, quod continuum dicitur id cuius est secundum se unus motus tantum, et non est possibile aliter. Non enim possibile est in continuo, ut diversae partes diversis motibus moveantur, sed totum continuum movetur uno motu. Dicit autem secundum se, quia possibile est ut continuum moveatur uno modo per se, et uno alio vel pluribus per accidens; sicut si homo movetur in navi per se contra motum navis, movetur nihilominus motu navis per accidens.

[82418] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 12 Ad hoc autem quod sit unus motus, oportet quod sit indivisibilis: et hoc dico secundum tempus, ut videlicet simul dum movetur una pars continui, moveatur et alia. Non enim contingit in continuo quod una pars moveatur et alia quiescat, vel quod una quiescat et alia moveatur, ut sic motus diversarum partium continui sint in diversis partibus temporis.

[82419] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 13 Ideo autem hic definit philosophus continuum per motum et non per unitatem termini, ad quem partes continui coniunguntur, sicut in praedicamentis et in libro physicorum habetur, quia ex ista definitione potest sumi diversus gradus unitatis in diversis continuis, sicut postea patebit, non autem ex definitione ibi data.

[82420] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 14 Sciendum est autem, quod hoc quod hic dicitur, quod motus continui indivisibilis est secundum tempus, non est contrarium ei quod probatur in sexto physicorum, scilicet, quod tempus motus dividitur secundum partes mobilis. Hic enim loquitur philosophus quantum ad motum absolute, quia scilicet non ante incipit moveri una pars continui quam alia: ibi autem loquitur referendo ad aliquod signum, quod signatur in magnitudine, per quam fit motus. Illud enim signum, quod est prior pars magnitudinis, in priori tempore transitur, licet etiam in illa priori parte temporis aliae partes mobilis continui moveantur.

[82421] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 15 Deinde cum dicit secundum se prosequitur de illis quae sunt secundum se continua, dicens, quod illa sunt secundum se continua quae non dicuntur unum per contactum. Quod sic probat. Illa enim, quae se tangunt, ut duo ligna, non dicuntur unum lignum, nec unum corpus, nec unum aliquid aliud quod pertineat ad genus continui. Et sic patet quod alia est unitas continuorum, et alia tangentium. Quae enim sunt se tangentia non habent unitatem continuitatis per seipsa, sed per aliquod vinculum quod ea coniungit. Sed illa quae sunt continua, dicuntur unum secundum se, quamvis habeant reflexionem. Duae enim lineae reflexae continuantur ad unum communem terminum, qui est punctus in loco ubi constituitur angulus.

[82422] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 16 Sed tamen magis sunt unum quae per se sunt continua sine reflexione. Cuius ratio est, quia linea recta non potest habere nisi unum motum in omnibus partibus suis. Linea vero reflexa potest habere unum motum, et duos motus. Potest enim intelligi linea reflexa tota moveri in unam partem: et iterum potest intelligi quod una parte quiescente, alia pars, quae cum parte quiescente continet angulum, appropinquet per suum motum ad partem quiescentem, sicut quando tibia vel crus applicatur ad coxam, quae hic dicitur femur. Unde utrumque eorum, scilicet tibia vel coxa, sunt magis unum quam scelos, ut habetur in Graeco, idest quam id quod est compositum ex tibia et coxa.

[82423] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 17 Sciendum autem, quod litera quae habet curvitatem loco reflexionis, falsa est. Constat enim quod partes lineae curvae angulum non continentes, oportet quod simul moveantur et simul quiescant, sicut partes lineae rectae; quod non accidit in reflexa, ut dictum est.

[82424] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 18 Secundum modum ponit ibi, amplius alio dicit, quod secundo modo dicitur unum, non tantum ratione continuae quantitatis, sed ex eo quod subiectum totum est indifferens forma secundum speciem. Quaedam enim esse possunt continua quae tamen in subiecto sunt diversa secundum speciem; sicut si continuetur aurum argento, vel aliqua huiusmodi. Et tunc talia duo erunt unum si attendatur sola quantitas, non autem si attendatur natura subiecti. Si vero totum subiectum continuum sit unius formae secundum speciem, erit unum et secundum rationem quantitatis et secundum rationem naturae.

[82425] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 19 Subiectum autem dicitur esse indifferens secundum speciem, quando eadem species sensibilis non dividitur, ita quod sint diversae formae sensibiles in diversis partibus subiecti, sicut quandoque contingit quod unius corporis sensibilis una pars est alba, et alia nigra. Hoc autem subiectum indifferens potest accipi dupliciter. Uno modo subiectum primum. Alio modo subiectum finale sive ultimum, ad quod pervenitur in fine divisionis. Sicut patet quod totum vinum dicitur unum esse, quia partes eius communicant in uno primo subiecto quod est indifferens secundum speciem. Et similiter est de aqua. Omnes enim liquores sive humores dicuntur unum in uno ultimo. Nam oleum et vinum et omnia huiusmodi resolvuntur ultimo in aquam vel aerem, qui in omnibus est radix humiditatis.

[82426] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 20 Tertium modum ponit ibi, dicuntur autem dicit, quod aliqua dicuntur unum, quorum genus est unum, oppositis differentiis divisum. Et ille modus habet aliquam similitudinem cum praecedenti. Ibi enim aliqua dicebantur esse unum, quia genus subiectum est unum: hic etiam aliqua dicuntur esse unum, quia eorum genus, quod est subiectum differentiis, est unum; sicut homo et equus et canis dicuntur unum, quia communicant in animali, quasi in uno genere, subiecto differentiis. Differt tamen hic modus a praedicto, quia in illo modo subiectum erat unum non distinctum per formas; hic autem genus subiectum est unum distinctum per diversas differentias quasi per diversas formas.

[82427] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 21 Et sic patet quod propinquissimo modo dicuntur aliqua esse unum genere, et similiter sicut aliqua dicuntur esse unum materia. Nam illa etiam quae dicuntur esse unum materia, distinguuntur per formas. Genus enim, licet non sit materia, quia non praedicaretur de specie, cum materia sit pars, tamen ratio generis sumitur ab eo quod est materiale in re; sicut ratio differentiae ab eo quod est formale. Non enim anima rationalis est differentia hominis, cum de homine non praedicetur; sed habens animam rationalem, quod significat hoc nomen rationale. Et similiter natura sensitiva non est genus hominis, sed pars. Habens etiam naturam sensitivam, quod nomine animalis significatur, est hominis genus. Similiter ergo et propinquus modus est quo aliqua sunt unum materia et unum genere.

[82428] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 22 Sed sciendum est, quod unum ratione generis dicitur dupliciter. Quandoque enim aliqua dicuntur ita unum in genere sicut dictum est, quia scilicet eorum unum est genus qualitercumque. Quandoque vero non dicuntur aliqua esse unum in genere, nisi in genere superiori, quod cum adiunctione unitatis vel identitatis praedicatur de ultimis speciebus generis inferioris, quando sunt aliquae aliae superiores species supremi generis, in quarum una infinitae species conveniunt. Sicut figura est unum genus supremum continens sub se multas species, scilicet circulum, triangulum, quadratum, et huiusmodi. Et triangulus etiam continet diversas species, scilicet aequilaterum, qui dicitur isopleurus, et triangulum duorum aequalium laterum, qui dicitur aequitibiarum vel isosceles. Isti igitur duo trianguli dicuntur una figura, quod est genus remotum, sed non unus triangulus, quod est genus proximum. Cuius ratio est, quia hi duo trianguli non differunt per differentias quibus dividitur figura. Differunt autem per differentias quibus dividitur triangulus. Idem autem dicitur a quo aliquid non differt differentia.

[82429] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 23 Quartum modum ponit ibi, amplius autem dicit quod unum etiam dicuntur, quaecumque ita se habent quod definitio unius, quae est ratio significans quid est esse, non dividitur a definitione alterius, quae significat etiam quid est esse eius. Ipsa enim definitio, scilicet secundum se, oportet quod sit divisibilis, cum constet ex genere et differentia. Sed potest esse quod definitio unius sit indivisibilis a definitione alterius, quando duo habent unam definitionem; sive illae definitiones significent totum hoc quod est in definito, sicut tunica et indumentum: et tunc sunt simpliciter unum, quorum definitio est una: sive illa communis definitio non totaliter comprehendat rationem duorum, quae in ea conveniunt, sicut bos et equus conveniunt in una definitione animalis. Unde numquam sunt unum simpliciter, sed secundum quid, in quantum scilicet utrumque eorum est animal. Et similiter augmentum et diminutio conveniunt in una definitione generis, quia utraque est motus secundum quantitatem. Similiter in omnibus superficiebus est una definitio huius speciei quae est superficies.

[82430] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 7 n. 24 Quintum modum ponit ibi, omnino vero dicit, quod omnino idest perfecte et maxime sunt unum, quorum intellectus intelligens quidditatem eorum est omnino indivisibilis, sicut simplicia, quae non componuntur ex principiis materialibus et formalibus. Unde intellectus accipiens quidditatem eorum, non comprehendit ea, quasi componens definitionem eorum ex diversis principiis; sed magis per modum negationis, sicut punctus est, cuius pars non est: vel etiam per modum habitudinis ad composita, sicut si dicatur quod unitas est principium numeri. Et, quia talia habent intellectum indivisibilem in seipsis, ea autem quae sunt quocumque modo divisa, possunt intelligi separatim, ideo sequitur quod huiusmodi sunt inseparabilia, et secundum tempus, et secundum locum, et secundum rationem. Et propter hoc sunt maxime unum; praecipue illud quod est indivisibile in genere substantiae. Nam quod est indivisibile in genere accidentis, etsi ipsum in se non sit compositum, est tamen alteri compositum, idest subiecto in quo est. Indivisibilis autem substantia, neque secundum se composita est, nec alteri componitur. Vel ly substantia, potest esse ablativi casus. Et tunc est sensus, quod licet aliqua dicantur unum quia sunt indivisibilia secundum locum vel tempus vel rationem, tamen inter ea illa maxime dicuntur unum, quae non dividuntur secundum substantiam. Et redit in eumdem sensum cum priore.


Lectio 8

[82431] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 1 Hic philosophus reducit omnes modos ad unum primum; et circa hoc duo facit. Primo ponit reductionem praedictam. Secundo super modos positos ponit alium modum unitatis, ibi, amplius autem et cetera. Dicit ergo primo, quod ex hoc patet, quod illa quae sunt penitus indivisibilia, maxime dicuntur unum: quia ad hunc modum omnes alii modi reducuntur, quia universaliter hoc est verum, quod quaecumque non habent divisionem, secundum hoc dicuntur unum, inquantum divisionem non habent. Sicut quae non dividuntur in eo quod est homo, dicuntur unum in homine, sicut Socrates et Plato. Et quae non dividuntur in ratione animalis, dicuntur unum in animali. Et quae non dividuntur in magnitudine vel mensura, dicuntur unum secundum magnitudinem, sicut continua.

[82432] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 2 Et ex hoc potest accipi etiam numerus et diversitas modorum unius suprapositorum; quia unum aut est indivisibile simpliciter, aut indivisibile secundum quid. Siquidem simpliciter, sic est ultimus modus, qui est principalis. Si autem est indivisibile secundum quid, aut secundum quantitatem tantum, aut secundum naturam. Si secundum quantitatem, sic est primus modus. Si secundum naturam, aut quantum ad subiectum, aut quantum ad divisionem quae se tenet ex parte formae. Si quantum ad subiectum, vel quantum ad subiectum reale, et sic est secundus modus. Vel quantum ad subiectum rationis, et sic est tertius modus. Indivisibilitas autem formae, quae est indivisibilitas rationis, idest definitionis, facit quartum modum.

[82433] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 3 Ex his autem modis ulterius aliqui alii modi derivantur. Plurima autem sunt, quae dicuntur unum, ex eo quod faciunt unum; sicut plures homines dicuntur unum, ex hoc quod trahunt navem. Et etiam dicuntur aliqua unum, ex eo quod unum patiuntur; sicut multi homines sunt unus populus, ex eo quod ab uno rege reguntur. Quaedam vero dicuntur unum ex eo quod habent aliquid unum, sicut multi possessores unius agri sunt unum in dominio eius. Quaedam etiam dicuntur unum ex hoc quod sunt aliquid unum; sicut multi homines albi dicuntur unum, quia quilibet eorum albus est.

[82434] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 4 Sed respectu omnium istorum modorum secundariorum, primo dicuntur unum illa quae sunt unum secundum suam substantiam, de quibus supra dictum est in quinque modis suprapositis. Una namque substantia est, aut ratione continuitatis, sicut in primo modo: aut propter speciem subiecti, sicut in secundo modo, et etiam in tertio, prout unitas generis aliquid habet simile cum unitate speciei: aut etiam propter rationem, sicut in quarto et in quinto modo. Et quod adhuc ex his modis aliqua dicantur unum, patet per oppositum. Aliqua enim sunt numero plura, vel numerantur ut plura, quia non sunt continua, vel quia non habent speciem unam, vel quia non conveniunt in una ratione.

[82435] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit amplius autem addit alium modum a supradictis, qui non sumitur ex ratione indivisionis sicut praedicti, sed magis ex ratione divisionis; et dicit, quod quandoque aliqua dicuntur unum propter solam continuitatem, quandoque vero non, nisi sit aliquod totum et perfectum; quod quidem contingit quando habet aliquam unam speciem, non quidem sicut subiectum homogeneum dicitur unum specie quod pertinet ad secundum modum positum prius, sed secundum quod species in quadam totalitate consistit requirens determinatum ordinem partium; sicut patet quod non dicimus unum aliquid, ut artificiatum, quando videmus partes calceamenti qualitercumque compositas, nisi forte secundum quod accipitur unum pro continuo; sed tunc dicimus esse unum omnes partes calceamenti, quando sic sunt compositae, quod sit calceamentum et habeat aliquam unam speciem, scilicet calceamenti.

[82436] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 6 Et ex hoc patet, quod linea circularis est maxime una; quia non solum habet continuitatem, sicut linea recta; sed etiam habet totalitatem et perfectionem, quod non habet linea recta. Perfectum est enim et totum, cui nihil deest: quod quidem contingit lineae circulari. Non enim potest sibi fieri additio, sicut fit lineae rectae.

[82437] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit uni vero ponit quamdam proprietatem consequentem unum; et dicit, quod ratio unius est in hoc, quod sit principium alicuius numeri. Quod ex hoc patet, quia unum est prima mensura numeri, quo omnis numerus mensuratur: mensura autem habet rationem principii, quia per mensuram res mensuratae cognoscuntur, res autem cognoscuntur per sua propria principia. Et ex hoc patet, quod unum est principium noti vel cognoscibilis circa quodlibet, et est in omnibus principium cognoscendi.

[82438] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 8 Hoc autem unum, quod est principium cognoscendi, non est idem in omnibus generibus. In genere enim consonantiarum est unum, quod est diesis, quod est minimum in consonantiis. Diesis enim est semitonium minus. Dividitur enim tonus in duo semitonia inaequalia, quorum unus dicitur diesis. In vocibus autem unum primum et minimum est litera vocalis, aut consonans; et magis vocalis quam consonans, ut in decimo dicetur. Et in gravitatibus sive ponderibus est aliquid minimum, quod est mensura, scilicet uncia, vel aliquid aliud huiusmodi. Et in motibus est una prima mensura, quae mensurat alios motus, scilicet motus simplicissimus et velocissimus, sicut est motus diurnus.

[82439] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 9 In omnibus tamen istis hoc est commune, quod illud, quod est prima mensura, est indivisibile secundum quantitatem, vel secundum speciem. Quod igitur est in genere quantitatis unum et primum, oportet quod sit indivisibile et secundum quantitatem. Si autem sit omnino indivisibile et secundum quantitatem et non habeat positionem, dicitur unitas. Punctus vero est id, quod est omnino indivisibile secundum quantitatem et tamen habet positionem. Linea vero est quod est divisibile secundum unam dimensionem tantum: superficies vero secundum duas. Corpus autem est omnibus modis divisibile secundum quantitatem, scilicet secundum tres dimensiones. Et hae descriptiones convertuntur. Nam omne quod duabus dimensionibus dividitur, est superficies, et sic de aliis.

[82440] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 10 Sciendum est autem quod esse mensuram est propria ratio unius secundum quod est principium numeri. Hoc autem non est idem cum uno quod convertitur cum ente, ut in quarto dictum est. Ratio enim illius unius in sola indivisione consistit: huiusmodi autem unius in mensuratione. Sed tamen haec ratio mensurae, licet primo conveniat uni quod est principium numeri, tamen per quamdam similitudinem derivatur ad unum in aliis generibus, ut in decimo huius philosophus ostendet. Et secundum hoc ratio mensurae invenitur in quolibet genere. Haec autem ratio mensurae consequitur rationem indivisionis, sicut habitum est. Et ideo unum non omnino aequivoce dicitur de eo quod convertitur cum ente, et de eo quod est principium numeri; sed secundum prius et posterius.

[82441] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 11 Deinde cum dicit amplius autem ponit aliam divisionem unius, quae est magis logica; dicens, quod quaedam sunt unum numero, quaedam specie, quaedam genere, quaedam analogia. Numero quidem sunt unum, quorum materia est una. Materia enim, secundum quod stat sub dimensionibus signatis, est principium individuationis formae. Et propter hoc ex materia habet singulare quod sit unum numero ab aliis divisum.

[82442] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 12 Specie autem dicuntur unum, quorum una est ratio, idest definitio. Nam nihil proprie definitur nisi species, cum omnis definitio ex genere et differentia constet. Et si aliquod genus definitur, hoc est inquantum est species.

[82443] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 13 Unum vero genere sunt, quae conveniunt in figura praedicationis, idest quae habent unum modum praedicandi. Alius enim est modus quo praedicatur substantia, et quo praedicatur qualitas vel actio; sed omnes substantiae habent unum modum praedicandi, inquantum praedicantur non ut in subiecto existentes.

[82444] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 14 Proportione vero vel analogia sunt unum quaecumque in hoc conveniunt, quod hoc se habet ad illud sicut aliud ad aliud. Et hoc quidem potest accipi duobus modis, vel in eo quod aliqua duo habent diversas habitudines ad unum; sicut sanativum de urina dictum habitudinem significat signi sanitatis; de medicina vero, quia significat habitudinem causae respectu eiusdem. Vel in eo quod est eadem proportio duorum ad diversa, sicut tranquillitatis ad mare et serenitatis ad aerem. Tranquillitas enim est quies maris et serenitas aeris.

[82445] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 15 In istis autem modis unius, semper posterius sequitur ad praecedens et non convertitur. Quaecumque enim sunt unum numero, sunt specie unum et non convertitur. Et idem patet in aliis.

[82446] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 16 Deinde cum dicit palam autem ex modis unius accipit modos multorum; et dicit, quod multa dicuntur per oppositum ad unum. Et ideo quot modis dicitur unum, tot modis dicuntur multa; quia quoties dicitur unum oppositorum, toties dicitur et reliquum. Unde aliqua dicuntur multa propter hoc, quod non sunt continua. Quod est per oppositum ad primum modum unius.

[82447] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 17 Alia dicuntur multa propter hoc quod materiam habent divisam secundum speciem, sive intelligamus de materia prima, idest proxima, aut de finali sive ultima, in quam ultimo fit resolutio. Per divisionem quippe proximae materiae dicuntur multa vinum et oleum: per divisionem vero materiae remotae, vinum et lapis. Et si materia accipiatur tam pro materia naturae quam pro materia rationis, scilicet pro genere quod habet similitudinem materiae, hic modus multitudinis sumitur per oppositum ad secundum et tertium modum unius.

[82448] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 18 Alia vero dicuntur multa quae habent rationes, quod quid est esse dicentes, plures. Et hoc sumitur per oppositum ad quartum modum.

[82449] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 8 n. 19 Quod autem opponitur quinto modo, nondum habet rationem pluralitatis nisi secundum quid et in potentia. Non enim ex hoc quod aliquid est divisibile propter hoc est multa nisi in potentia.


Lectio 9

[82450] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 1 Hic philosophus distinguit quot modis dicitur ens. Et circa hoc tria facit. Primo distinguit ens in ens per se et per accidens. Secundo distinguit modos entis per accidens, ibi, secundum accidens quidem et cetera. Tertio modos entis per se, ibi, secundum se vero. Dicit ergo, quod ens dicitur quoddam secundum se, et quoddam secundum accidens. Sciendum tamen est quod illa divisio entis non est eadem cum illa divisione qua dividitur ens in substantiam et accidens. Quod ex hoc patet, quia ipse postmodum, ens secundum se dividit in decem praedicamenta, quorum novem sunt de genere accidentis. Ens igitur dividitur in substantiam et accidens, secundum absolutam entis considerationem, sicut ipsa albedo in se considerata dicitur accidens, et homo substantia. Sed ens secundum accidens prout hic sumitur, oportet accipi per comparationem accidentis ad substantiam. Quae quidem comparatio significatur hoc verbo, est, cum dicitur, homo est albus. Unde hoc totum, homo est albus, est ens per accidens. Unde patet quod divisio entis secundum se et secundum accidens, attenditur secundum quod aliquid praedicatur de aliquo per se vel per accidens. Divisio vero entis in substantiam et accidens attenditur secundum hoc quod aliquid in natura sua est vel substantia vel accidens.

[82451] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit secundum accidens ostendit quot modis dicitur ens per accidens; et dicit, quod tribus: quorum unus est, quando accidens praedicatur de accidente, ut cum dicitur, iustus est musicus. Secundus, cum accidens praedicatur de subiecto, ut cum dicitur, homo est musicus. Tertius, cum subiectum praedicatur de accidente, ut cum dicitur musicus est homo. Et, quia superius iam manifestavit quomodo causa per accidens differt a causa per se, ideo nunc consequenter per causam per accidens manifestat ens per accidens.

[82452] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 3 Et dicit, quod sicut assignantes causam per accidens dicimus quod musicus aedificat, eo quod musicum accidit aedificatori, vel e contra, constat enim quod hoc esse hoc, idest musicum aedificare, nihil aliud significat quam hoc accidere huic, ita est etiam in praedictis modis entis per accidens, quando dicimus hominem esse musicum, accidens praedicando de subiecto: vel musicum esse hominem, praedicando subiectum de accidente: vel album esse musicum, vel e converso, scilicet musicum esse album, praedicando accidens de accidente. In omnibus enim his, esse, nihil aliud significat quam accidere. Hoc quidem, scilicet quando accidens de accidente praedicatur, significat quod ambo accidentia accidunt eidem subiecto: illud vero, scilicet cum accidens praedicatur de subiecto, dicitur esse, quia enti idest subiecto accidit accidens. Sed musicum esse hominem dicimus, quia huic, scilicet praedicato, accidit musicum, quod ponitur in subiecto. Et est quasi similis ratio praedicandi, cum subiectum praedicatur de accidente, et accidens de accidente. Sicut enim subiectum praedicatur de accidente ea ratione, quia praedicatur subiectum de eo, cui accidit accidens in subiecto positum; ita accidens praedicatur de accidente, quia praedicatur de subiecto accidentis. Et propter hoc, sicut dicitur musicum est homo, similiter dicitur musicum esse album, quia scilicet illud cui accidit esse musicum, scilicet subiectum, est album.

[82453] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 4 Patet igitur, quod ea, quae dicuntur esse secundum accidens, dicuntur triplici ratione: aut eo quod ambo, scilicet subiectum et praedicatum, insunt eidem, sicut cum accidens praedicatur de accidente, aut quia illud, scilicet praedicatum, ut musicum, inest enti, idest subiecto, quod dicitur esse musicum; et hoc est cum accidens praedicatur de subiecto; aut quia illud, scilicet subiectum in praedicato positum, est illud cui inest accidens, de quo accidente illud, scilicet subiectum, praedicatur. Et hoc est scilicet cum subiectum praedicatur de accidente, ut cum dicimus, musicum est homo.

[82454] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit secundum se distinguit modum entis per se: et circa hoc tria facit. Primo distinguit ens, quod est extra animam, per decem praedicamenta, quod est ens perfectum. Secundo ponit alium modum entis, secundum quod est tantum in mente, ibi, amplius autem et esse significat. Tertio dividit ens per potentiam et actum: et ens sic divisum est communius quam ens perfectum. Nam ens in potentia, est ens secundum quid tantum et imperfectum, ibi, amplius esse significat et ens. Dicit ergo primo, quod illa dicuntur esse secundum se, quaecumque significant figuras praedicationis. Sciendum est enim quod ens non potest hoc modo contrahi ad aliquid determinatum, sicut genus contrahitur ad species per differentias. Nam differentia, cum non participet genus, est extra essentiam generis. Nihil autem posset esse extra essentiam entis, quod per additionem ad ens aliquam speciem entis constituat: nam quod est extra ens, nihil est, et differentia esse non potest. Unde in tertio huius probavit philosophus, quod ens, genus esse non potest.

[82455] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 6 Unde oportet, quod ens contrahatur ad diversa genera secundum diversum modum praedicandi, qui consequitur diversum modum essendi; quia quoties ens dicitur, idest quot modis aliquid praedicatur, toties esse significatur, idest tot modis significatur aliquid esse. Et propter hoc ea in quae dividitur ens primo, dicuntur esse praedicamenta, quia distinguuntur secundum diversum modum praedicandi. Quia igitur eorum quae praedicantur, quaedam significant quid, idest substantiam, quaedam quale, quaedam quantum, et sic de aliis; oportet quod unicuique modo praedicandi, esse significet idem; ut cum dicitur homo est animal, esse significat substantiam. Cum autem dicitur, homo est albus, significat qualitatem, et sic de aliis.

[82456] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 7 Sciendum enim est quod praedicatum ad subiectum tripliciter se potest habere. Uno modo cum est id quod est subiectum, ut cum dico, Socrates est animal. Nam Socrates est id quod est animal. Et hoc praedicatum dicitur significare substantiam primam, quae est substantia particularis, de qua omnia praedicantur.

[82457] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 8 Secundo modo ut praedicatum sumatur secundum quod inest subiecto: quod quidem praedicatum, vel inest ei per se et absolute, ut consequens materiam, et sic est quantitas: vel ut consequens formam, et sic est qualitas: vel inest ei non absolute, sed in respectu ad aliud, et sic est ad aliquid. Tertio modo ut praedicatum sumatur ab eo quod est extra subiectum: et hoc dupliciter. Uno modo ut sit omnino extra subiectum: quod quidem si non sit mensura subiecti, praedicatur per modum habitus, ut cum dicitur, Socrates est calceatus vel vestitus. Si autem sit mensura eius, cum mensura extrinseca sit vel tempus vel locus, sumitur praedicamentum vel ex parte temporis, et sic erit quando: vel ex loco, et sic erit ubi, non considerato ordine partium in loco, quo considerato erit situs. Alio modo ut id a quo sumitur praedicamentum, secundum aliquid sit in subiecto, de quo praedicatur. Et si quidem secundum principium, sic praedicatur ut agere. Nam actionis principium in subiecto est. Si vero secundum terminum, sic praedicabitur ut in pati. Nam passio in subiectum patiens terminatur.

[82458] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 9 Quia vero quaedam praedicantur, in quibus manifeste non apponitur hoc verbum est, ne credatur quod illae praedicationes non pertineant ad praedicationem entis, ut cum dicitur, homo ambulat, ideo consequenter hoc removet, dicens quod in omnibus huiusmodi praedicationibus significatur aliquid esse. Verbum enim quodlibet resolvitur in hoc verbum est, et participium. Nihil enim differt dicere, homo convalescens est, et homo convalescit, et sic de aliis. Unde patet quod quot modis praedicatio fit, tot modis ens dicitur.

[82459] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 10 Nec est verum quod Avicenna dicit, quod praedicata, quae sunt in generibus accidentis, principaliter significant substantiam, et per posterius accidens, sicut hoc quod dico album et musicum. Nam album ut in praedicamentis dicitur, solam qualitatem significat. Hoc autem nomen album significat subiectum ex consequenti, inquantum significat albedinem per modum accidentis. Unde oportet, quod ex consequenti includat in sui ratione subiectum. Nam accidentis esse est inesse. Albedo enim etsi significet accidens, non tamen per modum accidentis, sed per modum substantiae. Unde nullo modo consignificat subiectum. Si enim principaliter significaret subiectum, tunc praedicata accidentalia non ponerentur a philosopho sub ente secundum se, sed sub ente secundum accidens. Nam hoc totum, quod est homo albus, est ens secundum accidens, ut dictum est.

[82460] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit amplius autem ponit alium modum entis, secundum quod esse et est, significant compositionem propositionis, quam facit intellectus componens et dividens. Unde dicit, quod esse significat veritatem rei. Vel sicut alia translatio melius habet quod esse significat quia aliquod dictum est verum. Unde veritas propositionis potest dici veritas rei per causam. Nam ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Cum enim dicimus aliquid esse, significamus propositionem esse veram. Et cum dicimus non esse, significamus non esse veram; et hoc sive in affirmando, sive in negando. In affirmando quidem, sicut dicimus quod Socrates est albus, quia hoc verum est. In negando vero, ut Socrates non est albus, quia hoc est verum, scilicet ipsum esse non album. Et similiter dicimus, quod non est diameter incommensurabilis lateri quadrati, quia hoc est falsum, scilicet non esse ipsum non commensurabilem.

[82461] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 12 Sciendum est autem quod iste secundus modus comparatur ad primum, sicut effectus ad causam. Ex hoc enim quod aliquid in rerum natura est, sequitur veritas et falsitas in propositione, quam intellectus significat per hoc verbum est prout est verbalis copula. Sed, quia aliquid, quod est in se non ens, intellectus considerat ut quoddam ens, sicut negationem et huiusmodi, ideo quandoque dicitur esse de aliquo hoc secundo modo, et non primo. Dicitur enim, quod caecitas est secundo modo, ex eo quod vera est propositio, qua dicitur aliquid esse caecum; non tamen dicitur quod sit primo modo vera. Nam caecitas non habet aliquod esse in rebus, sed magis est privatio alicuius esse. Accidit autem unicuique rei quod aliquid de ipsa vere affirmetur intellectu vel voce. Nam res non refertur ad scientiam, sed e converso. Esse vero quod in sui natura unaquaeque res habet, est substantiale. Et ideo, cum dicitur, Socrates est, si ille est primo modo accipiatur, est de praedicato substantiali. Nam ens est superius ad unumquodque entium, sicut animal ad hominem. Si autem accipiatur secundo modo, est de praedicato accidentali.

[82462] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit amplius esse ponit distinctionem entis per actum et potentiam; dicens, quod ens et esse significant aliquid dicibile vel effabile in potentia, vel dicibile in actu. In omnibus enim praedictis terminis, quae significant decem praedicamenta, aliquid dicitur in actu, et aliquid in potentia. Et ex hoc accidit, quod unumquodque praedicamentum per actum et potentiam dividitur. Et sicut in rebus, quae extra animam sunt, dicitur aliquid in actu et aliquid in potentia, ita in actibus animae et privationibus, quae sunt res rationis tantum. Dicitur enim aliquis scire, quia potest uti scientia, et quia utitur: similiter quiescens, quia iam inest ei quiescere, et quia potest quiescere. Et non solum hoc est in accidentibus, sed etiam in substantiis. Etenim Mercurium, idest imaginem Mercurii dicimus esse in lapide in potentia, et medium lineae dicitur esse in linea in potentia. Quaelibet enim pars continui est potentialiter in toto. Linea vero inter substantias ponitur secundum opinionem ponentium mathematica esse substantias, quam nondum reprobaverat. Frumentum etiam quando nondum est perfectum, sicut quando est in herba, dicitur esse in potentia. Quando vero aliquid sit in potentia, et quando nondum est in potentia, determinandum est in aliis, scilicet in nono huius.


Lectio 10

[82463] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 1 Hic ostendit quot modis dicitur substantia: et circa hoc duo facit. Primo ponit diversos modos substantiae. Secundo reducit omnes ad duos, ibi, accidit itaque. Circa primum ponit quatuor modos; quorum primus est secundum quod substantiae particulares dicuntur substantiae, sicut simplicia corpora, ut terra et ignis et aqua et huiusmodi. Et universaliter omnia corpora, etiam si non sint simplicia, sicut mixta similium partium, ut lapis, sanguis, caro, et huiusmodi. Et iterum animalia quae constant et huiusmodi corporibus sensibilibus, et partes eorum, ut manus et pedes et huiusmodi, et Daemonia, idest idola, quae in templis posita colebantur pro diis. Vel Daemonia dicit quaedam animalia rationabilia secundum Platonicos, quae Apuleius sic definit: Daemones sunt animalia corpore aerea, mente rationalia, animo passiva, tempore aeterna. Haec enim omnia praedicta dicuntur substantia, quia non dicuntur de alio subiecto, sed alia dicuntur de his. Et haec est descriptio primae substantiae in praedicamentis.

[82464] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 2 Secundum modum ponit ibi alio vero dicit quod alio modo dicitur substantia quae est causa essendi praedictis substantiis quae non dicuntur de subiecto; non quidem extrinseca sicut efficiens, sed intrinseca eis, ut forma. Sicut dicitur anima substantia animalis.

[82465] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit amplius quaecumque ponit tertium modum, secundum opinionem Platonicorum et Pythagoricorum, dicens, quod quaecumque particulae sunt in praedictis substantiis, quae sunt termini earum, et significant hoc aliquid secundum opinionem eorum, in quibus destructis destruitur totum, dicuntur etiam substantiae. Sicut superficie destructa destruitur corpus, ut quidam dicunt, et destructa linea destruitur superficies. Patet etiam, quod superficies est terminus corporis, et linea terminus superficiei. Et secundum dictorum positionem, linea est pars superficiei, et superficies pars corporis. Ponebant enim corpora componi ex superficiebus et superficies ex lineis, et lineas ex punctis. Unde sequebatur, quod punctum sit substantia lineae, et linea superficiei, et sic de aliis. Numerus autem secundum hanc positionem videtur esse substantia totaliter omnium rerum, quia remoto numero nihil remanet in rebus: quod enim non est unum, nihil est. Et similiter quae non sunt plura, non sunt. Numerus etiam invenitur terminare omnia, eo quod omnia mensurantur per numerum.

[82466] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 4 Iste autem modus non est verus. Nam hoc quod communiter invenitur in omnibus, et sine quo res esse non potest, non oportet quod sit substantia rei, sed potest esse aliqua proprietas consequens rei substantiam vel principium substantiae. Provenit etiam eis error specialiter quantum ad unum et numerum, eo quod non distinguebant inter unum quod convertitur cum ente, et unum quod est principium numeri.

[82467] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 5 Quartum modum ponit ibi amplius quod dicit quod etiam quidditas rei, quam significat definitio, dicitur substantia uniuscuiusque. Haec autem quidditas sive rei essentia, cuius definitio est ratio, differt a forma quam dixit esse substantiam in secundo modo, sicut differt humanitas ab anima. Nam forma est pars essentiae vel quidditatis rei. Ipsa autem quidditas vel essentia rei includit omnia essentialia principia. Et ideo genus et species dicuntur esse substantia eorum, de quibus praedicantur, hoc ultimo modo. Nam genus et species non significant tantum formam, sed totam rei essentiam.

[82468] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit accidit itaque reducit dictos modos substantiae ad duos; dicens, quod ex praedictis modis considerari potest, quod substantia duobus modis dicitur: quorum unus est secundum quod substantia dicitur id quod ultimo subiicitur in propositionibus, ita quod de alio non praedicetur, sicut substantia prima. Et hoc est, quod est hoc aliquid, quasi per se subsistens, et quod est separabile, quia est ab omnibus distinctum et non communicabile multis. Et quantum ad haec tria differt substantia particularis ab universali. Primo quidem, quia substantia particularis non praedicatur de aliquo inferiori, sicut universalis. Secundo, quia substantia universalis non subsistit nisi ratione singularis quae per se subsistit. Tertio, quia substantia universalis est in multis, non autem singularis, sed est ab omnibus separabilis et distincta.

[82469] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 7 Sed etiam forma et species uniuscuiusque rei, dicitur tale, idest substantia. In quo includit et secundum et quartum modum. Essentia enim et forma in hoc conveniunt quod secundum utrumque dicitur esse illud quo aliquid est. Sed forma refertur ad materiam, quam facit esse in actu; quidditas autem refertur ad suppositum, quod significatur ut habens talem essentiam. Unde sub uno comprehenduntur forma et species, idest sub essentia rei.

[82470] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 10 n. 8 Tertium autem modum praetermittit, quia falsus est, vel quia reducibilis est ad formam, quae habet rationem termini. Materiam vero, quae substantia dicitur, praetermittit, quia non est substantia in actu. Includitur tamen in primo modo, quia substantia particularis non habet quod sit substantia et quod sit individua in rebus materialibus, nisi ex materia.


Lectio 11

[82471] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 1 Postquam philosophus distinxit nomina, quae significant subiectum huius scientiae, hic distinguit nomina, quae significant partes eorum, quae sunt subiecta huius scientiae: et dividitur in partes duas. In prima distinguit nomina, quae significant partes unius. In secunda, nomina, quae significant partes entis; hoc ibi, potestas dicitur. Substantia enim quae etiam posita est subiectum huius scientiae, est unum solum praedicamentum non divisum in multa praedicamenta. Prima dividitur in duas. In prima distinguit nomina, quae significant partes unius. In secunda, nomina, quae significant, aliquod consequens ad rationem unius, scilicet prius et posterius. Nam unum esse, est principium esse, ut supra dictum est. Et hoc ibi, priora et posteriora dicuntur.

[82472] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 2 Prima dividitur in duas. In prima distinguit nomina, quae significant primas partes unius et eius oppositi, scilicet multitudinis. In secunda distinguit nomina, quae significant quasdam secundarias partes, ibi, opposita dicuntur. Partes autem unius sunt idem, quod est unum in substantia: et simile, quod est unum in qualitate: et aequale, quod est unum in quantitate. Et e contrario partes multitudinis sunt diversum, dissimile et inaequale. Circa primum duo facit. Primo distinguit hoc nomen idem, et ea quae ei opponuntur. Secundo distinguit hoc nomen simile et dissimile oppositum eius, ibi, similia dicuntur. De aequali autem, et eius opposito, mentionem hic non facit, quia in eis multiplicitas non est ita manifesta. Circa primum tria facit. Primo distinguit hoc nomen idem. Secundo hoc nomen diversum, ibi, diversa vero dicuntur. Tertio hoc nomen differens, ibi, differentia vero. Circa primum duo facit. Primo ponit modos eiusdem per accidens. Secundo eiusdem per se, ibi, alia vero secundum se.

[82473] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 3 Dicit ergo quod aliqua dicuntur eadem per accidens tribus modis. Uno modo sicut duo accidentia; ut album et musicum dicuntur idem, quia accidunt eidem subiecto. Secundo modo, quando praedicatum dicitur idem subiecto in quantum de eo praedicatur; ut cum dicitur, homo est musicus, quae dicuntur idem, quia accidit musicum homini, idest praedicatum subiecto. Tertio modo dicuntur idem per accidens, quando subiectum dicitur esse idem accidenti quasi de eo praedicatum: ut cum dicitur, musicus est homo, significatur quod homo sit idem musico. Quod enim praedicatur de aliquo, significatur idem esse illi. Et haec ratio identitatis est, quia subiectum accidit praedicato.

[82474] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 4 Praeter hos autem modos eiusdem per accidens, in quibus sumitur accidens per se et subiectum per se, sunt alii modi in quibus accipitur accidens cum subiecto compositum. Et in hoc variantur duo modi: quorum unus significatur, quando accidens simpliciter praedicatur de composito ex accidente et subiecto. Et tunc significatur hoc, scilicet accidens esse idem utrique simul accepto; sicut musico homini, musicum. Alius modus significatur quando compositum praedicatur de subiecto simplici, ut cum dicitur, homo est homo musicus. Tunc enim illi, idest subiecto simplici, significatur esse idem horum utrumque simul acceptum, scilicet hoc quod dicitur homo musicus. Et similis ratio est, si accidens accipitur ut simplex, et subiectum cum compositione; ut si dicamus, musicus est homo musicus, aut e converso, quia et homini musico, quod est compositum, dicuntur idem per accidens et homo et musicum, quando haec duo de illo uno praedicantur, et e converso.

[82475] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 5 Ex hoc autem concludit ulterius conclusionem, quod in omnibus praedictis modis praedicandi, in quibus idem per accidens praedicatur, non praedicatur aliquod nomen universaliter. Non enim est verum dicere, quod omnis homo sit idem musico. Quod sic patet. Ea enim sola de universalibus praedicantur universaliter, quae secundum se insunt eidem. Propter hoc enim modus praedicandi, qui est universaliter praedicari, convenit cum conditione subiecti, quod est universale, quia praedicatum per se de subiecto praedicatur. Sed accidentia non praedicantur secundum se de universalibus, sed ratione singularium. Et ideo de universalibus non praedicantur universaliter. Sed de singularibus praedicantur simpliciter, quia idem videtur esse subiecto Socrates et Socrates musicus; non tamen praedicantur de singulari universaliter, quia de nullo potest praedicari aliquid universaliter quod non est universale. Socrates autem non est universale: nam non est in multis. Et ideo non praedicatur universaliter aliquid de Socrate, ut dicatur, omnis Socrates sicut omnis homo. Igitur quae diximus sic dicuntur eadem, scilicet per accidens, ut dictum est.

[82476] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit alia vero ponit modos eiusdem per se; et dicit, quod aliqua dicuntur eadem secundum se eisdem modis, quibus dicitur unum per se. Omnes enim modi, quibus aliqua unum per se dicuntur, reducuntur ad duos: quorum unus est secundum quod dicuntur unum illa, quorum materia est una; sive accipiamus materiam eamdem secundum speciem, sive secundum numerum; ad quod pertinet secundus et tertius modus unius. Alio modo dicuntur unum, quorum substantia est una: vel ratione continuitatis, quod pertinet ad primum modum: vel propter unitatem et indivisibilitatem rationis, quod pertinet ad quartum et quintum. Unde et his modis dicuntur aliqua esse idem.

[82477] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 11 n. 7 Ex hoc autem ulterius concludit, quod identitas est unitas vel unio; aut ex eo quod illa quae dicuntur idem, sunt plura secundum esse, et tamen dicuntur idem in quantum in aliquo uno conveniunt. Aut quia sunt unum secundum esse, sed intellectus utitur eo ut pluribus ad hoc quod relationem intelligat. Nam non potest intelligi relatio nisi inter duo extrema. Sicut cum dicitur aliquid esse idem sibiipsi. Tunc enim intellectus utitur eo quod est unum secundum rem, ut duobus. Alias eiusdem ad seipsum relationem designare non posset. Unde patet, quod si relatio semper requirit duo extrema, et in huiusmodi relationibus non sunt duo extrema secundum rem sed secundum intellectum solum, relatio identitatis non erit relatio realis, sed rationis tantum, secundum quod aliquid dicitur idem simpliciter. Secus autem est, quando aliqua duo dicuntur esse idem vel genere vel specie. Si enim identitatis relatio esset res aliqua praeter illud quod dicitur idem, res etiam, quae relatio est, cum sit idem sibi, pari ratione haberet aliam relationem, quae sibi esset idem, et sic in infinitum. Non est autem possibile in rebus in infinitum procedere. Sed in his quae sunt secundum intellectum nihil prohibet. Nam cum intellectus reflectatur super suum actum, intelligit se intelligere. Et hoc ipsum potest etiam intelligere, et sic in infinitum.


Lectio 12

[82478] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 1 Hic ostendit quot modis dicitur diversum; et dicit, quod diversa dicuntur aliqua tripliciter. Dicuntur enim aliqua diversa specie, quorum species sunt plures, sicut asinus et bos. Quaedam vero dicuntur diversa numero, quia differunt secundum materiam, sicut duo individua unius speciei. Quaedam vero dicuntur diversa secundum rationem substantiae, idest definitionem declarantem substantiam rei. Contingit enim quaedam esse idem numero, scilicet subiecti, sed diversa ratione, sicut Socrates et hoc album.

[82479] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 2 Et quia plures modi diversitatis accipi possunt, sicut quod dicatur diversum genere et diversum propter continui divisionem, ideo subiungit, quod diversum dicitur oppositum totaliter ad idem. Cuilibet enim modo eius, quod est idem, opponitur aliquis modus eius quod est diversum. Et propter hoc, quot modis dicitur idem, tot modis diversum.

[82480] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 3 Et tamen alii modi unius, vel eius quod est idem, possunt reduci ad istos hic tactos. Diversitas enim generis includitur in diversitate speciei. Diversitas vero continuitatis in diversitate materiae, eo quod partes quantitatis se habent per modum materiae ad totum.

[82481] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit differentia vero hic distinguit quot modis dicitur hoc nomen differens. Assignat autem duos modos: quorum primus est, quod aliquid proprie dicitur differens secundum quod aliqua duo quae sunt aliquid idem entia, idest in aliquo uno convenientia, sunt diversa: sive conveniant in aliquo uno secundum numerum, sicut Socrates sedens a Socrate non sedente: sive conveniant in aliquo uno specie, sicut Socrates et Plato in homine: sive in aliquo uno genere, sicut homo et asinus in animali: sive in aliquo uno secundum proportionem, sicut quantitas et qualitas in ente. Ex quo patet, quod differens omne est diversum, sed non convertitur. Nam illa diversa, quae in nullo conveniunt, non possunt proprie dici differentia, quia non differunt aliquo alio, sed seipsis. Differens autem dicitur, quod aliquo alio differt. Secundus modus est prout differens communiter sumitur pro diverso; et sic differentia dicuntur etiam illa, quae habent diversum genus, et in nullo communicant.

[82482] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 5 Deinde docet quibus conveniat esse differens secundum primum modum qui est proprius. Cum enim oporteat ea, quae proprie dicuntur differentia, in uno aliquo convenire; ea vero, quae conveniunt in specie, non distinguuntur nisi per accidentales differentias, ut Socrates albus vel iustus, Plato niger vel musicus; quae vero conveniunt in genere et sunt diversa secundum speciem, differunt differentiis substantialibus: illa propriissime dicuntur differentia, quae sunt eadem genere et diversa secundum speciem. Omne autem genus dividitur in contrarias differentias; non autem omne genus dividitur in contrarias species. Coloris enim species sunt contrariae, scilicet album, nigrum: et differentiae etiam, scilicet congregativum et disgregativum. Animalis autem differentiae quidem sunt contrariae, scilicet rationale et irrationale sed species animalis, ut homo et equus etc. non sunt contrariae. Illa igitur, quae propriissime dicuntur differentia, sunt quae vel sunt species contrariae, sicut album et nigrum: vel sunt species unius generis non contrariae, sed habentia contrarietatem in substantia ratione contrarii differentiarum quae sunt de substantia specierum.

[82483] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit similia dicuntur ostendit quot modis dicitur simile. Circa hoc autem duo facit. Nam primo assignat quot modis dicitur simile. Secundo quot modis dicitur dissimile, ibi, opposita vero. Circa primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur simile. Secundo quomodo dicatur aliquid maxime simile, ibi, et secundum quae alterari. Ponit autem tres modos similitudinis. Constat enim quod unum in qualitate facit simile. Passio autem est affinis qualitati, eo quod praecipue passio in mutatione qualitatis, quae est alteratio, attenditur. Unde et quaedam species qualitatis est passio et passibilis qualitas. Et propter hoc similitudo non solum attenditur secundum convenientiam in qualitate, sed secundum convenientiam in passione. Quod quidem potest esse dupliciter. Aut ex parte passionis, aut ex parte eius ad quod passio terminatur.

[82484] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 7 Sic igitur tripliciter aliqua sunt similia. Uno modo, quia patiuntur idem, sicut duo ligna, quae comburuntur, possunt dici similia. Alio modo ex hoc solo, quod patiuntur aliqua plura, similia dicuntur, sive patiuntur idem, sive diversa: sicut duo homines, quorum unus fustigatur, et alter incarceratur, dicuntur similes in patiendo. Tertio modo dicuntur similia quorum una est qualitas; sicut duo albi, et duo sidera in caelo habentia similem splendorem aut virtutem.

[82485] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit et secundum ostendit unde aliquid maxime dicatur simile. Quando enim sunt plures contrarietates, secundum quas attenditur alteratio, illud, quod secundum plures illarum contrarietatum est alicui simile, dicitur magis proprie simile. Sicut allium, quod est calidum et siccum, dicitur magis proprie simile igni, quam saccharum, quod est calidum et humidum. Et idem est inter duo quorum utrumque est simile alicui tertio secundum unam qualitatem tantum: illud quod est simile secundum qualitatem magis sibi propriam, magis proprie dicitur simile ei: sicut aer magis proprie similis est igni, quam terra. Aer enim assimilatur igni in calore, quae est qualitas sibi propria, magis quam siccitas in qua assimilatur sibi terra.

[82486] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 9 Consequenter dicit, quod dissimilia dicuntur per oppositum ad similia.

[82487] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit opposita dicuntur hic distinguit secundarias partes pluralitatis, quae scilicet continentur sub differenti et diverso, quae sunt partes primae: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quot modis dicuntur opposita. Secundo quot modis dicuntur contraria, ibi, contraria dicuntur. Tertio quot modis dicuntur diversa specie, ibi, diversa vero specie. Circa primum duo facit. Primo enim dicit quot modis dicuntur opposita; quia quatuor modis; scilicet contradictoria, contraria, privatio et habitus, et ad aliquid. Aliquid enim contraponitur alteri vel opponitur aut ratione dependentiae, qua dependet ab ipso, et sic sunt opposita relative. Aut ratione remotionis, quia scilicet unum removet alterum. Quod quidem contingit tripliciter. Aut enim totaliter removet nihil relinquens, et sic est negatio. Aut relinquit subiectum solum, et sic est privatio. Aut relinquit subiectum et genus, et sic est contrarium. Nam contraria non sunt solum in eodem subiecto, sed etiam in eodem genere.

[82488] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 11 Secundo ibi et ex quibus ponit duos modos, secundum quos potest cognosci, quod aliqua sunt opposita: quorum primus est per comparationem ad motum. Nam in quolibet motu vel mutatione, terminus a quo, opponitur termino ad quem. Et ideo ex quibus est motus, et in quae est motus, sunt opposita, ut patet in generationibus. Nam generatio albi est ex non albo, et ignis ex non igne.

[82489] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 12 Secundo modo per comparationem ad subiectum. Nam illa, quae non possunt inesse simul eidem susceptibili, oportet quod adinvicem opponantur, vel ipsa, vel ea in quibus sunt. Non enim potest idem corpus simul esse album et nigrum, quae sunt contraria. Homo vero et asinus non possunt de eodem dici, quia habent in suis rationibus differentias oppositas, scilicet rationale et irrationale. Et similiter pallidum et album; quia pallidum componitur ex nigro, quod est oppositum albo. Et notandum, quod signanter dicit, eidem susceptibili: quia quaedam non possunt alicui eidem subiecto simul inesse, non propter oppositionem quam habeant adinvicem, sed quia subiectum non est susceptibile utriusque; sicut albedo et musica non possunt simul inesse asino, possunt autem simul inesse homini.

[82490] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit contraria dicuntur hic ostendit quot modis contraria dicuntur: et circa hoc tria facit. Quorum primum est, quod assignat modos, quibus aliqua principaliter dicuntur contraria: inter quos ponit unum primum improprium: scilicet quod aliqua dicuntur contraria, quae non possunt simul adesse eidem, licet differant secundum genus: proprie enim contraria sunt quae sunt unius generis: sicut si diceretur, quod gravitas et motus circularis non sunt in eodem subiecto.

[82491] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 14 Alium modum ponit proprium secundum quod contraria dicuntur in aliquo convenientia. Conveniunt enim contraria in tribus: scilicet in eodem genere, et in eodem subiecto, et in eadem potestate. Et ideo notificat secundum ista tria, illa quae sunt vere contraria; dicens, quod illa, quae plurimum differunt eorum quae sunt in eodem genere, dicuntur contraria, sicut album et nigrum in genere coloris. Et iterum illa, quae plurimum differunt in eodem susceptibili existentia, sicut sanum et aegrum in animali. Et iterum, quae plurimum differunt in eadem potestate contenta, sicut congruum et incongruum in grammatica. Potestates enim rationabiles ad opposita sunt. Dicit autem plurimum ad differentiam mediorum inter contraria, quae etiam conveniunt in eodem genere, subiecto et potestate, non tamen sunt plurimum differentia.

[82492] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 15 Unde subiungit universalem rationem, secundum quam aliqua dicuntur contraria; quia scilicet eorum differentia est maxima, vel simpliciter, vel in eodem genere, vel in eadem specie. Simpliciter quidem, sicut in motu locali extrema sunt maxime distantia, sicut punctus orientis et occidentis, quae sunt extrema diametri totius orbis. In eodem genere, sicut specificae differentiae, quae dividunt genus. In eadem specie, sicut accidentales differentiae contrariae per quae differunt individua eiusdem speciei.

[82493] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 16 Secundum ponit ibi, alia vero et ostendit qualiter aliqua secundario modo dicuntur contraria, propter hoc quod habent habitudinem ad ea quae principaliter sunt contraria; scilicet quia vel habent contraria in actu, sicut ignis et aqua dicuntur contraria, quia alterum est calidum et alterum frigidum; vel quia sunt susceptibilia contrariorum in potentia, sicut sanativum et aegrotativum. Vel quia sunt activa vel passiva contrariorum in potentia, ut calefactivum et infrigidativum, calefactibile et infrigidabile. Vel quia sunt contrariorum agentia et patientia in actu, sicut calefaciens et infrigidans, calefactum et infrigidatum. Vel quia sunt expulsiones, sive abiectiones, sive acceptiones contrariorum, vel etiam habitus aut privationes eorum. Nam privatio albi opposita est privationi nigri, sicut habitus habitui.

[82494] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 17 Patet ergo quod tangit triplicem habitudinem circa contraria. Una quae est subiecti in actu, vel in potentia. Alia quae est activi et passivi in actu et potentia. Tertia quae est generationis et corruptionis, vel secundum se, vel quantum ad eorum terminos, qui sunt habitus et privatio.

[82495] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 18 Tertium ponit ibi sed quoniam et ostendit qua de causa praedicta dicuntur multipliciter. Quia enim unum et ens dicuntur multipliciter, oportet quod ea quae dicuntur secundum ea, multipliciter dicantur; sicut idem et diversum, quae consequuntur unum et multa, et contrarium, quod sub diverso continetur. Et ita oportet, quod diversum dividatur secundum decem praedicamenta, sicut ens et unum.

[82496] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 19 Diversa vero hic ostendit quot modis dicantur aliqua diversa specie: et ponit quinque modos: quorum primus est, quando aliqua sunt in eodem genere, et non sunt subalterna, sicut scientia et albedo sub qualitate, licet non contra se dividantur oppositis differentiis.

[82497] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 20 Secundus est, quando sunt ea in eodem genere, et dividuntur contra invicem per aliquam differentiam; sive differentiae sint contrariae, sive non, ut bipes et quadrupes.

[82498] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 21 Tertius modus est, quando sua subiecta habent contrarietatem, utpote quae dividuntur per differentias contrarias; sive ipsa sint contraria, ut album et nigrum, quae dividuntur per congregativum et disgregativum; sive non, ut homo et asinus, quae dividuntur per rationale et irrationale. Contraria enim oportet esse diversa specie, vel omnia, vel illa quae principaliter dicuntur esse contraria.

[82499] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 22 Quartus modus est, quando sunt diversae species ultimae, eaedemque specialissimae in aliquo genere, ut homo et equus. Magis enim proprie dicuntur specie differre, quae solum specie differunt, quam quae specie et genere.

[82500] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 12 n. 23 Quintus modus est, quando aliqua accidentia sunt in eodem subiecto, et tamen differunt adinvicem, eo quod impossibile est plura accidentia unius speciei in eodem subiecto esse. Eadem vero specie dicuntur per oppositum ad praedicta.


Lectio 13

[82501] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 1 Postquam distinxit nomina, quae significant partes unius, hic distinguit nomina significantia ordinem, scilicet prius et posterius. Unum enim quemdam ordinem importat, eo quod uni esse est principium esse, ut supra dictum est. Et circa hoc duo facit. Primo assignat rationem communem prioris et posterioris. Secundo distinguit diversos modos prioris et posterioris secundum communem rationem, ibi, ut hoc quidem secundum locum. Dicit ergo primo, quod significatio prioris dependet a significatione principii. Nam principium in unoquoque genere est id, quod est primum in genere. Prius autem dicitur, quod est propinquius alicui determinato principio. Huiusmodi autem ordo principii, et eius, quod est principio propinquum, potest attendi multipliciter. Aut enim aliquid est principium et primum simpliciter et secundum naturam, sicut pater est principium filii. Aut est principium ad aliquid, idest per ordinem ad aliquid extrinsecum; sicut dicitur id, quod est secundum se posterius, esse prius quantum ad aliquid; vel quantum ad cognitionem, vel perfectionem, vel dignitatem, vel aliquo tali modo. Vel etiam dicitur aliquid esse principium et prius quantum ad ubi. Aut etiam aliquibus aliis modis.

[82502] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 2 Deinde cum dicit ut hoc distinguit modos diversos, quibus dicitur aliquid prius et posterius. Et quia prius et posterius dicuntur in ordinem ad principium aliquod, principium autem est, ut supra dictum est, quod est primum in esse, aut in fieri, aut in cognitione: ideo pars ista dividitur in partes tres. In prima dicit quomodo dicitur aliquid esse prius secundum motum et quantitatem; nam ordo in motu, sequitur ordinem in quantitate. Per prius enim et posterius in magnitudine, est prius et posterius in motu, ut dicitur in quarto physicorum. Secundo ostendit, quomodo aliquid dicitur prius altero in cognitione, ibi, alio vero modo. Tertio, quomodo dicitur aliquid altero prius in essendo, idest secundum naturam, ibi, alia vero secundum naturam. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo aliquid sit prius et posterius secundum quantitatem in rebus continuis. Secundo, quomodo in rebus discretis, ibi, alia secundum ordinem.

[82503] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 3 Et circa primum ponit tres modos. Primus modus attenditur secundum ordinem in loco: sicut aliquid dicitur esse prius secundum locum in hoc, quod est propinquius alicui loco determinato; sive ille locus determinatus accipiatur ut medium in aliqua magnitudine, sive ut extremum. Potest enim in ordine locali accipi ut principium, centrum mundi, ad quod feruntur gravia: ut sic ordinemus elementa, dicentes terram esse primum, aquam secundum et cetera. Et potest etiam accipi ut principium etiam ipsum caelum, ut si dicamus ignem esse primum, aerem secundum, et sic deinceps.

[82504] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 4 Propinquitas autem ad principium in loco, quidquid sit illud, potest esse dupliciter. Uno modo secundum ordinem naturalem: sicut aqua propinquior est medio naturaliter quam aer, aer vero propinquior extremo, scilicet caelo. Alio modo sicut evenit, idest secundum quod ordinantur aliqua in loco a casu, vel a quacumque causa praeter naturam; sicut in lapidibus superpositis invicem in acervo, supremus est prior uno ordine, et alio est prior infimus. Et sicut id quod est propinquius principio, est prius, ita quod remotius a principio, est posterius.

[82505] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 5 Alia secundum tempus secundus modus attenditur secundum ordinem temporis; quem ponit, dicens, quod alia dicuntur priora secundum tempus, et diversimode. Quaedam namque dicuntur priora, eo quod sunt remotiora a praesenti nunc, ut accidit in factis, idest in praeteritis. Bella enim Troiana dicuntur priora bellis Medis et Persicis, quibus Xerses rex Persarum et Medorum Graeciam expugnavit, quia remotiora sunt a praesenti nunc. Quaedam vero dicuntur priora, quia sunt affiniora vel propinquiora ipsi nunc; sicut dicitur quod prius est Menelaus Pyrrho, quia propinquius alicui nunc praesenti, respectu cuius utrumque erat futurum. Videtur autem haec litera falsa esse, quia utrumque erat praeteritum tempore Aristotelis quando haec sunt scripta. In Graeco autem habetur, quod prius est Nemea Pythion, quae quidem erant duae nundinae vel duo festa, quorum unum erat propinquius illi nunc quo haec scripta sunt, cum tamen utrumque esset futurum.

[82506] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 6 Patet autem quod in hoc utimur ipso nunc, ut principio et primo in tempore; quia per propinquitatem vel remotionem respectu eius, dicimus aliquid esse prius vel posterius. Et hoc necessarium est dicere secundum ponentes aeternitatem temporis. Non enim potest accipi hac positione facta, aliquod principium in tempore, nisi ab aliquo nunc, quod est medium praeteriti et futuri, ut ex utraque parte tempus in infinitum procedat.

[82507] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 7 Alia secundum motum tertius modus est secundum ordinem in motu: et hoc primo ponit quantum ad naturalia; dicens, quod aliqua dicuntur esse priora secundum ordinem in motu. Illud enim, quod est propinquius primo moventi, est prius; sicut puer est prius viro, quia est propinquior primo, scilicet generanti. Et hoc etiam prius dicitur per propinquitatem ad aliquod principium. Id enim, scilicet movens et generans, est principium quodammodo, non qualitercumque, sicut in loco accidebat, sed simpliciter et secundum naturam. Secundo ponit hunc ordinem motus etiam in rebus voluntariis; dicens, quod quaedam priora dicuntur secundum potestatem, sicuti homines, qui sunt in potestatibus constituti. Ille enim, qui excedit potestate, et qui est potentior, dicitur esse prior. Et hic est ordo dignitatis.

[82508] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 8 Patet autem, quod hic ordo etiam est secundum motum, quia potentius et potestate excedens est secundum cuius praevoluntatem, idest propositum, necesse est sequi aliquid, quod est eo posterius in movendo; ita scilicet quod non movente illo potentiori vel priori, non moveatur posterius, et movente moveatur. Sicut se habet princeps in civitate. Nam ex eius imperio moventur alii ad exequendum imperata; eo vero non imperante, non moventur. Et patet, quod hoc etiam prius dicitur propter propinquitatem ad aliquod principium. Nam praevoluntas, idest propositum imperantis, hic accipitur ut principium, cui propinquiores sunt, et per consequens priores per quos propositum et imperium principis ad subditos defertur.

[82509] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 9 Deinde cum dicit alia secundum ordinem ponit modum secundum ordinem in rebus discretis; dicens, quod alia dicuntur priora secundum ordinem, qui invenitur in aliquibus rebus tantummodo quodam ordine associatis sibi, non per continuitatem, ut in praecedentibus accidebat. Huiusmodi autem sunt, quae distant ab aliquo uno determinato secundum aliquam rationem determinatam, ut parastata, tritostata. Parastata est prius tritostata. Parastata dicitur ille, qui stat iuxta aliquem, puta regem. Tritostata autem ille, qui stat tertius ab eo. Unde alia litera habet, praestans, tertio stante prius est. Patet autem, quod alia ratio distantiae est distare ut secundum, vel tertium. Et similiter paranitae sunt priores nitis. In chordis enim hypatae dicuntur quae sunt graves, nitae vero acutae dicuntur, mediocres autem vocantur mesae. Paranitae autem dicuntur quae sunt iuxta nitas mesis propinquiores.

[82510] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 10 Patet etiam, quod hic dicitur etiam esse aliquid prius per propinquitatem ad aliquod principium. Sed differenter in utroque praedictorum exemplorum: quia in illis, scilicet parastata et tritostata, accipitur principium id quod est verum initium et extremum, scilicet ille, qui est summus inter alios vel vertex aliorum, ut rex vel aliquis alius talis. Sed in chordis accipitur ut principium, medium, et media chorda quae dicitur mesa, cui propinquiores dicuntur paranitae, et per hoc priores dicuntur nitis. Ista ergo dicuntur priora per hunc modum, scilicet per ordinem quantitatis vel continuae vel discretae.

[82511] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 11 Secundo ibi alio vero ostendit quomodo aliquid dicitur prius altero in cognitione. Illud autem prius est cognitione, quod etiam prius est simpliciter, non secundum quid, sicut erat in loco: nam res per sua principia cognoscitur. Sed, cum cognitio sit duplex, scilicet intellectus vel rationis, et sensus, aliter dicimus aliqua priora secundum rationem, et aliter secundum sensum.

[82512] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 12 Ponit autem tres modos, secundum quos aliquid est prius ratione sive cognitione intellectiva; quorum primus est secundum quod universalia sunt priora singularibus, licet in cognitione sensitiva accidat e converso. Ibi enim singularia sunt priora. Ratio enim est universalium, sensus autem singularium. Unde sensus non cognoscit universalia nisi per accidens, inquantum cognoscit singularia, de quibus universalia praedicantur. Cognoscit enim hominem inquantum cognoscit Socratem, qui est homo. E contrario autem intellectus cognoscit Socratem inquantum cognoscit hominem. Semper autem quod est per se est prius eo quod est per accidens.

[82513] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 13 Secundum modum ponit et secundum dicit, quod secundum rationem prius est accidens quam totum, idest quam compositum ex subiecto et accidente; et musicus homo cognosci non potest sine ratione huius partis, quod est musicum. Eodem modo quaecumque alia simplicia sunt priora secundum rationem compositis, cum in sensu sit e converso. Nam sensui primo composita offeruntur.

[82514] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 14 Tertium modum ponit ibi amplius priora dicit, quod priora dicuntur etiam secundum rationem, passiones, sicut rectitudo habetur prior levitate. Rectitudo enim est per se passio lineae, levitas autem superficiei, linea vero naturaliter est prior superficie. Secundum autem sensum prior est superficies linea, et passiones compositorum passionibus simplicium. Haec igitur dicuntur priora per hunc modum, scilicet per ordinem cognoscendi.

[82515] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 15 Deinde cum dicit alia vero ponit modos, quibus dicitur aliquid prius secundum ordinem in essendo: et circa hoc duo facit. Primo ponit tres modos, quibus dicitur aliquid esse prius in essendo. Secundo reducit eos ad unum, ibi, modo itaque quodam. Dicit ergo primo, quod quaedam dicuntur esse priora, secundum naturam et substantiam, idest secundum naturalem ordinem in essendo. Et hoc tripliciter. Primo ratione communitatis aut dependentiae: secundum quod priora dicuntur, quae possunt esse sine aliis et illa non possunt esse sine eis. Et hoc est prius a quo non convertitur essendi consequentia, ut dicitur in praedicamentis. Et hac divisione, idest isto modo prioris et posterioris contra alios diviso usus est Plato. Voluit enim quod propter hoc universalia essent priora in essendo quam singularia, et superficies quam corpora, et lineae quam superficies, et numerus quam omnia alia.

[82516] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 16 Secundus modus attenditur secundum ordinem substantiae ad accidens. Quia enim ens multipliciter dicitur, et non univoce, oportet, quod omnes significationes entis reducantur ad unam primam, secundum quam dicitur ens, quod est subiectum aliorum entium per se existens. Et propter hoc primum subiectum dicitur esse prius: unde substantia prius est accidente.

[82517] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 17 Tertius modus attenditur secundum divisionem entis in actum et potentiam. Nam uno modo dicitur aliquid esse prius secundum potentiam et alio modo secundum actum: secundum potentiam quidem dimidium rei est prius re ipsa, et quaelibet pars toto, et materia quam substantia, idest quam forma. Haec enim omnia sic comparantur ad ea, respectu quorum sic dicuntur priora, ut potentia ad actum: secundum actum vero dicuntur praedicta esse posteriora. Nam praedicta non efficiuntur in actu nisi per dissolutionem. Resoluto enim toto in partes, incipiunt partes esse in actu.

[82518] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 13 n. 18 Deinde cum dicit modo itaque concludit, quod omnes modi prioris et posterioris possunt reduci ad hos ultimos modos, et praecipue ad primum, prout prius dicitur quod potest esse sine aliis, et non e converso. Quaedam enim possunt esse sine aliis secundum generationem, per quem modum totum est prius partibus: quia, quando iam totum generatum est, partes non sunt in actu, sed in potentia. Quaedam vero contingit esse sine aliis secundum corruptionem, sicut pars sine toto, quando est iam totum corruptum et dissolutum in partes. Et similiter etiam alii modi prioris et posterioris ad hunc modum reduci possunt. Constat enim, quod priora non dependent a posterioribus, sicut e converso. Unde omnia priora aliquo modo possunt esse sine posterioribus, et non e converso.


Lectio 14

[82519] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 1 Postquam distinxit nomina significantia partes unius, hic incipit distinguere nomina significantia partes entis. Et primo secundum quod ens dividitur per actum et potentiam. Secundo, prout dividitur ens in decem praedicamenta, ibi, quantum vero dicitur quod est divisibile. Circa primum distinguit hoc nomen potentia vel potestas. Nomen autem actus praetermittit, quia eius significationem sufficienter explicare non poterat, nisi prius natura formarum esset manifesta, quod faciet in octavo et nono. Unde statim in nono simul determinat de potentia et actu. Dividitur ergo pars ista in partes duas: in prima ostendit quot modis dicitur potentia. In secunda reducit omnes ad unum primum, ibi, quae vero secundum potentiam. Circa primum duo facit. Primo distinguit hoc nomen, potentia. Secundo hoc nomen, impotentia, ibi, impotentia autem. Circa primum duo facit. Primo ponit modos potentiae. Secundo modos possibilis, ibi, dicta vero potestate.

[82520] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 2 Ponit ergo in prima parte quatuor modos potentiae vel potestatis. Quorum primus est, quod potentia dicitur principium motus et mutationis in alio inquantum est aliud. Est enim quoddam principium motus vel mutationis in eo quod mutatur, ipsa scilicet materia: vel aliquod principium formale, ad quod consequitur motus, sicut ad formam gravis vel levis sequitur motus sursum aut deorsum. Sed huiusmodi principium non potest dici de potentia activa, ad quam pertinet motus ille. Omne enim quod movetur ab alio movetur. Neque aliquid movet seipsum nisi per partes, inquantum una pars eius movet aliam, ut probatur in octavo physicorum. Potentia igitur, secundum quod est principium motus in eo in quo est, non comprehenditur sub potentia activa, sed magis sub passiva. Gravitas enim in terra non est principium ut moveat, sed magis ut moveatur. Potentia igitur activa motus oportet quod sit in alio ab eo quod movetur, sicut aedificativa potestas non est in aedificato, sed magis in aedificante. Ars autem medicinalis, quamvis sit potentia activa, quia per eam medicus curat, contingit tamen quod sit in aliquo sanato, non inquantum est sanatum, sed per accidens, inquantum accidit eidem esse medicum et sanatum. Sic igitur universaliter loquendo, potestas dicitur uno modo principium mutationis aut motus in alio, inquantum est aliud.

[82521] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 3 Secundum modum ponit ibi, alia diverso dicit, quod quodam alio modo dicitur potestas principium motus vel mutationis ab altero inquantum est aliud. Et haec est potentia passiva, secundum quam patiens aliquid patitur. Sicut enim omne agens et movens, aliud a se movet, et in aliud a se agit; ita omne patiens, ab alio patitur: et omne motum, ab alio movetur. Illud enim principium, per quod alicui competit ut moveatur vel patiatur ab alio, dicitur potentia passiva.

[82522] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 4 Posse autem pati ab alio dicitur dupliciter. Aliquando quidem, quicquid sit illud, quod aliquid potest pati, dicimus ipsum esse possibile ad illud patiendum, sive sit bonum, sive malum. Aliquando vero non dicitur aliquid potens ex eo quod potest pati aliquod malum, sed ex hoc quod potest pati aliquod excellentius. Sicut, si aliquis potest vinci, non dicimus potentem; sed si aliquis potest doceri vel adiuvari, dicimus eum potentem. Et hoc ideo, quia posse pati aliquem defectum quandoque attribuitur impotentiae; et posse non pati idem, attribuitur potentiae, ut infra dicetur.

[82523] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 5 Alia tamen litera habet, aliquando autem non secundum omnem passionem, sed utique in contrarium. Quod quidem sic debet intelligi. Improprie enim dicitur pati, quicquid recipit aliquam perfectionem ab aliquo, sicut intelligere dicitur quoddam pati. Proprie autem pati dicitur quod recipit aliquid cum sui transmutatione ab eo quod est ei naturale. Unde et talis passio dicitur esse abiiciens a substantia. Hoc autem non potest fieri nisi per aliquod contrarium. Unde, quando aliquid patitur, secundum quod est contrarium suae naturae vel conditioni, proprie pati dicitur. Secundum quod etiam aegritudines passiones dicuntur. Quando vero aliquis recipit id quod est ei conveniens secundum suam naturam, magis dicitur perfici quam pati.

[82524] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 6 Tertium modum ponit ibi amplius alia dicit, quod alia potestas dicitur, quae est principium faciendi aliquid non quocumque modo, sed bene, aut secundum praevoluntatem, idest secundum quod homo disponit. Quando enim aliqui progrediuntur vel loquuntur, sed non bene, aut non secundum quod volunt, dicuntur non posse loqui aut progredi. Et similiter est in pati. Dicitur enim aliquid posse pati illud quod bene potest pati. Sicut dicuntur aliqua ligna combustibilia, quia de facili comburuntur, et incombustibilia, quae non possunt de facili comburi.

[82525] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 7 Quartum modum ponit ibi amplius quicumque dicit, quod etiam potestates dicuntur omnes habitus sive formae vel dispositiones, quibus aliqua dicuntur vel redduntur omnino impassibilia, vel immobilia, aut non de facili mobilia in peius. Quod enim in peius mutentur, sicut quod frangantur, vel curventur, vel conterantur, vel qualitercumque corrumpantur, non inest corporibus per aliquam potentiam, sed magis per impotentiam et defectum alicuius principii, quod corrumpenti resistere non potest. Nunquam enim corrumpitur aliquid nisi propter victoriam corrumpentis supra ipsum. Quod quidem contingit ex debilitate propriae virtutis. Illis vero, quae non possunt tales defectus pati, aut vix aut paulatim, idest tarde vel modicum patiuntur, accidit eis propter potentiam, et in eo quod habent aliquo modo posse, idest cum quadam perfectione, ut non superentur a contrariis. Et per hunc modum dicitur in praedicamentis, quod durum vel sanativum significat potentiam naturalem non patiendi a corrumpentibus. Molle autem et aegrotativum impotentiam.

[82526] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 8 Deinde cum dicit dicta vero ponit modos possibilis correspondentes praedictis modis potestatis. Primo autem modo potestatis respondent duo modi possibilis. Secundum potestatem enim activam aliquid dicitur potens agere dupliciter. Uno modo, quia ipse per seipsum agit immediate. Alio modo, quia agit mediante altero, cui potentiam suam communicat, sicut rex agit per ballivum. Dicit ergo, quod, cum potentia tot modis dicatur, possibile etiam et potens pluribus modis dicetur. Uno quidem modo, quod habet principium activum mutationis in seipso sicut stativum vel sistitivum, idest id quod facit aliud stare, dicitur esse potens ad sistendum aliquid aliud diversum ab eo. Alio vero modo, quando ipse non immediate operatur, sed aliud habet ab eo talem potestatem, ut possit immediate agere.

[82527] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 9 Deinde cum dicit alio si secundo ponit secundum modum respondentem secundo modo potentiae, idest potentiae passivae; dicens, quod alio modo a praedicto dicitur possibile sive potens, quod potest mutari in aliquid, quicquid sit illud; scilicet sive possit mutari in peius, sive in melius. Et secundum hoc, aliquid dicitur corruptibile, quia potest corrumpi, quod est in peius mutari: vel non corruptibile, quia potest non corrumpi, si sit impossibile illud ipsum corrumpi.

[82528] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 10 Oportet autem illud, quod est possibile ad aliquid patiendum, habere in se quamdam dispositionem, quae sit causa et principium talis passionis; et illud principium vocatur potentia passiva. Principium autem passionis potest inesse alicui passibili dupliciter. Uno modo per hoc, quod habet aliquid; sicut homo est possibilis pati infirmitatem propter abundantiam alicuius inordinati humoris in ipso. Alio vero modo est aliquid potens pati per hoc, quod privatur aliquo, quod posset repugnare passioni; sicut si homo dicatur potens infirmari propter subtractionem fortitudinis et virtutis naturalis. Et haec duo oportet esse in quolibet potente pati. Nunquam enim aliquid pateretur, nisi esset in eo subiectum, quod esset receptivum dispositionis, vel formae, quae per passionem inducitur; et nisi esset debilitas virtutis in patiente ad resistendum actioni agentis.

[82529] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 11 Hi enim duo modi principii patiendi possunt reduci in unum, quia potest privatio significari ut habitus. Et sic sequetur, quod privari sit habere privationem. Et ita uterque modus erit in aliquid habendo. Quod autem privatio possit significari ut habitus, et ut aliquid habitum, ex hoc contingit, quod ens aequivoce dicitur. Et secundum unum modum et privatio et negatio dicitur ens, ut habitum est in principio quarti. Et sic sequitur quod etiam negatio et privatio possunt significari ut habitus. Et ideo possumus universaliter dicere, quod aliquid possibile sit pati propter hoc quod habet in se quemdam habitum et quoddam principium passionis; cum etiam privari sit habere aliquid, si contingat privationem habere.

[82530] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 12 Deinde cum dicit alio in tertium modum ponit hic; et respondet quarto modo potentiae, secundum quod potentia dicebatur inesse alicui, quod non potest corrumpi, vel in peius mutari. Dicit ergo, quod alio modo dicitur possibile vel potens, inquantum non habet potestatem vel principium aliquod ad hoc quod corrumpatur. Et hoc dico ab alio inquantum est aliud; quia secundum hoc aliquid dicitur potens et vigorosum, quod ab exteriori vinci non potest, ut corrumpatur.

[82531] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 13 Deinde cum dicit amplius autem quartum modum ponit, qui respondet tertio modo potentiae, secundum quem dicebatur potentia ad bene agendum vel patiendum. Dicit ergo, quod secundum praedictos modos, qui pertinent ad agendum vel patiendum, potest dici aliquid potens vel ex eo solum, quod aliquid accidit fieri vel non fieri, vel ex eo quod accidit etiam bene fieri. Sicut etiam dicitur potens agere, quia potest bene et faciliter agere, vel quia potest agere simpliciter. Et similiter potens pati et corrumpi, quia de facili hoc pati potest. Et iste modus potestatis etiam invenitur in rebus inanimatis ut in organis, idest in lyra et musicis instrumentis. Dicitur enim quod aliqua lyra potest sonare, quia bene sonat; alia non potest sonare, quia non bene sonat.

[82532] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 14 Deinde cum dicit impotentia autem ostendit quot modis dicitur impotentia; et circa hoc duo facit. Primo distinguit hoc nomen impotentia. Secundo hoc nomen impossibile, ibi, impossibilia vero. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit communem rationem huius nominis impotentia. Secundo ostendit quot modis dicatur, ibi, amplius autem. Dicit ergo primo, quod impotentia est privatio potentiae. Ad rationem autem privationis duo requiruntur; quorum primum est remotio habitus oppositi. Id autem, quod opponitur impotentiae, est potentia. Unde, cum potentia sit quoddam principium, impotentia erit sublatio quaedam talis principii, qualis dicta est esse potentia. Secundum quod requiritur, est quod privatio proprie dicta sit circa determinatum subiectum et determinatum tempus. Improprie autem sumitur absque determinatione subiecti et temporis. Non enim caecum proprie dicitur nisi quod est aptum natum habere visum, et quando est natum habere visum.

[82533] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 15 Impotentia autem sic dicta dicit remotionem potentiae, aut omnino, idest universaliter, ut scilicet omnis remotio potentiae impotentia dicatur, sive sit aptum natum habere, sive non: aut dicitur remotio in eo quod est aptum natum habere quandocumque, aut solum tunc quando aptum natum est habere. Non enim similiter accipitur impotentia, cum dicimus puerum non posse generare, et cum virum et eunuchum simul. Puer enim dicitur impotens generare, quia subiectum est aptum ad generandum, non tamen pro illo tempore. Vir autem eunuchus dicitur impotens ad generandum, quia pro illo tempore esset quidem aptus, non tamen potest, quia caret principiis activis generationis. Unde hic magis salvatur ratio privationis. Mulus autem vel lapis dicitur impotens ad generandum, quia non potest nec etiam habet aptitudinem in subiecto existentem.

[82534] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 16 Deinde cum dicit amplius autem dat intelligere impotentiae modos per oppositum ad modos potentiae. Sicut enim potentia est duplex, scilicet activa et passiva: et iterum utraque aut ad agendum et patiendum simpliciter, aut ad bene agendum et patiendum; ita secundum utramque potentiam est impotentia opposita. Et solum mobili et bene mobili idest potentiae activae, quae est ad movendum simpliciter, vel bene movendum: et potentiae passivae, quae est ad moveri simpliciter, vel bene moveri.

[82535] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 17 Deinde cum dicit impossibilia vero ostendit quot modis dicitur impossibile: et circa hoc duo facit. Primo distinguit modos impossibilis. Secundo reducit illos modos ad unum, ibi, quae vero secundum. Circa primum tria facit. Primo dicit, quod uno modo dicuntur aliqua impossibilia secundum quod habent impotentiam praedictam, quae opponitur potentiae. Et huiusmodi modus in quatuor dividitur, sicut et impotentia.

[82536] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 18 Ideo cum dicit alio modo, ponit alium modum, quo dicuntur aliqua impossibilia, non propter privationem alicuius potentiae, sed propter repugnantiam terminorum in propositionibus. Cum enim posse dicatur in ordine ad esse, sicut ens dicitur non solum quod est in rerum natura, sed secundum compositionem propositionis, prout est in ea verum vel falsum; ita possibile et impossibile dicitur non solum propter potentiam vel impotentiam rei: sed propter veritatem et falsitatem compositionis vel divisionis in propositionibus. Unde impossibile dicitur, cuius contrarium est verum de necessitate, ut diametrum quadrati esse commensurabilem eius lateri, est impossibile, quia hoc tale est falsum, cuius contrarium non solum est verum, sed etiam necessarium, quod quidem est non commensurabilem esse. Et propter hoc esse commensurabilem est falsum de necessitate, et hoc est impossibile.

[82537] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 19 Tertio ibi, contrarium vero manifestat quid sit possibile oppositum impossibili secundo modo dicto. Impossibile enim opponitur possibili secundo modo dicto, sicut dictum est. Dicit ergo, quod possibile contrarium huic secundo impossibili est, cuius contrarium non est de necessitate falsum: sicut sedere hominem est possibile, quia non sedere, quod est eius oppositum, non est de necessitate falsum.

[82538] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 20 Ex quo patet, quod ille modus possibilis in tres modos dividitur. Dicitur enim uno modo possibile quod falsum est, sed non ex necessitate: sicut hominem sedere dum non sedet, quia eius oppositum non est verum ex necessitate. Alio modo dicitur possibile quod est verum, sed non de necessitate, quia eius oppositum non est falsum de necessitate, sicut Socratem sedere dum sedet. Tertio modo dicitur possibile, quia licet non sit verum, tamen contingit in proximo verum esse.

[82539] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 21 Deinde cum dicit secundum metaphoram ostendit quomodo potentia sumatur metaphorice; et dicit, in geometria dicitur potentia secundum metaphoram. Potentia enim lineae in geometria dicitur quadratum lineae per hanc similitudinem: quia sicut ex eo quod est in potentia fit illud quod est in actu, ita ex ductu alicuius lineae in seipsam, resultat quadratum ipsius. Sicut si diceremus, quod ternarius potest in novenarium, quia novenarius consurgit ex ductu ternarii in seipsum. Nam ter tria sunt novem. Sicut autem impossibile secundo modo acceptum non dicitur secundum aliquam impotentiam, ita et modi possibilis ultimo positi, non dicuntur secundum aliquam potentiam, sed secundum similitudinem, vel secundum modum veri et falsi.

[82540] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 22 Deinde cum dicit quae vero reducit omnes modos possibilis et impossibilis ad unum primum: et dicit, quod possibilia, quae dicuntur secundum potentiam, omnia dicuntur per respectum ad unam primam potentiam, quae est prima potentia activa, de qua supra dictum est, quod est principium mutationis in alio inquantum est aliud. Nam omnia alia possibilia dicuntur per respectum ad istam potentiam. Aliquid enim dicitur possibile per hoc, quod aliquid aliud habet potentiam activam in ipsum, secundum quod dicitur possibile secundum potentiam passivam. Quaedam vero dicuntur possibilia in non habendo aliquid aliud talem potentiam in ipsa: sicut quae dicuntur potentia, quia non possunt corrumpi ab exterioribus agentibus. Quaedam vero potentia in sic habendo, idest in hoc quod habent potentiam, ut bene aut faciliter agant vel patiantur.

[82541] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 14 n. 23 Et sicut omnia possibilia, quae dicuntur secundum aliquam potentiam, reducuntur ad unam primam potentiam; ita omnia impossibilia, quae dicuntur secundum aliquam impotentiam, reducuntur ad unam primam impotentiam, quae est opposita primae potentiae. Patet igitur, quod propria definitio potentiae primo modo dictae est principium permutationis in alio inquantum est aliud, quod est ratio potentiae activae.


Lectio 15

[82542] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 1 Quoniam ens non solum dividitur in potentiam et actum, sed etiam in decem praedicamenta, postquam philosophus distinxit hoc nomen potentia, hic incipit distinguere nomina, quae significant praedicamenta. Et primo nomen quantitatis. Secundo nomen qualitatis, ibi, quale autem. Tertio distinguit modos ad aliquid, ibi, ad aliquid dicuntur. Alia vero praedicamenta praetermittit, quia sunt determinata ad aliquod genus rerum naturalium; ut patet praecipue de agere et pati, et de ubi et quando. Circa primum tria facit. Primo ponit rationem quantitatis; dicens, quod quantum dicitur quod est divisibile in ea quae insunt. Quod quidem dicitur ad differentiam divisionis mixtorum. Nam corpus mixtum resolvitur in elementa, quae non sunt actu in mixto, sed virtute tantum. Unde non est ibi tantum divisio quantitatis; sed oportet quod adsit aliqua alteratio, per quam mixtum resolvitur in elementa. Et iterum addit, quod utrumque aut singulum, est natum esse unum aliquid, hoc est aliquid demonstratum. Et hoc dicit ad removendum divisionem in partes essentiales, quae sunt materia et forma. Nam neutrum eorum aptum natum est esse unum aliquid per se.

[82543] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 2 Secundo ibi, multitudo ergo ponit species quantitatis; inter quas primae sunt duae; scilicet multitudo sive pluralitas, et magnitudo sive mensura. Utrumque autem eorum habet rationem quanti, inquantum multitudo numerabilis est et magnitudo est mensurabilis. Mensuratio enim propria pertinet ad quantitatem. Definitur autem multitudo sic. Multitudo est, quod est divisibile secundum potentiam in partes non continuas. Magnitudo autem quod est divisibile in partes continuas. Quod quidem contingit tripliciter: et secundum hoc sunt tres species magnitudinis. Nam, si sit divisibile secundum unam tantum dimensionem in partes continuas, erit longitudo. Si autem in duas, latitudo. Si autem in tres, profunditas. Ulterius autem, quando pluralitas vel multitudo est finita, dicitur numerus. Longitudo autem finita, dicitur linea. Latitudo finita, corpus. Si enim esset multitudo infinita, non esset numerus; quia quod infinitum est, numerari non potest. Similiter, si esset longitudo infinita, non esset linea. Linea enim est longitudo mensurabilis. Et propter hoc in ratione lineae ponitur, quod eius extremitates sunt duo puncta. Simile est de superficie et corpore.

[82544] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 3 Tertio ibi, amplius autem distinguit modos quantitatis; et circa hoc tria facit. Primo distinguit quantum in id quod est quantum per se, sicut linea, et in id quod est quantum per accidens, sicut musicum.

[82545] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 4 Secundo ibi, eorum vero distinguit quantum per se; quod quidem duplex est. Quaedam enim significantur per modum substantiae et subiecti, sicut linea, vel superficies, vel numerus. Quodlibet enim istorum substantialiter est quantum, quia in definitione cuiuslibet ponitur quantitas. Nam linea est quantitas continua secundum longitudinem divisibilis, finita: et similiter est de aliis.

[82546] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 5 Quaedam vero per se pertinent ad genus quantitatis, et significantur per modum habitus vel passionis talis substantiae, scilicet lineae, quae est substantialiter quantitas, vel aliarum similium quantitatum: sicut multum et paucum significantur ut passiones numeri: et productum et breve, ut passiones lineae: et latum et strictum, ut passiones superficiei: et profundum et humile sive altum, ut passiones corporis: et similiter grave et leve, secundum opinionem illorum, qui dicebant multitudinem superficierum vel atomorum esse causam gravitatis in corporibus, paucitatem vero eorumdem, causam levitatis. Sed secundum veritatem grave et leve non pertinent ad quantitatem, sed ad qualitatem, ut infra ponet. Et similiter est de aliis talibus.

[82547] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 6 Quaedam etiam sunt, quae communiter cuiuslibet quantitatis continuae passiones sunt, sicut magnum et parvum, maius et minus; sive haec dicantur secundum se, idest absolute, sive dicantur ad invicem, sicut aliquid dicitur magnum et parvum respective, sicut in praedicamentis habetur. Ista autem nomina, quae significant passiones quantitatis per se, transferuntur etiam ad alia quam ad quantitates. Dicitur enim albedo magna et parva, et alia huiusmodi.

[82548] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 7 Sciendum autem est, quod quantitas inter alia accidentia propinquior est substantiae. Unde quidam quantitates esse substantias putant, scilicet lineam et numerum et superficiem et corpus. Nam sola quantitas habet divisionem in partes proprias post substantiam. Albedo enim non potest dividi, et per consequens nec intelligitur individuare nisi per subiectum. Et inde est, quod in solo quantitatis genere aliqua significantur ut subiecta, alia ut passiones.

[82549] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 8 Tertio ibi, secundum accidens distinguit modos quantitatis per accidens: et ponit duos modos quantitatis per accidens: quorum unus est secundum quod aliqua dicuntur quanta per accidens ex hoc solo, quod sunt accidentia alicuius quanti, sicut album et musicum per hoc quod sunt accidentia alicuius subiecti, quod est quantum.

[82550] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 9 Alio modo dicuntur aliqua quanta per accidens non ratione subiecti, in quo sunt, sed eo quod dividuntur secundum quantitatem ad divisionem alicuius quantitatis; sicut motus et tempus, quae dicuntur quaedam quanta et continua, propterea quod ea, quorum sunt, sunt divisibilia, et ipsa dividuntur ad divisionem eorum. Tempus enim est divisibile et continuum propter motum; motus autem propter magnitudinem; non quidem propter magnitudinem eius quod movetur, sed propter magnitudinem eius in quo aliquid movetur. Ex eo enim quod illa magnitudo est quanta, et motus est quantus. Et propter hoc quod motus est quantus, sequitur tempus esse quantum. Unde haec non solum per accidens quantitates dici possunt, sed magis per posterius, inquantum quantitatis divisionem ab aliquo priori sortiuntur.

[82551] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 15 n. 10 Sciendum est autem, quod philosophus in praedicamentis posuit tempus quantitatem per se, cum hic ponat ipsum quantitatem per accidens; quia ibi distinxit species quantitatis secundum diversas rationes mensurae. Aliam enim rationem mensurae habet tempus, quod est mensura extrinseca, et magnitudo, quae est mensura intrinseca. Et ideo ponitur ibi ut alia species quantitatis. Hic autem considerat species quantitatis quantum ad ipsum esse quantitatis. Et ideo illa, quae non habent esse quantitatis nisi ex alio, non ponit hic species quantitatis, sed quantitates per accidens, ut motum et tempus. Motus autem non habet aliam rationem mensurae quam tempus et magnitudo. Et ideo nec hic nec ibi ponitur quantitatis species. Locus autem ponitur ibi species quantitatis, non hic, quia habet aliam rationem mensurae, sed non aliud esse quantitatis.


Lectio 16

[82552] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 1 Hic distinguit modos qualitatis: et circa hoc duo facit. Primo ponit quatuor modos qualitatis. Secundo reducit eos ad duos, ibi, fere vero secundum duos modos. Dicit ergo primo, quod unus modus qualitatis est secundum quod qualitas dicitur differentia substantiae, idest differentia, per quam aliquid ab altero substantialiter differt, quae intrat in definitionem substantiae. Et propter hoc dicitur, quod differentia praedicatur in quale quid. Ut si quaeratur, quale animal est homo? Respondemus quod bipes: et quale animal equus? Respondemus quod quadrupes: et qualis figura est circulus? Respondemus quod agonion, id est sine angulo; ac si ipsa differentia substantiae qualitas sit. Uno igitur modo ipsa differentia substantiae qualitas dicitur.

[82553] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 2 Hunc autem modum qualitatis Aristoteles in praedicamentis praetermisit, quia non continetur sub praedicamento qualitatis, de quo ibi agebat. Hic autem agit de significationibus huius nominis, qualitas.

[82554] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 3 Secundum ponit ibi, alio vero dicit, quod alius modus qualitatis vel qualis est secundum quod immobilia et mathematica dicuntur qualia. Mathematica enim abstrahunt a motu, ut in sexto huius dicetur. Mathematica enim sunt numeri, et magnitudines; et in utrisque utimur nomine qualis. Dicimus enim superficies esse quales, inquantum sunt quadratae vel triangulares. Et similiter numeri dicuntur quales, inquantum sunt compositi. Dicuntur autem numeri compositi, qui communicant in aliquo numero mensurante eos; sicut senarius numerus et novenarius mensurantur ternario, et non solum ad unitatem comparationem habent, sicut ad mensuram communem. Numeri autem incompositi, vel primi in sua proportione dicuntur, quos non mensurat alius numerus communis, nisi sola unitas.

[82555] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 4 Dicuntur etiam numeri quales ad similitudinem superficiei et solidi, idest corporis. Secundum quidem imitationem superficiei, inquantum numerus ducitur in numerum, vel eumdem vel alium; ut cum dicitur bis tria, vel ter tria. Et hoc est quod dicit quoties quanti. Nam designatur quasi una dimensio in hoc quod dicitur tria, quasi vero secunda dimensio, hoc quod dicitur bis tria, vel etiam ter tria.

[82556] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 5 Ad imitationem vero solidi, quando est duplex ductus, vel eiusdem numeri in seipsum, vel diversorum numerorum in unum, ut cum dicitur ter tria ter, vel bis tria bis, vel bis tria quater. Et hoc est quod dicit quoties quot quanti. Sic enim considerantur in numero quasi tres dimensiones ad modum solidi. In hac autem numerorum ordinatione, aliquid consideratur per modum substantiae; sicut hoc quod dico tria, vel quicumque numerus qui in alium ducitur. Aliquid vero per modum quantitatis; sicut ipse ductus unius numeri in alterum, vel in se ipsum; ut cum dico bis tria, binarius significatur per modum quantitatis mensurantis, ternarius vero per modum substantiae. Id ergo, quod existit in substantia numeri praeter ipsam quantitatem, quae est numeri substantia, dicitur qualitas eius, ut hoc quod significatur per hoc quod dicitur bis vel ter.

[82557] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 6 Alia litera habet secundum quantitatem; et tunc substantia numeri dicitur ipse numerus simpliciter prolatus, ut quod dico tria. Quantitas autem secundum quam attenditur eius qualitas, dicitur ipsa multiplicatio numeri in numerum. Et huic concordat litera sequens, quae dicit, quod substantia cuiuslibet numeri est id quod semel dicitur. Sicut substantia senarii est quod dicitur semel sex, non quod dicitur bis tria, vel ter duo: sed hoc pertinet ad eius qualitatem. Dicere enim numerum esse superficialem vel solidum sive quadratum, sive cubicum, significat eum esse qualem. Hic autem modus qualitatis est quarta species in praedicamentis posita.

[82558] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 7 Tertio ponit ibi, amplius quaecumque dicit, quod etiam qualitates dicuntur passiones substantiarum mobilium, secundum quas corpora per alterationem mutantur, ut calidum, frigidum, et huiusmodi. Et hic modus pertinet ad tertiam speciem qualitatis in praedicamentis positam.

[82559] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 8 Quartum ponit ibi, amplius secundum dicit quod qualitas sive quale dicitur quarto modo secundum quod aliquid disponitur per virtutem et vitium, vel qualitercumque per bonum et malum, sicut per scientiam et ignorantiam, sanitatem et aegritudinem, et huiusmodi. Et haec est prima species qualitatis in praedicamentis posita.

[82560] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 9 Praetermittit autem inter hos modos secundam qualitatis speciem, quia magis comprehenditur sub potentia, cum non significetur nisi ut principium passioni resistens; sed propter modum denominandi ponitur in praedicamentis inter species qualitatis. Secundum autem modum essendi magis continetur sub potentia, sicut et supra posuit.

[82561] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 10 Deinde cum dicit fere vero reducit quatuor positos modos ad duos; dicens, quod quale dicitur aliquid fere secundum duos modos, inquantum alii duo de quatuor reducuntur ad alios duos. Horum autem unus principalissimus est primus modus, secundum quem differentia substantiae dicitur qualitas, quia per eum aliquid significatur informatum et qualificatum.

[82562] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 11 Et ad hunc modum reducitur qualitas, quae est in numeris, et in mathematicis aliis, sicut quaedam pars. Huiusmodi enim qualitates sunt quasi quaedam differentiae substantiales mathematicorum. Nam ipsa significantur per modum substantiae potius quam alia accidentia, ut in capitulo de quantitate dictum est. Sunt autem huiusmodi qualitates differentiae substantiarum aut non motarum, aut non inquantum sunt motae: et hoc dicit, ut ostendat quantum ad propositum non differre, utrum mathematica sint quaedam substantiae per se existentes secundum esse, ut dicebat Plato, a motu separatae; sive sint in substantiis mobilibus secundum esse, sed separatae secundum rationem. Primo enim modo essent qualitates non motorum. Secundo autem, motorum, sed non inquantum sunt mota.

[82563] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 12 Secundus modus principalis est, ut passiones motorum inquantum mota, et etiam differentiae motuum dicantur qualitates. Quae quidem dicuntur differentiae motuum, quia alterationes differunt secundum huiusmodi qualitates, sicut calefieri et infrigidari secundum calidum et frigidum.

[82564] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 13 Et ad hunc modum reducitur ille modus secundum quem vitium et virtus dicitur qualitas. Hic enim modus est quasi quaedam pars illius. Virtus enim et vitium ostendunt quasdam differentias motus et actus secundum bene et male. Nam virtus est, per quam se aliquis habet bene ad agendum et patiendum; vitium autem secundum quod male. Et simile est de aliis habitibus, sive intellectualibus, ut scientia, sive corporalibus, ut sanitas.

[82565] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 16 n. 14 Sed tamen bene et male maxime pertinet ad qualitatem in rebus animatis; et praecipue in habentibus prohaeresim idest electionem. Et hoc ideo, quia bonum habet rationem finis. Ea vero, quae agunt per electionem, agunt propter finem. Agere autem propter finem maxime competit rebus animatis. Res enim inanimatae agunt vel moventur propter finem, non tamquam cognoscentes finem, neque tamquam se agentes ad finem; sed potius ab alio diriguntur, qui eis naturalem inclinationem dedit, sicut sagitta dirigitur in finem a sagittante. Res autem irrationales animatae cognoscunt quidem finem et appetunt ipsum appetitu animali, et movent seipsa localiter ad finem tamquam iudicium habentes de fine; sed appetitus finis, et eorum quae sunt propter finem, determinatur eis ex naturali inclinatione. Propter quod sunt magis acta quam agentia. Unde nec in eis est iudicium liberum. Rationalia vero in quibus solum est electio, cognoscunt finem, et proportionem eorum, quae sunt in finem ipsum. Et ideo sicut seipsa movent ad finem, ita etiam ad appetendum finem, vel ea quae sunt propter finem, ex quo est in eis electio libera.


Lectio 17

[82566] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 1 Hic determinat philosophus de ad aliquid: et circa hoc duo facit. Primo ponit modos eorum, quae sunt ad aliquid secundum se. Secundo eorum, quae sunt ad aliquid ratione alterius, ibi, illa vero quia sua genera. Circa primum duo facit. Primo enumerat modos eorum, quae secundum se ad aliquid dicuntur. Secundo prosequitur de eis, ibi, dicuntur autem prima. Ponit ergo tres modos eorum, quae ad aliquid dicuntur: quorum primus est secundum numerum et quantitatem, sicut duplum ad dimidium, et triplum ad tertiam partem, et multiplicatum, idest multiplex, ad partem multiplicati, idest ad submultiplex, et continens ad contentum. Accipitur autem continens pro eo, quod excedit secundum quantitatem. Omne enim excedens secundum quantitatem continet in se illud quod exceditur. Est enim hoc et adhuc amplius; sicut quinque continet in se quatuor, et tricubitum continet in se bicubitum.

[82567] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 2 Secundus modus est prout aliqua dicuntur ad aliquid secundum actionem et passionem, vel potentiam activam et passivam; sicut calefactivum ad calefactibile, quod pertinet ad actiones naturales, et sectivum ad sectibile, quod pertinet ad actiones artificiales, et universaliter omne activum ad passivum.

[82568] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 3 Tertius modus est secundum quod mensurabile dicitur ad mensuram. Accipitur autem hic mensura et mensurabile non secundum quantitatem (hoc enim ad primum modum pertinet, in quo utrumque ad utrumque dicitur: nam duplum dicitur ad dimidium, et dimidium ad duplum), sed secundum mensurationem esse et veritatis. Veritas enim scientiae mensuratur a scibili. Ex eo enim quod res est vel non est, oratio scita vera vel falsa est, et non e converso. Et similiter est de sensibili et sensu. Et propter hoc non mutuo dicuntur mensura ad mensurabile et e converso, sicut in aliis modis, sed solum mensurabile ad mensuram. Et similiter etiam imago dicitur ad id cuius est imago, tamquam mensurabile ad mensuram. Veritas enim imaginis mensuratur ex re cuius est imago.

[82569] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 4 Ratio autem istorum modorum haec est. Cum enim relatio, quae est in rebus, consistat in ordine quodam unius rei ad aliam, oportet tot modis huiusmodi relationes esse, quot modis contingit unam rem ad aliam ordinari. Ordinatur autem una res ad aliam, vel secundum esse, prout esse unius rei dependet ab alia, et sic est tertius modus. Vel secundum virtutem activam et passivam, secundum quod una res ab alia recipit, vel alteri confert aliquid; et sic est secundus modus. Vel secundum quod quantitas unius rei potest mensurari per aliam; et sic est primus modus.

[82570] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 5 Qualitas autem rei, inquantum huiusmodi, non respicit nisi subiectum in quo est. Unde secundum ipsam una res non ordinatur ad aliam, nisi secundum quod qualitas accipit rationem potentiae passivae vel activae, prout est principium actionis vel passionis. Vel ratione quantitatis, vel alicuius ad quantitatem pertinentis; sicut dicitur aliquid albius alio, vel sicut dicitur simile, quod habet unam aliquam qualitatem. Alia vero genera magis consequuntur relationem, quam possint relationem causare. Nam quando consistit in aliquali relatione ad tempus. Ubi vero, ad locum. Positio autem ordinem partium importat. Habitus autem relationem habentis ad habitum.

[82571] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 6 Deinde cum dicit dicuntur autem prosequitur tres modos enumeratos; et primo prosequitur primum. Secundo prosequitur secundum, ibi, activa vero et passiva. Tertio tertium, ibi, ergo secundum numerum. Circa primum duo facit. Primo ponit relationes quae consequuntur numerum absolute. Secundo ponit relationes quae consequuntur unitatem absolute, ibi, et amplius aequale. Dicit ergo, quod primus modus relationum, qui est secundum numerum, distinguitur hoc modo: quia vel est secundum comparationem numeri ad numerum, vel numeri ad unum. Et secundum comparationem ad utrumque dupliciter: quia vel est secundum comparationem numeri indeterminate ad numerum, aut ad unum determinate. Et hoc est quod dicit, quod prima, quae dicuntur ad aliquid secundum numerum, aut dicuntur simpliciter, idest universaliter, vel indeterminate, aut determinate. Et utrolibet modo ad eos, scilicet numeros. Aut ad unum, idest ad unitatem.

[82572] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 7 Sciendum est autem, quod omnis mensuratio, quae est in quantitatibus continuis, aliquo modo derivatur a numero. Et ideo relationes, quae sunt secundum quantitatem continuam, etiam attribuuntur numero.

[82573] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 8 Sciendum est etiam, quod proportio numeralis dividitur primo in duas; scilicet aequalitatis, et inaequalitatis. Inaequalitatis autem sunt duae species; scilicet excedens et excessum, et magis et minus. Inaequale autem excedens in quinque species dividitur.

[82574] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 9 Numerus enim maior quandoque respectu minoris est multiplex; quando scilicet aliquoties continet ipsum, sicut sex continet duo ter. Et si quidem contineat ipsum bis, dicitur duplum; sicut duo ad unum vel quatuor ad duo. Si ter, triplum. Si quater, quadruplum. Et sic inde.

[82575] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 10 Quandoque vero numerus maior continet totum numerum minorem semel, et insuper unam aliquam partem eius. Et tunc dicitur superparticularis. Et si quidem contineat totum et medium, vocatur sesquialterum, sicut tria ad duo. Si autem tertiam, sesquitertius, sicut quatuor ad tria. Si quartam, sesquiquartus, sicut quinque ad quatuor. Et sic inde.

[82576] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 11 Quandoque numerus maior continet minorem totum semel; et insuper non solum unam partem, sed plures partes. Et sic dicitur superpartiens. Et si quidem contineat duas partes, dicitur superbipartiens, sicut quinque se habent ad tria. Si vero tres, dicitur supertripartiens, sicut septem se habent ad quatuor. Si autem quatuor, sic est superquadripartiens; et sic se habet novem ad quinque. Et sic inde.

[82577] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 12 Quandoque vero numerus maior continet totum minorem pluries, et insuper aliquam partem eius; et tunc dicitur multiplex superparticularis. Et si quidem contineat ipsum bis et mediam partem eius, dicitur duplum sesquialterum, sicut quinque ad duo. Si autem ter et mediam partem eius, vocabitur triplum sesquialterum, sicut se habent septem ad duo. Si autem quater et dimidiam partem eius, dicitur quadruplum sesquialterum, sicut novem ad duo. Possent etiam ex parte superparticularis huiusmodi proportionis species sumi, ut dicatur duplex sesquitertius, quando maior numerus habet minorem bis et tertiam partem eius, sicut se habent septem ad tria: vel duplex sesquiquartus, sicut novem ad quatuor, et sic de aliis.

[82578] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 13 Quandoque etiam numerus maior habet minorem totum pluries, et etiam plures partes eius, et tunc dicitur multiplex superpartiens. Et similiter proportio potest dividi secundum species multiplicitatis, et secundum species superpartientis, si dicatur duplum superbipartiens, quando habet maior numerus totum minorem bis et duas partes eius, sicut octo ad tria. Vel etiam triplum superbipartiens, sicut undecim ad tres. Vel etiam duplum supertripartiens, sicut undecim ad quatuor. Habet enim totum bis, et tres partes eius.

[82579] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 14 Et totidem species sunt ex parte inaequalitatis eius qui exceditur. Nam numerus minor dicitur submultiplex, subparticularis, subpartiens, submultiplex subparticularis, submultiplex subpartiens, et sic de aliis.

[82580] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 15 Sciendum autem quod prima species proportionis, scilicet multiplicitas, consistit in comparatione unius numeri ad unitatem. Quaelibet enim eius species invenitur primo in aliquo numero respectu unitatis. Duplum primo invenitur in binario respectu unitatis. Et similiter proportio tripli in ternario respectu unitatis, et sic de aliis. Primi autem termini in quibus invenitur aliqua proportio, dant speciem ipsi proportioni. Unde in quibuscumque aliis terminis consequenter inveniatur, invenitur in eis secundum rationem primorum terminorum. Sicut proportio dupla primo invenitur inter duo et unum. Unde ex hoc proportio recipit rationem et nomen. Dicitur enim proportio dupla proportio duorum ad unum. Et propter hoc, si etiam unus numerus respectu alterius numeri sit duplus, tamen hoc est secundum quod minor numerus accipit rationem unius, et maior rationem duorum. Sex enim se habet in dupla proportione ad tria, inquantum tria se habent ad sex ut unum ad duo. Et simile est in tripla proportione, et in omnibus aliis speciebus multiplicitatis. Et ideo dicit, quod ista relatio dupli, est per hoc quod numerus determinatus, scilicet duo, refertur ad unum, idest ad unitatem.

[82581] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 16 Sed hoc quod dico, multiplex, importat relationem numeri ad unitatem; sed non alicuius determinati numeri, sed numeri in universali. Si enim determinatus numerus accipiatur ut binarius vel ternarius, esset una species multiplicitatis, ut dupla vel tripla. Sicut autem duplum se habet ad duo, et triplum ad tria, quae sunt numeri determinati, ita multiplex ad multiplicitatem, quia significat numerum indeterminatum.

[82582] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 17 Aliae autem proportiones non possunt attendi secundum numerum ad unitatem, scilicet neque proportio superparticularis, neque superpartiens, neque multiplex superparticularis, neque multiplex superpartiens. Omnes enim hae proportionum species attenduntur secundum quod maior numerus continet minorem semel, vel aliquoties; et insuper unam vel plures partes eius. Unitas autem partem habere non potest: et ideo nulla harum proportionum potest attendi secundum comparationem numeri ad unitatem, sed secundum comparationem numeri ad numerum. Et sic est duplex, vel secundum numerum determinatum, vel secundum numerum indeterminatum.

[82583] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 18 Si autem secundum numerum determinatum, sic est hemiolum, idest sesquialterum, aut subhemiolum, idest supersesquialterum. Proportio enim sesquialtera primo consistit in his terminis, scilicet ternario et binario; et sub ratione eorum in omnibus aliis invenitur. Unde quod dicitur hemiolum vel sesquialterum importat relationem determinati numeri ad determinatum numerum, scilicet trium ad duo.

[82584] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 19 Quod vero dicitur superparticulare, refertur ad subparticulare, non secundum determinatos numeros, sicut etiam multiplex refertur ad unum, sed secundum numerum indeterminatum. Primae enim species inaequalitatis superius numeratae accipiuntur secundum indeterminatos numeros, ut multiplex, superparticulare, superpartiens et cetera. Species vero istorum accipiuntur secundum numeros determinatos, ut duplum, triplum, sesquialterum, sesquitertium, et sic de aliis.

[82585] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 20 Contingit enim aliquas quantitates continuas habere proportionem adinvicem, sed non secundum aliquem numerum, nec determinatum, nec indeterminatum. Omnium enim quantitatum continuarum est aliqua proportio; non tamen est proportio numeralis. Quorumlibet enim duorum numerorum est una mensura communis, scilicet unitas, quae aliquoties sumpta, quemlibet numerum reddit. Non autem quarumlibet quantitatum continuarum invenitur esse una mensura communis; sed sunt quaedam quantitates continuae incommensurabiles: sicut diameter quadrati est incommensurabilis lateri. Et hoc ideo, quia non est proportio eius ad latus, sicut proportio numeri ad numerum, vel numeri ad unum.

[82586] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 21 Cum ergo dicitur in quantitatibus, quod haec est maior illa, vel se habet ad illam ut continens ad contentum, non solum haec ratio non attenditur secundum aliquam determinatam speciem numeri, sed nec etiam quod sit secundum numerum, quia omnis numerus est alteri commensurabilis. Omnes enim numeri habent unam communem mensuram, scilicet unitatem. Sed continens et contentum non dicuntur secundum aliquam commensurationem numeralem. Continens enim ad contentum dicitur, quod est tantum, et adhuc amplius. Et hoc est indeterminatum, utrum sit commensurabile, vel non commensurabile. Quantitas enim qualiscumque accipiatur, vel est aequalis, vel inaequalis. Unde, si non est aequalis, sequitur quod sit inaequalis et continens, etiam si non sit commensurabilis. Patet igitur quod omnia praedicta dicuntur ad aliquid secundum numerum, et secundum passiones numerorum, quae sunt commensuratio, proportio, et huiusmodi.

[82587] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 22 Deinde cum dicit et amplius ponit relativa, quae accipiuntur secundum unitatem, et non per comparationem numeri ad unum vel ad numerum; et dicit quod alio modo a praedictis dicuntur relative, aequale, simile, et idem. Haec enim dicuntur secundum unitatem. Nam eadem sunt, quorum substantia est una. Similia, quorum qualitas est una. Aequalia, quorum quantitas est una. Cum autem unum sit principium numeri et mensura, patet etiam, quod haec dicuntur ad aliquid secundum numerum, idest secundum aliquid ad genus numeri pertinens; non eodem modo tamen haec ultima cum primis. Nam primae relationes erant secundum numerum ad numerum, vel secundum numerum ad unum; hoc autem secundum unum absolute.

[82588] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 23 Deinde cum dicit activa vero prosequitur de secundo modo relationum, quae sunt in activis et passivis: et dicit, quod huiusmodi relativa sunt relativa dupliciter. Uno modo secundum potentiam activam et passivam; et secundo modo secundum actus harum potentiarum, qui sunt agere et pati; sicut calefactivum dicitur ad calefactibile secundum potentiam activam et passivam. Nam calefactivum est, quod potest calefacere; calefactibile vero, quod potest calefieri. Calefaciens autem ad calefactum, et secans ad id quod secatur, dicuntur relative secundum actus praedictarum potentiarum.

[82589] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 24 Et differt iste modus relationum a praemissis. Quae enim sunt secundum numerum, non sunt aliquae actiones nisi secundum similitudinem, sicut multiplicare, dividere et huiusmodi, ut etiam in aliis dictum est, scilicet in secundo physicorum; ubi ostendit, quod mathematica abstrahunt a motu, et ideo in eis esse non possunt huiusmodi actiones, quae secundum motum sunt.

[82590] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 25 Sciendum etiam est quod eorum relativorum, quae dicuntur secundum potentiam activam et passivam, attenditur diversitas secundum diversa tempora. Quaedam enim horum dicuntur relative secundum tempus praeteritum, sicut quod fecit, ad illud quod factum est; ut pater ad filium, quia ille genuerit, iste genitus est; quae differunt secundum fecisse, et passum esse. Quaedam vero secundum tempus futurum, sicut facturus refertur ad faciendum. Et ad hoc genus relationum reducuntur illae relationes, quae dicuntur secundum privationem potentiae, ut impossibile et invisibile. Dicitur enim aliquid impossibile huic vel illi; et similiter invisibile.

[82591] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 26 Deinde cum dicit ergo secundum prosequitur de tertio modo relationum; et dicit quod in hoc differt iste tertius modus a praemissis, quod in praemissis, unumquodque dicitur relative ex hoc, quod ipsum ad aliud refertur; non ex eo quod aliud referatur ad ipsum. Duplum enim refertur ad dimidium, et e converso; et similiter pater ad filium, et e converso; sed hoc tertio modo aliquid dicitur relative ex eo solum, quod aliquid refertur ad ipsum; sicut patet, quod sensibile et scibile vel intelligibile dicuntur relative, quia alia referuntur ad illa. Scibile enim dicitur aliquid, propter hoc, quod habetur scientia de ipso. Et similiter sensibile dicitur aliquid quod potest sentiri.

[82592] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 27 Unde non dicitur relative propter aliquid quod sit ex eorum parte, quod sit qualitas, vel quantitas, vel actio, vel passio, sicut in praemissis relationibus accidebat; sed solum propter actiones aliorum, quae tamen in ipsa non terminantur. Si enim videre esset actio videntis perveniens ad rem visam, sicut calefactio pervenit ad calefactibile; sicut calefactibile refertur ad calefaciens, ita visibile referretur ad videntem. Sed videre et intelligere et huiusmodi actiones, ut in nono huius dicetur, manent in agentibus, et non transeunt in res passas; unde visibile et scibile non patitur aliquid, ex hoc quod intelligitur vel videtur. Et propter hoc non ipsamet referuntur ad alia, sed alia ad ipsa. Et simile est in omnibus aliis, in quibus relative aliquid dicitur propter relationem alterius ad ipsum, sicut dextrum et sinistrum in columna. Cum enim dextrum et sinistrum designent principia motuum in rebus animatis, columnae et alicui inanimato attribui non possunt, nisi secundum quod animata aliquo modo se habeant ad ipsam, sicut columna dicitur dextra, quia homo est ei sinister. Et simile est de imagine respectu exemplaris, et denario, quo fit pretium emptionis. In omnibus autem his tota ratio referendi in duobus extremis, pendet ex altero. Et ideo omnia huiusmodi quodammodo se habent ut mensurabile et mensura. Nam ab eo quaelibet res mensuratur, a quo ipsa dependet.

[82593] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 28 Sciendum est autem, quod quamvis scientia secundum nomen videatur referri ad scientem et ad scibile, dicitur enim scientia scientis, et scientia scibilis, et intellectus ad intelligentem et intelligibile; tamen intellectus secundum quod ad aliquid dicitur, non ad hoc cuius est sicut subiecti dicitur: sequeretur enim quod idem relativum bis diceretur. Constat enim quoniam intellectus dicitur ad intelligibile, sicut ad obiectum. Si autem diceretur ad intelligentem, bis diceretur ad aliquid; et cum esse relativi sit ad aliud quodammodo se habere, sequeretur quod idem haberet duplex esse. Et similiter de visu patet quod non dicitur ad videntem, sed ad obiectum quod est color vel aliquid aliud tale. Quod dicit propter ea, quae videntur in nocte non per proprium colorem, ut habetur in secundo de anima.

[82594] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 29 Quamvis et hoc recte posset dici, scilicet quod visus sit videntis. Refertur autem visus ad videntem, non inquantum est visus, sed inquantum est accidens, vel potentia videntis. Relatio enim respicit aliquid extra, non autem subiectum nisi inquantum est accidens. Et sic patet, quod isti sunt modi, quibus aliqua dicuntur secundum se ad aliquid.

[82595] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 30 Deinde cum dicit illa vero ponit tres modos, quibus aliqua dicuntur ad aliquid non secundum se, sed secundum aliud. Quorum primus est, quando aliqua dicuntur ad aliquid propter hoc quod sua genera sunt ad aliquid, sicut medicina dicitur ad aliquid, quia scientia est ad aliquid. Dicitur enim, quod medicina est scientia sani et aegri. Et isto modo refertur scientia per hoc quod est accidens.

[82596] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 31 Secundus modus est, quando aliqua abstracta dicuntur ad aliquid, quia concreta habentia illa abstracta ad aliud dicuntur; sicut aequalitas et similitudo dicuntur ad aliquid, quia simile et aequale ad aliquid sunt. Aequalitas autem et similitudo secundum nomen non dicuntur ad aliquid.

[82597] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 17 n. 32 Tertius modus est, quando subiectum dicitur ad aliquid, ratione accidentis; sicut homo vel album dicitur ad aliquid, quia utrique accidit duplum esse; et hoc modo caput dicitur ad aliquid, eo quod est pars.


Lectio 18

[82598] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 1 Postquam philosophus distinxit nomina, quae significant causas, et subiectum, et partes subiectorum huius scientiae; hic incipit distinguere nomina quae significant ea quae se habent per modum passionis; et dividitur in duas partes. In prima distinguit nomina ea quae pertinent ad perfectionem entis. In secunda distinguit nomina quae pertinent ad entis defectum, ibi, falsum dicitur uno modo. Circa primum duo facit. Primo distinguit nomina significantia ea quae pertinent ad perfectionem entis. Secundo pertinentia ad totalitatem. Perfectum enim et totum, aut sunt idem, aut fere idem significant, ut dicitur in tertio physicorum. Secunda ibi, ex aliquo esse dicitur. Circa primum duo facit. Primo distinguit hoc nomen perfectum. Secundo distinguit quaedam nomina, quae significant quasdam perfectiones perfecti, ibi, terminus dicitur. Circa primum duo facit. Primo ponit modos, quibus aliqua dicuntur perfecta secundum se. Secundo modos, quibus aliqua dicuntur perfecta per respectum ad alia, ibi, alia vero. Circa primum duo facit. Primo ponit tres modos quibus aliquid secundum se dicitur perfectum. Secundo ostendit quomodo secundum hos modos aliqua diversimode perfecta dicuntur, ibi, secundum se dicta quidem igitur.

[82599] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 2 Dicit ergo primo, quod perfectum uno modo dicitur, extra quod non est accipere aliquam eius particulam; sicut homo dicitur perfectus, quando nulla deest ei pars. Et dicitur tempus perfectum, quando non est accipere extra aliquid quod sit temporis pars; sicut dicitur dies perfectus, quando nulla pars diei deest.

[82600] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 3 Alio modo dicitur aliquid perfectum secundum virtutem; et sic dicitur aliquid perfectum, quod non habet hyperbolem, idest superexcellentiam vel superabundantiam ad hoc quod aliquid bene fiat secundum genus illud, et similiter nec defectum. Hoc enim dicimus bene se habere, ut dicitur in secundo Ethicorum, quod nihil habet nec plus nec minus quam debet habere. Et sic dicitur perfectus medicus et perfectus fistulator, quando non deficit ei aliquid, quod pertineat ad speciem propriae virtutis, secundum quam dicitur, quod hic est bonus medicus, et ille bonus fistulator. Virtus enim cuiuslibet est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit.

[82601] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 4 Secundum autem hunc modum utimur translative nomine perfecti etiam in malis. Dicimus enim perfectum sycophantam, idest calumniatorem, et perfectum latronem, quando in nullo deficit ab eo quod competit eis inquantum sunt tales. Nec est mirum si in istis quae magis sonant defectum, utimur nomine perfectionis; quia etiam cum sint mala, utimur in eis nomine bonitatis per quamdam similitudinem. Dicimus enim bonum furem et bonum calumniatorem, quia sic se habent in suis operationibus, licet malis, sicut boni in bonis.

[82602] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 5 Et quod aliquid dicatur perfectum per comparationem ad virtutem propriam, provenit quia virtus est quaedam perfectio rei. Unumquodque enim tunc est perfectum quando nulla pars magnitudinis naturalis, quae competit ei secundum speciem propriae virtutis, deficit ei. Sicut autem quaelibet res naturalis, habet determinatam mensuram naturalis magnitudinis secundum quantitatem continuam, ut dicitur in secundo de anima, ita etiam quaelibet res habet determinatam quantitatem suae virtutis naturalis. Equus enim habet quantitatem dimensivam determinatam secundum naturam cum aliqua latitudine. Est enim aliqua quantitas, ultra quam nullus equus protenditur in magnitudine. Et similiter est aliqua quantitas, quam non transcendit in parvitate. Ita etiam ex utraque parte determinatur aliquibus terminis quantitas virtutis equi. Nam aliqua est virtus equi, qua maior in nullo equo invenitur: et similiter est aliqua tam parva, qua nulla est minor.

[82603] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 6 Sicuti igitur primus modus perfecti accipiebatur ex hoc quod nihil rei deerat de quantitate dimensiva sibi naturaliter determinata, ita hic secundus modus accipitur ex hoc quod nihil deest alicui de quantitate virtutis sibi debitae secundum naturam. Uterque autem modus perfectionis attenditur secundum interiorem perfectionem.

[82604] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 7 Amplius quibus tertium modum ponit per respectum ad exterius; dicens, quod illa dicuntur tertio modo perfecta quibus inest finis, idest quae iam consecuta sunt suum finem; si tamen ille finis fuerit studiosus, idest bonus: sicut homo, quando iam consequitur beatitudinem. Qui autem consequitur finem suum in malis, magis dicitur deficiens quam perfectus; quia malum est privatio perfectionis debitae. In quo patet, quod mali, quando suam perficiunt voluntatem, non sunt feliciores, sed miseriores. Quia vero omnis finis est quoddam ultimum, ideo per quamdam similitudinem transferimus nomen perfectum ad ea, quae perveniunt ad ultimum, licet illud sit malum. Sicut dicitur aliquid perfecte perdi, vel corrumpi, quando nihil deest de corruptione vel perditione rei. Et per hanc metaphoram, mors dicitur finis, quia est ultimum. Sed finis non solum habet quod sit ultimum, sed etiam quod sit cuius causa fit aliquid. Quod non contingit morti vel corruptioni.

[82605] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 8 Deinde cum dicit secundum se ostendit quomodo aliqua diversimode se habeant ad praedictos modos perfectionis; et dicit, quod quaedam dicuntur secundum se perfecta: et hoc dupliciter. Alia quidem universaliter perfecta, quia nihil omnino deficit eis absolute, nec aliquam habent hyperbolem, idest excedentiam, quia a nullo videlicet penitus in bonitate exceduntur, nec aliquid extra accipiunt, quia nec indigent exteriori bonitate. Et haec est conditio primi principii, scilicet Dei, in quo est perfectissima bonitas, cui nihil deest de omnibus perfectionibus in singulis generibus inventis.

[82606] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 9 Alia dicuntur perfecta in aliquo genere, ex eo quod quantum ad illud genus pertinet, nec habent hyperbolem, idest excedentiam, quasi aliquid eis deficiat eorum, quae illi generi debentur; nec aliquid eorum, quae ad perfectionem illius generis pertinent, est extra ea, quasi eo careant; sicut homo dicitur perfectus, quando iam adeptus est beatitudinem.

[82607] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 10 Et sicut fit haec distinctio quantum ad secundum modum perfectionis supra positum, ita potest fieri quantum ad primum, ut tangitur in principio caeli et mundi. Nam quodlibet corpus particulare est quantitas perfecta secundum suum genus, quia habet tres dimensiones, quibus non sunt plures. Sed mundus dicitur perfectus universaliter, quia omnino nihil extra ipsum est.

[82608] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 18 n. 11 Deinde cum dicit alia vero ponit modum, secundum quem aliqua dicuntur perfecta per respectum ad aliud: et dicit, quod alia dicuntur perfecta secundum ipsa, idest per comparationem ad perfecta, quae sunt secundum se perfecta. Vel ex eo, quod faciunt aliquid perfectum aliquo priorum modorum; sicut medicina est perfecta, quia facit sanitatem perfectam. Aut ex eo, quod habent aliquid perfectum; sicut homo dicitur perfectus, qui habet perfectam scientiam. Aut repraesentando tale perfectum; sicut illa, quae habent similitudinem ad perfecta; ut imago dicitur perfecta, quae repraesentat hominem perfecte. Aut qualitercumque aliter referantur ad ea, quae dicuntur per se perfecta primis modis.


Lectio 19

[82609] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 1 Hic prosequitur de nominibus, quae significant conditiones perfecti. Perfectum autem, ut ex praemissis patet, est terminatum et absolutum, non dependens ab alio, et non privatum, sed habens ea, quae sibi secundum suum genus competunt. Et ideo primo ponit hoc nomen terminus. Secundo hoc quod dicitur per se, ibi, et secundum quod dicitur. Tertio hoc nomen habitus, ibi, habitus vero dicitur. Circa primum tria facit. Primo ponit rationem termini; dicens, quod terminus dicitur quod est ultimum cuiuslibet rei, ita quod nihil de primo terminato est extra ipsum terminum; et omnia quae sunt eius, continentur intra ipsum. Dicit autem primi quia contingit id, quod est ultimum primi, esse principium secundi; sicut nunc quod est ultimum praeteriti, est principium futuri.

[82610] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 2 Et quaecumque secundo ponit quatuor modos, quibus dicitur terminus; quorum primus est secundum quod in qualibet specie magnitudinis, finis magnitudinis, vel habentis magnitudinem, dicitur terminus; sicut punctus dicitur terminus lineae, et superficies corporis, vel etiam lapidis habentis quantitatem.

[82611] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 3 Secundus modus est similis primo, secundum quod unum extremum motus vel actionis dicitur terminus, hoc scilicet ad quod est motus, et non a quo: sicut terminus generationis est esse, non autem non esse; quamvis quandoque ambo extrema motus dicantur terminus largo modo, scilicet a quo, et in quod; prout dicimus, quod omnis motus est inter duos terminos.

[82612] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 4 Tertius modus dicitur terminus, cuius causa fit aliquid; hoc enim est ultimum intentionis, sicut terminus secundo modo dictus est ultimum motus vel operationis.

[82613] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 5 Quartus modus est secundum quod substantia rei, quae est essentia et definitio significans quod quid est res, dicitur terminus. Est enim terminus cognitionis. Incipit enim cognitio rei ab aliquibus signis exterioribus quibus pervenitur ad cognoscendum rei definitionem; quo cum perventum fuerit, habetur perfecta cognitio de re. Vel dicitur terminus cognitionis definitio, quia infra ipsam continentur ea, per quae scitur res. Si autem mutetur una differentia, vel addatur, vel subtrahatur, iam non erit eadem definitio. Si autem est terminus cognitionis, oportet quod sit rei terminus, quia cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad rem cognitam.

[82614] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 6 Deinde cum dicit quare palam concludit comparationem termini ad principium; dicens, quod quoties dicitur principium, toties dicitur terminus, et adhuc amplius; quia omne principium est terminus, sed non terminus omnis est principium. Id enim ad quod motus est, terminus est, et nullo modo principium est: illud vero a quo est motus, est principium et terminus, ut ex praedictis patet.

[82615] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 7 Deinde cum dicit et secundum hic determinat de per se: et circa hoc tria facit. Primo determinat de hoc, quod dicitur secundum quod; quod est communius quam secundum se. Secundo concludit modos eius, quod dicitur secundum se, ibi, quare secundum se. Tertio, quia uterque dictorum modorum secundum aliquem modum significat dispositionem, determinat de nomine dispositionis, ibi, dispositio. Circa primum ponit quatuor modos eius quod dicitur secundum quod; quorum primus est, prout species, idest forma, et substantia rei, idest essentia, est id, secundum quod aliquid esse dicitur; sicut secundum Platonicos, per se bonum, idest idea boni, est illud, secundum quod aliquid bonum dicitur.

[82616] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 8 Secundus modus est, prout subiectum, in quo primo aliquid natum est fieri, dicitur secundum quod, sicut color primo fit in superficie; et ideo dicitur, quod corpus est coloratum secundum superficiem. Hic autem modus differt a praedicto, quia praedictus pertinet ad formam, et hic pertinet ad materiam.

[82617] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 9 Tertius modus est, prout universaliter quaelibet causa dicitur secundum quod. Unde toties dicitur secundum quod quoties et causa. Idem enim est quaerere secundum quod venit, et cuius causa venit; similiter secundum quod paralogizatum, aut syllogizatum est, et qua causa facti sunt syllogismi.

[82618] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 10 Quartus modus est prout secundum quod significat positionem et locum; sicut dicitur, iste stetit secundum hunc, idest iuxta hunc, et ille vadit secundum hunc, idest iuxta hunc; quae omnia significant positionem et locum. Et hoc manifestius in Graeco idiomate apparet.

[82619] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 11 Deinde cum dicit quare secundum concludit ex praedictis, quatuor modos dicendi per se, vel secundum se. Quorum primus est, quando definitio significans quid est esse uniuscuiusque, dicitur ei inesse secundum se, sicut Callias et quod quid erat esse Calliam, idest et essentia rei, ita se habent quod unum inest secundum se alteri. Non autem solum tota definitio dicitur de definito secundum se; sed aliquo modo etiam quaecumque insunt in definitione dicente quid est, praedicantur de definito secundum se, sicut Callias est animal secundum se. Animal enim inest in ratione Calliae. Nam Callias est quoddam animal; et poneretur in eius definitione, si singularia definitionem habere possent. Et hi duo modi sub uno comprehenduntur. Nam eadem ratione, definitio et pars definitionis per se de unoquoque praedicantur. Est enim hic primus modus per se, qui ponitur in libro posteriorum; et respondet primo modo eius quod dicitur secundum quod, superius posito.

[82620] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 12 Secundus modus est, quando aliquid ostenditur esse in aliquo, sicut in primo subiecto, cum inest ei per se. Quod quidem contingit dupliciter: quia vel primum subiectum accidentis est ipsum totum subiectum de quo praedicatur (sicut superficies dicitur colorata vel alba secundum seipsam. Primum enim subiectum coloris est superficies, et ideo corpus dicitur coloratum ratione superficiei). Vel etiam aliqua pars eius; sicut homo dicitur vivens secundum se, quia aliqua pars eius est primum subiectum vitae, scilicet anima. Et hic est secundus modus dicendi per se in posterioribus positus, quando scilicet subiectum ponitur in definitione praedicati. Subiectum enim primum et proprium, ponitur in definitione accidentis proprii.

[82621] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 13 Tertius modus est prout secundum se esse dicitur illud, cuius non est aliqua alia causa; sicut omnes propositiones immediatae, quae scilicet per aliquod medium non probantur. Nam medium in demonstrationibus propter quid est causa, quod praedicatum insit subiecto. Unde, licet homo habeat multas causas, sicut animal et bipes, quae sunt causae formales eius; tamen huius propositionis, homo est homo, cum sit immediata, nihil est causa; et propter hoc homo est homo secundum se. Et ad hunc modum reducitur quartus modus dicendi per se in posterioribus positus, quando effectus praedicatur de causa; ut cum dicitur interfectus interiit propter interfectionem, vel infrigidatum infriguit vel refriguit propter refrigerium.

[82622] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 19 n. 14 Quartus modus est, prout illa dicuntur secundum se inesse alicui, quae ei soli inquantum soli insunt. Quod dicit ad differentiam priorum modorum, in quibus non dicebatur secundum se inesse ex eo quod est soli inesse. Quamvis etiam ibi aliquid soli inesset, ut definitio definito. Hic autem secundum se dicitur ratione solitudinis. Nam hoc quod dico secundum se, significat aliquid separatum; sicut dicitur homo secundum se esse, quando solus est. Et ad hunc reducitur tertius modus in posterioribus positus, et quartus modus dicendi secundum quod, qui positionem importabat.


Lectio 20

[82623] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 1 Quia uno modo secundum quod positionem significat, ideo consequenter philosophus prosequitur de nomine dispositionis; et ponit rationem communem huius nominis dispositio, dicens, quod dispositio nihil est aliud quam ordo partium in habente partes. Ponit autem modos quibus dicitur dispositio: qui sunt tres. Quorum primus est secundum ordinem partium in loco. Et sic dispositio sive situs est quoddam praedicamentum.

[82624] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 2 Secundus modus est, prout ordo partium attenditur secundum potentiam sive virtutem; et sic dispositio ponitur in prima specie qualitatis. Dicitur enim aliquid hoc modo esse dispositum, utputa secundum sanitatem vel aegritudinem, ex eo quod partes eius habent ordinem in virtute activa vel passiva.

[82625] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 3 Tertius modus est, prout ordo partium attenditur secundum speciem et figuram totius; et sic dispositio sive situs ponitur differentia in genere quantitatis. Dicitur enim quod quantitas alia est habens positionem, ut linea, superficies, corpus et locus; alia non habens, ut numerus et tempus.

[82626] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 4 Ostendit etiam quod hoc nomen dispositio, ordinem significet. Significat enim positionem, sicut ipsa nominis impositio demonstrat: de ratione autem positionis est ordo.

[82627] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 5 Habitus vero hic prosequitur de nomine habitus; et primo distinguit ipsum nomen habitus. Secundo quaedam nomina quae habent propinquam considerationem ad hoc nomen, ibi, passio dicitur. Ponit ergo primo duos modos, quibus hoc nomen dicitur. Quorum primus est aliquid medium inter habentem et habitum. Habere enim, licet non sit actio, significat tamen per modum actionis. Et ideo inter habentem et habitum intelligitur habitus esse medius, et quasi actio quaedam; sicut calefactio intelligitur esse media inter calefactum et calefaciens; sive illud medium accipiatur ut actus, sicut quando calefactio accipitur active; sive ut motus, sicut quando calefactio accipitur passive. Quando enim hoc facit, et illud fit, est media factio. In Graeco habetur poiesis, quod factionem significat. Et siquidem ulterius procedatur ab agente in patiens, est medium factio activa, quae est actus facientis. Si vero procedatur a facto in facientem, sic est medium factio passiva, quae est motus facti. Ita etiam inter hominem habentem vestem, et vestem habitam, est medius habitus; quia si consideretur procedendo ab homine ad vestem, erit ut actio, prout significatur in hoc quod dicitur habere: si vero e converso, erit ut passio motus, prout significatur in hoc quod dicitur haberi.

[82628] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 6 Quamvis autem habitus intelligatur esse medius inter hominem et vestem, inquantum habet eam; tamen manifestum est, quod non contingit inter ipsum habitum et habentem esse aliud medium, quasi adhuc sit alius habitus medius inter habentem et ipsum medium habitum. Sic enim procederetur in infinitum, si dicatur quod convenit habere habitum habiti, idest rei habitae. Homo enim habet rem habitam, idest vestem. Sed illum habitum rei habitae non habet homo, alio medio habitu, sicut homo faciens facit factum factione media; sed ipsam mediam factionem non facit aliqua alia factione media. Et propter hoc etiam relationes, quibus subiectum refertur ad aliud, non referuntur ad subiectum aliqua alia relatione media, nec etiam ad oppositum; sicut paternitas neque ad patrem neque ad filium refertur aliqua alia relatione media: et si aliquae relationes mediae dicantur, sunt rationis tantum, et non rei. Habitus autem sic acceptus est unum praedicamentum.

[82629] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 7 Secundo modo dicitur habitus dispositio, secundum quam aliquid disponitur bene et male; sicut sanitate aliquid disponitur bene, aegritudine male. Utroque autem, scilicet aegritudine et sanitate, aliquid disponitur bene vel male dupliciter; scilicet aut secundum se aut per respectum ad aliquid. Sicut sanum est quod est bene dispositum secundum se; robustum autem quod est bene dispositum ad aliquid agendum. Et ideo sanitas est habitus quidam, quia est talis dispositio qualis dicta est. Et non solum habitus dicitur dispositio totius, sed etiam dispositio partis, quae est pars dispositionis totius; sicuti bonae dispositiones partium animalis, sunt partes bonae habitudinis in toto animali. Et virtutes etiam partium animae, sunt quidam habitus; sicut temperantia concupiscibilis, et fortitudo irascibilis, et prudentia rationalis.

[82630] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 8 Deinde cum dicit passio dicitur hic prosequitur de illis quae consequuntur ad habitum; et primo de his quae se habent ad ipsum per modum oppositionis. Secundo de eo quod se habet ad ipsum per modum effectus, scilicet de habere, quod ab habitu denominatur, ibi, habere multipliciter dicitur. Habitui autem opponitur aliquid, scilicet passio, sicut imperfectum perfecto. Privatio autem oppositione directa. Unde primo determinat de passione. Secundo de privatione, ibi, privatio dicitur. Ponit ergo primo, quatuor modos, quibus passio dicitur. Uno modo dicitur qualitas, secundum quam fit alteratio, sicut album et nigrum et huiusmodi. Et haec est tertia species qualitatis. Probatum enim est in septimo physicorum, quod in sola tertia specie qualitatis potest esse alteratio.

[82631] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 9 Secundus modus est, secundum quod huiusmodi actiones qualitatis et alterationis, quae fiunt secundum eas, dicuntur passiones; et sic passio est unum praedicamentum, ut calefieri et infrigidari et huiusmodi.

[82632] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 10 Tertio modo dicuntur passiones, non quaelibet alterationes, sed quae sunt nocivae, et ad malum terminatae, et quae sunt lamentabiles, sive tristes: non enim dicitur aliquid pati secundum hunc modum quod sanatur, sed quod infirmatur; vel etiam cuicumque aliquod nocumentum accidit: et hoc rationabiliter. Patiens enim per actionem agentis sibi contrarii, trahitur a sua dispositione naturali in dispositionem similem agenti. Et ideo magis proprie dicitur pati, cum subtrahitur aliquid de eo quod sibi congruebat, et dum agitur in ipso contraria dispositio, quam quando fit e contrario. Tunc enim magis dicitur perfici.

[82633] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 11 Et quia illa, quae sunt modica, quasi nulla reputantur, ideo quarto modo dicuntur passiones, non quaecumque nocivae alterationes, sed quae habent magnitudinem nocumenti, sicut magnae calamitates et magnae tristitiae. Quia etiam excedens laetitia fit nociva, cum quandocumque propter excessum laetitiae aliqui mortui sint et infirmati; et similiter superabundantia prosperitatis in nocumentum vertitur his qui ea bene uti nesciunt: ideo alia litera habet magnitudines lamentationum et exultationum passiones dicuntur. Cui concordat alia litera, quae dicit magnitudines dolorum et prosperorum.

[82634] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 12 Sciendum est autem, quod quia haec tria, scilicet dispositio, habitus, et passio, non significant genus praedicamenti, nisi secundum unum modum significationis, ut ex praehabitis patet, ideo non posuit ea cum aliis partibus entis, scilicet quantitate, qualitate et ad aliquid. In illis enim vel omnes vel plures modi ad genera praedicamenti, significata per illa nomina, pertinebant.

[82635] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 13 Privatio dicitur hic distinguit modos, quibus dicitur privatio; et quia privatio includit in sua ratione negationem et aptitudinem subiecti, ideo primo distinguit modos privationis ex parte aptitudinis. Secundo ex parte negationis, ibi, et quoties. Et circa primum ponit quatuor modos. Primus modus est, secundum quod aptitudo consideratur ex parte rei privatae, non ex parte subiecti. Dicitur enim hoc modo privatio, quando ab aliquo non habetur id quod natum est haberi, licet hoc quod ipso caret non sit natum habere; sicut planta dicitur privari oculis, quia oculi nati sunt haberi, licet non a planta. In his vero, quae a nullo nata sunt haberi, non potest dici aliquid privari, sicut oculus visu penetrante per corpora opaca.

[82636] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 14 Secundus modus attenditur secundum aptitudinem subiecti. Hoc enim modo dicitur privari hoc solum quod natum est illud habere, aut secundum se, aut secundum genus suum: secundum se, sicut homo caecus dicitur privari visu, quem natus est habere secundum se. Talpa autem dicitur privari visu, non quia ipsa secundum se sit nata habere visum; sed quia genus eius, scilicet animal, natum est habere visum. Multa enim sunt a quibus aliquid non impeditur ratione generis, sed ratione differentiae; sicut homo non impeditur quin habeat alas ratione generis, sed ratione differentiae.

[82637] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 15 Tertius modus attenditur ex parte circumstantiarum. Unde hoc modo dicitur aliquid privari aliquo, si non habet ipsum habitum cum natum sit habere. Sicut caecitas, quae est quaedam privatio, et tamen animal non dicitur caecum secundum omnem aetatem, sed solum si non habeat visum in illa aetate in qua natum est habere; unde canis non dicitur caecus ante nonum diem. Et sicut est de hac circumstantia quando, ita est et de aliis circumstantiis, scilicet in quo, ut in loco; sicut nox dicitur privatio lucis in loco ubi nata est esse lux, non in cavernis, ad quas lumen solis pervenire non potest; et secundum quid, sicut homo non dicitur edentulus, si non habet dentes in manu; sed si non habet secundum illam partem, secundum quam natus est habere; et ad quod, sicut homo non dicitur parvus, vel deficientis staturae si non est magnus respectu montis, vel respectu cuiuscumque alterius rei, ad cuius comparationem non est natus habere magnitudinem: et sic homo non dicitur tardus esse motu, si non currat ita velociter sicut lepus vel ventus; vel ignorans, si non intelligit sicut Deus.

[82638] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 16 Quartus modus est secundum quod ablatio cuiuslibet rei per violentiam, dicitur privatio. Violentum enim est contra impetum naturalem, ut habitum est supra. Et ita ablatio per violentiam est respectu eius quod quis natus est habere.

[82639] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 17 Deinde cum dicit et quoties distinguit modos privationis ex parte negationis. Graeci enim utuntur hac praepositione a in compositionibus ad designandas negationes et privationes, sicut nos utimur hac praepositione in. Dicit ergo quod quoties dicuntur negationes designatae ab hac praepositione a posita in principio dictionis per compositionem, toties dicuntur etiam privationes. Dicitur enim inaequale uno modo, quod non habet aequalitatem, si aptum natum est habere; et invisibile, quod non habet colorem; et sine pede, quod non habet pedes.

[82640] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 18 Secundo modo dicuntur huiusmodi negationes non per hoc quod est omnino non habere; sed per hoc quod est prave vel turpiter habere; sicut dicitur non habere colorem, quia habet malum colorem vel turpem; et non habere pedes, quia habet parvos vel turpes.

[82641] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 19 Tertio modo significatur aliquid privative vel negative ex hoc, quod est parum habere; sicut dicitur in Graeco apirenon, idest non ignitum, ubi est modicum de igne: et hic modus quodammodo continetur sub secundo, quia parum habere est quodammodo prave et turpiter habere.

[82642] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 20 Quarto modo dicitur aliquid privative vel negative, ex eo quod non est facile, vel non bene; sicut aliquid dicitur insecabile, non solum quia non secatur, sed quia non facile, aut non bene.

[82643] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 21 Quinto modo dicitur aliquid negative vel privative, ex eo quod est omnino non habere. Unde monoculus non dicitur caecus, sed ille qui in ambobus oculis caret visu.

[82644] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 22 Ex hoc inducit quoddam corollarium; scilicet quod inter bonum et malum, iustum et iniustum, est aliquid medium. Non enim ex quocumque defectu bonitatis efficitur aliquis malus, sicut Stoici dicebant ponentes omnia peccata esse paria; sed quando multum a virtute recedit, et in contrarium habitum inducitur. Unde in secundo Ethicorum dicitur: ex eo quod homo recedit parum a medio virtutis, non vituperatur.

[82645] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 23 Deinde cum dicit habere multipliciter hic ponit quatuor modos eius, quod est habere: quorum primus est, secundum quod habere aliquid est ducere illud secundum suam naturam in rebus naturalibus, aut secundum suum impetum in rebus voluntariis. Et hoc modo febris dicitur habere hominem, quia homo traducitur a naturali dispositione in dispositionem febrilem. Et hoc modo habent tyranni civitates, quia secundum voluntatem et impetum tyrannorum res civitatum aguntur. Et hoc etiam modo induti dicuntur habere vestimentum, quia vestimentum coaptatur induto ut accipiat figuram eius. Et ad hunc modum reducitur etiam habere possessionem, quia homo re possessa utitur secundum suam voluntatem.

[82646] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 24 Secundus modus est, prout illud, in quo existit aliquid ut in proprio susceptibili, dicitur habere illud; sicut aes habet speciem statuae, et corpus habet infirmitatem. Et sub hoc modo comprehenditur habere scientiam, quantitatem, et quodcumque accidens, vel quamcumque formam.

[82647] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 25 Tertius modus est, secundum quod continens dicitur habere contentum, et contentum haberi a continente; sicut dicimus quod lagena habet humidum, idest humorem aliquem, ut aquam vel vinum; et quod civitas habet homines, et navis nautas. Et secundum hunc modum etiam dicitur quod totum habet partes. Totum enim continet partem, sicut et locus locatum. In hoc enim differt locus a toto, quia locus est divisus a locato, non autem totum a partibus. Unde locatum est sicut pars divisa, ut habetur in quarto physicorum.

[82648] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 26 Quartus modus est secundum quod aliquid dicitur habere alterum, ex eo, quod prohibet ipsum operari vel moveri secundum suum impetum; sicut columnae dicuntur habere corpora ponderosa imposita super eas, quia prohibent ea descendere deorsum secundum inclinationem. Et hoc etiam modo poetae dixerunt quod Atlas habet caelum. Fingunt enim poetae quod Atlas est quidam gigas qui sustinet caelum ne cadat super terram. Quod etiam quidam naturales dicunt, qui ponebant quod caelum quandoque corrumpetur et resolutum cadet super terram. Quod patet praecipue ex opinione Empedoclis, qui posuit mundum infinities corrumpi et infinities generari. Habuit autem poetica fictio ex veritate originem. Atlas quidem magnus astrologus, subtiliter motus caelestium corporum perscrutatus est, ex quo fictio processit quod ipse caelum sustineret. Differt autem hic modus a primo. Nam in primo habens, habitum cogebat sequi secundum suum impetum, et sic erat causa motus violenti. Hic autem habens, prohibet habitum moveri motu naturali, unde est causa quietis violentae. Ad hunc autem modum reducitur tertius modus quo continens dicitur habere contenta; ea ratione quia aliter contenta suo proprio impetu singula separarentur abinvicem, nisi continens prohiberet; sicut patet in lagena continente aquam, quae prohibet partes abinvicem separari.

[82649] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 20 n. 27 Dicit autem in fine, quod esse in aliquo similiter dicitur sicut et habere; et modi essendi in aliquo consequuntur ad modos habendi. Octo autem modi essendi in aliquo in quarto physicorum positi sunt: quorum duo, scilicet secundum quod totum integrale est in partibus et e converso: duo etiam, scilicet secundum quod totum universale est in partibus, et e converso, et alius modus secundum quod locatum est in loco, consequuntur ad tertium modum habendi, secundum quod totum habet partes, et locus locatum. Modus autem secundum quod aliquid dicitur esse in aliquo, ut in efficiente vel movente, sicut quae sunt regni in rege, consequitur primum modum habendi hic positum. Modus autem essendi in, secundum quod forma est in materia, reducitur ad secundum modum habendi hic positum. Modus autem quo aliquid est in fine, reducitur ad modum habendi quartum hic positum; vel etiam ad primum, quia secundum finem moventur et quiescunt ea quae sunt ad finem.


Lectio 21

[82650] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 1 Hic incipit prosequi de his quae pertinent ad rationem totius et partis. Et primo de his quae pertinent ad partem. Secundo de his, quae pertinent ad totum, ibi, totum dicitur. Et quia ex partibus constituitur totum; ideo circa primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur aliquid esse ex aliquo. Secundo quot modis dicitur pars, ibi, pars dicitur uno quidem modo. Circa primum tria facit. Primo ponit modos, quibus aliquid ex aliquo fieri dicitur proprie et primo. Secundo quo modo fit aliquid ex aliquo, sed non primo, ibi, alia vero si secundum partem. Tertio quo modo fit aliquid ex aliquo non proprie, ibi, alia vero. Circa primum ponit quatuor modos. Quorum primus est, secundum quod aliquid dicitur esse ex aliquo, ut ex materia. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum quod accipitur materia primi generis, scilicet communis; sicut aqua est materia omnium liquabilium, quae omnia dicuntur esse ex aqua. Alio modo secundum speciem ultimam, idest specialissimam; sicut haec species, quae est statua, dicitur fieri ex aere.

[82651] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 2 Secundo modo dicitur aliquid fieri ex alio ut ex primo principio movente, sicut pugna ex convitio, quod est principium movens animum convitiati ad pugnandum. Et sic etiam dicitur, quod domus est ex aedificante, et sanitas ex medicina.

[82652] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 3 Tertio modo dicitur fieri ex aliquo, sicut simplex, ex composito ex materia et forma. Et hoc est in via resolutionis, sicut dicimus quod partes fiunt ex toto, et versus ex Iliade, idest ex toto tractatu Homeri de Troia; resolvitur enim Ilias in versus, sicut totum in partes. Et similiter dicitur quod lapides fiunt ex domo. Ratio autem huius est, quia forma est finis in generatione. Perfectum enim dicitur quod habet finem, ut supra habitum est. Unde patet, quod perfectum est quod habet formam. Quando igitur ex toto perfecto fit resolutio partium, est motus quasi a forma ad materiam; sicut e converso, quando partes componuntur, est motus a materia in formam. Et ideo haec praepositio ex quae principium designat, utrobique competit: et in via compositionis, quia determinat principium materiale; et in via resolutionis, quia significat principium formale.

[82653] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 4 Quarto modo dicitur aliquod fieri ex aliquo sicut species ex parte speciei. Pars autem speciei potest accipi dupliciter: aut secundum rationem, aut secundum rem. Secundum rationem, sicut bipes est pars hominis, quia est pars definitionis eius, quamvis secundum rem non sit pars, quia aliter non praedicaretur de toto. Toti enim homini competit habere duos pedes. Secundum rem vero, sicut syllaba est ex elemento, idest ex litera sicut ex parte speciei. Hic autem quartus modus differt a primo. Nam ibi dicebatur aliquid esse ex parte materiae sicut statua ex aere. Nam haec substantia quae est statua, est composita ex sensibili materia tamquam ex parte substantiae. Sed haec species componitur ex parte speciei.

[82654] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 5 Sunt enim partium, quaedam partes speciei, et quaedam partes materiae. Partes quidem speciei dicuntur, a quibus dependet perfectio speciei, et sine quibus esse non potest species. Unde et tales partes in definitione totius ponuntur, sicut anima et corpus in definitione animalis, et angulus in definitione trianguli, et litera in definitione syllabae. Partes vero materiae dicuntur ex quibus species non dependet, sed quodammodo accidunt speciei; sicut accidit statuae quod fiat ex aere, vel ex quacumque materia. Accidit etiam circulo quod dividatur in duos semicirculos: et angulo recto, quod angulus acutus sit eius pars. Unde huiusmodi partes non ponuntur in definitione totius speciei, sed potius e converso, ut in septimo huius erit manifestum. Sic ergo patet quod sic quaedam dicuntur ex aliquo fieri primo et proprie.

[82655] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 6 Aliqua vero dicuntur ex aliquo fieri non primo, sed secundum partem. Et hoc secundum quaecumque praedictorum modorum; sicut puer dicitur fieri ex patre, sicut principio motivo, et matre sicut ex materia; quia quaedam pars patris movet, scilicet sperma, et quaedam pars matris est materia, scilicet menstruum. Et plantae fiunt ex terra; non tamen quidem ex toto, sed ex aliqua eius parte.

[82656] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 7 Alio vero modo dicitur fieri aliquid ex aliquo non proprie, scilicet ex hoc ipso quod importat solum ordinem; et sic aliquid fieri dicitur ex aliquo, post quod fit, sicut nox fit ex die, idest post diem: et imber ex serenitate, idest post serenitatem. Hoc autem dicitur dupliciter. Quandoque enim inter ea, quorum unum dicitur fieri ex altero, attenditur ordo secundum motum, et non solum secundum tempus; quia vel sunt duo extrema eiusdem motus, ut cum dicitur quod album fit ex nigro: vel consequuntur aliqua extrema motus, sicut nox et dies consequuntur diversa ubi solis. Et similiter hiems et aestas. Unde in quibusdam dicitur hoc fieri post hoc, quia habent transmutationem adinvicem, ut in praedictis patet.

[82657] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 8 Quandoque vero attenditur ordo secundum tempus tantum; sicut dicitur quod ex aequinoctio fit navigatio, idest post aequinoctium. Haec enim duo extrema non sunt duo extrema unius motus, sed ad diversos motus pertinent. Et similiter dicitur, ex Dionysiis fiunt Thargelia, quia fiunt post Dionysia. Haec autem sunt quaedam festa, quae apud gentiles celebrabantur, quorum unum erat prius et aliud posterius.

[82658] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 9 Deinde cum dicit pars dicitur hic ponit quatuor modos, quibus aliquid dicitur esse pars. Primo modo pars dicitur, in quam dividitur aliquid secundum quantitatem: et hoc dupliciter. Uno enim modo quantumcumque fuerit quantitas minor, in quam quantitas maior dividitur, dicitur eius pars. Semper enim id quod aufertur a quantitate, dicitur pars eius; sicut duo aliquo modo sunt partes trium. Alio modo dicitur solum pars quantitas minor, quae mensurat maiorem. Et sic duo non sunt pars trium; sed sic duo sunt pars quatuor, quia bis duo sunt quatuor.

[82659] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 10 Secundo modo ea dicuntur partes, in quae dividitur aliquid sine quantitate: et per hunc modum species dicuntur esse partes generis. Dividitur enim in species, non sicut quantitas, in partes quantitatis. Nam tota quantitas non est in una suarum partium. Genus autem est in qualibet specierum.

[82660] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 11 Tertio modo dicuntur partes, in quas dividitur, aut ex quibus componitur aliquod totum; sive sit species, sive aliquid habens speciem, scilicet individuum. Sunt enim, sicut dictum est, quaedam partes speciei, et quaedam partes materiae, quae sunt partes individui. Aes enim est pars sphaerae aereae, aut cubi aerei, sicut materia, in qua species est recepta. Unde aes non est pars speciei, sed pars habentis speciem. Est autem cubus corpus contentum ex superficiebus quadratis. Angulus autem est pars trianguli sicut speciei, sicut supra dictum est.

[82661] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 12 Quarto modo dicuntur partes, quae ponuntur in definitione cuiuslibet rei, quae sunt partes rationis sicut animal et bipes sunt partes hominis.

[82662] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 13 Ex quo patet, quod genus quarto modo est pars speciei: aliter vero, scilicet secundo modo, species est pars generis. In secundo enim modo sumebatur pars pro parte subiectiva totius universalis; in aliis autem tribus pro parte integrali. Sed in primo pro parte quantitatis, in aliis autem duobus pro parte substantiae; ita tamen, quod pars secundum tertium modum est pars rei; sive sit pars speciei, sive pars individui. Quarto autem modo est pars rationis.

[82663] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 14 Deinde cum dicit totum dicitur hic prosequitur de his quae pertinent ad totum. Et primo de toto in communi. Secundo de toto quodam, scilicet de genere, ibi, genus dicitur. Circa primum duo facit. Primo prosequitur de ipso nomine totius. Secundo de eius opposito, scilicet de colobon, ibi, colobon autem dicitur. Circa primum tria facit. Primo ponit rationem communem totius, quae consistit in duobus. Primo in hoc quod perfectio totius integratur ex partibus. Et significat hoc, cum dicit quod totum dicitur cui nulla suarum partium deest, ex quibus scilicet partibus dicitur totum natura, idest totum secundum suam naturam constituitur. Secundum est quod partes uniuntur in toto. Et sic dicit quod totum continens est contenta, scilicet partes, ita quod illa contenta sunt aliquid unum in toto.

[82664] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 15 Secundo ibi, hoc autem ponit duos modos totius; dicens quod totum dicitur dupliciter; aut ita quod unumquodque contentorum a toto continente, sit ipsum unum, scilicet ipsum totum continens, quod est in toto universali de qualibet suarum partium praedicato. Aut ex partibus constituatur unum, ita quod non quaelibet partium sit unum illud. Et haec est ratio totius integralis, quod de nulla suarum partium integralium praedicatur.

[82665] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 16 Tertio ibi, universale quidem exponit praedictos modos totius; et primo primum, dicens quod universale et quod totaliter idest quod communiter praedicatur, dicitur quasi sit aliquod unum totum ex hoc quod praedicatur de unoquoque, sicut universale, quasi multa continens ut partes, in eo quod praedicatur de unoquoque. Et omnia illa sunt unum in toto universali, ita quod unumquodque illorum est illud unum totum. Sicut animal continet hominem et equum et Deum, quia omnia sunt animalia, idest quia animal praedicatur de unoquoque. Deum autem hic dicit aliquod corpus caeleste, ut solem vel lunam, quae antiqui animata corpora esse dicebant et deos putabant. Vel animalia quaedam aerea, quae Platonici dicebant esse Daemones, et pro diis colebantur a gentibus.

[82666] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 17 Secundo ibi, continuum vero exponit modum secundum totius qui pertinet ad totum integrale; et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem communem huius totius, et praecipue de toto quod dividitur in partes quantitativas, quod est manifestius; dicens, quod aliquid dicitur continuum et finitum, idest perfectum et totum. Nam infinitum non habet rationem totius, sed partis, ut dicitur in tertio physicorum; quando scilicet unum aliquod fit ex pluribus quae insunt toti. Et hoc dicit ad removendum modum quo aliquid fit ex aliquo sicut ex contrario.

[82667] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 18 Partes autem ex quibus constituitur totum dupliciter possunt esse in toto. Uno modo in potentia, alio modo in actu. Partes quidem sunt in potentia in toto continuo; actu vero in toto non continuo, sicut lapides actu sunt in acervo. Magis autem est unum, et per consequens magis totum, continuum, quam non continuum. Et ideo dicit quod oportet partes inesse toti, maxime quidem in potentia sicut in toto continuo. Et si non in potentia, saltem energia, idest in actu. Dicitur enim energia, interior actio.

[82668] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 19 Licet autem magis sit totum quando partes sunt in eo in potentia, quam quando sunt actu, tamen si respiciamus ad partes, magis sunt ipsae partes, quando sunt actu, quam quando sunt in potentia. Unde alia litera habet maxime quidem perfectione et actu. Sin autem, et potestate. Et subiungit etiam quod prius dictum est et maxime potestate. Sin autem, et energia. Unde videtur quod translator duas invenit literas et utramque transtulit, et errore factum est, sic ut coniungantur ambae quasi una litera. Et hoc patet ex alia translatione quae non habet nisi alterum tantum. Sic enim dicit continuum autem et finitum est, cum unum aliquod sit ex pluribus inhaerentibus, maxime quod potentia. Si autem non, actu sunt.

[82669] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 20 Secundo ibi, horum vero ostendit duas diversitates in isto secundo modo totius: quarum prima est, quod continuorum quaedam sunt continua per artem, quaedam per naturam. Et illa quae sunt continua per naturam, magis sunt talia, idest tota, quam quae sunt per artem. Sicut de uno dictum est supra; scilicet quod illa quae sunt continua per naturam, magis sunt unum, ac si totalitas sit aliqua unio: ex quo patet quod, quod est magis unum, est magis totum.

[82670] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 21 Deinde cum dicit amplius quanto secundam diversitatem ponit. Cum enim ita sit quod in quantitate sit ordo partium, quia est ibi principium, medium et ultimum, in quo ratio positionis consistit, oportet quod omnia tota ista continuam habeant positionem in suis partibus. Sed ad positionem partium totum continuum tripliciter se invenitur habere. Quaedam enim tota sunt in quibus diversa positio partium non facit diversitatem, sicut patet in aqua. Qualitercumque enim transponantur partes aquae, nihil differunt: et similiter est de aliis humidis, sicut de oleo, vino et huiusmodi. In his autem significatur totum per hoc quod dicitur omne, non autem ipso nomine totius. Dicimus enim, omnis aqua, vel omne vinum, vel omnis numerus; non autem totus, nisi secundum metaphoram: et hoc forte est secundum proprietatem Graeci idiomatis. Nam apud nos dicitur proprie.

[82671] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 22 Quaedam vero sunt in quibus positio differentiam facit, sicut in homine, et in quolibet animali, et in domo et huiusmodi. Non enim est domus qualitercumque partes ordinentur, sed secundum determinatum ordinem partium: et similiter nec homo nec animal; et in his dicimus totum, et non omne. Dicimus enim de uno solo animali loquentes, totum animal, non omne animal.

[82672] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 23 Quaedam vero sunt in quibus contingunt ambo, quia positio quodammodo facit differentiam in eis. In his autem dicimus utrumque, scilicet et omne et totum; et ista sunt in quibus facta transpositione partium manet eadem materia, sed non eadem forma sive figura; ut patet in cera, cuius qualitercumque transponantur partes, nihilominus est cera, licet non eiusdem figurae: et similiter est de vestimento, et de omnibus quae sunt similium partium, retinentium diversam figuram. Humida enim, etsi sunt similium partium, non tamen figuram possunt habere propriam, quia non terminantur terminis propriis, sed alienis: et ideo transpositio in eis nihil variat quod sit ex parte eorum.

[82673] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 24 Ratio autem huius diversitatis est, quia omne, distributivum est: et ideo requirit multitudinem in actu, vel in potentia propinqua: et quia ea sunt similium partium, dividuntur in partes consimiles toti, fitque ibi multiplicatio totius. Nam si quaelibet pars aquae est aqua, in unaquaque aqua sunt multae aquae, licet in potentia; sicut in uno numero sunt multae unitates in actu. Totum vero significat collectionem partium in aliquo uno: et ideo in illis proprie dicitur totum in quibus, ex omnibus partibus acceptis simul, fit unum perfectum, cuius perfectio nulli partium competit, sicut domus et animal. Unde omne animal, non dicitur de uno animali, sed de pluribus: et ideo in fine dicit, quod in illis totis in quibus dicitur omne, ut de uno referente ad totum, potest dici omnia in plurali, ut in diversis referendo ad partes: sicut dicitur, omnis hic numerus et omnes hae unitates et omnis haec aqua, demonstrato toto, et omnes hae aquae, demonstratis partibus.

[82674] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 25 Deinde cum dicit colobon vero hic determinat de eo, quod est oppositum toti, quod est colobon, pro quo alia translatio habet diminutum membro, sed non usquequaque convenienter. Nam colobon non dicitur solum in animalibus, in quibus solis sunt membra. Videtur autem esse colobon quod nos dicimus truncatum. Unde Boetius transtulit mancum, id est defectivum. Est ergo intentio philosophi ostendere quid requiratur ad hoc quod aliquid dicatur colobon. Et primo quid requiratur ex parte totius; secundo quid requiratur ex parte partis deficientis, ibi, adhuc autem neque quaelibet.

[82675] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 26 Ad hoc autem, quod aliquod totum dici possit colobon, septem requiruntur. Primum est, ut illud totum sit quantum habens partes in quas dividatur secundum quantitatem. Non enim totum universale potest dici colobon si una species eius auferatur.

[82676] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 27 Secundum est quod non quodlibet quantum potest dici colobon, sed oportet quod sit partibile, idest distinctionem habens, et totum, idest ex diversis partibus integratum. Unde ultimae partes, in quas aliquod totum resolvitur, licet habeant quantitatem, non possunt dici colobae, sicut caro vel nervus.

[82677] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 28 Tertium est, quod duo non sunt coloba, vel aliquid habens duas partes, si altera earum auferatur. Et hoc ideo quia nunquam colobonium, idest quod aufertur a colobon, est aequale residuo, sed semper oportet residuum esse maius.

[82678] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 29 Quartum est, quod numerus nullus potest esse colobus quotcumque partes habeat; quia substantia colobi manet parte subtracta; sicut si calix truncetur, adhuc manet calix; sed numerus non manet idem, ablata quacumque parte. Quaelibet enim unitas addita vel subtracta, variat numeri speciem.

[82679] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 30 Quintum est, quia oportet quod habeat partes dissimiles. Ea enim, quae sunt similium partium, non possunt dici coloba, quia ratio totius salvatur in qualibet parte: unde, si auferatur aliqua partium, altera pars non dicitur coloba. Nec tamen omnia, quae sunt dissimilium partium, possunt dici coloba: numerus enim non potest dici colobus, ut dictum est, quamvis quodammodo habeat dissimiles partes, sicut duodenarius habet pro partibus dualitatem et Trinitatem. Aliquo tamen modo omnis numerus habet partes similes, prout omnis numerus ex unitatibus constituitur.

[82680] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 31 Sextum est quod nullum eorum potest dici colobon, in quibus positio non facit differentiam, sicut aqua aut ignis. Oportet enim coloba talia esse, quod in suae ratione substantiae habeant determinatam positionem, sicut homo vel domus.

[82681] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 32 Septimum est quod oportet esse continua coloba. Harmonia enim musicalis non potest dici coloba voce vel chorda subtracta, licet sit dissimilium partium: quia constituitur ex vocibus gravibus, et acutis; et licet partes eius habeant determinatam positionem: non enim qualitercumque voces graves et acutae ordinatae, talem constituunt harmoniam.

[82682] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 33 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quae sunt conditiones colobi ex parte partis diminutae; et ponit tres: dicens quod sicut non quaelibet tota possunt dici coloba, ita nec cuiuslibet particulae ablatione potest aliquid dici colobon. Oportet enim primo quod pars ablata non sit pars substantiae principalis, quae scilicet rei substantiam constituit, et sine qua substantia esse non possit; quia, ut supra dictum est, colobon oportet manere ablata parte. Unde homo non potest dici colobus, capite abscisso.

[82683] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 34 Secundo, ut pars subtracta non sit ubique, sed sit in extremitate. Unde si perforatur calix circa medium aliqua parte eius ablata, non potest dici colobus; sed, si accipiatur auris calicis, idest particula, quae est ad similitudinem auris, aut quaecumque alia extremitas. Et similiter homo non dicitur colobus, si amittat aliquid de carne, vel in tibia, vel in brachio, vel circa medium corporis; aut si amittens splenem, vel aliquam eius partem; sed si amittat aliquam eius extremitatem, ut manum aut pedem.

[82684] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 21 n. 35 Tertio vero, ut non omni particula in extremitate existente ablata, aliquid dicatur colobum; sed, si sit talis pars, quae non regeneratur iterum, si tota auferatur, sicut manus, aut pes. Capillus autem totus incisus iterum regeneratur. Unde per eorum subtractionem, licet in extremitate sint, non dicitur colobus. Et propter hoc calvi non dicuntur colobi.


Lectio 22

[82685] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 1 Hic determinat de quodam toto, scilicet de genere. Et primo ostendit quot modis dicitur genus. Secundo quot modis dicuntur aliqua diversa, ibi, diversa vero genere. Dicit ergo primo, quod genus dicitur quatuor modis. Primo generatio continua aliquorum habentium eamdem speciem. Sicut dicitur dum erit genus hominum, idest dum durabit generatio continua hominum. Iste est primus modus positus in Porphyrio, scilicet multitudo habentium relationem adinvicem et ad unum principium.

[82686] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 2 Secundo modo dicitur genus illud a quo primo movente ad esse, idest a generante procedunt aliqua; sicut dicuntur Hellenes genere, quia descendunt a quodam Hellene nomine, et aliqui dicuntur Iones genere, quia descendunt a quodam Ione, sicut a primo generante. Magis autem denominantur aliqui a patre, qui est generans, quam a matre, quae dat materiam in generatione: et tamen aliqui denominantur genere a matre, sicut a quadam femina nomine Pleia, dicuntur aliquae Pleiades. Et iste est secundus modus generis in Porphyrio positus.

[82687] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 3 Tertio modo dicitur genus, sicut superficies est genus figurarum superficialium, et solidum, idest corpus, dicitur esse genus figurarum solidarum, idest corporearum. Genus autem hoc non est quod significat essentiam speciei, sicut animal est genus hominis; sed quod est proprium subiectum, specie differentium accidentium. Superficies enim est subiectum omnium figurarum superficialium. Et habet similitudinem cum genere; quia proprium subiectum ponitur in definitione accidentis, sicut genus in definitione speciei. Unde subiectum proprium de accidente praedicatur ad similitudinem generis. Unaquaeque enim figurarum haec quidem, idest superficialis, est talis superficies. Hoc autem, idest figura solida, est tale solidum, ac si figura sit differentia qualificans superficiem vel solidum. Superficies enim se habet ad figuras superficiales, et solidum ad solidas, sicut genus quod subiicitur contrariis. Nam differentia praedicatur in eo quod quale. Et propter hoc, sicut cum dicitur animal rationale significatur tale animal, ita cum dicitur superficies quadrata, significatur talis superficies.

[82688] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 4 Quarto modo genus dicitur, quod primo ponitur in definitione, et praedicatur in eo quod quid, et differentiae sunt eius qualitates. Sicut in definitione hominis primo ponitur animal, et bipes sive rationale, quod est quaedam substantialis qualitas hominis.

[82689] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 5 Patet ergo quod tot modis dicitur genus. Uno modo secundum generationem continuam in eadem specie, quod pertinet ad primum modum. Alio modo secundum primum movens, quod pertinet ad secundum. Alio modo sicut materia, quod pertinet ad tertium et quartum modum. Hoc enim modo se habet genus ad differentiam, sicut subiectum ad qualitatem. Et ideo patet quod genus praedicabile, et genus subiectum, quasi sub uno modo comprehenduntur, et utrumque se habet per modum materiae. Licet enim genus praedicabile non sit materia, sumitur tamen a materia, sicut differentia a forma. Dicitur enim aliquid animal ex eo quod habet naturam sensitivam. Rationale vero ex eo, quod habet rationalem naturam, quae se habet ad sensitivam sicut forma ad materiam.

[82690] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 6 Deinde cum dicit diversa vero hic ostendit quot modis dicuntur aliqua diversa genere; et ponit duos modos respondentes ultimis duobus modis generis. Primi enim duo modi non multum pertinent ad philosophicam considerationem. Primo igitur modo dicuntur aliqua genere diversa, quia eorum primum subiectum est diversum. Sicut primum subiectum colorum est superficies, primum autem subiectum saporum est humor. Unde quantum ad genus subiectum, sapor et color sunt diversa genere.

[82691] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 7 Oportet autem quod duo diversa subiecta, talia sint, quorum unum non resolvatur in alterum. Solidum enim quodammodo resolvitur in superficies. Unde figurae solidi, et figurae superficiales non sunt diversorum generum. Et iterum oportet quod ambo non resolvantur in aliquod idem. Sicut species et materia sunt diversa genere, si secundum suam essentiam considerentur, quod nihil est commune utrique. Et similiter corpora caelestia et inferiora sunt diversa genere, inquantum non habent materiam communem.

[82692] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 8 Alio modo dicuntur diversa genere, quae dicuntur secundum diversam figuram categoriae, idest praedicationis entis. Alia namque entia significant quid est, alia quale, alia aliis modis, sicut divisum est prius, ubi tractavit de ente. Istae enim categoriae nec resolvuntur invicem, quia una non continetur sub alia. Nec resolvuntur in unum aliquid, quia non est unum aliquod genus commune ad omnia praedicamenta.

[82693] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 9 Patet autem ex dictis quod aliqua continentur sub uno praedicamento, et sunt unum genere hoc modo secundo, quae tamen sunt diversa genere primo modo. Sicut corpora caelestia et elementaria, et colores, et sapores. Primus autem modus diversitatis secundum genus consideratur magis a naturali, et etiam a philosopho, quia est magis realis. Secundus autem modus consideratur a logico, quia est rationis.

[82694] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 10 Deinde cum dicit falsum dicitur hic distinguit nomina, quae significant defectum entis, vel ens incompletum. Et primo hoc nomen falsum. Secundo hoc nomen accidens. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo dicatur falsum in rebus. Secundo quomodo in definitionibus, ibi, ratio vero falsa. Tertio quomodo sit falsum in hominibus, ibi, sed et homo falsus. Dicit ergo primo, quod falsum dicitur uno modo in rebus, per hoc quod oratio significans rem non congrue componitur. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo per hoc, quod aliquid componitur quod non debet componi, sicut est in falsis contingentibus. Alio modo per hoc quod est impossibile componi, sicut est in falsis impossibilibus. Si enim dicamus diametrum esse commensurabilem quadrati lateri, est falsum impossibile, quia impossibile est commensurabile componi diametro. Si autem dicatur te sedere, te stante, est falsum contingens, quia praedicatum non inest subiecto, licet non sit impossibile inesse. Unde unum istorum, scilicet impossibile, est falsum semper; sed aliud, scilicet contingens, non est falsum semper. Sic igitur falsa dicuntur, quae omnino sunt non entia. Nam oratio tunc esse falsa dicitur, quando non est id quod oratione significatur.

[82695] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 11 Secundo modo dicitur falsum in rebus ex eo, quod aliqua quidem sunt entia in se, sed tamen sunt apta nata videri aut qualia non sunt, aut quae non sunt, sicut schiagraphia, idest umbrosa descriptio. Umbrae enim quandoque videntur res, quarum sunt umbrae, sicut umbra hominis videtur homo. Et eadem ratio est de somniis, quae videntur res verae, tamen non sunt nisi rerum similitudines. Et similiter dicitur aurum falsum, quod habet similitudinem auri veri. Differt autem hic modus a primo: quia in primo dicebatur aliquod falsum, ex eo quod non erat. Hic autem dicuntur aliqua falsa quae quidem in se sunt aliquid, sed non sunt illa quorum faciunt phantasiam, idest quorum habent apparentiam. Patet ergo quod res dicuntur falsae, aut quia non sunt, aut quia ab eis est apparentia eius quod non est.

[82696] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 12 Deinde cum dicit ratio vero ostendit quomodo est falsum in definitionibus: et dicit quod ratio, idest definitio, inquantum est falsa, est non entium. Dicit autem inquantum est falsa, quia definitio dicitur falsa dupliciter. Aut secundum se; et sic non est definitio alicuius, sed penitus non entis. Aut est definitio vera in se, sed falsa est prout attribuitur alteri quam proprio definito, et sic dicitur falsa inquantum non est eius.

[82697] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 13 Unde patet, quod omnis definitio, quae est vera definitio alicuius rei, est falsa definitio alterius; ut definitio quae est vera de circulo, est falsa de triangulo. Definitio autem cuiuslibet rei significans quod quid est, quodam modo est una tantum unius, et quodam modo sunt multae unius. Aliquo enim modo ipsum subiectum per se sumptum, et ipsum passum, idest cum passione sumptum, est idem, sicut Socrates et Socrates musicus. Aliquo modo non: est enim idem per accidens, sed non per se. Patet autem, quod eorum sunt definitiones diversae. Alia enim est definitio Socratis et Socratis musici; et tamen ambae sunt quodammodo eiusdem.

[82698] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 14 Sed illa definitio, quae est falsa secundum se, non potest esse definitio alicuius rei. Definitio autem falsa secundum se vel simpliciter, dicitur ex eo, quod una pars definitionis non potest stare cum altera; sicut si diceretur, animal inanimatum.

[82699] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 15 Patet autem ex hoc, quod stulta fuit opinio Antisthenis. Volebat enim, quod quia voces sunt signa rerum, quod sicut res non habet aliam essentiam nisi propriam, ita in propositione nihil posset praedicari de aliquo, nisi propria eius definitio, ut simpliciter vel semper de uno subiecto dicatur unum praedicatum. Et ex hoc sequitur, quod non sit contradictio; quia, si de homine praedicatur animal, quod est in eius ratione, non poterit de ipso praedicari non animal; et ita non poterit formari negativa propositio. Et ex hac positione etiam sequitur, quod non contingit aliquem mentiri: quia propria definitio rei vere praedicatur de re. Unde, si de nullo potest praedicari nisi propria definitio, nulla propositio erit falsa.

[82700] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 16 Est autem eius opinio falsa, quia contingit praedicari de unoquoque non solum suam definitionem, sed etiam alterius. Quod quando fit, universaliter et omnino, est falsa praedicatio. Aliquo tamen modo potest esse vera praedicatio; sicut octo dicuntur dupla, inquantum habent rationem dualitatis, quia ratio dupli est ut se habeat sicut duo ad unum. Octo autem, inquantum sunt duplum, sunt quodammodo duo, quia dividuntur in duo aequalia. Haec ergo dicuntur falsa modo praedicto.

[82701] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 17 Deinde cum dicit sed homo ostendit quomodo falsum dicatur de homine: et circa hoc duo facit. Primo ponit duos modos, quibus homo dicitur falsus: quorum primus est, quod homo dicitur falsus, qui est promptus vel gaudens in huiusmodi rationibus, scilicet falsis, et qui est electivus talium rationum non propter aliquod aliud, sed propter se. Unicuique enim habenti habitum fit delectabilis et in promptu operatio, quae est secundum habitum illum; et sic habens habitum operatur secundum habitum illum, non propter aliquod extrinsecum. Sicut luxuriosus fornicatur propter delectationem coitus: si autem fornicetur propter aliquid aliud, puta ut furetur, magis est fur quam luxuriosus. Similiter et qui eligit falsum dicere, propter lucrum, magis est avarus quam falsus.

[82702] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 18 Secundus modus est prout homo dicitur falsus, qui facit aliis falsas rationes; quasi consimili modo sicut supra dicebamus res esse falsas quae faciunt falsam phantasiam. Patet autem ex praemissis, quod falsum pertinet ad non ens; ex quo homo dicitur falsus per respectum ad rationes falsas: et ratio dicitur falsa, inquantum est non entis.

[82703] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 19 Secundo ibi, quare in excludit ex praemissis duas falsas opiniones: de quarum prima concludit ex praemissis, dicens, quod ex quo falsus homo est electivus et factivus falsarum opinionum, rationabiliter refutatur et reprobatur in Hippia, qui est liber quidam Platonis, oratio quaedam, quae dicebat, eamdem rationem esse veram et falsam. Haec enim opinio accipiebat illum hominem esse falsum qui potest mentiri; et sic, cum idem homo possit mentiri et verum dicere, idem homo esset verus et falsus. Similiter eadem oratio esset vera et falsa, quia eadem oratio vera et falsa potest esse, ut haec, Socrates sedet, eo sedente est vera, non sedente, est falsa. Constat autem, quod hic inconvenienter accipit, quia etiam homo sciens et prudens potest mentiri; non tamen est falsus, quia non est factivus vel electivus falsarum rationum vel opinionum, ex qua ratione dicitur homo falsus, ut dictum est.

[82704] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 20 Deinde cum dicit amplius volentem secundam falsam opinionem excludit. Dicebat haec opinio, quod homo, qui facit turpia et prava volens, melior est eo qui facit nolens, quod est falsum. Nam quilibet vitiosus ex hoc definitur quod est promptus vel electivus malorum. Et tamen hoc falsum vult accipere per quamdam inductionem ex simili. Ille enim qui claudicat voluntarie, melior et dignior est eo, qui, claudicat non voluntarie. Et ita dicit, quod prava agere imitatur hoc quod est claudicare, ut scilicet sit eadem ratio de utroque. Et hoc quodammodo verum est. Nam claudicans voluntarie deterior est quantum ad morem, licet sit perfectior quantum ad virtutem gressivam. Et similiter qui agit prava voluntarie, deterior est quantum ad morem, licet forte non sit deterior quantum ad aliquam aliam potentiam. Sicut ille qui dicit falsum voluntarie, licet sit peior secundum morem, est tamen intelligentior eo qui credit se verum dicere, cum falsum dicat non voluntarie.

[82705] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 21 Deinde cum dicit accidens est hic ultimo, distinguit nomen accidentis: et ponit duos modos, quibus dicitur hoc nomen accidens: quorum primus est, quod accidens dicitur id quod inest alicui, et quod contingit vere affirmare, non tamen ex necessitate, nec secundum magis idest ut in pluribus, sed ut in paucioribus; sicut, si aliquis fodiens aliquam fossam ad plantandum aliquam plantam, inveniat thesaurum. Hoc ergo, quod est fodientem fossam invenire thesaurum, est quoddam accidens. Neque enim unum est causa alterius ex necessitate, ut hoc sit ex hoc necessario. Neque etiam de necessitate se comitantur, ut hoc sit post hoc, sicut dies consequitur noctem, quamvis unum non sit causa alterius. Neque etiam secundum magis hoc contingit, sive ut in pluribus, hoc contingit, ut ille qui plantat, inveniat thesaurum. Et simili modo musicus dicitur esse albus, sed tamen hoc non est ex necessitate, nec fit ut in pluribus; ideo dicimus hoc per accidens. Differt autem hoc exemplum a primo. Nam in primo exemplo sumebatur accidens quantum ad fieri; in secundo vero quantum ad esse.

[82706] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 22 Quia ergo sicut aliquid inest alicui subiecto determinate, ita et aliquid consideratur esse alicubi, idest in aliquo loco determinato, et quandoque, idest in aliquo tempore determinato, in omnibus contingit inesse per accidens, si non insit secundum quod huiusmodi. Sicut si album dicitur de musico, hoc est per accidens, quia non inest musico inquantum huiusmodi. Et similiter si sit abundantia pluviae in aestate, hoc est per accidens, quia non accidit in aestate inquantum est aestas; et similiter si grave sit sursum, hoc est per accidens, non enim est in tali loco secundum quod talis locus est, sed per aliquam causam extraneam.

[82707] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 23 Et sciendum, quod accidentis hoc modo dicti, non est aliqua causa determinata, sed contingens, idest qualiscumque contingat, vel quia forte, idest causa fortuita, quae est causa indeterminata. Sicut accidit alicui quod veniat Aeginam, idest ad illam villam, si non propter hoc advenit ut illuc veniat, idest si non propter hoc incepit moveri ut ad hunc terminum perveniret, sed ab aliqua extranea causa illuc adductus est, sicut quia impulsus est ab hieme concitante tempestatem in mari, aut etiam captus est a latronibus, et illuc perductus praeter intentionem. Unde patet, quod hoc est per accidens, et causari potest ex diversis causis; sed tamen quod iste navigans ad hunc locum perveniat non est inquantum ipsum, idest inquantum erat navigans, cum intenderet ad alium locum navigare; sed hoc contingit inquantum alterum, idest secundum aliquam aliam causam extraneam. Hiems enim est causa veniendi quo non navigabat, idest ad Aeginam, aut latrones, aut aliquid aliud huiusmodi.

[82708] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 24 Secundo modo dicitur accidens, quod inest alicui secundum se, et tamen non est de substantia eius. Et hic est secundus modus dicendi per se, ut supra dictum est. Nam primus erat prout secundum se dicitur de aliquo quod in eius definitione ponitur, ut animal de homine, quod nullo modo est accidens. Sed triangulo inest per se duos rectos habere, et non est de substantia eius; unde est accidens.

[82709] Sententia Metaphysicae, lib. 5 l. 22 n. 25 Differt autem hic modus a primo, quia accidentia hoc secundo modo contingit esse sempiterna. Semper enim triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Accidentium vero secundum primum modum, nullum contingit esse sempiternum, quia sunt semper ut in paucioribus: et huius ratio habetur in aliis, sicut infra in sexto huius, et in secundo physicorum. Accidens ergo secundum primum modum opponitur ad secundum se. Accidens vero secundo modo opponitur ad substantialiter. Et haec de quinto.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264