CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
a capite XXI ad caput XXV
Reportatio Leodegarii Bissuntini

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 21
Lectio 1

[87386] Super Mt., cap. 21 l. 1 Supra divisum est Evangelium Matthaei in tres partes, in prima ponit introitum Christi in mundum usque ad tertium capitulum; secundo de processu in mundo; in tertia de egressu. Completis igitur duabus primis partibus, hic agitur de tertia. Et dividitur: quia primo agitur de quibusdam praeambulis; secundo de passione Christi, et hoc XXVI capitulo. Et primo ponitur provocatio persecutorum; secundo confortatio discipulorum, et hoc XXIV. Confortaverat discipulos praedicens futura. Inde provocati fuerunt quidam per eius gloriam, cui invidebant; de hoc agitur in isto capitulo. Aliqui per eius scientiam, et de hoc XXII capitulo. Prima dividitur in duas. Quia primo agitur de gloria Christi; secundo de persecutorum indignatione, ibi videntes autem principes sacerdotum et Scribae et cetera. Circa primum tria. Primo ponitur gloria Christi quae fuit in via exhibita; secundo quae in civitate; tertio de ea quam potestative accepit de templo. Secunda ibi et cum intrasset Ierosolymam et cetera. Tertia ibi et intravit Iesus in templum Dei. In via a duobus ei gloria impensa fuit, scilicet per discipulos, et per ministerium turbarum. Secunda ibi plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Et circa primum tria. Primo ponit mandatum de ministerio; secundo ponitur ratio; tertio mandati executio. Secunda ibi hoc autem totum factum est etc.; tertia ibi euntes autem discipuli et cetera. Circa primum tria. Primo ponitur locus; secundo personae quibus fit; tertio mandatum. Locus ponitur cum dicit et cum appropinquassent Ierosolymis et cetera. Paulatim Evangelista narravit accessum Christi ad Ierusalem. Primo narravit quomodo a Galilaea venerat, et quomodo per Iericho, et quomodo ibi caecos illuminaverat, qui erant in confinibus. Post dicit cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad montem oliveti. Et dicitur sic, quia ibi multae sunt olivae: et distat a Ierusalem per unum milliare. Bethphage erat vicus sacerdotalis, quia sacerdotes serviebant templo per hebdomadas: in die autem sabbati sacerdos recedens a templo veniebat usque illuc, quia non debebat ire nisi per mille passus. Illi etiam qui ibant ad templum in die sabbati, inde recedebant. Vel Bethphage idem est quod domus maxillarum, quia hostiae maxilla erat portio sacerdotis. Moraliter Ierusalem interpretatur visio pacis, et significat societatem bonorum. Ps. CXXI, 3: Ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Unde volens appropinquare Ierusalem, venit per Bethphage, et per domum confessionis. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Bethphage sita est in monte oliveti, ubi est abundantia olei. Is. V, 1: vinea facta est in cornu olei. Per oleum significatur misericordia, quia habet proprietatem laetificandi. Ps. CIII, 15: ut exhilaret faciem eius in oleo. Sic misericordia exhilarat: hilarem enim datorem diligit Deus, II Cor. IX, 7. Item valet oleum ad lucernas accendendas. Dominus praecepit quod oleum lucidissimum offerretur ei. Item utile est ad sanandum dolores; et significat gratiam spiritus sancti quae sanat. Unde dicitur Lc. X, v. 34, quod Samaritanus infudit oleum et vinum. Tunc misit duos discipulos suos dicens illis; et significavit missionem apostolorum in hunc mundum. Io. XX, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos. Sed duos, ut significaret caritatem, quae consistit saltem inter duos. Unde alibi, Lc. X, 1: misit eos binos et binos. Vel significat vitam activam et contemplativam. Vel duos ordines praedicantium, scilicet Iudaeorum et gentilium. Unde apostolus Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatu, operatus est mihi inter gentes. Vel duos, qui mittendi erant ad gentes, scilicet Petrum et Philippum. Et facit tria. Primo mandat eis salutarem discursum; secundo dat mandatum de salute; tertio de contradicendo. Dicit ergo ite in castellum quod contra vos est. Ad litteram quoddam erat castellum quod ex opposito erat, ad significandum mundum in quem misit eos dominus. Mc. ult., 15: euntes in universum mundum praedicate Evangelium omni creaturae. Et iste erit contra. Io. XV, 19: elegi vos de mundo, ideo vos mundus odit. Dicit ergo ite in castellum quod contra vos est. Aliquid praecipit et aliquid praenuntiat. Praecipit ite etc.; praenuntiat et invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea. Alii non faciunt mentionem de asina. Utrumque invenerunt. Moraliter per asinam et pullum significantur homines brutaliter viventes, quia quantum ad hoc similes sunt bestiis; Ps. XLVIII, v. 13: homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Per asinam significatur Iudaea, per pullum populus gentilis. Et quare per asinam significatur populus Iudaicus? Quia triplex est proprietas asini. Primo quia est animal stultum, unde dicitur asinus, idest insensatus. Sic homo insensatus est relinquens legem domini. Deut. XXXII, 6: popule stulte et insipiens. Item est oneribus deputatus, sic populus Iudaicus oneribus legis est gravatus, ut dixit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri ferre potuerunt. Item asinus est animal ignobile; sic illi ignobiles dicuntur, qui contemnunt mandata domini. Sed ligatam, vinculis scilicet ignorantiae. Sap. XVII, 17: una enim catena tenebrarum omnes erant ligati. Item erant ligati vinculo peccati. Prov. V, 22: iniquitates suae capiunt impium. Solvite et adducite mihi. Hic inducit populi salvationem. Solvite a vinculis ignorantiae per doctrinam. Ps. CVI, 14: eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Item solvite a vinculis peccatorum; unde Petro dixit supra XVI, 19. Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Et in Ps. XXXI, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Unde isti populum convertentes adduxerunt ad Iesum. I ad Cor. I, 13: numquid Paulus crucifixus est? Is. LXVI, 19: annuntiabunt gloriam meam in gentibus. Sed, sicut dicit apostolus ad Titum I, 9, oportet episcopum habere doctrinam, ut sit potens exhortari in doctrina sana: unde quod dicit solvite, hoc ad doctrinam pertinet; quod vero sequitur et si quis aliquid vobis dixerit etc., ad potestatem pertinet. Unde si quis dixerit, contradicendo, idest si quis voluerit contradicere, dicetis quia dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. In hoc ostenditur virtus Christi, quia non propter apostolos dimisissent, nisi hoc fieret opere Christi invisibiliter cor immutantis. Unde dabat intelligere quod ipse erat Deus, quia solius Dei est immutare cor; unde cor hominis in manu eius. Item, quia dicit confestim, dat intelligere quod sicut illi statim dimittebant, ipsi etiam statim dimitterent. Vel ad litteram, quia parum tenebit, et statim dimittet, quia solum indiget ad diem. Sed quaestio est secundum mysticam expositionem. Nonne dicitur, bonorum nostrorum non indiget? Dico quod non indiget nisi ad nostram necessitatem, et ad suam gloriam. Ioel II, 32: quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Omne quod invocat nomen meum. Hoc autem totum factum est et cetera. Hic ponitur ratio mandati. Ne crederet aliquis quod hoc factum esset sine ratione, ideo rationem ostendit: ut adimpleretur quod dictum est per prophetam et cetera. Istud dicit per Zachariam cap. IX, 9. Sed ly ut non tenetur causaliter, sed consecutive. Non enim facit quia propheta dixerat, sed potius e converso: finis enim prophetiae est Christus. Dicite filiae Sion et cetera. Annuntiate filiae Sion, haec dicitur plebs Ierusalem quae subiecta erat monti Sion. Item significatur tota Ecclesia, quia Sion specula interpretatur. Annuntiate studia eius inter gentes, Ps. IX, 12. Praenuntiatur dignitas ecce rex tuus. Isti Iudaei diu passi fuerant tyrannos, unde expectabant regem, sicut dictum est Ier. c. XXIII, 5. Regnabit rex et sapiens erit. Et ponit quatuor, quae dignitatem regis commendant; consequenter quatuor, quae in tyrannis inveniuntur. Primo affinitas, quia magis afficitur homo ad magis coniunctos. Deut. c. XVII, 15: non poteris super te facere regem, nisi sit frater tuus. Unde dicit ecce rex tuus. Idest de gente tua. Sed quandoque reges degenerant in tyrannos, quia quaerunt utilitatem suam, quod est contra morem regis; ideo dicitur venit tibi, idest ad utilitatem tuam. Hab. III, 13: egressus es in salutem cum Christo tuo. Mansuetus. Mansuetudo pertinet ad regem, quia infligere poenam ferocitatis est. Prov. XX, 28: misericordia et iustitia custodiunt regem. Ideo David a populo dilectus fuit, quia mansuetus fuit. Item requiritur humilitas, quia dominus superbos respuit; ideo dicit sedens super asinam. Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Postquam positum est mandatum, hic ponitur executio mandati. Et primo in generali euntes discipuli. Ecce datur obedientiae mandatum. Ex. XXIX, 35: omnia quae praecepit dominus faciemus. Deinde in speciali et adduxerunt asinam et pullum. Per hoc significatur quod converterunt et Iudaeos, et gentiles, ut habetur ad Rom. I, 14: Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Et imposuerunt super eos vestimenta sua. Vestimenta sunt virtutes eorum. Ad Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti, viscera misericordiae. Vestimenta imposuerunt, quia in exemplum aliis fuerunt, ut dicitur ad Phil. c. III, 17: imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Et eum desuper sedere fecerunt. Secundum litteram dicitur quod super utrumque, quia super corda Iudaeorum et gentilium. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Postquam determinavit de ministerio discipulorum, determinat de gloria turbarum. Et primo de gloria, quam exhibent ei in opere; secundo quam exhibent ei verbo, ibi turbae autem (...) clamabant. Et primo straverunt vestimenta; secundo ramos de arboribus. Et quare? Ad faciendum ei honorem, sicut magnis hominibus venientibus sternitur via. Item, quia via erat lapidosa, ideo ne laederetur, sternebant. Secundum mysterium, discipuli straverunt vestimenta super asinam, quae significant virtutes, quas a Deo acceperunt, et istas communicaverunt gentilibus et Iudaeis. Sed vestimenta turbae sunt legalia quae propter Christum sunt dispersa. Ad Phil. III, 7: quae fuerunt mihi lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Item per vestimenta, corpora. Apoc. III, 4: habes paucos in Sardis qui custodierunt vestimenta sua. Illi ergo qui in via straverunt vestimenta, fuerunt primi martyres. Rom. XII, 19: non defendentes vosmetipsos, carissimi; sed date locum irae. Alii caedebant ramis de arboribus. Isti sunt rami qui fructificare debebant, per quos significantur sancti patres. Ille ergo ramos abscindit, qui eos ad Christum convertit. Ps. I, 3: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur clamabant. Hic ponitur honor exhibitus ei verbo. Sed a quibus? A praecedentibus et sequentibus, scilicet ab his, qui ante adventum fuerunt et post; et utrique petunt salutem, et habent a Christo. II ad Cor. VI, 13: eamdem habentes remunerationem. Turbae autem salutem petebant; unde clamabant dicentes: hosanna filio David et cetera. Haec salus incipitur in praesenti, et perficietur in futuro. Sup. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Unde dicebant, hosanna et cetera. Multi dicunt quod significat redemptionem. Sed idem est quod obsecro salve: Anna affectum dicit obsecrantis. Ps. XI, 2: salvum me fac. Et istam petunt a filio David. Ita scriptum est Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum, et sequitur, in diebus illis salvabitur Iuda. Et poterit hoc facere, quia filius David? Non, sed quia venit in nomine domini. Quare? Quia venit confitens dominum. Io. V, v. 43: ego veni in nomine patris mei, et non suscepistis me. Est ergo una salus, liberatio a peccatis. Is. XXXV, 4: ipse veniet, et salvabit nos. Item alia salus, per quam liberantur ab omni poena. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. Et hoc in excelsis, idest, des primo salutem in terris, et postea in caelis. Et cum intrasset Ierosolymam et cetera. Hic agitur de gloria ei exhibita in civitate. Et primo ponitur admiratio turbarum et commota est universa civitas, idest admirata. Is. LX, 5: tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam. Dicens: quis est hic? Et non est mirum si isti mirantur, quia etiam Angeli mirati sunt in sua ascensione dicentes: quis est hic qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Is. LXIII, v. 1. Ponitur responsio populi autem dicebant, hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. Propheta actum denuntiationis significat. A Nazareth, quia ibi nutritus erat, et inde magis notus, et ideo dicebatur Nazaraenus. Et intravit Iesus in templum Dei, et eiecit ementes et vendentes. Supra ostendit Evangelista gloriam quae Christo exhibita est in via, et quae in civitate, nunc autem de gloria quantum ad ea quae facta sunt in templo. Et tria sunt gesta in templo, quae pertinent ad gloriam Christi. Quia primo purgavit templum; secundo infirmos curavit; tertio ora infantium aperuit. De istis per ordinem determinat Evangelista. Circa primum primo ponitur visitatio templi; secundo purgatio; tertio reprehensio Iudaeorum. Secunda ibi et eiiciebat omnes vendentes et ementes; tertia ibi dixit eis et cetera. Dicit ergo et intravit Iesus in templum Dei et cetera. Sed quare intrans civitatem, statim venit ad templum? Una ratio, quia venerat ut hostia immolanda; ideo primo venit ad locum immolationis, et iste erat dies statutus in quo agnus praesentari debebat, ut legitur Ex. XII, v. 6 quod luna decima debebat agnus praesentari, qui debebat occidi quartadecima luna. Sed occisus est in die Iovis in sero. Ergo oblatio fieri debuit in ramis palmarum. Secunda ratio, quia ostendit se esse filium reverendi patris, ut reverentiam patri exhiberet, venit ad domum patris sui. Mal. I, 6: si ego pater, ubi honor meus? Et in hoc datur nobis religionis exemplum, ut cum in civitatem aliquam venimus, quod primo templum adeamus. Ps. V, 8: adorabo ad templum sanctum tuum. Item egit ut bonus medicus, qui primo obviat causae morbi. Unde aegritudo et causa corruptionis spiritualis a templo procedit, quia si sacerdos est corruptus, de facili corrumpetur populus; ideo primo adivit templum, ut curationem adhiberet primo circa templum. Ez. IX, 6: a sanctuario meo incipite. Ad intellectum istorum debetis intelligere, ut legitur Ex. XXIII, 15 quod omnes filii Israel semel in anno habebant comparere coram domino, et non debebant apparere vacui, sed debebant offerre oblationes suas. Et ita erat quod illi qui de prope habitabant, adducebant secum animalia sua, ut sic lucrarentur. Item, quia aliqui non habebant pecuniam, ideo habebant nummularios qui accommodarent non habentibus, ut sic non possent se excusare ab oblatione. Sed quia prohibitum erat, quod non accommodarent ad usuram, ideo usuram non recipiebant, sed munuscula quae coliba dicuntur, scilicet uvas passas, vel huiusmodi. Item quia aliqui erant pauperes, qui non poterant habere animalia grossa, nec eis credebatur, ideo habebant ministros qui vendebant columbas et turtures, ne alicui deficeret oblatio. Unde dominus non reprehendebat oblationes, sed cupiditatem eorum. Dicit ergo et eiiciebat ementes et vendentes, ad litteram. Vendentes erant ministri sacerdotum. Item habebant nummularios: ideo mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas, idest sedilia in quibus sedebant. Mystice in templo, idest in Ecclesia, sunt qui lucris temporalibus inhiant, qui de Ecclesia eiiciuntur: quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli, I ad Tim. VI, 9. Nummularii possunt dici diaconi, quibus datur administratio temporalium, ut habetur Act. VI, 2. Unde cum officium dispensationis retorquent ad quaestum, debent eiici de Ecclesia. Per columbam intelligitur spiritus sanctus; unde vendentes columbas sunt praelati vendentes dona spiritualia, ut ordinem, vel huiusmodi. Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem. Item potest exponi quod unusquisque est templum Dei. I ad Cor. III, 16: nescitis quia templum Dei estis vos? Unde debet unusquisque expellere a se venditionem et emptionem, ut non serviat Deo propter divitias; item avaritiam, quae per nummularios; item simoniae pravitatem, evellere etiam appetitum simoniae a corde, qui per cathedras significatur. Sed hic est quaestio litteralis, quia habetur in Io. II, 14 ss. quod ante traditionem Ioannis factum fuit istud miraculum; hic autem habetur, quod imminente passione. Dicit Augustinus quod bis factum est istud miraculum; ideo magis sunt culpabiles, cum alias reprehensi fuissent. Item cum esset homo despectibilis et humilis, quomodo hoc potuit facere contra voluntatem sacerdotum et magnorum? Hieronymus dicit quod hoc est unum maximum miraculum quod dominus fecerit, et quod virtus quaedam radiabat a vultu suo, per quam terrebat homines quando volebat. Et dixit eis: scriptum est etc., hic reprehendit eos. Et primo in hoc quod pertinet ad dignitatem templi; secundo per hoc quod pertinet ad usum. Scriptum est, scilicet Is. LVI, 7, domus mea domus orationis est. Expositio huius habetur III Reg. VIII, 27, ubi dicitur, cum caeli caelorum capere te non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi tibi? Unde non dicitur domus domini, quia ibi corporaliter inhabitet, sed quia locus est deputatus ad orandum Deum. Sicut aliquis dominus habet locum ubi petitiones recipit et exaudit, sic templum est locus ubi dominus vota fidelium audit. Ecclesia nostra specialiter dicitur domus, quia ibi habitat corporaliter in sacramento Christus Deus. Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi. Unde Augustinus in regula: in oratorio nihil aliud fiat, nisi ad quod deputatum est. Consequenter reprehendit eos quantum ad usum vos autem fecistis eam speluncam latronum: quia ea quae religionis sunt, in quaestum convertunt, et latrones in speluncis latitant, ut spolient transeuntes, et sibi acquirant quod non est suum. Accesserunt autem ad eum caeci et claudi. Hic ponitur quod ad gloriam Christi pertinet quantum ad infirmorum curationem. Caeci vero, qui in templo sunt, significant eos, qui excaecati sunt per ignorantiam. Is. LIX, 10: palpavimus sicut caeci parietem. Claudi dicuntur, qui per vias ambulant iniquorum. III Reg. XVII, 28: ut quid claudicatis in duas partes? Et isti accedunt ad Christum in templo, et sanat eos. Et congruit huic facto locus, per quod significatur quod morbi spirituales non curantur nisi in Ecclesia. Facto ostendit, quia pueri clamaverunt, supra, benedictus qui venit in nomine domini. Is. XXXV, 4: ecce dominus veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi eorum. Sequitur indignatio sacerdotum, unde dicit videntes autem principes sacerdotum et Scribae (...) indignati sunt. De talibus dicitur II ad Tim. III, 13: semper proficiunt in peius. Et primo ponitur reprehensio; secundo inquisitio; tertio responsio. Circa primum tria. Primo ponitur causa indignationis; secundo ponitur indignatio; tertio ponitur confutatio. Unde videntes mirabilia quae fecit, scilicet caecos illuminari etc., et non minus fuit quod ementes et vendentes eiecit. Hoc enim videntes dicebant ad eum conversi, mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea, Ps. CXVIII, 129. Item videntes pueros clamantes hosanna etc., debebant moveri ad reverentiam. Supra XI, 15: abscondisti ea a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Mc. IV, 12: ut videntes non videant. Unde isti pueri laudabant, sed isti sapientes indignati sunt et dixerunt ei audis quid isti dicunt? Quasi dicerent, non est iustum quod homo purus sustineat laudari ut Deus. Act. XII, 22 s. quia Herodes sustinuit ut honoraretur ut Deus, ideo percussus est ab Angelo, et consumptus vermibus expiravit: in quo datur nobis exemplum quod si laudamur supra nos, quod non debemus sustinere. Sed ipse non poterat laudari supra se, quia ipse Deus erat. Sequitur reprobatio. Et primo reprobantur verbo; secundo facto. Iesus autem dixit eis, utique. Dominus valde sapienter respondet. Intendebant quod si reprimeret pueros, quod ipsi haberent propositum: si non, haberent accusationem erga eum. Sed dominus ita sapienter respondet, quod nec pueros reprobavit, nec ipsi habuerunt unde calumniari possent. Unde dixit utique audio, sed nihil contra me dicunt. Sed David dicit ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Non dicit dixisti sed perfecisti, quia quod tales pueri laudant Deum, hoc est ex divina inspiratione, quia Dei perfecta sunt opera, Deut. XXXII, 4. Unde non ex industria, sed a spiritu sancto. Sap. X, 21: qui linguas infantium facit disertas. Sed quomodo dicit infantes, quia tales non possunt loqui: ergo nec laudare? Dico quod non dicuntur infantes propter aetatem, sed propter simplicitatem, quia a malitia immunes. Apostolus I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Item lactentes dicuntur, quia a miraculis commovebantur: in miraculis commoveri est quidem ut lac, quia lac absque difficultate bibitur, sic isti cum dulcedine per miraculum adducuntur ad fidem. Ad Hebr. V, 12: facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam. Hic confutat facto. Et primo facto quod fit circa se; secundo facto quod fit circa ficulneam. Dicit ergo quod relictis illis, abiit foras. Et derelictio illa fuit signum, quod ipsi derelinquerent eum. Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est sanata. Et transit in Bethaniam, in domum obedientiae: ibi enim moratur Iesus, ad Rom. VI. Et mansit ibi, quia in obedientibus sibi manet. Act. V, 29: obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et non solum in Bethaniam, sed in quemcumque obedientem. Unde Io. XIV, v. 15: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et sequitur, et mansionem apud eum faciemus. Mane autem revertens in civitatem esuriit. Hic ponitur confutatio sub quodam figurali facto. Et primo ponitur factum; secundo discipulorum admiratio. Circa primum primo ponitur occasio miraculi faciendi; secundo sterilitas arboris; tertio maledictio; quarto effectus. Dicit ergo mane revertens in civitatem esuriit. Per hoc significatur sollicitudo, quam habebat de salute Iudaeorum. Unde mane venit sicut operarius sollicitus de diaeta sua, sicut supra XX, 1, quod simile est regnum caelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Esuriit, et corporaliter et spiritualiter, quia semper desiderat facere voluntatem patris; Io. IV, 34: meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me. Item corporaliter. Sed quomodo? Cum esset Deus, omnia in potestate sua habebat, unde quando volebat, ieiunabat; unde supra IV, 2: ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus; sed, quando voluit esuriit. Et videns fici arborem. Sed quare magis in ficu hoc miraculum fecit? Quia arbor humidissima est. Unde quod statim aruit, evidentissimum fuit miraculum. Et significat Iudaeam propter duo: tum quia ficus profert grossos, qui citius maturescunt, et isti fuerunt apostoli, qui maiores fuerunt. Item fructus iste sub una cortice multa habet grana, sicut sub una lege fuerunt multi. Et ista erat secus viam, idest Christum, quia in expectatione fuit, et non voluit ad viam venire: ipse enim est via; Io. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita; et Is. XXXVI, 21: haec via, ambulate per eam. Venit ad eam. In Marco habetur quod venit ad videndum si aliquid inveniret. Sed quid est? Tunc non erat tempus ficuum. Dicendum quod aliquando Scriptura aliquid ponit, non quod ita sit, sed propter aliquem effectum: unde non venit ut quaereret, sed venit propter suspicionem discipulorum; unde venit propter miraculum exercendum. Venit ad eam, quando visitavit Iudaeam. Lc. I, 78: visitavit nos oriens ex alto. Ista habet folia, scilicet observantias legales; sed non fructum. Sic aliqui quamdam speciem honestatis habent, licet interius mali et perversi sint. Sequitur maledictio et ait illi: numquam ex te fructus nascatur. Videtur quod iniuste egerit, quia non erat tempus ficuum. Item videtur quod intulerit iniuriam possessori: vide quod sicut verba domini sunt quaedam figura, sic facta. Aliquando dominus vult manifestare suam doctrinam, et tunc manifestat eam in hominibus; aliquando suam potentiam punitricem, et tunc manifestat eam in aliis. Unde exercuit ibi potestatem, ut ostenderet quod Iudaea sterilis futura esset, sicut habetur Rom. XI. Sic aliquando contingit quod aliqui mali interius, exterius autem virentes, siccantur a domino ne alios corrumpant. II ad Tim. III, 8: homines corrupti mente, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Lc. XIII, 7: ecce tres anni sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Abscinde eam. Sequitur effectus et arefacta est continuo ficulnea. Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea, quia in tempore discipulorum Iudaismus aruit, et post legalia aruerunt crescente Evangelio. Et ipsi facti sunt abominabiles, terra fructifera versa est in amaritudinem a malitia inhabitantium in ea, Ps. CVI, 34. Et videntes discipuli mirati sunt. Hic primo ponitur admiratio; secundo admirationis satisfactio. Dicit et videntes discipuli mirati sunt. Sicut mirantur homines quando videtur animus bonus, et cito arescit, sic isti mirantur quomodo tam cito aruit. Respondens autem Iesus et cetera. Hic satisfacit. Et primo ostendens virtutem fidei: unde dicit amen dico vobis. Supra eamdem sententiam posuit, sed hic exponit; unde dicit si habueritis fidem, et non haesitaveritis; quare fides firma debet esse sine haesitatione; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Non solum de ficulnea facietis: ipse enim per fidem inhabitat in homine, et operatur in homine; ideo sicut ipse facit et ille in quo habitat. Si dixeritis monti huic, tolle et iacta te in mare, fiet. Quidam dicunt quod numquam factum est. Dicit Hieronymus quod multa fecerunt apostoli quae scripta non sunt. Item si non legitur ab eis factum, legitur ab aliis viris apostolicis fuisse factum, ut de quodam Gregorius narrat, ut dictum est supra. Item dominus non dixit quod fieret, sed quod posset, si necessitas esset; sed necessitas non se obtulit. Spiritualiter per montem intelligimus Diabolum. Unde si Diabolo dixeritis iacta te in mare, idest in Infernum, ita fiet. Vel in mare, idest in malos homines. Vel per mare superbia. Ps. LXXXIX, 2: antequam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Unde si dixeritis, superbo, tolle, a iustis, et iacta te in mare, idest in malos homines. Vel per montem Christus, unde si dixeritis monti huic, idest Christo, tolle te, scilicet a Iudaeis, et iacta te in mare, idest in gentiles, qui sunt mare per turbulentiam. Act. XIII, 46: quia indignos vos reputastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Item tangit fidei virtutem quantum ad orationem; quia quaecumque petieritis in orationes credentes, accipietis; supra II, 7: petite et accipietis.


Lectio 2

[87387] Super Mt., cap. 21 l. 2 Et cum venisset. Hic reprehendunt inquirendo. Et primo ponitur inquisitio; secundo confutatio, ibi respondens Iesus dixit eis. Circa primum duo. Et primo ponuntur interrogationes; secundo Christi responsiones. Et primo ponitur interrogatio Iudaeorum; secundo Christi, ibi respondens autem Iesus dixit eis: interrogabo vos et cetera. Dicunt ergo in qua potestate haec facis? Ipse eiecerat ementes et vendentes de templo, item fecit miracula: ideo petunt in qua potestate haec faciat. Chrysostomus dicit quod in mundo erat duplex potestas, scilicet regia et sacerdotalis: unde quantum ad primum petunt: unde profiteris hanc potestatem habere? Item quantum ad secundum: quis dedit tibi hanc potestatem? Habes ne a sacerdote vel a Deo? Sic enim erat quod filii succedebant sacerdotibus in potestate. Quis dedit tibi? Non habes hoc a Caesare, non a sacerdote. Unde Chrysostomus: omnis homo, qualis est opinio de aliquo apud eum, talem eum existimat. Ideo quia ipsi non habebant opinionem bonam de Christo, ideo et cetera. Vel ad factum miraculorum potest retorqueri. Est potestas Dei et potestas Diaboli. Iob XLI, v. 24: non est potestas in terris, qua huic valeat comparari. Unde in qua potestate hoc facis? Dei, an Diaboli? Sed Origenes obiicit quod si in potestate Diaboli faceret, non diceret. Ideo aliter exponit, quia dicit quod potestas Dei multiplex est, quaedam in generali, multae in speciali, ut quaedam ad hoc, quaedam ad illud. Unde petunt in qua potestate, idest in quo gradu potestatis, ut de prophetis. Quidam enim habuerunt unam potestatem, quidam aliam. Secundum Chrysostomum quando aliquis interrogat ut discat, tunc ei respondenda est veritas; sed quando ut tentet, tunc reprehendendus est et confutandus. Sic dominus, quia sciebat quod tentabant, dixit interrogabo vos et ego unum sermonem. Baptismus Ioannis unde erat: e caelo, an ex hominibus? Baptizavit Petrus, nec dicitur Baptismus Petri, et baptizavit Ioannes, et dicitur Baptismus Ioannis, quia in Baptismo Ioannis totum factum erat hominis; sed in Baptismo Petri remittebantur peccata, quod per hominem fieri non poterat. Io. I, 33: ille super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, ille est qui baptizat in spiritu sancto. Licet enim Ioannes baptizaret, non tamen a se; unde Io. I, 33: ipse qui me misit baptizare in aqua, dixit mihi et cetera. Consequenter agitur de responsionibus. Et primo de responsione Iudaeorum; secundo Christi. Verum est quod minores crediderunt, sed Pharisaei indignati sunt; ideo si dicerent quod ex hominibus, sequeretur eorum confusio. Item omnes habebant Ioannem sicut prophetam; supra XI, 7: quid existis in desertum videre? et cetera. Et respondens dixerunt: nescimus. Mentiuntur. Ps. XXVI, 12: mentita est iniquitas sibi. Consequenter ponitur responsio Christi nec ego dico vobis. In quo habetur exemplum, quod qui non vult dicere quod scit, quod dominus abscondit alia ab eo; unde Sap. VII, v. 13: sine fictione didici, et sine invidia communico. Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios et cetera. Supra dominus inquisitionem repressit sua interrogatione, hic inquirentes redarguit. Et primo de inobedientia; secundo de malitia, et hoc secundum duas parabolas, quarum secunda aliam exponit et declarat. Circa primum duo. Primo ponit parabolam; secundo expositionem, ibi dicit illis Iesus et cetera. Circa primum tria. Primo committit audientibus iudicium; secundo narrat factum; tertio requirit sententiam. Dicit quid vobis videtur? Magnum est testimonium pro eo quod iudicium adversariis committit. Iob VI, 29: respondete, obsecro absque contentione, et quod iustum est, iudicate. Deinde proponit factum homo quidam habebat duos filios. Iste homo Deus est; duo filii sunt duo populi. Eccli. XXXIII, v. 15: intuere in omnia opera altissimi, duo contra duo, unum contra unum. Vel duo genera hominum, iusti et peccatores. Non dicuntur iusti quicumque, sed qui profitentur se iustos; et peccatores non quicumque, sed qui poenitentiam agunt. Vel isti duo filii sunt clerici et laici. Agitur ergo de obedientia. Et primo ponitur mandatum; secundo recusatio; tertio impletio. Et accedens ad primum. Primus est populus gentilium qui incepit a Noe, sicut populus Iudaeorum ab Abraham. Item primus dicitur gens laicorum, quia clerici sunt propter laicos ad informandum eos. Unde accessit ad primum, idest ad populum gentilem per internam inspirationem, vel per manifestationem Angelorum. Dixit fili, vade operare hodie in vineam. Vinea Dei iustitia est. Operare ergo in vinea, idest opera fac iustitiae. Et dicit hodie, quasi per totum tempus vitae tuae. Et quando dixit? Quando interius inspiravit dando lumen rationis. Ps. IV, 6: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Consequenter ponitur recusatio. Ille autem respondens ait, nolo. Hoc nihil aliud est quam contemnere mandata Dei. Iob XXI, 14: scientiam viarum tuarum nolumus. Post sequitur adimpletio: postea autem poenitentia motus, abiit. Ier. XXXI, 19: postquam convertisti me, egi poenitentiam. Sequitur inobedientia secundi: et primo ponitur mandatum secundo transgressio. Dicit accedens ad alterum hoc est Iudaicum populum, vel ad clerum, vel qui iustos se dicunt, dixit similiter. At ille respondens ait: eo, domine. Profitetur iustitiam se servaturum; unde dicit populus Iudaicus: omnia quaecumque praeceperit dominus, faciemus. Sic etiam dicunt clerici et quicumque religiosi. Unde promisit ire. Et non ivit. Mal. II, 8: vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos, irritum fecistis pactum, dicit dominus exercituum. Tunc expedit sententiam: quis ex duobus voluntatem fecit patris? Primus non promisit, sed fecit; secundus promisit, sed non fecit. Quis ex istis fecit voluntatem patris? Respondent et dicunt ei: primus, quia melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere, Eccl. V, 4. Et II Petr. II, 21: melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum abire; est enim ibi duplex peccatum: peccatum inobedientiae et transgressio voti. Consequenter adaptat parabolam. Et primo ponit praeeminentiam gentilium ad Iudaeos, vel laicorum ad clericos; secundo rationem assignat. Dicit illis amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei. Simile dictum est supra XX, 16: et erunt novissimi primi. Chrysostomus quaerit, quare magis ponit publicanos et meretrices quam alios. Respondet quod per publicanos intelligit peccatores. Peccatum publicanorum est avaritia, quia cum tributa recipiunt, multa sibi acquirunt, et ultra quam commissum sit sibi, rapiunt. Sed peccatum hominum est avaritia, peccatum mulierum est luxuria, cum sint otiosae, et multa mala docuit otiositas. Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas Sodomae, abundantia panis et otium. Praecedent vos in regno Dei, idest magis appropinquant ad regnum; supra c. XII, 41: viri Ninivitae praecedent vos et cetera. Sequitur ratio. Et primo dicit quod Iudaei inobedientes fuerunt; secundo quod publicani obedierunt; tertio quod non secuti sunt eum. Dicit venit Ioannes ad vos in via iustitiae, quia in iustitiae viam duxit. Vel in via iustitiae, quia viam iustitiae observavit, scilicet viam poenitentiae, et non credidistis. Dicebant enim ei: Elias es tu? Et cum dixisset non dixerunt: quid ergo baptizas? Publicani autem et meretrices crediderunt ei. Et hoc habetur supra cap. III, quod venerunt ad Ioannem ut baptizarentur. Vos autem videntes, alios scilicet converti et implere quod mandaverat, nec poenitentiam habuistis, ut postea crederetis ei. Ille enim est pessimus, qui de facto suo non poenitet. Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam de peccato suo dicens: quid feci? Aliam parabolam audite. Dominus interrogaverat de Baptismo, et noluerunt respondere, modo autem occulte interrogat, ut non percipiant; ideo disserit parabolam, et facit duo. Primo ponit parabolam; secundo exquirit eorum sententiam, ibi cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Circa primum tria. Primo ponitur beneficium exhibitum; secundo ponitur requisitio recompensationis, ibi cum autem tempus fructuum appropinquasset etc.; tertio ponit ingratitudinem, ibi et agricolae, apprehensis servis eius et cetera. Circa primum tria. Primo ponitur plantatio vineae; secundo eius ornatio; tertio eius locatio. Dicit ergo homo erat paterfamilias qui plantavit vineam et cetera. Simile ponitur Is. V, 1, ubi dicitur: vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Hic autem dicit quod paterfamilias plantat vineam. Dicunt aliqui quod ibi invehitur contra vineam; unde dicit: quid ultra debui facere vineae meae? Hic autem contra agricolas. Ideo dupliciter exponitur secundum Hieronymum et Chrysostomum. Vinea dicitur populus Iudaicus; Is. V, 7: vinea domini domus Israel est. Quod contra agricolas, quia quantum ad praesens huius malitia non processit ex populo, sed ex principibus; Io. VII, 48: numquid aliqui ex principibus crediderunt in eum? Ideo non contra vineam. Haec vinea non est domus Israel, sed iustitia Dei, quae occulte tradita est in sacra Scriptura; unde dicit homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, idest populum Iudaicum; Ps. LXXIX, 9: vineam de Aegypto transtulisti. Vel iustitiam posuit in doctrina legis. Et sepem circumdedit ei, ad protectionem vineae, unde quae ponuntur ad custodiam, sive sint orationes sanctorum, vel custodia Angelorum dicuntur sepes; unde Osee c. II, 6: sepiam viam tuam spinis. Si autem vinea dicatur iustitia, sepe dicit occulta verba Scripturae. Secundum enim mysticum intellectum occulta Scripturae non sunt pandenda cuilibet, quia non est sanctum dandum canibus, supra VII, 6. Et fodit in ea torcular. Torcular ponitur, ut exprimatur vinum caritatis. Si intelligatur per vineam Iudaicus populus, intelligitur per torcular altare holocaustorum. Item intelliguntur martyres, qui pro fide sanguinem fuderunt, Is. LXIII, 3: torcular calcavi solus. Vel potest etiam intelligi ordo prophetarum, in quibus vinum sapientiae est expressum. Vel potest dici profunditas sacrae Scripturae. Item totus fructus vineae congregatur in torculari: sic quicquid potest animus, totum debet congregare ad laudem Dei. Et aedificavit turrim. Per turrim templum intelligitur. Michaeae IV, 8: et tu turris nebulosa gregis, usque ad te veniet potestas prima. Vel cognitio Dei, Prov. XVIII, 10: turris fortissima nomen domini. Consequenter de locatione et locavit eam agricolis, idest super certa mercede constituit. Agricolae sunt Moyses et Aaron, qui gubernaculum habuerunt. Iob XXXI, 39: si afflixi animam agricolarum eius. Gregorius: qui praeponuntur populo. Profectus est peregre, dominus, non mutando locum, sed hominem in suo arbitrio relinquendo. Eccli. c. XV, 14: Deus ab initio creavit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, idest suo arbitrio dimisit. Unde dicitur peregre proficisci, quando non ad quamcumque culpam poenam infligit. Vel non ita manifeste apparuit sicut prius, scilicet cum apparuit in rubo, Ex. c. III, 2. Cum autem tempus fructuum appropinquasset. Quicumque facit aliquem fructum, expectat beneficium: et sic dominus expectat ut reddatur ei beneficium ad suam gloriam. Quantum ad unum hominem fructus non est in pueritia, sed in plena aetate, unde cum venit ad adolescentiam, tunc petit fructus: sic cum populus fuit plantatus, et lex data, petiit fructum, et non cognoverunt eum. Ier. VIII, 7: milvus in caelo cognovit tempus suum; populus autem meus non cognovit iudicium domini. Misit servos suos, idest prophetas, ad agricolas, idest ad Iudaeos, ut acciperent fructus eius, idest ut inducerent homines ad bene agendum. Infra c. XXVIII, 34: misi ad vos prophetas, sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et cetera. Post hoc agitur de malitia. Et primo quantum ad primos; secundo quantum ad secundos; tertio quantum ad tertios. Et agricolae, acceptis servis eius, alium ceciderunt, ut Michaeam, alium occiderunt, ut Isaiam, alium lapidaverunt, ut Naboth. Hebr. XI, 37: lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Iterum misit alios. Item singulariter misit prophetas, ut Moysen, et Aaron, et alios; sed post tempore David misit multos cuneos prophetarum. Vult enim dominus pugnare misericordiam suam contra malitiam eorum. Unde et fecerunt eis similiter. Deut. c. XXXI, 27: vos semper contentiose contra dominum egistis. Sequitur tertio novissime autem misit ad eos filium suum etc., quod fuit malitiae consummatae. Et tria facit. Primo ponitur misericordia domini; secundo malitia eorum; tertio executio pravi propositi. Novissime autem misit ad eos filium suum. Ad Hebr. I, 1: multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in filio. Misit ad eos filium suum dicens: forte verebuntur filium meum. Sed quid est quod dicit forte? Numquid ignorabat ipse? Hieronymus dicit quod iste modus loquendi dubius significat libertatem arbitrii, ut ostenderet quid futuri essent, quia qui non honorificat filium, non honorificat patrem. Vel dicit sic, quia aliqui reveriti sunt eum. Consequenter ponitur propositum malitiae. Et primo ponitur requisitio; secundo propositum; tertio malitia. Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius; ipse enim filius vere haeres est patris, quia quod petit obtinet. Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Item est haeres, quia quaecumque habet pater, habet et ipse: non enim dicitur haeres sicut aliquis alius qui decedente patre habet haereditatem, sed quia semper quod est patris, ipsius etiam est. Sed contra: si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent I Cor. II, 8. Verum est si cognovissent vere, sed cognoverunt per coniecturam. Sequitur propositum venite, occidamus eum. Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et quod est propositum? Habebimus haereditatem eius. Sciebant enim ex lege quod debebat dominari super Iudaicum populum. Unde timebant ne imponeret super eos iugum legis, et traditiones eorum destrueret. Ideo noluerunt pati iugum Christi, unde passi sunt iugum Romanorum. Unde Io. XI, 48: ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem. Consequenter ponitur executio et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt, quia extra portam civitatis crucifixerunt eum, et sic quasi alienum a vinea occiderunt. Is. LIII, 7: quasi ovis ad occisionem ductus est et cetera. Quod eum extra vineam eiecerunt habetur in Io., quod quicumque confiteretur nomen Christi, neret extra synagogam. Consequenter requirit eorum sententiam cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Ita subtiliter petit dominus ut iudicent contra se, sicut Nathan fecit David, quando peccavit cum Bersabee. Ponitur sententia malos male perdet, idest perditione in praesenti et futuro. Et dicunt male, idest acerbe. Supra VII, 2: in ea mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Sap. VI, 7: potentes potenter tormenta patientur. Malos male perdet, et vineam suam, idest populum suum, locabit aliis agricolis, idest apostolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Ps. I, 3: et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Iob XXXIV, 24: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Et hic est quaestio, quare in Marco dominus respondit hic Iudaei. Solutio. Dico quod primo dixit dominus, postea ipsi dixerunt. Item Lc. habetur, quod cum dominus hoc diceret, ipsi dixerunt, absit. Responsio vera est, quia primo ipsi dixerunt, post intelligentes quod contra eos esset, dixerunt absit. Item verum est quod principes dixerunt. Et quamvis perciperent quod contra eos esset, non contradicebant, sed populus dixit absit. Dicit illi Iesus. Hic ponitur confirmatio. Et primo ponitur auctoritas; secundo expositio. Dicit numquam legistis in Scripturis (istud legitur in Ps. CXVII, 22): lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Et ponit quatuor. Primo ponit reprobationem; secundo dignitatem; tertio causam; quarto admirationem. Dicit lapidem et cetera. Lapis Christus est, qui dicitur lapis ex multis similitudinibus. Is. c. XXVIII, 16: ecce ego ponam in fundamentis Sion lapidem angularem et cetera. Aedificantes sunt apostoli. Unusquisque videat quomodo aedificet. Unde ille lapis quem reprobaverunt, idest eiecerunt, hic factus est, idest constitutus, in caput anguli, idest in caput Iudaeorum et gentilium. Unde ipse factus est caput Ecclesiae. Sed possent dicere: ipse fecit se caput; ideo dicit a domino factum est istud. Ps. CXVII, 16: dextera domini fecit virtutem et cetera. Et qualis est ista exaltatio? Et est mirabile in oculis nostris; Habac. I, 5: aspicite in gentibus, et videte, et admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. Tanta enim fuit dignitas, quod non factum fuisset, nisi gratia Dei hoc fecisset. Ad Eph. II, 8: gratia estis salvati a Christo. Consequenter exponit; et ponit duas conclusiones. Primo quod dictum est de parabola; secundo sumitur de hoc quod dictum est in auctoritate. Dicitur ergo ideo dico vobis quod auferetur a vobis regnum, idest sacra Scriptura, quia amittetis intellectum sacrae Scripturae. Io. XII, 40: excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Vel praelationem super Ecclesiam fidelium, quia translata est gloria eorum. Et dabitur genti facienti fructum eius. Is. LV, v. 4: ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas, vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current. Sed quomodo datus est eis? Superius dictum est quod locavit, hic autem quod datur. Quia cum non facit fructum, dicitur conductus, sive mercenarius; sed cum datur, tunc fructum facit. Ponit duplicem poenam et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. Exponitur secundum Hieronymum, sic: ille cadit super lapidem Christum, qui fidem tenet de eo, idest de Christo, sed cadit per peccatum quod contra eum facit. Ideo peccatores cadunt, quia non habent caritatem. Super quem vero ceciderit, conteret eum. Cadit autem Christus super infidelibus. Haec est differentia, quia quando vas cadit super lapidem, non confringitur vas propter lapidem, sed propter modum casus, secundum quod magis cadit ab alto; sed quando lapis cadit supra vas, confringit illud secundum magnitudinem lapidis. Sic homo cum cadit super lapidem Christum, tunc confringitur secundum magnitudinem peccati; quando vero fit infidelis, totaliter conteritur. Vel aliquis cadit super lapidem, quando proprio arbitrio peccat; sed tunc scilicet lapis super eum cadit, quando Christus punit eum, et tunc totus comminuitur. Ps. XVII, 43: comminuam eos sicut pulverem ante faciem venti. Sequitur tempus malitiae et cum audissent, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et sequitur malitia et volentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant. Et planum est.


Caput 22
Lectio 1

[87388] Super Mt., cap. 22 l. 1 Dictum est supra quod Christi persecutores provocati sunt ad occidendum eum tribus de causis: ex eius gloria, ex eius sapientia qua confutabat eos, ex eius iustitia qua arguebat eos. Qualiter autem provocati sunt ex gloria Christi, dictum est; nunc autem dicendum qualiter ex sapientia. Et primo inquantum eorum damnationem praemonstrat; secundo inquantum disputando confutat, ibi tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone. In ista parabola, in qua determinatur de reprobatione Iudaeorum et vocatione gentium, primo ponitur instructio nuptiarum; secundo de vocatione Iudaeorum et recusatione; tertio de vocatione gentium. Secunda ibi et misit servos suos vocare invitatos; tertia ibi tunc ait servis suis et cetera. Dicit ergo et respondens Iesus dixit. Cui respondit? Non est dictum quod alicui loqueretur. Sed eum tenere volebant, ideo non verbis, sed malitiae eorum respondit, ideo in parabolis dicit eis: simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Hic ponitur parabola de nuptiis, et similis parabola ponitur Lc. XIV, 16. Et non videtur eadem secundum Gregorium, quia ibi fit mentio de coena, hic de nuptiis. Item nullus exclusus est ab illa coena, hic autem est aliquis exclusus. Unde alia est parabola. Per illam convivium caeleste intelligitur, per istam convivium quod fit in terra. Et ideo illud dicitur coena, quia ab eo nullus excluditur, ab isto aliquis excluditur. Potest dici, secundum aliquos, quod eadem est parabola, quia antiquitus prandium et coena idem appellabatur, quia non solebant comedere homines nisi usque ad nonam. Vel potest dici quod Lucas dicit quod Matthaeus tacuit. Sed credo quod alia est. Circa istam videamus quis est iste homo rex. Et dicitur quod iste est Deus, et intelligitur persona patris, quia dicit filio suo. Sed quare dicit homini regi? Ratio est, ut dicit Origenes, quia rex dicitur a regendo. Nos autem non possumus, nec sumus capaces regni eius secundum quod est, sed regit nos secundum modum nostrum. Deut. XXXII, 11: sicut aquila provocans pullos ad volandum. Et ideo dicitur homini regi, quia regit nos humano modo. Sed cum videbitur sicuti est, tunc erit rex, quia tunc secundum se reget. Unde apostolus I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Dicit simile est regnum caelorum homini regi. Sicut enim in regno sunt multa est enim rex, regnum, et qui serviunt sic in illo regno; ideo simile est homini regi qui fecit nuptias filio suo. Filius est Christus, de quo dicitur I Io. ult., 20: ut simus in vero filio eius. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Quae sint istae nuptiae, quadrupliciter potest exponi. Primo per unitatem naturae humanae ad divinam, ut humana natura sit sponsa, thalamus fuit uterus virginis. Ps. XVIII, 6: ipse enim tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et haec expositio habet aliquid dubietatis, quia posset credi quod non alia esset persona patris, alia filii. Unde potest dici quod iste sponsus est verbum incarnatum; sponsa Ecclesia; unde apostolus Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et Ecclesia. Item ipsius verbi ad animam nostram. Fit enim anima particeps gloriae Dei per fidem, et sic fiunt nuptiae nostrae. Osee II, 20: sponsabo te in fide. Item nuptiae erunt in communi resurrectione. Huius autem resurrectionis Christus est via; Io. XIV, 6: ego sum via. Tunc erunt nuptiae, quando mortale nostrum absorbebitur a vita, ut habetur II Cor. V, 4. Sed si loquamur secundum Gregorium, oportet exponere de praesentibus, secundum quod Ecclesia Christo, et anima nostra Deo per fidem desponsatur. Sequitur de vocatione Iudaeorum. Et primo ponitur duplex vocatio; secundo excusatio, ibi illi autem neglexerunt et cetera. Circa primum duo facit secundum duas vocationes. Unde dicit et misit servos suos, vocare invitatos. Et secundum quod dicit ibi Origenes, duplex est ibi littera, quia quaedam littera habet misit servum suum, quaedam servos suos. Si sit littera servum, sic tria sunt consideranda. Primo invitatio; secundo vocatio; et tertio alia invitatio. Fuerunt ergo Iudaei invitati in patriarchis; unde dictum est Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Ad Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius et cetera. Primum fuit missus Moyses. Num. c. XII, 7: non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Et sequitur, quare non timuistis eum? Et nolebant venire. Deut. XXXI, 27: adhuc vivente me, et egrediente vobiscum, semper contentiose egistis erga dominum. Secunda vocatio est per prophetas, de quibus Amos III, 7: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Vel potest esse littera servos; et tunc per primos significantur prophetae, quibus semper Iudaei rebelles fuerunt; Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Per secundos apostoli, quibus dictum est supra X, 5: in viam gentium ne abieritis. Vel per primos prophetas, primos apostolos; per secundos, successores apostolorum. Iterum misit alios servos. Hic ponitur alia invitatio. Et ponitur augmentum benignitatis ex parte invitantis, et augmentum malitiae ex parte excusantis. In prima vocatione nihil promisit; in ista vero promittit, quia dicit dicite invitatis: ecce prandium meum paravi. Istud prandium est spiritualis refectio; Prov. c. IX, 2: sapientia immolavit victimas, miscuit vinum, et posuit mensam suam, misit ancillas ut vocarent ad arcem. Tauri mei et altilia mea occisa sunt. Et hoc dictum potest exponi secundum Origenem, quod est dispositio sapientiae Dei. Tauri dicuntur rationes fortes; Is. VIII, 11: in forti manu sua erudivit me. Altilia dicuntur quasi alita bene. Altilia dicuntur proprie aves saginatae, quae nutriuntur et impinguantur, et significant subtiles sensus, et fiunt saginatae quando sacris sensibus multiplicantur, quibus anima saginatur; Ps. LXII, 6: sicut ex adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quicquid enim necessarium est, invenitur in sacra Scriptura. Ideo omnia sunt parata. Ps. XVIII, 8: lex domini immaculata convertens animas. Haec est invitatio sapientiae, Prov. IX, 5: venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis. Vel, significat refectionem spiritualem, per tauros significantur exempla sanctorum, quae dominus praeparavit in exemplum; Iac. V, 10: accipite in exemplum exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas. Unde tribulationes sanctorum ponit in exemplum. Secundum Gregorium, per tauros significantur patres veteris testamenti, quia taurus ferit cornibus, et in tempore patrum semper quaerebatur vindicta, et praecipiebatur oculum dari pro oculo. Per altilia patres novi testamenti, qui omnia dimiserunt pro Christo, et impinguantur sapientia Dei, occisi propter Deum, et utrique occisi sunt. Omnia parata sunt, venite ad nuptias. Passus est Christus, aperuit caelos, misit apostolos. Vel per tauros intelliguntur sacerdotes veteris testamenti, quia taurus est animal immolatitium; per altilia prophetae qui impinguati sunt sapientia Dei. Sed illi, scilicet indurati in malitia, neglexerunt. Quidam dimittunt ex negligentia, quidam autem ex malitia, qui persequuntur praedicatores; unde dicit illi autem neglexerunt. Et quae fuit causa? Quia abierunt unus in vineam suam, alius ad negotiationem suam. Videbantur habere iustam causam exterius, sed dominus non recipit, quia nulla temporalia debent detinere de veniendo ad Deum. Secundum Hilarium, per hoc quod dicit, in vineam suam, significat appetitum humanae gloriae; Io. XII, 43: dilexerunt magis gloriam hominum quam gloriam Dei; Ier. c. V, 4: ego autem dixit: forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam domini et iudicium Dei sui. Per hoc quod dicit alius in negotiationem suam, signatur appetitus avaritiae; Ier. VI, 13: a maiori usque ad minorem omnes avaritiae student. Secundum Chrysostomum quidam habent occupationem laborando propriis manibus, alii in negotiationem, idest in proprium officium suum. Sequitur reliqui vero tenuerunt servos suos, idest apostolos, et contumeliis affectos occiderunt, quia multos occiderunt ex veteri et novo testamento. Unde infra XXIII, v. 34: mitto ad vos sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et cetera. Et non facit hic mentionem de morte sua, sed solum discipulorum quia satis superius fecerat mentionem. Tunc sequitur punitio eorum rex vero cum audisset, iratus est et cetera. Supra posuit poenam spiritualem, hic autem ponit temporalem; unde supra dicebatur homini regi, hic autem dicitur rex, quia nomen hominis ad pietatem pertinere videtur, regis vero ad punitionem; ideo hic solum dicitur rex; Sap. XIV, 17: hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, a longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine. Rex autem iratus. Notandum quod quando ira attribuitur Deo, non commotionem significat, sed vindictam: quia irati punire solent, unde ira punitio vocatur. Quod est notandum contra haereticos, quia solent obiicere Deum veteris testamenti non esse bonum, quia praecepit punitiones et cetera. Unde missis exercitibus suis perdidit homicidas illos. Exercitus sunt spiritus angelici, vel cives Romani qui sub Tito et Vespasiano occiderunt multos; Ps. XXIII, 1: domini est terra, et plenitudo eius. Et civitates illorum succendit, quia combustae sunt; Is. I, 7: civitates vestras ignis comburet. Vel potest mystice intelligi, scilicet corpora eorum, vel congregationes haereticorum. Sequitur vocatio gentium, et ponitur examinatio. Et tria facit. Primo ponitur mandatum; secundo executio; tertio effectus. Secunda ibi et egressi servi eius etc.; tertia ibi et impletae sunt nuptiae discumbentium. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem praecepti; secundo ponit praeceptum. Dicit ergo tunc ait servis suis: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Nuptiae quidem praeparatae sunt, idest filius incarnatus est, secundum illud Is. V, v. 4: quid ultra potui facere tibi, vinea mea? Sed qui fuerant invitati, indigni fuerunt, idest, indignos se reddiderunt. Et quomodo? Sicut dicitur ad Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; et Act. c. XIII, 46: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicastis vitae aeternae, ideo convertimur ad gentes. Unde per delictum Iudaeorum salus facta est gentibus; Apoc. III, v. 11: tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam. Sequitur mandatum ite ergo ad exitus viarum et cetera. Per vias intelliguntur diversa dogmata, quia ista sunt viae quaedam, quae ducunt nos ad veritatem. Gentiles sunt in exitibus dogmatum. Unde ite ad exitus viarum, idest ad illos qui haerent erroneis dogmatibus. Vel aliter. Is. IX, 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem. Unde per vias intelliguntur actiones bonae, de quibus Prov. c. IV, 27: vias quae a dextris sunt, novit dominus; per exitus, quaecumque possunt concurrere ad actiones. Et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Unde infra ult., 19: ite, docete omnes gentes et cetera. Sequitur executio et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes; Marci ult., 20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante. Sed quid est quod dicit bonos et malos? Potest dici quod illos, qui primo mali, et post boni. Vel potest dici, cum dicit bonos et malos, quod loquitur comparative, quod inter illos aliqui sunt boni secundum virtutes civiles. Vel bonos et malos, quia postquam congregati fuerint, commiscentur boni et mali. Et impletae sunt nuptiae discumbentium, idest fidelibus. Supra XIII, 48 simile ponitur, quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Intravit autem rex et cetera. Hic ponitur examinatio congregatorum. Et primo ponitur examinans; secundo examinatio; tertio condemnatio. Examinans intravit. Intrat enim quando exercet iudicium super eos; Gen. c. XVIII, 21: intrabo, et videbo: et hoc in finali iudicio; item in morte; item quando imminent tribulationes Ecclesiae. Sed quis est examinatus? Vidit hominem non habentem vestem nuptialem. Quae est ista vestis? Christus. Qui sumus Christi, Christum induamus. Apostolus Rom. XIII, 14: induimini dominum Iesum Christum. Quidam enim induunt Christum per sacramentum; Gal. III, 27: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quidam sunt in Christo per caritatem et amorem; Col. III, 15: super omnia autem caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. Item per mortis rememorationem. Item per operum conformitatem; ad Rom. XIII, 14: induimini dominum Iesum Christum. Habere ergo vestem nuptialem est induere Christum per operationem bonam, per conversationem sanctam, per caritatem veram; et si unum deficiat, malum. Tunc sequitur examinatio. Deinde dicit qualiter defecit. Dicit ergo amice. Amicum vocat per fidem, vel quia ipse amavit eum. Vel potest dici quod ubicumque vocat aliquem amicum, improperando dicit: unde improperat amorem quo amavit eum. Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sed posset dicere aliquis: qua occasione punivit illum, quia vocavit bonos et malos? Sed noluit quod mali venirent, nisi pararent se et disponerent se, ut essent boni. Deinde sequitur qualiter defecit. Unde sequitur at ille obmutuit, quia non potest habere sufficientem rationem peccator, quare vestem nuptialem contempsit; Iob IX, v. 3: si voluerit contendere eum eo, non poterit respondere ei. Et concludit sententia parabolae. Ponitur poena duplex, poena damni et poena sensus. Nam in mundo tripliciter perficitur: per intellectum cogitando, per affectum tendendo in summum bonum, item per actum; ideo tripliciter punitur. Unde dixit rex ministris: ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores. Per pedes intelliguntur affectus. Mali in mundo isto pedes habent, sed non ligatos, quia possunt fieri boni; sed post ligabuntur, quia post redire non poterunt; Eccl. IX, 10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud Inferos quo tu properas. Item modo potest homo proficere in cogitando veritates, sed tunc non; ideo dicitur mittite eum in tenebras exteriores. Modo enim aliqui peccatores non sunt tenebrosi quantum ad cognitionem exteriorem, licet quoad cognitionem interiorem; sed tunc habebunt tenebras exteriores. Vel, ad litteram, quia non solum quoad animam, sed quoad corpus, quia separabuntur a societate sanctorum. Tunc sequitur poena sensus ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus procedit ex tristitia, stridor ex ira. In Act. VII, v. 54: stridebant dentibus in eum. Aliqui flent pro peccatis, et humiliantur, et mundantur. Ibi erit tristitia, sed non ad humilitatem, sed vertetur in iram. Item stridor propter impatientiam, quia superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper, Ps. LXXIII, 23. Vel potest dici in resurrectione, quia non solum in anima, sed etiam in corpore punientur; vel quia calorem et frigora patientur; Iob XXIV, 19: transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Deinde concludit multi sunt vocati, pauci vero electi, quia quidam nolunt venire, quidam non habent vestem nuptialem. Unde supra VII, 14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.


Lectio 2

[87389] Super Mt., cap. 22 l. 2 Supra dominus confutavit Pharisaeos per parabolam; secundo hic manifestat disputando. Et primo respondendo; secundo obiiciendo, ibi congregatis autem Pharisaeis, interrogavit et cetera. Et respondet dominus triplici quaestioni. Primo de solutione tributi; secundo de resurrectione; tertio de lege. Secunda ibi in illo die accesserunt ad eum Sadducaei; tertia ibi Pharisaei autem audientes et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus. Secunda ibi cognita autem Iesus nequitia eorum; tertia ibi et audientes mirati sunt. In ista interrogatione tria sunt consideranda. Primo interrogantium intentio; secundo ministri interrogantes; tertio interrogatio; intentio interrogantium aperitur cum dicitur abeuntes inierunt, idest inter se, consilium, scilicet stultum fecerunt, ut Iesum caperent in sermone. Et hoc erat stultum, quia ipse erat verbum Dei, et verbum Dei non est comprehensibile; Eccli. XLIII, 29: multa loquimur, et deficimus in verbis. Fuit autem consilium impium; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Et Genes, penult., 6: in consilium eorum non veniat anima mea. Ministri describuntur cum dicit et mittunt discipulos suos cum Herodianis. Sed quare non iverunt? Ratio est, quia dolose interrogare voluerunt: unde si ivissent, non haberet locum dolus; sed ipsi etiam discipuli erant; Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Cum Herodianis. Qui sunt isti Herodiani? Secundum quod in Luca tangitur, sub Herode facta est Iudaea tributaria Romanis. Iste filius Antipatris alienigenae constitutus est rex a Romanis; ideo voluit compellere Iudaeos reddere censum Romanis. Unde Herodiani, idest famuli deputati ad colligendum institutionem Herodis. Sed iste iam mortuus erat, et dimisit tres filios. Unus Herodes, et iste erat tunc praesens, sicut dicitur in Lc. c. XXII, quod fuit etiam in morte domini: ideo facile fuit quod famuli sui irent cum aliis. Sed quare iverunt cum Herodianis? Una ratio, quia Herodiani zelabant pro imperatore. Ideo discipuli Pharisaeorum secum duxerunt eos, ut si diceret quod esset solvendum tributum, accusarent eum ad Phariseos: si diceret quod non, tunc Herodiani caperent eum. Item isti non cognoscebantur, ideo credebant quod non perciperet; unde faciebant contra illud Ps. XXV, 4: non sedi in consilio vanitatis et cum iniqua agentibus non introibo. Vel aliter, quia cum Iudaea facta esset tributaria Romanis, divisi sunt, quia quidam dicebant quod plebs Deo dedicata non debebat esse homini tributaria; alii vero dicebant, quod quia pro pace militabat omnium, quod omnes debebant Caesari dare tributum. Ideo illi qui dicebant solvi tributa Caesari, dicebantur Herodiani. Positis ministris, ponitur interrogatio. Et primo ponitur adulatio; secundo interrogatio, ibi dic quid tibi videtur. Homines mali ab adulatione incipiunt. Loquuntur bona, mala autem in cordibus suis, Ps. XXIII, 3. Et primo commendant personam; secundo doctrinam; tertio constantiam. Personam commendant ex auctoritate et virtute. Ex auctoritate cum dicunt magister. Et licet mentirentur secundum cor suum, quia non eum magistrum putabant, sed seductorem, ut habetur infra XXVII, 63: recordati sumus quod seductor ille dixit, quia die tertia resurgam etc. tamen in veritate erat magister, ut infra: unus est magister vester et cetera. Item, scimus quia verax es. Verax est qui veritatem loquitur; et hoc est proprium Dei, et eius qui Deo coniunctus est; Ps. CXV, 11: ego dixi in excessu meo: omnis homo mendax; Rom. III, 4: est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Christus autem est Deo coniunctus per unionem, et ideo verax est. Et sic commendatur ab auctoritate. Deinde a virtute et viam Dei in veritate doces. Primo oportet quod sciat quae doceat; Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. Item aliqui docent, sed non utilia; sed iste docet utilia, scilicet viam Dei; Is. XLVIII, 17: ego sum Deus tuus docens te utilia. Item aliqui docent quae Dei sunt, sed non in veritate, ut haeretici; iste autem docet in veritate. De isto in Ps. XXIV, 4: vias tuas, domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Dirige me in veritate tua et cetera. Item commendant de constantia; unde dicunt non est tibi cura de aliquo, non praetermittis timore alicuius quod debes dicere vel facere; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali? Et quare? Non enim respicis personam hominum, scilicet contra Deum. Ille enim accipit personam qui, ratione hominis, dimittit dicere veritatem quam debet dicere; Deut. I, 17: non accipietis personam cuiusquam. Et videte qualiter malitiosi erant. Quaestio habebat duo membra, scilicet quod non solverent, ad honorem Dei pertinebat; quod solverent, ad favorem hominum. Unde voluerunt quod favorem Dei quaereret, et viam Dei doceret: et sic si diceret quod non, quod magis volebant, statim caperetur ab Herodianis. Sequitur interrogatio dic ergo nobis (...) licet ne censum dare Caesari, aut non? Census erat tributum quod pro capite dabatur. Sequitur responsio cognita autem Iesus malitia eorum ait. Et primo respondet ad mentem eorum; secundo ad verba, ibi reddite. Quia hominis est respondere ad verba, Dei autem respondere ad mentem, ideo quia Christus erat Deus et homo, ideo ad utrumque respondet. Scrutans corda et renes Deus, Ps. VII, 10. Hypocritae. Et bene dicit hypocritas, quia hypocritae sunt proprie qui aliud in ore habent, aliud in corde. Quid me tentatis? Hoc enim erat prohibitum Deut. VI, 16: non tentabis dominum Deum tuum. Item isti blande allocuti sunt Christum; Christus autem aspere respondit, quia respondit ad cor eorum, non ad verba. Item datur nobis exemplum, quod non debemus adulatoribus credere; Prov. XXIX, 12: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet impios. Item quando vult, aliquid respondere, non potest melius confutare opponentem, quam secundum verba sua. Unde primo ponit quaestionem; secundo ex responsione elicit veritatem. Et primo quaerit de numismate; secundo de forma: sensibiliter enim volebat ostendere intentum; Prov. XIV, 6: doctrina prudentum facilis. Dicit ostendite mihi numisma census, idest denarium qui pro censu datur. Iste denarius valet decem usuales, et quilibet solvit unum denarium. Deinde quaerit de forma cuius est imago haec et superscriptio? In qualibet enim denarii publici forma ponitur inscriptio, sic erat in isto. Dicunt, Caesaris: intelligatis non Caesaris Augusti, sed Tiberii Caesaris. Et debetis intelligere, quod dominus interrogabat non erat ex ignorantia, sed potius ex dispensatione. Bene erat tantae aetatis, et tantum inter homines conversatus fuerat, quod bene noverat formam denarii, sed petiit ad significationem. Consequenter concludit veritatem reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; quasi dicat: vos estis Dei et Caesaris, et habetis in usu vestro et quae Dei sunt et quae Caesaris. Habetis divitias naturales a Deo, scilicet panem et vinum, et de his date Deo: habetis ista artificialia, ut denarios, a Caesare, et haec Caesari reddite. Mystice sic: nos habemus animam quae est ad imaginem Dei, ideo eam Deo reddere debemus; secundum ea quae a mundo habemus, pacem cum mundo habere debemus. Etiam sancti viri hic elevati a mundo, quia tamen in mundo cum aliis conversantur, debent pacem requirere Babylonis, ut habetur Baruch I, 10 ss. Et hoc est quod omnia quae sunt carnis, quae sunt mundi, vel hominum cum quibus conversantur, reddant Deo. Sequitur effectus et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. Mirum fuit, quia statim, sapientia sua visa, debuissent esse conversi; sed non potuerunt capere, et recesserunt; Ps. CXXXVIII, 6: mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam.


Lectio 3

[87390] Super Mt., cap. 22 l. 3 In illo die. Hic ponitur secunda interrogatio, et tria facit. Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus. Secunda ibi respondens autem Iesus etc.; tertia ibi et audientes turbae mirabantur. Circa primum primo ponitur dispositio et conditio interrogantis; secundo interrogatio. Dicit ergo in die illo. Et quare in die illo? Non sine ratione, quia cum viderunt illos confusos, non sine praesumptione quaesierunt eum. Sed, secundum Chrysostomum, concordati erant ad invicem quod caperent eum in sermone, et quilibet volebat honorem victoriae: ideo illis confusis isti accedere voluerunt; Iob XIX, 12: venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me. Duae enim erant sectae: Pharisaei, idest divisi, et Sadducaei, idest iusti. Et hi errabant in dogmatibus, quia non recipiebant prophetias, nec credebant resurrectionem. Item credebant quod mortuo corpore totus homo moreretur: et hoc est quod dicit qui dicunt non esse resurrectionem. Sequitur interrogatio. Et primo ponit legem; secundo casum; tertio interrogationem. Dicunt ergo et interrogaverunt eum dicentes: magister, Moyses dicit: si quis mortuus fuerit non habens filium et cetera. Deut. XXV, 5 s. Quae fuit causa legis? Populus carnalis fuit. Unde nil nisi temporalia quaerebat. Lex ergo illa promisit. Manifestum enim est, quod homo non potest durare in se, ideo consolatio est ei quod maneat in suo simili, scilicet in filio; et hoc natura desiderat, ut quod non potest in se salvari, salvetur in suo simili. Unde contingebat quod aliquis sine filio moreretur, ideo subvenit huic casui Moyses secundum hanc legem, ut frater suus haberet uxorem suam. Nec ponebatur extraneus, qui nihil pertineret ad eum; item non haberet tantam curam de domo et familia sicut frater: et hoc est quod dicit et suscitaret semen fratri suo, idest generet filium qui habeat haereditatem illius. Posita lege, ponunt casum erant apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo et cetera. Potest esse quod talis casus accidit, vel quod ipsi confinxerunt. Tamen secundum Augustinum per septem fratres homines mali signantur, qui in septem aetatibus moriuntur sine fructu. Apost. Rom. VI, 21: quem fructum habetis (vel habuistis) in his, in quibus nunc erubescitis? Ista mulier est mundana conversatio; Ps. ci, 27: ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent. Unde quaerunt: omnes mortui sunt, et omnes eam habuerunt: cuius uxor erit in resurrectione, quia omnium esse non poterit? Ista opinio non est bona, et est contra Pharisaeos, quia credebant quod resurrectio debet esse quantum ad hanc vitam, quod quisque rehabeat uxorem suam et possessionem suam et cetera. Unde dicunt cuius erit uxor? Quia non potest esse uxor omnium. Ista opinio reprobatur in Iob VII, 10: non revertetur in domum suam. Unde non resurget ad eumdem modum vivendi. Sequitur responsio. Et primo ostendit errorem et causam; secundo insinuat veritatem. Unde dicit respondens Iesus ait: erratis, idest erroneam opinionem habetis; Sap. II, 21: cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim eos malitia eorum. Et quae est causa erroris? Nescientes Scripturas. Unde non meditabantur in mandatis Dei; Ps. CXVIII, 100: super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Unde qui meditatur in mandatis Dei, potest vitare errores; unde Io. V, 39: scrutamini Scripturas. Isti autem non scrutabantur, ideo errabant, sicut faciunt aliqui qui male intelligunt. Item aliqui nescientes virtutem Dei, volentes virtutem Dei metiri secundum inferiora; ad Rom. I, 20: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. In resurrectione neque nubent, neque nubentur. Manifestat propositum. Et quia duo dixerat, scilicet quod nesciebant Scripturas, nec virtutem Dei, ideo primo declarat quod virtutem Dei ignorabant; secundo quod Scripturas. Et cum primo dixerit de Scripturis, quare hoc secundo declaratur? Chrysostomus respondet, quia cum aliquis disputat cum aliquo qui errat ex malitia, primo debet allegare auctoritatem; quando cum eo qui ex ignorantia, primo debet proponere rationem, et post auctoritatem. Sic facit dominus. Primo rationem proponit; unde dicit in resurrectione neque nubent, neque nubentur. Primum, secundum litteram, verum est. Neque nubent etc., quia tunc non erit necessarium sicut nunc est. Hieronymus: aliter accipitur nubere secundum Latinum, aliter secundum Graecum, quia proprie nubere secundum Latinum mulierum est: unde dicitur esse neutrum passivum; sed secundum Graecum viri nubent, idest ducunt uxores, mulieres nubentur, non nubent. Ideo dicit, non nubent, viri; nec nubentur, mulieres. Cum enim nuptiae sint ad prolis procreationem, ut conservetur homo in esse in suo simili, qui non potest in seipso conservari, ideo cum resurrectio fiat ad immortalitatem, tunc non erunt necessariae nuptiae. Ideo isti errabant, et virtutem Dei ignorabant. Sed sunt sicut Angeli in caelo. Ille status est status praemii, et finis istius vitae. Iob XIV, 14: putas ne homo mortuus rursum vivat? Cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea; et illa immutatio erat praemium. Vita illa erit refulgentium intellectu. Sed quare erunt similes Angelis? Quia erunt immunes a passionibus; quia nunc homo habet intellectum adnexum sensibus, et in hoc excedunt Angeli, sed tunc depurabitur, ideo similes erunt Angelis: II Reg. XIV, 17: sicut enim Angelus domini, sic et dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Unde qui habent animum a passionibus elevatum, similes sunt Angelis. Passiones autem quae magis faciunt homines bestiales, sunt passiones venereorum, quae exercentur per coniugium; ideo tunc nec nubent, nec nubentur. Item quidam dixerunt quod non omnes resurgent, sed solum homines. Sed hoc Augustinus destruit dicens quod sexus resurget; sexus autem non salvatur in homine solum. Hanc opinionem tollit, cum dicit nec nubent, nec nubentur. Ex quo datur intelligi quod uterque sexus, sed nec nubent, nec nubentur. De resurrectione autem mortuorum et cetera. Postquam ostendit quod ignorabant virtutem Dei, hic ostendit quod ignorabant Scripturas. Unde non legistis quod dictum est a domino dicente vobis: ego sum Deus Abraham, Isaac et Iacob? Hoc scribitur Ex. III, 6. Sed quaerit Hieronymus, cum aliae auctoritates sint magis expressae de resurrectione, ut habetur Is. VI et Ez. XXXIII et Dan. XII, quare istam quae ambigua est posuit? Respondet quod non recipiebant prophetas, sed quinque libros Moysi. Et quomodo facit ad propositum? Dicit ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Deus dicitur aliquorum in colendo eum. Isti ergo colunt eum. Sed colere Deum non est mortuorum, sed viventium. Ergo Abraham, Isaac et Iacob vivunt; sed non secundum corpus: ergo secundum animam. Sed quid valet hoc ad resurrectionem? Valet, quia isti dicebant animam non esse; ipse autem ostendit animam remanere: et si anima remanet, ergo et resurrectio, quia naturaliter anima inclinatur ad corpus. Sed quid est quod dicit, quod non est Deus mortuorum? Verum est secundum corpus. Est tamen etiam Deus mortuorum, quia vivunt secundum spiritum; Rom. c. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus. Item est contra haereticos qui damnant patres veteris testamenti, quia hic dicit quod vivunt secundum animam. Item dicit singulariter, quia in aliis gentibus quilibet Deum suum habebat. Audi, Israel: dominus Deus tuus unus est, Deut. VI, 4. Sequitur effectus, quia mirabantur et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. Ps. CXVIII, 129: mirabilia testimonia tua, domine et cetera.


Lectio 4

[87391] Super Mt., cap. 22 l. 4 Supra dominus respondit quaestioni factae de solutione tributi, quaestioni etiam de resurrectione; hic autem respondet quaestioni de comparatione mandatorum divinorum: et duo facit. Quia primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi ait illis Iesus et cetera. Circa primum duo facit. Primo describit nequitiam interrogantium; secundo interrogationem, ibi magister, quod est mandatum magnum in lege? Nequitiam describit quantum ad tria. Primo quantum ad impudentiam; secundo quantum ad excogitatam malitiam; tertio quantum ad fraudulentiam. Quantum ad impudentiam, cum dicitur audientes quod silentium imposuisset. Iam confutaverat Pharisaeorum discipulos et Sadducaeos, unde ex hoc satis poterant ei credere et erubescere. Unde Chrysostomus: livor et ira impudentiam nutriunt et causant. Sed isti non propter hoc dimiserunt, quin adhuc interrogaverunt eum; Is. LVI, 11: canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Et significatur quod quamvis hoc audirent, non tamen siluerunt. Aliquis servat silentium sponte, et hoc est prudentis. Item aliquis servat, quia imponitur ei silentium, et hoc est imprudentis; Eccli. XX, 6: est tacens, non habens sensum loquelae; et est tacens, sciens tempus aptum; Eccl. III, 7: est tempus tacendi, est tempus loquendi. Item tangitur excogitata malitia, quia, ut melius convincant eum, simul congregantur; Ps. II, 2: principes convenerunt in unum adversus dominum. Convenerunt in unum. Potest dici quod Pharisaei et Sadducaei convenerunt, quamvis in sectis differrent, tamen in unum ad tentandum dominum. Vel Pharisaei convenerunt in unum adversus dominum. Item fraudulentia significatur, quia cum in multitudine essent congregati, noluerunt quod omnes interrogarent, sed unus; ut si ille vinceretur, alii non confutarentur, et si iste vinceret, omnes in eo gloriarentur. Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum, quia non animo addiscendi; Iob c. XVI, 11: aperuerunt in me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam. Hic potest esse obiectio litteralis, quia Marcus dicit quod dominus intuitus eum dixit: non longe es a regno Dei. Et quomodo hic dicitur quod tentat eum? Solvit Augustinus, quia primo venit causa tentandi, sed cum Christus satisfaceret ei, consensit ei. Et ideo quod tentavit eum, debet referri ad principium; quod non longe est a regno Dei, debet retorqueri ad finem. Et sic non fuit mirum si verba domini animum eius mutaverunt. Sciendum autem quod aliqui tentant eo quod non sunt certi, quia, secundum quod dicit sapiens Eccli. XIX, 4, qui cito credit, levis est corde. Iste cum multa audisset de Christo, voluit experiri si talis esset: et haec tentatio non esset mala. Unde dicit magister, quod est mandatum magnum in lege? Haec tamen quaestio videbatur calumniosa et praesumptuosa: calumniosa, quia omnia mandata Dei sunt magna; Prov. VI, 23: mandata lucerna, et lex lux. Item indeterminate quaesivit, quia omnia sunt magna, ut si responderet de uno, obiiceret de alio. Item fuit praesumptuosa, quia non deberet de magno quaerere qui minimum non implevit; Iob XV, 12: quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Et poterat esse quod esset controversia super hac quaestione inter eos, quia aliqui dicebant salutem esse in aliquibus exterioribus; unde Is. XXIX, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed respondet dominus, quod solum est in interioribus. Unde sequitur responsio ait Iesus ei: diliges dominum tuum et cetera. Et non solum respondet ad quaestionem propositam, sed veritatem docet. Et primo docet quod sit primum; secundo quod ei est simile; tertio rationem assignat. Secunda ibi secundum autem simile est huic et cetera. Tertia ibi in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Dicit ergo diliges dominum Deum tuum et cetera. Istud scribitur Deut. VI, 5. Item dominus per Moysen dicit Deut. X, 14: numquid dominus petit a te, nisi ut timeas et diligas eum? Ergo duo praecipit, timorem scilicet et dilectionem. Et quare non respondet dominus de timore, sicut de dilectione? Dicendum quod quidam timent Deum, qui timent pati ab eo, ut qui timent poenam Gehennae, vel qui timent amittere aliquid quod habent a Deo; et hic est timor servilis, quia illud diligit in quo timet puniri. Alius est, qui ipsum Deum timet propter se, qui timet eum offendere; et talis timor est ex amore, et ex hoc timet, quod amat; ergo principium est amor; I Io. c. IV, 16: Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Et ideo dicit diliges dominum; non timeas, quia Deus diligendus est sicut primum diligibile, quia ipse finis primus est, sed quaecumque alia diliguntur propter finem. Qui ergo diligit Deum ut finem, diligit in toto corde; Ioel II, 12: convertimini ad me in toto corde vestro. Et quantumcumque nitamini, non poteritis eum comprehendere, quia Deus maior est toto corde. Sed quid est quod dicit ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua? Chrysostomus exponit sic: quia in dilectione sunt duo: unum quod est principium; secundum quod est dilectionis effectus et sequela dilectionis. Principium dilectionis est duplex. Dilectio enim potest fieri ex passione, et ex iudicio rationis: ex passione, cum nescit homo vivere sine eo quod diligit; ex ratione, secundum quod diligit ut ratio dictat. Dicit ergo quod ille ex toto corde diligit, qui diligit carnaliter; ille ex anima, qui ex iudicio rationis. Et nos Deum utroque modo debemus diligere: carnaliter, ut cor carnaliter afficiatur circa Deum; unde in Ps. LXXXIII, 3: cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Tertium est sequela dilectionis, quia illud quod diligo, libenter video, libenter de eo cogito, libenter facio quod ei placet; Io. XIV, 23: qui diligit me, sermones meos servabit; et totum refero in ipsum; Ps. LXXXIII, 2: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Et possumus addere illud quod Marcus addit, et in omni fortitudine tua, quia qui Deum diligit, totum se transfert in illum, et fortitudinem expendit in ipsum. Augustinus sic distinguit inter cor et animam et mentem, secundum tria quae procedunt ex ipsis. De corde exeunt cogitationes, ut habetur supra XV, 19, ex anima vita procedit, ex mente scientia et intelligentia. Unde quod dicit ex toto corde, intelligendum est ut omnes cogitationes in ipsum referamus; quod ex tota anima, quod tota vita; quod ex tota mente, ut tota scientia referatur in eum, idest ut scientiam captives in obsequium eius; II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Magistralis quaedam Glossa exponit quod anima est imago Dei secundum suas potentias, secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem, ita quod illud quod dicitur ex corde, ad intelligentiam referatur; quod dicitur ex anima, ad voluntatem; quod ex mente, ad memoriam, ita ut perfecte Deo vivatur. Origenes sic exponit: diliges Deum ex tota anima, ita ut sis paratus animam tuam ponere pro eo si necesse est; Io. XIII, 37: animam meam ponam pro te. Sed differentia est inter mentem et cor. Mens enim dicitur a metiendo; cor sumitur pro simplicitate intellectus; mens vero quoad prolationem, quia per sermonem metitur intellectus, sive cogitatio: unde vult dicere quod in locutionibus et in meditationibus Deum totaliter diligamus. Hoc posito, subdit hoc est primum et maximum mandatum. Maximum capacitate: istud enim est, in quo omnia continentur, quia in isto dilectio proximi continetur, secundum quod I Io. IV, 21 dicitur: qui diligit Deum, diligit et fratrem suum; et ideo maximum. Item primum origine, maximum dignitate et capacitate. Non primum in Scriptura, quia in Scriptura primum mandatum fuit, dominus Deus tuus Deus unus est, Deut. VI, 4. Et quare? Quia omnis inclinatio appetitivae virtutis est in amore: ideo habemus mandatum quod colamus Deum in dilectione; ad Rom. XIII, 10: plenitudo legis dilectio est; ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati. Secundo, ponit secundum mandatum secundum autem simile huic est: diliges proximum tuum sicut teipsum. Voluit significare quod in mandatis est ordo. Et quae est causa? Constat quod mandata sunt de actibus virtutum; virtutes autem habent ordinem, quia una dependet ab alia, et sicut virtutes, sic et mandata. Sed quare dicit quod est simile primo? Quia quando diligitur homo, cum homo sit ad similitudinem Dei, diligitur Deus in illo; ideo simile est primo mandato, quod est de dilectione Dei. Sed quid intelligit nomine proximi, cum dicit diliges proximum? Istud satis signatur in parabola Lc. X, 36, ubi quaeritur, quis tibi videtur, quod fuerit eius proximus? Et respondetur, qui fecit misericordiam in eum. Unde qui debet facere misericordiam nobis, vel nos ipsi, sub nomine proximi continetur. Sed non est aliqua rationalis creatura, cui non debeamus misereri, et e converso: et ideo sub nomine proximi continetur homo et Angelus. Et quod dicit sicut teipsum, non intelligitur quantum teipsum, quia hoc esset contra ordinem caritatis; sed sicut teipsum, idest eo fine quo teipsum, vel eo modo quo teipsum. Eo fine, quia te non debes diligere propter te, sed propter Deum, sic etiam proximum. Apostolus I Cor. X, 31: omnia in gloriam Dei facite. Item in eo quod teipsum diligis, diligis te in eo in quo vis tibi bonum, et tale bonum, quod sit secundum te et legem Dei, et hoc est bonum iustitiae. Sic etiam et proximo debes optare bonam iustitiam; unde debes eum diligere, vel quia iustus est, vel quia iustus fit. Item debes eum diligere eo modo quo teipsum, quia cum dico diligo istum, dico volo bonum ei. Unde actus dilectionis cadit super duo: vel super ipsum qui bonus est, vel super ipsum bonum, quod volo sibi; unde diligo istum, quia volo ipsum esse bonum mihi. Unde aliquis diligit bona temporalia, quia scit ea bona esse sibi; aliqui vero diligunt aliquid, quia bonum est in se: sic debes diligere teipsum, et etiam proximum. Consequenter assignat rationem quare ista duo sint maxima mandata in his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae. Tota doctrina legis et prophetarum dependet ab his. Finis in appetibilibus se habet ut principium in speculativis: procedit enim scientia a principiis ad conclusiones, et sic tota scientia ex principiis iudicatur, sicut et in omnibus operabilibus totum dependet a fine. Quia ergo dilectio est finis; I ad Tim. c. I, 5: finis praecepti est caritas; ideo ab istis dependent omnia alia, et haec est expositio Augustini. Origenes sic exponit: in his, idest in observantia istorum, dependet intellectus legis et prophetarum, quia qui haec observat, meretur intelligentiam legis et prophetarum; Eccli. II, 10: qui timetis dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis. Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus. Postquam responderat eis, ipse voluit obiicere: et facit duo. Primo ponitur interrogatio; secundo eius effectus, ibi nemo poterat ei respondere verbum. Circa primum primo proponit interrogationem; secundo responsionem; tertio obiicit contra. Dicit ergo congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus. Congregati autem erant ad tentandum; unde ponit interrogationem quid vobis videtur de Christo, cuius filius est? Haec quaestio difficillima erat et congrua. Difficillima, quia habetur Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? Erat etiam congrua, quia habebant opinionem, quod esset purus homo, et non credebant ipsum esse Deum, quia sic non tentarent eum, quia scriptum est Deut. VI, 16: non tentabis dominum Deum tuum. Ideo ut ostendat se Deum dicit quid vobis videtur de Christo? Sequitur responsio dicunt ei: David. Christi enim erat duplex generatio: una secundum carnem, alia secundum divinitatem, secundum quam est filius Dei patris, de qua dicitur Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu et cetera. Ideo ipsi respondent de generatione secundum carnem, cum dicunt David. Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum. Et ad Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et isti insufficienter responderunt, quia insufficienter cognoscebant eum. Tunc obiicit ut eis det intelligere aliam generationem quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis? Ps. CIX, 1. Habetur in lege quod pater maior est filio. Non ergo filius dominus est patris. Ergo vel Christus non est filius David, vel in eo est aliquid maius David, cum vocet eum dominum. Sed forte dicerent quod David fuit deceptus: quod removet, quia in spiritu hoc dicit, unde spiritu sancto Dei locuti sunt homines, II Petri I, 21. Possumus autem tria videre in auctoritate ista Psalmi. Primo praeeminentiam ad sanctos, aequalitatem ad patrem, et dominium super rebelles. Praeeminentiam ad sanctos, cum dicit dixit dominus domino meo. Dominus, scilicet pater, domino, scilicet filio: ipse enim filius habet dominium super omnes sanctos: nullus enim sanctus illuminatur nisi a lumine vero: ipse autem est lumen verum; Io. I, 4: vita erat lux hominum. Si ergo ipse est, cuius participatione omnes sancti lumen recipiunt, praeeminentiam habet ad omnes sanctos in eo quod dicitur: tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum etc.; unde ipse originaliter est splendor omnium sanctorum. Item aequalitas patris tangitur, cum dicitur sede a dextris meis: non quod sint sedes locales, sed metaphorice, quia honorabilior locus est sedere a dextris. Dicere enim est emittere verbum. Quod ergo dixit dominus sede a dextris meis quid est aliud, nisi quod generando me verbum, dedit mihi potestatem, aequalitatem et auctoritatem? Potest etiam exponi de temporalibus, idest in potioribus bonis, sed non est ad propositum. Dominus enim semper videtur a dextris, ut in Marc. ult., 5: viderunt iuvenem sedentem a dextris. Et Stephanus, Act. VII, 55, vidit Iesum sedentem a dextris virtutis Dei. Et quid fiet de inimicis eius? Ei omnes subiicientur; unde subdit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Isti vel sunt penitus infideles, vel hi qui noluerunt obedire et subesse; unde istos ponet scabellum pedum tuorum. Scabellum enim est quod ponitur sub pedibus; illud autem quod est sub pedibus totaliter ei subiicitur, non autem illud quod est in manu. Quidam ponuntur scabellum ad punitionem, quidam ad salutem: ad punitionem, qui nolunt facere eius voluntatem; ad salutem, qui faciunt eius voluntatem. Sed obiiciunt Ariani: ergo non est aequalis patri. Dico quod legitur utrumque, et quod subiicitur patri, et quod est aequalis patri; I ad Cor. XV, 25: oportet autem illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus. Item Christus sibi omnia subiiciet; Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Unde illud dicit ad demonstrandum unitatem potestatis: unde omnia quae potest pater, eadem potest et filius. Sed quid est quod dicit donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Ergo videtur quod postquam supposuerit inimicos, quod ultra non sedebit a dextris. Dicendum quod donec aliquando importat tempus determinatum, aliquando infinitum. Hic vero importat infinitum. Sed diceret aliquis: nonne multi rebellant Christo? Ita, verum est quod multi rebellant, et ideo poterat esse dubium de tempore quando multi rebellarent: ideo voluit Christus exprimere. Si ergo David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? Ergo dominus est et filius, quia filius est secundum carnem, quia ab ipso traxit originem, et dominus secundum divinitatem. Et nemo poterat respondere ei verbum. Hic ponitur effectus, et est duplex, quia Christus fuit respondens et opponens. Quia opponens: nemo poterat respondere; Iob IX, 3: si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Item quia in respondendo confutaverat eos, ideo sequitur nec ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Ideo potestis videre, quod isti non interrogabant ut eos doceret, sed ut eum tentarent; Deut. XXXII, 7: interroga patrem tuum et annuntiabit tibi.


Caput 23
Lectio 1

[87392] Super Mt., cap. 23 l. 1 Supra ostensum est quomodo Pharisaei et Scribae provocati sunt ex gloria Christi, et etiam ex sapientia eius, qua colliserat eos, nunc autem ostendit quomodo ex iustitia qua eos arguebat: et duo facit. Primo instruit aliquos; secundo redarguit. Secunda ibi vae autem vobis, Scribae et Pharisaei. Circa primum duo facit. Primo ostendit eorum dignitatem; secundo aperit eorum intentionem in usu auctoritatis, ibi omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Circa primum tria facit. Primo commendat eorum auctoritatem; secundo docet exhibere obedientiam cum cautela; tertio assignat rationem. Secunda ibi omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite etc.; tertia ibi dicunt enim et non faciunt. Dicit ergo tunc Iesus locutus est ad turbas et cetera. Ita continuandum est. Dominus intantum eos confutavit, quod nec interrogare audebant, nec respondere sciebant. Sed, secundum quod dicit Chrysostomus, inutilis est sermo qui redarguit et non instruit: ideo convertit se ad turbas et ad discipulos suos, ut eos instruat. Sciendum autem quod quidam audiunt eum ut discipuli, quidam ut turbae: ut discipuli, qui veritatem percipiunt mente; Io. VIII, 31: si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Ut turbae, qui veritatem mente apprehendere non possunt. Ideo quandoque convertit sua verba ad turbas, quandoque ad discipulos, quandoque ad utrosque; et diversimode: quia ad discipulos alta dicendo, ut habetur Io. XV, 15: quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Quandoque vero ad turbas profert parabolas, sicut habetur supra. Utrisque autem loquitur de necessitate salutis, et talia sunt haec verba. Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Cathedra proprie est magistrorum; et ideo illi super cathedram dicuntur sedere, qui sunt successores Moysi; Eccli. XXIV, v. 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Unde illi qui Moysis legem docebant, sedebant super cathedram Moysi. Et in lege continebantur quaedam ad fidem pertinentia, et quaedam ad bonos mores. Ad fidem pertinentia erant ea, in quibus praefigurabatur Christus; unde ipse dicit, Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Item continebantur praecepta moralia; Eccli. cap. XXIV, 33: legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum. Sed notandum quod supra cathedram sedent et Scribae, et Pharisaei, et discipuli Christi: Scribae qui solam litteram considerant; Pharisaei qui aliquantulum de sensu suo interiori; discipuli Christi qui totum perpendunt: et non dicuntur discipuli Moysi, sed Christi; Lc. ult., 27: incipiens a lege et prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Tunc monet eos ad obedientiam cum cautela; et facit duo. Primo hortatur ad obediendum; secundo ad cavendum. Omnia quaecumque dixerint vobis, servate, scilicet in corde, et facite, in opere; Deut. XVII, 9: venies ad sacerdotes levitici generis, et ad iudicem; et post: et facies quaecumque dixerint; et sequitur: sequerisque sententiam eorum. Et apostolus: obedite praepositis vestris. Et hoc est contra Manichaeos qui dicebant legem veterem non esse bonam. Et patet quod sit bona, quia dominus praecepit eam servari. Sed potest quis obiicere: ergo debemus legalia observare, quod est contra doctrinam apostolorum, Act. XV, 29. Sciendum quod semper auctoritas servanda est legislatoris secundum intentionem eius; sed legislator aliqua dicit ut semper servanda, et talia semper debent servari; aliqua vero dicit quae sunt vel ut umbra, ut habetur ad Col. II, 17: quae sunt umbra futurorum. Moralia ergo sunt mandata secundum intentionem legislatoris, ut semper serventur; sed legalia pro tempore tantum, scilicet pro tempore ante Christum. Unde ante tempus illud debent servari, post non: quia qui servaret, iniuriam Christo faceret. Et ponit Augustinus exemplum. Si diceret aliquis: ego comedam cras, haec vox est signum huius rei; et si postquam comedisset, diceret illud idem, non bene diceret. Sic cum ista legalia essent signa Christi venturi, postquam Christus venit, qui servaret ea, non bene servaret. Unde omnia quae dixerint vobis, secundum intentionem legislatoris, facite. Secundum vero opera eorum nolite facere. Hic docet cautelam. Debetis scire quod praelatus praeficitur, ut doceat non solum doctrina, sed etiam vita. Et debemus nos ei concordare quantum ad ea quae docet, quia, secundum quod dicitur ad Gal. I, 9, si quis evangelizat vobis praeter id quod accepistis, anathema sit. Similiter etiam debemus ei conformari in vita. Debet enim esse vita eius nobis in exemplum, sicut vita Christi: unde I Cor. IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Isti vero non dissonant a doctrina, sed a vita; ideo doctrina eorum est attendenda, sed vita cavenda. Dicunt enim, et non faciunt. Hic assignat rationem. Et primo ponit rationem; secundo exponit, ibi alligant autem onera gravia et cetera. Tu dicis quae dixerint vobis facite, quia dicunt: vos debetis benefacere, sed non faciunt; et ideo non debetis facere secundum opera eorum, quia qui doces non furandum, furaris; Ps. XLIX, 16: peccatori enim dixit Deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Alligant enim onera gravia et importabilia et cetera. Dominus enim vult exaggerare malitiam eorum quia dicunt, et non faciunt. Si simpliciter dicerent et non facerent, adhuc istud tolerabile esset; sed non sufficit illis, quia adiiciunt praeceptis Dei gravissima onera. Et ideo notatur praesumptio eorum, quia alligant alia onera super onera a Deo imposita, quia faciunt novas observantias, sicut habetur in Mc. VII, 2, quod prohibebant comedere panem, nisi frequenter lavarentur manus; contra illud Is. LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Item notatur crudelitas eorum qui imponunt onera, contra illud I Io. cap. V, 3: quia mandata Dei levia sunt. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve, supra XI, 30. Item notatur eorum indiscretio, quia si forti grave imponerent, non esset magnum; sed debilibus imponunt onera importabilia: illud enim non potest portari quod superat vires portantis. In Act. XV, v. 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Item notatur eorum nimia severitas, quia si imponerent onus, et darent indulgentiam, adhuc sufficeret; sed ex quadam violentia praecipiunt. Imponunt in humeros hominum, unde excedunt in dicendo. Item excedunt in non faciendo, quia sunt aliqui homines, qui non volunt perficere totum, tamen volunt aliquid perficere. Item sunt aliqui qui etsi nolunt facere aliquid difficile, volunt tamen aliquid leve. Item aliqui sunt qui etsi non faciunt, habent tamen voluntatem faciendi. Sed qui nihil istorum vult, in malitia superexcedit; unde dicit digito autem suo nolunt ea movere; unde non solum non faciebant, sed nolebant ea saltem digito suo movere, idest non inchoare. Item nec etiam levia facere, quae per digitum significantur. Ideo debetis facere quae docent, sed non sequendi sunt quoad opera, quia nec minimum faciunt. Chrysostomus dicit: tales sunt qui magna dicunt, et parva faciunt; tales sunt similes exactoribus tributorum, qui aliis magna faciunt solvere plusquam tributa exigant, ipsi autem sui nihil solvunt. Non te videam magna docentem, sed parva facientem. Unde magis parcet tibi dominus, si declinas ad misericordiam, quam ad severitatem. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Hic intentionem proponit: et facit duo. Primo aperit eorum intentionem; secundo monet discipulos ad eorum vitationem. Et primo intentionem proponit; secundo exponit, ibi dilatant enim phylacteria sua et cetera. Quae est ratio quare dicunt, et non faciunt? Quia sunt incorrigibiles. Causa autem quare homo sit difficilis ad corrigendum vel incorrigibilis, est quaerere gloriam propriam. Unde Chrysostomus: tolle gloriam inanem de clero, et sine labore alia omnia vitia resecabis. Unde ab isto incipit dicens: omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; Io. XII, 43: dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Unde dicit omnia vero opera sua faciunt, quia non solum unum, sed omnia ut videantur ab hominibus, contra illud quod dicitur supra VI, 16: nolite fieri sicut hypocritae. Nolite ergo assimilari eis. Sequitur expositio: dilatant enim phylacteria sua et cetera. Et facit duo. Primo dicit quod faciunt; secundo quod requirunt amant enim primos recubitus in coenis et cetera. Quid faciunt? Onerosa non faciunt, sed aliqua quae exterius patent, bene faciunt; unde Bernardus: portant vestes sanctitatis, et hoc non est onerosum, quod ostendebant in phylacteriis et in fimbriis. Dicitur enim Deut. VI, 8: ligabis ea in manu tua, et ante oculos tuos. In manu, idest in completione operis, et ante oculos tuos, idest in consideratione tua. Ideo isti volentes gloriam, ut viderentur zelatores mandatorum Dei, scribebant mandata in schedula, et ponebant ante oculos, et illud phylacteria vocabant, et dilatabant magis ista, ut magis viderentur ab hominibus; unde dicitur dilatant enim phylacteria sua. Item de fimbriis legitur Num. XV, 38, quod praecepit dominus ut facerent fimbrias, quia voluit ut discerneretur populus Iudaicus ab aliis populis. Et isti ut magis ostenderent se religiosos, magnificabant fimbrias, et alligabant spinas, ut viderentur se pungere, ut recordarentur se esse Iudaeos. Non ergo exhibent nisi exteriora; supra VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium. Et quid requirunt? Ut videantur ab hominibus. Haec autem gloria in tribus ostenditur. In primatu, in reverentia exhibita, et in laude nominis; qui enim quaerit gloriam, quaerit unum istorum, vel omnia. Isti autem quaerebant primatum in loco sacro et in loco communi; unde in loco communi dicit amant autem primos recubitus in coenis. Volebant enim sedere in capite mensarum, contra illud Lc. XIV, 8: cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco. Et dicit amant, quia non reprehenditur auctoritas, sed inordinatus appetitus. Quidam enim sunt in primo loco corporaliter, qui tamen in corde sedent in novissimo; et e converso aliquis sedet in novissimo loco, ut dicatur, vide, ille est humilis, et sic etc., sed in primo, corde, quia inde quaerit gloriam. Item quaerunt primatum in loco sacro, quia in Ecclesia; unde dicit et primas cathedras in synagogis, contra illud Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Item appetunt reverentiam, unde dicit et salutationes in foro, idest ut salutentur et honorentur ab hominibus, ut amoveatur capucium coram ipsis, et flectantur genua ante eos; et appetunt vocari ab hominibus Rabbi, idest quod laudentur ut magistri. Origenes refert istud ad illos, qui dignitates appetunt in Ecclesiis: est enim quaedam dignitas archidiaconorum, diaconorum, sacerdotum, episcoporum. Diaconi sunt ut praesint mensis, Act. cap. VI, 2 ss. Unde illi appetunt primos recubitus, qui appetunt locum diaconorum. Item cathedra proprie sacerdotum est; ideo illi amant cathedras qui amant locum sacerdotum. Qui autem debent esse magistri, sunt proprie episcopi; unde illi volunt vocari Rabbi, qui amant esse episcopi. Vos autem nolite vocari Rabbi. In parte ista arcet ab imitatione gloriae; secundo invitat ad humilitatem, ibi. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Notandum autem quod qui primatum habet, habet instruere et gubernare; quorum primum est proprium magistri, secundum patrum. Et ideo primo prohibet inanem gloriam quantum ad utrumque; secundum ibi et patrem nolite vocare vobis super terram. Circa primum primo ponit documentum; secundo rationem assignat. Dicit ergo vos autem nolite vocari Rabbi; contra quod est illud I Tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Potest dici nolite, idest non ambiatis. Et subiungit rationem unus est enim magister vester etc. scilicet Deus; Ps. LXXXIV, 9: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Sed quid vult dicere? Dicendum quod ille proprie dicitur magister, qui doctrinam habet a se, non ille qui traditam ab alio aliis dispergit. Et sic solum unus est magister, scilicet Deus, qui proprie doctrinam habet; sed ministerio multi sunt magistri. Si quaeris auctoritatem, quaeris quae Dei sunt; sed si ministerium, quaeris quod humilitatis est; unde subditur qui maior est vestrum, erit minister vester, idest reputabit se ministrum. Chrysostomus dicit quod sicut unus est Deus per naturam, multi per participationem, sic etiam unus magister est naturaliter, multi ministerialiter. Sed quomodo potest homo scire quod a se non habeat doctrinam? Patet quia sic esset in eius voluntate dare doctrinam cui vellet, sed non potest, immo solius Dei est, qui interius cor illuminat. Et est exemplum manifestum in sanitate, quia medicus sanat, quia aliqua exterius ministrat; sed natura principaliter sanat, medicus vero quaedam adiumenta ministrat; et sanat medicus sicut natura, reducendo scilicet ad medium. Sic est de scientia, quia principium est nobis a natura, scilicet intellectus; unus qui docet, adhibet quaedam auxilia doctrinae, sicut medicus ad sanitatem, sed solus Deus operatur in intellectu. Unde unus est magister vester, unde non debetis vocari magistri. Item ostendit quod non ament auctoritatem patris: vos autem omnes fratres estis, et hoc ostendit ex aequali conditione. In magisterio non fecit differentiam in qualitate conditionis, sed in paternitate conditionem apponit, unde dicit vos omnes fratres estis, quia a me patre; Mal. ult., 5: ecce ego mittam vobis Eliam prophetam; et post: et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Item estis filii mei per regenerationem; I Petr. I, 3: qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi. Unde unus non habet auctoritatem super alium. Et sequitur et patrem nolite vocare vobis super terram: quia enim estis filii patris superni, ideo non debetis habere patrem in terris. Ille proprie dicitur patrem habere in terris, qui haereditatem quaerit in terris; et ille habet patrem in caelis, qui haereditatem quaerit in caelis; I Petr. I, 4: qui regeneravit nos in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis. Quare ergo in monasteriis maiores dicuntur patres? Dicendum quod est quantum ad auctoritatem; Ephes. III, 4: potestis intelligere prudentiam meam in ministerio Christi et cetera. Unus enim est pater vester. Supra VI, 9: pater noster qui es in caelis. Item nec vocemini magistri, quia magister vester unus est: Christus. Unde Christus magisterium sibi attribuit, quia Christus verbum est; et ideo ipsius est docere, quia nullus docet nisi per verbum. Item est magister quantum ad naturam humanam, quia missus est ut doceret; Io. I, 18: Deum nemo vidit umquam. Unigenitus qui est in sinu patris, ille nobis enarravit. Item ibid. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Postquam retraxit a superbia, hortatur ad humilitatem. Et primo ponit hortationem; secundo assignat rationem. Et hoc potest sic continuari. Chrysostomus: vos non debetis patres vocari, nec magistri; unde hoc non debetis ambire, sed magis humilitatem. Unde qui maior est vestrum, erit minister vester, idest debet se exhibere ministrum. Unde I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Vel aliter. Ita dixerat nolite vocari Rabbi, unde dicerent ei: vis quod non sit praelatio in terra? Dicit dominus: hoc non volo, sed volo quod qui maior est vestrum sit minister, idest non se existimet ut superiorem, sed ut ministrum; II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Et hoc est quod dicitur Lc. XXII, 27: quis maior est, qui ministrat, an qui recumbit? et cetera. Deinde assignat rationem qui autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur. Unde in cantico virginis Lc. I, 52: deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.


Lectio 2

[87393] Super Mt., cap. 23 l. 2 Postquam instruxit discipulos et turbas de cautela quam habere debebant super doctrina Iudaeorum, hic convertit sermonem ad Scribas, increpando eos. Primo increpat de simulatione religionis, cum irreligiosi essent; secundo de simulatione puritatis, cum impuri essent; tertio de simulatione pietatis, cum impii essent. Secunda ibi vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et cetera. Tertia ibi vae vobis qui aedificatis sepulcra prophetarum et cetera. In his quae ad religionem spectant, quaedam a sacerdotibus debentur populo, quaedam e converso. Primo ergo ponit malitiam eorum in his quae a sacerdotibus; secundo in his quae a populo, ibi vae qui dicit: quicumque iuraverit et cetera. Sacerdos debet subdito iam converso aliquid, et aliquid non converso. Non converso, ut convertat ipsum; converso doctrinam; Mal. cap. II, 7: labia sacerdotis docent sapientiam. Item debet ei suffragia; ad Hebr. V, v. 1: omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum. Et isti mala agebant in utroque; unde primo arguit eos de primo; secundo de secundo, ibi vae vobis qui comeditis domos viduarum et cetera. In istis omnibus increpationibus designat se esse filium eius, qui veterem legem dedit. Deut. XXVI, et XXVIII dantur maledictiones eis qui in lege non permanserint, et post dantur benedictiones. Sed quia venerat ut solveret maledicta legis, ideo primo datae sunt superius benedictiones, ubi dictum est, beati pauperes, beati mites et cetera. Circa finem vero suae doctrinae dat maledictionem. Ideo male reprehendunt, qui reprehendunt veterem legem propter hoc quod ibi continebantur maledictiones, quia sicut in veteri lege, ita et in nova. Sicut enim in lege non maledicebantur nisi qui legem praeteribant, sic nec hic; Prov. III, 11: disciplinam domini non abiicias. Sed quid est quod dicit qui clauditis regnum caelorum ante homines? Regnum caelorum dicitur beatitudo vitae aeternae; supra V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Item sacra Scriptura dicitur regnum; supra XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, idest intellectus sacrae Scripturae. Ad utrumque regnum Christus ostium est; Io. X, 9: ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Quid est ergo claudere regnum, nisi quod isti claudebant per malam doctrinam et malam vitam? Non clauditur nisi quod apertum est. Doctrinae de Christo apertae erant, sed isti claudebant, quia obscuras eas faciebant. Habetur Is. XXXV, 5: dominus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Quando dominus faciebat ista miracula, aperta erat haec Scriptura, sed ipsi claudebant dicentes, in Beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemonia, Lc. XI, 15. Item ipsi claudebant per malam vitam, quando per malum exemplum inducebant ad peccandum; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Ille proprie in cathedra pestilentiae sedet, qui officium docendi accipit, et per malam vitam populum corrumpit. Per iniustam etiam sententiam iudex hominem perimit, tamen iniustam sententiam in vanum proiicit. Data est enim potestas ligandi et solvendi ad aedificationem, non ad destructionem. Unde potest eis dici vae vobis (...) quia clauditis regnum caelorum ante homines. Item quicumque impedit introitum ad regnum, non est dubium quin male agat; unde sequitur vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare, idest alios converti. Unde Mal. II, 8: recessistis a via, et scandalizastis plurimos. Vae vobis (...) qui comeditis domos viduarum, orationes longas orantes. Hoc est secundum vae, in quo tangitur simulatio quantum ad orationem. Et primo arguit de voracitate, cum dicit qui comeditis domos viduarum, quia quicquid faciebant, totum ad gulam retorquebant, ita quod eis convenit illud II Mc. VI, 4, quod totum templum luxuriis et comessationibus erat plenum. Domos viduarum, idest facultates viduarum. Sed quare magis domos viduarum quam aliorum? Ratio est, quia magis intendunt seducere mulieres, quia viri sapientiores sunt et discretiores, nec ita cito decipiuntur. Item mulieres habent affectum magis proclivem ad largiendum; I ad Tim. II, 10: sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per bona opera. Item domos viduarum, quia mulier quae habet virum, habet eum ut caput et ut consiliarium, ideo non ita decipitur. Item coniugata non habet potestatem domus suae, sed vidua habet; ideo magis potest dare quam coniugata, et ideo magis faciebant quaestum circa eas, quam circa alias, cum magis esset eis dandum; unde bene convenit eis illud Ps. XCIII, 6: viduam et advenam interfecerunt. Et hoc in oratione. Orationes longas orantes, propter simulationem sanctitatis: et sic retorquebant orationem ad quaestum, et quaestum ad gloriam. Unde reprehendi poterant, quia gulosi, quia depraedatores, item quia simulabant sanctitatem; et ideo sequitur et propter hoc amplius accipietis iudicium, idest amplius peccatis. Et quare? Quia si aliquis rapit per arma Diaboli, peccat; et si per arma Dei, peccat dupliciter, quia peccat contra Deum, et contra proximum. Vel amplius etc., quia accipitis ab eis, quibus debebatis dare. Vel amplius, sicut habetur Lc. cap. XII, 47: servus sciens voluntatem domini, et non faciens, vapulabit plagis multis. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. Et hoc dupliciter exponitur, ut referatur ad tempus post Christum, et ante Christum. Si ad tempus post, sic loquitur futura et praesentia. Praevidit enim quod per totum mundum Iudaei essent dispergendi, et quod converterent ad legem suam, et perverterent a Christo quos possent. Et ideo dicitur circuitis mare et aridam et cetera. Dicuntur proselyti qui convertuntur a gentibus ad fidem eorum, vel a Christianis; et quia praevidebat istos aliquos ad fidem suam conversuros de Christianis, ideo hoc dicit. Et dicit unum, quia paucissimi conversi sunt. Ideo intrarunt illam maledictionem, quae habetur Os. IX, 10: quasi uvas in deserto inveni Israel. Et cum factus fuerit, scilicet Iudaeus, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos: quia est primo gentilis et post Iudaeus, et tunc habet duplicia peccata, scilicet gentilitatis et Iudaeorum, quia cum sit Iudaeus, fit particeps occisionis Christi; si autem fuerit Christianus, et post Iudaeus, efficitur in duplo peior, quia maculat donum spiritus sancti, quod acceperat in sacramentis. Item particeps fit peccatorum Iudaeorum; Io. VIII, 44: vos ex patre Diabolo estis. Potest etiam referri ad tempus ante Christum, quia ante Christum convertebant aliquos ad fidem suam. Et hoc patet, quia quilibet diligit magis se quam alium; ergo si converterent alios propter salutem animae, magis deberent de sui ipsius salute curare, sed non curabant. Sed hoc faciebant totum propter quaestum, quia volebant quod oblationes augmentarentur; unde futilis erat doctrina eorum. Et cum factus fuerit, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos; quia primo convertebatur ad Iudaismum et scandalizabatur, et sic post iterato convertebatur. Unde II Petr. II, 21: melius est viam iustitiae non agnoscere, quam post agnitam regredi. Item aliter. Antequam esset Iudaeus, abstinebat a malis, saltem propter laudem hominum, sed post, non: unde ad Rom. II, v. 14: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex. Unde accipiebant exemplum a malis. Vae vobis, duces caeci. In hoc ostendit quomodo sunt simulatores sanctitatis in his quae praelatis debentur. Et primo de oblationibus; secundo de decimis, ibi vae vobis (...) qui decimatis mentham et cetera. Videte: primo ponit traditionem eorum; secundo arguit tribus rationibus. Prima pars, ubi ponitur traditio cum ratione, habet duas partes. Secunda ibi et quicumque iuraverit in altari et cetera. Isti totam religionem trahebant ad quaestum, ut traherent homines ad offerendum. In templo erat multum aurum positum: unde dicebant quod si aliquis iuraret per templum, nihil debebat; sed qui iurabat per aurum, obligabat se ad tantum pro quo iurabat. Item secunda traditio erat, quod erat ibi altare et offerebantur multa super altare; unde dicebant quod qui iurabat per altare, nihil solvebat, qui autem per oblationem, obligabat se ad valorem oblationis. Et quare? Ut lucrarentur ex poenis, et ut elevarent per sanctitatem oblationem, et ut incitarentur homines ad magis offerendum. Et primo ponit primam partem; secundo secundam. Circa primum duo facit. Primo proponit traditionem; secundo improbationem, ibi stulti et caeci et cetera. Dicit ergo vae vobis, duces caeci et cetera. Idem habetur supra XV, 14: caeci sunt et duces caecorum; Is. LVI, 10: speculatores eius caeci omnes. Qui dicitis, quicumque iuraverit per templum Dei, nihil est, quia impossibile est quod iste aliud templum faciat; qui autem iuraverit in auro templi, idest per aurum, debitor est, scilicet illius auri. Consequenter ponit improbationem stulti et caeci; quid enim maius est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Constat quod illud quod est in templo, ratione templi sanctum est, unde qui aliquid in templo furatur, sacrilegium committit: unde maius est iurare per templum, quam per aurum. Chrysostomus: contra quosdam qui dicunt quod iurare per Deum, nihil est. Unde qui iurant per Deum, credunt nihil iurare; sed cum iurant per sancta Dei Evangelia, credunt magnum esse. Unde potest eis dici: quid maius est, Deus vel Evangelium? Constat quod Deus. Et hoc verum est simpliciter; secus cum aliqua circumstantia additur, quae aggravat peccatum. Quia qui iurat per sancta Evangelia Dei, iuravit cum quadam deliberatione et solemnitate, et ideo gravius peccat. Deinde ponit secundam partem traditionis et quicumque iuraverit in altari, nihil est: qui autem iuraverit in dono quod est super illud, debet. Tunc ponit reprobationem caeci, quid maius est, donum an altare quod sanctificat donum? Non enim sanctificatur donum nisi per altare. Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt. Hic ponit aliam rationem. Templum continet aurum, et non e converso: similiter altare continet donum, et non e converso. Unde qui iurat per templum, iurat per aurum quod est in templo: et qui iurat in altari, idest per altare, iurat per id quod est in eo. Item sequitur alia ratio et qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo qui habitat in ipso. Isti dicebant: qui iurat in templo, nihil iurat. Sed ipse vult ostendere quod qui iurat per templum, iurat per Deum, quia non iurat per templum nisi sanctificatum, et non est sanctificatum nisi Deo. Ergo qui iurat per templum, iurat per Deum. Deinde ponitur alia ratio et qui iurat in caelo, idest per caelum, non iurat per eum, nisi quia thronus Dei, et quia manifestatur ibi potentia Dei; unde qui in caelo iurat, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Ps. X, 5: Deus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. Et istud inducitur ibi secundum similitudinem. Sed mystice, secundum Origenem, facit mentionem de templo, de auro et de altari, in quibus significatur vita contemplativa et gloriosa. Per aurum contemplativa significatur, per quod significatur subtilis sensus excogitatus ipsius Scripturae: quia quantumcumque videatur rationabilis, nihil est nisi sit in templo, idest nisi confirmetur in sacra Scriptura. Per altare signatur cor, in quo debet esse ignis devotionis; Lev. VI, 12: ignis in altari meo non deficiet. Per oblationes servitia et oblationes, quae nisi a corde sancto, vel ab altari sancto exeant, non possunt valere; Sup. VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Per thronum vita gloriosa signatur: ibi Deus est qui est excedens universa. Vel per altare et templum intelligimus Christum: ipse enim se nominat templum; Io. II, v. 19: solvite templum hoc, et in tribus diebus reaedificabo illud. Item dicitur altare; ad Hebr. ult., 10: habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui in tabernaculo deserviunt. Unde quicquid boni facimus, nisi sit in templo hoc, idest Christo, sanctificatum, non valet; unde totum contemptibile est nisi referatur ad Christum. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum. Hic reprehendit eos de decimis; et tria facit. Primo ponitur eorum consuetudinem; secundo inducit doctrinam; tertio ponit quamdam similitudinem. Secunda ibi haec oportuit facere; tertia ibi duces caeci excolantes culicem et cetera. Unde dicit vae vobis, Scribae et Pharisaei, et superaddit hypocritae, quia principalis intentio erat simulatio, qui decimatis mentham, anethum et cyminum. Potest intelligi, vel decimas datis, vel qui decimas exigitis; unde plurimi erant sacerdotes et Levitae, ad quos pertinebant decimas exigere quae eis debebantur, ut habetur Num. XVIII, v. 21 et Deut. XIV, 22, ideo diligentissimi erant ad exigendum, ideo usque ad minima exigebant, ut de cymino et anetho. Et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, misericordiam et fidem. Quaedam enim debebantur sacerdotibus propter se, ut decimae ex quibus debebant vivere; ad quaedam vero tenebantur propter Deum, ut facere iudicium et misericordiam; unde dominus ab eis ista requirebat, scilicet iudicium et misericordiam; Ps. c, 1: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. Item vult fidem propter gloriam suam. Unde illa ad quae tenebantur propter Deum, non curabant, unde dicit: et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. Sed de decimis, ad quae tenebantur propter se, bene curabant, secundum illud Phil. c. II, 21: omnes quaerunt quae sua sunt, non Dei. E contrario facit caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, I Cor. XIII, 5. Item potest dici vae vobis, qui decimas datis, quia datis de minimis, de mentha, et cymino, et huiusmodi, et hoc ut appareatis religiosi; sed de interioribus non curatis, quia nec misericordiam, nec iudicium, nec fidem diligitis; supra XII, 7: si sciretis quid est, misericordiam volo, et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. Origenes dicit quod per mentham et cyminum etc. possunt quaedam intelligi, quae ad honestatem religionis pertinent. Unde misericordia, iudicium et fides sunt sicut cibi, alia vero minima sunt sicut condimentum. Unde sicut faciebant maiorem vim in condimento suo in parando cibum, quam in cibo, sic et isti magis faciebant vim in hoc quod flecteretur genu coram eis, quam in eis quae ad Deum pertinebant. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Quia dixerat, vae vobis, qui decimatis, posset aliquis dicere quod prohiberet dominus dare decimas, ideo dicit quod immo, cum dicit haec oportuit facere, et illa non omittere; quasi dicat: non peccatis in istis, sed in omittendo ea ad quae magis tenemini. Ideo et haec oportuit facere, idest decimas exigere, et illa, scilicet iudicium, iustitiam et fidem, non omittere. Sed hic potest esse quaestio de decimis. Videtur dominus ponere necessitatem solvendi decimas; unde in toto novo testamento non ita expresse fit mentio sicut hic. Sed numquid ex praecepto legis habetur? Non: quia in lege quaedam moralia continentur, quaedam caeremonialia, quaedam iudicialia. Moralia per omne tempus servanda sunt, et ab omnibus; caeremonialia a certis hominibus, et certis temporibus, ut circumcisio, et haec erant solum in figura; item quaedam iudicialia, ut si quis furaretur ovem, reddat quadruplum. Ideo quaeritur de decimis, utrum decimae sint praeceptum morale. Et videtur quod non, quia moralia sunt de lege naturali. Illud autem solum est de lege naturali, quod ratio naturalis suadet. Sed non plus suadet dare decimam, quam nonam vel undecimam et cetera. Ergo non est de iure naturali. Item, si decimae sint caerimoniales, ergo peccant qui solvunt eas. Ad hoc dixerunt, qui ante nos fuerunt, quod quaedam sunt pure moralia, quaedam pure caeremonialia, quaedam habent aliquid de morali et aliquid de caerimoniali. Non occides, pure morale est. Similiter, dominum Deum tuum adorabis et cetera. Si dicas: quartadecima luna ad vesperam offeres agnum, istud pure caerimoniale est. Sed si dicitur: memento quod diem sabbati sanctifices, aliquid habet naturale, vel morale, et aliquid caerimoniale. Morale, scilicet quod ratio naturalis suggerit, scilicet quod habeat aliquod tempus, ad quod vacat, vel in quo vacet ad orandum Deum. Sed quod die sabbati, vel dominico etc., iudiciale est. Unde dicunt quod praeceptum de decimis partim caerimoniale est, partim morale. Sunt enim ad sustentationem pauperum et eorum qui vacant servitio Dei, vel praedicationi: qui enim servit communitati, convenit ei de communitate vivere, et hoc est de iure naturali; sed quod decimam partem, hoc est caeremoniale. Sed numquid tenentur modo? Dico quod determinatio ad quemlibet principem qui habet potestatem legem constituendi, pertinet; unde in potestate Ecclesiae est constituere vel decimam, vel nonam, vel huiusmodi. Unde tenentur, non quia sit de iure naturali, sed ex constitutione Ecclesiae. Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. In parte ista ponit similitudinem; unde dicit excolantes culicem. Qui excolat, cum difficultate transglutit. Unde vult dicere quod magnam curam ponunt in minimis, et parvam in magnis. Vel per culicem peccata minima intelliguntur, per camelum grandia, unde faciunt vim in parvis peccatis; et hoc est quod dicit camelum autem transglutientes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis. Supra dominus increpuit Pharisaeos de simulatione quam exterius praetendebant quam non habebant in corde, sed ad quaestum retorquebant; hic de simulatione puritatis quam exterius ostendebant. Et hic primo quantum ad appetitum temporalium bonorum, vel quantum ad peccata carnalia: secundo quantum ad spiritualia. Et primo agit de primo; secundo de secundo, ibi vae vobis (...) quia similes estis sepulcris dealbatis. Circa primum duo facit. Primo enim arguit eorum simulationem; secundo proponit sacram doctrinam, ibi Pharisaee caece et cetera. Dicit ergo vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et cetera. Notate quod istud potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod sit locutio propria; et vult tangere morem Pharisaeorum, qui ponebant magnam curiositatem in mundando exteriora, ut habetur supra, quod servabant munditiam urceorum et vasorum; unde vae vobis, qui magnam sollicitudinem imponitis in mundando vasa, sed non corda. Unde sequitur intus autem, idest in corde, pleni estis rapina et immunditia. Hieronymus vult quod sit figurativa locutio, unde vult quod intelligatur munditia omnis quae foris ostenditur. In paropside cibus ministratur, in calice potus. Homo autem paropsis dicitur; cibus autem in quo Deus delectatur, sunt bona opera quae facit; Io. IV, 34: cibus meus est ut faciam voluntatem patris mei. Constat quod usus calicis et paropsidis non est in superficie exteriori, sed interiori. Ille ergo mundat calicem exterius, qui parat corpus suum exterius. Vos autem estis huiusmodi intus autem pleni estis rapina et immunditia. Et duo ponit, rapinam et immunditiam, quia duo sunt genera peccatorum: carnalia quae consummantur in delectatione carnis, ut gula et luxuria; alia quae in delectatione spiritus, ut superbia et avaritia, quia avaritia quantum ad obiectum se tenet cum peccato carnali; quantum ad completionem, quia completur in delectatione mentis, scilicet in cupiditate pecuniae, se tenet cum spirituali. Unde reprehendit avaritiam, cum dicit rapina. Rapina autem proprie est quando accipitur alienum, sic proprie avarus detinet alienum: unde opponitur iustitiae; Is. III, 34: rapina pauperum in domo vestra. Item pleni immunditia, quantum ad gulam et luxuriam. Anima redditur impura per passionem, nulla autem passio ita deprimit rationem sicut gula et luxuria; Eph. V, 3: fornicatio et immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Tunc reducit ad sanam doctrinam Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis. Tota puritas exterior est a puritate interiori, ut habetur supra VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit et cetera. Ideo docet quod mundet cor, et sic erit totum mundum. Unde dicit Pharisaee caece et cetera. Sap. II, 21: excaecavit eos malitia eorum. Munda quod interius est, quia quodcumque fiat exterius, dummodo fiat ex bona voluntate, totum bonum est; Prov. IV, 23: omni diligentia serva cor tuum. Item potest exponi de verbo hominis: unde illud quod interius est, potest intelligi intellectus sacrae Scripturae, Eccli. XV, 3: cibavit eum pane vitae et intellectus, in quo propinatur sapientia. Panis sapientiae est verbum vitae. Unde quidam volunt ornare verbum exterius, et de sententia non curant. Et isti mundant quod deforis est. Vae vobis, (...) quia similes estis sepulcris dealbatis. Hic arguit eos quantum ad peccata spiritualia. Et primo ponit similitudinem; secundo exponit. Sepulcrum dicitur ubi mortuum corpus quiescit. Mortua corpora sanctorum templum Dei sunt, in quibus Deus habitat; I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Corpus est habitaculum animae, et anima est thronus Dei: ita sicut corpus est habitaculum animae, ita anima Dei; Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo et cetera. Corpus vero peccatoris est sepulcrum, quia mortuum continet, quia anima per peccatum moritur; ideo mali sepulcrum dicuntur; Ps. XIII, 3: sepulcrum patens est guttur eorum. In sepulcro est corpus mortuum intus, tantum aliquando exterius est aliqua imago, quae videtur in facie vivere; Apoc. III, 1: nomen habes quod vivas, et mortuus es. Et ideo dicit quae foris apparent speciosa, propter decorem exterius appositum, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia, idest omni putredine et omni immunditia. Post hoc exponit sic et vos foris quidem apparetis hominibus iusti, idest homines vos iudicant iustos, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Comprehendit peccata carnalia, avaritiam et gulam, sicut dictum est supra, sub qua vanagloria continetur; Io. XII, 43: dilexerunt magis gloriam suam quam Dei. Item sub iniquitate omnia peccata spiritualia. Tunc cum dicit vae vobis, (...) qui aedificatis sepulcra prophetarum, arguit eos de simulatione pietatis et duo facit. Primo ponit simulationem eorum; secundo crudelitatem, ibi itaque testimonio estis vobismetipsis et cetera. Item simulant dupliciter, factis et verbis. Unde primo redarguit eos de factis; secundo de verbis. Secunda ibi et dicitis: si fuissemus et cetera. Dicit ergo vae vobis qui aedificatis sepulcra prophetarum. Sed quid est? Numquid ipsi male faciebant? Nonne nos hoc bene facimus, qui corpora sanctorum in capsis argenteis et aureis ponimus? Dicunt aliqui quod non reprehenduntur de opere, sed de intentione, quia mala erat eorum intentio; faciebant enim ut memoria sceleris patrum suorum ad memoriam redigeretur hominum: unde consuetudo erat quod quando aliquod novum accidebat, quod fiebat aliquid ad memoriam illius. Unde volebant quod audacia parentum, quia ausi fuerunt interficere prophetas, esset in memoria omnium. Sed haec expositio non consonat litterae. Ideo aliter dicendum quod non vituperantur propter hoc, sed quia non faciebant hoc nisi ut exterius ostenderent signa pietatis, sicut supra dicitur quod decimabant mentham et cyminum. Item ornatis sepulcra iustorum. Ornabant sepulcra, et tamen habebant animum ad interficiendum propter simulationem. Similiter, dicit Chrysostomus, est temporibus nostris, quod si aliquis faciat multa bona, ornet sepulcra, manum habeat largam, et huiusmodi; si in lapidibus aedificet, et intendat vanam gloriam, nec ambulet in viis domini, non prodest ei. Item ostendebant verbo pietatem et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Commune est quod in factis aliorum omnes sunt iudices austeri: unde si videmus aliquem peccantem, iudicamus grande peccatum, nostrum autem peccatum attenuamus; ideo isti filii malitiam patrum suorum cognoscebant, suam autem non; supra VII, 5: eiice primo trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. Tunc ponit crudelitatem eorum. Et primo in generali; secundo in speciali. Et ponit poenam temporalem, ibi ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas. Circa primum primo describit originem; secundo imitationem mali; tertio minatur poenam. Dicit itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Sed quid mali erat eis, quia non erat in potestate eorum? Ideo videtur quod non debebat eis imputari. Videte: aliquando filius non imitatur peccata patris, aliquando imitatur malitiam paternam. Si non sequitur malitiam paternam, non ei imputatur. Aliquando accidit quod habet bonum patrem et malam matrem, et e converso, et sequitur bonitatem patris, vel matris. Sed si uterque malus, raro accidit quin imitetur malitiam eorum. Et ratio est, quia filii malorum assuescunt malis a principio; et ei quod assuescunt in iuventute, fortius adhaerent, et ideo magis sunt proclives ad malum. Item parentes mali cum vident filios aliquod malum agere, non castigant eos; quare peccatum eorum aggravatur ita quod peccata parentum redundant in filios; Ex. XX, 5: ego sum Deus Zelotes vindicans peccata patrum in filios. Ideo dicit quia filii estis eorum, qui habetis malitiam eorum; Sap. III, 12: nequissimi filii eorum. Unde estis filii per imitationem: et hoc est quod sequitur implete mensuram patrum vestrorum. Non est imperativum, sed nuntiativum: implete idest implebitis, quasi ut homo loqueretur, idest interficietis me; Io. c. XIII, 27: quod facis fac citius. Vel potest esse permissivum, idest, non impediemini per me; idest aliquando voluistis sed non permisi; de caetero non impediam. Ideo implete mensuram patrum vestrorum. Sed quid est quod dicit implete? Videndum quod omnia quae eveniunt, ex certo Dei iudicio eveniunt. Sed in illo Dei iudicio non statim solvitur poena, donec totaliter exaggeretur et veniat ad cumulum: unde quantum ad iudicium Dei non adhuc erat impleta culpa eorum. Unde interfecerunt prophetas, et non est adhuc impleta culpa, sed in me complebitur. Ideo implete mensuram patrum vestrorum. Is. XXVII, 8: in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabis eam. Vel implete. Patres peccaverunt, sed vos implete. Tunc aliquis implet, quando pervenit ad tantum quantum patres sui. Ideo patres vestri occiderunt prophetas, et vos implete. Vel potest dici quod illi peccaverunt servos interficiendo, isti autem filium interficiendo; unde impleverunt nequitiam patrum. Sed dominus voluntarie se obtulit, et non se opposuit. Item non improperat eis peccatum suum, sed solum suorum, quia boni pastoris est ut iniuriam suorum reputet suam. Tunc subiungit de poena serpentes, genimina viperarum et cetera. Et videtur quod satis congrue loquitur de culpa. Serpens animal venenosum est, et occidit veneno suo: sic isti serpentes dicuntur, quia prophetas occiderunt. De vipera etiam dicitur quod pariendo moritur, unde foetus corrodit viscera matris: sic cum ipsi essent mali, vituperabant patres. Unde, vos tales, quomodo effugietis iudicium Gehennae? Secundum iudicium hominum evaditis, sed secundum iudicium Dei quomodo evadetis? Unde oportet habere cor mundum. Iob XIX, 29: fugite a facie gladii.


Lectio 3

[87394] Super Mt., cap. 23 l. 3 Ecce ego. In parte ista ponit crudelitatem eorum, et addit poenam temporalem. Et primo primum facit; secundo poenam addit. Et primo ponit beneficium; secundo culpam; tertio magnitudinem poenae. Unde dicit ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes et Scribas et cetera. Et potest referri ad illud quod immediate sequitur, vel ad illud totum quod sequitur. Si ad totum, sic planiorem habet sensum. Ita dico quod estis impleturi, et quod estis serpentes et cetera. Unde mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas, et ex illis occidetis, quia tales estis qui occidere consuevistis. Vel aliter, ita quod ad totum referatur. Dominus vult quod iudicium non solum sit iustum, sed quod appareat iustum, ut exempla alii accipiant. Unde si aliquis habeat bonum propositum, dominus remunerat eum de bono proposito, et inde dat voluntatem exercendi opus bonum; sic e contrario cum aliquis habeat propositum malum, et sit plenus mala voluntate, secundum quod dicitur Osee II, 6: sepiam viam spinis, excitat iram Dei, et ex ira Dei est ut manifestetur malitia sua. Ideo mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas; et vos occidetis. Et dicit ecce, quia in promptu est, quia misit apostolos; unde Act. I, 8: et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Sed notate quod in hoc quod dicit mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas, diversa dona spiritus sancti significat. Alii datur donum sapientiae, alii genera linguarum et cetera. I Cor. XII, 10. Omnia ista dona habuerunt apostoli. Habuerunt donum prophetiae in dicendo futura; Ioel II, v. 28: effundam de spiritu meo super omnes gentes, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Item sapientiae, quia omnia cognoscebant; Lc. XXI, 15: dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Item fuerunt Scribae, quia intellectum Scripturae habuerunt; Lc. ult., 45: aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas. Et quare hoc praedicit? Ut discipuli cogitantes quod audierunt, facilius sustineant. Item ad convincendam malitiam eorum, quia sicut patres eorum prophetas occiderunt, sic isti apostolos; unde ex illis occidetis, ut habetur Act. XII, 2, quia Herodes occidit Iacobum fratrem Ioannis gladio, videns quia placeret Iudaeis. Alii fuerunt crucifixi; unde et crucifigetis. Haec enim erat mors vilissima, ideo hac morte occiderunt Christum, secundum illud Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et flagellabitis. Act. V, 40 dicitur quod caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu. Et persequemini. Istud manifestum est quomodo Paulum persecuti sunt. Et supra c. X, 23: si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam. Ulterius ponitur poena, quae, quia videbatur gravis, ideo confirmat: amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Dicit ut veniat super vos omnis sanguis iustus, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filium Barachiae. Quis sit iste Abel notum est, quia iste occisus est a Cain fratre suo. Sed iste Zacharias, quis fuerit, non habetur. Legitur quod tres fuerint Zachariae. Quidam filius Barachiae, qui fuit undecimus inter prophetas. Sed de isto non potest intelligi, quia non erat adhuc altare. Alius pater Ioannis, et cuius fuerit filius non invenitur; sed dicit Chrysostomus quod fuit occisus propter Christum, quia in templo erat locus virginum, et cum sederet virgo Maria in loco virginum, expellere voluerunt eam Iudaei a loco; quod prohibuit Zacharias eam defendens, et propter hoc occisus fuit. Alius dicitur filius Ioiadae, quem occidit Ioas in atrio templi, ideo inter templum et altare; unde concordat locus, sed nomen dissonat. Sed tamen dicit Hieronymus quod interpretatur benedictus domini, et designatur sanctitas patris eius Ioiadae sacerdotis. Et dicit quod ipse vidit Evangelium Nazarenorum, et ibi continebatur, filius Ioiadae. Sed quare sub isto Zacharia incipit, potest esse quaestio litteralis. Ratio autem videtur esse, quia etsi praecedentia magis frequentia, ista tamen inveniebantur in Scriptura. Vel aliter, quod Abel pastor, Ioiades sacerdos; ideo per istos duos significantur laici et clerici. Unde omnis poena pro occisione hominum veniet super vos. Vel aliter, quia quidam activi, quidam contemplativi; unde utrique signantur per istos. Sed amen dico vobis, quod omnia venient super generationem istam. Sed quomodo potest esse quod omnia veniant super generationem istam? Punitur ne unus pro alio? Ez. XVIII, 20: filius non portabit iniquitatem patris. Quomodo ergo super generationem istam? Hieronymus solvit, quod consuetum est in Scriptura quod tota generatio bonorum pro una generatione sumitur, de qua in Ps. CXI, v. 2: generatio rectorum benedicetur. De generatione malorum supra XII, 39: generatio mala signum quaerit. Chrysostomus dicit sic: aliqui peccant, sed Deus non statim vindicat; unde in Ps. VII, 12: numquid irascitur per singulos dies? Aliqui vero numquam cum peccant corriguntur, sed in peius mutantur; II ad Tim. III, 13: mali autem homines et seductores in peius proficient; et tunc expectat dominus donec compleatur malitia eorum. Unde isti, in quibus complebitur malitia, portant pondus totius quantum ad temporalem poenam, tamen quantum ad aeternam quilibet suam. Unde tanta erit quod videbitur quod pro omnibus patiantur; unde Ex. XXXII, 34, dicitur quod istud peccatum servetur usque in diem ultionis. Sicut fuit plenitudo bonorum his qui credunt in Christum, sic plenitudo malorum his qui occiderunt Christum; ideo dicit venient omnia super generationem istam. Sed quae est ista poena? Destructio civitatis Ierusalem. Et quoniam intendit loqui de excidio civitatis, ideo convertit se ad civitatem, dicens Ierusalem, Ierusalem. Et primo ponit delictum; secundo commemorat beneficia; tertio praenuntiat poenam. Secunda ibi quoties volui congregare filios tuos (...) et noluisti? Tertia ibi ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dicit ergo Ierusalem, Ierusalem; et designat ista geminatio affectum miserantis; unde dicitur Lc. XIX, 41, quod videns civitatem flevit super eam. Quae occidis prophetas; Act. VII, 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et dicit, quae occidis, non quae occidisti, ideo adhuc in malitia perseverabant. Haec est illa Ierusalem, de qua habetur Ez. V, 6: ista est Ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, et contempsit iudicia mea. Possent se excusare: non habuimus qui diceret nobis; ideo dicit et lapidas eos qui ad te missi sunt; unde misi prophetas et multa auxilia, et non cognovistis. Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Designatur in hoc perpetuitas divinitatis eius, secundum quod ipse dicit, Io. VIII, 58: antequam Abraham fieret, ego sum. Unde ipse Christus misit prophetas, patriarchas et Angelos. Quandocumque misit, voluit congregare et cetera. Illi congregantur qui ad dominum convertuntur, quia in eo uniuntur peccatores; disperguntur qui ab unitate separantur. Unde volui congregare quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas. Dicitur quod non est animal aliquod ita compatiens pullis sicut gallina. Gallina defendit a milvo, et vitam exponit pro eis, et congregat sub alas. Sic Christus compatitur nobis, vere languores nostros ipse tulit, Is. LIII, 4. Item milvo, idest Diabolo, se exposuit; Deut. XXXI, 27: adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra dominum. Sed contra. Dominus voluit, et isti noluerunt: ergo praevaluit mala voluntas eorum voluntati Dei. Unde dicendum: quoties volui, feci, sed te invito, feci cum feci; unde tua voluntas impedivit quod non facerem. Vel quod misit prophetas signum fuit quod voluit congregare et noluisti. Tunc sequitur poena ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Totus populus honorabatur propter Ierusalem, et Ierusalem propter templum; ideo dicitur relinquetur domus, idest templum, vel habitatio; Ps. LXVIII, 26: fiat habitatio eorum deserta. Vel dicitur domus deserta quando caret proprio habitatore; Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo. Unde dicitur relinquere per habitationem; ideo non videbitis me amodo etc., quia fui vobiscum per potentiam divinitatis, et post fui corporaliter, sed recedam a vobis. Sed iam relinquetur domus vestra deserta et non me videbitis amodo, nec corporaliter, scilicet post passionem, nec spiritualiter. Sed numquid est hoc verum quod nulli Iudaeorum viderunt eum, cum tamen multi conversi fuerint ad eum? Ideo dicit donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini, quia quando confitebimini, tunc videbitis per fidem. Vel aliter, designat occulte secundum adventum: videbant ipsum corpore, sed istam visionem non habebant usque ad secundum adventum, in quo poteritis dicere, et recognoscetis quod ego sum benedictus qui venit in nomine domini.


Caput 24
Lectio 1

[87395] Super Mt., cap. 24 l. 1 Supra posita est multiplex provocatio Iudaeorum; nunc ponitur praeparatio per instructionem discipulorum Christi. Instruuntur autem de periculis. Et primo ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio Christi, ibi et respondens Iesus dixit eis. Circa primum duo. Primo ponitur occasio interrogationis; secundo interrogatio, ibi sedente autem eo super montem oliveti et cetera. Occasio fuit duplex. Praenuntiatio destructionis templi, quam quidem praenuntiationem fecit facto et verbo, quia egressus est de templo. Supra cap. proximo. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; et hoc ostendit, quia exivit; unde quia corporaliter exivit, ideo ostendit quia spiritualiter; Io. VIII, v. 59: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo. Cum peccator non vult corrigi, exit dominus ab eo; Thren. I, 6: egressus est a filia Sion omnis decor eius. Tunc ponitur interrogatio, ibi et accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes; secundo responsio, ibi ipse autem respondens et cetera. Ita ibat. Sed tunc accesserunt discipuli, ut ostenderent aedificationes templi, ut videret quam pulchra est domus, quam decora; unde in alio loco, scilicet Mc. XIII, 1, habetur: vide quales lapides et quales structurae. Sed quaerit Origenes: nonne alias ibi fuerat, et nonne bene sciebat? Solvit quod non petebant ut eum docerent, vel quasi nesciret, sed ut remedium inveniret destructioni. Ita Christianus est templum Dei, ut habetur ad Phil. II, discipuli autem sunt intercessores, ne destruatur templum hoc. Tunc respondet dominus: videntur vobis ista magna? Is. XXIII, 9: dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et cetera. Unde subdit amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem. Est ne hoc verum? Tempore Chrysostomi non adhuc totum evenerat, sed sperabatur quod veniret. Vel potest dici quod non vult dicere nisi quod destrueretur. Vel dicendum quod sicut secundum Dei provisionem aliquando restauratum est templum, sic secundum Dei provisionem, incipiente confirmatione legis novae, destructum est templum, ne sacrificia fiant in templo. Unde si non fuisset destructum, multi facti Christiani caeremonias facerent, et ad templum redirent: unde dispensatione divina factum est ut destructum sit. Et hoc habetur Lc. XXI, 6, ubi de templo dicitur: venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Sic etiam contingit quod aliquis aedificatus per bonas virtutes, si cadat per aliquod peccatum mortale, si negligens fuerit et non sollicitus, totaliter cadit et destruitur; Ps. CXXXVI, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Unde vult dicere quod non solum templum, sed etiam pertinentia, quae erant umbra, ut habetur ad Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum. Posita occasione, ponitur interrogatio. Et debemus notare quod exivit et ivit ad montem oliveti, et significat Ecclesiam, in qua olivae uberes sunt plantatae; Ps. LI, 10: ego sicut oliva fructifera. Et inde instruit discipulos. Dixerat destruendum templum, ideo tria quaerunt. Primum de templo; secundum de adventu; tertium de fine saeculi. Unde dicunt dic nobis quando haec erunt, scilicet consummatio tuae comminationis; et de adventu tuo: et quod signum adventus tui; item de fine saeculi: et consummationis saeculi. In Luca solum tangitur de una quaestione, scilicet de destructione Ierusalem, quia non credebant quod deberet destrui nisi post adventum secundum; unde dicebant, Act. I, 6: si in tempore hoc restitues regnum Israel? In Marco XIII, 3, dicitur quod solum miserunt Petrum, et Ioannem, et Iacobum, et Andream; quia isti primo vocati sunt, et magis habebant fiduciam accedendi ad eum. In quo habemus exempla, quod illi qui diutius Deo adhaerent in contemplatione, sunt Deo magis familiares; Deut. XXXIII, 3: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina eius. Isti discipuli quaesierunt de adventu, et iste duplex est. Ultimus, qui est ad iudicandum; et iste erit in consummatione saeculi. De isto habetis Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Alius est adventus confortans mentes hominum, ad quos venit spiritualiter. Infra videbunt filium hominis venientem in nubibus, idest in praedicatoribus, quia per praedicatores venit Deus in hominum mentes. Unde dubium est ad quid debet referri. Tamen dicit Augustinus quod totum debet referri ad adventum spiritualem. Aliqui vero quod ad secundum adventum. Quidam autem exponunt de destructione Ierusalem, et de ultimo adventu. Primo ergo respondet quantum ad destructionem; secundo quantum ad secundum adventum, ibi sicut enim fulgur exit ab oriente. Circa primum duo. Primo praenuntiat quae antecedentia sunt ad destructionem; secundo ipsam destructionem, ibi cum ergo videritis abominationem desolationis et cetera. Ista praeambula erant et ex parte extraneorum, et eorum qui in Ecclesia continentur. Primo ergo ex parte extraneorum; secundo ex parte eorum qui sunt in Ecclesia, ibi et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Circa primum duo. Primo praemittit pericula spiritualia; secundo corporalia, ibi audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum. Dicit ergo: ita quaeritis de consummatione, tamen ante debetis esse solliciti de vobis, quod non decipiamini; ideo dicit videte ne quis vos seducat. Ad Eph. V, 15: videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis. Multi venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus. Aliquis venit ut missus a Christo, sic venerunt discipuli. Alii vero dicuntur venire in nomine Christi, qui dicunt se esse Christum, usurpantes sibi nomen quod non datur alii; Phil. II, 9: datum est ei nomen, quod est super omne nomen. Unde multi seductores venient, qui venient a seipsis; Christus autem non a seipso, sed a Deo; unde Io. VII, 28: a meipso non veni. Licet autem hoc de Antichristo specialiter dictum sit, tamen potest dici de multis aliis. Unde quia veritati non adhaeserunt, dati sunt erroribus. Et hoc accidit in Simone mago, qui libros scripsit, et appellavit se librum Dei, Deum magnum, omnia Dei, et multos seduxit. Illorum enim est seduci qui divisi sunt in errores, quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. I, 15. Unde veritas congregat, error autem dividit, et hoc est periculum. Potest etiam ad secundum adventum referri, ista enim accident circa diem iudicii. Audituri enim estis praelia et cetera. Hic primo ponit pericula; secundo confortat. Dicit ergo: ita dictum est videte ne quis vos seducat, (...) quia audituri estis praelia et cetera. Et hoc statim post passionem. Statim enim missi fuerunt in Iudaeam ab imperatore pessimi tyranni, qui mirabiliter eos gravabant, ita quod quasi ferre non possent. Unde audituri estis praelia et opiniones praeliorum, quia in praeliis multum valent opiniones; unde frequenter contingit quod pauci debellant multos; Ier. VIII, 16: a Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra. Et videte. Possent aliqui credere quod esset statim finis mundi; unde dicitur quod tanta fuit tribulatio, quod credebant finem mundi venisse, ideo dicit videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum finis, quasi sit destructio Ierusalem, quia non fuit eius destructio post passionem usque ad quinquagesimum annum. Sed posset aliquis dicere: tu dicis quod audituri sumus praelia, semper fuerunt praelia. Respondet: numquam vidistis talia. Consurget enim gens in gentem, scilicet gens Romanorum contra gentem Iudaeorum et regnum, scilicet Romanorum contra regnum Iudaeorum. Et erunt pestilentiae et cetera. Posset dicere: ista praelia a casu fiunt, et non ex Dei vindicta. Sed quod fiant a Dei vindicta hoc patet, quia non solum ista mala infligentur a populo, sed a Deo, quia erunt pestilentiae, quae ex corruptione aeris proveniunt, et fames, et terraemotus per loca. Et haec omnia acciderunt ante destructionem Ierusalem. Diceret aliquis: omnia ista fuerunt a casu, et non fuerunt indicativa doloris: immo. Unde dicit haec autem omnia initia dolorum. Is. XIII, 8: quasi parturientes dolebunt. Sic exponit Chrysostomus. Sed secundum quod refertur ad consummationem saeculi, sic exponit Origenes. Sic debemus considerare de mundo sicut de uno homine, quia cum tendit ad mortem, incipiunt debilitari virtutes vitales. Sic in ostensione universalis commutationis immittet dominus aliquam particularem immutationem, ita quod non habebunt aliquam virtutem, et tunc erunt pestilentiae, quia corrumpetur aer qui servit nobis in duobus. Item corrumpetur terra, quae servit nobis in cibum, quia germinat herbas et grana, unde cibus nascitur, et haec debilitabitur ita quod erit fames in terra. Item terra sustentat nos, et contra hoc terra inquietabitur, unde fiet terraemotus. Prima duo universalia, sed hoc ultimum erit particulare, quia fiet per loca. Et quare non fiet universaliter per totum mundum? Ut homines videntes redeant ad cor et convertantur. Item contingit quod ex penuria rerum accidit fames, et tunc propter famem exurget gens contra gentem; et hoc poterit esse circa finem mundi. Aliter tamen potest esse quod aliquando resurget gens contra gentem, non propter penuriam, sed propter vanam gloriam. Aliquando convenit propter iniustitias hominum. Aliquando propitiatur Deus, et coarctat malos Angelos per bonos Angelos, ut Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Unde stat mundus per orationem bonorum. Et tunc, scilicet in fine mundi refrigescet caritas, et tunc erunt multa mala, quia tunc Angeli boni dimittent Daemones, qui habent nocere terrae et mari; ideo quia potestatem habent super terram et mare, commovebunt totam terram. Et quod hoc possunt, habetur Iob I, 7 ss. Hieronymus dicit quod potest dici de adventu domini quo venit quotidie in Ecclesiam. Secundum enim quod haeretici impediunt ipsa bona ipsius Ecclesiae, tunc accidunt pestilentiae spirituales, et fames, scilicet indigentia boni documenti, Amos V, alias VII, et terraemotus, idest homines qui sunt solidi movebuntur. Tunc tradent vos in tribulationem. Tunc ponit quaedam praeambula, quae futura erant in Ecclesia. In Ecclesia futura erant prospera et adversa. Et primo ponit adversa; secundo prospera, ibi et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe. Adversa autem nuntiat dupliciter, ab exterioribus et interioribus. Deut. XXXII, v. 25. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor. Et tangit tria pericula: tribulationem, occisionem et odium. Possent dicere: verum est quod mundus hoc patietur, sed quid ad nos? Immo, dicit. Et ideo dicit vos; quasi dicat, non eritis immunes, sed tribulabimini, ad litteram; II ad Cor. VI, 4: in tribulationibus, in necessitatibus et cetera. Item occident vos, sicut patuit quod occiderunt Stephanum et Iacobum: unde dicit Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis. Item eritis odio omnibus gentibus, idest Iudaeis. Vel omnibus, qui diffusi sunt per universum mundum; supra V, 10: beati qui tribulationem patiuntur propter iustitiam. Et ponit consolationem, quia cum omnes patiantur, hoc patiemini propter nomen meum. Ier. XLV, 4: ecce quos aedificavi, ego destruo, et post: et tu quaeris gaudia? Origenes dicit quod referendum est ad secundum adventum, quia ita erit universalis persecutio, quod omnes mali persequentur bonos; et propter hoc dicit tunc. Consuetudo enim erat quod cum accidebant mala, dicebant hoc esse propter peccatum Christianorum. Unde insurgebant contra eos; unde tunc tradent vos in tribulationem. Et tunc scandalizabuntur multi. Hic ponit pericula ab interioribus. Est enim triplex scandalum quod patiemini, scilicet infirmorum, item mutuam laesionem, item debilitatem. Unde dicit tunc scandalizabuntur multi; quia etiam multum perfecti scandalizabuntur; unde supra XVIII, 7: necesse est ut veniant scandala. Unde etiam electi turbantur, cum vident scandala, unde dicebat Paulus II Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? Et invicem tradent. Ex hoc patet tribulatio. Supra X, 21: tradet autem frater fratrem in mortem et cetera. Et non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter, quia aliqui sunt principium erroris, et ex hoc sequetur quod odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. Tales sunt qui in Ecclesia multos seducunt; II Petr. II, 1: fuerunt et pseudoprophetae in populo. Item I Io. II, 18: Antichristi multi facti sunt. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Unde haec mala accident, quod fratres corrumpent, quod multos seducent. Item tertium, quia non tantum hoc facient sed etiam corrumpent, unde deficient: quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Apoc. II, 4: sed habeo adversum te pauca, quia caritatem tuam pristinam reliquisti. Potest dici refrigescere, quia cum vident alios relinquentes caritatem, et ipsi refrigerantur, licet non penitus pereat; et in multis, sed non in omnibus, quia semper fuit fervida in apostolis; Rom. VIII, 35: quis separabit nos a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Unde ita erit in multis, sed non in omnibus, quia qui perseveraverit usque in finem, scilicet praesentis vitae, hic salvus erit. Idem habetur supra X, 22. Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo. Supra dominus praedixit adversa in Ecclesia futura; nunc autem praedicit prospera, quia apostoli qui ex Iudaeis nati erant, aemulabantur carnem suam; Rom. IX, 2: tristitia mihi est magna, et continuus dolor cordi meo; ideo ad eorum consolationem, quia multo plures erant vocandi ad fidem, dicit: praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe. Ipse enim incipiens praedicationem dixit: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Hoc autem praedicabitur in universo orbe: non enim lex nova determinata est uni populo, sicut lex vetus. Marc. ult., 15: praedicate Evangelium omni creaturae. Et dicit Chrysostomus quod hoc fuit impletum ante excidium urbis Ierusalem, et hoc probat per apostolum ad Rom. X, v. 18, ubi dicit apostolus: in omnem terram exivit sonus eorum. Ideo videbatur diffusa doctrina evangelica per totum orbem. Item per aliam auctoritatem quae habetur ad Col. I, 6: praedicatio Evangelii fructificat. Et non est mirum, quia unus apostolus, scilicet Paulus, tantum ampliavit, quod pervenit Romam et Hispaniam; unde expletum est quod habetur Is. LVII, 9: misisti legatos tuos procul. Et ideo dicit Chrysostomus quod in hoc est admiranda virtus Christi, quod infra spatium quadraginta annorum ita crevit doctrina eius quod totum mundum implevit; unde bene dicit et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe. Sed numquid omnes credent? Non; sed quidam sic, quidam non. Et quod quidam credent, hoc erit in testimonium contra eos qui non credent, ut Hieronymus dicit. In testimonium omnibus gentibus; ad Rom. I, 5: accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus, ita ut sint inexcusabiles. Et tunc, scilicet quando omnes gentes credent, veniet consummatio, idest destructio Ierusalem: et de hoc potest intelligi quod dicitur Ezech. VII, 3: nunc finis super te, et immittam furorem meum in te. Fecit enim signa, divulgavit Evangelium, nec credere voluerunt; ideo accidit eis quod dicitur Mal. I, v. 10: munus non accipiam de manu vestra. Augustinus vult quod non debeat referri ad consummationem Ierusalem, sed mundi; unde dicit praedicabitur, scilicet ante finem mundi in testimonium omnibus gentibus, quia non omnes credent; et tunc veniet consummatio, idest finis mundi. Et hoc est unum signum, quod donec sit divulgata praedicatio Evangelii per universum orbem, non veniet finis. Non autem adhuc venerat, ut dicit Augustinus, ad quosdam barbaros in Africa. Et respondet ad illud: in omnem terram exivit sonus eorum, Ps. XVIII, 5, quod posuit praeteritum pro futuro. Et ad illud quod scribitur ad Col. I, 6 dicit quod adhuc non ad plenum fructificabat, sed iam incipiebat. Et potest sic distingui, quod diffusio per Evangelium potest dupliciter intelligi. Vel quoad famam tantum, et sic completa fuit ante excidium urbis; licet enim aliqui non recepissent, tamen nulla gens fuit ad quas non pervenisset fama. Si autem intelligatur diffusio cum effectu, tunc verum est quod dicit Augustinus, quod nondum venit in omnes gentes.


Lectio 2

[87396] Super Mt., cap. 24 l. 2 Iam destructionem posuit, in parte ista ponit quod veniet consummatio: et ponit quaedam praeambula. Et primo ponit prophetiam; secundo admonitionem, ibi tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; tertio rationem admonitionis, ibi erit enim tunc tribulatio magna. Ita dixit veniet consummatio, cum ergo videritis abominationem desolationis et cetera. Quid est quod vocat abominationem? Potest dici quod abominatio dicitur exercitus Romanorum, et dicuntur abominationes desolationis, quia fuerunt desolatores terrae. Vel per abominationes idola: et de duplici idolo potest dici. Legitur quod Pilatus introduxit aquilam in templum, quod erat signum Romanorum, quod Iudaei abominationem dicebant. Unde tunc cum videritis idolum positum in loco sancto, tunc potestis cognoscere impletionem prophetiae Danielis de destructione Ierusalem. Vel potest dici quod Ierusalem destructa fuit dupliciter. Primo a Tito et Vespasiano, et tunc combustum fuit templum, et tunc adhuc dimissi fuerunt aliqui. Postmodum adhuc aliqui rebellaverunt, et tunc Adrianus, qui successit Traiano, destruxit penitus, et dedit legem quod nullus Iudaeus ibi de caetero habitaret, et vocavit civitatem nomine suo; item posuit in sacro loco idolum. Unde illud idolum, quod posuit Adrianus, potest dici abominatio; unde cum hoc videritis et cetera. De hac deiectione satis habetur Thren. II. Qui legit intelligat. Et quare hoc dicit? Quia in illa prophetia Danielis multa dicuntur de passione Christi. Sunt enim haec verba observanda; unde ibi dicitur: occidetur Christus, (...) et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Unde qui videt, intelligat quod talia acciderunt. Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes. Ponit admonitionem utilem. Et primo ponit eam; secundo excludit impedimenta fugae. Quaedam enim sunt impedimenta evitabilia, quaedam inevitabilia. Dicit tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes. Tunc, scilicet in tempore Vespasiani. Tunc temporis quidam dictus Agrippa dominabatur in montibus, et iste obediebat Romanis, nec rebellabat eis: unde cum aliae gentes haberent guerram, iste et gens sua in pace erat. Unde ex Dei providentia admoniti fuerunt fideles qui erant in Iudaea quod recederent et irent ad regnum istius Agrippae, et sic fecerunt: unde tunc qui in Iudaea sunt, scilicet fideles, fugiant in montes; Zach. II, 6: fugite a terra Aquilonis et cetera. Tunc removet impedimenta fugae. Et quia quaedam impedimenta sunt evitabilia, quaedam non, ideo primo ponit pericula evitabilia; secundo inevitabilia, ibi vae praegnantibus et cetera. Quae sunt vitabilia, sunt negotia terrenorum: et istorum quaedam accidunt in civitate, quaedam extra; ideo utrumque ponit. Secundum ibi et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Dicit ergo et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; idest quicumque habitat in civitate, etiam si in domo, non revertatur tollere et cetera. Item et qui in agro non revertatur, in domum, tollere tunicam suam, scilicet quaecumque sint necessaria, quia cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Et quare hoc dicit? Quia imminente festo Paschae convenerunt multi in Ierusalem: quod sciens Titus obsedit civitatem, cum ita essent congregati. Unde vult dicere: ita cito accidet istud malum, quod non poterit aliquis sibi cavere. Item ponit impedimenta inevitabilia. Et quia erant quaedam inevitabilia virtute hominum et simpliciter, quaedam licet inevitabilia, tamen virtute Dei vitabilia; ideo primo de primo; secundo de secundo, ibi orate et cetera. Illud quod cum est, nullo modo vitari potest, est onus filiorum. Quamvis enim posset alicui dici: salva animam tuam, posset dicere: quomodo possum dimittere filium? Ideo hoc exponit: vae praegnantibus et nutrientibus, quia tales non poterant fugere, quia nec illis erat dicendum quod abortum procurarent, nec nutrientibus ut filios occiderent; et sic impletur quod dicitur Lc. XXIII v. 29: beata ubera quae non lactaverunt. Item alia sunt impedimenta ubi non potest homo ponere remedium nisi per Deum. Aliquod enim tempus est ineptum vel per naturam, vel per legem: per naturam, ut tempus hiemale, quia tunc impeditur homo fugere propter asperitatem temporis. Item propter legem, ut si accidat in sabbato, quia Deus praecepit quod non irent ultra unum milliare. Et quia istud non est in potestate nostra, sed Dei, ideo orate ne fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato, quia in talibus ad Deum solum est recurrendum. Unde Osee VI, v. 1: venite et revertamur ad dominum, quia ipse cepit et salvabit nos. Orate quod non fiat in hieme, quia impedit fugam naturaliter propter discrimen viae; nec sabbato, quia impedit secundum legem Dei. Item notate quod dicit sabbato, in quo designat, quod in die festo fuerunt debite interfecti. Unde necessitas fugiendi? Ex magnitudine tribulationis. Unde primo ponit tribulationem et magnitudinem tribulationis; secundo ponit causam, ibi et nisi breviati fuissent dies illi et cetera. Dicit ergo erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi. Et hoc satis potest perpendere qui legit historiam Iosephi, quod multi fame mortui sunt. Item erant seditiones in civitate, ita quod ipsi se invicem interficiebant: unde cum Titus, qui erat mitissimus, vellet eis parcere, ipsi nolebant. Item erant latrones inter eos qui interficiebant multos. Et quaedam mulier comedit filium suum. Unde fuit talis tribulatio, qualis numquam visa est. Et hoc dicit Lucas XXI, 23 s.: erit tribulatio et cadent in ore gladii. Sed numquid erit maior in tempore Antichristi? Sic; sed non erit inter Iudaeos. Et quaerit Chrysostomus propter quod peccatum accidit, quia nec poena Sodomorum fuit tanta, unde non esset poena gravior nisi peccatum gravius. Et quia possent dicere quod ista acciderant eis propter peccata Christianorum, ideo dicit quod non; unde nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Augustinus dicit quod quidam sic exposuerunt, quod dies tunc facti sunt breviores, sicut tempore Iosue longior. Sed contra dicit Ps. CXVIII, 91: ordinatione tua perseverant dies: ideo dupliciter potest dici. Primo quod dies tribulationis sunt breviati primo in numero. Unde si durasset tempus illud, omnes essent interfecti, quia nullus remansisset. Et quare? Quia Romani dominabantur per totum orbem, et iam Iudaei dispersi sunt per universum mundum; ideo si durasset tempus illud, interfecti fuissent ubique terrarum. Vel dicuntur dies breviati, quando mala breviantur. Et quare breviantur? Propter electos: non quod exciderit verbum Dei. Multi enim conversi erant de populo illo, et rogabant pro populo ut relinqueretur semen; Is. I, v. 9: nisi dominus reliquisset semen, quasi Sodoma essemus et cetera. Tunc ponit Chrysostomus duas considerationes, quare hoc dicatur, quia ibi erant aliqui discipuli, item Ioannes adhuc ultra vixit. Ideo dicit quod Ioannes non fecit mentionem de hoc in Evangelio suo, quia scripsit post hoc factum: unde dixisset praeterita; sed Matthaeus et Lucas, qui ante scripserunt, fecerunt mentionem, quia tunc erat futurum. Ideo dicit quod manifestum fuit miraculum cum Romani impugnarent Iudaeos, et quasi tota gens Iudaeorum pateretur excidium, quod tam pauci Iudaei poterant ire per universum orbem ad convertendum quasi totum mundum, et haec fuit mirabilis virtus Christi. Hilarius exponit quod referuntur haec verba ad finem mundi. Cum videritis abominationem hanc, nominat Antichristum. II ad Thess. II, 2: nec terreamini nec per spiritum, nec per sermonem, quasi instet dies domini, ne quis vos seducat ullo modo. Et tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes; quia Iudaei deficient, unde fugient terram Iudaeorum, et convertentur ad montes Christianitatis. Et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua. Vult dicere quod perfecti non moveantur a sua perfectione. Unde tangit contemplativam vitam, quae signatur per tectum; unde tales a sua contemplatione non debent recedere. Item qui in agro, tangit vitam activam. Tales non revertantur ad pristinam vitam, sed maneant in suo proposito. Et quid per praegnantes? Homines graves peccatis. Homines nutrientes sunt homines imperfecti. Unde vult dicere, quod vae hominibus oneratis peccatis, et non confirmatis. Secundum Augustinum praegnantes sunt qui concipiunt male agere; nutrientes, qui iam opere complent. Et quid dicit hieme et sabbato? Per hiemem signatur tristitia, per sabbatum laetitia. Unde ne fiat in hieme per tristitiam absorbentem, vel sabbato per laetitiam animum elevantem. Vel per sabbatum otium bonae operationis, per hiemem refrigerationem caritatis. Et nisi breviati fuissent dies illi; quia parum durabit, et si duraret non salva fieret omnis caro, idest omnis carnalis. Item possunt referri ad adventum Christi per Ecclesiam; et sic dicit Origenes quod sicut verbum Evangelii divulgatum est adveniente ipso, sic falsa doctrina divulgabitur adveniente Antichristo; et sicut Christus habuit suos prophetas, sic et Antichristus. Tunc qui in civitate fugiant ad montes, perfectae iustitiae. Praegnantes dicuntur, qui adhuc percurrunt verbum salutis; nutrientes qui aliquid iam fecerunt. Orate ergo ut non impediantur per desidiam et torporem. Erit tunc tribulatio magna, quia erit perversio doctrinae Christianae per falsam doctrinam. Et nisi essent dies breviati, scilicet documento doctrinae, per additamenta verae doctrinae, non fieret salva omnis caro, idest omnes converterentur ad falsam doctrinam.


Lectio 3

[87397] Super Mt., cap. 24 l. 3 Postquam dominus respondit interrogationi discipulorum de destructione civitatis, hic incipit respondere his quae ad secundum adventum pertinent. Iste autem adventus est adventus ad iudicium: ideo dividitur, quia primo proponit signa et modum veniendi; secundo tractat de iudicio, infra XXV, 1 simile est regnum caelorum decem virginibus. Circa primum duo facit. Primo praemittit signa praecedentia Christi adventum; secundo agit de ipso, ibi et videbunt filium hominis et cetera. Circa primum duo, quia duo praecedentia erunt, primo ex parte hominum, et electorum; secundo ex parte elementorum ibi statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit quamdam admonitionem; secundo rationem huius admonitionis, ibi surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae. Dicit ergo tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus et cetera. Notandum quod ly tunc non dicit tempus determinatum, sed tempus confusum, quia hoc non statim factum est post destructionem Ierusalem, sed expectatur futurum in fine. Simile habetur supra II cap. quod habitavit dominus in Nazareth, unde Nazarenus dicitur, et sequitur: tunc venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae; non quod tunc venerit, quia fuerunt forte viginti anni inter duo tempora, unde tenetur pro tempore confuso. Sic hic. Futurum enim est quod multi seductores venient, et dicent Antichristum esse Deum. Tunc si quis dixerit vobis: ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. II ad Thess. II, 2: non terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam, quasi per nos missam, quasi instet dies domini. Deinde cum dicit surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, assignat rationem admonitionis. Et primo ponit rationem ex necessitate; secundo ex falsitate doctrinae, ibi sicut enim fulgur exit ab oriente et cetera. Circa primum tria facit. Primo introducit seductores; secundo vehementiam seductionis; tertio admonitionem. Dicit ergo tu dicis quod aliqui erunt qui dicent se Christum: sed numquid alii erunt? Ita, surgent enim pseudochristi, idest qui dicent se christos, et hoc factum est ante destructionem Ierusalem; I Io. II, 18: sed audistis quod venit Antichristus, unde Antichristi facti sunt multi. Et pseudoprophetae. Sicut enim Christus habuit veros prophetas, qui praenuntiaverunt eum, sic Antichristus falsos; et hoc est quod dicitur I Io. IV, 1: multi pseudoprophetae exierunt in mundum. Sed numquid facient isti miracula et effectus? Unde dabunt signa et prodigia; II ad Thess. II, 9: cuius adventus est secundum operationem Satanae; Apoc. XVI, v. 13: et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae exire spiritus tres immundos in modum ranarum. Sed est quaestio: numquid Daemones possunt facere miracula? Dicendum quod non, si proprie sumatur miraculum: quia miraculum proprie non est quod fit praeter ordinem alicuius causae particularis, sed quando praeter ordinem totius creaturae, et hoc fit per solam virtutem divinam. Sed bene possibile est, quod creatura superior non contineatur in ordine creaturae inferioris; unde aliquid fit per virtutem superiorum, quod non fit per virtutem elementorum: sic in hominibus aliquis facit per artificium aliquid, quod mirum videtur aliis. Sic de Daemonibus, quia subtilioris sunt intelligentiae; ideo sicut artifices aliqui aliquid faciunt quod videtur mirum aliis, sic et Daemones aliqua faciunt naturaliter, quae videntur nobis mira. Sed quomodo fiet istud? Opinio fuit Avicennae quod natura corporalis obedit ad nutum intelligentis, unde ad apprehensionem immutatur corpus. Sed Augustinus istud amovet, quia non obedit ad nutum alicuius creaturae, sed solius Dei. Ideo dicendum quod in rebus naturalibus sunt virtutes determinatae ad procreandum aliqua, ut ranas, et huiusmodi: istas virtutes noverunt melius Daemones quam alii. Et hoc probat Augustinus, quia ignis qui descendit super oves Iob fuit naturalis. Potest enim excitare corpora, et congregare, ut faciant talia miracula. Illa vero miracula quae non procedunt ex virtute alicuius rei naturalis, haec non possunt facere, scilicet ut mortuus suscitetur. Unde talia non faciunt nisi in praestigiis, ut Simon magus fecit movere caput. Unde ista quae non fiunt ex virtute naturae, non possunt; unde dabunt signa magna, idest, quae homines reputant magna. Sed quis erit effectus? Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et dicit Origenes quod sermo dictus est per exaggerationem, quia quicumque homo est in hac vita, si secundum se consideretur, seduci potest; tamen, comparando ad electionem Dei, ut sit sensus, electum seduci, hoc est impossibile. Ideo aggravando dicit quod tanta erit vis, quod nisi praeservarentur ex praedestinatione divina, seducerentur. Vel dicendum quod non vere electi, sed electi secundum apparentiam; I ad Tim. I, 19: quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; Is. XIX, 14: dominus miscuit spiritum vertiginis in medio eius, et errare fecerunt Aegyptum. Ecce praedixi, quia, secundum Gregorium, minus nocent iacula quae praevidentur: Amos III, 7: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum. Unde si dixerint vobis: ecce in deserto est, nolite exire. Posita necessitate in generali, ponit magis in speciali: si dixerint vobis, ecce in deserto et cetera. Notandum quod vera doctrina fit in publico, supra X, 27: quod dico vobis in occulto, dicite super tecta, sed falsa semper quaerit angulos, Prov. I, 20: sapientia dat vocem in plateis. Unde veritas est lumen, et quaerit in lumine videri: sed si fuerit perversum dogma, quaerit occulta. Prov. IX, 14: sapientia sedet in foribus, et sequitur aquae furtivae dulciores sunt. Unde desertus est locus occultus, quia caret hominibus, vel quia est interclusus; unde si dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire. Et quid vult dicere? Isti infideles et haeretici, dum sunt fideles in societate vel congregatione non possunt decipere, sed nituntur quod a societate separentur, et tunc decipiunt; et hoc est quod vult dicere: si dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire. Nolite a bona societate et congregatione separari. Item, si in penetralibus, quia semper intendunt locum secretum, nec doctrinam in publico audent dicere; unde Io. XVIII, v. 20: ego palam locutus sum mundo. Nolite credere, quia qui cito credit, levis est corde, Eccli. XIX, 4. Secundum Hieronymum potest retorqueri ad tempus ante destructionem: sed melius est ut retorqueatur ad finem. Item potest intelligi de seductione facta in Ecclesia. Pseudochristi dant documentum mendacii, et dicitur unum documentum, quia omnia in uno uniuntur: et quodlibet mendacium habet suos prophetas; unde dicunt: hic est Christus, aut illic; Ez. XIII, 6: perseveraverunt confirmare sermonem; et aliquando volunt confirmare per Scripturas apocryphas, aliquando per occultos sensus Scripturae. Quando per apocryphas, dicunt quod in deserto est; quando per occultos sensus, dicunt quod in penetralibus. Vel secundum Augustinum vera doctrina duo habet, quia et idem in omni loco et publice proferri debet, et ab istis deficit haeresis; unde dicit hic est Christus, idest in hac terra, et non in alia. Item, quia doctrina sua non est publica, ideo dicunt in penetralibus est; unde nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab oriente et cetera. Hic aliam rationem assignat, quia falsum dicunt quod Christus veniet occultus, sed non est verum, immo veniet manifestus. Et ponit duas rationes. Unam ex manifestatione Christi, aliam ex congregatione sanctorum. Dicit nolite credere, quod non veniat manifestus: sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis; Ps. XLIX, 3: Deus manifeste veniet. Sed numquid veniet sicut fulgur qui modo videtur hic, et post versus orientem? Ideo non intelligatis quod sic solum manifestetur in uno oriente, sed in omnibus. Si velimus referre ad mysterium, fulgur est adventus veritatis. Nolite ergo quaerere occultum dogma, quia veritas manifestatur per totum mundum. Vel oriens principium, occidens finis. Unde veritas dogmatis semper habet concordantiam a principio usque ad finem: verum enim dogma totam Scripturam recipit. Quidam non recipiunt vetus testamentum, quidam non recipiunt prophetas, et ita non possent confirmari per alias Scripturas; sed vera doctrina a principio nascentis Ecclesiae usque ad finem habebit confirmationem; unde dicitur infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Posset enim aliquis dicere: isti dicunt hic est Christus, aut illic, quomodo cognoscemus quando veniet? Ostendit autem quod non indigebit quaerere, quia manifestus fiet adventus eius, quandoquidem et alii congregabuntur. Et erit simile ei quod accidit, cum quidam petiit a domino suo multum celante consilium suum de movendo castra, et dixit: quando movebis castra? Et ille: nonne audies tubam? Ad quid petis? Sic dicitur hic: tu dicis quod erit hic, vel illic; scio quod ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Notate quod in Hebraeo habetur anathe, quod idem est quod cadaver, unde voluit signare passionem Christi, quia tunc veniet Christus ostendens signa passionis: et loquitur per similitudinem ubi fuerit corpus et cetera. I ad Thess. IV, 16: occurremus in nubibus obviam Christo. Sed quidam sunt aquilae, quidam vultures et corvi. Sed non dicit vultures, vel corvi, sed aquilae, per quas sancti signantur. Is. XL, 31: assument pennas ut aquilae, volabunt, et non deficient. Sic, ut dicit Hieronymus, ubicumque fit memoria Christi passionis, viri sancti debent congregari per iugem memoriam passionis eius. Ad Hebr. X, 32: memoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et quia non solum erunt haec manifesta per tribulationes, ideo ait: statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et cetera. Et agit de signis sumptis ab aliis rebus quae supra nos sunt. Et primo ponit signa; secundo effectus. Secunda ibi et tunc plangent omnes tribus terrae. In his autem quae supra nos ostendit, triplex est ordo: corpora caelestia, Angeli, Christus. Ad Eph. c. I, 21: constituit eum super omnem potestatem et principatum et cetera. Quantum ergo ad primum dicit statim autem post tribulationem dierum illorum, quando scilicet veniet Antichristus. Statim, quia non diu post, quia multis esset in periculum; et hoc est contra illos qui fabulam ponunt de mille annis. Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Et quid est? Hoc dictum habet sensum litteralem et mysticum. Secundum quod ad ultimum adventum refertur, habet sensum litteralem; secundum quod ad alium, mysticum. Sed videtur obiici quod dicit, quod sol obscurabitur, quia dicitur Is. XXX, v. 26: et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Unde ad hoc videndum debetis distinguere tria tempora: tempus ante adventum, tempus in adventu, et post adventum. Ante adventum Christi huiusmodi observationes fient, de quibus hic dicitur, et Ioel II, 31: sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. In Christi adventu non mutabantur secundum substantiam, sed secundum comparationem, quia tanta erit claritas Christi et sanctorum, quod nec apparebit claritas eorum; Is. XXIV, 23: erubescet luna et confundetur sol. Sed post diem iudicii augebitur claritas lunae et stellarum. Et tunc erit verum quod dicitur Is. XXX, 26, scilicet quod solis lumen erit septempliciter sicut lumen septem dierum. Sed videtur falsum quod dicitur, quod stellae cadent de caelo, quia una stella maior est tota terra. Rabanus solvit per litteram Marci XIII, 25, quod stellae erunt decidentes in lumine, idest in lumine minoratae. Sed unde ista minoratio poterit esse? Ex duobus est quod lumen alicuius luminaris minoratur: vel in seipso, vel propter interpositum aliquod, ut si nubes interponatur, ut cum eclipsatur luna, minuitur lumen eius; unde dicit Origenes quod dupliciter potest intelligi. Primo quod hoc interpositum erit ignis, qui ante Christum praecedet, et consumet omnia usque ad medium spatium aeris, quantum scilicet elevatae sunt aquae diluvii, quem ignem sequetur multus fumus, ita quod tenebrabuntur luminaria caeli. Vel potest dici quod quidam tenebant, ista corpora esse corruptibilia; et sicut elementaria immutabuntur, ita et ista. De istis tribus habetur una auctoritas Apoc. VI, 12: sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae de caelo ceciderunt. Stellae cadent de caelo. Stellae de caelo videntur cadere quando suo lumine privantur. Sic ergo erit immutatio in corporibus caelestibus. Item in Angelis; unde dicit et virtutes caelorum movebuntur, idest virtutes quae Deo ministrant. Et dicit Augustinus quod omnia corpora administrantur per spiritum vitae; unde dicuntur moveri in effectu, quia in adventu domini cessabit motus caeli. Unde illae dicuntur moveri, quando illa quae ad suum officium pertinent, in alium statum mutantur. Vel Angeli movebuntur non commotione timoris sed admirationis, quia admirabuntur virtutem Christi. Vel commovebuntur commotione gaudii super glorificatione sanctorum. De hoc potest accipi quod dicitur Iob c. XXVI, 11, quod columnae caeli contremiscunt et pavent ad motum eius. Et tunc apparebit signum filii hominis in caelo. Hic ponitur signum filii hominis super Angelos existentis. Filii signum, idest signum victoriae Christi; quia quando totus mundus innovabitur, signabitur quod obtinuit victoriam omnium per passionem suam, quod modo non apparet. Vel apparebit signum crucis, ad ostendendum quod tota ista gloria est per passionem eius. Item significabitur quod omnem iudiciariam potestatem acquisivit per passionem suam. Iob XXXVI, v. 29: si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum et cetera. Et sequitur: per haec enim iudicat populus. Item apparebit ad confundendum malos qui Christum noluerunt sequi. Item signum crucis erit clarius quam sol. Sed quis erit effectus? Tunc plangent omnes tribus terrae, videntes tantam Christi potestatem quam despexerunt, et tantam sapientiam, cui non obedierunt, et tantam claritatem sanctorum; unde dicent illud quod dicitur Sap. V, 3: hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce nunc quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Item tribus caeli, idest illi qui portaverunt imaginem caeli; Is. XL, 18: cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Imputabunt sibiipsis quod talia sustinent; Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes fines terrae. Et Zach. XII, 10: aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti. Haec est litteralis expositio. Sed si referatur ad secundum adventum, tunc tantum exponitur mystice. Origenes: per solem Diabolus signatur, per lunam Antichristus. De his dicitur Iob XXXI, v. 27: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum. Vidi, idest approbavi solem, idest ea quae videntur habere claritatem et sanctitatem, et qui virtutem, tunc apparebunt; I ad Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Unde tota doctrina, tota claritas tunc apparebit, quia imago Christi apparebit in omnibus. Vel per solem Ecclesia signatur; unde Ecclesia propter tribulationes videbitur non lucere. Et quare dicit post tribulationem? Respondet Origenes: et post, et simul. Item stellae, idest illi qui post videbantur splendere. Virtutes caeli, idest sancti, movebuntur. Et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli et cetera. Supra dominus praenuntiaverat quae futura erant ante secundum adventum; hic autem praenuntiat ipsum adventum: et circa hoc tria facit. Primo ponit suum adventum; secundo certitudinem adventus; tertio incertitudinem horae, vel diei. Secunda ibi ab arbore fici discite parabolam; tertia ibi de die autem illa et hora nemo scit. Circa primum duo facit. Primo ponit adventum, sive apparitionem filii hominis; secundo congregationem sanctorum ad ipsum, ibi et mittet Angelos et cetera. Et attendite quod ubi fecit mentionem de adventu, duo posuit, scilicet quod manifestus esset adventus, et quod sancti congregarentur; unde dixit et sicut fulgor (...) ita erit et adventus filii hominis. Et hoc ad manifestationem. Item dixit: ubi corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Et haec duo vult magis explanare. Et quomodo veniet? Videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli. Et qui videbunt? Omnes homines: ipse enim ad iudicandum veniet. Habet enim naturam humanam et divinam. Secundum divinam non videbitur nisi a mundo corde etc., secundum quod dicitur supra V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, sed secundum humanam naturam videbunt eum etiam mali; Lc. III, 6: videbit omnis caro salutare Dei nostri. Ideo videbunt filium hominis, quia idem est filius hominis et Dei; sed non videbunt ut filium Dei, sed ut filium hominis, Io. V, 27: dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Sed potest esse quaestio, utrum tam boni quam mali sint eum visuri in specie gloriosa; et dicendum quod sic. Et ratio assignatur Is. XXVI, 10, ubi disputans dominus cum propheta, dicit: non videbit gloriam domini. Et respondet propheta: domine, exaltetur manus tua, ut non videant. Cui respondit dominus: et confundantur. Unde boni videbunt ad laetitiam, mali ad cruciatum et tristitiam. Quando enim aliquis timet puniri, quanto magis potestas iudicis contra ipsum apparet maior, magis affligitur; sic quanto Christus apparebit gloriosior, tanto magis cruciabuntur mali. Et hoc signatur cum dicitur venientem in nubibus caeli. Et hoc respondet huic quod supra dixerat, quod sicut fulgur (...) ita erit et adventus filii hominis. In fulgure duo sunt, splendor et terror. Splendor aliquam iucunditatem repraesentat, sed terror fit ex sono, et nubes ad refrigerium fit; Is. XVIII, 4: et erit sicut nubes rorida in die messis, quae tunc iucunda est. Item nubes habet obscuritatem, et quando spissa est, est terribilis propter fulgura et pluvias quae ex nubibus oriuntur; et hoc convenit terrori impiorum; Ps. XCVI, 2: nubes et caligo in circuitu eius. Item competit quod in nubibus veniat ad designandum divinitatem Christi, quia maiestas Dei apparuit in nube, Ex. XVI, v. 10; unde dicitur III regum VIII, 12: dixit dominus quod habitaret in nebula: ideo in nubibus veniet. Item competit ad ostendendum humanitatem eius; quia, sicut habetur Act. I, v. 9: videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, et audierunt Angelos dicentes: quemadmodum vidistis eum euntem in caelum, sic veniet. Ut ergo ostendatur quod sit ille idem qui in nube sublatus est, apparebit in nube. Competit etiam ad significandum glorificationem. Quando enim transfiguratus est, apparuit nubes lucida, et tunc fuit una; sed tunc erunt plures, quia tunc solum tribus apparuit, sed tunc pluribus apparebit; Apoc. c. I, 7: ecce veniet in nubibus, et videbit eum omnis oculus. Et quid erunt istae nubes? Non erunt nisi quaedam claritates redundantes ex corpore Christi et aliorum sanctorum. Origenes dicit quod erunt Angeli assumentes non solum intelligibiliter, sed veraciter ministrantes. In primo enim adventu venit humilis; Zach. IX, 9: ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Sed post veniet in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate. In primo enim adventu duo fuerunt: habuit enim infirmitatem et ignominiam. Infirmitatem, quia dicit apostolus, II ad Cor. XIII, 4: crucifixus est ex infirmitate. Ignominiam, secundum quod habetur Is. LII, 14: sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. Consequenter ad haec duo, duo dicit. Consequenter ad infirmitatem, ponit virtutem, unde de ista dicitur: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, et haec data est ei per generationem, inquantum filius Dei. Sed ipse promeruit inquantum homo; et hoc manifestabitur quando omnes Angeli et omnia elementa ministrabunt ei. Item contra ignominiam dicit veniet in maiestate, quasi iudex vivorum et mortuorum. Tunc veniet et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna. Hic agit de congregatione sanctorum; et tria ponit. Primo ponit ministros; secundo congregatos; tertio unde congregantur. Ministri sunt Angeli, ut habetur Ps. CII, 21: ministri eius qui facitis voluntatem eius. Sed dicit cum voce magna et tuba. In resurrectione triplex virtus operabitur. Primo virtus divina; secundario virtus humanitatis Christi, quia sua resurrectio est causa nostrae resurrectionis, ut dicit apostolus I ad Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes mortui sumus, ita in Christo omnes resurgemus. Item operabitur ibi virtus angelica ad quaedam praeambula, scilicet ad colligendos pulveres. Et haec tria tangit. Virtutem angelicam, cum dicit mittet Angelos; virtutem Dei, cum dicit cum tuba; virtutem humanitatis in hoc quod dicit et in voce magna. De ista habetur in Io. V, 25: omnes qui audierint vocem filii Dei, vivent. Et oportebit quod illa vox sit magna, quia dabit voci suae vocem virtutis, Ps. LXVII, 34. Per tubam bene signatur divinitas, quia maior est vox tubae, quam vox humana; Apoc. c. XI, 12: et audierunt vocem magnam de caelo dicentem eis, ascendite huc. Et paulo post: et septimus Angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo. Et notate quod tuba satis ei congruit, quia Num. X, 2 mandavit dominus Moysi duas tubas fieri; et clangebant tubis ad Concilium, ad festa, ad pugnam, et ad commotionem castrorum. Et sic erit in iudicio; quia erit ibi Concilium, idest adunatio omnium sanctorum, quia non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in Concilio iustorum, Ps. I, 5. Item erit tunc solemnitas sempiterna. Item erit ibi pugna contra malos, ut habetur Zach. ult., 14: sed et Iudas pugnabit adversus Ierusalem. Item erit ibi commotio castrorum, quia sancti transferentur ad vitam sanctorum; Zach. II, 11: et applicabuntur gentes multae ad dominum in die illa. Item quidam modo congregantur, sed non omnes; sed tunc omnes; infra XXV, 32: congregabuntur ante eum omnes gentes. Hic congregantur solum electi, quia solum congregantur ut regnent cum ipso; Ps. XLIX, 5: congregate illi sanctos eius. Unde dicit et congregabunt electos eius. Sed unde congregabuntur? A quatuor ventis caeli, a summis caelorum usque ad terminos eorum. Venti caeli distinguuntur per quatuor partes mundi. Ab oriente provenit subsolanus; ab occidente Favonius; a Septemtrione Boreas; a meridie Auster: et sub his omnes alii continentur; unde a quattuor ventis caeli, idest ab omnibus partibus mundi. Sequitur a summis caelorum usque ad terminos eorum. Istud potest dupliciter exponi. Origenes dicit sic: congregabuntur. Posset aliquis dicere quod solum ista congregatio esset vivorum, et non mortuorum; quod removet ad ostendendum quod etiam mortui congregabuntur; ideo dicit a summis caelorum et cetera. Scitis quod sancti ascendunt in caelos, et quidam sunt inferiores, quidam superiores, quia secundum modum meritorum erit modus praemii; unde hoc est quod dicit Augustinus, quod a quatuor ventis, hoc est propter corpora: quod a summis caelorum, hoc dicit propter animas. Remigius dicit sic, et est in Glossa: congregabo et cetera. Posset aliquis credere quod solum esset congregatio ab extremis terrae; sed quid erit de meditullio terrae? Unde usque ad terminos eorum. Et vult dicere quod non solum fiet congregatio ab extremis terrae, sed a caelo, idest a meditullio mundi. Ab arbore fici discite parabolam. Hic docet de certitudine adventus sui. Magna dixerat, et a quibusdam incredibilia; modo tripliciter certificat. Primo similitudine; secundo assertione; tertio ratione. Secunda ibi amen dico vobis etc.; tertia ibi caelum et terra et cetera. Dicit ergo ab arbore fici discite parabolam. Dicit Chrysostomus: quando vult Deus ostendere aliquid, semper inducit similitudinem naturalem. Arbores in hieme vitam habent, tamen occulte, unde non producunt folia, neque fructus; sed in principio veris incipiunt pullulare, et tunc apparet vita. Sic etiam sancti modo non apparent, ut habetur ad Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; sed tunc vita sanctorum apparebit, eorum scilicet qui non seducentur tempore Antichristi. Tunc veniet aestas, idest aeterna retributio; Ps. CXXV, 6: euntes ibant et flebant mittentes semina sua; et sequitur, venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. Unde dicit ab arbore fici discite parabolam. Per ficum signatur synagoga, de qua habetur Lc. XIII, 6: arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua. Cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas. Et hoc potest exponi sic: ramus tener Antichristus est, cuius potestas parum durabit, et sicut folia multum adhaerent ei, tunc potestas eius manifestabitur. Vel potest exponi in bono. Per ramum virtus et fortitudo sanctorum. Quando Ecclesia incipiet finiri, virtus Christi et sanctorum apparebit qui sustinebunt eam; Cant. II, 13: ficus protulit grossos suos. Ita et vos, cum videritis haec omnia; idest cum videritis signa praecedentia evenire, scitote quod prope est in ianuis. Sicut dicitur aliquid esse prope, quando est in ianuis; Iac. V, v. 4: ecce merces operariorum vestrorum quae defraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures domini Sabaoth introivit. Notate quod Augustinus facit vim in hoc quod dicit omnia, cum dicit: cum videritis haec omnia et cetera. Supra dixerat quod dominus prope est; sed quid est? Semper enim dominus prope est. Ideo dicit: si velimus, dicamus quod nihil pertinet ad finem mundi, sed ad adventum Christi per Ecclesiam; unde quod dictum est, videbunt filium hominis venientem in nubibus, idest in praedicatoribus, cum virtute magna, quoniam dat dominus verbum evangelizantibus virtute multa; et tunc veniet cum maiestate, quoniam dant ei reverentiam. Tamen secundum expositionem aliorum referre ad finem mundi possumus, et aliter dicere. Secundum quod Augustinus exponit, dat intelligere aliquid quod prope est, idest aliqua esse signa quod prope est; unde quod dictum est, videbunt etc. refertur ad omnia supra dicta, scilicet ad signa, fulgura et terraemotus. Manifestavit ergo per similitudinem, nunc manifestat per assertionem, scilicet cum iuramento dicens amen dico vobis, idest infallibiliter verum est, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Dicit Origenes: quasi in promptu esset quod audietis. Posset enim aliquis credere haec esse dicta de destructione Ierusalem, et quia tunc completa sunt ad destructionem, quia multi supervixerunt usque ad tempus illud, unde non praeteribit generatio haec, idest homines nunc viventes, donec omnia fiant. Sed magnum esset omnia dicta ad destructionem Ierusalem referre: ideo aliter dicendum, quod omnes fideles sunt una generatio; Ps. XXIII, 6: haec est generatio quaerentium dominum; et praemiserat quod domini est terra. Unde vult dicere non praeteribit generatio haec, idest non cessabit fides Ecclesiae usque ad finem mundi, contra aliquos qui dicebant quod duraret usque ad tempus aliquod: quod dominus redarguit dicens, infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et tunc ponit rationem caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; quasi dicens: facilius est caelum et terram transire, quam verba; Is. c. XL, 8: verbum autem meum manet in aeternum. Et Ps. XXXII, 6: verbo domini caeli firmati sunt. Unde verbum est causa caeli, et causa semper validior est suo effectu, ideo et cetera. Et non dicitur quod caelum et terra transeant, quia esse desinant, sed quia transibunt in alium statum; Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. Secundum Origenem boni per caelum signantur, per terram mali; Is. I, 2: audite, caeli, et auribus percipe, terra. Utrique transibunt, boni in vitam aeternam, mali in ignem aeternum. Et quod dicitur verbum Dei non praeteriri, non dicitur quod non transeat secundum substantiam verbi, sed secundum id cuius est: unde hoc, ut dicit Origenes, habet praeter alia, quia non praeteribit verbum domini. Verba autem Moysi et aliorum praetereunt; unde verba Moysi sunt signa praesentis Ecclesiae. Sed verba Christi praenuntiant statum vitae aeternae. Unde verba Moysi transeunt, idest quod promisit Moyses transit: quod Christus, non, quia promisit futuram gloriam, quae non transit. Item verbum Christi secundum quod est de terrenis et temporalibus, transit. De die autem et hora illa nemo scit. In parte autem ista determinat de incertitudine temporis. Et circa hoc duo facit. Primo ponit temporis incertitudinem; secundo hortatur ad similitudinem; tertio ostendit eventum futurum. Secunda ibi sicut in diebus Noe etc.; tertia ibi tunc duo erunt in agro. Dicit quod videbunt filium hominis. Tu dicis indeterminate; dicas nobis determinate si est verum. De die autem et hora nemo scit, neque Angeli caelorum. Quod dicit de Angelis caelorum, manifestum est, et non habet magnam dubietatem, quia est cognitio naturalis in eis, et hoc non se extendit nisi ad ea quae secundum cursum naturae fiunt; iudicium autem non fiet nisi secundum voluntatem Dei. Item est alia cognitio gloriae, et sic tantum sciunt sicut quibus dominus vult revelare, et istud sibi retinuit; Mal. c. III, 2: ecce veniet dominus, et quis poterit scire adventum eius? I ad Thess. V, 2: dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Sed est quaestio hic, secundum Hieronymum, quia dicit Marcus XIII, 26: nec etiam filius hominis; ex quo videtur Arius suam haeresim confirmare, quia si pater scit quod nescit filius, ergo maior est eo. Ideo potest dici quod filius scit, et quod dies iudicii secundum aliquam rationem determinatus est, et quidquid determinatur a Deo, suo verbo aeterno determinatur; ideo impossibile est quin verbum sciat. Sed quare dicitur nescire? Augustinus et Hieronymus dicunt quod consuetus modus loquendi est dicere nescire aliquid, quando non facit illud scire; sicut dicitur Gen. XXII, v. 12: nunc cognovi quod timeas Deum; idest, cognoscere feci; ideo dicitur filius nescire, quia non facit scire. Alio modo dicit Origenes quod Christus et Ecclesia sunt sicut caput et corpus, quia sicut caput et corpus sunt sicut una persona, ita Christus et Ecclesia. Sed Christus aliquando accipit formam Ecclesiae, ut in illo Ps. XXI, v. 2: Deus, Deus meus, respice in me, unde quod dicitur quod Christus non scit, intelligitur quod Ecclesia non scit: unde dominus, Act. I, 7: non est vestrum scire tempora vel momenta et cetera. Notate quod dicit Augustinus quod ipse volebat ostendere ex quibusdam signis, quod adventus iudicii non possit sciri determinate, quia non determinat quodcumque tempus. Probatio dicit quod non possit sciri, quia sicut est in aetatibus hominis, ita est in aetatibus mundi. Unde sicut ultima aetas hominis non habet terminum certum, sed aliquando protenditur plusquam aliae, sic et de ultima parte mundi dici debet, quod non habet certum terminum, et poterit plus durare quam omnes aliae partes. Sicut autem fuit in temporibus Noe, ita erit et adventus filii hominis. Supra dominus posuit incertitudinem horae sui adventus; nunc autem adhibet similitudinem. Et primo ponit eam; secundo exponit, ibi sicut enim erant in diebus ante diluvium et cetera. Proponit autem similitudinem convenientem, quia dum loqueretur de fine mundi, quievit in fine mundi. Proponit ergo de alia similitudine. Legitur enim duplex consummatio. Una per aquam; II Petri II, 5: et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Unde dicitur satis convenienter, quia prima consummatio fuit ad amputanda peccata carnalia; unde dicitur Gen. VI, 2: videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Ideo contra ardorem huius concupiscentiae debuit esse consummatio per aquam. In fine autem mundi peccatum erit, quia refrigescet caritas, sicut supra dictum est, ideo ignis convenienter erit in poenam; unde dicit sicut in tempore Noe, scilicet quod finis fuit incertus, sicut habetur Gen. VI, 13: finis universae carnis venit coram me. Unde sicut illi qui adhaeserunt Noe, salvati fuerunt, sic in adventu filii hominis, qui adhaerebunt filio Christo, salvi fient. Secundo exponit istam similitudinem quantum ad incertitudinem sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes et cetera. In verbis istis duo tangere videtur: unum scilicet desperationem de futuro adventu, et causam eius. Causa autem quod homo non speret futurum adventum, est, quia versatur in curis carnis, quoniam ambulat secundum eius concupiscentias; Iac. V, 5: epulati estis super terram, et in luxuriis vestris enutristis corda vestra. Ideo vacabunt lasciviae, quae duas habet partes, scilicet in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, ad Rom. XIII, 13. Quantum ad primum dicit comedentes et bibentes: non quod comedere et bibere sit peccatum, sed ponere ibi finem suum est peccatum. Quantum ad secundum dicit nubentes, et nuptui tradentes et cetera. Et sequitur et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes, scilicet qui non adhaeserunt Noe, qui erat figura Christi. Ita erit adventus filii hominis. Sed habetur Lc. XXI, 26: arescentibus hominibus prae timore. Et supra hoc eodem habetur quod sol obscurabitur. Quomodo ergo securi erunt homines ut comedant et luxurientur? Duplex est responsio. Dicit Hieronymus quod verum est quod circa tempora Antichristi multae erunt tribulationes, et hoc ad probationem electorum; et post restituentur tranquillitati, et in illa tranquillitate mali vacabunt laetitiae. Unde Lucas loquitur secundum statum tribulationis; Matthaeus autem secundum tempus quod immediate praecedet adventum Dei. Item aliter, quia quidam sunt boni, quidam mali. Et universaliter Ecclesia patietur tribulationem, et boni punientur a malis: unde dicitur supra X, 22: odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum. Unde illi qui patientur, erunt boni; qui vero exercebunt huiusmodi tribulationes, erunt mali. Quod ergo dicitur hic comedentes et bibentes etc. intelligitur quoad malos; quod autem in Luca dicitur, arescentibus hominibus prae timore, hoc intelligitur quoad bonos. Vel sic: cum frequenter accidat quod boni emendantur per tribulationem, mali autem non, ideo mali arescent, boni autem non. Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. In parte ista ponit eventum huius incertitudinis. Et quis erit? Quia continget quod homines in uno officio assumpti, quod unus assumetur, et alter relinquetur. Et potest hoc exponi, secundum Chrysostomum, quod non velit aliud dicere, quam quod in omni conditione hominum et omni officio quidam erunt reprobi, quidam electi: qui boni, assumentur; qui mali, relinquentur. Quomodo? Sicut dictum est supra XIII, 41, quia venient Angeli, et assument bonos, scilicet ad Christum. Item quidam sunt delitiose viventes, quidam vero quaedam officia exercentes. Item laborantium quaedam sunt officia ad homines pertinentia, quaedam ad mulieres; labor hominum est proprie in agris. Tunc ergo erunt duo in agro uno, litteraliter scilicet laborantes, unus assumetur, tamquam electus, alter relinquetur, tamquam reprobus. Item duae erunt molentes in mola una: una assumetur, altera relinquetur. Hoc est officium mulierum. Solebat esse quod mulieres molerent, et loquitur secundum consuetudinem terrae, ubi non est aqua; et nunc molitur cum equis, vel cum hominibus, sed tunc erat officium mulierum; Is. XLVII, 2: tolle molam, et mole farinam. Unde duae erunt molentes, idest exercentes officium suum. Et tunc, una assumetur, exponitur ut prius. Item, duo in lecto uno: unus assumetur, et unus relinquetur. Chrysostomus dicit quod divites non laborant, sed quiescunt; ideo assignantur per illos qui in lecto iacent; et de istis unus assumetur, et alter relinquetur. Potest etiam exponi allegorice, et haec est expositio Hilarii. Per agrum assignatur mundus, sicut supra dictum est. Per duos homines populus fidelium et infidelium. De istis unus assumetur, scilicet populus fidelium, alter relinquetur, scilicet infidelium. Item lex vetus per molam assignatur, quae gravis et ponderosa est; Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri ferre potuimus et cetera. Et eorum qui veterem legem recipiunt, aliqui recipiunt Christum, alii non. Omnes illi dicuntur in mola molere qui veterem legem recipiunt; et illi quidem assumuntur, qui veterem legem cum nova recipiunt; illi vero qui non, relinquuntur. Item, qui Christum recipiunt, sunt sicut iacentes in lecto, quia per lectum signatur memoria passionis, et de talibus quidam assumuntur, quidam relinquuntur: quidam enim conformant se passioni per bona opera, quidam non. Potest aliter exponi, ut ad tres status fidelium referatur; quia sunt tria genera hominum, quidam contemplativi, quidam praelati, quidam activi. Nullus status securus est, quin aliqui damnentur in statu aliquo. Status contemplationis per lectum significatur. De hoc in Cant. I, 15: lectus noster floridus; et tamen aliqui in hoc statu damnantur. Status activorum per molentes in mola signatur, quia ponderositatem habent, et sunt solliciti; Lc. X, v. 41: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Unde involvuntur in saecularibus: et ideo inter eos aliqui damnantur. Per agrum in quem homines exeunt ad laborandum, signantur praelati; Cant. VII, 11: veni, dilecte mi, egrediamur in agrum. Et in talibus quidam assumuntur, et quidam relinquuntur.


Lectio 4

[87398] Super Mt., cap. 24 l. 4 Postquam dominus posuit incertitudinem horae, monet ad vigilantiam. Et primo monet omnes; secundo specialiter praelatos, ibi quis putas est fidelis servus et prudens? et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit admonitionem; secundo similitudinem; tertio concludit propositum. Secunda ibi illud autem scitote etc.; tertia ibi et vos estote parati et cetera. Dicit ergo: ita dico quod dies est incertus, et nullus potest confidere de suo statu, quia de quolibet unus assumetur et alter relinquetur, ideo debetis esse diligentes et solliciti. Vigilate ergo. Et, ut dicit Hieronymus, ideo voluit dominus incertum ponere terminum, ut homo semper expectaret. In tribus enim homo delinquit: quia vacant eius sensus, item quia vacat a motu, item iacet homo. Ideo vigilate, ut sensus vestri eleventur per contemplationem; Cant. V, v. 2: ego dormio, et cor meum vigilat. Item vigilate, ne in morte torpeatis: ille enim vigilat qui se exercet in operibus bonis; I Petr. ult., 8: sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Item vigilate, ne iaceatis per negligentiam; Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies? Sed quid dicit? Quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Hoc dicebat apostolis, et non habetur alibi quod ita expresse se vocet dominum, sicut hic, et in Io. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Sed posset aliquis dicere, quod dominus loquebatur apostolis; apostoli autem non erant victuri usque ad finem mundi, quomodo ergo dicit vigilate, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit? Dicit Augustinus quod istud necessarium est etiam apostolis, et eis qui ante nos erant, et nobis, quia dominus venit dupliciter. In fine mundi veniet ad omnes generaliter; item venit ad unumquemque in fine suo, scilicet in morte; Io. XIV, 18: non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Ergo duplex est adventus, in fine mundi et etiam in morte: et utrumque voluit esse incertum. Et isti adventus sibi respondent, quia talis invenitur quis in secundo, qualis fuerit in primo. Augustinus: imparatum invenit illum mundi novissimus dies, quem imparatum invenit suus ultimus dies. Item potest exponi de alio adventu, scilicet invisibili, quando venit in mentem; Iob IX, 11: si venerit ad me, non percipiam. Unde ad multos venit, et non percipiunt. Unde multum debetis vigilare, ut si pulsaverit, aperiatis ei; unde Apoc. III, 20: ego sto ante ostium, et pulso: si quis aperuit mihi, intrabo ad eum, et coenabo cum illo. Illud autem scitote, quod si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret illa hora, et non sineret perfodi domum suam. Sed quia nescit qua hora, oportet quod tota nocte vigilet. Quis est iste paterfamilias? Domus anima est. In ista debet homo quiescere; Sap. VIII, v. 16: intrans in domum meam, idest in conscientiam meam, conquiescam cum illa. Paterfamilias ratio est: Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio, dissipat omne malum intuitu suo. Aliquando fur perfodit domum suam. Fur est aliqua persuasio falsae doctrinae, vel tentatio aliqua. Et dicitur fur, sicut habetur Io. X, 1: qui non intrat per ostium in ovile ovium, ille fur est et latro. Ostium proprie dicitur naturalis cognitio, seu ius naturale. Quisquis ergo per rationem intrat, per ostium intrat; sed qui intrat per ostium concupiscentiae, vel irae, vel huiusmodi, est fur. Fures consueverunt in nocte venire. In Abdia 5: si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? Unde si de die veniant, non timentur. Sic quando homo est in contemplatione divinorum, tunc non venit tentatio; sed quando remisse se habet, tunc venit. Ideo bene dicit propheta, Ps. LXX, 9: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Unde debemus vigilare, quia nescimus quando veniet dominus, scilicet ad iudicium. Vel possumus referre ad diem mortis; I ad Thess. V, 3: cum enim dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis venturus est. Dicit Chrysostomus quod homines solliciti circa temporalia, vigilant de nocte. Et si pro temporalibus vigilant, multo magis vigilandum est pro spiritualibus; Apoc. III, 3: si non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur. Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam? Hic specialiter admonet ad vigilandum praelatos. Et primo alliciendo praemiis; secundo terrendo suppliciis. Circa primum tria facit. Primo ponit idoneitatem boni praelati; secundo officium; tertio praemium. Idoneitas est quod sit fidelis et prudens. In quolibet bono opere duo sunt necessaria: ut intentio constituatur in debito fine, item quod accipiat vias congruas ad illum finem; ideo in officio praelationis haec duo sunt necessaria. Primo quod figat intentionem in debito fine, quem quidam constituunt in seipsis, de quibus dicitur Ez. XXXIV, 2: vae pastoribus qui pascunt se; quia illi qui in recto fine intentionem constituunt, non intendunt quod sibi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant. Et hoc totum propter gloriam Dei recte operantur. Qui autem quaerit quod suum est, non. Unde oportet quod sit fidelis; I Cor. IV, 2: iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item debet esse prudens, quia potest esse quod aliquis quaerat gloriam Dei, sed non secundum scientiam. Praelati enim est corripere vitia. Posset ergo ita increpare, quod posset inducere in peccatum. Ideo oportet quod sit prudens. Sup. c. X, 16: estote prudentes sicut serpentes. Et notate quod nominat servum, quia differentia est inter liberum et servum, quia omnis actio servi retorquetur in dominum, non liberi: sic omnis actio praelati referri debet in Deum. Sic Paulus vocabat se servum, cum dicebat, II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Sed quare dicit quis putas est fidelis servus et prudens? Quia pauci sunt fideles; Phil. c. II, 21: omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi; Prov. XX, 6: virum autem fidelem quis inveniet? Et si pauci fideles, pauciores et prudentes; ideo sic dicit dominus notans paucitatem. Deinde tangit eorum officium quem constituit dominus super familiam suam. Et tria agit. Primo agit de sui institutione super officium suum, cum dicit quem constituit dominus, non quod ipse procuret vel muneribus, vel precibus; ad Hebr. c. V, 4: nullus assumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo sicut Aaron. Deinde tangit super quod constitutus est, quia super familiam suam, scilicet super Ecclesiam suam, non super temporalia, secundum quod dicit apostolus, II Tim. II, 4: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Item oportet eum esse prudentem, ut vigilet circa Ecclesiam, non circa alia quae extra Ecclesiam sunt; I Cor. V, 12: quia ad nos de his quae foris sunt? Item tangit officium praelati ut det illis cibum in tempore: cibum scilicet doctrinae, boni exempli, et temporalis subsidii; ideo dominus dicit Petro ter: pasce, pasce, pasce oves meas. Pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio habetur ultimo, sed tamen in tempore; Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Item Io. XVI, 12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Si enim vult dicere verba, quando non competit, perdit. Sequitur de praemio; et primo dicit quod est istud; secundo in quo sit. Quod est praemium? Beatitudo; unde dicit, beatus, sive in morte, sive in fine mundi, quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem, scilicet administrantem, ut dictum est. Ps. CXVIII, 1: beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini. Et quare sunt beati? Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Hoc tripliciter exponitur. Uno modo, ut ostendatur in quo consistat omnis beatitudo. Beatitudo enim in aliquo bono consistit; sed omnia bona Dei sunt. Numquid ergo in aliquo istorum est beatitudo? Beatitudo est in illo bono quod est super omnia bona: non enim est aliquis beatus, nisi in illo bono quod Deus est. Unde super omnia bona sua constituet eum, idest beatificabitur in illo, scilicet in Deo, qui est super omnia. Secundo modo exponi potest quod hoc dicit ad ostendendum praeeminentiam, quam habebunt boni praelati. Lc. XII, 37 habetur quod faciet eos discumbere; sed hic habetur quod super omnia bona sua constituet eum; quia inter omnia praemia maximum est praemium boni praelati; supra V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur. Dan. XII, 3: qui docti fuerint, erunt sicut splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et hoc est super omnia bona sua, idest super omnia praemia sanctorum. Tertio modo potest exponi per unionem ad Christum; quia sicut in hoc mundo non perveniet ad statum perfectionis, nisi qui sequitur vestigia Christi, sic nec tunc, nisi qui coniuncti fuerint Christo: et habebunt dominium super omnia, inquantum voluntas sua fit conformis voluntati divinae; Lc. XXII, 29: et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et Apoc. II, 28: qui vicerit, dabo ei stellam matutinam. Si autem dixerit malus ille servus in corde suo et cetera. Postquam allexit ut sint vigilantes per praemia, hic terret per supplicia. Et primo ponit culpam; secundo poenam, ibi veniet dominus et cetera. In culpa duo sunt, scilicet causa culpae, et ipsa culpa; et tamen utrumque culpa est. Causa culpae est desperatio de adventu si dixerit: moram facit dominus meus venire. Augustinus dicit quod aliquis posset dicere hoc nimio desiderio, et hoc demonstrabat qui dicebat: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei? Aliquando dicitur propter desperationem de cito veniendo; Ez. XII, 22: fili hominis, quod est proverbium istud in terra Israel dicentium: in longum differentur dies, et peribit omnis visio? Non enim diu tardabit. II Petr. c. III, 9: non tardat dominus promissionem suam. Unde haec est radix omnium. Sed quae sunt quae consequuntur inde? Unum crudelitatis, aliud voluptatis. Quantum ad primum dicit et coeperit percutere conservos suos, quia reputat sibi subiectos ut servos, contra illud I Petr. V, 3: sed voluntarie, neque dominantes in cleris. Et non solum sufficit ei, sed etiam percutit et affligit; Mich. III, 10: qui aedificatis Sion in sanguinibus. Vel percutiunt fratres, quos servos reputant, malo exemplo. Item istud non sufficit eis, sed convertunt se ad voluptates. Manducet autem et bibat cum ebriosis, idest habebit societatem cum voluptuosis, si ipse est voluptuosus. Et quid erit inde? Ponit iudicium. Primo enim ponit iudicium ex insperato; secundo poenam. Dicit veniet dominus servi illius in die qua non sperat; quia credit aliquando homo esse securus de longa vita, et tamen subito deficit; I ad Thess. V, 2: dies domini sicut fur veniet; Is. XXX, 13: subito dum non speratur, veniet contritio eius. Et quid fiet inde? Sequitur triplex poena. Et dividet eum, non, ut dicit Hieronymus, ut dividat gladio, sed a societate bonorum; infra XXV, 32: et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et haec est maxima poena. Dicit Origenes sic: in homine tria sunt: est anima, corpus, spirituale donum. Et haec in bonis praelatis non dividentur, sed in malis praelatis. Spirituale donum dividetur, quia accipiet spirituale donum quod eis dederat; corpus autem et anima mittentur in ignem. Item alia poena est quod annumerabitur iniquis, unde dicit partemque eius ponet cum hypocritis. Hypocritae sunt simulatores qui unum profitentur, et aliud agunt: unde partem eius ponet cum talibus. Et sic accipitur Ps. X, 7: sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Item adhuc ista non sufficit, sed erit alia poena, quia ibi erit fletus et stridor dentium. Iob XXIV, 19: transibunt enim a frigore nivium ad calorem nimium. Unde fletus ex fumo generatur, stridor dentium ex frigore. Dicit Origenes quod possumus hinc considerare quod male dicunt qui dicunt quod praelati mali non sunt praelati. Item notate quamdam similitudinem quam ponit Augustinus. Removeamus ab oculis illum servum de quo fit sermo, et ponamus tres servos, qui diligant adventum domini. Unus dicat: dominus meus cito veniet, et ideo vigilabo. Alius dicat: dominus tardabit, sed volo vigilare. Alter dicat: nescio quando veniet, et ideo volo vigilare. Quis istorum melius dicit? Respondet Augustinus quod primus male decipitur, quia si putat quod cito veniat, et postea tardat, est in periculo ne prae taedio dormiat. Secundus potest decipi, sed non est in periculo. Sed tertius bene facit, qui sub dubio semper expectat; ideo malum est determinare aliquod tempus.


Caput 25
Lectio 1

[87399] Super Mt., cap. 25 l. 1 Supra actum est de adventu domini ad iudicium, hic agitur de ipso iudicio: unde dividitur istud capitulum in duas partes. In prima parte loquitur de iudicio per quasdam parabolas; in secunda manifeste et explicite formam iudicii demonstrat, ibi cum autem venerit et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur quaedam parabola, in qua aliqui excluduntur a regno propter defectum interiorem; in secunda, quod quidam excluduntur propter negligentiam exterioris operationis, ibi sicut enim homo peregre proficiscens et cetera. Prima est de virginibus, quae solent animos hominum exercere: et in hac tria consideranda sunt. Primo ponitur praeparatio aliquorum se disponentium ut regnent cum Christo; secundo ponitur excitatio ad iudicium; tertio adventus iudicii. Secunda ibi media autem nocte etc.; tertia ibi dum autem irent et cetera. Circa primum primo tangit studium praeparantium; secundo eorum somnum, ibi moram autem faciente et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit quod est commune omnibus se praeparantibus; secundo distinctionem in his, qui se praeparant, ibi quinque autem et cetera. Circa primum quatuor considerantur communia quantum ad omnes: numerus; status; officium; et finis intentus. Numerus tangitur quod decem erant: simile est regnum caelorum decem virginibus. Sed quare decem? Triplex ratio est. Una quidem, quia decem est numerus universitatis: in numerando procedimus usque ad decem, et post incipimus ad uno; unde per decem, per unum, et per centum universitas significatur. Vel, secundum Hilarium, omnes obsistunt decem praeceptis observandis, vel obligantur ad ea. Vel decem propter quinque sensus duplicatos. Sunt enim duplicati uno modo, secundum Gregorium, quia quinque sunt in viris, et quinque in mulieribus: et sic decem. Secundum Hieronymum, duplicantur secundum quod ad diversos sensus referuntur: sunt enim quidam sensus exteriores, et quidam interiores. De visu interiori dicitur Io. IV, 12: Deum nemo vidit umquam. De gustu dicitur Ps. XXXIII, 9: gustate et videte quoniam suavis est dominus. De olfactu dicitur Cant. c. I, 3: in odorem unguentorum tuorum currimus. Et sic sunt omnes decem, qui ad iudicium veniunt. Status tangitur cum dicitur virginibus. Sed quare dicuntur virgines? Triplex est ratio. Secundum Chrysostomum intelligitur de his qui integritatem carnis servant. Sed quare magis facit mentionem de virginibus? Dicit quod supra XIX, 12 locutus est de virginibus, ubi dicit quod sunt quidam eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. Ideo cum virginitas sit tantum bonum quod non cadit sub praecepto, sed sub consilio, secundum quod habetur I Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum non habeo, consilium autem do, si isti damnantur, multo magis et alii. Vel virgines dicuntur qui ab illecebris quinque sensuum abstinent. Secundum Hieronymum et Origenem virgines dicuntur fideles qui non admittunt corruptelam, secundum quod dicit apostolus, II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exibere Christo. Sequitur videre studium: quae accipientes lampades suas. Lampades sunt vasa luminis. Unde secundum Hilarium possumus intelligere animas illuminatas lumine fidei, quod in Baptismo receperunt; Is. LVIII, v. 8: tunc erumpet quasi mane lumen tuum. Vel per lampades opera signantur, secundum Augustinum: opera enim vestra debent esse lucerna; supra V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Ergo accipere lampades est praeparare animam, vel disponere ad bona opera. Quartum quod ponitur est quod exierunt obviam sponso et sponsae. Quis est sponsus, et quae est sponsa? Dupliciter exponitur secundum duplex matrimonium. Unum divinitatis ad carnem, quod celebratum est in utero virginis; ipse enim tamquam sponsus procedens de thalamo suo, Ps. XVIII, 6. Sponsus ipse filius est, sponsa humana natura; unde nihil aliud est exire obviam sponso et sponsae, nisi servire Christo. Item est matrimonium Christi et Ecclesiae; Io. III, 29: qui habet sponsam, sponsus est. Ergo praeparantes lampades intendunt ut placeant sponso, idest Christo, et sponsae, idest matri Ecclesiae. Et sic in istis conveniunt. Ponuntur etiam duo, in quibus discrepant, discrepant, in interiori discretione et exteriori sollicitudine. Quantum ad primum dicit quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes; Prov. X, 23: sapientia est viro prudentia. Ille prudens est qui quae facit, non vult pro nullo perdere. Ideo dictum est supra X, 16: estote prudentes sicut serpentes. Vel sic fatui sunt qui divertunt a Deo, vel per malam intentionem et non rectam, vel per falsam doctrinam; Prov. IX, 13: mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, sedet in foribus domus suae. Secundum Origenem, qui habet unam virtutem, habet omnes: unde non potest esse unus sensus ordinatus quin sint alii ordinati. Item sicut etiam dicitur Iacob II, 10, qui delinquit in uno, factus est omnium reus. Item discrepant quantum ad exteriorem sollicitudinem, quia quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum. Omnes istae bene volebant habere lampades accensas, quia ipse qui lumen est, vult sibi servire cum lumine; sed lumen non potest nutriri sine oleo: stultus enim esset qui crederet servare lumen in lampade, et non poneret oleum. Per oleum quatuor significantur. Secundum Hieronymum per oleum significantur bona opera. Et quare? Fides est lumen animarum quo accenduntur lampades. Per bona opera fides nutritur; I ad Tim. I, 18: hoc praeceptum commendo tibi, fili mi Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. De isto potest accipi quod dicitur Prov. XXI, v. 20: thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti, et imprudens homo dissipabit illud. Alio modo per oleum misericordia signatur: et sic dicit Chrysostomus. Unde habetur Lc. c. X, 34, quod Samaritanus infudit vinum et oleum. Per vinum severitas signatur, per oleum opus misericordiae. Vult ergo quod qui intendit continentiam servare, et non fecerit misericordiam, stultus est. Unde dicit Iac. II, v. 13: iudicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam. Item per oleum signatur interior laetitia, de quo in Ps. CIII, 15: ut exhilaret faciem in oleo. Et alibi in Ps. XLIV, 8: unxit te Deus oleo laetitiae. Multi sunt qui exterius abstinent et quaerunt intus gaudium, scilicet conscientiae, et ibi habent secum oleum. Alii vero non quaerunt gaudium conscientiae, sed gloriam hominum, et isti non habent oleum. Secundum Origenem per oleum sancta doctrina signatur; Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum. Oleum iustitiae rectam doctrinam signat; Ps. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia tua. Unde virgines dicuntur qui continentiam servant, qui faciunt misericordiam, qui gaudium interius quaerunt, qui rectam doctrinam assumunt. Sequitur de somno repentino. Ponitur causa somni, et somnus. Causa somni est mora. Quando enim aliqui expectant aliquem, et maxime de nocte, cito dormiunt. Unde per hoc spatium signatur spatium inter adventum Christi in carne, et adventum ad iudicium; unde dicit moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Secundum omnes expositores exponitur de morte. Sed quare dicitur mors somnus? Hoc est propter spem resurrectionis. Sicut enim qui dormit, intendit evigilare, sic qui dormit morte, intendit resurgere; I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent. Sed quid est dormitio, et dormitatio? Exponit Gregorius: dormitatio est proprie via ad somnum; unde per dormitationem possumus intelligere longiorem vitam, per somnum mortem. Secundum Origenem intelligitur de somno pigritiae; Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies, quando consurges de somno tuo? Unde moram autem faciente sponso, vel ad iudicium, vel ad mortem, dormitaverunt omnes, et dormierunt; vix enim sunt aliqui qui longo tempore vivant quin torpescant. Vel qui totaliter negligunt, dormiunt; qui vero aliquo modo aliqualiter desistunt a primo fervore, dormitant. Tunc sequitur excitatio; secundo effectus; tertio petitio fatuarum virginum; quarto responsio sapientum. Dicit ergo media nocte clamor factus est; ecce sponsus venit. De ista dicit Origenes aliter quam alii, et magis secundum litteram. Alii omnes exponunt excitationem istam referendo ad finale iudicium; et secundum hoc iste clamor erit tuba, vel vox Christi; I Thess. IV, 15: quoniam ipse dominus in iussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo; I ad Cor. XV, v. 52: canet tuba (...) et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Et quare media nocte? Dicit Hieronymus quod Hebraeus dicit quod sicut Angelus in media nocte descendit ad interficiendum primogenita Aegypti, sic venturus est dominus in media nocte. Unde solebat esse consuetudo apud eos, quod non dimittebatur populus usque ad mediam noctem. Augustinus dicit quod non est propter rationem temporis, sed solum est propter occultationem; I ad Thess. c. V, 2: dies domini sicut fur de nocte. Sed quid est quod dicit ecce sponsus venit, exite obviam ei? Quia tunc omnes resurgent ei obviam; Io. V, 25: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius; Amos IV, 12: praepara te, Israel, in occursum Dei tui. Origenes refert ad praesentem vitam. Et hoc quando homo detinetur inani gloria, et fit clamor per praedicatorem, vel per internam inspirationem; tunc revertitur ad Christum; Is. XL, 9: exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem. Tunc sequitur effectus: tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Ad litteram, facto clamore per tubam, vel per vocem Christi, omnes resurgent. Unde Io. V, 25: omnes enim qui in monumentis sunt, vocem eius audient. Sed quid fecerunt? Ornaverunt lampades suas. Sed quid est hoc? Erit ne tempus? Dicendum, quod ornare lampades nihil aliud est quam dinumerare opera quae fecerunt, ut possint congruam rationem reddere. Unde habebunt sollicitudinem quando audient vocem filii Dei, ut infra: quando vidimus te esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus tibi potum? et cetera. Secundum Origenem est planior littera. Quia si ad praesentem vitam referatur, quando fit clamor per praedicatorem, vel internam inspirationem, tunc surgunt a negligentia, et tunc incipiunt surgere ad corrigendum facta sua. Tunc sequitur petitio fatuarum: fatuae autem sapientibus dixerunt: date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Istae erant fatuae quoad aliquid et quoad aliquid non, quia aliquid habebant de lumine fidei; unde dicunt: quia lampades nostrae extinguuntur. Si enim nihil haberent fidei, dicerent extinctae sunt, unde cognoscunt quod non possunt ignem sine oleo conservare. Et quid est hoc dictum? Sive intelligatur per oleum opus misericordiae, sive iustitiae, idem est sensus, quia illi resurgentes, qui non habent haec opera in abundantia, petunt suos defectus suppleri per eos qui habuerunt magis abundanter. Sed hoc non poterit fieri, quia unicuique erunt sua necessaria; ad Gal. ult., 5: onus suum unusquisque portabit. Et quia videbant quod non poterat valere lumen fidei sine opere misericordiae, petebant ab aliis qui fecerant opera misericordiae. Augustinus sic exponit. Consuetum est quod quando aliquis praeoccupatur in aliquo, solet recurrere ad illud in quo sperat; istae habebant exterius fiduciam, quia laudem aliorum quaerebant, unde dicunt: date nobis de oleo vestro, idest de laude vestra, idest laudetis nos de opere nostro. Sed istud non valebit eis, secundum quod habetur ad Rom. c. II, 15: testimonium reddente illis conscientia ipsorum; Iob XVI, 20: ecce enim in caelo est testis meus, et conscius meus in excelsis. Unde confidunt in humano favore qui prodesse non potest. Secundum Origenem contingit quod aliqui in rebus vanis expenderunt vitam suam: et cum recognoscunt, recurrunt ad alios, et petunt orationes et beneficia eorum. Et in hoc non sunt fatui si incipiunt reverti ad dominum. Responderunt prudentes dicentes. Hic ponitur responsio sapientum, et in ista responsione duo ponuntur. Et primo ponitur responsio repudiandi; item ponitur quoddam consilium, ibi ite potius ad vendentes. Et quae est ratio? Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unde, quia oleum misericordiae, vel interius gaudium, vel exteriora opera non sufficiunt nobis et vobis, sicut dicitur I Petr. IV, 18: si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Et apostolus Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Et Is. LXIV, 6: omnes iustitiae vestrae tamquam pannus menstruatae. Quia ergo non sufficit nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Sed numquid erit tempus quod requirant sibi oleum? Ideo intelligendum quod istud magis dicitur per modum improperii quam per modum consilii; quasi dicerent, debuissetis ivisse. Secundum Chrysostomum isti vendentes sunt pauperes, quia mercantur regnum; Lc. XVI, v. 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis; unde dicunt ite, idest ire debuissetis. Secundum Augustinum dicitur enim per modum improperii. Venditores olei sunt adulatores, unde videntes quod istae petunt auxilium, dicunt: ite potius ad vendentes, et emite vobis; quasi dicerent: vos numquam quaesistis nisi oleum, idest laudem humanam, modo eatis ad mundum, et ematis illud testimonium quod semper quaesistis. Secundum Origenem plana est littera, quia vult quod totum in mundo isto contingat. Aliquando accidit quod peccator videt iustum, et petit quid debeat facere. Sed aliqui sunt ita sapientes quod sibi sufficit sapientia sua, sed non sufficit sibi et aliis. Unde tales dicunt illis, qui ab eis petunt consilium: non habemus tantum de doctrina spirituali quod possimus nobis et vobis sufficere; ideo ite ad doctores Ecclesiae, et ad sapientes qui vendent vobis. De ista habetis Is. LV, 1: omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite. Sed quomodo sine argento venditur? Dico quod sapientia venditur sine argento. Et quod est pretium eius? Quod homo libenter studeat, hoc est pretium sapientiae; Prov. II, v. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem, et scientiam Dei invenies. Dum autem irent emere, venit sponsus. Dicit Augustinus quod quidam referunt istud ad statum praesentis vitae; sed non potest stare cum eo quod dicitur et clausa est ianua. Ideo Origenes etiam hoc exponit de futuro adventu. Et tria facit. Primo ponitur adventus iudicis; secundo receptio bonorum; tertio exclusio malorum. Dicit ergo dum irent emere venit sponsus; idest dum haberent sollicitudinem quomodo excusarent se in iudicio, venit dominus ad iudicium. Sed Origenes dicit quod quidam sunt qui venient ad consilium, vel ad sacerdotes, et cum deliberatione ut convertantur, et tunc in adventu moriuntur. Unde tunc venit sponsus, quando homo moritur. Sed quid est quod hic dicitur, veniente sponso, cum supra dixerit, exierunt obviam sponso et sponsae? Ratio est, quia in iudicio sponsa, idest caro Christi, erit assumpta in glorificationem. Vel si referamus ad Ecclesiam, tunc perfecte ipsa unietur ipsi sponso per adhaesionem. Unde apostolus I Cor. VI, 17: qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo. Et sequitur et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Istae nuptiae sunt regnum caelorum, de quo Apoc. c. XVII, 14: quoniam dominus dominorum est, et rex regum, et qui cum illo sunt vocati, et electi, et fideles. Et statim clausa est ianua, quia nulli postea aperietur. Modo autem aperitur; unde Ps. XXIII, 7: attollite portas, principes, vestras. Et Apoc. IV, 1: post haec vidi, et ecce ostium apertum in caelo. Sed tunc claudetur. Consequenter ponitur repulsio malorum: et dicuntur tria. Primo exprimitur negligentia, quia tarde veniunt; unde dicitur novissime autem veniunt. Unde signat eos qui tardam poenitentiam agunt; Sap. V, 3: dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Desiderium tangitur cum dicunt: domine, domine, aperi nobis. Unde in hoc quod dicunt eum dominum dicunt aliquid per quod deberent impetrare. Per hoc autem quod geminant, signatur quod ex angustia petant; unde dicitur supra VII, 21: non omnis qui dicit mihi, domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Desiderium autem eorum tangitur cum dicitur aperi nobis. Sequitur repulsio: at ille respondens ait: amen dico vobis, nescio vos; idest non approbo vos. Novit enim dominus qui sunt eius, II ad Tim. II, 19, sicut artifex nescit opus quod discordat ab arte sua. Consequenter concludit: vigilate itaque et orate quia nescitis diem neque horam.


Lectio 2

[87400] Super Mt., cap. 25 l. 2 Supra posuit dominus parabolam de iudicio, in qua reprobatur aliquis propter hoc quod bonum spirituale interius susceptum non conservat, hic vero ponit parabolam, in qua quis bona suscepta non multiplicat: unde dividitur. Quia primo de distributione donorum agit; secundo de usu eorum; tertio de iudicio utentium. Secunda ibi abiit autem qui quinque talenta acceperat etc.; tertia ibi post multum vero temporis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit necessitatem distribuendi; secundo distributionem; tertio recessum distribuentis. Necessitatem ostendit in hoc quod dicit sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Ubi debetis notare quod iste homo Christus est. Et possumus dicere quod peregre proficiscebatur tripliciter: quia pergebat in locum, qui quamvis sit sibi proprius per divinitatem, scilicet in caelum, tamen peregrinus erat secundum carnem, quia nulla caro ibi ascenderat. Unde Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Item proficiscebatur in caelum, quia in mundo peregrinus existens in caelum proficiscebatur; Ier. XIV, 8: quare futurus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Item potest intelligi spiritualiter: nunc enim peregrinatur a nobis, quoniam nos peregrinamur ab eo; II ad Cor. V, 6: dum sumus in corpore peregrinamur a domino. Quando autem videbimus eum, tunc non erimus sicut peregrini, sed sicut cives et domestici Dei. Et notandum quod, sicut dicit Origenes, ubi ponitur sicut debet iungi aliquid, nisi ponatur in similitudine, sicut habetur supra XXIV, 27: sicut enim fulgor exit ab oriente, ita erit adventus filii Dei. Sed hic non ponitur in similitudine, et non ponitur postea aliud; propter hoc debet sic legi. Aliquis peregre proficiscens sicut homo, quia Christus et Deus et homo est. Unde secundum quod Deus, non peregrinatur, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad Hebr. IV, 13. Peregre autem proficiscitur sicut homo; Io. I, 14: vidimus eum tamquam unigenitum a patre, idest sicut unigenitum a patre. Et hoc fuit necesse ex quo peregre proficisceretur, quod curam committeret de suis; et hoc facit cum dicit vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. Et primo tangitur liberalitas dantis; secundo diversitas donorum; item discretio dandi. Dantis liberalitas in duobus tangitur: eo quod praevenit eos quibus dedit, item eo quod abundanter dedit. Eo quod praevenit, quia qui expectat dare, diminuit de liberalitate sua; non sic autem dominus; in Ps. XX, 4: domine, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Unde vocavit servos suos, non illi ipsum; unde Io. c. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos; Rom. VIII, 29: quos praescivit, hos et praedestinavit. Item tangitur liberalitas, quia de suo: dedit bona sua, non aliena. Aliqui bene sunt liberales de alieno, sed non de suo; iste autem de suo. Unde de isto potest intelligi quod dicitur in Ps. LXVII, 19: ascendisti in altum, cepisti captivitatem, dedisti dona hominibus. Consequenter ponitur diversitas donorum: et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Omnes istos dividit per tres, in fructum trigesimum, sexagesimum, et centesimum; quia omnis multitudo dividitur in summum, et infimum, et medium. Ista talenta sunt diversa dona gratiarum: sicut enim talentum pondus dicitur metalli, sic gratia pondus est quod inclinat ipsam animam; unde amor est pondus animae. Apostolus, I ad Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt: unde ista dona dividuntur, ita quod non aequaliter dantur omnibus; ad Eph. IV, v. 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et hoc est quod dicit: uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Et quae est ratio huius numeri? Possumus dicere quod aliquis ita superabundat, quod habet mensuram dupli; aliquis vero ita quod ultra duplum. Unde qui accipit duo, se habet ad illum qui unum, sicut proportio dupli: qui autem quinque, se habet ultra proportionem dupli. Unde vult dicere quod aliquis accipit quinque, qui accipit secundum mensuram incomparabilem. Possumus etiam dicere quod ista dona sunt eloquia Dei, verba sapientiae: frequenter enim sapientia divitiis comparatur; Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia. Quid est quod dicit, quod uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum? Origenes dicit quod illi dedit quinque talenta, qui omnia quae in Scriptura dicuntur, ad spiritualem intellectum refert; unde dictum est supra: sicut sunt quinque sensus corporales, sic sunt quinque spirituales. Sic dominus apostolis dedit. Lc. XXIV, v. 45 dicitur quod aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et in Daniele I, 17 dicitur quod dedit Deus pueris intelligentiam in omni Scriptura. Qui autem sunt illi, qui duo accipiunt? Secundum Origenem dualitas numerus est materiae, unde omnis numerus est ex binario et unitate; unde binario attribuitur materia, unitati forma. Unde illi dicuntur duo recipere, qui minus recipiunt, quia nesciunt se in omnibus regere; sed aliquid habent in quo sciunt, quia sunt boni aedificatores, vel huiusmodi. Unde secundum Origenem plus accipit qui recipit unum, quam qui duo. Secundum Gregorium et Hieronymum est e converso, quia per quinque talenta intelliguntur quinque sensus: unde ille recipit quinque talenta, qui gratiam a Deo recipit circa temporalia, circa quae operatio sensuum versatur. Per duo autem talenta intelliguntur sensus et intellectus. Per unum vero assignatur intellectus solum. Unde ille unum recipit, qui gratiam intellectus recipit, non gratiam operandi. Secundum Hilarium, ille recipit quinque qui Christum invenit in quinque libris Moysi; ille autem duo, qui gratiam novi et veteris testamenti veneratur, qui in Christo veneratur naturam divinam et humanam; unum autem recipit Iudaeus, qui in solis legalibus gloriatur. Deinde sequitur ratio: unicuique secundum propriam virtutem. Si hoc referatur ad illud quod talenta sint eloquia, plana est expositio, quia debent dari secundum maiorem capacitatem; Io. XVI, 12: multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Et apostolus I Cor. III, 2: tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam. Ideo magis subtilibus magis subtilia dedit. Si autem referamus ad bona gratiarum, sciendum quod quidam dixerunt, quod secundum bona naturalia daret bona gratuita. Unde secundum quod magis habet homo de bonis naturalibus, habet etiam de bonis gratuitis: et hoc verum fuit in Angelis, at in hominibus non. Et quae est ratio? Quia in Angelis una est natura spiritualis; ideo ad quod moventur, totaliter moventur secundum totalitatem virtutis. Ideo quantum valet conatus eorum, tantum capiunt. Sed homo est ex duabus contrariis naturis, quarum una retrahitur ab alia a suo corpore: unde non tantum datur ei nisi quantum homo cum isto bono naturali habet de studio. Item alius error fuit, qui dixit quod initium gratiae fuit a nobis. Et contra hoc obiicit Augustinus per verbum apostoli, II Cor. III, 5, qui dicit quod non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Sed quod est prius principium, quam cogitatio? Et si cogitatio a nobis non est, ergo nec operatio. Unde qui plus conatur plus habet de gratia; sed quod plus conetur, indiget altiori causa; Thren. V, 21: converte nos ad te, et convertemur. Si autem quaeris quare unus magis habet de gratia quam alter, dico quod huius rei est causa proxima, et causa prima: proxima est maior conatus istius quam illius; causa prima est electio divina; Eccli. XXXIII, 7: quare dies diem superat, et lux lucem, et annus annum, et sol solem? A domini scientia separati sunt. Et quae est ratio huius? Videte quod aliter est de agente universali et particulari. Agens particulare praesupponit sibi aliquid, et secundum hoc diversimode operatur, ut artifex aliam formam dat uni materiae, et aliam alii. Sed si posset facere materiam, diceretur quod talis fecit talem materiam, ut induceret formam secundum voluntatem suam. Sic dominus, cum sit creator omnium, creavit istum, ut sic eum faceret. Unde intelligitur, ut intelligatur capacitas naturae cum conatu. Tunc ponitur recessus dantis cum dicit et profectus est statim. Et potest intelligi quod iste peregre proficiscebatur, quia cum apostolis dixisset: accipite spiritum sanctum, Io. ult., 22, et Petro dixisset, Io. c. XXI, 17: pasces oves meas, statim profectus est. Unde dicebat, Io. XIII, 33: filioli, adhuc modicum vobiscum sum, et statim ascendit. Vel potest dici quod profectus est non recedendo, sed quia relinquit eos sub arbitrio, quia non compellit eos uti donis datis. Abiit autem qui quinque talenta acceperat et cetera. Hic ponitur de usu donorum, et hoc quantum ad tres servos. Et primo quantum ad primum; secundo quoad secundum; tertio quoad tertium. Unde dicit abiit autem qui quinque talenta acceperat. Designatur hic profectus virtutis; Ps. LXXXIII, 8: ibunt de virtute in virtutem. Et hoc habetur Gen. XXVI, 13: ibat crescens et proficiens. Virtus enim proficit per exercitium operationis; nisi enim operetur, deficit. Et ideo dicit operatus est. Unde dicitur Prov. XIII, 4: anima operantium impinguabitur. Et lucratus est alia quinque. Et quomodo? Dupliciter proficit aliquis: uno modo in seipso, alio modo in alio. In se, si habeat intelligentiam Scripturarum, ita ut proficiat; si caritatem, ut proficiat aliis. Profectus est, ut proficiat in alio, ut quod accepit, communicet; I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum administrantes. Unde si quod accipis communicas, totidem lucraris. Unde dicit quod superlucratus est alia quinque; quia vix est quod aliquis conferat ad aliquem id quod non habet. I ad Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis. In eo autem quod habet, in eo proficit. Apostolus: gratia eius in me vacua non fuit. Secundum Hilarium ille lucratur quinque, qui proficit in quinque libris Moysi, ut Christum lucretur. Similiter qui duo acceperat, scilicet qui proficit intellectu et operatione, lucratus est alia duo, idest praemiationem quoad utrumque. Vel duo, quia non solum proficit praedicando viris, sed etiam mulieribus, secundum Gregorium. Secundum Origenem, quod illud quod acceperat secundum rationem naturalium, ad intellectum referat. Qui autem unum acceperat abiens fodit in terram et cetera. Quid autem est fodere in terram? Tripliciter exponitur secundum Gregorium. Ille thesaurum abscondit, qui donum acceptum abscondit in peccatis carnis, vel temporalibus: unde qui potest in temporalibus proficere, et convertit se ad terrena, abscondit pecuniam domini sui in terra. De talibus dicitur in Ps. XVI, 11: oculos suos statuerunt declinare in terram. Secundum Origenem habet aliquis donum intellectus, et tamen vult religiose vivere, et sibi solum vivere, cum tamen multis possit proficere; iste abscondit in terra; Tob. XII, 7: opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Talis enim pecunia est ad multiplicandum, non abscondendum. Hilarius: qui sunt qui recipiunt unum? Iudaei, qui puram litteram recipiunt. Isti abscondunt pecuniam in terra, idest in carne Christi, qui propter carnem non possunt credere ipsum esse Deum. Unde Apost., I Cor. I, 23: nos autem praedicamus Christum Iesum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum. Hic agitur de iudicio. Et primo ponitur ratio adventus iudicis; secundo de iudicio, ibi et posuit rationem cum eis. Notandum quod de operibus et donis debemus Deo reddere rationem; supra XII, 36: de omni verbo, quod locuti fueritis, oportebit reddere rationem. Et supra XVIII, 23: simile est regnum caelorum homini, qui voluit ponere rationem cum servis suis. Et primo ponitur in speciali et posuit rationem cum eis, quia quilibet tenetur reddere rationem primo in sua morte, secundo in die iudicii, quando oportebit nos adstare ante tribunal Christi. Cum ergo dicit post multum vero temporis venit dominus, potest referri ad utrumque. Si enim ad diem iudicii, datur intelligi quod magna est mora inter adventum Christi et diem iudicii; contra illud quod crediderunt quidam tempore apostoli; unde II ad Thess. II, 2: non terreamini quasi instet dies domini. Sed si ad diem mortis, dicit Origenes: consideretis quod vix fuerit aliquis utilis in Ecclesia, qui parum vixerit. Et hoc probat de Petro cui dixit dominus, Io. XXI, v. 18: cum autem senueris, extendes manum tuam, et alius te cinget. Item de Paulo, qui adolescens fuit in sui conversione, et post factus est senex; unde ad Philemonem v. 9: ut Paulus senex et cetera. Unde cum dicitur post multum vero temporis, datur intelligi quod dat dominus longum spatium ad bene agendum: et de hoc intelligitur quod dicitur Prov. c. III, 2: longitudinem dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque et cetera. Hic agitur de tribus servis. Et primo de primo; secundo de secundo; tertio de tertio. In primo duo facit. Primo ponitur ratio reddita; secundo remuneratio debita ibi ait illi dominus eius et cetera. Ex parte istius primo ponit securitatem, fidelitatem, humilitatem et strenuitatem, sive sollicitudinem. Securitatem tangit, quia non expectavit quod dominus vocaret eum, sed ingessit se; unde dicit accedens. Hanc securitatem habebat Paulus per sanguinem Christi; ad Hebr. X, 19: habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi; II Cor. III, 12: habentes talem spem, multa fiducia utimur. Item notatur fidelitas, quia et obtulit alia quinque. Infidelis quidem esset, qui de bonis domini sui aliquid sibi attribueret: unde iste totum obtulit domino. Si ergo feceris aliquod bonum, si aliquem convertisti, et tibi attribuis, non Deo, non es fidelis; I Paral. XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Item notatur humilitas confessionis doni, quia cognoscebat ab eo recepisse; I Cor. IV, v. 7: quid habes quod non accepisti? Unde iste confitetur donum dicens: domine, quinque talenta tradidisti mihi et cetera. Item tangit strenuitatem sive sollicitudinem: ecce alia quinque superlucratus sum. Unde bene dicebat cum apostolo: gratia Dei in me vacua non fuit. Sequitur remuneratio debita: et in ista facit quatuor. Quia primo ponitur congratulatio; secundo commendatio meritorum; tertio aequalitas iudicii; quarto magnitudo praemii. Congratulatio tangitur, cum dicit ait illi dominus eius: euge, serve bone et fidelis et cetera. Unde dicitur Is. LXII, 5: ecce gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te dominus tuus. Unde exultanti animo recipit eum, cum dicit euge. Euge vox est exultationis. Sequitur commendatio. Et primo commendat de humilitate, cum dicit serve, quia recognoscebat se esse servum eius; Lc. XVII, 10: cum omnia bene feceritis, dicite: servi inutiles sumus. Item commendat eum de bonitate per hoc quod dicit bone; quia proprie bonum est diffusivum sui; unde bonus multiplicavit bonitatem. Item a fidelitate, quia non sibi retinuit, sed domino obtulit; unde dicitur et fidelis; I Cor. IV, 2: iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Et supra XXIV, 45: quis putas est fidelis servus et prudens? Unde approbat eum dicens fidelis. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat, II Cor. X, 18. Deinde ponit aequalitatem, ut praestet aequitatem iudicii, dicens: quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam. Ista pauca sunt omnia quae sunt in vita ista, quia quasi nihil sunt in comparatione ad caelestia. Unde vult dicere: quia fuisti fidelis ratione bonorum, quae sunt praesentis vitae, super multa te constituam, idest dabo tibi spiritualia, quae sunt super omnia bona ista; Lc. c. XVI, 10: qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. Sequitur magnitudo praemii: intra in gaudium domini tui. Gaudium enim est praemium; Io. XVI, 22: videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Et posset dicere aliquis: nonne visio est praemium, vel aliquod aliud bonum? Dico quod si alia res dicatur praemium, gaudium tamen est finale praemium. Sicut possem dicere, quod est finis gravium locus inferior; item quiescere in illo loco, et illud est magis principale. Sic gaudium nihil aliud est quam quies animi in bono adepto; unde ratione finis dicitur gaudium praemium. Et quare dicit intra in gaudium, non accipe? Dicendum quod duplex est gaudium: de bonis exterioribus et de bonis interioribus; qui gaudet de bonis exterioribus, non intrat in gaudium, sed intrat gaudium in ipsum; qui autem gaudet de spiritualibus intrat in gaudium. Cant. c. I, 5: introduxit me rex in cellaria sua. Vel aliter. Quod est in aliquo, continetur ab illo, et continens maius est. Quando ergo gaudium est de aliquo, quod minus est quam cor tuum, tunc gaudium intrat in cor tuum. Sed Deus maior est corde; ideo qui gaudet de Deo, intrat in gaudium. Item intrat in gaudium domini, idest de domino, quia dominus veritas est. Unde nihil aliud est beatitudo, quam gaudium veritatis. Vel sic: intra in gaudium domini tui, idest de eo gaude quo gaudet, et de quo gaudet dominus tuus, scilicet de fruitione suiipsius. Tunc ergo gaudet homo ut dominus, cum fruitur ut dominus; unde dicit dominus apostolis: statui vos ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, idest ut sitis beati in quo sum beatus. Accessit autem et qui duo talenta acceperat: supra actum est de iudicio quantum ad primum servum, qui quinque talenta acceperat; hic agitur de iudicio quantum ad secundum servum, qui duo talenta acceperat. Quantum ad litteram nihil differt a primo, nec est aliquid dicendum nisi quod dictum est de primo; et ideo non oportet iterare, quia et iste eamdem commendationem et idem praemium recepit, sicut qui quinque talenta acceperat. In quo datur intelligi, secundum Origenem, quod qui parvum donum a Deo recipit, et bene utitur secundum posse suum, tantum accipit et meretur quantum qui magnum. Hoc enim solum requirit dominus ab omni homine, quod ei serviat in toto corde suo, ut habetur Deut. VI, 5. Sed hoc potest habere dubietatem. Ponatur quod aliquis habeat magnam mensuram bonorum, alter parvam; si operatur iste secundum paucam caritatem quam accepit, tunc merebitur tantum quantum qui plus accepit: quod videtur quod non possit esse, quia sic mereretur tantum vel plus qui minus habet de caritate quam qui plus. Et ideo distinguendum est, quia quaedam sunt bona quae perficiunt, et eliciunt actum voluntatis et inclinant; quaedam autem quae non. Donum quod inclinat voluntatem et elicit actum est caritas. Non potest ergo esse qui plus habet de caritate, quin maiori nixu utatur, et melius. Sed sunt alia dona quibus potest aliquis uti secundum maiorem et minorem caritatem, ut scientia et huiusmodi: in talibus qui maiori conatu utitur, quantum ad praemium magis meretur; unde dicitur Lc. XXI, 3 s., quod paupercula mulier plus misit in gazophilacium quam illi qui plus apposuerunt, quia usa est secundum totum posse suum. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait. Hic determinatur de iudicio mali servi. Et primo ponitur ratio; secundo condemnatio quam suscepit, ibi respondens autem dominus eius dixit ei. Mirabilem rationem proposuit. Primo enim blasphemiam proposuit; inde negligentiam assumpsit; tertio innocentiam conclusit. Et sic non poterat valere syllogismus. Blasphemiam, cum dicit domine, scio quod homo durus es. Negligentiam, cum dicit abii et abscondi talentum et cetera. Innocentiam, cum dicit ecce habes quod tuum est. Et consideremus quod dicit quod accessit. Dictum est supra de illo qui quinque talenta acceperat quod accessit, idest fiduciam habuit; sed iste non accessit cum fiducia, sed per violentiam. Vel aliter, quia aliqui in his quae male faciunt, videtur eis bene fecisse. Prov. XXVI, v. 16: sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Unde visum fuit ei quod bene fecisset. Secundum Origenem, videtur aestimatio de Deo alicui sicut de homine duro, a quo se abstrahit aliquis propter duritiam. Eccli. IX, 18: longe abesto ab homine potestatem habente occidendi. Et ideo sicut qui cognoscit hominem durum, non vult ei servire, sic cogitant aliqui de Deo, quod sit homo durus. Et secundum hoc iste servus habebat tres malas opiniones de Deo. Primo quod Deus non esset misericors; secundo quod ei aliquid accresceret a bonis nostris; tertio quod non omnia essent a Deo; et omnes istae opiniones procedebant ab una radice mala, quia cogitabat quod Deus esset quasi unus homo. Et hoc signatur cum dicit: scio quod homo durus es, idest aestimo te esse hominem; quod non est verum, ut habetur Num. XXIII, v. 19: non est Deus ut homo; Is. LV, 9: sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris. Et dicit, durus, quia homo durus non flectitur. Et dicitur de tali Iob XLI, 15: cor eius indurabitur ut malleatoris incus. Sed non sic est dominus, quia miserator et misericors dominus, Ps. CX, v. 4. Duritia solet accidere ex avaritia; Prov. c. XXIX, 4: rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam; ideo ita aestimat quod sit durus, et ita avarus; et ideo attribuit ei quae sunt avari: metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, idest ita durus es quod aliena rapere non cessas; quod tamen falsum est; Iob XXXV, 7: porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Et in Ps. XV, 2: bonorum meorum non eges. Unde in hoc imponebat ei quod indigeret bonis nostris. Tertium erat quod esset aliquod bonum, quod non esset a Deo; ut sunt aliqui qui ea quae habent de patrimonio, vel de studio, non dicuntur habere a Deo: et hoc est quod dicit ubi non seminasti; contra illud Iac. I, v. 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Item aliqui aestimantes ipsum esse durum, extrahunt se a servitio suo. Unde aliqui, qui possunt multum proficere, dicunt: si audirem confessiones, et facerem praedicationes, fortassis male accideret mihi: tales Deum durum reputant. Item aliqui dicunt: si intrarem religionem, fortassis peccarem, et essem deterius; isti reputant Deum durum, qui credunt si adhaeserint Deo quod deficiat eis. Tales sunt similes his qui desperant de Dei misericordia. Ista allegabat iste servus. Et tamen ista vera sunt, et habent fulcimentum ab auctoritate. Est enim durus cum peccatoribus, et benignus recurrentibus ad eum; Sap. XI, 11: hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam rex durus interrogans condemnasti; Thren. III, 25: bonus est dominus animae quaerenti eum; II Paral. XXX, 18: dominus bonus propitiabitur cunctis, qui requirunt in toto corde dominum Deum patrum suorum. Ergo durus est cum peccatoribus, et misericors bonis. Et non est dubium quod timeri debet ne contemnatur; unde ad Hebr. X, 31: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Sed inquantum est misericors, debemus sperare quod si se dat aliquis servitio suo, quod non cadet; et si ceciderit, resurget. Item quod dicit metis ubi non seminasti, licet falsum sit, tamen quoad aliquem sensum verum potest esse; quia non requirit propter se, sed propter nostram utilitatem; quia ipse metit gloriam suam quam non seminavit. Item congregas ubi non sparsisti. Qui enim metit, accipit in multitudine; ille autem qui congregat, ex multis recipit; sic vult dominus quod sua gloria ex diversis hominibus crescat. Unde apostolus, II ad Cor. I, 14: gloria vestra sumus, sicut vos nostra, in die domini nostri Iesu Christi. Similiter quod dicit metis ubi non seminasti, quoad aliquid veritatem habet, quia homo seminat, et Deus colligit; Io. IV, 37: alius est qui seminat, alius qui metit. Ego misi vos metere ubi non laborastis. Homo enim seminat opera sua, et Deus metit ad gloriam suam; ad Gal. ult., 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Et dominus dicit, Io. XIV, 3: veniam et accipiam vos ad meipsum. Si enim facis eleemosynam, tu seminas, et dominus metit, quia sibi fortasse reputat. Unde ipse dicit, infra in hoc cap.: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Item sicut supra dictum est: semen est verbum Dei, unde aliquando colligit Deus fructus boni operis, ubi non est seminata praedicatio; Rom. II, 14: homines qui legem non habent, ipsi sibi sunt lex. Tertio modo quod quaedam mala fiunt ab homine, sicut mala carnis, ex quibus malum colligi debet. De quo ad Gal. ult., 8: qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Attamen Deus facit venire ad bonum aliquid, ut bonum iustitiae, humilitatis vel huiusmodi. Unde iste servus primo blasphemus fuit. Deinde tangitur negligentia sua timens abii; Ps. XIII, 5: trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Verum est quod timendus est Deus, ut evitetur peccatum, secundum quod habetur Iob XXXI, 23: semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Unde quod non peccet homo, hoc debet facere ex amore, non timore. Ideo sequitur: abscondi talentum tuum in terra, quia ex timore, quia timor servilis multa mala facit. Tunc concludit ecce habes quod tuum est. Unde conservavit scientiam, et non multiplicavit. Et hoc non sufficit, quia oportet multiplicare; I ad Cor. IX, 16: si non evangelizavero, non est mihi gloria. Respondens autem dominus eius dixit ei. Hic ponitur condemnatio servi. Et sicut in aliis servis primo commendavit eos, deinde posuit aequitatem iudicii, et postea praemium; sic in isto, primo vituperat eum; secundo ponit aequitatem iudicii; tertio poenam. Secunda ibi sciebas quia meto ubi non semino etc.; tertia ibi tollite itaque ab eo talentum. Dicit ergo serve male et piger. Servum vocat, quia propter timorem dimisit, et servorum est timere serviliter. Et ideo ad Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Item eum malum vocat, quia malum dixerat de domino suo; supra XII, 35: malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Item vocat eum pigrum, quia operari noluit; Prov. XX, 4: propter frigus piger arare noluit, propter frigus scilicet timoris. Sciebas quia meto ubi non semino et cetera. Nunc arguit eum de culpa. Et primo proponit quod sciebat; secundo quid facere oportebat; tertio quid inde sequeretur. Dicit ergo sciebas quod meto ubi non semino, et tamen non operabaris; quamvis habeatur Lc. XII, 47: servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens plagis vapulabit multis. Item dixerat quod erat durus, et quod colligebat ubi non seminabat. Dominus bene confitetur quod ipse metit ubi non seminat; sed non confitetur quod sit durus, quia quod requirit ab homine, hoc non facit propter duritiam, sed propter misericordiam, ut bonum suum multiplicetur. Oportuit ergo te pecuniam meam committere nummulariis. Et sequitur: sicut tu dicis quod meto ubi non seminavi, et colligo ubi non sparsi. Sed quia haec facio, multo magis volo quod pecunia mea multiplicetur. Et loquitur secundum similitudinem illorum, qui pecuniam tradunt ad multiplicationem. Pecunia ista sunt verba Dei: unde in Graeco habetur argireon: per argentum enim, quod sonorum est, signatur verbum Dei; Ps. XI, 7: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Nummularii possunt dici dupliciter, propter duplex officium, quia officium habent ut probent pecuniam utrum sit bona, item ut exhibita pecunia lucrentur. Secundum primum nummularii sunt auditores qui debent probare quod audiunt; Iob XII, 11: nonne auris verba diiudicat? Item illi qui multiplicant, ut apostoli, qui aliis dederunt donum spiritus sancti, constituendo episcopos et cetera. Ad Tit. c. I, 5: huius gratia dimisi te Cretae, ut constituas per civitates presbyteros et cetera. Et ego veniens recepissem utique quod meum est. Unde istud bonum sequeretur. Et quod est illud bonum? Triplex. Cum dominus dat tibi intellectum, et tu studes ad operandum, multiplicas; Iac. I, 22: estote factores verbi et non auditores tantum. Item quando dat dominus virtutem, et studes ad bene utendum; I Petr. II, 2: quasi modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Item ut quod in te habes, aliis studeas impartiri. Consequenter ponit poenam, et circa hoc duo facit. Primo ponit poenam damni; secundo sensus. Circa primum primo ponit poenam damni; secundo generalem sententiam, ibi omni enim habenti dabitur, et abundabit. Dicit ergo tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Sicut dicit Gregorius, ille qui quinque talenta acceperat, est ille qui scientiam habet de terrenis, quae subiacent quinque sensibus; qui autem unum, est qui habet intellectum sine opere. Accidit ergo quod qui habet intellectum, exercitat se in illo; Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis. Aliquando e converso accidit quod aliquis habet donum intellectus, et occupat se in terrenis, et totum amittit; Apoc. III, 11: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam. Vel potest dici quod ille qui quinque talenta recipit, magis accepit: et secundum quod magis laboravit, magis accepit. Unde unus accepit talentum alterius, quia sanctus homo non solum gaudebit de suis bonis, sed de omnibus quae facta sunt per quoscumque, et ita accipiet coronam istius, et sic talentum eius. Consequenter ponitur generalis sententia omni enim habenti dabitur, et abundabit. Istud potest exponi quadrupliciter. Primo sic, secundum Gregorium: ab eo qui non habet, non posset aliquid auferri; sed contingit quod aliquis habet dona gratuita, et non habet caritatem; unde omnia auferentur ab eo, quia non habet ad sui utilitatem; I ad Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Unde si habeat homo caritatem, dantur ei multa bona, quia accipiet bonum alterius, quia gaudebit de bono alterius sicut de suo. Chrysostomus exponit de doctrina: qui habet gratiam docendi, et non exercitat se, amittit illam. Alter, qui non habet, et exercitat se, acquirit eam, ita ut sit doctor. Hieronymus exponit sic: aliquis habet ingenium, et dat se otio, efficitur rudis et hebes; aliquis autem non habet ingenium, et exercitat se, et acquirit ingenium. Et ita habenti studium datur scientia et ingenium; et non habenti, etiam illud quod habet, scilicet ingenium, auferetur ab eo. Item, secundum Hieronymum, exponitur de fide, quia habenti fidem dabitur gratia; ad Ephesios II, 8: gratia estis salvati per fidem. Unde qui non haberet fidem, etsi haberet alia, sine fide nihil valerent. Hilarius autem exponit de populo Iudaeorum et gentilium, quia Iudaei videbantur habere legem Dei, et noluerunt obedire, unde facti sunt alieni; populus autem gentilium recepit quod non habebat, et intravit in benedictionem olivae. Consequenter agit de poena sensus. Duo autem sunt sensus, visus scilicet et tactus. Ideo ponit primo poenam visus; secundo tactus. Cum dicit et inutilem servum mittite in tenebras exteriores. Et notate quod non punitur propter malum quod fecerit, sed propter bonum quod omisit; unde supra VII, 19: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur. Et alibi, Io. XV, 2: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum. Et dicitur servus inutilis, quia bonum quod habet, non expendit in utilitatem aliorum: ut si intellectum habuit et non expendit in usum bonum, alios docendo; si pecuniam, et non exercuit opus misericordiae. Mittite in tenebras exteriores. Origenes dicit quod quidam ante eum dixerunt quod damnati a toto mundo eiicientur. Unde dicunt Infernum esse extra totum mundum. Et innitebantur illi quod dixit Iob XVIII, v. 18: de orbe transfert eos Deus. Ipse autem sic exponit: in tenebras, quia ignorant; Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et sequitur poena tactus illic erit fletus et stridor dentium. Hoc est expositum supra c. XXIV.


Lectio 3

[87401] Super Mt., cap. 25 l. 3 Supra dominus praemisit diversas parabolas pertinentes ad iudicium; hic autem manifeste de suo iudicio agit: et tria facit. Primo agit de adventu iudicis; secundo de congregatione iudicandorum; tertio de iudicio. Secunda ibi et congregabuntur ante eum omnes gentes; tertia ibi et dicet rex et cetera. Circa primum quatuor sunt consideranda. Primo tangitur conditio iudicis venientis; secundo dignitas; tertio ministri; quarto iudiciaria auctoritas. In hoc quod dicitur cum venerit filius hominis, non est dubium quin idem sit filius Dei. Sed quare potius nominat filium hominis quam filium Dei? Una ratio est, quia inquantum filius hominis iudicabit; Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Et hoc propter tria. Primo ut ab omnibus videatur: in forma enim divinitatis non poterit videri nisi a bonis, unde si ab omnibus videri debeat, debet videri in forma hominis. Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus. Item propter meritum Christi: hoc enim ipse meruit per suam passionem; ad Philipp. II, 8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum. Item ut appareat iudicaturus in forma in qua iudicatus fuit; Iob XVI, 22: utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo. Item ex Dei clementia, ut homines ab homine iudicentur; ad Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris. Iste ergo erit filius hominis. Et cuius erit dignitas? Veniet in maiestate sua; Lc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Sed quid per maiestatem potest intelligi? Dicendum quod divinitas, quia licet appareat in forma hominis, tamen apparebit cum divinitate. Unde apostolus, I Thess. c. IV, 15: dominus in iussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo. Et de hoc dicitur etiam Act. IX. Vel in maiestate, idest in gloria, quia suum corpus erit gloriosum; et veniet cum societate gloriosa; unde supra XVI, 27: filius hominis venturus est cum gloria. Et ideo subdit et omnes Angeli cum eo. Hic agit de ministris. Et potest intelligi de caelestibus spiritibus; Ps. CIII, 4: qui facit Angelos suos spiritus. Et quare veniet cum istis? Quia custodes sunt hominum; Ps. XC, 11: Angelis suis Deus mandavit de te. Ideo aderunt tamquam testes, quia boni custodiam suam receperunt, mali autem non, sed repulerunt; Is. l, 7: curavimus Babylonem, et non est sanata. Vel omnes Angeli, idest praedicatores, vel doctores veritatis; Mal. II, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius. Istis competit iudiciaria potestas, ut dicit Augustinus. Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet et omnes sancti eius cum eo; Prov. ult., 23: nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Tunc sequitur iudiciaria potestas: tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Non debemus intelligere secundum sedem corporalem; sed sedes eius homines sancti sunt et Angeli. In eis sedebit, quia per eos iudicium exercebit. De hominibus dicitur supra c. XIX, 28 quod sedebunt super sedes duodecim et cetera. De Angelis dicitur Col. I, 16: sive throni, sive dominationes etc. et in Ps. LXXIX, v. 3: sedes super Cherubim; et Ps. IX, 5: sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Consequenter ponitur congregatio; secundo divisio. Dicit ergo et congregabuntur omnes gentes. Per gentes non solum gentes signantur, sed omnes homines qui nati sunt ab Adam usque ad finem mundi; II ad Cor. V, 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Inter istos etiam parvuli nati, quia, etsi nihil habeant proprio merito, habent tamen aliquid, scilicet vel culpam ex peccato primi hominis, vel gratiam ex sacramento Christi. Unde notandum quod non omnes isti congregabuntur ad idem; sed erit quadruplex genus eorum qui comparebunt in iudicio. Quidam enim comparebunt ut iudicentur per discussionem meritorum; sed istorum quidam damnabuntur, quidam salvabuntur. Quidam vero ut sine discussione sententiam recipiant. Iudicari enim dupliciter dicitur: scilicet vel sententiam recipere, quia omnes vel praemiabuntur vel punientur, vel dicitur iudicari, per discussionem meritorum reddere rationem. Et haec discussio non erit necessaria omnibus, quia peccata et merita illorum praecipue discutientur, qui fuerunt coniuncti cum Christo per fidem: illi enim qui totaliter alieni sunt a Christo, non indigent discussione, secundum quod dicitur Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est. Gregorius ponit exemplum: qui inimicum suum accipit in bello, non expectat iudicium, sed iam iudicatus est, sic et cetera. Item aliqui sunt qui nihil habent commune cum mundo, quia omnia dimiserunt propter Christum, et isti apparebunt ut iudices; unde supra XIX, 28: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim tribus Israel. Qui sunt ergo qui iudicabuntur? Fideles qui implicati sunt saecularibus, quorum quidam sunt eis bene utentes, ut habetur I ad Tim. VI, 18: divitibus praecipe bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare et cetera. Qui autem detinentur, et eis involvuntur, damnabuntur. Sed quae est necessitas? Nonne omnes in morte recipiunt quod meruerunt? Ad quid ergo iudicabuntur? Notandum quod praemium quod iusto Dei iudicio datur hominibus, est duplex: primum est stola animae, et secundum stola corporis. Quantum ad stolam animae, in morte recipitur, sed tunc gloriam corporis simul recipient. Unde quantum ad animam omnes simul recipiunt corpora, sed quantum ad poenam, omnes simul damnabuntur; unde Is. XXIV, 22: congregabuntur congregatione unius fascis, quia unum sunt in peccato. Istam congregationem possumus intelligere congregationem localem, quia omnes congregabuntur in uno loco; Ioel III, 2: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat; quia qui salvantur, per passionem Christi salvantur, et qui damnantur, per contemptum passionis eius damnantur; ideo ubi facta fuit passio Christi, ibi iudicium. Et intelligendum est quod boni in aere occurrent ei obviam, aliqui vero in terra manebunt. Secundum Origenem ista congregatio non erit localis, sed dispersi erunt, et in locis singulis congregabuntur; et hoc vult illud quod est dictum supra XXIV, 27, quod sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis, quia ubicumque erunt, erunt ibi praesentes. Unde vult quod erit congregatio spiritualis, quia modo quidam disperguntur ab eo, quidam se tenent cum eo; sed tunc omnes congregabuntur; Is. XL, 5: videbit omnis caro salutare Dei nostri. Tunc agit de separatione et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et primo ponitur secundum nomen; secundo secundum situm, ibi et statuet oves quidem a dextris et cetera. Dicit ergo et separabit eos ab invicem. Notate quod quamdiu mundus durat, mali sunt bonis permixti. Vix autem est aliqua societas, quin aliqui sint mali; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sed in illo iudicio mali erunt ad unam partem, boni ad aliam; Eccli. XXXV: iudicabit inter oves et hoedos. Sed quare bonos vocat oves? Hoc est propter quatuor. Invenimus enim in ovibus innocentiam, II regum XXIV, 17: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Item patientiam; Is. LIII, 7: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis. Item obedientiam, quia ad vocem pastoris congregantur; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt. Item affluentiam fructuum: sicut ex ove plures fructus percipimus, sic multi sunt fructus bonorum; Ez. c. XXXIV, 3: lac comedebatis, et lanis cooperiebamini. Item per hoedos intelligit peccatores, quia est animal per praecipitia vadens, item ad coitum fervidum et contrarias habet proprietates, item pro peccato offerebatur. Consequenter ponitur divisio quoad situm et statuet oves quidem a dextris, hoedos autem a sinistris. Quid intelligitur per dexteram, et quid per sinistram? Potest dici quod ad litteram ita fiet, quod boni ad partem unam, et mali ad aliam constituentur. Vel quia dextera pars nobilior est, ideo qui sunt boni, situm habebunt nobiliorem, quia occurrent Christo in aere. Origenes retorquet istud ad finalem remunerationem; quia qui intentionem suam direxerunt ad Deum, erunt a dextris, idest in remuneratione aeterna; Eccle. X, 2: cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. Item Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt, quae sunt a sinistris. Tunc dicit rex his qui a dextris eius erunt et cetera. Hic agitur de iudicio. Et primo promulgatur sententia quoad bonos; secundo quoad malos; tertio ponit complementum. Circa primum tria facit. Primo ponitur sententia; secundo admiratio salvandorum; tertio satisfactio. Secunda ibi tunc respondebunt ei iusti; tertia ibi respondens rex dicet illis. Circa primum duo facit. Primo invitat ad praemium; secundo comparat ad meritum. Dicit ergo tunc dicet rex. Et vocat eum regem, quia regis est iudicare; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio dissipat omne malum intuitu suo. Sed est quaestio: numquid fiet per vocalem sententiam? Quidam dicunt quod verbotenus et quod multum tempus tenebit iudicium; et hoc dixit Lactantius, quod durabit mille annis; sed hoc non est verum. Sed hoc ad interiorem locutionem referri debet; et inducit in cognitionem hominum, quia boni digni gloria, mali poena. Unde quod isti dicent non erit vocale, sed secundum interiorem instinctum; et hoc dicit Augustinus, quod divina virtute erit, quod unicuique occurret quod fecit. Et hoc patet per apostolum Rom. c. II, 15: testimonium reddente illis conscientia eorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum iudicabit dominus occulta hominum et cetera. Ideo ad interiorem locutionem debet referri. Et videtur tria tangere, quia ponitur invitatio, causa sententiae, et ipsum praemium. Invitatio venite, benedicti patris mei. Sed quare dicit benedicti patris mei? Quia non erit nobis secundum nostrum meritum, sed secundum quod confirmamur merito Christi; unde Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius; Lc. XXII, 29: ecce ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Ego inquantum homo, inquantum fruor verbo. Item quantum ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Venite, idest conformamini; I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus. Sed numquid boni modo non sunt coniuncti Deo? Dico quod sic per caritatem non plenam, item per fidem aenigmaticam; sed tunc congregabuntur in caritate plena, in fide non aenigmatica; quia nunc corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, Sap. IX, 15. Causa huius praemii est duplex: causa damnationis est ex homine, causa salutis ex Deo; Osee XIII, 9: ex te perditio tua, Israel, ex me tantummodo auxilium tuum. Unde causam salutis invenimus temporalem et aeternam; temporalis est appositio gloriae, et hoc tangitur, venite, benedicti patris mei. Dicere suum est facere; unde Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt. Unde eius benedicere, est gratiam infundere, unde dicit patris, quia non est ex nobis, sed ex Deo; Iac. c. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Item alia causa est Dei praedestinatio; et hoc notatur cum dicit paratum vobis regnum. Unde apostolus ad Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit; Is. LXIV, v. 4: oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Et dicit a constitutione mundi. Sed quomodo est hoc? Nonne ipse elegit eos ab aeterno? Ipse elegit nos ante mundi constitutionem, ad Eph. I, 4. Et dicendum quod elegit ab aeterno, sed a constitutione mundi manifestavit. Sed quid est praemium illud, quod tangit possidete paratum vobis regnum? Et quod est istud regnum? Istud regnum est regnum caelorum; Ps. CXLIV, 13: regnum tuum, domine, regnum omnium saeculorum. Qui possidet Deum, possidet regnum; Apoc. V, 10: et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Sed diceret aliquis: nolo regnare, sufficit mihi quod non damner. Hoc non potest esse. Vel eris rex et habebis regnum, vel eris damnatus. Et dicit possidete, idest intrate in possessionem. Intrare autem in possessionem proprie convenit ei, qui ius habuit. Istud autem ius habuimus ex ordinatione divina; item ex acquisitione Christi, qui nobis hoc acquisivit; item ex gratia sua; Eph. I, 14: qui est pignus haereditatis nostrae. Item dicitur possessio, quae pacifice habetur; unde plenarium dominium signatur. Modo habemus Deum, sed non quiete, quia inquietatur homo multis modis; sed tunc quieta erit possessio; I Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis; supra XVIII, v. 29: et vitam aeternam possidebit. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare et cetera. Supra posita est sententia de praemio, hic posita est de merito. Ex quo considerare debemus quod duplex est causa beatitudinis: una ex parte Dei, idest benedictio Dei; alia ex parte nostra, idest meritum quod est de libero arbitrio: non enim debent homines esse desides, sed cooperari gratiae Dei, ut dicitur I ad Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit. Sed cum sint multa bona merita, solum fit mentio de operibus misericordiae. Et ex hoc aliqui acceperunt occasionem errandi, dicentes quod solum per opera misericordiae salvantur, vel damnantur per omissionem eorum; ita quod si commiserit aliquis multa peccata, et exerceat se in operibus misericordiae, salvabitur, iuxta illud Dan. IV, 24: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum; contra illud quod habetur ad Rom. I, v. 32: qui talia agunt, scilicet peccata, digni sunt morte. Et ad Gal. V, 21 post enumerationem peccatorum carnalium dicit: qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo istud non est tenendum. Sed posset esse quod aliquis abstinet, et poenitet, et sic per eleemosynam potest liberari: eleemosynam enim debet homo incipere a se; Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens Deo. Et quare magis fit mentio de istis operibus quam de aliis? Dicendum, secundum Gregorium, quod proponit ista tamquam minora: si enim ista quae dictat natura, non faciunt, nec alia multo magis. Et hoc consonat verbis Evangelii, quia isti dicunt quando vidimus te esurientem, et pavimus? etc., quasi dicant: istud est modicum. Et cum magis parum reputant, dominus magis exaltat dicens quod fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Augustinus dicit quod omnes peccant in mundo, non tamen omnes damnantur; sed qui non poenitent, nec satisfaciunt. Sed qui poenitet et promittit satisfactionem per opera misericordiae, salvatur. Origenes dicit quod sub operibus misericordiae omnia bona sunt dicta vel praetermissa propter praetermissionem huiusmodi operum. Et significatur quia eleemosyna non solum proximo fit, sed et sibi ipsi: si enim pascit esurientem, multo magis pascere debet se esurientem, et sic de aliis operibus. Item non solum sunt eleemosynae corporales, sed etiam spirituales; ideo quidquid facit homo vel ad suam utilitatem, vel proximi, totum sub opere misericordiae continetur. Unde omnia vel sub his continentur vel sub contrario. Septem sunt opera misericordiae, sed sex solum tanguntur. Ista septem habentur per versum: visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. De sepultura vero hic non tangitur. Sed quare? Ad excludendum errorem quorumdam qui dixerunt quod animae non consequuntur requiem, donec corpus condatur. Sed hoc non est verum, quia nihil recipit anima a corpore, quando est separata. Ponit ergo sex quae impenduntur contra defectum. Et quia est defectus quidam generalis, quidam specialis; primo agit de generali, secundo de speciali. Et quia quidam generaliter ab exteriori, quidam ad interiori, primo tangit defectus a parte interiori, secundo ab exteriori. Dicit ergo esurivi, et dedistis mihi manducare. Hoc habetur Isaiae LVIII, 7: frange esurienti panem tuum. Sitivi, et dedistis mihi bibere, quia propter me dedistis proximo. Unde supra X, 42: qui dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis, non perdet mercedem suam, de istis duobus Prov. XXV, 21: si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere. Item sunt defectus ab exteriori, et hi sunt duo, scilicet a tegumento coniuncto et separato. Dicit ergo hospes eram et collegistis me. Ad Hebr. ult., 2: hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim latuerunt quidam Angelis hospitio receptis. Quantum ad tegumentum coniunctum dicit nudus fui et operuistis me; Iob XXXI, 19: si despexi praetereuntem eo quod non haberet indumentum: et sequitur, si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium meorum calefactus est; Is. LVIII, 7: cum videris nudum, operi eum. Item quidam sunt particulares defectus; et horum quidam sunt naturales quidam ab exteriori. Defectus naturalis et ab intrinseco est infirmitas; unde dicit infirmus, et visitastis me. Quantum ad exteriorem defectum dicit in carcere eram, et venistis ad me. Et potest per carcerem intelligi quaelibet tribulatio; ad Hebr. X, 34: nam et vinctis compassi estis. Tunc respondebunt iusti dicentes. Hic ponitur responsio mentalis. Bonarum mentium est quod ea quae propter Deum faciunt, parva reputent; Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, quia servi inutiles sumus. Et ad Rom. c. VIII, 18: existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Unde dicent quod ignorantes fecerunt, et haec dicent parva reputantes; unde quando vidimus te esurientem et pavimus? et cetera. Unde hoc dicent admirantes. Et respondens rex dicet illis. Huic admirationi satisfacit, quia quando homo humiliat se et Deus exaltat hunc, quando homo se vilificat et Deus collaudat; unde quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis; supra X, 40: qui vos recipit, me recipit, quia caput et membra sunt unum corpus. Et dicit fratribus, quia fratres sunt, qui Dei faciunt voluntatem; unde supra XII, 48 dicitur quod extendens manus in discipulos dixit: hi sunt fratres mei. In quo notatur quod bonis dandum est; Eccli. XII, 4: da bono, et non recipias peccatorem. Et numquid dandum est peccatori? Dandum est, cum fuerit in extrema necessitate, sed magis et prius iustis; ideo dicit fratribus meis. Multi enim veniunt, qui non fratres Dei sunt; unde I Io. IV, 3: omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est. Unde caeteris paribus melius debemus facere bonis; tamen ad indigentiam etiam malis dandum est in tempore necessitatis, non propter fomentum peccati, sed naturae. Numquid omnes sunt fratres Dei? Ita; sed quidam secundum naturam, quidam secundum gratiam: secundum naturam omnes boni et mali; II Cor. XI, 26: periculum in falsis fratribus; secundum gratiam autem soli boni; Rom. VIII, 29: ipse est primogenitus in multis fratribus. Et his principaliter est miserendum et subveniendum; unde apostolus ad Gal. VI, 10 dicit: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Sed quare dicit eos minimos? Hoc dicit quantum ad opinionem vulgi. Constat quod homines qui propter Deum parvi sunt, minimi reputantur, Iac. III. Item minimi propter humilitatem; supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et loquitur a minori, quia possent dicere aliqui: si fecissem pari, vel aliquibus de magnis hoc, credo quod redderetur. Ideo dominus dicit quod non solum maioribus, sed imperfectis; ideo dicit minimis. Tunc dicet rex et his qui a sinistris erunt. Hic ponitur condemnatio malorum. Et primo ponitur condemnatio; secundo excusatio eorum; tertio confutatio. Et circa primum primo ponit sententiam; secundo poenam. Dicit ergo: discedite a me, maledicti. Haec sententia differt a prima, quia dixit in prima venite, benedicti patris mei etc.; hic autem non dicit: maledicti patris mei, quia benedictio nostra a Deo est, maledictio autem a nobis. Et ad Hebr. V, et Deut. XXIII, 5 vertit benedictionem in maledictionem. Item differentia est, quia supra dixit possidete paratum vobis regnum etc., hic autem dicit ite in ignem aeternum qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Et quae est ratio? Dicit Origenes quod poenas non fecit propter homines, sed ipsi acquirunt sibi mortem manibus suis; Is. c. XXXI, 7: in die illa abiiciet vir idola auri et argenti sui, quae fecerunt vobis manus vestrae. Sed potest aliquis dicere: nonne etiam fecit dominus Diabolum bonum? Notate quod loquitur dominus de praeparatione secundum quod manifestatur ab origine mundi. Sed Diabolus ab initio peccavit: unde Angelo, qui quantum ad naturam creatus est bonus, non paravit, sed peccato. Esurivi. Hic non est aliud dicendum nisi quod diversimode loquitur ad bonos et ad malos: quia supra dixit explicite unumquodque per se, hic multa coniungit; unde infirmus et in carcere. Et quia coniungit ista duo, dicendum quod ad modum boni iudicis procedit qui invite condemnat, et large remunerat: unde verba remunerationis dilatat, verba condemnationis abbreviat. Tunc respondebunt ei et ipsi. Et notate quod sicut boni abbreviant bona, ita mali culpas; unde dicunt: domine, quando vidimus te esurientem aut sitientem? et cetera. Totum simul dicunt; in quo datur intelligi quod non libenter discutiunt conscientias suas, contra illud Is. XLVI, 8: redite, praevaricatores, ad cor. Unde, cum oportet redire, redeunt ad valde breve. Tunc sequitur confutatio amen dico vobis: quamdiu non fecistis et cetera. Simile habetur Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit; Zach. II, 8: qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Et ibunt hi in supplicium aeternum et cetera. Posita sententia, ponitur effectus. Et ibunt hi in supplicium aeternum. Supra dixerat quod in ignem aeternum, quia stare posset quod esset ignis aeternus, et tamen non aeterne cruciaret; ideo dicit in supplicium. Iusti autem in vitam aeternam; Io. c. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Quod autem sit supplicium aeternum habetur Dan. XII, 2: multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper; Apoc. c. XX, 15: missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum; Is. ult., 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Quae est causa huius supplicii? Quidam, ut Origenes, voluerunt quod non esset aeternum supplicium. Unde ponunt quod omne supplicium terminatur. Unde dicit quia quod dictum est hic, dictum est propter exaggerationem. Sed Augustinus arguit: si hoc ita est, ergo quod dicitur quod iusti ibunt in vitam aeternam, similiter diceretur secundum exaggerationem. Sed hoc dicitur secundum diuturnitatem, ut etiam concedit Origenes. Et hoc est detestabile, quod in eadem Scriptura sit talis diversitas. Sed quod hoc non possit esse, patet sic: quia hoc exigit iustitia, ut culpae poena respondeat aequalis. In qua enim mensura mensi fueritis remetietur vobis, supra VII, 1. Sed quomodo post mortem tantam dilationem habebit supplicium aeternum? Respondet Gregorius dicens quod Deus iudex est voluntatis, unde qui non retinuit voluntatem a peccato usque ad mortem, peccavit in suo aeterno; ideo dignum est quod Deus puniat in suo aeterno. Augustinus dicit sic: videmus quod poena debet esse aequalis culpae, et sic est etiam in iustitia humana, quod si quis peccat contra societatem civitatis, iudex non intendit mortem, nisi ut separet a societate civitatis perpetuo. Sed qui contra Deum, intendit excludere eum a societate caelestis curiae. Secundum Hilarium, culpae debetur poena, sed culpa non deletur nisi per caritatem; ergo quamdiu homo non habet caritatem, iustum est quod semper sit in poena. Ex quo ergo caritatem non habuit in hac vita, necesse est quod semper maneat in poena. Item obiicitur quod sancti orabunt, et ipsi exaudientur. Ergo et cetera. Dicit Gregorius quod dum sunt in via sancti pro eis exaudiuntur, sed non post. Item obiicitur: Deus non delectatur in poena; quomodo ergo sine fine affliget? Dicendum quod etsi non delectatur, tamen hoc facit ad iustitiam suam conservandam.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264