CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Ioannis lectura
a capite XVIII ad caput XIX

Thomas de Aquino a Beato Angelico depictus

Textum Taurini 1952 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 18
Lectio 1

[87540] Super Io., cap. 18 l. 1 Supra, ante passionem, dominus praeparavit discipulos suos, multipliciter informando exemplis, confortando verbis, et promovendo suffragiis; hic Evangelista accedit ad narrandum eius passionem, et primo proponit mysterium passionis; secundo gloriam resurrectionis, XX cap. ibi una autem sabbati et cetera. Passio autem Christi partim completa est per Iudaeos, partim per gentiles. Primo ergo describit passionem Christi quantum ad ea quae passus est per Iudaeos; secundo quantum ad ea quae passus est per gentiles, XIX cap., ibi tunc apprehendit Pilatus et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo a discipulo dominus traditur; secundo quomodo a ministris principibus praesentatur, ibi cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum; tertio quomodo a principibus apud praesidem accusatur, ibi adducunt ergo Iesum et cetera. Circa proditionem discipuli tria tangit Evangelista. Primo quidem locum; secundo apparatum, ibi Iudas ergo cum accepisset cohortem (...) venit illuc cum lanternis etc.; tertio promptum Christi affectum ad proditionem sustinendam, ibi Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et cetera. Locus autem ostenditur proditioni congruus ex tribus: quia a civitate remotus, in se occultus et conclusus, et proditori notus. Remotus quidem erat a civitate, unde facilius Iudas poterat facere quod intendebat: unde dicit haec cum dixisset, scilicet quae supra dicta sunt. Sed cum ea quae dixit, pertinerent ad Christi orationem, convenientius dixisset Evangelista: haec cum orasset. Sed hoc fecit Evangelista ut ostendat hanc orationem non propter sui necessitatem fecisse, quia ipse erat qui orabat ut homo, et exaudiebat ut Deus: sed hoc propter nostram instructionem. Unde erat quasi quaedam dictio. Egressus est cum discipulis suis, non quidem continuo, secundum Augustinum, post eius orationem, cum alia quaedam intervenerint narrata ab aliis Evangelistis, ab isto autem praetermissa, scilicet quod facta fuit contentio inter discipulos quis eorum videretur esse maior, Lc. XXII, 24. Interim etiam dixit Iesus Petro: ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: ut Lucas narrat ibid. 31. Dixerunt etiam discipuli hymnum cum domino, ut narrant Matthaeus et Marcus. Sic ergo non est intelligendum, quod cum hoc dixisset, statim egrederetur: sed quia non ante egressus est quam dixisset. Egressus est, inquam, trans torrentem Cedron. Sed Matthaeus et Marcus dicunt, quod exierunt in montem oliveti, et tunc venit cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. In quo nulla est contrarietas, quod idem locus est quem Ioannes commemorat et Matthaeus: torrens enim Cedron est ad radices montis oliveti, ubi etiam est villa quae dicitur Gethsemani. Cedron autem in Graeco est genitivus pluralis; quasi dicat: trans torrentem cedrorum. Forte erant ibi multae cedri plantae. Convenit autem mysterio quod torrentem transivit, quia per eum eius passio designatur; Ps. CIX, 7: de torrente in via bibet, propterea exaltavit caput. Convenit etiam quod trans torrentem Cedron. Cedron enim interpretatur obumbratio, et Christus sua passione abstulit umbram peccati et legis, et expansis manibus in cruce protexit nos sub umbra manus suae; Ps. XVI, 9: sub umbra alarum tuarum protege me. Erat autem congruus locus proditioni: unde dicit ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Et hoc convenienter, quia ipse satisfaciebat pro peccato primi hominis in horto commisso. Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Item quia per passionem nos in hortum et Paradisum coronandos introducit; Lc. XXIII, 43: hodie mecum eris in Paradiso. Erat etiam congruus locus, quia proditori notus; unde dicit sciebat autem Iudas, qui tradebat eum, locum; et huius ratio est, quia frequenter Iesus venerat illuc cum discipulis suis, inter quos Iudas fuerat sicut lupus inter oves; supra VI, 71: nonne ego vos duodecim elegi, et ex vobis unus Diabolus est? Lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum ovium dispergeret gregem. Sed cum Iudas diu ante exierit a coena ut proditionem compleret, quaeritur quomodo scivit quod Christus illa hora egrederetur illuc? Ad quod dicendum, secundum Chrysostomum, quod consuetudo Christi erat, et praecipue in magnis festis, post coenam discipulos seorsum ducere, et aliqua sublimia de festo docere, quae non erat fas alios audire: et ideo quia tunc erat festum praecipuum, existimavit Iudas quod post coenam illuc exisset. Fecit autem hoc ut in montibus et in hortis sublimia doceret discipulos, maxime purum a tumultibus inquirens locum, ne eorum mens impediatur; Oseae II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Hic ponitur proditoris apparatus. Et nota, quod, sicut dicitur Lc. XXII, 3 ss., Iudas postquam tractaverat proditionem cum principibus, quaerebat opportunitatem quomodo sine turbarum tumultu traderet eum: et ideo voluit eum in secreto invenire, et in nocte, quia in die semper circa turbarum instructionem occupatus erat. Sed quia in nocte poterat impediri vel propter subitum concursum turbarum, vel propter tenebras, quibus posset eripi vel evadere de manibus eorum; ideo contra turbas munivit se armis, contra tenebras lanternis et facibus. Sed quia de turba aliqui poterant sibi resistere per potentiam populi, ideo contra hos accepit cohortem, non Iudaeorum, sed militum a praeside: ut sic servato ordine legitimae potestatis, nullus ei auderet obsistere. Item aliqui ex Iudaeis zelo legis ducti, praesertim quia a gentilibus capiebatur, eis fortasse resistere voluissent: et ideo accepit etiam a pontificibus et Pharisaeis ministros, et venit illuc. Iob XV, 26: cucurrit adversus Deum erecto collo; Lc. XXII, 52: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus. Hic ponit Evangelista promptum Christi affectum ad proditionem voluntarie suscipiendam, dupliciter. Primo se voluntarie offerendo; secundo discipulum resistentem comprimendo, ibi Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum. Et circa primum duo facit Evangelista. Primo narrat quod Christus ostendit se, ad ostendendum suam potentiam; secundo ad demonstrandum suam patientiam, ibi iterum ergo interrogavit eos, quem quaeritis? Circa primum tria facit. Primo ponit Christi interrogationem; secundo suiipsius manifestationem, ibi dixit eis Iesus, ego sum; tertio manifestationis effectum, ibi ut ergo dixit eis, ego sum, abierunt retrorsum. Circa primum tria facit. Primo commendat Christi scientiam et cognitionem: quia Iesus sciens omnia quae ventura erant super eum, processit etc.; supra XIII, 1: sciens Iesus quia venit hora eius et cetera. Quod interposuit Evangelista propter duo. Primo ne videretur interrogationem quam facturus erat eis Christus, ex ignorantia fecisse; secundo ne videatur quod se ipsis invitum et propter ignorantiam obtulisset, cum venirent ad eum occidendum. Unde omnia quae ventura erant super eum, sciebat. Secundo ponit Christi interrogationem, qui cum ista sciret tamen processit, et dixit ad eos, quem quaeritis? Non ex ignorantia, ut dictum est. Tertio subdit ipsorum responsionem: quia Iesum Nazarenum, supple, quaerimus, non quidem ad imitandum, sed ad malignandum et occidendum. Unde supra VIII, 11: quaeritis me, et in peccato vestro moriemini. Hic ponitur suiipsius manifestatio, qua se eis capiendum exhibuit: unde dicit ego sum, scilicet Iesus Nazarenus quem quaeritis. Addit autem Evangelista Iudae praesentiam: ideo quia supra dixit quod Iudas ab eo exiverat. Posset autem credi quod non esset mirum, si Christus ab eis non cognosceretur facie propter tenebras; sed quod quis non cognoscatur voce, maxime a multum sibi familiari, hoc non potest tenebris ascribi. Ostendit ergo per hoc quod dicit ego sum, quod etiam a Iuda familiari sibi, qui stabat cum ipsis, non est cognitus: quod est maxime divinitatis Christi potentiae ostensivum. Stabat ergo Iudas cum ipsis; idest perseverabat in malo, ut eum osculi signo monstraret; Is. XXXIII: os eius erit et cetera. Hic ponitur manifestationis effectus: quia abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Et, ut Gregorius dicit, aliquando legitur de sanctis, quod cadunt in terram; Daniel. II, 46: cecidit in faciem suam, et adoravit Danielem etc.; Ez. II, 1: cecidi in faciem meam. De iniquis autem legitur quod cadunt; Is. III, 25: pulcherrimi viri tui cadent. Sed haec est differentia: quia de iniquis dicitur quod cadunt retrorsum, I Reg. c. IV, 18, cecidit de sella retrorsum; de sanctis autem quod cadunt in faciem suam. Cuius ratio assignatur Prov. IV, 18: quia iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Et via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Omnis enim qui post se cadit, ibi cadit ubi non videt. Iniqui ergo, quia in invisibilibus cadunt, retrorsum cadere dicuntur: quia ibi currunt ubi quid eos tunc sequatur, modo videre non possunt. Sed qui ante se cadit, ibi cadit ubi videt: et ideo sancti qui in istis visibilibus semetipsos sponte deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, in faciem suam cadere dicuntur, quia timore compuncti videntes humiliantur. Mystice autem, per hoc quod ceciderunt retrorsum, datur intelligi quod populus Iudaeorum, qui erat populus peculiaris, vocem Christi in praedicatione non audiens, abiit retrorsum exclusus a regno. Hic ponitur secunda interrogatio. Et primo ponit iteratam interrogationem; secundo Christi manifestationem, et tertio eius oblationem. Interrogavit autem iterato, secundum Chrysostomum, propter duo: ut dum scilicet indicavit suam potentiam, quod inimici contra eum venientes, coram eo retrorsum ceciderunt in terram, instruantur fideles quod sua voluntate captus sit; Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit. Secundo, ut etiam, quantum in se est, daret Iudaeis materiam conversionis, viso potentiae suae miraculo; Is. V, 4: quid ultra debui facere? Et ideo cum statim ad ostensionem suae potentiae non fuerunt conversi, eis capiendum se sponte obtulit. Unde cum iterum interrogavit eos: quem quaeritis? Et illi dixerunt: Iesum Nazarenum, ipse se iterum manifestans, respondit: dixi vobis, quia ego sum. In quo patet quia caeci erant, ut eum non possent cognoscere. Oblatio sui ipsius ponitur cum dicit si ergo me quaeritis, scilicet comprehendere, faciatis quod intenditis, ita tamen quod sinite hos, scilicet discipulos meos, abire: quia nondum est tempus ut tollantur de mundo per passionem; supra XVII, 15: non rogo ut tollas eos de mundo. In quo patet quod ipse dedit eis potestatem eum capiendi: nam sicut ex sua potentia discipulos suos servavit, ita multo magis se servare potuisset; supra X, 18: nemo tollit animam meam: sed ego pono eam a meipso. Et quod non dimiserunt ministri apostolos ex Christi persuasione, sed ex eius potestate, ostendit Evangelista dicens ut impleretur sermo quem dixit: quasi ideo dimiserunt ministri apostolos abire, quia eos tenere non poterant; cum ipse dixerit, supra c. XVII, 12: quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Sed contra. Supra dixit hoc dominus de perditione animae: quomodo Evangelista hoc adaptat ad perditionem corporis? Responsio. Dicendum, secundum Chrysostomum, quod dominus supra locutus est de perditione animae et corporis. Et si tantum de perditione animae locutus sit, dicendum, quod Evangelista hic per quamdam extensionem refert ad perditionem corporis. Vel, secundum Augustinum, dicendum, quod hoc quod dicitur est intelligendum etiam quantum ad perditionem animae; quia apostoli nondum sic credebant quomodo credunt qui non pereunt. Et ideo si tunc exissent de hoc mundo, fuissent de illis qui pereunt.


Lectio 2

[87541] Super Io., cap. 18 l. 2 Postquam Evangelista ostendit promptitudinem Christi ad proditionem sustinendam, seipsum voluntarie proditori offerendo, hic ostendit eum esse promptum ad idem, discipuli resistentiam prohibendo, et primo ponitur resistentis discipuli manifestatio; secundo eius cohibitio, ibi dixit Iesus Petro et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit zelum discipuli in servi percussione; secundo Evangelista inserit servi nuncupationem, ibi erat autem nomen servo Malchus. Dicit ergo sic: ministri comprehenderunt Iesum, sed Simon Petrus, ceteris discipulis ardentior, habens gladium eduxit eum, et percussit pontificis servum, qui erat inter ministros, et abscidit eius auriculam dexteram: non ex sua principali intentione, cum eum intenderet occidere, sed ictus quem dirigebat ad caput, relapsus est ad aurem. Ideo enim ictum dirigebat ad caput, ut facilius moneat, quod id faciebat ex zelo domini sui; III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum. Sed hic incidit duplex quaestio; quia cum dominus mandaverit discipulis, Matth. X, 10, quod nec etiam duas tunicas haberent, quomodo Petrus habebat etiam gladium? Respondeo. Dicendum quod illud praeceptum dedit eis Christus quando misit eos ad praedicandum, et durabile erat usque ad tempus passionis: unde Christus in passione revocavit ipsum; Lc. XXII, 35: quando misi vos sine sacculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? Et infra: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Ex hac concessione Petrus intellexerat quod liceret ei portare gladium. Sed unde tam cito potuisset gladium habere, cum praedicta verba dixisset dominus paulo ante? Dicendum, secundum Chrysostomum, quod Petrus iamdiu ante, audiens quod Iudaei Christum tradere deberent principibus sacerdotum ad crucifigendum, timens praeparaverat sibi gladium. Vel dicendum, secundum interlinearem, quod gladius accipitur hic pro cultello quem forte habuerat in mensa ad esum agni, et de coena surgens tulerat secum. Secundo quaeritur, quod cum dominus dixisset eis quod non resisterent malo, Matth. V, 39, quid est, quod Petrus percussit servum principis? Ad quod dicendum, quod dominus prohibuit quod non resisterent alicui ad defendendum seipsos, non autem ad defendendum dominum. Vel dicendum, quod nondum confirmati erant virtute superveniente ex alto; Lc. ult., 49: sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Ideo non erant adhuc perfecti, ut omnino malo non resisterent. Hic ponitur nomen servi: et hoc ideo specialiter a Ioanne describitur, quia, sicut infra dicitur, ipse erat notus pontifici: et ideo etiam notitiam ministrorum eius habebat. Unde sciens nomen eius, non tacuit ipsum propter certitudinem facti. Sed Lucas addit, quod dominus sanavit auriculam eius; Lc. XXII, 51. Et hoc mysterio competit. Nam per hunc servum significatur populus Iudaeorum, qui opprimebatur a principibus sacerdotum; Ez. c. XXXIV, 3: quod crassum erat comedebatis. Istius ergo servi Petrus princeps apostolorum amputavit auditum: quia male audiebat verba legis, carnaliter scilicet; sed dominus restituit novum auditum; Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Et secundum hoc congrue vocatur Malchus, idest rex, quia per Christum in novitate vitae efficimur reges; Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. Hic ponitur Petri cohibitio zeli, et primo ponitur Petri cohibitio; secundo cohibitionis ratio, ibi calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? Dicit ergo, quod Petrus ita eduxit gladium, sed dominus dixit ei mitte gladium tuum in vaginam, quasi non esset opus defensionis, sed patientiae, nec ei licitus usus gladii materialis: Ier. XLVII, 6: usquequo concideris? O mucro domini, usquequo non quiesces? Mystice autem signatur per hoc, quod gladius verbi Dei mittendus erat in vaginam, idest in fidem gentilium. Et ratio cohibitionis ponitur cum dicit calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? Non enim resistendum his quae ex divina providentia disponuntur; Iob IX, 4: quis restitit ei, et pacem habuit? Dicitur autem passio calix, quia ex caritate patientis dulcedinem habet, sed ex natura sua amaritudinem; sicut et medicina sanativa, propter spem sanitatis dulcis est, sed amara propter saporem; Ps. CXIV, 13: calicem salutaris accipiam, et nomen domini invocabo. Hunc ergo calicem dedit ei pater, quia passionem ex sua et patris voluntate sponte suscepit; infra XIX, 11: non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper.


Lectio 3

[87542] Super Io., cap. 18 l. 3 Hic ponitur quomodo dominus a ministris captus, principibus praesentatur, et primo quomodo ducitur ad unum principem, scilicet Annam; secundo quomodo ducitur ad alium, scilicet Caipham, ibi et misit eum Annas ligatum ad Caipham. Circa primum duo facit. Primo dicit quomodo Annae praesentatur; secundo quomodo ab Anna examinatur, ibi pontifex ergo interrogavit. Circa primum duo facit. Primo ponit quomodo ducitur ad Annae domum; secundo quomodo discipuli sequuntur eum, ibi sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Circa primum primo ostenditur quid circa Iesum sit factum; secundo describitur ipse pontifex ad quem ducitur, ibi erat autem socer Caiphae. Circa Christum autem tria acta sunt. Primo enim comprehenditur, unde dicit cohors ergo, idest militum, et tribunus eorum, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, qui incomprehensibilis est; Ier. XXXII, v. 19: magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Forte enim cogitabant illud Ps. LXX, 11: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quoniam non est qui eripiat; Thren. IV, 20: spiritus oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris, idest propter peccata nostra, ut scilicet nos liberaret; Is. XLIX, 25: equidem captivitas a forti tolletur. Secundo ligatur, unde dicit et ligaverunt eum, qui solvere venit ligatos et vincula eorum disrumpere; Ps. CXV, 17: dirupisti vincula mea et cetera. Tertio adducitur, unde dicit et adduxerunt eum ad Annam, ut eum perderent qui venit omnes ducere in viam salutis; Ps. LX, 4: deduxisti me, quia factus es spes mea. Potest autem duplex ratio assignari quare primum ad Annam ducitur. Una scilicet mandatum Caiphae pontificis anni illius, qui scilicet ideo Iesum ad Annam misit, ut excusabilior esset, si ab Anna condemnatum ipse postmodum condemnaret. Alia ratio ex propinquitate domus Annae quae, in via posita, propinquior erat. Et ideo timentes ne si excitaretur tumultus populi, Iesus de manibus eorum eriperetur, declinaverunt illuc. Hic primo describitur pontifex ex affinitate ad Caipham, quia socer eius erat; secundo describitur ipse Caiphas, quia pontifex erat anni illius. Sciendum est enim, quod secundum legem summus sacerdos per totam vitam officio fungebatur, cui post mortem filius succedebat. Postmodum vero invidia et ambitione principum crescente, non solum patri non succedebat filius, sed nec ultra annum pontificatus fungebatur officio, et hoc ipsum pecunia procurabat, ut Iosephus dicit. Et ideo non est mirum si in anno illius pontificatus tam nequiter acquisiti rem sic nefariam gessit. Describitur etiam ex consilio; unde dixit erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis, supra XI, 50, hoc scilicet quia expedit unum hominem mori pro populo. Quod ideo Evangelista commemoravit, ut removeret scandalum de cordibus fidelium, ostendendo et per adversariorum prophetias, quod non propter infirmitatem aut impotentiam suam captus est et mortuus, sed propter populi salutem, ut scilicet non tota gens pereat. Testimonium enim adversarii efficacius est; et talis naturae est veritas quod etiam adversarius eam tacere non potest. Hic ponitur quomodo discipuli associaverunt Christum, et primo ponitur quomodo Petrus cum alio discipulo sequebatur Christum; secundo quomodo introeunt ad locum ubi Christus erat; tertio quomodo negavit. Dicit ergo quantum ad primum sequebatur autem Iesum Simon Petrus, ex devotione, quamvis a longe propter timorem, et alius discipulus, scilicet Ioannes, cuius nomen ipsemet occultat humilitatis gratia. Datur autem per hoc intelligi quod reliqui discipuli aufugerant relicto Iesu, ut dicitur Matth. XXVI, 56. Mystice autem per hos duos discipulos duae vitae intelliguntur, quae Christum sequuntur, scilicet activa, quae signatur per Petrum, et contemplativa, quae per Ioannem. Et activa quidem sequitur Christum obediendo, supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, contemplativa vero cognoscendo et contemplando, Oseae VI, 3: sciemus sequemurque te. Sequebantur autem isti duo discipuli, quia plus prae ceteris diligebant Christum: unde primi venerunt ad monumentum, infra XX, 2, et quia eos ad invicem maior vis dilectionis uniebat: unde saepe in Evangelio simul iunguntur; et in Act. Apost. dicitur, quod miserunt ad illos Petrum et Ioannem. Et iterum: Petrus et Ioannes ascenderunt in templum ad horam orationis nonam. Hic ponitur quomodo Petrus introivit quantum ad ordinem: et primo quomodo Ioannes praecessit; secundo quomodo Petrum introduxit, ibi exivit ergo discipulus alius et cetera. Ordo autem fuit talis, quia Ioannes primo intravit cum Iesu. Et huius ratio erat, quia erat notus pontifici, et Petrus stabat ad ostium atrii foris. Et licet Ioannes piscator fuisset, et iuvenis vocatus a Christo, erat tamen notus pontifici: vel quia pater Ioannis ei servus erat, vel aliquis ex consanguineis suis. Nec hoc posuit Ioannes propter sui iactantiam, sed propter humilitatem, ne hoc quod primo intravit quam Petrus cum Iesu in atrium pontificis et non Petrus, magis virtuti suae, et maioritati quam notitiae adscribatur. Et ideo dicit discipulus autem ille, scilicet Ioannes, erat notus pontifici: et ideo intravit cum Iesu in atrium pontificis, ubi Christus erat ductus. Petrus autem stabat, quasi praesagiens futuram negationem; Ps. XXX, 13: qui videbant me, foras fugerunt a me. Mystice autem Ioannes intrat cum Iesu, quia vita contemplativa est ei familiaris; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Sed Petrus stat foris, quia activa vita circa exteriora occupatur; Lc. X, v. 39: Maria sedens secus pedes domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Hic ostenditur quomodo Petrus Ioannis interventu introductus est, quia ille alius discipulus, scilicet Ioannes, erat notus pontifici, et dixit ostiariae, ut eum introduceret, et introduxit Petrum. Per quod mystice datur intelligi quod per contemplativam introducitur ad Christum activa vita: sicut enim ratio inferior dirigitur per superiorem, ita activa per contemplativam; Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Hic ponitur Petri negatio, et primo ponitur motivum negationis, seu occasio; secundo ponitur ipsa negatio, ibi dicit ille: non sum; tertio negationis confirmatio, ibi stabant autem servi et ministri ad prunas. Occasio autem negationis et motivum fuit Petro ancillae interrogatio; unde dicit dixit Petro ancilla ostiaria: numquid et tu ex discipulis eius es? Dicit autem et tu, quia sciebat Ioannem Christi esse discipulum, et tamen propter familiaritatem nil dicit ei. Apparet autem in hoc infirmitas Petri pro tempore illo, quia ex debili occasione motus est ad negandum: et hoc ex duobus. Primo ex ipsa persona interrogante, quia non armatus miles, non admirandus pontifex, sed mulier et ancilla ostiaria interrogavit. Secundo ex forma interrogationis, quia non dicit: numquid ex discipulis es proditoris istius? Per quod videbatur magis ex compassione loqui. Unde et ex hoc percipitur quod verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum: Ps. XXXII, v. 6, quia qui ad vocem ancillae Christum negavit, postmodum nomen Christi coram principibus sacerdotum confitetur et praedicat; Act. IV, 8 ss. Negatio Petri ponitur cum dicit dicit ille: non sum. In quo debemus advertere, secundum Augustinum, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum esse Christum, sed ab eo etiam qui negat se esse Christianum. Nil autem aliud isto modo negavit Petrus, quam se esse Christianum. Ideo autem dominus Petrum negare permisit, quia voluit ut ipse, qui praeponendus erat toti Ecclesiae, infirmis et peccantibus magis compateretur, expertus in seipso infirmitatem peccati; Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia absque peccato: verum est de Christo, sed de Petro potest dici etiam cum peccato. Quidam tamen quamdam inanem gratiam appropriantes Petro, dicunt, quod non timore negavit, sed amore, volens semper esse cum Christo, et sequi continue; noverat enim quod si fateretur se esse de Christi discipulis, fuisset separatus a Christo, et expulsus. Sed hoc non consonat dictis domini: quia non ideo negavit quia noluit a Christo separari, sed quia noluit pro Christo animam ponere. Supra enim cum dixisset, animam meam pro te ponam, respondit Iesus: animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus antequam ter me neges. Confirmatio negationis ponitur ibi stabant autem servi et ministri ad prunas (...) erat autem cum eis et Petrus; quasi ut magis videretur non esse eius discipulus. Nam Petrus ad hoc quod non videretur ex discipulis, posuit se inter ministros et servos stantes ad prunas quia frigus erat, sicut quandoque in aequinoctio hiemali in Martio contingit: in quo Petrus non bene consideravit quod dicitur in Ps. XVII, 26: cum sancto sanctus eris (...) et cum perverso perverteris. Ipsum etiam tempus congruit conditioni mentis eius, in qua refriguerat caritas; Matth. c. XXIV, 12: refrigescet caritas multorum, quoniam abundavit iniquitas. Pontifex ergo interrogavit Iesum, ubi primo ponitur examinatio; secundo Christi responsio, ibi respondit ei Iesus; tertio responsionis reprehensio, ibi haec autem cum dixisset et cetera. Duo autem imponebantur Christo a Iudaeis: scilicet falsa doctrina, et nova; Mc. I, 27: quae est haec nova doctrina? Secundo seditio, et attractio hominum ad se; Lc. XXIII, 5: commovit populum per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc. Et ideo de istis duobus eum examinat. Primo quidem de discipulis eius quos videbat seduxisse; secundo de doctrina eius, quasi notans eam falsitatis. Hic ponitur responsio domini, et primo ponit suae doctrinae modum; secundo requirit aliorum testimonium, ibi quid me interrogas? Circa primum duo facit. Primo doctrinae manifestationem proponit; secundo eam exponit. Dicit ergo ego palam locutus sum mundo. Sed contra. Supra XVI, 25, dicit: venit hora, quando non in proverbiis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Si ergo discipulis nondum palam locutus fuerat, quomodo palam locutus est mundo? Responsio. Dicendum, quod discipulis nondum loquebatur palam, quia excellentes sententias proponebat; mundo autem locutus est palam, quia publice praedicabat. Unde hoc exponit dicens ego semper docui in templo et synagogis. Sed contra. Matth. XVI dicitur, quod discipulis multa seorsum sine parabolis proponebat. Sed ad hoc est triplex responsio. Una, quia quod duodecim discipulis dicebat, non reputabatur in occulto dici. Alia est, quia non proponebat ea discipulis intentione occultandi. Tertio, si fiat vis in verbo, quia dominus hic loquitur de doctrina quam populo tradidit, quam non proposuit eis in conventiculis, sed in locis publicis; Ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna; Is. XLV, 19: non fui locutus in abscondito, in loco terrae tenebroso. Et ad hoc exigit aliorum testimonium, dicens quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: et primo remittit eos ad testimonium aliorum; secundo ostendit quorum testimonium requirat; tertio rationem eorum assignat. Quantum ad primum dicit quid me interrogas? Quasi dicat: per alios potes hoc scire. Et ideo quantum ad secundum subdit interroga eos qui audierunt. Nam, ut Matth. XXII, v. 15 dicitur, miserunt ad Iesum Pharisaei, ut caperent eum in sermone: qui tamen contra eum nihil invenire potuerunt. Et ideo remittit eum ad eos. Et rationem huius subdit ecce hi sciunt quid dixerim ego: de quibus possunt testimonium perhibere.


Lectio 4

[87543] Super Io., cap. 18 l. 4 Posita domini responsione hic ponitur responsionis reprehensio, et primo ponitur ministri reprehensio; secundo domini satisfactio, ibi respondit ei Iesus et cetera. Minister autem reprehendit responsionem domini, primo quidem facto, quia dedit ei alapam ad improperium; unde dicit haec cum dixisset, scilicet Iesus, unus assistens ministrorum, scilicet pontificis, dedit ei alapam. Quod quidem non casu contigit, sed longe ante et multipliciter fuerat prophetatum; Is. l, 6: dedi corpus meum percutientibus, et genas meas vellentibus; Thren. III, 30: dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis; Mich. V, 1: in virga percutient maxillam iudicis Israel. Secundo reprehendit verbo, dicens sic respondes pontifici? In quo datur intelligi quod Annas pontifex erat et nondum missus erat ad Caipham, unde Lc. III, 2, hos duos pontifices commemorat: sub principibus, inquit, sacerdotum Anna et Caipha. Sed dicuntur duo pontifices, quia alternis vicibus pontificatum sibi vindicabant; sed illo anno Annas erat princeps sacerdotum. Motus est autem minister ad percutiendum Iesum ex hoc scilicet quia cum audientium eum interpellasset testimonium, supra VII, 32: cum pontifices misissent ministros ut caperent eum, ipsi capti ad verba Iesu redierunt dicentes quia numquam sic locutus est homo sicut hic homo. Volens ergo hic se excusare quod non esset de illis, percussit eum. Sed Christum male respondisse pontifici ex hoc coniecit, quia per hoc quod dixit, quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt, videbatur notasse pontificem de imprudenti interrogatione, cum tamen scriptum sit Ex. XXII, 28: principem populi tui ne maledicas. Consequenter Iesus rationabiliter excusat se, cum dicit si male locutus sum, respondens pontifici, testimonium perhibe de malo, quasi dicat: si habes ex his quae a me prolata sunt unde me possis reprehendere, ostende quod male dixerim: quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, Deut. XIX, 15. Si autem bene, idest si nequis hoc ostendere, quid me caedis? Idest, quid in me furis? Vel hoc potest referri ad hoc quod dixit supra interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis, ut sit sensus: si male locutus sum, in synagoga et in templo, quod non debui, testimonium perhibe de malo, quod dixi coram principe sacerdotum. Sed hoc non potuisset minister ostendere. Si autem bene, scilicet docui, quid me caedis? Quasi dicat, iniustum est; Ier. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Sed hic est quaestio, quia Matth. c. V, 39, dominus praecipit discipulis suis: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. De Christo autem dicitur Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Debuit ergo facere quod docuit. Sed hoc non fecit; immo, quod contrarium videtur, se excusavit. Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod dicta et praecepta sacrae Scripturae ex factis sanctorum interpretari possunt et intelliguntur, cum idem spiritus sanctus qui inspiravit prophetis et aliis sacrae Scripturae auctoribus, moverit sanctos ad opus. Nam, sicut II Petr. I, 21 dicitur, spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines; ita Rom. VIII, 14, dicitur: qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Sic sacra Scriptura intelligenda est secundum quod Christus et alii sancti servaverunt. Christus autem non praebuit isti aliam maxillam: nec Paulus, Act. XVI, 22 ss. Unde non est intelligendum quod Christus mandasset quod praeberent maxillam aliam corporalem ad litteram ei qui percutit unam; sed hoc debet intelligi quantum ad praeparationem animi, quod si necesse fuerit, ita debet esse dispositus ut non turbetur animo contra percutientem, sed paratus sit simile et etiam amplius sustinere. Et hoc dominus servavit, qui corpus suum praebuit occisioni. Sic ergo excusatio domini utilis fuit ad nostram instructionem. Hic ostenditur quomodo a pontifice mittitur ad alium pontificem, et primo ponitur Iesu missio; secundo completur Petri negatio, ibi erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dicit ergo et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem, ad quem a principio ducebatur; sed causa quare prius declinaverat illuc, expressa est supra. Sed attende Annae nequitiam: quia cum debuisset eum absolvere, utpote sine culpa existentem, tamen eum ligatum misit. Hic agitur de secunda negatione Petri et tertia, et primo ponitur negationis occasio; secundo Petri duplex negatio, ibi dixerunt ergo ei etc.; tertio ponitur signi verborum Christi adimpletio, ibi et statim gallus cantavit et cetera. Occasio autem secundae negationis Petri fuit mora cum ministris pontificis stantibus ad ignem. Nam Chrysostomus dicit: recedente Christo ad Caipham, Petrus adhuc cum ministris remansit. Sic enim absorptus erat a peccato post negationem, ut qui prius fervidus erat, iam non videbatur curare de Christo; Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? Et ideo dicit erat autem Simon Petrus adhuc stans et calefaciens se; quamvis Christus recesserit inde, immemor eius quod dicitur in Ps. I: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Sed haec expositio stare non potest: quia sic sequeretur quod secunda et tertia negatio facta fuisset in absentia Christi; quod est contra illud quod dicitur Lc. XXII, 61, quod post tertiam negationem Petri conversus dominus respexit Petrum. Et ideo Augustinus aliter exponens, dicit quod Evangelista loquitur per recapitulationem more suo, ut ostendat continuationem et ordinem rei. Dixerat enim supra quod stabant servi et ministri ad prunas, quia frigus erat et calefaciebant se, et, Petrus erat cum eis stans, et calefaciens se, et postea interposuit de examinatione Christi a pontifice; et postmodum, ut continuet seriem, resumit quasi eadem verba dicens erat autem Simon Petrus stans, ante scilicet quam Christus mitteretur ad Caipham. Deinde ponitur duplex negatio Petri, cum dicit dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? Et circa utrumque ponuntur duo, scilicet negationis occasio, idest interrogatio, et ipsa negatio. Sed hic occurrit duplex quaestio litteralis. Nam Matth. XXVI, 71, loquens de secunda negatione dicit: exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazareno. Et iterum negavit cum iuramento. Et sic videtur hic duplex contrarietas. Quia Ioannes dixit Petrum negasse eo stante ad focum, Matthaeus autem eo exeunte domum. Alia contrarietas est: quia secundum Matthaeum interrogatur ab alia ancilla, secundum Ioannem ab aliis, scilicet multis, unde dicit dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? Item etiam secundum Lucam solum ab una interrogatur, unde Lc. c. XXII, 59, dicitur: et intervallo facto quasi horae unius alius quidam affirmabat, dicens: vere et hic cum illo erat. Responsio. Dicendum, quod quando Petrus primo negavit, surrexit et exivit ianuam, et eo exeunte alia ancilla interrogavit eum. Vel dixit aliis, quia de illis erat, sicut refert Matthaeus. Et sic negavit secundo. Et postmodum rediit Petrus ut excusaret se de hoc etiam, et sedit cum aliis; quo sedente ibi, alii qui audierunt ab ancilla, iterum interrogaverunt eum, ut dicit Matthaeus. Vel unus primo, ut dicitur hic et postea alii multi. Et sic negavit tertio. Unde subditur de tertia negatione: dixit unus ex servis pontificis cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam. Iste tertius testimonium perhibuit, quia de visu unde dicit nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo Petrus, facto intervallo horae unius, negavit, tertio. Nec refert si alii Evangelistae dicunt tertiam interrogationem factam a pluribus, Ioannes vero factam ab uno. Potuit enim fieri ut iste, qui magis certus erat, interrogaret, et alios ad interrogandum incitaret. Multa enim circa haec verba dicta sunt a circumstantibus, quorum unum commemorat Evangelista unus, et alius aliud, cum non esset eorum principalis intentio ad hoc, sed ad commemorandum verba Petri, et ostendendum veritatem eius quod dominus dixerat Petro; unde in verbis Petri omnes conveniunt; Num. XXIV, 13: quidquid dominus dixerit, haec loquar. Consequenter agit de signo commemorationis Christi: unde dicit et statim gallus cantavit, motus virtute divina, ut medici esset completa praedictio, et aegroti convicta praesumptio.


Lectio 5

[87544] Super Io., cap. 18 l. 5 Hic agitur de assignatione Christi gentilibus, et primo dicit Evangelista quomodo assignatur praesidi; secundo causa eius a praeside examinatur, ibi et dixit: quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Tertio quomodo eius innocentia declaratur, ibi et haec cum dixisset, iterum exivit. Circa primum tria facit. Primo describit assignationis locum; secundo tempus; tertio modum. Locus quidem, quia in praetorium: unde dicit adducunt autem Iesum ad Caipham in praetorium, quod est locus iudicii. Unde et in exercitu ubi erat tabernaculum principis consuevit praetorium appellari; unde hic domus praesidis praetorium appellatur. Sed quomodo ducitur ad Caipham in praetorium? Ad quod dicendum, quod potest dici, quod Caiphas praevenerat in domum Pilati, ut eum informaret de facto Iesu sibi praesentandi: unde eo exeunte cum Pilato in praetorium, assignatus est ei Iesus. Vel potest dici, quod cum Caiphas esset princeps sacerdotum, habebat spatiosas domos, ita quod in aliqua parte earum etiam praeses hospitaretur: et sic est sensus: adducunt Iesum ad Caipham, scilicet ad domum eius, et hoc in praetorium. Vel dicendum, quod melius in Graeco habetur: adducunt Iesum a Caipha in praetorium: et sic tollitur omnis dubitatio. Tempus describitur: erat autem mane, nam tanta erat eorum nequitia, ut nulla interponeretur mora quin occidendum traderent Pilato. Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum; Iob c. XXIV, 14: mane primo surgit homicida, interficit egenum et pauperem. Sed ex hoc quaestio gravis insurgit. Nam tres alii Evangelistae dicunt, quod circa principium noctis dominus fuit flagellatus in domo Caiphae, et examinatus ab eo, cum dixit: dic nobis si tu es Christus: et summo mane ductus est ad Pilatum. Ioannes vero dicit, quod ductus est ad Caipham. Ad quod dicendum, quod si volumus salvare litteram nostram, quod Caiphas primo vidit eum cum esset in domo Annae de nocte, et tunc potuit examinari ab eo. Sed adhuc dubium remanet de hoc quod dicunt, quod fuit flagellatus in domo Caiphae. Quod totum solvitur secundum illud quod habetur in Graeco, scilicet quod ducunt eum a Caipha in praetorium, quia secundum hoc a domo Annae fuit de nocte adductus ad domum Caiphae, ubi flagellatus et examinatus fuit, et de mane fuit a Caipha ductus in praetorium. Ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Ubi primo designatur eorum vana superstitio, quia non introierunt in praetorium; secundo Pilati ad eos reverentia, quia exivit eis obviam. Sed hoc quod dicit quantum ad primum, quod non introierunt ut non contaminarentur, habet dubitationem. Dicunt enim alii Evangelistae, quod Christus captus fuit in sero in die coenae: et tunc erat Pascha, Lc. c. XXII, 15: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Et de mane in crastino fuit ductus ad praetorium. Quomodo ergo ut manducarent Pascha, cum esset in crastino Paschae? Sed ad hoc quidam moderni Graeci dicunt, quod hoc factum fuit decima quarta luna, et crucifixus eo die quo Iudaei celebrabant Pascha, dicentes, quod Christus una die praevenit Pascha, sciens sibi imminere occisionem in Pascha Iudaeorum, unde celebravit Pascha decimatertia luna ad vesperam. Et hoc dicunt, quia in lege praeceptum est, quod a quartadecima luna primi mensis usque ad vigesimum primum diem mensis, non inveniatur fermentatum apud Iudaeos. Unde dicunt, quod Christus consecravit de fermentato corpus suum. Sed hoc stare non potest propter duo. Primo quia numquam invenitur in veteri testamento quod alicui liceret praevenire celebrationem Paschae; sed si haberet impedimentum, liceret differre usque ad alium mensem. Num. IX, 10: homo qui fuerit immundus super anima, aut in via procul in gente vestra, faciat phase domino, mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum ergo Christus nil praetermiserit de observantiis legis, falsum dicunt, eum Pascha praevenisse. Secundo, quia Mc. XIV, 12; expresse habetur, quod Christus venit die azymorum quando necesse erat occidi Pascha; et Matthaeus dicit quod primo die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Non ergo dicendum est quod Christus praevenit Pascha. Et ideo Chrysostomus aliter dicit scilicet quod Christus legem per omnia implens, suo tempore Pascha celebravit, scilicet quartadecima luna ad vesperam; sed Iudaei sic intenti erant ad Christi occisionem quod non celebraverunt Pascha die suo: sed in sequenti die, scilicet luna decimaquinta. Unde de hoc dicit ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, quod praecedenti die omiserunt. Sed nec hoc stare potest, quia Num. IX, v. 10 s., dicitur quod si quis propter impedimenta non potest celebrare Pascha decimaquarta luna primi mensis, celebrat illud non sequenti die, sed luna decimaquarta mensis secundi. Et ideo dicendum est, secundum Hieronymum et Augustinum et alios doctores Latinos, quod decimaquarta luna est principium solemnitatis; sed Pascha non dicitur solum vespera, sed totum tempus septem dierum: per quod comedebant azyma, quae debebant manducari a mundis. Unde quia Iudaei alieni iudicis praetorio immunditiam contrahebant; ideo non introierunt in praetorium ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, idest panes azymorum. Sed attende impiam caecitatem, quia timebant contaminari de homine gentili; sed sanguinem Dei et hominis effundere non timebant. Is. XLIX, 17: venerunt structores tui; destruentes te, et dissipantes a te exibunt. Consequenter ponitur Pilati ad eos reverentia, cum dicit exivit ergo Pilatus ad eos foras, et tunc Christum ab eis oblatum suscepit et dixit: quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Ubi ponitur Christi examinatio, et primo quomodo examinatur a Pilato coram accusatoribus; secundo quomodo a se, ibi introivit ergo et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit Pilati examinationem; secundo liberalem eius concessionem, ibi accipite eum vos et cetera. Circa primum, primo ponitur eius examinatio; secundo malitiosa Iudaeorum responsio. Pilatus ergo videns eum ligatum, et a tot ductum ad damnandum dicit quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt, et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum; quasi dicerent: nos examinavimus eum, et iam condemnatum tradidimus eum tibi iam puniendum, quasi Pilato sufficeret eorum iudicium. Sed falsum dicunt, dicentes eum esse malefactorem, quia, ut dicitur Actor. X, 38: pertransit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a Diabolo. Sed faciunt secundum illud Ps. XXXIV, 12, retribuebant mihi mala pro bonis. Sed contra hoc est quod dicitur Lc. XXIII, 5, quod imponebant Christo multa crimina, unde dicebant commovit populum per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc: hic autem nullum. Respondeo. Dicendum, quod multa verba dixerunt Iudaei tunc Pilato, ut Augustinus dicit, sed potuit esse quod primo hoc quod hic ostendit Ioannes, et postea fuit quod dicit Lucas. Consequenter ponitur liberalis concessio Pilati, cum dicit accipite eum vos, et primo ponitur Pilati concessio; secundo Iudaeorum recusatio, ibi dixerunt ergo ei Iudaei; tertio recusationis ratio, ibi ut sermo Iesu impleretur. Dicit ergo accipite eum vos volens eis praestare gratiam. Sic et Felix dixit Paulo: si velis iudicari apud Iudaeos, Act. c. XXIV. Vel hoc dixit arguens eos: nam ipsi examinaverant, et condemnaverant: unde volebat quod qui condemnaverant eum malefactorem, darent sententiam: quia, ut dicitur Act. XXV, 16: non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda peccata. Et sic est sensus: nostrum iudicium petitis; sed vos eum accipite et damnate secundum legem vestram: ego autem nequaquam talis iudex efficiar. Sed Iudaeorum recusatio ponitur consequenter, ibi dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. Sed contra. Ex. XXII, 18 dicitur: maleficos non patieris vivere. Iesum autem maleficum reputabant. Sed, secundum Augustinum, dicunt nobis non licet interficere quemquam, in die festo, alio autem tempore sic. Vel, secundum Chrysostomum, Iudaei amiserunt multum de potestate: quia iudicium de peccato contra rempublicam non pertinebat ad eos, ipsi autem potissime intendebant condemnare eum de hoc quod erat contra rempublicam; infra XIX, v. 12: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. Unde dicunt nobis non licet interficere quemquam, scilicet qui facit contra rempublicam; quamvis liceret pro aliquo peccato legis, cuius iudicium reservatum eis erat. Vel aliter dicendum, quod aliquid non licet alicui, vel quia est divina lege prohibitum; et hoc modo non erat eis prohibitum: vel quia prohibitum erat eis lege humana; et hoc modo non licebat eis interficere quemquam, quia iam residebat haec potestas apud praesidem. Sed tunc remanet quaestio: quia lapidaverunt Stephanum, Actor. VII, 58. Sed ad hoc respondet Chrysostomus, quod Iudaeis concessum erat a Romanis quod uterentur legibus suis: unde quia poena lapidationis erat inflicta per legem, ideo concessa erat eis a Romanis. Sed mors crucis in lege exprobrabilis erat; Deut. XXI, 23: maledictus omnis qui pependit in ligno. Et ideo hoc genus mortis non erat eis servatum. Iudaei autem ex sua malitia non erant contenti si Christum lapidarent; sed volebant eum morte turpissima condemnare, ut dicitur Sap. II, v. 20. Et ideo nunc dicunt non licet nobis interficere quemquam, scilicet morte crucis. Vel dicendum, quod Stephanus fuit lapidatus in magistratus mutatione: et tunc multa illicita usurpantur, quae non fierent in processu temporis. Ratio recusationis subditur cum dicit ut sermo Iesu impleretur: ut ly ut non referatur ad intentionem Iudaeorum, sed ad dispositionem divinae providentiae. Iesus enim dixit, Matth. XX, 19, quod occidendus erat a gentibus, et crucifigendus, traditus tamen a Iudaeis. Et ideo ut istud impleretur, ipsi noluerunt eum iudicare et occidere.


Lectio 6

[87545] Super Io., cap. 18 l. 6 Supra posita est examinatio qua Pilatus examinavit Christum coram accusatoribus hic autem ponit Evangelista quomodo Pilatus examinavit Christum apud seipsum, et primo Evangelista agit de interrogatione Pilati examinantis; secundo de responsione Christi examinati, ibi respondit Iesus: regnum meum non est de hoc mundo. Circa primum duo facit. Primo proponit Pilati interrogationem; secundo interrogationis causam, seu examinationem, ibi respondit Iesus: a temetipso hoc dicis? Circa primum sciendum, quod Pilatus ut iustus iudex, et omnia exquisite tractans, non statim acquievit accusationi pontificis. Ex. XXIII, 2: non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum acquiesces sententia, ut a vero devies. Sed introivit iterum in praetorium et vocavit Iesum, scilicet seorsum, eo quod magnam de eo habebat suspicionem. Ideo autem Christum ad se vocavit, ut exquisitius omnia rimaretur, et Christus quietius responderet, amoto strepitu Iudaeorum. Iob XXIX, 16: causam quam ignorabam, diligentissime investigabam. Et tunc dixit ei tu es rex Iudaeorum? Ex quo patet, ut Lucas refert c. XXIII, 2 quod Iudaei hoc crimen ei imposuerunt; licet Ioannes dicat tantum si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, et multa alia crimina ei obiecerunt. Sed hoc magis tetigit cor Pilati, et ideo de hoc solo eum interrogat. Matth. XII, v. 34: ex abundantia cordis os loquitur. Consequenter cum dicit respondit Iesus etc. ponitur interrogationis examinatio, et primo ponitur Christi interrogatio; secundo Pilati responsio, ibi numquid ego Iudaeus sum? Dixit ergo respondit Iesus, versa vice interrogando, a temetipso hoc dicis? Ubi sciendum est, quod duplici ex causa homo interrogat. Quandoque ut sciat rem quam prius ignorabat, et sic discipulus interrogat magistrum; quandoque interrogat de re scita, ut sciat responsionem de quo interrogat, et sic magister interrogat discipulum. Sed dominus sciebat et id de quo ipse interrogabat, et illud quod responsurus erat; et ideo non interrogabat quasi ignorans, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, Hebr. c. IV, 13, sed interrogat ut sciamus quam opinionem habebant Iudaei et gentiles, ac simul de illo regno instruamur. Consequenter cum dicit respondit Pilatus etc., ponitur responsio Pilati. Sed quare sic respondet? Ideo scilicet quia dominus quaesivit ab eo an a semetipso hoc dixisset. Et ideo Pilatus ostendit quod non pertinebat ad eum quaerere an esset rex Iudaeorum, sed potius ad Iudaeos, quorum se regem dicebat; dans per hoc intelligere quod ab aliis hoc sibi dicebatur. Et ideo subdit gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, hanc scilicet accusationem adversum te dicentes. Et dicit gens tua, quia ex Iudaeis, secundum hominem, natus erat. Ier. XX, 10: audivi enim contumelias multorum et terrores in circuitu: persequimini eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei; Michaeae VII, 6: inimici hominis, domestici eius. Et dicitur pontifices, quia quanto maiores erant in potestate, tanto potiores in crimine. I Esdrae c. IX, 2: manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt vias domini, et iudicium Dei sui: et ecce magis hi confregerunt iugum, ruperunt vincula. Si ergo ipsi tradiderunt te mihi, quid fecisti? Quasi dicat: non est credendum quod tradidissent te mihi nisi pro magna causa. Hic ponitur responsio Christi, et primo removet suspicionis de regno suo falsitatem; secundo astruit veritatem, ibi dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? Circa primum duo facit. Primo excludit falsam suspicionem; secundo adhibet signi probationem, ibi si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis. Falsam suspicionem removet, dicens regnum meum non est de hoc mundo. Quod male intelligentes Manichaei, dicebant esse duos deos et duo regna; scilicet Deum bonum, qui habet regnum suum in regione lucis; et Deum malum, qui habet regnum suum in regione tenebrarum; et hanc dicebant esse hunc mundum, quia omnia corporalia dicebant esse tenebras. Et secundum hoc sensus est: regnum meum non est de hoc mundo, quasi dicat: dominus pater, qui bonus est, et ego non habemus regnum in regione tenebrarum. Sed contra hoc est quod dicitur in Ps. XLVI, 8: quoniam rex omnis terrae Deus. Et iterum: omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo et in terra. Et ideo dicendum, quod hoc dixit Christus propter Pilatum, qui credebat Christum affectare regnum terrenum, quo corporaliter, sicut et homines terreni, regnaret; et per hoc esset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum. Sciendum est autem, quod regnum quandoque dicitur ille populus qui regnat, quandoque ipsa regia potestas. Primo ergo modo accipiendo regnum exponit Augustinus, et dicit regnum meum, idest fideles mei, Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum, non est de hoc mundo. Non dicit: non est in hoc mundo; supra XVII, 11: et hi in mundo sunt, sed non est de hoc mundo, per affectum et imitationem, ereptus quidem per gratiae electionem. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum caritatis suae. Chrysostomus autem exponit accipiendo regnum secundo modo, et dicit: regnum meum, idest potestas mea et auctoritas qua rex sum, non est de hoc mundo idest, non habet originem ex causis mundanis et electione hominum, sed aliunde, scilicet ab ipso patre. Dan. VII, 14: potestas eius, potestas aeterna quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur. Hic adhibet signa evidentia ad probandum quod regnum eius non est de hoc mundo, et primo ponit signum; secundo concludit intentum, ibi nunc autem regnum meum non est hinc. Circa primum sciendum est, quod qui habet regnum terrenum, sive iuste sive violenter, oportet quod habeat socios et ministros, per quos in potestate fulciatur. Cuius ratio est, quia non est potens per seipsum, sed per ministros suos. II Reg. III, 1: facta est longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. Sed rex supernus, quia potens est per seipsum, servis suis potentiam tribuit; ideo non indiget ad regnum suum ministris. Et ideo dicit, quod regnum suum non est de hoc mundo: quia si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri utique mei decertarent, ut non traderer Iudaeis. Unde et Petrus volens decertare pro Christo, non advertebat se de hoc mundo non esse: supra eodem. Habebat tamen dominus alios ministros, scilicet Angelos, qui potuissent eum eripere de manibus Iudaeorum; sed dominus eripi noluit. Matth. XXVI, v. 53: an non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones Angelorum? Nunc autem regnum meum non est hinc. Scilicet, quia non quaerit tales ministros, concludit quod regnum suum non est hinc, idest, non habet principium de hoc mundo; est tamen hic, quia ubique est: attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter: Sap. VIII, 1; Ps. II, v. 8: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; Dan. VII, 14: dedit potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguae servient ei. Hic dominus manifestat veritatem de regno suo quod sit, et primo ponitur manifestationis occasio; secundo ipsa manifestatio, ibi respondit ei Iesus etc.; tertio manifestationis effectus, ibi dixit ei Pilatus, quid est veritas? Circa primum sciendum, quod Pilatus ex supradictis verbis domini intelligens quod regnum quasi carnale et longinquum esset de partibus illis I Cor. II, 14: animalis homo non percepit ea quae sunt spiritus Dei anhelavit ad veritatem sciendam; et ideo inquit dicens ergo rex es tu? Scilicet et dominus. Consequenter respondens dicit tu dicis quia rex sum ego, ubi primo se esse confitetur regem; secundo sui regni ostendit rationem, ibi ego in hoc natus sum (...) ut testimonium perhibeam veritati; tertio insinuat supra quos regnat, ibi omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Circa primum sciendum est, quod dominus ad quaestionem respondens de regno, ita responsionem suam temperavit ut nec manifeste confiteretur se esse regem, cum rex non esset eo modo quo Pilatus intelligebat; nec negaret, cum spiritualiter esset rex regum. Dicit ergo tu dicis quia rex sum ego, scilicet carnaliter secundum quem modum rex non sum, sed alio modo rex sum ego; Is. XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex, principes in iudicio praeerunt. Modum autem et rationem regni sui ostendit dicens ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; quod dupliciter exponitur. Uno modo, secundum Augustinum, ut regnum Christi sint fideles sicut dictum est supra: et sic Christus super fideles regnat; et ad hoc venit in mundum ut congregans sibi fideles, regnum sibi acquirat. Lc. XIX, 12: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum. Et sic est sensus: ego in hoc, idest ad hoc, natus sum, nativitate scilicet carnali. Et hoc exponit dicens et ad hoc veni in mundum, carnaliter nascendo; sic enim venit in mundum, Gal. IV, v. 4: misit Deus filium suum in mundum, ut testimonium perhibeam veritati, scilicet mihi, qui sum veritas, supra XIV, 6. Et si testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, supra VIII, 14. Et inquantum manifesto me veritatem, intantum regnum mihi paro. Hoc enim non potest fieri nisi per manifestationem veritatis, quam manifestationem non decebat fieri nisi per me, qui sum lux. Supra I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et spiritus sancti distributionibus. Alio modo exponit Chrysostomus sic: tu quaeris si rex ego sum, et ego dico quod sic: sed potestate divina, quia in hoc natus sum, nativitate aeterna a patre, sicut Deus ex Deo, ita rex ex rege; Ps. II, 6: ego autem constitutus sum rex, et subdit: ego hodie genui te. Sed quod addit et ad hoc veni in mundum, non ponitur expositive, sed intelligitur de nativitate temporali; quasi diceret: etsi sum rex aeternus, tamen ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; mihi scilicet quod sum rex a Deo patre. Hic ostendit super quos regnet. Ubi notandum quod supra X, 1, dixit se pastorem, et subditos dixit oves, quod idem est quod hic dicit se regem et subditos regnum: quia eadem est proportio regis ad subditos et pastoris ad oves: et sicut pastor pascit oves, Ez. XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus, ita et rex sustentat subditos. Et specialiter inter alia dixit oves meae vocem meam audiunt: unde et hic dicit qui est ex veritate, audit vocem meam, non solum exterius, sed credendo interius et amando ac opere implendo; supra VI, 45: omnis qui audivit a patre et didicit venit ad me. Sed unde hoc homini ut audiat vocem meam? Inde scilicet quia est ex veritate, quae est Deus. Sed cum omnes sint ex Deo, omnes sunt ex veritate et audiunt vocem eius. Respondeo. Dicendum, quod aliqui sunt ex Deo per creationem, et sic omnes sunt a Deo. Dicuntur etiam aliqui esse a Deo per affectum et imitationem; unde supra VIII, 47 dicitur: ex Deo non estis, scilicet secundum affectum, sed per creationem estis: ille ergo audit vocem credendo et amando, qui, scilicet, est ex veritate, idest, qui accepit hoc munus ut veritatem amet. Sed attende, quod non dicit: omnis qui audit vocem, est ex veritate, quia sequeretur quod ideo essemus ex veritate quia credimus: cum tamen ideo credamus quia sumus ex veritate, inquantum scilicet accepimus donum Dei per quod credimus et amamus veritatem. Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est; Phil. I, 29: vobis datum est non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Ponit responsionis effectum, in quo datur intelligi quod Pilatus propulsa suspicione regni terreni, ac intelligens Christum regem esse in doctrina veritatis, cupit veritatem scire, ac effici de regno eius; unde dicit quid est veritas? Non quaerens quae sit definitio veritatis, sed quid esset veritas cuius virtute de regno eius efficeretur: dans per hoc intelligere, quod veritas mundo incognita erat, et fere ab omnibus evanuerat, dum increduli essent. Is. LIX, 14: corruit veritas in plateis, et aequitas non potuit ingredi; Ps. XI, 2: diminutae sunt veritates a filiis hominum. Sed Pilatus responsionem non expectavit. Et ideo quantum ad hanc quaestionem sciendum est, quod duplicem veritatem invenimus in Evangelio: unam increatam et facientem; et haec est Christus, supra c. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita, aliam factam, supra I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Veritas enim de sui ratione importat commensurationem rei ad intellectum. Intellectus autem dupliciter comparatur ad res. Quia quidam ut mensura rerum existens, ille scilicet qui est causa rerum; quidam autem mensuratus a re, ille scilicet cuius cognitio causatur a re. Non igitur est veritas in intellectu divino quia ipse adaequatur rebus, sed quia res ipsi divino intellectui adaequantur. Sed in intellectu nostro ideo est veritas, quia ita intelligit res ut res se habent. Et sic veritas increata et intellectus divinus est veritas non mensurata nec facta, sed veritas mensurans et faciens duplicem veritatem; unam scilicet in ipsis rebus, inquantum facit eas secundum quod sunt in intellectu divino; et aliam quam facit in animabus nostris, quae est veritas mensurata tantum et non mensurans. Et inde est quod veritas increata intellectus divini appropriatur filio, qui est ipsa conceptio divini intellectus et Dei verbum. Veritas enim conceptionem intellectus consequitur. Deinde cum dicit et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, agit de sententia Pilati in Christum, et primo declarat eius innocentiam; secundo intentat impendere misericordiam, ibi est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha. Sciendum est autem circa primum, quod Pilatus, ut dicit Augustinus, volebat libenter Christum liberare, et dum quaesivisset a Christo quid est veritas? Subito venit illi in mentem quomodo per quandam consuetudinem Christum liberare poterat qua solet eis dimitti unus in Pascha: et ideo responsionem non expectans totaliter, contulit se ad hoc procurandum, et ideo dicit et cum hoc dixisset. Audiebat Iudaeorum tumultum, et credens se illum posse compescere et postmodum quietius difficilis quaestionis responsionem audire, iterum exivit ad Iudaeos, et proponens Christi innocentiam, dixit eis: ego nullam invenio in eo causam, scilicet mortis. I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit. Et tamen si esset aliqua in eo, ego apud quem residet potestas, et praecipue iudicandi de his quae contra regem fiunt, volo eum liberare et absolvere. Unde dicit est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha. Ubi primo offert Christi absolutionem; secundo ponit Evangelista Iudaeorum responsionem. Sciendum est autem, quod hanc consuetudinem introduxit Pilatus, vel alii praesides Romanorum, ob favorem populi. Et ideo secundum hanc consuetudinem volens eum dimittere, dicit vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? Non dicit hoc quasi invenerit eum culpabilem de regno Iudaeorum, sed ut exaggeraret ipsorum malitiam; quasi dicat: etsi sit rex Iudaeorum, quod ad vos iudicare non pertinet, sed ad me, tamen, si vultis, dimittam eum vobis. Sed ipsi Iudaei clamaverunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed Barabbam. Et ut Iudaeorum malitiam ostendat, statim subdit eius, quem liberari petebant, crimen, dicens erat autem Barabbas latro. Is. I, 23: principes tui infideles, socii furum. In hoc impletur illud Ier. XII, 8: facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva; Act. III, 14: iustum et sanctum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis.


Caput 19
Lectio 1

[87546] Super Io., cap. 19 l. 1 Supra prosecutus est Evangelista de his quae Christus passus est a Iudaeis; hic prosequitur de his quae specialiter passus est a gentilibus: a quibus quidem tria passus est, secundum quod ipse praedixerat, Matth. XX, 18 s., et Lc. XVIII, v. 32: tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum et cetera. Primo ergo Evangelista agit de Christi flagellatione; secundo de eius illusione, ibi et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius; tertio de eius crucifixione, ibi exivit iterum Pilatus et cetera. Dicit ergo tunc ergo, idest post clamorem omnium, apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit, non quidem propriis manibus, sed per milites: et hoc ideo ut Iudaei satiati eius iniuriis, mitigarentur et usque ad eius mortem saevire desisterent. Naturale est enim ut ira quiescat, si videat eum contra quem irascitur, humiliatum et punitum, ut dicit philosophus in rhetorica. Quod quidem verum est in ira quae quaerit nocumentum proximi cum mensura, sed non in odio, quod totaliter quaerit exitium eius qui habetur odio. Eccli. XII, 16: inimicus si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Isti autem ex odio movebantur ad Christum, et ideo flagellatio non sufficiebat. Ps. LXXII, 14: fui flagellatus tota die; Is. l, 6: dedi corpus meum percutientibus. Sed numquid haec intentio Pilatum excusat a flagellatione? Non quidem, quia in omnibus quae sunt per se mala, nullum eorum potest fieri totaliter bonum per bonam intentionem: affligere autem innocentem, et praecipue Dei filium, est maxime per se malum; et ideo nulla intentione excusari potest. Hic agitur de illusione, et primo quantum ad falsos honores quos ei exhibuerunt; secundo quantum ad vera opprobria quae ei intulerunt, ibi et dabant ei alapas et cetera. Exhibebant autem ei falsos honores, vocantes eum regem: per quod alludebant accusationi Iudaeorum, qui dicebant quod ipse faciebat se regem Iudaeorum. Et ideo triplicem honorem regis sibi exhibebant, sed falsum. Primo quidem quantum ad illusoriam coronam; secundo quantum ad illusoriam vestem; tertio quantum ad illusoriam salutationem. Illudunt ergo ei quantum ad coronam, quia reges consueverunt auro coronari; Eccli. XLV, 14: corona aurea super caput eius. Unde et de eo in Ps. XX, 4 dicitur: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Sed milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt super caput eius, illius scilicet qui suis est corona gloriae. Is. XXVIII, 5: in die illa erit dominus exercituum corona gloriae et sceptrum exaltationis residuo populi sui. Et convenienter de spinis: quia per eas removit spinas peccatorum, quae pungunt remorsu conscientiae: Ier. IV, 3: novate vobis novale, et nolite serere super spinas: et spinas poenalitatum quae affligunt; Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi et cetera. Sed numquid hoc factum est mandato praesidis? Chrysostomus dicit, quod non; sed milites pecunia corrupti hoc ad gratiam Iudaicam faciebant. Augustinus autem dicit hoc esse factum mandato vel permissione praesidis, ut scilicet magis Iudaeorum odia saturarentur, et facilius eum eriperet. Secundo illudunt ei quantum ad vestem, unde sequitur et veste purpurea circumdederunt eum, quae erat indicium regiae dignitatis apud Romanos. Unde I Mach. VIII, v. 14, dicitur, quod tempore illo quando Romani consules dominabantur, corona aut purpura utebantur. Per hoc autem quod purpura circumdederunt eum, impletur illud Is. c. LXIII, 2: quare ergo rubrum est vestimentum tuum; et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Simul autem et per hoc significatur passio martyrum, qua totum corpus Christi, idest Ecclesia, rubricatur. Tertio illudunt ei quantum ad salutationem; unde venientes ad eum dicebant ave, rex Iudaeorum. Consuetudo autem tunc erat, sicut et modo est, ut homines euntes ad regem, eum salutarent. II Reg. XVI, v. 16: Chusi vadens ad Absalonem, dixit: salve, rex, salve rex. Mystice autem illi illusorie Christum salutant qui eum confitentur ore, factis autem negant, Tit. I, 16. Matth. VII, 21: non omnis qui dicit mihi, domine domine, intrabit in regnum caelorum. Consequenter opprobria quae ei intulerunt dicit et dabant ei alapas: et hoc ideo, ut ipso opere ostenderent illusorium esse quod ei talem honorem exhibebant. Is. c. l, 6: genas meas dedi vellentibus; Mich. c. V, 1: percusserunt maxillam principis Israel.


Lectio 2

[87547] Super Io., cap. 19 l. 2 Hic agit Evangelista de Christi crucifixione, et primo ponit ipsam crucifixionem; secundo addit de eius morte, ibi postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt etc.; tertio de sepultura, ibi post haec rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea et cetera. Circa crucifixionem primo ponit Pilati et Iudaeorum disceptationem; secundo Christi condemnationem, ibi Pilatus autem cum hoc audisset, magis timuit; tertio ponit sententiae executionem, ibi susceperunt autem Iesum. Disceptabat autem Pilatus cum Iudaeis, volens liberare Christum. Et ideo primo ponit quomodo nititur eum liberare ipsum Iudaeis ostendendo; secundo eius innocentiam allegando, ibi dixit eis Pilatus: accipite eum vos et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit demonstrationem; secundo demonstrationis effectum, ibi cum ergo vidissent eum pontifices et cetera. Circa primum tria ponuntur. Primo Pilati demonstrantis intentio, quae erat eum liberare; unde dicit exivit ergo iterum Pilatus, scilicet a praetorio, et dixit eis, scilicet Iudaeis expectantibus, ecce adduco eum vobis foras, et hoc ideo ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam, scilicet mortis. Quare ergo turpiter tractasti, impie Pilate, sine causa? Scilicet ne Iudaei credant quod ob favorem eum dimittam. Qualis enim favor praestatur ei cui tot inferuntur flagella? Vel ideo ut haec eius ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent; quasi dicat: si reus esset mortis, ita condemnarem eum sicut flagellavi. Fortassis tamen aliqua levia fecit contra legem, propter quae flagellationem tantum promeruit, non autem mortem. Secundo ponitur Christi manifestatio, et hoc facto; unde dicit exivit ergo Iesus portans spineam coronam, et purpureum vestimentum et cetera. In illo habitu illum ostendit in quo a ministris illuditur, ut saltem quiescant dum ad eos exit, non clarus imperio, sed plenus opprobrio. Ps. LXVIII, 8: quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. In quo instruimur ut opprobria omnia propter nomen Iesu Christi parati simus sustinere. Is. LI, 7: nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Tertio ponitur demonstrationis explicatio et hoc per verba Pilati; unde dixit eis ecce homo, quasi despective loquendo, quod aliquis sic despectus vellet sibi usurpare regnum. Ecce de quali homine creditis haec, ut secundum hoc conveniat ei illud Ps. XXI, 7: ego sum vermis, et non homo. Si ergo regi invidetis, iam parcite: quia deiectum videtis. Fervet ignominia, frigescat invidia ut dicit Augustinus. Hic ponitur demonstrationis Christi effectus in Iudaeis: quia quantumcumque viderent eum deiectum et desolatum et flagellatum, eorum invidia non frigescit, sed ardescit potius et crescit. Unde cum vidissent eum, adductum foras, pontifices et ministri, clamabant: crucifige, crucifige eum. Ingeminant propter desiderii vehementiam. Nec sunt contenti quacumque morte, sed turpissimam expetunt, scilicet crucis. Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et dicit cum vidissent eum: quia ex aspectu eius qui habebatur odio, magis commovetur et inflammatur cor odientis contra eum. Sap. II, 15: gravis est nobis etiam ad videndum. Hic ostendit Evangelista quomodo Pilatus nititur liberare Christum, eius innocentiam allegando. Ex quo orta est controversia, quia primo Pilatus allegat Christi innocentiam; secundo Iudaei replicant culpam, ibi nos legem habemus et cetera. Quantum ad primum, dixit eis Pilatus: accipite eum vos, et crucifigite, quasi dicat, nolo esse iniquus iudex, ego non crucifigam eum; vos crucifigatis eum, si vultis: ego non invenio in eo causam, scilicet crucifigendi. Supra XIII, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam; Act. III, 13: quem vos tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Sed Iudaei adhuc replicant Christi offensam; unde sequitur responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et cetera. Videntur intellexisse ex responsione Pilati quod non erat motus contra Christum ex crimine affectati regni, ex quo credebant eius animum maxime commoveri, ut eum occideret. Et ideo quasi hoc crimen non sufficeret ad eius mortem, credebant Pilatum per hoc quod dixerat: accipite eum vos etc. petivisse, si haberent aliud crimen secundum legem de quo condemnatus esset, et de hoc condemnarent eum; et ideo dicunt secundum legem debet mori. Et primo proponunt crimen Christi contra legem Iudaeorum; secundo contra legem Romanorum, ibi si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Circa primum duo facit. Primo ponitur Iudaeorum accusatio contra Christum; secundo accusationis effectus in animo Pilati, ibi cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Crimen quod imponebatur Christo contra legem Iudaeorum erat, quia filium Dei se fecit, ex quo reputabant eum reum mortis. Supra V, 18: propterea quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo; et supra X, 33, dicit: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Et ubique dicunt filium Dei se facit, quasi non sit. Sed hoc non est contra legem, ut probavit eis supra X, 34, per illud Ps. LXXXI, v. 6: ego dixi, dii estis. Si enim alii homines, qui sunt filii adoptivi, absque blasphemia filios Dei se dicunt, quanto magis Christus, qui est filius Dei per naturam? Sed quia non intelligebant aeternam generationem, ideo eum et falsum et blasphemum reputabant, pro quorum quolibet quis reatum mortis incurrebat. Consequenter cum dicit cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit, ponit accusationis effectum in animo Pilati; et primo effectum timoris, unde dicit cum audisset hunc sermonem, scilicet quod filium Dei se faceret, magis timuit, cogitans ne verum esset, et perperam ageret, si inique procederet contra eum. Per quod dabatur intelligi quod gentiles audita proditione filii Dei, timuerunt. Habac. III, 1: domine, audivi auditum tuum, et timui. Secundo ponit effectum dubitationis et inquisitionis: unde sequitur et ingressus est in praetorium iterum, et dixit ad Iesum etc., et primo ponitur Pilati inquisitio; secundo taciturnitas Christi; tertio taciturnitatis reprehensio. Quantum ad primum dicit et ingressus est in praetorium iterum Pilatus, scilicet timore concussus, et dixit ad Iesum, quem secum reduxerat, unde es tu? Volens scire, utrum scilicet esset Deus divinam habens originem, vel homo terrenam. Ad quod responderi potest, quod habetur supra VII, v. 23: vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Iesus autem, quia noluit, responsum non dedit ei: ut ostenderet quod nolebat per sermones vincere et excusationes componere, cum ad hoc venerit ut pateretur. Simul et per hoc dedit nobis exemplum patientiae. Et impletur quod dicitur Is. LIII, v. 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum. Et dicit tamquam agnus, ut non credatur quod tacuerit sicut male sibi conscius, qui de peccatis suis convincebatur, sed sicut mansuetus, sicut qui pro peccatis alienis immolabatur. Consequenter cum dicit dixit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te; et potestatem habeo dimittere te? Ponitur quomodo Pilatus reprehendit eius taciturnitatem, et primo facit hoc Pilatus per iactantiam suae potestatis; secundo ponitur responsio Christi de potestate Pilati. Quia ergo Christus non dedit ei responsum, Pilatus hic reprehendens dicit mihi non loqueris etc.: in quo seipsum condemnavit. Si enim in potestate sua totum positum erat, quare nullam causam inveniens eum non absolvit? Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam; II Mach. VII, 16: potestatem in homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis. Et quia sic gloriatur de potestate sua, secundum illud Ps. XLVIII, 7: in multitudine divitiarum suarum gloriatur, ideo dominus hoc infringit dicens non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Unde, sicut dicit Augustinus, Christus ubi tacet, sicut agnus tacet; ubi loquitur, docet sicut pastor. Unde primo docet de suae potestatis origine; secundo de sui criminis quantitate. Quantum ad primum dicit non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper, quasi dicat: si aliquam videaris habere, hanc non habes a te, sed est tibi data desuper, idest a Deo, a quo est omnis potestas. Rom. XIII, et Prov. c. VIII, 15: per me reges regnant. Et dicit ullam, idest quantulamcumque habes, quia limitatam habebat sub alia maiori, scilicet Caesaris; Matth. VIII, 9: ego sum sub potestate constitutus. Et ideo concludit propterea qui tradidit me tibi, scilicet Iudas, vel principes sacerdotum, maius peccatum habet. Et dicit maius, ut et illos qui tradiderunt et ipsum Pilatum ostenderet obnoxios esse peccato: sed illos maiori qui ex se et ex invidia eum tradiderunt; sed iste quod fecit, ex timore superioris potestatis fecit. Per hoc etiam confutatur error haereticorum dicentium omnia peccata esse paria: alioquin non dixisset dominus, maius peccatum habet. Matth. XVIII, 7: vae autem homini illi per quem scandalum venit. Effectus liberationis Christi ponitur cum dicit et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Sed quia, ut dictum est a principio, nitebatur eum dimittere, convenientius dicitur exinde, idest ex hac causa, quod non haberet peccatum. Vel supra tentabat eum dimittere, sed exinde, idest ex tunc, omnino et constanti animo quaerebat eum dimittere.


Lectio 3

[87548] Super Io., cap. 19 l. 3 Supra Iudaei posuerunt crimen Christi contra legem: quod quia Pilatus parvipendere videbatur, utpote legi non obnoxius; ideo adhuc imponunt ei crimen contra legem Romanorum, ut magis eum urgerent ad Christum occidendum, et primo proponunt periculum Pilato imminens, si Christum dimittat; secundo rationem assignant, ibi omnis qui se regem facit, contradicit Caesari. Dicit ergo, quod postquam Pilatus quaerebat dimittere Christum, Iudaei clamabant dicentes: si hunc dimittis, qui se regem facit, non es amicus Caesaris, idest, amicitiam eius amittes. Saepe namque contingit quod homines de aliis ea existimant quae ipsi patiuntur. Et quia de eis dicitur supra XII, 43, quod dilexerunt magis gloriam hominum quam Dei; ideo et de Pilato existimabant quod amicitiam Caesaris praeponeret amicitiae iustitiae; quamvis contrarium sit faciendum. Ps. CXVII, v. 9: bonum est sperare in domino quam in principibus. Unde et philosophus veritatem censet praehonorari amicitiis. Rationem autem periculi imminentis subdunt omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Haec enim est terrenae potestatis natura, quod una sit impatiens consortii alterius: et ideo Caesar non patiebatur alium dominari. Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Hic agit Evangelista de condemnatione Christi, circa quam tria tangit. Primo quidem locum; secundo tempus, ibi erat autem parasceve etc.; tertio modum, ibi et dixit Iudaeis. Quantum ad primum primo ponit condemnationis motivum, dicens cum audisset Pilatus hos sermones, magis timuit: non enim sic potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae; et ideo dicit et adduxit foras Iesum. Sed frustra propter eos movetur, quia non erat talis. Non enim a purpura, non a diademate, non a sceptro, non a curru, non a militibus quos Christus haberet, credere poterat quod regnum affectaret. Ipse semper solus cum discipulis sedebat, pauper in cibo, habitu et habitatione. Sed, ut dicitur Prov. XXVIII, 1: fugit impius nemine persequente; Ps. LII, 7: trepidaverunt timore ubi non erat timor; Ez. II, 6: tu ergo ne timeas eos, neque sermones eorum metuas (...) et vultus eorum ne formides. Secundo ponit locum, dicens et sedit pro tribunali. Tribunal sedes est iudicis, sicut solium regis et cathedra magistri; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Et ideo dicitur tribunal, quia apud Romanos tribuni causas particulares decernebant, dicti a tribubus quibus praeponebantur. Et dicitur pro tribunali, idest ante tribunal, nam apud Graecos haec praepositio pro idem est quod in Latino ante vel in. Et hoc tribunal erat in loco qui dicitur lithostratos, idest stratura lapidum. Lithos enim in Graeco idem est quod lapis; nam locus ubi Pilatus pro tribunali sedebat, pavimentatus erat lapidibus diversis. Et idem locus Hebraice dicitur Gabbatha, idest collis, sive sublimitas ex coacervatione lapidum. Tempus autem condemnationis describit dicens erat autem parasceve, idest praeparatio Paschae, hora quasi sexta. Sciendum est autem, quod apud Iudaeos dies sabbati quantum ad aliquid solemnior erat qualibet alia festivitate, inquantum scilicet ob reverentiam illius diei non praeparabant ipso die sibi cibaria, sed in sexta feria praecedenti; unde sexta feria huius temporis ex hoc parasceve dicebatur. Et hoc ortum habet ex hoc quod Ex. XVI, 23 s. dicitur quod in sabbato non colligerent manna, sed in sexta feria colligerent duplum; in quo nulli festivitati deferebant. Unde licet praesens sexta feria solemnis esset apud eos, tamen in ea pro sequenti die sabbati cibaria praeparabant. Sed addit erat autem hora quasi sexta: contra quod est quod dicitur Mc. c. XV, 25: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Sed constat quod ante sedit pro tribunali quam Christus fuerit crucifixus. Sed ad hoc est duplex responsio, secundum Augustinum. Prima et melior est, quod Christus dupliciter fuit crucifixus. Primo linguis et vocibus Iudaeorum dicentium, crucifige, crucifige eum; secundo manibus militum, qui eum crucifixerunt. Unde Iudaei, quia crucifixionem volebant imponere gentilibus. Marcus, qui Evangelium scripsit gentibus, ipsam imposuit Iudaeis, dicens, quod tunc Christum crucifixerunt quando Iudaei clamaverunt crucifige, crucifige eum; quod fuit in hora tertia. Ioannes vero, qui sequitur ordinem temporis, dicit erat quasi hora sexta: nam quando Christus fuit in cruce, iam erat in fine horae quintae et in principio horae sextae, in qua factae sunt tenebrae per tres horas, scilicet usque ad horam nonam. Unde quia hora sexta nondum inchoata erat, ideo dicit quasi hora sexta. Secunda responsio est, quia parasceve dicitur praeparatio Paschae; Pascha autem nostrum Christus est immolatus: unde praeparatio parasceve est praeparatio immolationis Christi: cuius erat hora sexta et non diei, quia principium huius praeparationis fuit hora noctis nona, quando Christo capto dicebant: reus est mortis. Unde si tribus reliquis horis noctis addamus tres horas diei, quando Christus crucifixus fuit, manifestum est quod sexta hora parasceve, idest praeparationis, crucifixus fuit, licet hora diei esset tertia, ut dicit Marcus. Et certe congruit quod in sexta hora crucifigeretur: quia per crucem reparavit hominem sexta die conditum, et sexta aetate. Modum autem et ordinem condemnationis describit, dicens et dixit Iudaeis: ecce rex vester et cetera. Ubi notandum, quod adhuc Pilatus volebat liberare eum, quamvis eum Caesaris timor urgeret. Et ideo primo ponitur Pilati conatus ad Christum liberandum; secundo subditur eius consensus ad eum crucifigendum, ibi tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Circa primum primo ponitur Pilati conatus; secundo malitia Iudaeorum, ibi illi autem clamabant. Dicit ergo, quod postquam sedit pro tribunali, dixit Iudaeis, quasi cum quadam indignatione, ecce rex vester, quasi dicat: mirum est quod hunc formidatis habere regem, sic humiliatum et abiectum: regnum non nisi divites et fortes affectant, hic autem non est talis, quia, ut dicitur in Ps. LXXXVII, 16: pauper sum ego et in laboribus. Sed haec nec Iudaeorum molliunt malitiam. Innumerabili odio affecti clamabant, et abundantiam malitiae ingeminando, tolle, tolle, crucifige eum: simul etiam per hoc insinuantes, quod nec eum videre poterant. Iob XXI, 14: dixerunt Deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus; Sap. II, 15: gravis est etiam ad videndum. Et ideo subdunt: morte turpissima condemnemus eum: quod idem est quod crucifige eum. Hic ostenditur quomodo Pilatus nititur eum liberare per Iudaeorum opprobrium. Et primo ponitur Pilati conatus dicentis regem vestrum crucifigam? Quasi dicat: si non movemini ab eius humilitate, debet vos movere vestrum opprobrium, quod eum crucifigam qui regnum vestrum affectavit: quod valde ignominiosum est, si ab extraneis fiat. Secundo ponitur Iudaeorum pertinacia, unde dicit responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem; in quo seipsos servituti perpetuae submiserunt renuentes Christi dominium; et ideo usque in hodiernum diem alieni a Christo, effecti sunt servi Caesaris et potestatis terrenae. I Reg. VIII, 7: non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos; Ier. II, 13: dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae continere non valent aquas. Consequenter ponitur consensus Pilati ad occidendum Christum; unde dicit tunc ergo tradidit eis, scilicet Iudaeis, quod sic subiecti erant potestati Romanorum et voluntati eorum, illum, ut crucifigeretur: contra consilium. Ex. XXIII, 2: ne sequaris turbam ad faciendum malum; Iob IX, 24: terra data est in manus impii; Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius. Hic agit Evangelista de crucifixione Christi, et primo ponitur crucis ignominia: secundo narrat crucifixionis consequentia, ibi scripsit autem et titulum Pilatus. Ignominiam autem crucis describit quantum ad crucifigentium conditionem, quantum ad deducendi modum quantum ad locum, et quantum ad comitatum. Conditio quidem crucifigentium describitur, quia milites: unde dicit susceperunt autem Iesum et cetera. Milites quidem facto, nam sequitur milites ergo cum crucifixissent eum, Iudaei vero voto: quia ipsi fecerunt, et quidquid factum est extorserunt. Per quod signatur quod Iudaei amittere debebant utilitatem crucis Christi, et gentiles eam consequi; Matth. XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. Modus autem ducendi ignominiosus fuit, unde dicit et baiulans sibi crucem: nam mors crucis ignominiosa erat, unde Deut. XXI, 23, dicitur: maledictus omnis qui pendet in ligno. Et ideo crucis signum tamquam profanum vitantes, et nec tangere volentes, crucem Iesu condemnato Iesu imponunt. Unde dicit et baiulans sibi crucem. Sed contra. Matth. XXVII, 32, dicitur quod angariaverunt quemdam Simonem venientem de villa, ut portaret crucem. Responsio. Dicendum, quod Christus eam portavit a principio; sed dum incederet, invenerunt illum ad votum. Nec hoc vacat a mysterio: quia ipse primus passionem crucis sustinuit, et postmodum alii, et maxime advenae gentiles, eum imitando. I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum; Matth. c. XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Sed hoc quod Christus crucem sibi portavit, et si impiis et infidelibus sit grande ludibrium, fidelibus tamen et piis est grande mysterium. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem est stultitia: his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Portat Christus crucem ut rex sceptrum, in signum gloriae quae est universale rerum omnium dominium. Ps. XCV, 9: dominus regnabit a ligno; Is. IX, 6: et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Portat eam ut victor trophaeum suae victoriae. Col. II, 15: expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Item ut doctor portat candelabrum, in quo ponenda erat lucerna suae doctrinae, quia verbum crucis fidelibus est virtus Dei: Lc. XI, 33: nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. Locus autem passionis ignominiosus quantum ad duo: et quia erat extra civitatem, unde dicit exivit in eum qui dicitur Calvariae locus, extra scilicet moenia civitatis; Hebr. ult., 12: propter quod Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Et hoc propter duo. Primo ut ostenderet virtutem passionis suae non esse includendam inter terminos gentis Iudaicae; secundo ut ostendat quod quicumque consequi volunt passionis fructum, exire debent mundum, saltem affectu. Unde ibidem statim subdit apostolus: exeamus igitur ad eum extra castra. Secundo quia erat infimus, unde dicit in eum qui dicitur Calvariae locus. Ps. LXXXVII, 5: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Et quidem quidam, secundum Chrysostomum, dicunt quod in illo loco, qui Calvariae dicebatur, Adam mortuus fuit et sepultus: unde Calvariae dicebatur a Calvaria primi hominis, ut sicut mors ibi regnavit, ita illic Christus trophaeum statueret. Sed, ut Hieronymus dicit, favorabilis est huiusmodi interpretatio et mulcens aures populi, non tamen vera, quia Adam sepultus est in Hebron: Iosue XIV, 15: Adam maximus inter Enacim situs est. Et ideo dicendum, quod ex Ierusalem foras portam locus erat in quo truncabantur capita damnatorum: unde hic locus Calvariae nomen sumpsit propter damnatorum seu collatorum decalvata capita ibi iacentia. Comitatus autem et societas passionis ignominiam indicant quia cum eo alios duos crucifixerunt, scilicet latrones, ut dicitur Lc. XXIII, 33. Et dicit hinc et hinc, idest unum ad dexteram, et alium ad sinistram; medium autem Iesum. Sed attende, quod Christus etiam in passione medius stat. Sed hoc quantum ad intentionem Iudaeorum factum est ei ad ignominiam; ut scilicet causa mortis eius similis iudicaretur causae mortis latronum. Is. LIII, v. 12: et cum iniquis deputatus est. Sed si ad mysterium attendatur, hoc ad claritatem Christi pertinet: nam per hoc ostenditur quod Christus per passionem merebatur iudiciariam potestatem. Iob XXXVI, v. 17: causa tua quasi impii iudicata est; sed iudicium causamque recipies. Medium autem tenere proprium est iudicis: unde, et secundum philosophum, ire ad iudicem est ire ad medium. Et ideo medius ponitur, et unus a dextris, et alius a sinistris, quia in iudicio statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris. Unde latro a dextris qui credidit liberatur, et alter a sinistris qui insultat est condemnatus.


Lectio 4

[87549] Super Io., cap. 19 l. 4 Postquam Evangelista egit de Christi crucifixione, hic agit de consequentibus ipsam, et primo de his quae sequuntur crucifixionem quantum ad Pilatum; secundo quantum ad milites, ibi milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius; tertio quantum ad amicos astantes, ibi stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et cetera. Ponuntur autem tria pertinentia ad Pilatum, scilicet tituli inscriptio, tituli lectio, tituli conservatio. Quantum ad primum duo ponuntur. Primo inscriptio tituli, unde dicit scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Et hoc satis convenienter: ut saltem per hoc vindicaret se de Iudaeis, ostendens ipsorum malitiam, dum in regem suum insurrexerunt. Sed tamen convenit mysterio; quia sicut in triumphis in trophaeo titulus ponebatur victoriam ostendens, per hoc quod homines memoriam sui celebrare volebant, Gen. XI, v. 4: celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras, ita titulum cruci inscribi disposuit, ut passio eius in memoria haberetur, Thren. III, 19: recordare paupertatis meae et transgressionis meae, absinthii et fellis. Secundo ponitur tenor tituli: erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. Quae quidem tria verba satis conveniunt ad crucis mysterium, nam hoc quod dicit Iesus, qui salvator interpretatur, convenit ad virtutem crucis, per quam nobis facta est salus; Matth. I, 21: vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc vero quod dicit Nazarenus, quod interpretatur floridus, pertinet ad patientis innocentiam; Cant. c. II, 1: ego flos campi, et lilium convallium Is. XI, 1: et flos de radice eius ascendet. Hoc vero quod dicit rex Iudaeorum, pertinet ad potestatem, ad dominium quod ex passione promeruit. Phil. II, 9: propter quod et Deus illum exaltavit; Ier. XXIII, 5: regnabit dominus, et sapiens erit; Is. IX, 7: super solium David et super regnum eius sedebit. Sed cum ipse sit per crucem non solum rex Iudaeorum sed etiam gentium, unde in Ps. II, 6, cum dixisset: ego autem constitutus sum rex ab eo, subdit postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: quare ergo scripsit rex Iudaeorum tantum? Responsio. Dicendum, quod gentiles intromissi sunt in pinguedinem olivae sicut oleaster, Rom. XI, 17. Et sicut oleaster particeps fit pinguedinis olivae, non autem oliva fit particeps amaritudinis oleastri, ita ipsi gentiles ad fidem conversi spiritualiter Iudaei confitentes dicuntur effecti, non circumcisione carnis, sed spiritus; et ideo per hoc quod dicitur rex Iudaeorum, intelliguntur etiam gentiles conversi. Consequenter cum dicit hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt, agitur de tituli lectione. Et primo ponitur tituli lectio, quia hunc titulum multi legerunt Iudaeorum: per quod signatur quod plures salvantur per fidem, passionem Christi legendo, quam eorum qui viderunt. Infra penult., 31: haec autem scripta sunt ut credatis. Secundo ponitur legendi facultas, et haec est duplex. Una est ex loci propinquitate: quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus, ad quem multi confluebant: alia ex Scripturae multiplicitate, quia erat scriptum Hebraice, Graece et Latine: ut nullus ignoraret, et quia hae tres linguae prae ceteris eminebant. Hebraea quidem propter unius Dei cultum; Graeca propter sapientiam; Latina propter Romanorum potentiam. Unde hae tres gentes sibi dignitatem vindicant in cruce Christi, ut dicit Augustinus. In quo signatur quod per crucem Christi subiugari debebant et converti devoti et religiosi, qui signantur per Hebraeam linguam; sapientes qui per Graecam; potentes, qui per Latinam. Vel per Hebraeam significabatur quod Christus dominari debebat theologicae philosophiae, quae significatur per Hebraeam, quia Iudaeis est tradita divinarum rerum cognitio; per Graecam vero philosophiae naturali et philosophicae: nam Graeci erga naturalium speculationem insudaverunt; per Latinam vero philosophiae practicae, quia apud Romanos maxime viguit scientia moralis: ut sic in captivitatem redigantur omnes intellectus in obsequium Christi, ut dicitur II Cor. X, 5. Conservatio autem tituli ponitur cum dicitur dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum et cetera. Et primo ponitur Iudaeorum conatus ad titulum destruendum, unde dicebant Pilato pontifices Iudaeorum: noli scribere, rex Iudaeorum; sed, quia ipse dixit, rex sum Iudaeorum. Nam in hoc ostenditur Christi praeconium, et Iudaeorum opprobrium, quod ponitur rex Iudaeorum. Nam contumeliosum est Iudaeis quod regem suum fecerunt crucifigi. Sed si poneretur: quia dixit, rex sum Iudaeorum, hoc redundasset in Christi improperium, et indicasset eius culpam; et hoc ipsi intendebant, ut scilicet crucifixo auferrent famam, cui iam vivo abstulerunt vitam. Ps. LXVIII, 13: adversum me loquebantur qui sedebant in porta. Secundo ponitur Pilati constantia ad titulum conservandum, quia Pilatus volens eis ignominiam facere noluit mutare sententiam; unde sequitur respondit Pilatus: quod scripsi, scripsi. Quod non casu factum est, sed diu ante a Deo dispositum et prophetatum. Nam quidam Psalmi sic intitulantur: ne disperdas, David in tituli inscriptionem: qui quidem Ps. LVIII, maxime pertinet ad passionem, sicut est: eripe me de inimicis meis, et duo praecedentes: miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea, et si vere utique iustitiam loquimini. Et ideo stulte clamabant pontifices quia sicut non potest corrumpi quod veritas dixit, ita non potest deleri quod Pilatus scripsit. Ideo enim Pilatus quod scripsi, scripsi, dixit, quia dominus quod dixit, dixit, ut dicit Augustinus. Deinde cum dicit milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, ponit consequentia ad crucifixionem quantum ad milites, et primo ponit aliarum vestium partitionem; secundo tunicae inconsutilis sortitionem, ibi et tunicam; tertio inducit propheticam praenuntiationem, ibi ut Scriptura impleretur. Dicit ergo milites, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius. Ex quo duo colligere possumus: scilicet mortis Christi abiectionem, per hoc quod denudaverunt eum, quod abiectis personis tantum fieri consuevit; secundo militum rapacitatem, quia acceperunt vestimenta, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem. Hoc enim genus hominum rapacissimum est, ideo Ioannes Baptista dixit eis: neminem concutiatis (...) et contenti estote stipendiis vestris, Lc. III, 14, et Iob XXIV, 7: nudos dimittunt homines, vestimenta tollentes. Quantum ad secundum dicit et tunicam, et primo ponitur tunicae descriptio; secundo eius sortitio, ibi et dixerunt, non scindamus eam. Dicit ergo et tunicam, scilicet acceperunt simul cum illis. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. Dicit autem, quod erat inconsutilis, ut ostendat rationem indivisionis. Ex quo, ut quidam dicunt, pretiositas tunicae potest convinci. Chrysostomus vero e contrario dicit, quod hoc dicens Evangelista, occulte vestis vilitatem insinuat. Nam in Palaestina est quoddam genus vestium propter pauperes ex multis pannis contextum quasi unus pannus super alium: II Cor. VIII, 9: scimus enim gratiam domini nostri Iesu Christi: quia cum dives esset in omnibus propter nos egenus factus est. Mystice autem potest referri ad corpus Christi mysticum; et sic vestimenta dividuntur in quatuor partes quia Ecclesia per quatuor partes mundi diffusa est. Is. XLIX, 18: vivo ego, dicit dominus: quia his omnibus velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Tunica inconsutilis quae non dividitur, significat caritatem, quia aliae virtutes non sunt secundum se unitae, sed per aliud uniuntur, inquantum omnes conveniunt in fine ultimo, cui coniungitur sola caritas. Nam et si fides finem ultimum demonstret, spes in ipsum tendere faciat, tamen sola caritas coniungit. Coloss. III, 14: super omnia autem caritatem habentes, quae est vinculum perfectionis. Quae dicitur esse desuper contexta, quia caritas est super omnes alias virtutes. I Cor. XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro; Eph. III, 19: scire etiam supereminentem caritatem scientiae Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Vel quia caritas non est nobis a nobismetipsis, sed a spiritu sancto. Rom. V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Potest etiam hoc referri ad corpus Christi verum; et sic est desuper contexta, quia formatum est corpus Christi virtute superiori, scilicet spiritus sancti. Matth. I, 20: quod in ea natum est, de spiritu sancto est. Sortitio tunicae ponitur cum dicit dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Est enim quaedam sors divinatoria; et haec, quia necessitatem non habet, est illicita; est et alia divisoria: et haec in rebus mundanis est licita, sed non in spiritualibus, ut scilicet quae homines arbitrio suo dividere non valent, committunt arbitrio et consilio divino. Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in signum, sed a domino temperantur. Et eiusdem XVIII, v. 18: contradictionem comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat. Sed contra videtur quod Matth. c. V, 27, dicitur, quod miserunt sortes super vestimenta sua. Responsio. Dicendum, quod Matthaeus non dicit quod super omnes mitterent sortes, sed dum dividerent alias, miserunt sortem, scilicet super tunicam. Praeterea Marcus adhuc magis urget dicens sortes miserunt quis quid tolleret: ergo super omnes portiones. Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod sic intelligenda sunt verba Marci, et exponenda: miserunt sortes super eis, idest super aliquo eorum, quis quid idest, quis eorum tolleret tunicam. Consequenter ponit Scripturae vaticinium, cum dicit ut Scriptura impleretur. Et primo ponitur prophetica praenuntiatio: in quo notatur prophetae diligentia, dum etiam ventura quaedam accidentia quae super Christum fienda erant, praenuntiavit. Patet etiam quod non a casu praedicta contigerunt. Et ideo dixit ut Scriptura impleretur, consecutive scilicet, quae dixit in Ps. XXI, v. 19: partiti sunt vestimenta mea, non dicit vestem, quia plures erant, et in vestem meam, idest super tunicam, miserunt sortem. Secundo ponitur prophetiae adimpletio, quia milites quidem haec fecerunt: per quod datur intelligi quod Scriptura divina etiam in minimo impletur, Matth. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant; Lc. ult., 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Deinde cum dicit stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius etc., ponitur consequens tertium quantum ad amicos, et primo ponitur astantium mulierum praesentia; secundo Christi de matre sollicita diligentia, ibi cum ergo vidisset matrem etc.; tertio prompta discipuli obedientia, ibi et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Mulieres autem astantes iuxta crucem describuntur tres scilicet mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalenae. Sed notandum, quod cum alii Evangelistae mentionem faciant de multis mulieribus Christo astantibus, nullus facit mentionem de beata virgine, excepto Ioanne: unde ex utrorumque narratione duplex incurrit dubitatio. Prima, quia Matthaeus et Marcus dicunt, quia mulieres stabant a longe; Ioannes vero, quod iuxta crucem. Ad hoc dici posset, quod aliae erant mulieres quas commemorant Matthaeus et Marcus, et aliae quas commemorat Ioannes. Sed huic repugnat quod Maria Magdalena connumeratur inter mulieres quas Matthaeus et Marcus commemorant, et etiam Ioannes. Et ideo dicendum, quod eaedem mulieres intelligendae sunt istae et illae; nec est in hoc contradictio. Nam iuxta et a longe relative dicuntur; et nihil prohibet aliquod quodammodo dici longe et quodammodo dici iuxta. Iuxta quidem fuisse dicit, quia in conspectu eius erant, sed longe, quia inter ipsum et mulieres erant intermedii. Vel potest dici, quod a principio crucifixionis stabant iuxta eum, ita quod eis loqui poterat; sed postmodum superveniente multitudine irridentium, secedentes longe steterunt. Unde Ioannes narrat quod primo fuit, alii quod postea. Secunda quaestio est quia Ioannes commemorat Mariam Cleophae, sed Matthaeus et Marcus loco eius Mariam Iacobi, quae dicebatur Alphaei. Sed ad hoc dicendum est, quod eadem est Maria Cleophae, quam nominat Ioannes, cum ea Alphaei, quam nominat Matthaeus. Habuit enim duos viros, scilicet Alphaeum et Cleopham. Vel potest dici, quod Cleophas fuit pater eius. Quod autem et mulieres stabant iuxta crucem et discipuli eo relicto fugerant, mulierum commendat devotam constantiam. Iob XIX, 20: pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: quasi scilicet discipuli, qui per carnem significantur, recesserant, et mulieres, quae per pellem intelliguntur, adhaeserunt. Consequenter ponitur sollicitudo eius ad matrem, ibi cum vidisset ergo Iesus matrem etc., et primo ponitur sollicitudo quantum ad curam discipuli, quem matri imposuit; secundo quantum ad curam matris, quam discipulo commisit, ibi deinde dicit discipulo: ecce mater tua. Quantum ad primum dicit cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus, quasi dicat: usque modo curam tui habui, et fui memor tui, tibi istum derelinquo. In quo dignitas Ioannis ostenditur. Sed attende, quod supra II, 3, quando mater dixit, vinum non habent etc., dicit: nondum venit hora mea, scilicet passionis, qua patiar, secundum illud quod a te suscepi: cum autem venerit hora illa, tunc recognoscam. Unde et modo eam recognoscit matrem. Facere autem miracula non convenit mihi secundum quod a te suscepi; sed secundum quod habeo a patre paternam generationem, scilicet secundum quod sum Deus. Et nota, secundum Augustinum, quod Christus in cruce pendens se habuit sicut magister in cathedra. Unde et docet nos parentibus existentibus in necessitate subvenire, et de eis curam habere, ut dicitur Ex. c. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam; et I Tim. V, 8: si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, non habet fidem, et est infideli deterior. Sed contra est quod dicitur Lc. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Responsio. Dicendum, quod sicut dominus praecipit parentes odiri, sic et animam nostram, in qua praecepit naturam diligere et odire iniquitatem, et quod avertit a Deo. Et sic parentes sustentare debemus, diligere et revereri, quantum ad naturam; sed odire quantum ad vitia, et ad id quod nos avertunt a Deo. Quantum ad secundum dicit discipulo ecce mater tua, ut scilicet iste tantum serviret ut filius matri, ista illum diligeret ut filium mater. Consequenter cum dicit et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, ponitur discipuli obedientia. Et secundum Bedam, oportet dici in suam, et sic est sensus accepit eam, scilicet matrem Iesu, discipulus, scilicet Ioannes, in suam, matrem videlicet. Sed, secundum Augustinum, etiam ut habetur in Graeco, debet dici in sua: non quidem praedia, quia de illis erat qui dixerant: ecce nos reliquimus omnia; nam Matth. IV, 20 dicitur, quod Iacobus et Ioannes relictis omnibus secuti sunt Iesum; sed in sua, scilicet officia, quibus ei diligenter et reverenter obsequebatur.


Lectio 5

[87550] Super Io., cap. 19 l. 5 Postquam egit de crucifixione, et consequentibus eam, hic narrat venerandam Christi mortem, et primo ponit moriendi opportunitatem; secundo describit mortem, ibi et inclinato capite, tradidit spiritum; tertio exprimit mortui vulnerationem, ibi Iudaei ergo, quoniam parasceve erat (...) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura. Opportunitas autem moriendi ostenditur in hoc quod iam omnia consummata sunt. Unde circa consummationem primo praemittitur scientia Christi de ipsa consummatione; secundo consummatur id quod consummandum restabat, ibi cum ergo accepisset Iesus acetum et cetera. Dicit ergo quantum ad primum postea, idest post omnia quae praemissa sunt, sciens Iesus quia consummata sunt omnia, quae prophetae et lex praedixerant de eo. Lc. ult. 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Ps. CXVIII, 96: omnis consummationis vidi finem. Sed quia adhuc aliud in Scriptura praedicta consummandum erat, ideo subdit ut consummaretur Scriptura, dixit, sitio, et primo ponitur verbum Christi quod protulit; secundo opportunitas implendi quod petiit; tertio administratio eius quod noluit. Dicit ergo ut consummaretur Scriptura. Ubi sciendum est, quod ly ut non ponitur causative, sed consecutive. Non enim ideo petiit ut Scriptura, veteris testamenti, consummaretur, sed ideo sunt dicta quia consummanda erant per Christum. Si enim dicamus quod Christus ideo hoc fecit, quia Scripturae hoc praedixerunt, sequeretur quod novum testamentum esset propter vetus et eius impletionem, cum tamen sit e converso. Sic ergo ideo praedicta sunt, quia implenda erant per Christum. Per hoc vero quod dicit sitio, ostendit mortem suam esse veram, non phantasticam. Item ostenditur eius ardens desiderium de salute generis humani. I Tim. II, 4: vult omnes salvos fieri; Lc. XIX, 10: venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Vehemens autem desiderium consuevimus exprimere per sitim; Ps. XLI, 3: sitivit anima mea ad Deum vivum. Opportunitas implendi quod petiit, ostenditur ex hoc quod vas positum erat aceto plenum. Per hoc igitur vas Iudaeorum synagoga significatur, quae a vino patriarcharum et prophetarum degeneraverat in acetum, idest in malitiam et crudelitatem pontificum. Ministratio autem ponitur: quia illi spongiam plenam aceto obtulerunt ori eius. Ex quo oritur quaestio litteralis, quomodo scilicet obtulerant spongiam ori Christi in altum pendentis. Sed hoc solvitur Matth. XXVII, 48 quia imposuerunt eam arundini. Vel, secundum quosdam, imposuerunt hyssopo, quae magna erat, unde et a Matthaeo arundo vocatur. Mystice autem per haec tria signantur tria mala quae in Iudaeis erant: scilicet invidia per acetum, dolositas per spongiae concavitatem, malitia per amaritudinem hyssopi. Vel hyssopus significat humilitatem Christi, quae est herba mundans pectus, quod praecipue per humilitatem mundatur. Ps. l, 9: asperges me, domine, hyssopo, et mundabor. Finalis consummatio ponitur cum dicit cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est, quod potest referri vel ad consummationem mortis, Hebr. c. II, 10: decebat in gloriam auctorem salutis eorum per passionem consummari, item ad consummationem sanctificationis quae est per passionem et crucem eius, Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, vel ad consummationem Scripturarum, Lc. XVIII, 31: consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Consequenter cum dicit et inclinato capite, tradidit spiritum, describit Evangelista mortem Christi. Et primo ponitur causa mortis: quia inclinato capite. Non enim est intelligendum quia tradidit spiritum, ideo inclinavit caput; sed e converso: nam inclinatio capitis obedientiam designat, pro qua mortem sustinuit. Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem. Secundo ponitur morientis potestas: quia tradidit spiritum, scilicet propria potestate. Supra, X, 18: nemo tollit a me animam meam; sed ego pono eam a meipso. Nam, ut Augustinus dicit, nullus sic habet in potestate dormire cum velit, sicut Christus mori cum voluit. Sed attendendum, quod ex hoc quod tradidit spiritum, aliqui dicunt in homine esse duas animas: scilicet intellectualem, quam vocant spiritum, et aliam animalem, puta vegetativam et sensitivam, quae corpus animat, et praecipue anima dicitur. Unde dicunt, quod Christus tradidit solum animam intellectualem. Sed hoc est falsum: tum quia duas esse animas in homine inter errores computatur in libro de ecclesiasticis dogmatibus; tum quia si tradidisset spiritum, remanente adhuc anima, non fuisset mortuus. Quia ergo nihil est aliud spiritus in homine quam anima, dicendum, quod tradidit spiritum, idest animam. Per quod etiam excluditur error quorumdam dicentium, animas hominum mortuorum non ire statim post mortem ad Paradisum vel Infernum seu Purgatorium, sed in tumulis usque ad diem iudicii remanere. Nam dominus statim tradidit spiritum patri: per quod datur intelligi, quod iustorum animae in manu Dei sunt: Sap. III, 2. Hic ponitur vulneratio corporis Christi, et primo ponitur narratio vulnerationis; secundo narrationis certitudo, ibi et qui vidit, testimonium perhibuit. Circa primum tria facit. Primo ponitur conatus Iudaeorum et intentio; secundo impletio conatus quantum ad partem; tertio quomodo hoc impletur in Christo. Dicitur ergo quantum ad primum, quod Iudaei, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (...) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. Sciendum est enim, quod, sicut habetur Deut. XX, 22 s., praeceptum est in lege, quod cadavera suspensorum propter delicta, non dimitterentur suspensa usque mane, ne pollueretur terra; et etiam ad delendam ignominiam eorum qui suspendebantur, nam huiusmodi mors turpissima reputabatur. Unde dicitur ibidem: maledictus omnis qui pendet in ligno, scilicet maledictione poenae. Licet autem huius poenae infligendae iam non esset in Iudaeorum potestate, tamen quod in eis erat, facere nitebantur. Et ideo quia parasceve erat, ut corpus Christi et etiam aliorum non remanerent in cruce in die sabbati, qui valde solemnis erat et propter ipsum sabbatum in festum azymorum, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur. Hi quidem in parvis diligentes sunt ad servandam legem, sed in magnis contempserunt Matth. XXIII, 24: excolantes culicem, camelum autem glutientes. Quomodo autem hoc in parte impleatur subdit venerunt ergo milites: et primi quidem, scilicet latronis, fregerunt crura, ad quem primo venerunt, et alterius qui crucifixus est cum eo, scilicet Iesu; in quo eorum crudelitas ostenditur. Mich. III, v. 3: carnem populi mei comederunt. Sed quid est quod subdit: ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura? Nonne in medio crucifixus erat? Responsio. Dicendum, quod duorum militum singuli ad singulum latronem confringendum venerunt: quibus confractis, unus ab uno et alius ab alio, ad Iesum venerunt. Unde inde signatur occasio vulnerandi, quia cum vidissent eum iam mortuum, non fregerunt eius crura. Sed ut certificarentur de morte, unus militum lancea latus eius aperuit. Et signanter dicit aperuit, non vulneravit; quia per hoc latus, aperitur nobis ostium vitae aeternae. Apoc. IV, 1: post hoc vidi ostium apertum. Hoc est ostium in latere arcae, per quod intrant animalia diluvio non peritura: Gen. VII. Sed hoc ostium est causa salutis, unde continuo exivit sanguis et aqua, quod est valde miraculosum, ut de corpore mortui, in quo est congelatus sanguis, sanguis exeat. Sed si quis dicat, quod hoc contigit propter calorem aliquem qui adhuc in corpore remanserat, fluxus autem aquae inficiari non potest, quin miraculosus existat, cum aqua exiens purissima fuerit. Quod quidem factum est ut Christus ostenderet id quod erat, scilicet verus homo. In homine enim est duplex compositio: una scilicet ex elementis, alia ex humoribus. Unum elementorum est aqua; inter humores autem praecipuus est sanguis. Item hoc factum est ad ostendendum quod per passionem Christi plenam ablutionem consequimur, a peccatis scilicet et maculis. A peccatis quidem per sanguinem, qui est pretium nostrae redemptionis. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione; sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi. A maculis vero per aquam quae est lavacrum nostrae regenerationis. Ez. c. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam; et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris; Zach. XIII, 1: erit fons patens domui David et habitatoribus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae. Et ideo haec duo specialiter pertinent ad duo sacramenta: aqua ad sacramentum Baptismi, ad Eucharistiam sanguis. Vel utrumque pertinet ad Eucharistiam, quia in sacramento Eucharistiae miscetur aqua cum vino; quamvis aqua non sit de substantia sacramenti. Competit etiam hoc figurae: quia sicut de latere Christi dormientis in cruce fluxit sanguis et aqua, quibus consecratur Ecclesia; ita de latere Adae dormientis formata est mulier, quae ipsam Ecclesiam praefigurabat. Hic ponitur certitudo narrationis, et primo ex apostolico testimonio; secundo ex Scripturae vaticinio, ibi facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur. Circa primum tria facit. Primo describit testis idoneitatem: quia qui vidit testimonium perhibuit, hoc est ipse Ioannes. I Io. I, 3: quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis. Secundo astruit testimonii veritatem, quia verum est testimonium eius. Rom. IX, 1: veritatem dico, non mentior: supra VIII, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Tertio exposcit fidem et ille scit quia vere dicit, ut et vos credatis; infra XX, 31: haec autem scripta sunt ut credatis et cetera. Et non solum ex testimonio apostolico certificatur, sed additur vaticinium Scripturae, unde dicit facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: ut ly ut accipiatur consecutive, sicut iam dictum est supra. Et ponit duas auctoritates veteris testamenti. Unam quae refertur ad hoc quod dicit non fregerunt eius crura etc., et habetur Ex. XII, v. 46 os non comminuetis ex eo scilicet agno paschali qui praefigurabat Christum. Quia, ut dicitur I Cor. V, 7: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ideo a Deo ordinatum est ut non comminuerentur ossa agni paschalis, ut daretur intelligi quod fortitudo veri agni et incontaminati Iesu Christi nullo modo erat commovenda per passionem. Unde Iudaei putabant per passionem virtutem doctrinae Christi destruere; sed potius corroborata est. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est; sed nobis virtus Dei est. Ideo supra VIII, 28, dixit: cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Secunda auctoritas refertur ad hoc quod dicit lancea latus eius aperuit, et habetur Zach. XII, 10: videbunt in quem transfixerunt: ubi nostra littera habet: aspicient ad me, quem confixerunt. Unde si nos coniungimus verbum prophetae, manifestum est quod Christus crucifixus est Deus. Nam quod propheta dicit in persona Dei, Evangelista attribuit Christo. Videbunt, inquit, ad iudicium venientem: Apoc. I, 7, vel aspicient conversi per fidem et cetera.


Lectio 6

[87551] Super Io., cap. 19 l. 6 Postquam Evangelista egit de crucifixione et morte, hic agit de sepultura Christi, et primo ponitur facultas et licentia sepeliendi; secundo studium corporis procurandi, ibi venit ergo, et tulit corpus Iesu; tertio ponitur locus sepulturae, ibi erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus etc.; quarto ponitur ipsa sepultura, ibi ibi ergo (...) posuerunt Iesum. Dicit ergo post haec, scilicet passionem et mortem, rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, quod idem est quod Ramatha, ut habetur I Reg. I, 19, eo quod esset discipulus Iesus: non de duodecim, sed de multis aliis credentibus: quia omnes credentes a principio discipuli vocabantur. Erat autem occultus propter metum Iudaeorum, sicut et multi alii, sed ante passionem. Supra XII, 42: verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur. Unde patet quod ubi discipuli amiserunt fiduciam post passionem latentes, hic assumpsit fiduciam publice obsequendo. Hic inquam, rogavit Pilatum, ut tolleret corpus Iesu, de cruce scilicet, et sepeliret, quia secundum leges humanas, corpora damnatorum non debebant sine licentia sepeliri. Et permisit Pilatus: quia Ioseph nobilis erat et sibi familiaris. Unde Mc. penult., 43 dicitur quod erat decurio. Quantum ad secundum dicit venit ergo, et tulit corpus Iesu: ubi agitur de studio corporis procurandi, et primo ponitur materia corporis procurandi; secundo ponitur ipsa procuratio, ibi acceperunt autem corpus Iesu. Materia corporis procurandi fuit mixtura myrrhae et aloes, quam Nicodemus in magna quantitate procuravit. Et ideo de duobus mentionem facit. Primo de Ioseph, qui tulit corpus; secundo de Nicodemo, qui tulit aromata. Hic autem Nicodemus fuit qui venit ad Iesum nocte, scilicet ante passionem, ut habetur supra III, 1. Et hoc ideo commemorat, quia de Ioseph dixerat quod occultus erat propter metum Iudaeorum, ut ostendat quod etiam hic qui occultus erat discipulus, nunc factus est publicus, sed nondum habens veram fidem de resurrectione; quia attulit myrrham et aloes, quasi corpus eius muniri a corruptione indigeret: de quo Scriptura dicit: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Mystice autem datur per hoc intelligi quod Christum crucifixum debemus in corde nostro recondere cum amaritudine poenitentiae et passionis. Cant. V, 5: manus meae distillaverunt myrrham. Habita ergo praeparationis materia, ponitur ipsa praeparatio: unde dicit acceperunt autem corpus Iesu et cetera. Ubi oritur dubitatio: quia Ioannes dicit quod ligaverunt illud linteis, cum Matth. c. XXVII, 59 dicatur quod involverunt illud sindone. Respondeo. Dicendum, secundum Augustinum, quod Matthaeus dicit unam sindonem tantum, quia non facit mentionem nisi de Ioseph: et hic unam portavit. Sed quia solus Ioannes mentionem facit de Nicodemo, ideo dicit linteis, quia Nicodemus aliam portavit. Vel dicendum, quod linteum dicimus omnem pannum de lino factum. Corpus autem Christi involutum fuit fasciis, sicut etiam de Lazaro legitur, quia sic erat Iudaeis mos sepelire. Erat etiam positum sudarium ad caput: et ideo omnia complectens Ioannes, dicit linteis. Per hoc vero quod aromatibus eum condiunt, admonemur in huius pietatis officiis morem cuiuslibet gentis esse servandum. Locus sepulturae designatur consequenter cum dicit erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus et cetera. Ubi notandum, quod Christus in horto captus, et in horto passus, et in horto sepultus fuit: ad designandum quod per suae passionis virtutem liberamur a peccato quod Adam in horto deliciarum commisit, et quod per eum Ecclesia consecratur, quae est sicut hortus conclusus. Et in hoc horto erat monumentum novum. Est autem duplex ratio quare in sepulcro novo voluit sepeliri. Una litteralis, ne alia corpora quae ibi fuissent, resurrexisse crederentur, et non Christus: vel omnia aequali virtute. Alia ratio est, quia qui est de virgine intacta natus, congrue fuit in sepulcro novo sepultus: ut sicut in utero Mariae nemo ante eum, nemo post eum fuit, ita et in hoc monumento. Similiter ut daretur intelligi quod reconditur per fidem in animo innovato. Eph. III, 17: habitare etiam Christum per fidem in cordibus nostris. Consequenter cum dicit ibi ergo propter parasceven Iudaeorum (...) posuerunt Iesum, ponitur sepultura. Ibi ergo, idest in monumento novo, propter parasceven Iudaeorum, quia iam vespere appropinquabat, quando propter sabbatum nihil operari licebat. Nam circa horam nonam expiravit, et propter procurationem sepulturae et rerum quae necessariae erant, fere dies usque ad vesperam decursus erat. Et quia monumentum erat iuxta locum, ubi erat crucifixus, posuerunt ibi Iesum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264