CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Hebraeos lectura
nota editoris

Bibliotheca conventus Sancti Nicholai Neapoli a Sasseta depicta

Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Lecturae Thomae super Epistolam ad Hebraeos exstant reportationes duae: una quidem vulgata, amplectens totum commentarium, altera ad caput VI.

In editione Veneta A.D. 1562, eius curator, Remigius Nanni Florentinus, usus est reportatione vulgata, interpolavit vero multa fragmenta alterius reportationis. Quem secutus est Raphael Cai in moderna editione Taurinensi, innotescens fragmina interposita characteribus parvioribus. Reliqua huius reportationis imperfectae manent adhuc inedita, nisi prooemium, quod seorsum edidimus.

Adhibemus ergo hunc textum miscellaneum, cuius maxima pars est reportatio vulgata, permixta vero cum multis fragmentis recensionis alterae, notis signatis.





Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264