CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In librum Aristotelis De generatione et corruptione expositio
liber I

Thomas de Aquino a Francesco Traini depictus

Textum Leoninum Romae 1886 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Liber 1
Lectio 1

[71416] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 1 In hoc igitur libro philosophus primo ponit prooemium, demonstrans suam intentionem: secundo prosequitur propositum, ibi: antiquorum quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim ponit id quod principaliter intendit. Et continuatur ad finem libri de caelo, ubi dictum est: de gravi quidem igitur et levi determinatum sit hoc modo. Et subditur: de generatione autem et corruptione natura generatorum et corruptorum, idest eorum quae naturaliter generantur et corrumpuntur, universaliter de omnibus et causas dividendum est, ut scilicet assignemus alias causas generationis et alias corruptionis, vel etiam ut communes causas distinguamus, applicando singulis speciebus generatorum et corruptorum naturaliter, et rationes eorum determinandum est, vel generationis et corruptionis, vel etiam eorum quae naturaliter generantur et corrumpuntur: utrorumque enim definitiones scire oportet, naturalis enim non solum considerat motum, sed etiam ipsa mobilia. Dicit autem natura generatorum et corruptorum, quia considerare de generatione et corruptione artificialium non pertinet ad naturalem. Secundo cum dicit: amplius etc., promittit se determinaturum de aliis motibus consequentibus, scilicet de alteratione et augmentatione, quid sit utrumque. Tertio ibi: et utrum etc., promittit se determinaturum de comparatione praedictorum adinvicem: utrum scilicet sit existimandum (vel recipiendum) quod eadem sit natura et ratio alterationis et generationis, aut semota, idest distincta, ut scilicet ita differant ratione et natura, sicut sunt determinata, idest distincta, nominibus.

[71417] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 2 Deinde cum dicit: antiquorum quidem igitur etc., prosequitur suum propositum. Et primo determinat de generatione et corruptione in communi, et etiam de consequentibus motibus; secundo determinat de generatione et corruptione elementorum, et hoc in secundo libro, qui incipit ibi: de mixtione quidem igitur et cetera. Prima pars dividitur in duas: in prima determinat de generatione et corruptione in communi, et aliis motibus consequentibus; in secunda determinat de quibusdam quae ad hoc requiruntur, ibi: quoniam autem primum oportet de materia et cetera. Circa primum duo facit: primo inquirit utrum generatio differat ab alteratione, quod erat tertium propositorum: oportuit tamen prius hoc tangere, quia, cum differentia constituat speciem, non posset sciri propria ratio generationis et corruptionis, hoc ignorato. Secundo determinat de generatione et consequentibus motibus, ibi: universaliter itaque de generatione et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit diversas sententias antiquorum circa differentiam generationis et alterationis; secundo rationem diversitatis assignat, ibi: quicumque igitur etc.; tertio rationem assignatam manifestat, ibi: Empedocles quidem enim et cetera. Dicit ergo primo quod quidam antiquorum philosophorum dixerunt quod illa quae dicitur simplex generatio, idest absoluta, est idem quod alteratio: alii vero dixerunt aliud esse generationem simplicem et alterationem.

[71418] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit: quicumque igitur etc., assignat rationem diversitatis praedictae. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem quare quidam posuerunt generationem simplicem esse idem quod alterationem. Fuerunt enim quidam qui posuerunt unum esse principium materiale omnium rerum, puta aquam vel aerem vel ignem vel vaporem; et cum hoc posuerunt quod materia est tota substantia rei; ex quo sequitur quod substantia rei semper maneat; et ideo generatio in re non differt ab alteratione. Et hoc est quod dicit: quicumque dicunt omne, idest universum, esse unum secundum materialem substantiam, et omnia generant, idest causant, ex uno principio materiali, his necesse est dicere quod generatio sit idem quod alteratio; et quod idem sit aliquid principaliter, idest simpliciter, fieri, et alterari.

[71419] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 4 Secundo cum dicit: quicumque autem etc., assignat rationem quare quidam posuerunt differre generationem et alterationem. Fuerunt enim quidam philosophi ponentes plura principia materialia, ex quorum congregatione et segregatione dicebant omnia fieri et corrumpi. Et secundum hoc congregationem dicebant esse generationem, et segregationem corruptionem: alterationem autem dicebant fieri per qualemcumque partium transmutationem. Hoc est ergo quod dicit, quod quicumque posuerunt plures materias rerum quam unam, sicut Empedocles, Anaxagoras et Leucippus cum Democrito, istis videtur aliud generatio et aliud alteratio.

[71420] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 5 Tertio ibi: sed tamen Anaxagoras etc., excipit ab his Anaxagoram, de quo dicit quod propriam vocem ignoravit, sicut ille qui ponit aliquid non conveniens suae positioni. Cum enim poneret multa elementa, sicut alii, tamen dixit singulariter quod generari et corrumpi sunt idem quod alterari. Et huius diversitatis ratio est quia, sicut dicitur in I Physic., Anaxagoras posuit res fieri per abstractionem a mixto: ponebat autem misceri non solum elementa, sed etiam accidentia: et ideo eundem modum ponebat productionis corporum, qui pertinet ad generationem et corruptionem, et accidentium, qui pertinet ad alterationem; ut scilicet, sicut caro fit per abstractionem, ita et albedo. Et secundum hoc generatio non differebat ab alteratione.

[71421] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit: Empedocles quidem enim etc., manifestat praemissam rationem. Et primo ostendendo quomodo quidam ponebant plura principia: eorum enim qui ponebant unum principium, erat unus absolutus modus procedendi. Secundo manifestat quare illi qui ponebant unum principium, negabant differentiam generationis et alterationis, quam adstruebant ponentes plura principia, ibi: his quidem igitur et cetera. Circa primum ponit differentias ponentium plura principia: et primo Empedoclis ad omnes alios. Et dicit quod ideo praedictum est quod praedicti philosophi posuerunt plures materias, quia Empedocles ponebat quatuor elementa esse principia materialia, scilicet terram, aquam, aerem et ignem: omnia autem haec cum moventibus, scilicet cum amicitia, quae congregat, et cum lite, quae segregat, dicit esse sex numero: et ita ponebat principia finita. Sed Anaxagoras et Democritus et Leucippus posuerunt principia infinita.

[71422] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 7 Secundo ibi: hic quidem etc., ponit differentiam Anaxagorae a Democrito et Leucippo. Hic enim, scilicet Anaxagoras, posuit corpora homoeomera, idest similium partium, esse principia materialia, utpote infinitas partes carnis et ossis et medullae et aliorum huiusmodi, quorum quaelibet pars est synonyma toti, idest conveniens cum toto in nomine et ratione: haec enim dicuntur homoeomera, idest similium partium. Et haec positio magis manifestata fuit ab Aristotele in I Physic. Sed Democritus et Leucippus dixerunt omnia corpora sensibilia componi ex quibusdam indivisibilibus corporibus. Quae quidem ponebant infinita multitudine et forma, idest figura: nam quaedam horum corporum indivisibilium dicebant esse circularia, quaedam autem quadrata, quaedam pyramidalia, et sic de aliis. Ponebant tamen omnia esse indifferentis naturae et speciei, contra id quod ponebat Anaxagoras. Et tamen, cum ista principia sint indifferentis naturae et speciei alia corpora sensibilia differunt ab aliis, secundum differentiam eorum ex quibus componuntur, non quidem secundum differentiam in specie naturae, sed secundum differentiam positionis et ordinis; prout scilicet diversimode ordinantur et disponuntur in diversis secundum prius et posterius, ante et retro, sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum.

[71423] In De generatione, lib. 1 l. 1 n. 8 Tertio ibi: contrarie autem etc., ponit differentiam Anaxagorae ab Empedocle. Et dicit quod contrarie videntur dicere. Empedocles enim dixit quod ignis, terra, aer et aqua sunt quatuor elementa, et quod sunt magis simplicia quam caro et os et talia corpora homoeomera, idest similium partium: et hoc ideo, quia ponebat res fieri per congregationem ex elementis, et ideo illa corpora ponebat elementa, quae congregantur ad aliorum compositionem. Sed Anaxagoras ponebat os et carnem et similia corpora esse magis simplicia; et elementa, scilicet terram, aquam, aerem et ignem, ponebat esse composita. Et hoc ideo, quia ponebat res fieri per abstractionem a mixto: unde, cum videret quod ex aere, aqua, terra et igne omnia alia corpora generantur, credidit quod in praedictis quatuor corporibus esset maxima commixtio, ita quod ex his omnia alia extrahi possent. Et hoc est quod subdit, quod dicebat ista quatuor corpora esse panspermiam, idest universalia semina, omnium aliorum corporum; quasi praedicta quatuor corpora essent commixta ex seminibus omnium aliorum corporum.


Lectio 2

[71424] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 1 Supra Aristoteles assignavit rationem quare quidam antiqui philosophi posuerunt generationem ab alteratione differre, quidam autem non, ex eo quod quidam posuerunt unum principium materiale, quidam autem multa. Hanc rationem supra manifestavit quantum ad radicem, ostendens quomodo quidam philosophorum posuerunt multa principia: nam ponentibus unum principium absolutior est sermo. Nunc autem intendit ipsam rationem secundum se manifestare. Et circa hoc duo facit: primo manifestat ipsam rationem; secundo obiicit contra eam, ibi: necesse est autem et cetera. Circa primum duo facit: primo manifestat praedictam rationem quantum ad ponentes unum principium; secundo quantum ad ponentes plura principia, ibi: his autem qui genera multa et cetera.

[71425] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 2 Dicit ergo primo quod omnibus illis philosophis qui ex uno principio materiali ponunt omnia esse producta, necesse est dicere quod generatio et corruptio idem sit alterationi. Illud enim principium materiale ponebant esse aliquod ens actu, puta ignem vel aerem aut aquam: et ponebant quod illud esset substantia omnium quae ex eo generantur: et sicut materia semper manet in his quae ex materia fiunt, ita ponebant quod illud subiectum semper manet unum et idem. Hoc autem dicimus alterari, quando, manente substantia actu existentis, fit aliqua variatio circa formam. Unde sequitur quod nulla transmutatio esse possit quae dicitur simplex generatio et corruptio, sed sola alteratio. Nos autem ponimus omnium generabilium et corruptibilium esse unum subiectum primum, quod tamen non est ens actu, sed in potentia. Et ideo ex eo quod accipit formam, per quam fit ens actu, dicitur simpliciter generatio: ex hoc autem quod, postquam est ens actu factum, suscipit aliam quamcumque formam, dicitur alteratio.

[71426] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit: his autem etc., manifestat praedictam rationem quantum ad ponentes plura principia. Et dicit quod illis qui faciunt multa genera principiorum materialium, de quibus supra dictum est, necesse est dicere quod differat generatio ab alteratione. Inquantum enim illa principia materialia conveniunt in unum, contingit, secundum eos, generatio: in quantum autem dissolvuntur, contingit corruptio. Unde Empedocles dicit quod natura, idest forma corporis compositi ex elementis, nullius elementorum est (neque enim est de natura ignis, neque de natura aquae vel aliorum elementorum), sed est solum mixtura, idest solum consistit in natura quadam mixtionis; et opposita privatio consistit in segregatione mixtorum. Et quia ex hoc dicitur aliquid generari, quod acquirit propriam naturam; ideo ponebant quod ex congregatione erat generatio, et ex segregatione corruptio. Fieri alterationem autem ponebant per solam transmutationem, ut infra dicetur. Quia igitur iste sermo est proprius suppositioni eorum, scilicet quod ita loquantur, manifestum est quod ita dicunt de differentia generationis et alterationis, sicut dictum est.

[71427] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit: necesse est autem etc., improbat ea quae dicta sunt, quantum ad ponentes plura principia: nam ponentes unum principium, ex necessitate concludunt propositum, supposita sua radice. Et circa hoc duo facit: primo obiicit communiter contra omnes; secundo specialiter contra Empedoclem, ibi: Empedocles quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens quod his qui ponunt multa principia, necesse est dicere quod generatio sit aliud praeter alterationem, ut dictum est: sed tamen hoc est impossibile subsistere secundum ea quae ab eis dicuntur. Quod facile potest videri ex his quae sequuntur. Secundo ibi: quemadmodum enim etc., manifestat propositum duabus rationibus. Circa quarum primam proponit quandam similitudinem, dicens quod sicut videmus quod, substantia quiescente, idest permanente, accidit in ea transmutatio secundum magnitudinem, quae nominatur augmentatio et deminutio, ita necesse est esse de alteratione, quae est motus secundum qualitatem: nam sicut quantitas fundatur in substantia, ita et qualitas. Sed impossibile est per hunc modum fieri alterationem, secundum ea quae ponunt facientes plura principia. Dicunt enim quod passiones, idest passibiles qualitates, secundum quas dicimus hoc contingere, scilicet alterationem, ut patet ex VII Physic., sunt differentiae propriae elementorum, scilicet calidum et frigidum, album et nigrum, siccum et humidum, molle et durum, et alia huiusmodi: sicut Empedocles dixit quod sol, idest ignis (ponebat enim solem igneae naturae), videtur esse albus et calidus, imber vero, idest aqua, videtur in omnibus esse niger, frigidus et nebulosus, sicut patet ex ipsa obscuratione aeris, quae fit per imbres: et similiter determinabat de reliquis passionibus, attribuens eas elementis. Dicebant autem quod non erat possibile ex igne fieri aquam, aut ex aqua terram, vel quocumque modo unum elementorum converti in aliud: non enim ponebant huiusmodi elementa composita ex materia et forma, ut sic possit ex uno corrupto aliud generari; sed ponebant esse primas materias, quae non resolverentur in aliquod primum subiectum; oportet autem omne quod in aliud convertitur, resolvi in aliquod subiectum primum. Impossibile est autem propria accidentia inveniri nisi in propriis subiectis: unde, si calidum est proprium accidens ignis et frigidum aquae, impossibile est calidum esse nisi in igne, et frigidum nisi in aqua, et sic de aliis. Si ergo ex aqua non potest fieri ignis, neque ex uno elementorum aliud, consequens est quod nec possit aliquid ex albo fieri nigrum vel ex molli durum: et eadem ratio est de aliis huiusmodi qualitatibus. Cum ergo alteratio non contingat nisi secundum variationem dictarum qualitatum circa idem subiectum, consequens est quod nulla erit alteratio. Et ita nihil est quod ponunt differentiam inter generationem et alterationem.

[71428] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 5 Secundam rationem ponit ibi: amplius autem et cetera. Et dicit quod necesse est supponere unam naturam contrariis, quae sunt termini motus, in quolibet motu, scilicet sive transmutetur aliquid secundum locum, sive secundum augmentum et deminutionem. Et similiter necesse est hoc esse in alteratione, ut si alteratio est, sit unum subiectum et una materia omnium habentium huiusmodi transmutationem adinvicem: et si est unum subiectum eorum secundum quae attenditur alteratio, sequitur quod sit alteratio. Quia igitur praedicti philosophi non ponunt unum subiectum omnium qualitatum secundum quas attenditur alteratio, sed plura, non possunt ponere alterationem: et sic supervacue dicunt aliud esse generationem et alterationem. Differt autem haec ratio a priori: nam haec ratio assignat universalem causam medii quod assumebatur in prima ratione.

[71429] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit: Empedocles quidem igitur etc., disputat contra Empedoclem specialiter, duabus rationibus. Circa quarum primam dicit quod Empedocles videtur contraria dicere non solum his quae apparent secundum sensum, in quibus videmus ex aqua fieri aerem et ex aere ignem: sed etiam videtur contraria dicere sibi ipsi. Ex una enim parte dicit quod nullum elementorum generatur ex altero, sed alia omnia elementata corpora componuntur ex eis: ex alia vero dicit quod, antequam mundus hic generaretur, contigit omnem naturam rerum congregatam esse in unum per amicitiam, praeter litem; et quod rursus unumquodque elementorum, et etiam unumquodque aliorum corporum, factum est ex illo uno per litem segregantem res. Unde manifestum est quod per quasdam differentias et passiones diversorum elementorum, factum est per litem quod ex illo uno primo hoc esset aqua et aliud esset ignis. Et exemplificat de differentiis et passionibus: sicut ipse dicit quod sol, idest ignis, est albus et calidus et levis, terra autem gravis et dura. Et sic patet quod istae differentiae de novo superveniunt elementis. Omne autem quod de novo advenit, potest auferri. Quia igitur huiusmodi differentiae sunt auferibiles, utpote de novo genitae, manifestum est quod, ablatis huiusmodi differentiis, necesse est fieri et aquam ex terra et terram ex aqua, et similiter unumquodque elementorum ex alio: et hoc non tunc solum, scilicet in principio mundi, sed etiam nunc: et hoc per transmutationem passionum. Et quod talis transmutatio passionum fieri possit, probat dupliciter. Primo quidem ex natura ipsarum passionum: quia ex his quae dicit Empedocles, sequitur quod possint de novo advenire, puta per litem segregantem, et rursus separari ab elementis, puta per amicitiam unientem. Aliter ex causa illarum passionum: quia etiam nunc contrariantur adinvicem lis et amicitia. Et ideo tunc, scilicet in principio mundi, ex uno generata sunt elementa, supervenientibus his differentiis: non enim potest dici quod ignis, terra et aqua existentia actu, essent unum totum.

[71430] In De generatione, lib. 1 l. 2 n. 7 Secundam rationem ponit ibi: incertum autem et cetera. Et dicit quod incertum est utrum Empedocles debuerit unum principium ponere aut multa, quamvis ipse multa posuerit, scilicet ignem et terram et alia quae coexistunt eis. Et ideo dicit esse incertum, quia inquantum supponitur unum quoddam, ex quo sicut ex materia fiunt ignis, terra et aqua per aliquam transmutationem a lite segregante, videtur quod sit unum elementum: inquantum autem illud unum fit ex compositione elementorum in unum convenientium per amicitiam, illa autem, scilicet elementa, fiunt ex illo uno per quandam dissolutionem per operationem litis, videtur magis quod illa quatuor sint elementa et prius natura. Et licet hoc magis attendebat Empedocles, ponens res fieri per congregationem et segregationem, Aristoteles tamen in praecedenti ratione probat quod necesse est elementa fieri non per solam segregationem, sed per quandam transmutationem, supervenientibus differentiis elementorum: ex quo sequitur contrarium eius quod intendebat Empedocles, scilicet quod illud unum sit magis principium.


Lectio 3

[71431] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 1 Postquam philosophus prosecutus est opinionem antiquorum philosophorum circa differentiam generationis et alterationis, hic incipit determinare de generatione et alteratione, et de aliis motibus. Et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo incipit prosequi suam intentionem, ibi: Democritus autem et Leucippus et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit suam intentionem; secundo suae intentionis rationem assignat, ibi: Plato igitur et cetera. Dicit ergo primo quod, quia antiqui philosophi dubitaverunt de differentia generationis et alterationis, dicendum est nobis in universali de simplici generatione et corruptione, idest secundum quam aliquid dicitur simpliciter generari et corrumpi; utrum scilicet generatio simpliciter est aut non. Nam secundum illos qui dicunt generationem ab alteratione differre, generatio simpliciter est: non est autem secundum eos qui earum differentiam negant. Et si est simpliciter generatio, dicendum quomodo est. Et similiter dicendum est de aliis motibus, qui ordinantur quodammodo ad generationem simplicem, ut supra dictum est, puta de alteratione et augmentatione.

[71432] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit: Plato igitur etc., assignat rationem suae intentionis, ex eo quod alii philosophi de his insufficienter tractaverunt. Et dicit quod Plato inquisivit de generatione et corruptione tantum, quomodo sint in rebus: non tamen de omni generatione, sed solum de generatione elementorum, non autem quomodo generentur carnes et ossa, aut aliquod aliorum mixtorum corporum: neque etiam tractavit de alteratione et augmentatione, quomodo sint in rebus. Et universaliter nullus aliorum philosophorum dixit determinate aliquid praeter ea quae superficietenus apparent, nisi solus Democritus, qui videtur curam habuisse de omnibus diligenter inquirere. Sed iam differt quomodo inquisiverint: quia non sufficienter. Nullus enim, nec ipse nec alius, determinavit de augmentatione, ut ita sit dicere, quod etiam non quicumque idiota dicere posset, scilicet quod augmentatio fiat adveniente aliquo simili: sed quomodo per adventum similis aliquid augmentetur, hoc non dixerunt. Neque etiam aliquid dixerunt de mixtione, vel de aliquo aliorum consimili nullo, ut ita dicam; puta de facere et pati, scilicet quomodo hoc agat et hoc patiatur, secundum naturales operationes.

[71433] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit: Democritus autem et Leucippus etc., incipit prosequi suum propositum. Et primo determinat de generatione et alteratione, eo quod earum connexa est consideratio; secundo determinat de augmentatione, ibi: de augmentatione autem et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opiniones aliorum de generatione et alteratione; secundo determinat de his secundum propriam opinionem, ibi: determinatis autem his et cetera. Circa primum duo facit: primo recitat opinionem Democriti, qui de omnibus curam habuit, ut dictum est; secundo inquirit de veritate ipsius, ibi: quoniam autem videtur omnibus et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit opinionem Democriti; secundo ponit rationem ipsius, ibi: quoniam autem existimabant et cetera. Dicit ergo primo quod Democritus et Leucippus, qui faciebant principia rerum corpora indivisibilia infinitarum figurarum, ex his causabant generationem et alterationem. Dicebant enim quod per congregationem et segregationem dictorum corporum figuratorum, causabatur generatio et corruptio: per mutationem autem ordinis et positionis dictorum corporum, causabatur alteratio.

[71434] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit: quoniam autem existimabant etc., assignat rationem praedictae positionis. Ad cuius evidentiam sciendum est quod, sicut dicit philosophus in IV Metaphys., quidam antiqui philosophi posuerunt verum esse in apparendo, ita scilicet quod quidquid videtur alicui, est verum; adeo quod etiam ponebant contradictoria simul esse vera, si diversis ita videtur. Hoc est ergo quod dicit, quod quia Democritus et Leucippus existimabant quod verum erat in apparendo, et diversis hominibus contraria apparent et infinita, ut ostendit multiplicitas opinionum quae est inter homines, ideo induxerunt infinitas figuras in primis rerum principiis, ut ex his ratio accipi possit infinitarum opinionum. Et inde est quod per transmutationem aliquam eius quod venit in compositionem alicuius totius, contingit quod idem videtur contrario modo se habere alii et alii; sicut propter diversum situm, collum columbae videtur esse alterius et alterius coloris. Et huiusmodi transmutatio situs aut ordinis fit per aliquod modicum quod supervenit: et, ut sit universaliter dicere, transmutato uno indivisibilium corporum, videtur aliud et aliud. Et ponit exemplum in sermonibus, quorum prima principia indivisibilia sunt litterae: ex eisdem autem litteris, transmutatis secundum ordinem aut positionem, fiunt diversi sermones, puta comoedia, quae est sermo de rebus urbanis, et tragoedia, quae est sermo de rebus bellicis. Igitur sic apparet ratio quare per variationem ordinis et positionis, dicebat Democritus alterationem causari.

[71435] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit: quoniam autem videtur omnibus etc., inquirit veritatem huius opinionis. Et primo ostendit difficultatem circa haec existentem; secundo incipit inquirere veritatem, ibi: principium autem et cetera. Dicit ergo primo quod quia, iam pene abolitis opinionibus primorum naturalium, qui ponebant idem esse generationem et alterationem, omnibus fere videbatur tunc temporis quod aliud esset alteratio et generatio (ita scilicet quod generatio et corruptio esset per hoc quod aliqua congregantur et disgregantur, alteratio vero per hoc quod aliquorum transmutatione causantur diversae passiones), necesse est considerare, ut de his sciatur veritas. Habent enim haec quaestiones multas et rationabiles. Quia si generatio nihil est aliud quam congregatio, multa impossibilia contingunt, ut infra patebit: ex opposito autem inveniuntur aliae rationes, quae videntur cogentes et non de facili solubiles, quibus ostenditur quod non contingit aliter se habere quam quod generatio sit congregatio; ita scilicet quod, si generatio non sit congregatio, vel omnino non sit generatio, vel si est, quod sit idem quod alteratio. Et quamvis hoc sit difficile solvere, tamen debemus tentare solvere hanc difficultatem.

[71436] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit: principium autem etc., procedit ad solvendum praedictam difficultatem. Et primo praemittit duas quaestiones, quae necessariae sunt ad solvendum praedictam difficultatem; secundo eas prosequitur, ibi: hoc quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod principium ad solvendum omnia praedicta, oportet accipere ab hoc quod inquiratur primo quidem, utrum entia naturalia sic generentur et alterentur et augmententur et contrariis motibus moveantur, quod sint aliquae primae magnitudines indivisibiles, vel nulla est magnitudo indivisibilis: hoc enim multum differt ad propositum. Secundo autem oportet inquirere, si sunt aliquae magnitudines indivisibiles, utrum illae magnitudines sint corpora, sicut dixerunt Democritus et Leucippus, vel sint planities, idest superficies, sicut Plato scripsit in Timaeo.

[71437] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit: hoc quidem igitur etc., prosequitur praemissas quaestiones. Et primo prosequitur secundam, quam brevius pertransit; secundo prosequitur primam, ibi: habet autem quaestionem et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit convenientius posuisse, quantum ad ea quae considerantur in scientia naturali, Democritum quam Platonem; secundo causam huius assignat, ibi: causa autem et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut in III de caelo dictum est, inconveniens est hoc ipsum etiam secundum se consideratum, quod corpora naturalia resolvantur usque ad superficies: et ideo magis est rationabile, si sint aliquae magnitudines indivisibiles, ex quibus corpora naturalia componuntur, quod huiusmodi magnitudines indivisibiles sint corpora, quam quod sint superficies: quamvis et hoc ipsum multam irrationabilitatem habeat, scilicet quod sint aliqua corpora indivisibilia, ex quibus corpora naturalia componantur, sicut partim ostensum est in libro de caelo, et partim infra patebit. Sed tamen ideo est magis rationabile ponere corpora indivisibilia quam superficies, quia his qui ponunt corpora indivisibilia esse principia corporum naturalium, contingit assignare causam generationis et alterationis: quae quidem alteratio, sicut dictum est, transmutat aliquid unum et idem per quandam conversionem corporum indivisibilium, et per alium modum contactus secundum diversum situm et ordinem, et etiam secundum differentiam figurarum, sicut ponebat Democritus, assignans causam alterationis. Unde Democritus ponebat quod color et aliae huiusmodi qualitates naturales, non sint aliquid habens esse fixum in natura: sed quod aliquid videtur coloratum per quandam conversionem, idest per aliquam variationem corporum indivisibilium secundum ordinem et situm. Manifestum est enim quod quaedam nobis apparent, quorum apparentia causatur ex aliquo modo reflexionis secundum aliquem ordinem et situm, sicut forma quae apparet in speculo, et sicut colores iridis, et alia huiusmodi. Talia ergo existimabat esse Democritus omnes formas et qualitates rerum naturalium: et secundum hoc, suppositis suis principiis, ex diversitate positionis et ordinis causabat omnem diversitatem alterationis. Sed Platonici, qui resolvebant corpora in superficies, non poterant assignare causam alicuius transmutationis formalis: quia ex superficiebus, quando componuntur adinvicem, nihil est rationabile fieri nisi solida. Cum enim puncta, lineae et superficies purae sint res mathematicae, non possunt causare ex seipsis aliquam passionem naturalem: unde, sicut ex punctis non fit nisi linea, et ex lineis non fit nisi superficies, ita ex superficiebus non potest causari nisi corpus. Sed nec ipsi Platonici conantur ad hoc quod ex commixtione superficierum assignent causam alicuius passionis naturalis.

[71438] In De generatione, lib. 1 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat rationem quare circa hoc magis defecit Plato quam Democritus. Et dicit quod causa huius quod Plato minus potuit videre confessa, idest ea quae sunt omnibus manifesta, fuit inexperientia: quia scilicet, circa intelligibilia intentus, sensibilibus non intendebat, circa quae est experientia. Et ideo illi philosophi qui magis studuerunt circa res sensibiles et naturales, magis potuerunt adinvenire talia principia, quibus possent multa sensibilia adaptare. Sed Platonici, qui erant indocti existentium, idest circa entia naturalia et sensibilia, respicientes ad pauca sensibilium quae eis occurrebant, ex multis sermonibus vel rationibus, idest ex multis quae in universali rationaliter considerabant, de facili enuntiant, idest absque diligenti perscrutatione sententiam proferunt de rebus sensibilibus. Potest autem considerari ex his quae prae manibus habentur, quantum differunt in perscrutatione veritatis illi qui considerant physice, idest naturaliter, attendentes rebus sensibilibus, ut Democritus, et illi qui considerant logice, idest rationaliter, attendentes communibus rationibus, sicut Platonici. Ad ostendendum enim quod magnitudines aliquae sunt indivisibiles, Platonici, logice procedentes, dicunt quod aliter sequeretur quod autotrigonum, idest per se triangulus, hoc est idea trianguli, multa erit, idest in multos triangulos dividetur: quod est inconveniens. Ponebat enim Plato omnium sensibilium esse quasdam ideas separatas, puta hominis et equi et similium, quas vocabat per se hominem et per se equum: quia scilicet, logice loquendo, homo, secundum quod est species, est praeter materialia et individualia principia, ita quod idea nihil habet nisi quod pertinet ad rationem speciei. Et eadem ratione hoc ponebat in figuris. Unde ponebat ideam triangulorum sensibilium, quae hic dicitur autotrigonum, esse indivisibilem: alioquin sequeretur quod divideretur in multa, quod est contra rationem ideae, ad quam pertinet quod sit unum praeter multa. Et ita non est inconveniens quod sint multae superficies triangulares indivisibiles conformes ideae: et eadem ratio est de aliis superficiebus. Sed Democritus videtur persuadere quod sint magnitudines indivisibiles, per rationes proprias et naturales, ut manifestum erit ex sequentibus.


Lectio 4

[71439] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 1 Postquam philosophus ostendit quod circa propositum opinio Democriti potior erat quam opinio Platonis, et ratio Democriti erat magis propria, ad hoc manifestandum inducit rationem Democriti. Et primo ponit eam; secundo solvit, ibi: sed et haec tentandum est solvere et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationem Democriti, ducentem ad hoc impossibile, scilicet quod corpus sit omnino divisum, idest quantumcumque dividi potest; secundo ostendit hoc esse impossibile, ibi: quid ergo erit et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit rationem ducentem ad hoc impossibile; secundo manifestat necessitatem dictae rationis, ibi: quapropter et secundum medium et cetera.

[71440] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 2 Circa primum considerandum quod oportet ponere corpus vel componi ex indivisibilibus, vel esse divisibile omnino, idest totaliter, secundum quodcumque signum. Et ideo Democritus, ad ostendendum quod corpus sit compositum ex indivisibilibus corporibus, conatur ostendere impossibile esse quod corpus sensibile, puta lignum aut lapis, sit divisibile omnino, idest secundum quodcumque signum datum in corpore. Et ideo dicit quod, si quis ponat aliquod corpus, puta sensibile, et magnitudinem quamcumque, puta superficiem vel lineam, divisibilem esse omnino, idest secundum quodcumque signum datum, et si ponatur hoc esse possibile, remanet quaestio: quid est illud quod effugit divisionem, idest quod remanet post divisionem? Necesse est enim quod, diviso quocumque divisibili, remaneant aliquae partes divisibiles, in quas fit divisio. Ideo autem dicit Democritus hoc habere quaestionem, quia, si corpus sit omnino, idest secundum totum, divisibile, et hoc sit possibile, consequens erit quod nihil prohibeat corpus esse simul divisum quantumcumque dividi potest, etsi divisio non fiat simul, sed successive; sicut si possibile est aliquem hominem pervenire ad aliquem locum, nihil prohibet eum pervenisse illuc, licet non simul, sed successive perveniat. Et si hoc ponatur, nullum impossibile debet sequi: quia possibili posito, non sequitur aliquod impossibile, secundum philosophum in I priorum.

[71441] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 3 Deinde cum dicit: quapropter et secundum medium etc., manifestat necessitatem praedictae rationis. Si enim ponatur aliquod corpus divisibile per medium, et ponatur esse divisum per medium, nullum sequitur inconveniens. Et hoc est quod dicit: quapropter, quia scilicet posito possibili nullum sequitur impossibile, similiter erit si aliquid ponatur esse divisibile et divisum secundum medium; et universaliter, si corpus est natum esse divisibile omnino, idest secundum quodcumque signum, si dividatur, idest si ponatur esse divisum, nullum erit impossibile nascens, idest ex hoc non debet impossibile nasci: quia neque si aliquid est divisibile in mille millia partium, et ponatur esse divisum, nullum sequitur impossibile, etsi nullus dividat actu. Et ita videtur quod, sive aliquod corpus sit divisibile in paucas partes sive in multas sive totaliter, non videtur sequi aliquod impossibile, si ponatur aliquid esse divisum inquantum est divisibile. Quia igitur, secundum ponentes corpus naturale non componi ex indivisibilibus corporibus, est divisibile omnino, idest secundum totum, ponatur esse secundum totum divisum. Sed hoc est impossibile: ergo et primum, scilicet quod sit divisibile secundum totum. Est ergo compositum ex indivisibilibus.

[71442] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit: quid ergo erit etc., ostendit esse impossibile quod corpus sit totaliter divisum, ex hoc quod non erit dare quid remaneat post divisionem. Primo ergo ostendit quod non erit dare quid remaneat ex divisione, quae est principalis pars; secundo quod non erit dare quid remaneat, quod ex incidenti sit elapsum, ibi: sed et si qua et cetera. Dicit ergo primo: si corpus ponatur omnino esse divisum, quaerendum restat quid erit reliquum, idest quod remanet post divisionem: sicut videmus remanere in omni divisione ea in quae divisum resolvitur. Et primo ostendit quod non remaneat magnitudo. Hoc enim est impossibile: sequeretur enim quod adhuc remaneret divisibile non divisum, vel quod magnitudo esset aliquid non divisibile; dicebatur autem quod corpus erat omnino divisibile: et ita oportet quod id quod remanet post divisionem, nullo modo sit divisibile; cum tamen supponatur ab adversario quod magnitudo sit omnino divisibilis. Secundo concludit quod, si illud quod relinquitur post divisionem, neque sit corpus neque magnitudo, et tamen sit facta divisio secundum totum, sicut dictum est; relinquitur quod divisio erit aut ex punctis, ita quod corpus finaliter resolvetur in puncta, et per consequens ea ex quibus componitur corpus erunt sine magnitudine; aut sequitur quod id quod est residuum post divisionem, sit omnino nihil. Tertio ostendit hoc secundum esse impossibile. Quia, cum unumquodque generetur ex his in quae resolvitur, si ergo resolvitur in nihil, sequetur quod etiam generetur ex nihil. Quod autem componitur ex nihilo, nihil est. Sequetur ergo quod corpus de quo agitur, sit nihil; et etiam totum universum eadem ratione; sed quidquid erit in rerum natura, erit secundum apparentiam tantum, et non secundum existentiam. Quarto probatur primum praemissorum, scilicet quod non fiat resolutio in puncta. Quia similiter sequeretur quod sit corpus compositum ex punctis: et ita ulterius sequeretur quod non sit quantum ipsum corpus. Ante enim quam corpus divideretur, et puncta tangebant se, prout scilicet extrema duarum linearum sunt simul, et ex hoc erat una magnitudo continua, et simul erant omnia puncta, nondum distincta adinvicem, non faciebant totum maius: punctum enim nihil est aliud quam quaedam divisio partium lineae, ex hoc autem quod aliquid dividitur in duo vel plura, non efficitur totum nec maius nec minus quam prius fuerit: ita enim corpus parvum, sicut magnum, potest dividi in duo vel plura. Et sic patet quod puncta, quae nihil aliud sunt quam divisiones, non faciunt aliquid maius. Unde relinquitur quod, si puncta componantur adinvicem, non faciunt aliquid maius. Sic igitur videtur esse impossibile quod corpus sit omnino divisum: quia non potest assignari quid sit residuum divisionis, tanquam principalis pars corporis divisi.

[71443] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit: sed et si qua etc., ostendit quod non potest assignari quid residuum divisionis, tanquam aliquid quod elabitur. Et primo ostendit quod tale aliquid non potest esse corpus; secundo ostendit quod non potest esse quodcumque incorporeum, ibi: si autem non est corpus et cetera. Dicit ergo primo quod si, divisa totaliter magnitudine corporea divisi corporis, fiat quasi aliqua rasura serrae, quae elabitur ex divisione, praeter principales partes in quas lignum dividitur; et dicatur quod ex magnitudine corporali totaliter divisa egrediatur aliquod corpus, quasi residuum; sequetur idem sermo qui et supra: quomodo scilicet sustineri poterit quod illud corpus sit adhuc divisibile, secundum ponentes nullum corpus esse indivisibile, cum positum sit corpus naturale esse divisum omnino.

[71444] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit: si autem non est corpus etc., ostendit quod huiusmodi residuum non potest esse aliquod incorporeum quodcumque; et hoc tribus rationibus. Circa quarum primam dicit quod, si id quod egreditur a magnitudine totaliter divisa non sit corpus, sed aliqua species, idest forma, segregabilis, idest separabilis a subiecto, aut etiam aliqua passio, sicut posuit Anaxagoras passiones et habitus separari et commisceri; et se habet huiusmodi passio secedens a magnitudine, per modum puncti vel tactus; illi qui hoc ponunt, patiuntur primo quidem hoc inconveniens, quod magnitudo componatur ex non magnitudinibus. Quod videtur inconveniens: nam unumquodque constituitur ex rebus sui generis; non enim colores componuntur ex figuris, nec e converso.

[71445] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 7 Secundam rationem ponit ibi: amplius autem et cetera. Circa quod considerandum est quod quidam posuerunt lineam componi ex punctis. Et potest poni dupliciter: scilicet uno modo ex punctis motis, sicut quidam dixerunt quod punctus motus constituit lineam, et linea mota constituit superficiem, et superficies mota corpus; alio modo potest poni quod ex punctis etiam non motis constituatur magnitudo, sicut ex partibus. Utrolibet autem modo magnitudo componatur ex punctis, oportebit assignare ubi sint puncta, idest quem situm habeant in magnitudine: est enim assignare de singulis partibus ex quibus componitur magnitudo. Sed hoc non potest assignari. Quia punctus non videtur esse aliud in magnitudine, quam ut quidam tactus lineae continuae, vel divisio partium lineae iam divisae. Tactus autem semper est unus quorundam duorum, quae scilicet sunt partes magnitudinis habentes determinatum situm in magnitudine: quasi illud quod est pars magnitudinis habens determinatum situm inter partes eius, sit aliquid praeter ipsum tactum et divisionem, et per consequens praeter punctum. Non ergo videtur esse possibile quod magnitudo dividatur in puncta vel tactus aut divisiones. Si ergo aliquis ponat quodcumque corpus, aut quantamcumque quantitatem, esse omnino divisibilem, continget hoc inconveniens quod nunc dictum est.

[71446] In De generatione, lib. 1 l. 4 n. 8 Tertiam rationem ponit ibi: amplius si et cetera. Et dicit quod si, postquam divisero lignum vel quodcumque aliud corpus, iterum ex eisdem partibus compono ipsum, fiet aequale et unum corpus: quia scilicet eadem sunt in quae aliquid dividitur, et ex quibus componitur. Unde videtur similiter se habere si divido lignum secundum quodcumque signum (quod supra dixit omnino), ut scilicet ex his in quae dividitur, possit iterum componi. Sit ergo lignum omnino divisum potestate, idest in omnia in quae poterat dividi: quid igitur erit praeter divisionem? Quia oportet omnem divisionem ad aliquid terminari. Si enim dicatur quod id quod est residuum divisioni, sit aliqua passio, sequeretur quod corpus divideretur in passiones; et ex consequenti generabitur ex eis, quod est impossibile; quia neque substantia neque quantitas generatur ex passionibus. Aut etiam quomodo est possibile quod passiones sint separatae? Ulterius autem concludit principale propositum, dicens quod, si impossibile est quod magnitudo componatur ex tactibus aut punctis, sicut praedictae rationes concludunt, necesse est ponere quod sint quaedam corpora indivisibilia, et quod sint quaedam magnitudines indivisibiles: quia, si corpus sit omnino divisibile, sequeretur quod componatur ex tactibus vel ex punctis, ut ex dictis patet. Ulterius autem, post rationem Democriti, subiungit Aristoteles quod hoc ponentibus, scilicet esse corpora indivisibilia, non minus accidit impossibile: et de hoc perscrutatum est in aliis, scilicet in III de caelo.


Lectio 5

[71447] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 1 Praemissa ratione Democriti, hic procedit ad eius solutionem. Et primo exponit de quo est intentio: dicens quod tentandum est solvere praedictam dubitationem. Et ideo, ut melius solvatur, oportet a principio repetere quaestionem: ostenso enim breviter in quo virtus quaestionis consistat, facilius apparebit ubi debeat adhiberi solutio. Secundo ibi: omne quidem igitur etc., prosequitur intentum. Et primo ponit veritatem; secundo ponit obiectiones Democriti contra veritatem, ibi: esse autem potestate simul etc.; tertio solvit, ibi: quoniam autem latet et cetera.

[71448] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 2 Dicit ergo primo quod non est inconveniens dicere utrumque horum, scilicet quod omne corpus sensibile sit divisibile secundum quodcumque signum (quod supra dixerat omnino), vel quod non sit divisibile. Alterum enim horum in potentia est verum, scilicet quod corpus sensibile sit divisibile secundum quodcumque signum: alterum vero horum est verum secundum entelechiam, idest secundum actum, scilicet quod corpus sensibile non sit divisibile secundum quodcumque signum in actu.

[71449] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit: esse autem potestate simul etc., ponit duas rationes Democriti contra praedictam veritatem. Circa quarum primam dicit quod, secundum obiectionem Democriti, videtur impossibile esse quod corpus sensibile sit simul divisibile in potentia omnino, idest secundum quodcumque signum, sicut nuper dictum est. Credebat enim Democritus quod quidquid esset simul in potentia, posset esse simul in actu: et argumentabatur, sicut est possibile simul in potentia corpus sensibile omnino dividi, quod hoc fieret in actu; non quidem ita quod esset simul in potentia divisibile et actu divisum, sed quod esset simul divisum actu, secundum quodcumque signum. Sed hoc ostendebat esse impossibile: quia, sicut ex supra dictis patet, sequeretur quod nihil corporeum esset residuum a divisione, et quod corpus corrumperetur in incorporeum, et ex consequenti quod corpus generaretur ex aliquo incorporeo, idest aut ex punctis aut omnino ex nihilo. Sed hoc est impossibile. Non ergo est possibile quod corpus sensibile sit omnino divisum simul. Neque ergo videtur possibile quod sit omnino divisibile in potentia. Sed quia videmus ad sensum quod corpus sensibile dividitur in partes abinvicem separabiles vel etiam in partes divisibiles, et maior magnitudo semper dividitur in minores magnitudines, et totum coniunctum dividitur in aliqua segregata et separata; manifestum est hoc ita se habere. Non ergo est possibile neque quod fiat divisio in infinitum secundum partem, ita scilicet quod pars post partem a toto sensibili corpore separetur: neque est possibile quod corpus sensibile dividatur simul secundum quodcumque signum (neutrum enim horum est possibile, quia utrobique videtur sequi praedictum inconveniens): sed videtur quod divisio corporis sensibilis possit procedere usque ad aliquem terminum. Unde sequitur quod necesse sit aliquas magnitudines esse indivisibiles, et aliqua corpora indivisibilia, secundum Democritum.

[71450] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 4 Secundam rationem ponit ibi: et aliter et cetera. Et dicit quod aliter etiam videtur esse necessarium esse corpora indivisibilia, scilicet si generatio sit per congregationem, et corruptio per segregationem. Et hoc quidem necessarium erat ponere Democrito, quia ponebat formas et naturas rerum determinari secundum positionem et ordinem: videmus autem quod totum cuius forma consistit in positione et ordine, sicut domus, non generatur nisi congregatione, neque corrumpitur nisi segregatione. Et ideo, cum non sit possibile in principiis generationis et corruptionis procedere in infinitum, ponebat quod essent aliqua principia prima, ex quibus corpora congregabantur, et in quae segregabantur. Et huiusmodi dicebat esse corpora indivisibilia. Sic igitur Aristoteles epilogando concludit quod praedictus sermo est, qui videtur cogere ad ponendum magnitudines indivisibiles.

[71451] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit: quoniam autem latet etc., solvit praedictas rationes: et primo primam; secundo secundam, ibi: sed non simplex et cetera. Circa primum est considerandum quod tota virtus primae rationis Democriti in hoc consistit, quod si corpus sensibile est simul omnino divisibile in potentia, quod sit simul omnino divisum actu. Sed haec consequentia non tenet in omnibus. Quaedam enim sunt, de quorum ratione est esse in potentia: unde in talibus non potest poni esse simul in actu quod est simul in potentia, quia auferretur ratio et natura illius rei. Quod quidem primo manifestum est in successivis. In prima enim parte diei simul possibile est esse horas diei: non tamen potest poni quod omnes horae illius diei sint simul actu; auferretur enim natura temporis, de cuius ratione est quod sit numerus motus secundum prius et posterius; si enim esset simul quaelibet pars eius, iam non esset secundum prius et posterius. Secundo apparet hoc in permanentibus. De substantia enim aeris est materia, quae est in potentia ad omnes formas: tamen non potest poni quod ex aere sit generatum quidquid ex eo potest generari; quia iam tolleretur natura materiae, quae semper est in potentia ad omnes formas. Sic igitur contra rationem magnitudinis, ut puta lineae, est, quod sit simul omnino actu divisa: unde non sequitur, si est simul omnino divisibilis in potentia, quod possit poni simul omnino actu divisa. Quod hoc sit contra rationem lineae, patet. Nam divisio lineae in actu nihil aliud est quam punctus in actu: si ergo linea esset simul omnino in actu divisa, oporteret quod punctus esset ubique in actu in linea, et ita oporteret quod puncti essent contigui vel consequenter se habentes in linea. Hoc autem non potest esse: quia, cum puncta sint indivisibilia, multorum punctorum contiguorum unum non excederet aliud, quia unum tangeret aliud secundum se totum; et ita omnes puncti non essent nisi unus punctus. Non ergo potest esse quod puncti sint ubique in actu in linea: et ita contra rationem lineae est quod sit simul omnino divisa in actu. Et ita non sequitur quod, si sit simul divisibilis omnino in potentia, quod possit poni omnino esse divisa in actu.

[71452] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 6 Dicit ergo philosophus quod Democritus latet paralogizans, idest facit paralogismum latentem; et ostendendum est quomodo lateat eius defectus. Quia enim punctus non potest esse puncto contiguus, per consequens non potest esse quod linea sit omnino divisa in actu: et ita esse divisibile ubique, licet aliquo modo conveniat magnitudinibus, scilicet in potentia, tamen quodam modo non convenit eis, scilicet in actu. Quia quando ponitur ubique esse divisa in actu, videtur poni ex consequenti quod ubique sit punctus, cum punctus in actu nihil aliud sit quam divisio in actu lineae. Si autem punctus est ubique in actu in linea, necesse est quod magnitudo dividatur in puncta, cum nihil aliud in magnitudine inveniatur: vel etiam, secundum aliam litteram, quod dividatur in nihil, quia nihil erit residuum praeter divisionem, si ubique sit punctum, quod est divisio. Et ideo sequitur quod magnitudo vel sit ex punctis, vel ex tactibus partium lineae, sive divisionibus lineae (quod in idem redit): ponitur enim secundum praedicta, quod hoc quod existit ubique in linea, sit punctus, vel tactus, aut divisio, si linea sit simul omnino divisa. Sed hoc non potest esse: quia sequeretur quod solum unus punctus esset ubique, idest in qualibet parte lineae; et quod omnes puncti lineae non plus continerent de situ quam unusquisque eorum; immo quod non essent plures quam unus, vel plures divisiones quam una. Non enim possunt se habere consequenter, ita quod punctus unus sit post alium, neque quod se tangant secundum ultima tantum, et secundum alia secernantur; quia, cum sint indivisibiles, secundum totum coniunguntur: et ideo omnes puncti sic coniuncti non sunt nisi unus. Et ideo non est possibile quod punctus sit ubique in linea. Quia si linea esset divisibilis secundum medium sui, et punctus esset contiguus puncto, posset etiam dividi secundum contiguum punctum, si esset omnino divisibilis: sed hoc est impossibile, quia non est contiguum vel habitum, idest consequenter se habens, punctum puncto, vel quodcumque signum signo. Hoc autem punctum in actu nihil aliud est quam actualis divisio lineae, aut compositio sive tactus partium lineae. Unde concedendum est quod in corporibus sensibilibus invenitur congregatio et segregatio: non tamen in indivisibilia corpora, aut ex indivisibilibus (multa enim impossibilia sequerentur, ut in III de caelo dictum est): neque ita quod divisio actualis lineae fiat ubique (hoc enim contingeret, si punctus esset contiguus puncto, quod est impossibile, ut ex dictis patet): sed segregatio corporum est in aliqua parva et minora, congregatio vero est ex aliquibus parvis et minoribus; non autem ex minimis, quae oportet esse indivisibilia.

[71453] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit: sed non simplex etc., solvit secundam rationem Democriti, per interemptionem. Et primo interimit generationem simplicem et corruptionem esse congregationem et segregationem, ut Democritus existimabat; secundo ostendit quantum ad quid potest verificari dictum Democriti, ibi: segregata autem et cetera. Dicit ergo primo quod non est ita dicendum, sicut quidam dixerunt, quod simplex et perfecta generatio fiat per congregationem, corruptio autem per segregationem; et quod omnis transmutatio quae fit in aliquo continuo permanente, scilicet non congregato nec segregato, sit alteratio. Credebant enim hoc accidere in rebus naturalibus, sicut accidit in domo et in omnibus huiusmodi, quorum forma consistit in positione et ordine: non enim fiunt nisi per congregationem partium, neque corrumpuntur nisi per segregationem; quaecumque autem alia transmutatio in huiusmodi accidit, praeter solutionem continuitatum, alteratio est. Hoc est ergo ex quo procedit tota fallacia. Est enim generatio et corruptio in rebus naturalibus, quarum forma non est positio et ordo: non quidem per congregationem et segregationem, sed quia fit transmutatio ex hoc toto, idest non dissoluto in partes, in hoc totum, quasi non congregatum ex aliquibus partibus. Sed antiqui philosophi existimabant omnem talem transmutationem, quae fit aliquo toto integro permanente, esse alterationem. Quod quidem non est verum: quandoque enim potest esse simplex generatio, et quandoque alteratio. Sed in hoc differunt: quia in subiecto aliquo est hoc quidem secundum rationem, idest secundum formam, hoc autem secundum materiam (nam corpus naturale actu existens compositum est ex materia et forma): quando igitur est transmutatio secundum materiam et formam, ita scilicet quod materia accipiat aliam formam substantialem, erit simplex generatio et corruptio; quando autem est transmutatio secundum passiones et accidentia, erit alteratio.

[71454] In De generatione, lib. 1 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit: segregata autem etc., ostendit quantum ad quid verificetur dictum Democriti. Manifestum est enim quod aliqua, ex hoc quod sunt congregata vel segregata, redduntur levius vel difficilius corruptibilia vel mutabilia. Si enim aqua dividatur in parvissimas partes, minus poterit resistere actioni contrarii agentis, et ita citius ex aqua corrupta generabitur aer: si vero congregetur multum de aqua, magis resistet agenti, et sic tardius corrumpetur, ut ex ea possit generari aer. Et hoc magis manifestum erit in sequentibus. Ultimo autem epilogando dicit nunc intantum esse determinatum quod impossibile est generationem esse congregationem, qualem quidam inquiunt, scilicet ex corporibus indivisibilibus.


Lectio 6

[71455] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 1 Postquam philosophus determinavit de generatione et alteratione secundum opiniones aliorum, hic incipit inquirere de eis secundum opinionem propriam. Et primo inquirit utrum sit aliqua simplex generatio, secundum quam aliquid dicitur simpliciter generari; secundo de differentia alterationis ad simplicem generationem, ibi: de generatione autem et alteratione et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio: dicens quod post determinationem praedictorum, in consideratione veritatis primo occurrit videndum utrum aliquid generetur et corrumpatur simpliciter; vel proprie quidem, idest simpliciter seu principaliter, nihil generatur vel corrumpitur, sed semper generatur aliquid ex aliquo et in aliquid; quod videtur pertinere ad generationem vel corruptionem secundum quid. Et inducit exemplum, puta cum ex laborante, idest infirmo, fit sanum: non enim fit ens simpliciter, quia et prius erat, sed fit aliquid, scilicet sanum, cum prius non esset sanum, sed laborans, idest infirmum. Et eadem ratio est cum fit aliquid laborans ex sano, vel parvum ex magno, aut e converso, et sic de omnibus aliis quae hoc modo dicuntur: huiusmodi enim generatio secundum quid invenitur in omni genere mobilium, ut patet in VIII Physic.

[71456] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 2 Secundo ibi: si enim simpliciter etc., exequitur propositum. Et primo proponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi: de his quidem etc.; tertio obiicit contra solutionem, ibi: quod autem et his determinatis et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit dubitationem; secundo excludit quandam responsionem, ibi: simpliciter autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quandam consequentiam: dicens quod, si sit aliqua generatio simpliciter, sequitur quod aliquid generabitur ex simpliciter non ente.

[71457] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 3 Secundo, cum dicit: quapropter verum erit etc., ostendit consequens esse impossibile. Illud enim ex quo aliquid generatur, potest dici esse illud; sicut si ex ligno generatur arca, potest dici quod lignum est arca. Si ergo ex non ente simpliciter generatur ens, verum erit dicere quod non ens existit, idest est ens; quod est contradictoria esse simul vera. Sic ergo videtur et antecedens esse impossibile, scilicet quod aliquid generetur simpliciter ex non ente. Sequitur autem hoc inconveniens, si dicatur ex non ente simpliciter fieri aliquid sicut ex subiecto permanente: non autem sequitur, si ponatur ex non ente fieri aliquid simpliciter ordine tantum, idest, post non ens fit ens. Sed Aristoteles hoc disputative obiicit.

[71458] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 4 Tertio ibi: quaedam enim generatio etc., ostendit necessitatem primae consequentiae. Sicut enim se habet generatio quaedam ad non ens aliquod, sic se habet generatio simpliciter ad non ens simpliciter. Sed generatio quaedam, idest secundum quam aliquid dicitur generari secundum quid, est ex non ente quodam, puta ex non albo, cum fit aliquid album, aut ex non bono, cum fit aliquid bonum. Ergo simpliciter generatio, secundum quam aliquid dicitur generari simpliciter, est ex simpliciter non ente.

[71459] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit: simpliciter autem etc., excludit quandam solutionem, quae possit dari distinguendo ens simpliciter. Unde primo ponit ipsam distinctionem, dicens quod simpliciter ens potest intelligi dupliciter: uno modo ut significat id quod est primum inter omnia praedicamenta entis, prout scilicet simpliciter ens dicitur de substantia; alio modo secundum quod simpliciter ens dicitur ipsum ens universale, quod omnia praedicamenta comprehendit. Et hoc modo simpliciter non ens potest dici vel quod non est substantia, vel quod nullo modo est ens.

[71460] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 6 Secundo ibi: si quidem primum etc., ostendit quod secundum utrumque sensum sequitur inconveniens. Si enim simpliciter dicatur primum ens quod est substantia, ergo et simpliciter non ens dicetur non substantia. Si ergo generatio simplex hoc requirit, quod sit simpliciter entis ex simpliciter non ente, sequetur quod erit substantia ex non substantia. Sed quando ponitur non esse substantiam neque hoc (quod est demonstrativum individualis substantiae), manifestum est quod nullum aliorum praedicamentorum remanebit, idest neque quale neque quantum neque ubi: quia sequeretur quod passiones, idest accidentia, separarentur a substantiis, quod est impossibile. Si autem dicatur quod illud ex quo aliquid generatur simpliciter, sit non ens universaliter, prout ens simpliciter dicitur ens commune, sequetur quod per hoc quod dicitur non ens, intelligatur universaliter negatio omnium entium. Unde sequetur quod illud quod generatur simpliciter, generetur penitus ex nihilo: quod est contra rationem naturalis generationis, et contra sententias omnium philosophorum naturalium, qui scilicet de generatione naturali locuti sunt.

[71461] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit: de his quidem etc., solvit praedictam dubitationem. Et dicit quod de ista materia etiam in aliis libris, scilicet in I Physic., amplius, idest diffusius, et dubitationes positae sunt et determinationes. Et ideo nunc brevius est dicendum, quod simpliciter generatur aliquid quodam modo ex non ente, alio modo ex ente: oportet enim illud quod praeexistit generationi, esse potentia ens, actu autem non ens. Et ita verum est quod dicitur utroque modo: scilicet quod generatio simpliciter sit ex ente, et ex non ente.

[71462] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit: quod autem et his determinatis etc., obiicit contra praedictam solutionem. Et circa hoc tria facit: primo ponit obiectionem; secundo huius occasione introducit aliam quaestionem, et solvit eam, ibi: de his autem quantum etc.; tertio solvit dubitationem praedictam, ibi: propter quid et cetera. Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio: et dicit quod, quia etiam post praedictam determinationem adhuc insurgit mirabilis dubitatio, rursus oportet tentare quomodo simpliciter generatio sit, sive ex ente in potentia, sive qualiter sit alio modo.

[71463] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 9 Secundo ibi: quaeret enim quis etc., movet quandam quaestionem: utrum scilicet generatio simplex sit tantum substantiae et huius, idest individui in genere substantiae; non autem sit quanti neque qualis neque ubi, et aliorum praedicamentorum, quae non sunt simpliciter entia. Et eadem quaestio potest fieri de corruptione. Et est hoc supponendum pro certo, quod generatio et corruptio simplex sit solius substantiae.

[71464] In De generatione, lib. 1 l. 6 n. 10 Tertio ibi: si enim quid generabitur etc., prosequitur dubitationem. Et dicit quod, si non generatur simpliciter nisi quid, idest existens in genere substantiae; et illud ex quo aliquid generatur, est potentia ens, sicut supra dictum est, et non actu; sequitur quod illud ex quo generatur substantia, et in quod transmutatur quando corrumpitur, sit substantia in potentia, non autem actu. Restat ergo quaerendum utrum sit in actu aliquod aliorum praedicamentorum, puta quantum vel quale aut ubi, aut quodcumque aliorum praedicamentorum; cum tamen sit in potentia ens hoc, idest substantia, quae est ens simpliciter; ita tamen quod non sit simpliciter, idest in actu, neque hoc, idest neque substantia, neque ens. Quaecumque autem pars huius dubitationis detur, sequitur inconveniens. Si enim nihil aliorum est in actu, sed est in potentia omnia genera praedicamentorum, sequitur primo quod non ens sit separatum, idest quod materia, quae est ens in potentia, subiecta sit privationi, quae est non ens, absque omni forma. Secundo sequitur illud quod maxime timuerunt primi philosophi, quod aliquid generetur ex nullo praeexistente: quod enim non est ens actu, nihil est. Si vero ponatur quod id ex quo generatur substantia, non sit hoc aliquid, idest individuum in genere substantiae, neque sit substantia in actu, sed sit in actu aliquod aliorum praedicamentorum; sequitur inconveniens quod prius induximus, quod scilicet passiones, idest accidentia, separentur a substantiis; quod est manifeste impossibile. Sic igitur videtur quod non possit esse generatio simpliciter hoc modo, quod substantia generetur ex non ente actu, ente autem in potentia, ut praedicta solutio dicebat.


Lectio 7

[71465] In De generatione, lib. 1 l. 7 n. 1 Postquam Aristoteles contra praemissam solutionem obiecit, hic introducit aliam quaestionem, per cuius solutionem solvitur praedicta obiectio. Et circa hoc duo facit: primo introducit quaestionem et solvit eam; secundo ex eius solutione procedit ad solvendum quaestionem principaliter intentam, ibi: propter quid autem et cetera. Circa primum tria facit: primo proponit quaestionem; secundo prosequitur eam, ibi: habet autem dubitationem etc.; tertio solvit eam, ibi: quocirca propter huius et cetera. Circa primum duo facit. Primo introducit quaestionem: et dicit quod de his, scilicet de obiectione praemissa, tractandum est quantum convenit proposito: et ut hoc melius declaretur, inquirendum est quae est causa quod generatio sit semper, et illa scilicet quae est simpliciter, et illa quae est secundum partem, idest secundum quid. Oportet enim ponenti mundum et motum perpetuum, ponere etiam generationem perpetuam. Quid autem necessitatis habeant rationes Aristotelis circa perpetuitatem motus et circa perpetuitatem mundi, manifestavimus in VIII Physic. et in I de caelo.

[71466] In De generatione, lib. 1 l. 7 n. 2 Secundo ibi: existente autem etc., exponit introductam quaestionem. Et dicit quod causa perpetuitatis generationis, una quidem accipi potest quae dicitur unde est principium motus, idest causa movens vel efficiens: alia causa potest accipi quae est materia. Et talis nunc assignanda est, scilicet materialis: de causa enim movente dictum est prius in sermonibus de motu, idest in VIII Physic.: ibi enim dictum est quod est quoddam movens immobile per omne tempus, scilicet motor caeli; aliud autem est movens quod semper movetur, scilicet ipsum caelum. De uno autem horum, scilicet de movente primo, determinare pertinet ad aliam partem philosophiae, quae est prima inter alias: unde in XII Metaphys. determinavit philosophus de causa perpetuitatis motus et generationis. De alio autem movente, scilicet quod causat perpetuam generationem propter hoc quod ipsum continue movetur, postea in fine huius libri assignandum est quod talis sit causa singularium dictorum, idest perpetuitatis generationis simpliciter et secundum quid. Sed nunc oportet assignare causam propter quam generatio et corruptio in sempiternum non deserant naturam rerum, causam dico positam in materiae specie, idest materialem causam. Et ne videatur hoc esse praeter propositum, subiungit quod forte simul manifestabitur quomodo oporteat dicere circa hanc quaestionem, et quomodo oporteat dicere de generatione et corruptione simpliciter.

[71467] In De generatione, lib. 1 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., prosequitur quaestionem introductam. Et primo obiicit ad excludendum perpetuitatem generationis; secundo excludit quasdam responsiones, ibi: non enim utique et cetera. Dicit ergo primo quod videtur habere dubitationem sufficienter moventem, quae est causa quare generatio complicatur, idest revolvitur sempiterne circa rerum naturam, si illud quod corrumpitur simpliciter, cedit in non ens. Sicut enim quod generatur simpliciter, fit ex non ente simpliciter, ita quod corrumpitur simpliciter, videtur quod in non ens simpliciter cedat, ita quod hoc non ens omnino nihil sit. Neque enim potest esse quid, idest substantia: quia, cum corruptio simpliciter sit substantiae, oportet quod corruptum simpliciter cedat in non substantiam. Et per consequens non ens illud in quod terminatur corruptio, oportet quod neque sit quale neque quantum neque ubi, neque aliorum praedicamentorum aliquod: eo quod accidentia non possunt esse sine substantia. Si ergo generatio et corruptio sint sempiterna, videtur quod semper aliquod entium cedat in non ens: et ita semper subtrahatur aliquid habentium naturam. Manifestum est autem quod omne finitum consumitur, si semper ab eo fiat ablatio. Si ergo totum universum est finitum, ex quo generatur unumquodque entium, si generatio ab aeterno fuit, ab olim debuit esse consumptum totum ens, ita quod iam non relinqueretur nisi inane, idest vacuum.

[71468] In De generatione, lib. 1 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit: non enim utique etc., excludit duas obviationes. Quarum prima fuit antiquorum naturalium, qui, ut possent causare perpetuitatem generationis, attribuerunt infinitum principiis. Nam omnes qui posuerunt unum principium, vel ignem vel aerem vel aquam vel aliquod medium, dixerunt illud principium esse infinitum. Democritus autem posuit spatium vacuum infinitum, et corpora etiam indivisibilia infinita. Similiter etiam Anaxagoras posuit infinitas partes consimiles esse principia. Omnia ergo haec excludit philosophus, dicens quod non potest dici quod ideo generatio non deficit, quia infinitum est illud ex quo aliquid generatur, sive sit unum sive multa principia: hoc enim est impossibile, quia, ut probatum est in III Physic. et in I de caelo, nihil est actu infinitum in natura.

[71469] In De generatione, lib. 1 l. 7 n. 5 Secundam obviationem ponit et excludit ibi: potestate autem et cetera. Posset enim aliquis dicere quod, quamvis non sit aliquid infinitum actu in natura, est tamen aliquid infinitum in potentia, sicut patet in divisione continui. Et ita posset aliquis dicere quod, sicut a continuo, quamvis non sit infinitum actu, in infinitum aliquid per divisionem subtrahitur, et tamen non totum consumitur; ita a corpore naturali ex quo omnia generantur, quamvis non sit infinitum, semper abstrahitur aliquid quod per corruptionem secedit in non ens, nunquam tamen totaliter consumitur. Sed hoc excluditur. Quia si a continuo finito, ut dicitur in III Physic., semper subtrahatur eadem quantitas, quantumcumque sit magnum, tandem consumetur; puta si a diametro caeli quis semper subtrahat palmum. Sed in infinitum continuum dividitur, si semper fiat subtractio secundum eandem proportionem; puta si continuum dividatur per medium, et medium per medium, et sic in infinitum; et eadem ratio est de quacumque alia proportione. Sic autem divisione facta, manifestum est quod id quod post medium accipitur, semper erit minus eo quod prius accipiebatur: nam dimidium dimidii semper minus est quam dimidium totius. Unde Aristoteles concludit quod, si hac ratione generatio et corruptio in infinitum duraret, qua ratione continuum in infinitum dividitur, oportebit quod id quod postea generatur, semper sit minus in quantitate, ut sic, semper minori existente eo quod subtrahitur a corpore naturali, non totaliter consumatur. Hoc autem non videmus ita accidere, quod semper sit minus quod generatur. Hoc igitur quod generatio et corruptio in infinitum durat, non potest esse simile divisioni magnitudinis in infinitum.

[71470] In De generatione, lib. 1 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit: quocirca propter huius etc., exclusis falsis solutionibus, concludit veram: scilicet quod ideo necesse est esse transmutationem generationis et corruptionis indeficientem vel inquietam, idest non cessantem, quia corruptio huius est generatio alterius, et e converso. Nam generatio per se quidem est ex ente in potentia, idest ex materia, quae est sicut subiectum rerum naturalium: accidit enim materiae ex qua aliquid generatur, quod sit subiecta alteri formae, secundum quam est ens actu, et privationi formae inducendae, secundum quam est non ens actu: et ideo Aristoteles dicit in I Physic., ex ente quidem actu per accidens, ex ente autem in potentia per se. Et similiter corrumpitur aliquid per se quidem in ens potentia: quod quidem subiicitur et alteri formae, secundum quam est ens actu, et privationi prioris formae, secundum quam est non ens actu. Et ita non sequitur quod id quod corrumpitur secedat a tota rerum natura: quia quamvis fiat non ens hoc quod est corruptum, remanet tamen aliquid aliud, quod est generatum. Unde non potest materia remanere quin sit subiecta alicui formae: et inde est quod uno corrupto aliud generatur, et uno generato aliud corrumpitur: et sic consideratur quidam circulus in generatione et corruptione, ratione cuius habet aptitudinem ad perpetuitatem. Ultimo autem epilogando concludit quod existimandum est praedictam causam esse sufficientem de hoc quod generatio et corruptio simpliciter sit circa unumquodque entium in sempiternum. Quod quidem oportet dicere, supposita perpetuitate mundi et motus: quod tamen fides Catholica non supponit, ut alibi dictum est.


Lectio 8

[71471] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 1 Soluta dubitatione quam introduxerat de continuitate generationis, hic procedit ad solvendum quaestionem principaliter intentam. Et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: quemadmodum enim determinavimus et cetera. Dicit ergo primo quod iterum est perscrutandum quare quaedam dicantur simpliciter generari et corrumpi, quaedam autem non; sicut dictum est in determinatione praecedentis quaestionis quod generatio huius est corruptio illius, et corruptio huius est generatio alterius. Videtur enim hoc requirere quandam rationem: nam ex quo adinvicem generantur et corrumpuntur, videtur quod eadem ratione sit simpliciter generatio et corruptio unius et alterius. Dicimus enim in diversis quae non ex invicem generantur, quoniam aliquid corrumpitur simpliciter et non solum hoc, idest secundum quid; et quod quaedam est simpliciter generatio seu corruptio, et quod quaedam generantur secundum quid et non simpliciter; sicut dicimus quod ille qui addiscit, fit quidem sciens, quod est fieri secundum quid, non tamen fit simpliciter, quia simpliciter erat etiam antequam esset sciens. De utroque ergo considerandum est: scilicet quare in generatis ex invicem quaedam dicuntur generari simpliciter et quaedam secundum quid; et quare etiam haec differentia contingat in his quae non ex invicem generantur.

[71472] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit: quemadmodum enim determinavimus etc., solvit praemissam quaestionem: et primo in his quae generantur adinvicem; secundo in his quae non generantur adinvicem, ibi: dicuntur autem haec quidem et cetera. Circa primum duo facit: primo solvit quaestionem; secundo epilogat, ibi: esse quidem igitur et cetera. Circa primum, proponit tres modos secundum quos contingit in adinvicem generatis, quod unius generatio et corruptio sit simpliciter, et alterius secundum quid. Circa quorum primum dicit quod, sicut multoties determinatum est, quaedam quae affirmative dicuntur, significant hoc aliquid, idest quoddam ens, quaedam vero significant non ens: et ex hoc contingit id de quo quaeritur, scilicet quod quaedam dicuntur generari vel corrumpi simpliciter, quaedam secundum quid. Differt enim quantum ad hoc, quid sit illud in quod aliquid transmutatur per generationem et corruptionem. Puta si dicamus, secundum opinionem Parmenidis, quod ignis sit ens et terra non ens, transmutatio quae est via in ignem, puta si ex terra generetur ignis, dicetur generatio simpliciter, quia est via in ens; corruptio autem non simpliciter, sed alicuius, scilicet terrae, quae est non ens. E converso autem generatio terrae erit generatio aliqua, non autem generatio simplex, quia est generatio non entis; sed est corruptio simplex, quia est corruptio entis, scilicet ignis. Sic enim Parmenides dixit duo esse principia rerum, scilicet ens et non ens, appellans ens ignem, et non ens terram; forte propter hoc, quod ignis inter alia elementa habet plus de forma, terra vero minus. Hoc autem exemplum non procedit secundum sententiam Aristotelis, qui existimavit utrumque esse ens: et ideo subiungit quod nihil differt ad propositum talia exempla vel alia supponere. Quaerimus enim, inducendo exempla, modum, sed non subiectum; non curantes scilicet utrum sic se habeat in his terminis, vel in quibuscumque aliis. Et propter hoc etiam in libris logicae utitur exemplis secundum opiniones aliorum philosophorum; quae non sunt inducenda quasi sint verba Aristotelis. Hoc igitur ex praemissis est accipiendum, quod corruptio simpliciter est, quae est via in non ens simpliciter; generatio simpliciter, quae est via in simpliciter ens. Determinetur ergo hoc quod dictum est de generatione et corruptione simpliciter vel secundum quid, sive in igne et terra, sive in quibuslibet aliis terminis, dummodo ita se habeant quod unum sit ens et aliud non ens; sicut si dicamus vivum et mortuum, vel aliquid aliud huiusmodi. Concludit igitur quod uno modo differt simpliciter generari et corrumpi et non simpliciter, sicut dictum est.

[71473] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 3 Sed videtur quod haec differentia non sit conveniens. Via enim quae est in simpliciter non ens, quam dicit esse corruptionem simpliciter, non potest intelligi in id quod est omnino nihil: quia omnis naturalis corruptio fit per resolutionem in aliquam materiam. Similiter etiam non potest intelligi non ens simpliciter, quod sit privatio pura sine forma: quia materia nunquam denudatur ab omni forma, ita quod sit sub sola privatione. Ergo oportet per non ens in quod tendit corruptio simplex, intelligi privationem quae est adiuncta alicui formae. Cuilibet autem formae naturali quae est in generabilibus et corruptibilibus, adiungitur privatio: non ergo unum dicetur magis generari vel corrumpi simpliciter, in his quae adinvicem generantur et corrumpuntur, quam aliud. Dicendum est ergo quod non ens simpliciter intelligitur hic materia cum privatione adiuncta alicui formae. Sed duplex est forma: una quidem perfecta, quae complet speciem alicuius rei naturalis, sicut forma ignis vel aquae aut hominis aut plantae; alia autem est forma incompleta, quae neque perficit aliquam speciem naturalem, neque est finis intentionis naturae, sed se habet in via generationis vel corruptionis. Manifestum est enim in generatione compositorum, puta animalis, quod inter principium generationis, quod est semen, et ultimam formam animalis completi, sunt multae generationes mediae, ut Avicenna dicit in sua sufficientia; quas necesse est terminari ad aliquas formas, quarum nulla facit ens completum secundum speciem, sed ens incompletum, quod est via ad speciem aliquam. Similiter etiam ex parte corruptionis sunt multae formae mediae, quae sunt formae incompletae: non enim, separata anima, corpus animalis statim resolvitur in elementa; sed hoc fit per multas corruptiones medias, succedentibus sibi in materia multis formis imperfectis, sicut est forma corporis mortui, et postmodum putrefacti, et sic inde. Quando igitur per corruptionem pervenitur in privationem cui adiungitur talis forma in materia, est corruptio simpliciter: quando vero ex privatione cui adiungitur forma imperfecta, quae erat via generationis, pervenitur ad formam completam, est generatio simpliciter.

[71474] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit: alio autem modo etc., ponit secundum modum. Et dicit quod alio modo erit quaedam generatio et non simpliciter, qualiscumque materia erit, idest etiam si habet aliqualem naturam id in quod est corruptio, dummodo habeat aliquem defectum. Illud enim cuius differentiae magis significant hoc aliquid, magis est substantia; illud autem cuius differentiae magis significant privationem, magis est non ens; sicut calidum est quoddam praedicamentum, idest quoddam affirmatum, sine privatione, et est species, idest forma, frigiditas autem est privatio. His autem differentiis differunt terra et ignis: nam terra est naturaliter frigida, ignis autem naturaliter calidus. Et ideo ignis est magis substantia, terra autem magis accedit ad non ens.

[71475] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 5 Primo autem oportet considerare quomodo hic dicatur quod frigiditas sit privatio, cum frigidum et calidum contrarie opponantur, contrariorum autem utrumque est natura aliqua: alioquin non essent in eodem genere, nam privatio et non ens non est in genere. Dicendum est autem quod, sicut ostensum est in X Metaphys., oppositio privationis et habitus est principium oppositionis contrariorum: et ideo semper alterum contrariorum est cum defectu et privatione quadam respectu alterius. Dicitur ergo frigidum privatio, non quia sit privatio pura, sicut caecum aut nudum; sed quia est qualitas deficiens respectu calidi. Unde in hoc differt iste modus secundus a primo: nam primus modus accipiebatur secundum differentiam entis et non entis simpliciter, hic autem modus accipitur secundum differentiam entis perfecti et imperfecti. Secundo oportet considerare quomodo hic dicatur quod terra et ignis differant his differentiis, scilicet frigido et calido. Oportet enim hoc intelligi de differentiis substantialibus: alioquin non pertinerent ad generationem et corruptionem, sed magis ad alterationem. Principia autem differentiarum substantialium, quae sunt constitutivae specierum, oportet esse formas substantiales, quae sunt specificae. Secundum hoc ergo sequitur quod calor et frigus sint formae substantiales ignis et terrae. Quod est omnino impossibile. Primo quidem quia non est possibile quod idem in uno sit accidens et in alio forma substantialis, nisi aequivoce diceretur: calidum autem et frigidum in aliis corporibus sunt accidentia, de quibus tamen univoce dicuntur cum elementis, ex quorum commixtione in eis huiusmodi qualitates inveniuntur. Non ergo potest esse quod calidum et frigidum in elementis sint formae substantiales. Secundo quia nulla forma substantialis est per se sensu perceptibilis, sed solum intellectu, cuius obiectum est quod quid est, ut dicitur in III de anima: formae autem quae sunt per se sensu perceptibiles, sunt qualitates tertiae speciei, quae ob id dicuntur passibiles, quia sensibus ingerunt passiones, ut dicitur in praedicamentis. Cum igitur calidum ignis et frigidum terrae vel aquae sint sensu perceptibilia, non possunt esse formae substantiales. Dicendum est ergo quod, sicut habetur ex VIII Metaphys., differentiae substantiales, quia sunt ignotae, per differentias accidentales manifestantur: et ideo multoties utimur differentiis accidentalibus loco substantialium. Et hoc modo philosophus hic dicit calidum et frigidum esse differentias ignis et terrae. Calidum enim et frigidum, cum sint propriae passiones horum corporum, sunt proprii effectus formarum substantialium eorundem: et ideo, sicut aliae causae intelligibiles innotescunt per effectus sensibiles, ita et perfectione calidi et imperfectione frigidi perpendimus quod forma substantialis ignis est perfectior quam forma substantialis terrae. Omnes enim formae substantiales differunt secundum magis et minus perfectum: unde in VIII Metaphys. dicitur quod species rerum sunt sicut numeri, quorum species variantur secundum additionem et subtractionem. Potest etiam dubitari de hoc quod dicit, quod cuius differentiae magis significant hoc aliquid, magis est substantia: cum tamen dicatur in praedicamentis quod substantia non suscipit magis et minus. Sed dicendum quod per hoc non intendit significare intensionem et remissionem substantiae in praedicamento substantiae; sed maiorem vel minorem perfectionem in speciebus substantiae, secundum dictam formarum differentiam.

[71476] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 6 Tertium modum ponit ibi: videtur autem et cetera. Et circa hoc tria facit: primo ponit secundum quem modum aliqui assignant differentiam generationis et corruptionis simplicis et secundum quid; secundo ostendit huius falsitatem, ibi: quemadmodum igitur etc.; tertio comparat hunc modum secundo, ibi: contingit itaque et cetera. Dicit ergo primo quod multis videtur quod simpliciter generatio et secundum quid magis differunt per hoc quod est magis vel minus sensibile, quam secundum perfectionem et imperfectionem differentiarum, sicut in secundo modo dicebatur. Dicunt enim quod quando aliquid transmutatur in materiam quae bene potest sentiri, tunc generatur aliquid simpliciter, puta quando aliquid transmutatur in terram vel in aquam: quando autem transmutatur aliquid in id quod non est manifestum sensui, dicunt illud corrumpi simpliciter, puta in aerem. Et horum rationem inducit per hoc, quod determinabant aliquid ens et non ens, ex hoc quod sentitur vel non sentitur, existimantes id solum quod sentitur esse ens. Et hoc ideo, quia apud eos non differt sensus ab intellectu, sicut quidam posuerunt, ut dicitur in libro de anima: et ideo utuntur sensu ac si haberet virtutem intellectivae scientiae, quae est capax aliqualiter omnium entium: unde scibile est ens, ignotum autem non ens.

[71477] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit: quemadmodum igitur etc., ostendit falsitatem huius sententiae. Et dicit quod tales, sicut existimabant animalia vivere et esse in hoc quod actu sentiunt vel possunt sentire, ita existimabant res esse in hoc quod sentiuntur vel possunt sentiri; ac si sensus esset perfectio rei sensibilis, sicut est perfectio sentientis. Et in hoc quodammodo prosequebantur et destruebant veritatem rerum. Nam cum verum dicatur aliquid ex eo quod est, si esse rerum consisteret solum in sentiri, nulla veritas esset in rebus, sed in solo sentiente. Hoc autem non est verum, quod nulla veritas sit in rebus. Unde, subtrahentes veritatem rerum, dicunt non verum.

[71478] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 8 Deinde cum dicit: contingit itaque etc., comparat hunc modum secundo. Et dicit quod aliter contingit generari simpliciter et corrumpi secundum opinionem, quae pertinet ad hunc tertium modum, et secundum rei veritatem, quam tangit secundus modus. Quia spiritus, idest ventus, et aer minus sunt secundum sensum, idest si iudicetur esse rei ex hoc quod sentitur. Et ideo quaecumque simpliciter corrumpuntur, dicuntur, secundum tertium modum, corrumpi per transmutationem in ea quae non sentiuntur; generari autem simpliciter, quando transmutantur in aliquod tangibile et palpabile, sicut quando mutantur in terram. Sed secundum rei veritatem accidit contrarium. Quia aer magis est hoc aliquid et species quam terra, et est perfectius ens: et ideo, secundum veritatem, magis est generatio simpliciter si ex terra fiat aer, quam e converso.

[71479] In De generatione, lib. 1 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit: esse quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit quod dicta est causa quare quaedam generatio sit simplex, cum tamen sit corruptio alicuius; et quaedam corruptio simplex, cum tamen sit generatio alicuius. Haec enim differunt per materiam, idest per id in quod aliquid transmutatur per generationem vel corruptionem: aut quia est substantia, idest ens, vel non, sicut dicebatur in primo modo; aut quia hoc magis, hoc vero non, quia scilicet unum est perfectius ens quam aliud, quod pertinet ad secundum modum; aut quia materia ex qua et in quam aliquid transmutatur, est magis vel minus sensibilis, quod pertinet ad tertium modum. Vocat autem hic materiam, non puram, sed rem ex qua aliquid generatur, vel in quam corrumpitur.


Lectio 9

[71480] In De generatione, lib. 1 l. 9 n. 1 Postquam philosophus ostendit quare quaedam generantur simpliciter et quaedam secundum quid, eorum quae adinvicem generantur, hic ostendit causam differentiae generationis simpliciter et secundum quid, in his quae non adinvicem generantur. Et primo determinat quaestionem principaliter intentam; secundo determinat quasdam quaestiones consequentes, ibi: sed nunc quaerere oportet et cetera. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: haec autem distincta sunt etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: de generari igitur et cetera. Dicit ergo primo quod quaedam dicuntur generari simpliciter, quaedam autem solum secundum quid, non secundum generationem ex invicem, ut supra dictum est, ut scilicet unum eorum quae ex invicem generantur, generetur simpliciter, aliud autem secundum quid. Hoc enim est quod supra determinatum est, quare, cum omnis generatio sit corruptio alterius, et omnis corruptio sit generatio alterius, non simili modo attribuitur generari et corrumpi in his quae adinvicem transmutantur, sed unum eorum dicitur generari vel corrumpi simpliciter, aliud autem secundum quid. Quaestio autem quae postmodum determinanda est, non haec erit: sed in his quae non ex invicem transmutantur, quare unum dicitur generari simpliciter et alterum secundum quid: puta, quare discens qui fit sciens, non dicitur simpliciter generari, sed secundum quid, idest sciens; homo autem vel animal, quando nascitur, dicitur generari simpliciter: et tamen manifestum est quod natum et sciens non generantur ex invicem.

[71481] In De generatione, lib. 1 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit: haec autem distincta sunt etc., solvit quaestionem nunc motam. Et dicit quod illa quorum quaedam dicuntur generari simpliciter et quaedam secundum quid, sunt distincta secundum praedicamenta; ita quod unum eorum significat hoc aliquid, idest substantiam, aliud autem qualitatem, aliud autem quantitatem, et sic de aliis praedicamentis. Illa ergo quae non significant substantiam, sed qualitatem aut aliquid aliorum, non dicuntur generari simpliciter, sed secundum quid: quae vero significant substantiam, dicuntur generari simpliciter. Cuius ratio est, quia generatio est via de non esse ad esse: et ideo illud simpliciter generatur, quod acquirit esse cui non praesupponitur aliud esse. Non enim fit quod est: unde quod iam est, non potest generari simpliciter, sed secundum quid. Et ideo ista quorum esse praesupponit aliud esse, non dicuntur generari simpliciter, sed secundum quid. Esse autem accidentium praesupponit aliud esse, scilicet esse subiecti: esse autem substantiae non praesupponit aliud esse, quia subiectum formae substantialis non est ens actu, sed potentia. Et ideo ex hoc quod aliquid accipit formam substantialem, dicitur generari simpliciter: ex hoc autem quod accipit formam accidentalem, dicitur generari secundum quid. In omnibus tamen, scilicet substantiis et accidentibus, diversificatur generatio simpliciter et secundum quid, secundum diversum ordinem vel entis ad non ens, vel entis perfecti ad imperfectum, aut sensibilis ad insensibile. Unde in substantia quodammodo dicitur generatio simpliciter, si generetur ignis, non autem si generetur terra: et in qualitate dicitur generatio simpliciter, si generetur sciens, non autem si generetur nesciens.

[71482] In De generatione, lib. 1 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit: de generari igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit quod dictum est universaliter de accidentibus et in substantiis, de hoc quod quaedam generantur simpliciter, et quaedam secundum quid. Et etiam dictum est quod causa continuitatis generationis, per modum materiae, est subiectum, quod transmutatur in contraria. Ex hoc enim contingit quod semper in substantiis alterius generatio est alterius corruptio, et e converso: nunquam enim materia est sub privatione unius formae, sine alia forma. In quibusdam autem accidentibus hoc contingit: nam corpus diaphanum est sub privatione lucis, absque hoc quod subsit formae contrariae.

[71483] In De generatione, lib. 1 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit: sed nunc quaerere oportet etc., determinat tres quaestiones consequentes. Quarum prima est, quare semper generatur aliquid ex corruptis: quod supponit in hoc quod dixit, quod generatio unius est corruptio alterius. Et solvit hanc quaestionem, dicens: quia corruptio tendit in non ens, et generatio est ex non ente, ideo oportet quod generatio sit ex corruptis. Et hoc ipse probat etiam ex aliorum opinione: quia, sicut homines dicunt corrumpi aliquid, quando pervenit ad insensibile, quod putant esse non ens, secundum tertium modum supra positum; similiter dicunt aliquid generari, quando ex insensibili et non ente pervenit ad hoc quod sit sensibile. Patet ergo quod, secundum hunc modum, id quod est terminus corruptionis, est principium generationis. Sive ergo sit aliquod subiectum ex quo est generatio, sive non, semper oportet quod generatio eius sit ex non ente, quod est terminus corruptionis: hoc enim est de ratione generationis, quod sit ex non ente; quod autem illud non ens adiungatur alteri existenti, accidit generationi. Quare patet quod simul aliquid generatur ex non ente, et corrumpitur in non ens, qualitercumque dicatur non ens. Sic igitur idem est in quod terminatur corruptio, et ex quo est generatio: et propter hoc generatio est ex corruptis. Convenienter ergo non deficit successio generationis et corruptionis, ut supra dictum est: quia generatio est quaedam corruptio non entis, et corruptio est quaedam generatio non entis; et ita unum eorum semper adiungitur alteri, cum in id ex quo unum incipit, aliud terminetur.

[71484] In De generatione, lib. 1 l. 9 n. 5 Secundam quaestionem ponit ibi: sed hoc non ens et cetera. Potest enim aliquis quaerere utrum istud non ens ex quo est generatio, et in quod terminatur corruptio simpliciter, quod quidem est quodammodo ens, sit alterum contrariorum: puta quod terra et grave sit non ens, sicut posuit Parmenides, ignis autem et leve sit ens. Et solvit quod non est ita, sed terra est ens: quia scilicet terra fit per hoc quod materia recipit quandam formam, quae facit esse in actu. Non ens ergo est materia terrae et ignis. Non tamen materia est non ens per se, sicut Plato posuit: sed est non ens per accidens, ratione privationis cui adiungitur.

[71485] In De generatione, lib. 1 l. 9 n. 6 Tertiam quaestionem ponit ibi: et an alia utriusque etc.: utrum scilicet istud non ens quod est materia, sit commune his quae adinvicem generantur. Et dicit quod si alia esset utriusque materia, scilicet ignis et terrae, non generarentur adinvicem: sicut accidit illis qui posuerunt et ignem et terram primas materias. Oportet enim ea quae ex invicem generantur, communicare in subiecto, quod suscipiat formam utriusque. Et per consequens non fieret transmutatio ex contrariis invicem, sicut supra dictum est: quia contrarietates existunt primo et per se praedictis elementis, scilicet igni et terrae, aquae et aeri. Unde si nihil transmutaretur ex igne in aquam vel ex aere in terram, aut e converso, nihil etiam transmutaretur ex calido in frigidum vel e converso, ut supra dictum est. Subiungit tamen quod materia eorum quae transmutantur adinvicem, aliqualiter est eadem, et aliqualiter alia. Subiecto enim est eadem: et hoc est quod dicit, quod id quod subiicitur est idem, qualitercumque sit ens (quia scilicet non est ens actu, sed potentia). Non est autem idem secundum esse vel rationem: aliam enim rationem et aliud esse accipit prout est sub diversis formis, et etiam secundum hoc ipsum quod ordinatur ad diversas formas; sicut corpus est aliud ratione secundum quod est aegrotabile, et aliud secundum quod sanabile, licet sit idem subiecto. Ultimo autem epilogando concludit quod de his intantum dictum est.


Lectio 10

[71486] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 1 Postquam philosophus ostendit quare est quaedam generatio simpliciter et quaedam secundum quid, hic inquirit de differentia generationis et alterationis. Et primo exponit suam intentionem, dicens quod dicendum est de generatione et alteratione, quomodo differant adinvicem: et hoc ideo, quia superius dictum fuit quod generatio et alteratio sunt diversae transmutationes adinvicem. Secundo ibi: quoniam igitur est aliud subiectum etc., exequitur propositum. Et primo ostendit differentiam generationis et alterationis, quantum ad id secundum quod utrumque est transmutatio; secundo quantum ad subiectum utriusque, ibi: quando quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit differentiam generationis et alterationis; secundo removet quandam dubitationem, ibi: in his autem si aliqua et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit in quibus sit alteratio; secundo in quibus sit generatio, ibi: quando autem totum et cetera.

[71487] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 2 Circa primum duo supponit. Quorum primum est, quod aliud est subiectum, et aliud passio quae nata est dici de subiecto, sicut differunt substantia et accidens. Secundum est, quod contingit in utroque horum esse transmutationem: nam quandoque fit transmutatio in ipsa substantia subiecti, quandoque autem in ipsis accidentibus. His ergo suppositis, subiungit quod alteratio est, quando manet idem subiectum sensibile: scilicet quando, nulla transmutatione in eius substantia facta, fit transmutatio in passionibus eius, scilicet in qualitatibus ipsius. Nec est differentia quantum ad hoc, utrum fiat transmutatio secundum contraria extrema, vel secundum media; puta utrum de albo in nigrum, vel de rubeo in pallidum. Ponit autem duo exempla: primum scilicet cum corpus animalis, idem manens, prius est sanum et postea infirmatur; secundum est, quod aes aut aliud metallum, idem manens, quandoque est rotundum et quandoque angulare, vel angulos habens. Et est advertendum quod primum horum exemplorum pertinet ad primam speciem qualitatis, secundum autem ad quartam: cum tamen philosophus in VII Physic. probet quod in prima et quarta specie qualitatis non est motus alterationis, sed solum in tertia, quae dicitur passio vel passibilis qualitas: et propter hoc forte signanter dixit quod alteratio est transmutatio in passionibus. Sed dicendum est quod alteratio primo et per se est in qualitatibus tertiae speciei, mediantibus quibus ex consequenti fit alteratio etiam in aliis; sicut per aliquam alterationem calidi et frigidi mutatur homo de sanitate in aegritudinem aut e converso, et per alterationem mollis et duri perducitur corpus ad aliquam figuram.

[71488] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit: quando autem totum etc., ostendit quando fit generatio. Et circa hoc duo facit: primo assignat quando est generatio; secundo quando magis est generatio, ibi: maxime autem generabitur et cetera. Dicit ergo primo quod, quando est transmutatio non solum secundum passiones, sed etiam secundum totam rei substantiam; inquantum scilicet materia accipit aliam formam substantialem; ita scilicet quod non maneat aliquod sensibile, quasi sit idem subiectum numero ens actu; puta quando ex toto semine generatur totus sanguis, aut ex toto aere generatur tota aqua, nulla congregatione aut segregatione interveniente, ut Democritus posuit: talis transmutatio est unius generatio et alterius corruptio.

[71489] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit: maxime autem generabitur etc., ostendit quando maxime fit generatio. Et dicit quod, secundum tertium modum supra positum, qui accipitur secundum opinionem multorum, maxime dicitur aliquid generari, quando fit transmutatio ex aliquo quod non potest bene sentiri, in aliquid quod est bene sensibile, vel secundum tactum, qui est grossior et materialior inter sensus (unde vulgares secundum ipsum maxime iudicant aliquid esse sensibile, inquantum est palpabile), aut etiam secundum alios sensus; sicut cum aqua generatur ex aere, videtur esse, secundum hunc modum, generatio simpliciter; aut quando corrumpitur in aerem, videtur esse corruptio simpliciter. Aer enim est modice sensibilis, tum propter sui raritatem, tum quia non excellit in ipso aliqua qualitas activa, sed passiva, scilicet humidum: in igne autem, qui est rarior aere, excellit qualitas activa quae est calidum: aqua autem et est densior aere, et excellit in ea qualitas activa quae est frigidum: terra vero est densissima omnium elementorum.

[71490] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit: in his autem si aliqua etc., removet quandam dubitationem. Quia enim dixerat quod subiectum manet, facta transmutatione circa eius passiones, posset aliquis credere quod omne illud circa quod fit transmutatio alio manente, esset passio illius manentis. Sed ipse hoc excludit, dicens quod in his corporibus quae adinvicem transmutantur, quandoque manet aliqua passio eadem in generato et corrupto, sicut quando ex aere fit aqua; ambo enim sunt diaphana, idest transparentia, vel frigida (non quod aer sit naturaliter frigidus, sed per accidens): non tamen oportet quod huius permanentis, scilicet diaphani vel frigidi, alterum in quod fit transmutatio, scilicet aer vel aqua, sit passio. Si autem non esset verum quod nunc dicimus, sequeretur quod quando ex aere fit aqua, esset alteratio: semper enim videmus quod, quando id quod transmutatur est passio permanentis, est alteratio; tunc autem generatio, quando id quod transmutatur non est passio permanentis. Et hoc manifestat per quoddam exemplum. Dicitur enim quod homo musicus corruptus est, quando homo amittit habitum musicae; et tunc homo immusicus, idest habens privationem musicae, generatus est: eo quod musica non est passio hominis musici, cum sit de ratione eius, et similiter immusica est de ratione hominis immusici. Unde homo musicus non manet: sed homo manet idem numero. Si ergo musica et immusica non esset passio huius, scilicet hominis, sed esset de ratione eius; tunc per transmutationem musicae et immusicae, fieret unius generatio et alterius corruptio. Et quia hoc non est verum, ideo musica et immusica est passio hominis. Sed hominis musici et immusici est generatio et corruptio: et quia homo manet, ut patet, sequitur quod musica sit passio permanentis. Et ideo alteratio est secundum talia, scilicet secundum passiones permanentium. Si ergo aqua et aer essent passiones diaphani, sicut permanentis, sequeretur quod transmutatio aeris ex aqua esset alteratio.

[71491] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 6 Sed dubitatur utrum eadem passio numero, quae sit altera pars contrarietatis, possit esse in generato et corrupto, ut supra dictum est. Si enim non remaneat eadem, non erit facilior transitus in invicem eorum quae habent similitudinem: eo quod oportebit utrobique omnia removeri. Similiter videtur sequi quod simile corrumpitur a suo simili: nam generans corrumpit id quod prius erat. Si autem ponatur quod maneat eadem numero, sequitur primo quod, remoto priori, scilicet subiecto, remaneat posterius, scilicet passio: et quod idem numero accidens sit in duobus subiectis. Dicendum ergo quod non manet idem numero: sed id quod prius erat, corrumpitur per accidens corruptione subiecti, recedente forma quae erat principium talis accidentis; et advenit simile accidens, consequens formam de novo advenientem. Et quia secundum hoc accidens non erat aliqua repugnantia in agendo et patiendo, facilior fuit transmutatio. Nec est inconveniens quod simile corrumpat suum simile per accidens, corrumpendo subiectum vel materiam: sic enim maior flamma consumit minorem.

[71492] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 7 Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit differentiam generationis ad alterationem et ad alias transmutationes, ex parte subiecti. Et primo ostendit qualiter se habeant ad subiectum quod est ens in actu; secundo qualiter se habeant ad subiectum quod est ens in potentia, ibi: est autem hyle et cetera. Dicit ergo primo quod dictum est quod alteratio est secundum passiones alicuius permanentis: et hoc idem accidit in aliis transmutationibus, quae fiunt secundum accidentia quae adveniunt subiecto existenti in actu. Quando ergo transmutatio est de contrario in contrarium secundum quantitatem, puta de magno in parvum aut e converso, est augmentum vel deminutio eiusdem subiecti permanentis: eo quod quantitas advenit subiecto existenti in actu. Quando autem transmutatio est secundum contrarietatem loci, puta sursum aut deorsum, est latio, idest motus localis, eiusdem corporis permanentis: eo quod esse ubi advenit corpori existenti actu. Quando vero transmutatio est secundum contrarietatem in passionibus (idest in passibilibus qualitatibus principaliter, et in aliis qualitatibus ex consequenti), tunc est alteratio eiusdem permanentis: quia etiam qualitas advenit subiecto actu existenti. Quando vero nihil manet actu existens, cuius alterum quod transmutatur sit passio et accidens quodcumque, est universaliter generatio et corruptio: eo quod forma substantialis, secundum quam est generatio et corruptio, non advenit subiecto actu existenti.

[71493] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 8 Unde patet falsam esse opinionem quam tradit Avicebron in libro fontis vitae, quod in materia est ordo formarum; ita quod primo materiae advenit forma secundum quam est substantia, et postea alia secundum quam est corpus, et postea alia secundum quam est animatum corpus, et sic de aliis. Cum enim idem sit constituere substantiam et facere hoc aliquid, quod pertinet ad substantiam particularem, sequeretur quod prima forma, quae constituit substantiam, faceret hoc aliquid, quod est subiectum actu existens: et ita formae posteriores advenirent subiecto permanenti, et secundum eas esset magis alteratio quam generatio, secundum doctrinam quam hic Aristoteles tradit. Est ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, formae substantiales differunt secundum perfectius et imperfectius. Quod autem est perfectius, potest quidquid potest imperfectius, et adhuc amplius: unde forma perfectior quae facit animatum, potest etiam facere corpus, quod facit forma imperfectior inanimati corporis. Et sic nulla forma substantialis advenit subiecto in actu existenti: nec praesupponit aliam formam communiorem realiter diversam, quae pertineat ad considerationem naturalis; sed solum secundum rationem, quod pertinet ad considerationem logicam.

[71494] In De generatione, lib. 1 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit: est autem hyle etc., comparat praedictas transmutationes secundum subiectum quod est tantum ens in potentia. Et dicit quod hyle, sive materia prima, est maxime proprium subiectum susceptibile generationis et corruptionis: quia, sicut dictum est, immediate substat formis substantialibus, quae per generationem et corruptionem adveniunt et recedunt. Sed quodammodo, scilicet ex consequenti et mediate, subiicitur omnibus aliis transmutationibus: quia omnia subiecta aliarum transmutationum sunt susceptibilia aliquarum contrarietatum, quae reducuntur in primam contrarietatem, quae est formae et privationis, cuius subiectum est prima materia, ut dicitur in I Physic. Et ideo omnia alia subiecta participant quodammodo materiam primam, inquantum ex materia et forma componuntur. Ultimo autem epilogando concludit, quod determinatum sit hoc modo de generatione simpliciter, utrum sit vel non sit; et si est, quomodo est; et similiter etiam de alteratione.


Lectio 11

[71495] In De generatione, lib. 1 l. 11 n. 1 Postquam philosophus determinavit de generatione et alteratione, hic determinat de augmentatione et deminutione. Et primo exponit suam intentionem, dicens quod post generationem et alterationem, reliquum est dicere de augmentatione. De qua duo considerare oportet: primo, in quo differat a generatione et alteratione; secundo, per quem modum augmentatur et deminuitur unumquodque quod augmentatur et deminuitur. Secundo ibi: scrutandum itaque primum etc., prosequitur suam intentionem. Et primo ostendit differentiam augmentationis a generatione et alteratione; secundo inquirit de modo augmentationis, ibi: circa quid autem est transmutatio et cetera. Circa primum duo facit: primo supponit unam differentiam; secundo inquirit de alia, ibi: aut etiam modus et cetera.

[71496] In De generatione, lib. 1 l. 11 n. 2 Dicit ergo primo quod primum eorum quae consideranda sunt circa augmentationem, est quod oportet inquirere utrum differentia augmentationis a generatione et alteratione sit solum in circa quid, idest in genere circa quod est quaelibet istarum transmutationum. Haec enim differentia est manifesta: videlicet quod transmutatio quae est ex hoc in hoc, idest ex substantia ente in potentia in substantiam entem in actu, est generatio; transmutatio autem quae est circa magnitudinem, est augmentatio (per quam aliquid transmutatur de parvo in magnum) et deminutio (per quam aliquid transmutatur de magno in parvum); transmutatio autem quae est circa passiones, idest passibiles qualitates, est alteratio. Et quia dixerat quod generatio est transmutatio ex substantia in potentia in substantiam in actu, ut idem intelligatur etiam de aliis duabus mutationibus supradictis, subiungit quod transmutatio utrorumque praedictorum, scilicet magnitudinis et passionis, est ex potentia in actum: est enim motus actus existentis in potentia, ut dicitur in III Physic.

[71497] In De generatione, lib. 1 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit: aut etiam modus etc., assignat aliam differentiam, ex modo transmutationis. Et primo ponit differentiam; secundo exponit, ibi: alio autem modo et cetera. Dicit ergo primo quod in praedictis mutationibus etiam modus transmutationis differt (non autem refert utrum haec littera legatur interrogative vel remissive). In hoc enim differt modus praedictarum transmutationum, quod id quod alteratur, non ex necessitate transmutatur secundum locum, et similiter etiam neque quod generatur: sed necesse est id quod augmentatur aut deminuitur, secundum locum transmutari. Huius autem differentiae ratio est, quia locus commensuratur locato, et hoc secundum magnitudinem, non autem secundum qualitatem vel substantiam: et ideo necesse est quod, quando mutatur magnitudo locati, quod etiam fiat transmutatio secundum locum; non autem quando transmutatur aliquid secundum substantiam vel secundum qualitatem. Sicut autem commensuratio locati ad locum attenditur secundum magnitudinem, ita connaturalitas attenditur secundum formam substantialem, et ex consequenti secundum aliquam qualitatem, secundum puta gravitatem vel levitatem. Et ideo, licet generatio et alteratio possit esse sine mutatione locali, aliqua tamen generatio et alteratio est causa quod aliquid moveatur naturaliter secundum locum; puta, cum fit ignis vel terra, fit grave vel leve. Differentia autem aliarum transmutationum, per comparationem ad motum localem, non est omnino per accidens: ostensum est enim in VIII Physic. quod motus localis est primus motuum et principalior, et causa aliorum motuum.

[71498] In De generatione, lib. 1 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit: alio autem modo etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod id quod augmentatur vel deminuitur, mutatur secundum locum. Et primo manifestat hoc per differentiam ad motum localem rectum; secundo per differentiam ad motum localem sphaericum, ibi: non quemadmodum quae sphaerae et cetera. Dicit ergo primo quod alio modo transmutat locum id quod augmentatur vel deminuitur, quam id quod fertur, idest movetur motu recto. Illud enim quod fertur, motu scilicet recto, universum, idest secundum se totum, variat locum: illud autem quod augmentatur, mutat locum sicut illud quod deducitur, puta metallum per malleationem, vel etiam humidum in vase per infusionem, sive quodcumque huiusmodi corpus; quo quidem in eodem loco manente, partes eius transmutantur secundum locum, vel per extensionem vel quocumque alio modo.

[71499] In De generatione, lib. 1 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit: non quemadmodum quae sphaerae etc., manifestat quod dixerat per differentiam ad motum localem sphaericum. Et dicit quod partes eius quod augmentatur, mutant quidem locum, sed non eodem modo sicut partes sphaerae. Partes enim sphaerae transmutantur, toto manente in eodem loco, scilicet subiecto (quamvis etiam totum mutet locum secundum rationem, ut dicitur in VI Physic.): sed partes variant locum etiam subiecto, sicut pars caeli quae modo est in oriente, postmodum erit in occidente: sed tamen talis transmutatio partium sphaerae fit in simili loco, idest neque maiori neque minori. Sed partes corporis quod augetur, semper extenduntur in maiorem locum: partes autem eius quod deminuitur, semper retrahuntur in minorem locum. Ultimo autem epilogando concludit quod manifestum est ex praedictis, quod transmutatio eius quod generatur et alteratur et augmentatur, differunt non solum in circa quid, idest ex parte generis in quo sunt istae mutationes, sed sic, idest ex parte modi transmutandi.


Lectio 12

[71500] In De generatione, lib. 1 l. 12 n. 1 Postquam philosophus ostendit differentiam augmenti a generatione et alteratione, hic incipit inquirere de modo augmenti. Et primo quantum ad subiectum quod augetur; secundo quantum ad id quo aliquid augetur, ibi: suscipiendum itaque et cetera. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo inquirit quaestionis veritatem, ibi: aut impossibile et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quid ex praedictis sit manifestum circa augmentum: et quaerit circa quid sit transmutatio augmenti et deminutionis. Et respondet quod motus augmenti et deminutionis videtur esse circa magnitudinem. Secundo ibi: et qualiter etc., ostendit quid restet inquirendum. Et dicit quod accipiendum est de cetero qualiter fiat augmentum vel deminutio. Et quantum ad subiectum augmenti, primo movet hanc quaestionem: utrum contingat quod per augmentum generetur magnitudo et corpus, ex eo quod est in potentia ad magnitudinem et corporeitatem (ita scilicet quod sit actu incorporeum et sine magnitudine), vel non. Et subdividit primum membrum quaestionis. Dupliciter enim potest dici quod sit aliqua materia actu existens sine corporeitate et magnitudine. Unde rationabiliter quaeritur, si talis materia sit subiectum augmenti, qualiter ex ea augmentatio fiat: utrum scilicet ita quod ipsa materia sine corporeitate et magnitudine existens, sit secundum seipsam separata existens; aut ita quod sit in aliquo corpore, non tamen pars eius (nam si esset pars eius, esset subiecta corporeitati et magnitudini ipsius).

[71501] In De generatione, lib. 1 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit: aut impossibile etc., determinat quaestionem motam. Et primo ratione accepta ex parte materiae vel subiecti; secundo ratione accepta ex parte augmenti, ibi: amplius autem talis et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat praedictam quaestionem, ratione sumpta ex parte materiae, secundum quod ab ipso consideratur; secundo secundum quod consideratur a Platonicis, ibi: sed neque puncta et cetera. Circa primum tria facit: primo excludit primum membrum secundae divisionis, scilicet quod materia sine quantitate secundum se separata existat; secundo excludit secundum membrum secundae divisionis, scilicet quod materia sine magnitudine existens sit in aliquo corpore; ibi: sed si in aliquo existit etc.; tertio concludit propositum, ibi: melius ergo et cetera. Dicit ergo primo quod utrumque membrum secundae divisionis est impossibile. Et primo hoc ostendit quantum ad hoc, quod impossibile est materiam sine magnitudine existentem per se separatam existere. Quia si sit separata, oportet alterum duorum esse. Quorum unum est quod nullum possideat locum, sicut punctus, cuius non est aliquis locus, eo quod omnis locus aliquam dimensionem habet. Aut oportet, si materia sine quantitate existens occupet aliquem locum, quod sit aliquis locus vacuus (nam vacuum dicimus locum non repletum sensibili corpore): vel etiam oportet quod sit quoddam corpus non sensibile (nam vacuum dicebant nihil aliud esse nisi corpus non sensibile). Oportet enim dicere vacuum corpus, propter dimensionem spatii: non sensibile autem, propter vacuitatem. Horum autem duorum alterum est impossibile, scilicet quod sit vacuum vel corpus non sensibile. Similiter impossibile est quod materia separata existens nullum possideat locum. Materia enim est ex qua generantur corpora sensibilia: hoc autem ex quo corpora sensibilia generantur, necesse est in aliquo loco esse. Semper enim videmus quod id quod generatur ex eo, est alicubi, idest in aliquo loco determinato: ibidem autem est quod generatur ex aliquo, ubi fuit id ex quo generatur. Ergo oportet illud ex quo generatur aliquid, scilicet materiam, esse alicubi, vel per se vel per accidens: per se quidem secundum opinionem antiquorum philosophorum, ponentium materiam corporum naturalium esse aliquod corpus actu, puta ignem aut aerem aut aquam; per accidens autem secundum opinionem Platonis et suam, qui ponebat materiam esse ens in potentia.

[71502] In De generatione, lib. 1 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit: sed si in aliquo existit etc., excludit secundum membrum, ostendens quod materia separata a magnitudine non sit in aliquo. Et primo proponit quod intendit: et dicit quod, si materia sine magnitudine existens ita sit in aliquo corpore separata a substantia eius, quod non sit aliquid eius per se vel per accidens, contingunt multa impossibilia. Et manifestat hunc modum ponendi: puta si ponamus quod, quando generatur aer ex aqua, non fiat hoc per transmutationem aquae, ita scilicet quod materia aquae amittat formam aquae et recipiat formam aeris, sed sicut si materia aeris esset in aqua sicut in vase. Secundo ibi: infinitas enim etc., ponit rationes deducentes ad inconveniens. Quarum prima est quod, si in aqua, praeter materiam propriam, est etiam materia aeris, pari ratione potest etiam esse in aqua alia, et sic in infinitum, praesertim quia ex uno possibile est infinita generari successive: et ita sequeretur quod nihil prohibeat esse infinitas materias in aqua. Sed ex materia qualibet potest aliquid actu generari. Ergo sequeretur quod infinita possint actu generari ex una et eadem aqua; ita scilicet quod quidquid potest generari in potentia, simul potest generari actu. Secundam rationem ponit ibi: amplius neque et cetera. Et dicit quod non videmus aliquid sic generari ex aliquo, puta aerem ex aqua, sicut quod exit ex aliquo permanente, puta cum vinum exit a dolio non transmutato: videmus enim quod aliquid generatur ex corrupto, sicut supra dictum est. Oportet autem id quod sensibiliter apparet, accipere ut principium in scientia naturali.

[71503] In De generatione, lib. 1 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit: melius ergo etc., concludit veritatem: dicens quod melius est dicere quod materia ita insit omnibus, quod non separetur ab eis, tanquam nihil eorum existens; sed quod una et eadem numero sit materia omnium, et differat solum ratione, sicut supra dictum est. Et secundum hoc non erit separata a magnitudine, sed in unoquoque actu magnitudini subiecta.


Lectio 13

[71504] In De generatione, lib. 1 l. 13 n. 1 Supra philosophus ostendit quod non est possibile subiectum augmenti esse id quod nullam habet quantitatem actu, sed in potentia tantum, sicut est materia. Et quia quidam posuerunt materiam corporum esse aliquid mathematicum, ideo philosophus hic ostendit quod nihil tale quod caret magnitudine, potest esse subiectum augmenti. Caret autem quantitate, in genere mathematicorum, punctus quidem simpliciter, linea vero secundum dimensionem latitudinis et profunditatis, superficies autem secundum dimensionem profunditatis: corpus autem habet magnitudinem secundum omnem dimensionem; unde est perfecta magnitudo, ut dicitur in I de caelo. Ostendit ergo quod nihil talium quod quocumque modo caret magnitudine, potest poni materia quae sit subiectum augmenti, tripliciter. Primo quidem propter rationes praemissas. Unde dicit quod neque ponendum est puncta, quae carent omnino magnitudine, esse corporis materiam, quae scilicet sit subiectum augmenti; neque etiam lineas, quae secundum aliquid carent magnitudine. Et hoc propter easdem causas, idest propter rationes superius assignatas: quia necesse esset puncta et lineas separatim per se existere, aut in aliquo corpore esse; et sic sequerentur eadem quae prius.

[71505] In De generatione, lib. 1 l. 13 n. 2 Secundo ibi: illud autem etc., improbat hoc per ipsam positionem Platonicorum, qui ponebant quod mathematica erant substantia corporum naturalium. Et quia puncta et lineae sunt termini dimensionum, sicut forma est terminus materiae, ponebant quod illud quod per huiusmodi terminatur, esset materia corporum: ipsi autem termini magis se habent in ratione formae. Et hoc est quod dicit, quod illud, scilicet dimensio vel magnitudo, cuius haec, scilicet puncta et lineae, sunt ultima, erat materia secundum Platonicos.

[71506] In De generatione, lib. 1 l. 13 n. 3 Tertio ibi: quam nunquam etc., ostendit communiter quod nihil horum potest esse materia corporum. Quia scilicet, secundum eos, mathematica sunt separata a formis naturalibus et passionibus sensibilibus, sicut secundum intellectum, ita et secundum esse; sed materia non potest separari a formis naturalibus et passionibus sensibilibus; ergo impossibile est quod aliquid mathematicorum sit materia corporum naturalium. Primo ergo proponit medium suae rationis, dicens: quam, scilicet materiam, neque possibile est esse sine passione, idest passibili qualitate, neque sine forma, vel morphe, quod idem est: sine quibus tamen, secundum Platonicos, sunt mathematica.

[71507] In De generatione, lib. 1 l. 13 n. 4 Secundo ibi: generatur quidem etc., probat quod supposuerat: et primo quod materia non possit esse sine forma; secundo quod non possit esse sine passione, ibi: quoniam autem est et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut etiam in aliis libris determinatum est, puta in I Physic., simpliciter generatur alterum ex altero. Fit enim unumquodque ex subiecto, quod est materia. Oportet etiam quod id quod generatur, generetur ab aliquo agente ente in actu aut homogeneos, idest quod sit saltem unius generis, aut homoideos, idest quod sit unius formae vel speciei (et exemplificat quod ignis generatur ab igne sicut ab agente unius speciei, et sicut homo generatur ab homine): aut oportet quod saltem ab aliquo actu existente, sive ab actione alicuius actu existentis, aliquid generetur, etiam si generans non sit simile generato in genere seu specie, sicut durum generatur a non duro, puta cum lac induratur per ignem. Contingit autem quod aliquod factum non assimilatur in forma agenti, uno quidem modo, quia illud factum non primo et per se respondet facienti, sed per accidens, sive per posterius. Per accidens quidem, sicut musicus sanat, non inquantum est musicus, sed inquantum est medicus: sanitatis enim similitudo non est in musico inquantum est musicus, sed inquantum est medicus, qui per formam sanitatis quam habet in anima, facit sanitatem in corpore. Per posterius autem, sicut cum qualitas effecta est effectus consequens aliquam primarum qualitatum; sicut sanitas causatur ex aliqua medicina calida, per calorem quem facit in corpore, quamvis in ipsa medicina non sit forma sanitatis. Secundo, per hoc quod agens agit instrumentaliter. Instrumentum enim non agit in virtute propriae formae, sed inquantum movetur a principali agente, quod per suam formam agit. Unde effectus assimilatur in forma, non quidem instrumento, sed principali agenti; sicut domus quae fit in materia, assimilatur domui quae est in mente aedificantis, non autem securi aut asciae; et homo generatus assimilatur in specie patri generanti, non autem semini. Tertio, quando materia patientis non est proportionata ad recipiendum formam agentis, propter illius excellentiam, sed recipit aliquid minus; sicut patet in animalibus quae generantur sine semine ex virtute solis. Et inde est etiam quod effectus non assimilatur in specie agenti remoto, sed propinquo; ut homo homini, non autem soli, quamvis homo generet hominem et sol, ut dicitur in II Physic. Sicut autem unumquodque generatur ab agente aliqualiter simili secundum formam, ita corrumpitur aliquid a contrario. Et quia generatur aliquid ex corrupto, sicut supra dictum est, necesse est materiam ex qua aliquid generatur, et in quam aliquid corrumpitur, semper habere aliquam formam, per quam assimiletur vel contrarietur generanti vel corrumpenti.

[71508] In De generatione, lib. 1 l. 13 n. 5 Deinde cum dicit: quoniam autem est etc., ostendit quod materia non sit sine passione. Non enim materia est nisi substantiae corporeae: substantiae enim incorporeae immateriales sunt. Unde sequitur quod omnis materia sit talis corporis, scilicet individualis: non enim potest esse aliquod corpus commune, quod non sit determinatum ad aliquam speciem et ad aliquod individuum. Omne autem tale corpus necesse est habere aliquam passionem, vel consequentem formam specificam, qualis est propria passio, vel qualitercumque aliter advenientem, sicut sunt accidentia individualia. Ergo necesse est quod eadem materia quae est subiectum magnitudinis, sit etiam subiectum passionis: ita quidem quod materia quae est subiectum magnitudinis, sit ratione separata a passione (sicut est alia ratio hominis et albi), loco autem, idest subiecto, non separantur: nisi quis dicat quod passiones sunt separabiles a substantiis, quod est impossibile. Et quia philosophus videbatur digressionem quandam a proposito fecisse, colligit propositum ex omnibus praemissis, dicens manifestum esse ex omnibus quae inquisita sunt, quod augmentum non est transmutatio ex aliquo quod sit in potentia ad magnitudinem, ita quod actu nullam habeat magnitudinem. Sequeretur enim quod commune subiectum, scilicet materia prima, esset separatum per se existens absque omni forma: quod et nunc ostensum est esse impossibile, et etiam prius in aliis libris, puta in I Physic.

[71509] In De generatione, lib. 1 l. 13 n. 6 Deinde cum dicit: amplius autem talis etc., ostendit propositum ratione sumpta ex parte augmenti. Et dicit quod talis transmutatio, quae scilicet fieret ex eo quod esset solum in potentia ad magnitudinem, non proprie pertineret ad augmentum, sed magis ad generationem. Quia de ratione augmenti est, quod fiat additio ad praeexistentem magnitudinem: dicitur enim aliquid augeri, ex eo quod fit maius; quod non esset nisi aliquid prius esset magnum. Et per oppositum, de ratione deminutionis est, quod fiat quaedam minoratio magnitudinis praeexistentis. Unde patet quod oportet id quod augetur, habere aliquam magnitudinem. Et sic oportet quod augmentatio fiat, non quidem ita quod materia quae erat sine magnitudine in actu, perveniat ad hoc quod habeat magnitudinem in actu: hoc enim non esset augmentatio corporis, sed generatio, ad cuius rationem pertinet quod fiat aliquid in actu, quod prius fuit in potentia.


Lectio 14

[71510] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 1 Postquam philosophus determinavit de augmento ex parte eius quod augetur, hic inquirit de eo quo aliquid augetur. Et primo proponit de quo est intentio. Et dicit quod, cum de ratione augmenti sit quod sit additamentum magnitudinis, hoc magis videtur esse suscipiendum ad praesentem considerationem, sicut difficilius, quasi aliquod principium quaestionis facientes, quale sit id quod aliquid augetur vel deminuitur; ut sic augmenti et deminutionis causas convenientes inquiramus. Secundo ibi: videtur itaque eius etc., exequitur propositum. Et primo proponit dubitationem principaliter intentam; secundo inquirendo interponit aliam quaestionem, ibi: quaeret autem aliquis etc.; tertio solvit quaestionem principalem, ibi: quoniam autem de his quaesitum est et cetera. Circa primum tria facit: primo proponit duas suppositiones; secundo movet dubitationem, ibi: necesse autem augmentari etc.; tertio excludit quandam obviationem, ibi: sed nec sic contingit et cetera.

[71511] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 2 Prima ergo suppositio, quam primo proponit, est haec: scilicet quod eius quod augetur, quaelibet pars videtur esse augmentata; et similiter de deminutione, quaelibet pars eius quod deminuitur, videtur esse facta minor. Cuius ratio apparet ex eo quod dicitur in V Physic. Illud enim cuius aliqua pars movetur, dicitur moveri secundum partem, et non simpliciter; sicut homo dicitur vulnerari secundum partem, cuius manus est vulnerata. Ad hoc ergo quod aliquid per se et simpliciter moveatur, requiritur quod quaelibet pars eius moveatur. Quod quidem etiam in augmento, et in omnibus aliis motibus, observari oportet. Secunda suppositio est, quod omne quod augetur, augetur adveniente aliquo: et similiter deminuitur aliquo recedente. Cuius ratio est, quia oportet aliquid in actum reduci per id quod est actu: unde illud quod est in potentia ad maiorem quantitatem, reducitur in actum illius quantitatis per aliquid quod habet actu quantitatem illam; et hoc est quod adiicitur ei quod augetur.

[71512] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 3 Deinde cum dicitur: necesse autem augmentari etc., proponit dubitationem, quae sequitur ex duabus praemissis suppositionibus. Si enim eius quod augetur oportet quamlibet partem augeri, et omne augmentum fit per alicuius additionem, consequens est quod cuilibet parti eius quod augetur, oporteat aliquid addi. Necesse est ergo illud quod additur, quo dicitur aliquid augeri, aut esse incorporeum aut corporeum. Et si dicitur quod sit incorporeum, sequitur quod commune omnium generabilium et corruptibilium, scilicet materia prima, sit separatum ab omni quantitate corporali. Sed sicut supra ostensum est, impossibile est quod materia sit separata a magnitudine: unde patet quod illud quo aliquid augetur, non potest esse incorporeum. Et iterum, si esset incorporeum, non esset quantum in actu: unde sui appositione non faceret maius secundum quantitatem. Si autem dicatur illud quod addito aliquid augetur, esse corporeum, sequeretur duo corpora simul esse in eodem loco, scilicet corpus quod augetur, et corpus additum quod auget. Non enim potest dici quod seorsum collocetur corpus quod augetur et corpus quod auget: quia oportet additamentum fieri cuilibet parti eius quod augetur, quod ex supra dictis suppositionibus sequitur. Et hoc etiam est impossibile, scilicet quod duo corpora sint simul in eodem loco: et sic sequitur inconveniens ad utramque partem quaestionis.

[71513] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit: sed nec sic contingit etc., excludit quandam obviationem. Posset enim aliquis dicere quod augmentum fit nullo alio apposito; sicut quando ex aqua generatur aer, videtur esse quoddam augmentum, quia fit maior quantitas. Sed per hunc modum non contingit fieri augmentum seu deminutio. Talis enim transmutatio non est augmentum, sed est generatio eius in quod transmutatur, scilicet aeris, et corruptio eius quod transmutatur, scilicet aquae, quae contrariatur aeri, scilicet contrarietate frigidi et calidi: non autem potest dici augmentatio neque aeris neque aquae. Sed nec ullius est augmentatio, vel erit augmentatio illius quod est commune utrique (si tamen aliquid sit tale), sicut corpus videtur commune esse aeri et aquae: ut dicatur quod aqua non est augmentata neque aer, quia aqua corrupta est, et aer generatus est; sed corpus est quod augetur, si aliquid ibi augmentatum est. Sed hoc est impossibile. Oportet enim, ad hoc quod aliquid dicatur augeri, quod salventur ea quae sunt de ratione eius quod augetur et deminuitur. Quae quidem sunt tria. Quorum primum est, quod etiam supra positum est, scilicet quod quaelibet pars magnitudinis quae augetur, fiat maior; puta, si caro augetur, quod quaelibet pars carnis fit maior. Secundum etiam supra positum est, scilicet quod aliquo adveniente aliquid augetur. Tertium autem est quod nunc ponit de novo, ut scilicet illud quod augetur, salvetur et permaneat in suo esse. Quia enim generatio et corruptio sunt transmutationes circa substantiam, cum simpliciter aliquid generatur vel corrumpitur, non permanet eius substantia. Sed aliae mutationes non sunt circa substantiam, sed circa ea quae adveniunt substantiae, puta circa quantitatem aut qualitatem: et ideo, cum aliquid alteratur, seu augetur vel deminuitur, manet idem numero secundum substantiam quod augetur et alteratur, sed hic quidem, scilicet in alteratione, non manet eadem passio, hic autem, scilicet in augmento et deminutione, non manet eadem magnitudo, sed fit maior vel minor. Si ergo praedicta transmutatio, qua ex aqua fit aer, esset augmentatio, sequerentur duo contraria praedictis positionibus. Quorum unum est quod aliquid augetur nullo adveniente, et deminuitur nullo recedente. Aliud autem est, quod id quod augetur non manet: quia neque aqua manet, neque corpus quod videtur esse commune, manet idem numero. Unde etiam signanter supra dixit, si aliquid est commune: quia scilicet nihil actu ens, idem numero existens secundum substantiam, est commune ei quod corrumpitur et generatur. Oportet autem praedictas positiones salvare in omni eo quod augetur: hoc enim supponitur quasi principium, quod augmentatio sit talis transmutatio, qualis supra dicta est.

[71514] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 5 Sed videtur nihil prohibere aliquid augeri nullo adveniente. Probat enim philosophus in IV Physic. quod, sicut aliquid fit albius non superaddito alio albo, sed per intensionem albedinis praeexistentis, inquantum scilicet subiectum reducitur in actum perfectioris albedinis; ita etiam potest aliquid fieri maius, absque additione alicuius corporis magnitudinem habentis, per hoc quod materia quae prius erat subiectum parvis dimensionibus, postea fit subiectum magnis dimensionibus; nam idem est subiectum magni et parvi, sicut albi et nigri. Et hoc manifeste apparet in rarefactione: rarefactio enim contingit non solum transmutata specie, puta cum ex aqua generatur aer, de quo hic loquitur Aristoteles; sed etiam eadem specie manente, sicut si aer rarefiat vel condensetur. Dicendum est autem quod talis transmutatio non potest proprie dici augmentum, sed alteratio. Fit enim secundum transmutationem passibilium qualitatum, scilicet rari et densi, variatio autem quantitatis se habet ex consequenti: sicut ex motu qui est secundum locum, variatur motus secundum dextrum vel sinistrum, non tamen dicitur motus secundum situm, quia variatio situs consequenter se habet ad variationem loci.

[71515] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 6 Deinde cum dicit: quaeret autem aliquis etc., ante solutionem praedictae dubitationis movet aliam quaestionem. Et primo proponit eam; secundo solvit eam, ibi: aut quoniam huius et cetera. Dicit ergo primo quod, cum augmentum fiat aliquo superaddito, remanet quaestio, quid illud est quod augetur: utrum scilicet solum illud cui aliquid apponitur, non autem illud quod apponitur; vel potius augetur utrumque. Verbi gratia, cruri alicuius animalis apponitur aliquid, scilicet cibus: utrum ergo crus augetur et fit maius, cibus autem qui apponitur vel additur, non augetur, sed auget? Quare ergo ambo non augmentata sunt? Utrumque enim fit maius, et illud quod apponitur et illud cui apponitur; sicut quando cum vino miscetur aqua, videtur utrumque augeri, quia utrumque fit maius eodem modo.

[71516] In De generatione, lib. 1 l. 14 n. 7 Deinde cum dicit: aut quoniam huius etc., solvit quaestionem per illud quod supra positum est, scilicet quod oportet id quod augetur, manere secundum substantiam. Ideo ergo unum dicitur augeri et non aliud, quoniam huius, puta cruris, cui additur, manet substantia, huius autem quod additur, puta cibi, non manet substantia: convertitur enim cibus in substantiam eius quod nutritur et augetur. Et quia in obiectione fiebat mentio de mixtione, ostendit etiam in mixtione simile esse. Nam id cuius substantia manet, dicitur esse dominans in mixtione, sicut dicitur esse vinum, quando parum de aqua admiscetur multo vino: et hoc apparet ex propria operatione, quae est evidens signum speciei; tota enim mixtura facit operationem vini, scilicet calefaciendo et confortando, non autem facit opus aquae. Et simile est de alteratione: quia si permaneat caro in sua substantia et quod quid est, idest quidditas seu species eius, aliqua autem passio de numero per se accidentium adveniat, quae prius non inerat, illud quod permanet dicitur esse alteratum. Et similiter oportet illud quod augetur, permanere. Id autem quo aliquid alteratur, scilicet alterans, quandoque in nullo transmutatum est, neque secundum passionem neque secundum substantiam, sicut contingit in his quae agunt et non patiuntur, sicut corpora caelestia: quandoque vero et ipsum alterans patitur et transmutatur, sicut est in corporibus inferioribus, quae agunt et patiuntur adinvicem, ut infra patebit. Sed in motu augmenti, virtus alterans, et quae est principium motus, se habet ex parte augmentati: quod tamen ita alterat, quod etiam alteratur. In his enim quae augentur, est principium motus augmenti, scilicet ad alterandum et convertendum cibum qui additur. Quia si hoc non esset, cibus ingrediens corpus sic magis generaretur, et acciperet ad suam naturam illud corpus quod ingreditur: puta cum spiritus, idest ventus seu aer, ingreditur utrem et facit eum maiorem: vel spiritus, idest anima, ingreditur corpus et conformat ipsum sibi. Sed non est ita: quinimmo cibus ingrediens corpus, patiendo a corpore animalis, corrumpitur, conversus in corpus animalis; et principium mutationis non est in hoc quod additur, sed in eo cui additur.


Lectio 15

[71517] In De generatione, lib. 1 l. 15 n. 1 Postquam philosophus movit dubitationem de eo quo aliquid augetur, et solvit dubitationem interpositam, hic accedit ad solvendum dubitationem principalem. Et primo solvit dubitationem; secundo ostendit, dubitatione remota, quomodo fiat augmentum, ibi: maius autem totum et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit qualis debeat esse solutio; secundo ponit solutionem, ibi: suscipienda et cetera. Oportet autem quod vera solutio salvet omnia quae sunt de ratione rei, et omnia impossibilia excludat: et ideo primo ostendit quomodo intendit salvare omnia quae sunt de ratione augmenti. Et dicit quod, quia sufficienter quaesitum est de praedictis, oportet tentare, idest ad hoc conatum apponere, ut inveniatur talis solutio quaestionis, qua salventur tria quae supra dicta sunt de ratione augmenti. Quorum primum est quod id quod augetur, permaneat: secundum est quod augmentum fiat adveniente aliquo, et deminutio aliquo recedente: tertium est quod quodlibet signum sensatum, idest quaelibet pars sensibilis, eius quod augetur, fiat maior in augmento, aut minor in deminutione. Secundo ostendit quomodo intendit tria impossibilia vitare: primo quidem ut non ponamus corpus quod augetur esse vacuum; secundo ut non ponamus duas magnitudines, idest duo corpora, esse simul; tertio ut non ponamus augmentum fieri per additionem alicuius incorporei. Videtur enim, suppositis praedictis suppositionibus, alterum horum inconvenientium ex necessitate sequi. Si enim augetur quaelibet pars eius quod augetur, et nihil augetur nisi adveniente aliquo, oportet quod cuilibet parti eius quod augetur, aliquid adveniat: si ergo illud quod advenit, non est incorporeum, oportet duo corpora esse simul, nisi ponatur corpus quod augetur esse vacuum.

[71518] In De generatione, lib. 1 l. 15 n. 2 Deinde cum dicit: suscipienda etc., solvit dubitationem. Et primo praemittit quaedam necessaria ad quaestionis solutionem; secundo ponit solutionem, ibi: quamlibet igitur partem et cetera. Circa primum duo proponit. Circa quorum primum dicit quod oportet suscipere causam, per quam et praedicta tria salventur, et inconvenientia vitentur, ita tamen quod determinemus quaedam prius. Quorum unum est quod anomoeomera, idest membra dissimilium partium, puta manus aut pes aut similia, augentur per hoc quod partes consimiles augentur (quas homoeomera vocat), sicut sunt caro et os et alia huiusmodi. Et huius rationem assignat, quia unumquodque membrum dissimilium partium componitur ex his quae sunt similium partium, sicut manus ex carne et osse et nervo: et ideo oportet quod per augmentum partium augeatur totum. Secundo ponit quod caro et os et unaquaeque talium partium, quae primum dicit augeri, est duplex, sicut contingit in omnibus quae habent speciem in materia: nam caro vel os potest dici vel ut materia carnis, vel ut species carnis. Hoc autem quidam sic intellexerunt, quod alia caro signata esset quae est secundum materiam, et alia quae est secundum speciem. Dicunt enim quod caro et os et quidquid est huiusmodi, dicitur esse secundum speciem, ex eo quod est generatum ex primo humido seminali, in quo primo fuit virtus speciei: caro autem et os secundum materiam dicitur, ex eo quod generatur ex humido nutrimentali; quod quidem advenit primo humido seminali sicut materia quaedam eius, prout primum humidum extenditur per alia membra, admixto sibi secundo humido, ad hoc ut compleatur quantitas rei viventis et omnium partium eius. Et haec fuit opinio Alexandri, ut dicit Averroes in expositione huius loci, quem plures postmodum secuti sunt. Sed hoc non potest stare cum verbis Aristotelis, quae hic dicuntur. Dicit enim quod caro et os et unaquaeque talium partium, est duplex, quemadmodum et aliorum in materia speciem habentium. Manifestum est autem quod speciem in materia habent non solum ista quae generantur ex semine et quae nutriuntur, in quibus praedictus intellectus aliqualiter posset sustineri, sed etiam corpora inanimata, sicut sunt lapides, aurum et argentum: vult ergo Aristoteles quod in carne et osse dicitur species et materia, sicut in lapide et auro, in quibus non est humidum seminale et nutrimentale. Et ideo dicendum est quod, secundum intentionem Aristotelis, eadem caro dicitur secundum speciem, prout in ea consideratur illud quod pertinet ad speciem carnis; et secundum materiam, prout in ea consideratur illud quod est materiae. Et eadem ratio est de omnibus aliis compositis ex materia et forma.

[71519] In De generatione, lib. 1 l. 15 n. 3 Deinde cum dicit: quamlibet igitur partem etc., ponit solutionem. Et primo ponit eam; secundo manifestat per exemplum, ibi: oportet autem intelligere etc.; tertio concludit epilogando summam solutionis, ibi: quapropter est quidem et cetera. Dicit ergo primo quod hoc quod supra dictum est, quod quaelibet pars augetur eius quod augetur, et quod unumquodque augetur adveniente aliquo, est verum si accipiatur pars secundum speciem: nam cuilibet parti secundum speciem consideratae additur aliquid tanquam permanenti, et ita quaelibet pars secundum speciem considerata augetur. Non autem cuilibet parti secundum materiam consideratae fit additio, nec quaelibet pars secundum materiam considerata augetur: dictum enim est quod id quod augetur oportet permanere, non autem permanet quaelibet pars secundum materiam considerata, sed solum secundum speciem.

[71520] In De generatione, lib. 1 l. 15 n. 4 Deinde cum dicit: oportet autem intelligere etc., manifestat solutionem propositam per exempla. Et primo ponit manifestationem; secundo ostendit in quibus partibus dicta solutio sit magis manifesta, ibi: in anomoeomeris et cetera. Dicit ergo primo quod oportet intelligere illud quod dictum est de carne secundum speciem et secundum materiam, sicut si quis mensuret aquam eadem mensura, ita tamen quod semper sit alia et alia aqua, puta si ex vase pleno aqua guttatim aqua effluat, et guttatim semper infundatur: erit enim semper idem quantum ad mensuram aquae, non tamen quantum ad materiam aquae. Sic autem comparatur species ad materiam, sicut mensura ad mensuratum, eo quod forma est finis materiae, ut dicitur in II Physic. Sic ergo oportet intelligere quod species carnis permaneat eadem, tanquam mensura quaedam; non tamen semper permaneat eadem materia in qua talis species suscipitur. Est etiam simile de fluvio, qui semper manet idem quantum ad speciem fluvii; materialis tamen aqua semper est alia et alia. Simile est etiam in igne, cuius species et figura semper manet, licet ligna in quibus materialiter ignis ardet, consumantur, et iterum alia apponantur. Idem etiam apparet in populo civitatis, qui semper manet idem secundum illud quod est speciei, quamvis hominum ex quibus constituitur populus, quidam moriantur et quidam succedant. Et sic semper manet id quod pertinet ad speciem carnis, licet materia in qua talis species fundatur, paulatim consumatur per actionem caloris, et alia de novo adveniat per nutrimentum. Sic ergo quando aliquod corpus augetur, augmentatur quidem materia carnis: quia plus generatur per nutrimentum, quam perdatur per actionem caloris; et ita, multiplicata materia, vis augmentativa, quae pertinet ad speciem, extendit proportionaliter totam materiam in maiorem quantitatem. Non tamen ita augmentatur materia carnis, quod cuilibet parti materiae aliquid addatur: quia neque quaelibet pars materiae manet, sed quaedam defluit, consumpta scilicet per calorem, et quaedam advenit, restituta scilicet per nutrimentum. Et ita non oportet neque incorporeo augeri, neque duo corpora esse simul, neque corpus quod augetur esse vacuum. Quia si non plus fuit id quod restituitur per alimentum, quam id quod fuit per calorem consumptum, virtus naturalis, quae pertinet ad speciem, restituit id quod advenit, in locum eius quod periit. Si autem fuerit plus quod ex alimento generatum est, virtus naturalis extendit illud in maiorem quantitatem secundum aliquam dimensionem, et ita occupat maiorem locum. Sed quia species semper manet, necesse est dicere quod cuilibet parti formae vel speciei proportionaliter aliquid advenit, et quaelibet augeatur. Neque propter hoc sequitur duo corpora esse in eodem loco: quia formae et speciei non debetur locus nisi ratione materiae in qua fundatur, quae est proprie subiectum quantitatis dimensivae. Si autem intelligatur caro secundum speciem, quae est generata ex humido seminali, caro autem secundum materiam, quae est generata ex humido nutrimentali, ut Alexander posuit; videtur hoc verbum Aristotelis, scilicet quod caro secundo materiam defluit et adveniat, non autem caro secundum speciem, magis esse dictum probabiliter quam secundum aliquam necessariam rationem. Cum enim necesse sit utrumque humidum in unam massam coniungi, ad perficiendum quantitatem totius corporis et omnium partium eius, non potest ex necessitate probari quod calor ita consumat unum, altero permanente semper. Non est autem credibile quod Aristoteles in tali re aliquid sine ratione necessaria dixisset, ut Averroes dicit in expositione huius loci.

[71521] In De generatione, lib. 1 l. 15 n. 5 Deinde cum dicit: in anomoeomeris etc., ostendit in quibus partibus praedicta solutio sit magis manifesta. Et dicit quod id quod dictum est, magis est manifestum in anomoeomeris, idest in membris dissimilium partium, puta in manu, quam videmus proportionaliter augeri: proportionabiliter enim augetur tota manus et quilibet digitus, et etiam quilibet articulus. Et hoc ideo, quia magis manifesta est distinctio speciei et materiae in huiusmodi membris, quam in carne et osse et aliis membris similibus. Quanto enim sunt propinquiora toti, tanto plenius recipiunt perfectionem formae, quae principaliter est actus totius: unde et operationes animae magis manifestae sunt in membris dissimilium partium, quam similium. Et ideo licet post mortem, per quam separatur anima a corpore, non solum non remaneat animal, sed etiam nulla pars animalis, nisi aequivoce, ut dicitur II de anima; tamen videtur quod magis post mortem animalis remaneat caro aut os, quam manus aut brachium, in quibus magis apparent operationes animae.

[71522] In De generatione, lib. 1 l. 15 n. 6 Deinde cum dicit: quapropter est quidem etc., concludit epilogando summam solutionis: scilicet quod quodammodo quaelibet pars carnis est aucta, scilicet accipiendo carnem secundum speciem; et quodammodo non, scilicet accipiendo carnem secundum materiam.


Lectio 16

[71523] In De generatione, lib. 1 l. 16 n. 1 Solutis dubitationibus quae erant circa augmentum, hic philosophus determinat modum augmenti. Et primo determinat qualiter fiat augmentum; secundo determinat qualiter fiat deminutio, ibi: hoc autem species sine materia et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit qualiter se habeat id quod advenit, ad id quod augetur eo adveniente; secundo comparat augmentum aliis operationibus animae vegetabilis, ibi: quaeret autem aliquis et cetera. Dicit ergo primo quod, soluta quaestione de partibus eius quod augetur, utrum quaelibet augeatur vel non, manifestum est quod totum fit maius aliquo adveniente, puta cibo. Licet autem adveniens in principio sit ei contrarium cui advenit, secundum aliquam contrarietatem passionum, sed tamen postmodum transmutatur in eandem speciem; puta si sicco adveniat id quod est a principio humidum, quod cum advenerit, transmutatur et fit siccum. Et ita quodammodo verum est dicere quod simile augetur simili, quodammodo autem verum est dicere quod aliquid augetur dissimili: nam id quo aliquid augetur, in principio quidem est dissimile, in fine autem simile, ut dictum est.

[71524] In De generatione, lib. 1 l. 16 n. 2 Deinde cum dicit: quaeret autem aliquis etc., comparat augmentum aliis operationibus animae vegetabilis; cuius operationes sunt tres, ut dicitur in II de anima, scilicet generatio, nutrimentum et augmentum. Primo ergo comparat augmentum generationi; secundo nutrimento, ibi: quantum autem universale et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit similitudinem augmenti et generationis; secundo differentiam, ibi: non igitur hoc ipsum et cetera. Movet igitur quaestionem circa primum, quale oporteat esse, idest cuius formae, id quo augetur. Et concludit manifestum esse ex praemissis quod id quo aliquid augetur, est in potentia ad id quod augetur; puta, si caro est quod augetur, id quo augetur oportet esse in potentia carnem: quia, sicut supra dictum est, id quo aliquid augetur, est in principio dissimile, in fine autem simile. Et quia nihil est in potentia ad unum, quin sit in actu aliquid aliud, oportet id quo augetur caro, quod est in potentia ad carnem, esse actu aliquid aliud quam carnem, puta panis. Quod autem est actu aliquid, non fit aliud nisi per prioris corruptionem et sequentis generationem: oportet igitur augmentum fieri corrupto eo quod prius erat actu, puta pane, et generato eo quod augetur, puta carne. Et sic manifestum est quod in augmento aliqualiter concurrit generatio.

[71525] In De generatione, lib. 1 l. 16 n. 3 Deinde cum dicit: non igitur hoc ipsum etc., ostendit differentiam augmenti et generationis: dicens quod, cum in augmento sit quaedam generatio carnis, cum aliud sit augmentatio a generatione, sequitur quod non generetur secundum seipsum, idest separatim, quando aliquid generatur (quia sic non esset augmentum, sed generatio); sed oportet generari carnem in carnem quae augetur. Sic igitur hoc quod fit caro in eo quod augetur, est patiens, inquantum scilicet transmutatur in similitudinem eius quod augetur; et ab hoc, scilicet passo et transmutato, augmentatum est vel id cui additur, vel totum mixtum. Et est simile sicut si aliquis vino praeexistenti superinfundat aquam hoc modo, quod vinum sua virtute potest aquam commixtam convertere in sui naturam: tunc enim dicitur esse augmentum vini, non generatio. Cum autem liquor aliquis secundum se in vinum convertitur, puta uva, est vini generatio. Aliud autem exemplum ponit de igne, qui adurit corpora ustibilia sibi coniuncta. Et ita contingit in eo quod augetur, quod est actu caro, cuius virtus augmentativa id quod advenit, existens in potentia ad carnem, facit actu carnem; ita tamen quod sit simul cum carne praeexistente. Si enim ex aliquo quod est in potentia caro, seorsum fieret caro, esset generatio carnis, non augmentum; sicut accidit cum ex virtute seminis sanguis menstruus in carnem convertitur. Et hoc etiam accidit circa ignem: contingit enim quandoque quod ligna igniuntur adiuncta igni praeexistenti, et hoc est augmentatio ignis: quando vero ipsa ligna incenduntur seorsum, non adiuncta aliis lignis adustis, tunc est generatio.


Lectio 17

[71526] In De generatione, lib. 1 l. 17 n. 1 Postquam philosophus comparavit augmentum generationi, hic comparat augmentum alimento. Et primo ostendit quomodo se habet id quod auget ad illud quod nutrit; secundo quomodo se habet augmentum ad nutrimentum, ibi: et nutrimentum et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit id quod augetur, idest quod sit quantum. Et dicit quod quantum universale non generatur nec fit, sicut nec animal universale nec homo universalis nec aliquid singularium, idest nec aliqua specierum, puta nec leo universalis nec bos universalis: sed sicut in illis generatur universale, scilicet in aliquo particulari, puta cum generatur hoc animal aut hic homo, ita et illic, scilicet in augmento, generatur quantum, non quidem in universali, sed in aliquo determinato, sicut cum fit quanta caro aut os aut manus, et his similia.

[71527] In De generatione, lib. 1 l. 17 n. 2 Secundo ibi: adveniente quidem etc., ostendit quid sit illud quod auget: fit enim augmentum adveniente aliquo, ut supra dictum est. Sed si per augmentum fieret quantum in universali, oporteret illud quod advenit esse quantum in potentia, et nullo modo in actu: sed quia non generatur quantum in universali, sed hoc quantum, puta caro, oportet illud quod advenit esse quidem aliquid quantum in actu, non autem carnem quantam, sed solum in potentia.

[71528] In De generatione, lib. 1 l. 17 n. 3 Tertio ibi: secundum id igitur etc., concludit differentiam eius quod auget et eius quod nutrit. Et primo ponit differentiam. Et dicit quod inquantum illud quod advenit est in potentia ad utrumque, puta ad hoc quod sit quanta caro, ut scilicet non solum sit aptum recipere speciem carnis, sed etiam in maiorem quantitatem produci, secundum hoc auget. Ad hoc enim quod sit augmentum, oportet fieri et quantum, ut scilicet fiat maior quantitas, et carnem: quia oportet id quod advenit, in fine assimilari, ut supra dictum est. Inquantum vero illud quod advenit est in potentia solum ad hoc quod sit caro, secundum hoc nutrit. Sic enim differunt secundum rationem cibus et augmentatio: nam cibus nutriens est inquantum convertitur in carnem, inquantum autem suscipit maiorem quantitatem, est augens.

[71529] In De generatione, lib. 1 l. 17 n. 4 Secundo ibi: ideo nutritur etc., infert quoddam corollarium ex eo quod dictum est, videlicet quod aliquis nutritur quousque salvatur, idest quandiu conservatur in vita: quia semper oportet restitui per nutrimentum id quod continue solvitur; idest, id quod deminuitur oportet nutriri. Non autem semper animal augetur: sed quandiu cibus conversus in carnem potest extendi in maiorem quantitatem.

[71530] In De generatione, lib. 1 l. 17 n. 5 Deinde cum dicit: et nutrimentum etc., ostendit differentiam inter ipsum augmentum et nutrimentum. Et dicit quod nutrimentum est idem quod ipsum augmentum, esse autem est eis aliud: quasi dicat: sunt idem subiecto, sed differunt ratione. Inquantum enim illud quod advenit est in potentia ad utrumque, idest ad hoc quod sit quanta caro, secundum hoc est augmentum carnis: inquantum vero est in potentia solum ad hoc quod sit caro, secundum hoc est nutrimentum aut cibus, ut supra expositum est.

[71531] In De generatione, lib. 1 l. 17 n. 6 Deinde cum dicit: hoc autem species sine materia etc., ostendit quomodo fiat deminutio. Ad evidentiam autem horum quae hic dicuntur, considerandum est quod virtus speciei aliter se habet in rebus viventibus, quae proprie nutriuntur et augentur, et in rebus carentibus vita, quae neque nutriuntur neque augentur. Corpora enim viventia movent seipsa, non solum secundum motum localem, sed etiam secundum motum alterationis, puta cum animal naturaliter sanatur; et etiam secundum motum augmentationis et generationis, praesertim secundum quod nutrimentum est generatio quaedam, ut supra dictum est, inquantum scilicet, etsi non generetur caro secundum se, aggeneratur tamen carni praeexistenti. Omne autem movens seipsum, ut probatum est in VIII Physic., dividitur in duo, quorum unum est movens, aliud vero motum. Unde oportet quod in re vivente sit aliquid motum, quod scilicet convertitur in naturam speciei, et aliquid movens, scilicet ipsa virtus speciei convertens. Et inde est quod virtus speciei in rebus viventibus non determinat sibi aliquam materiam signatam, cum una pars effluat et alia adveniat, ut supra dictum est. Non potest tamen virtus speciei esse absque omni materia, sed indeterminate in hac vel in illa: quia, ut probatur in VII Metaphys., virtus generantis est forma quae est in his carnibus et in his ossibus. In rebus autem inanimatis nihil tale invenitur: nisi forte inquantum est in eis aliqua similitudo augmenti et nutrimenti, puta in igne et vino, propter efficaciam virtutis activae in eis. Sic igitur virtus speciei carnis vel cuiuscumque huiusmodi, inquantum non determinat sibi aliquam materiam signatam, sed nunc salvatur in hac nunc in illa, est sicut species immaterialis. Hoc est ergo quod hic philosophus ostendit, quod hoc, scilicet virtus speciei carnis, est species sine materia, ac si sit quaedam immaterialis potentia, quantum ad hoc quod non determinat sibi materiam signatam: est tamen semper in aliqua materia. Et eadem ratio est de quocumque alio organo, puta de osse aut nervo aut quocumque huiusmodi. Si ergo advenerit aliqua materia quae sit in potentia, non solum ad hanc speciem, quae quodammodo est immaterialis, sed etiam sit in potentia ad maiorem quantitatem, hae erunt maiores immateriales, idest, ipsae virtutes speciei quae sunt in carne et osse et huiusmodi, extenduntur in maiorem quantitatem. Sed hoc non semper potest fieri: quia virtus speciei debilitatur, cum sit in materia contrarietati subiecta, per continuam actionem et passionem, et per adiunctionem materiae extraneae, quae non ita perfecte recipit virtutem speciei sicut prius erat. Quando ergo non potest hoc amplius virtus speciei facere, ut scilicet tantum convertat de nutrimento, quod sit in potentia, non solum ad speciem et ad maiorem quantitatem, sed nec etiam ad aequalem, tunc fit deminutio quantitatis, et tamen conservatur species in quantitate minori. Et finaliter etiam species cessat: sicut si aqua magis et magis vino misceatur, fiet vinum aquatum, et finaliter corrumpetur vinum et fiet totaliter aqua.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264