CORPUS THOMISTICUM
Tholomaei de Luca
Historia ecclesiastica nova
de vita Thomae de Aquino excerpta

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textus ab A. Dondaine 1961 et A. Ferrua Albae 1968 editos
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





Liber 22
Caput 20

[TL1] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 20 tit. De fratre Thoma de Aquino. Quis fuit et quomodo ordinem intravit, et qualiter per violentiam fuit ordini subtractus per familiam imperatoris Frederici

[TL2] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 20 Secundus doctor fuit frater Thomas de Aquino, qui auditor fuit fratris Alberti, origine nobilis, quia de magnis comitibus regni Apulie natus, et infra ipsos dilatatus, cuius progeniem in parte Fredericus destruxit, quia fideles Ecclesiae; sed praevaluit tempore Caroli. Hic nutritus in sua pueritia in abbatia Montis Cassini, qui sunt monachi nigri et secundum morem nobilium illius patriae, ut patet de beato Mauro et Placido. Ibidem in sua pueritia in logicalibus et naturalibus optime profecit, habens semper secum specialem magistrum more nobilium regionis. Cum autem iam esset XVI annorum, habitum fratrum Praedicatorum assumpsit, et in eo in pura innocentia vixit X annis vel circa. In suo autem introitu multa passus est a consanguineis. Cum enim frater Joannes Teutonicus, Magister generalis praefati ordinis, vir maxime fame pro tempore illo in orbe, de Neapoli fratrem Thomam duceret, ubi ordinem intraverat, versus Parisius, veniens in Tusciam ad quoddam imperatoris castrum, quod Aquapendente vocatur, ibidem Fredericum invenit. Et unus germanus fratris Thome erat cum ipso, dictus dominus Reginaldus, vir probitatis non modice et inter maiores in curia Frederici, quamvis postea ab ipso fuerit interfectus, qui statim ut sensit fratrem suum advenisse, Frederico dissimulante, dominus Raynaldus cum Petro de Vineis et suis familiis, germanum suum subtraxit praedicto Magistro, impositoque equo, violenta manu cum bona comitiva ipsum in Campaniam misit ad quoddam castrum ipsorum vocatum Sancti Joannis.


Caput 21

[TL3] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 21 tit. Qualiter ductus ad castrum Sancti Joannis, multo tempore vexatus est ad ordinem relinquendum, et non potuit averti. Quomodo ad ordinem rediens vadit in Coloniam ad fratrem Albertum. Qualiter ibidem renuntiavit abbatie Montis Cassini. De libris quos fecit ante magisterium

[TL4] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 21 Ubi longo tempore vexatus est ad habitum ordinis relinquendum; nec a sancto proposito averti potuit, sive minis, sive blanditiis, seu quibuscumque modis, prohibentes accessum cuiuscumque fratris. Sed per privatas personas ordinavit quod fratres sui ordinis de nocte venirent ad murum castri, quia secum fune dimitteret. Sicque factum est, ac statim animalia sunt parata ad ipsum reducendum Romam. Inde vadit Coloniam ad fratrem Albertum, ubi multo tempore fuit; et ibidem existens, oblata fuit eidem abbatia Montis Cassini per Alexandrum, gratia parentum, qui iam erant expulsi de Regno, et recusavit. Ac ibidem multa hausit, quamvis ex suo ingenio multa invenerit, quia in inventiva et iudicativa omnem hominem transcendit. Post hoc vadit Parisius. XXV autem annorum erat cum primo Parisius venit, ubi infra XXXm annum et Sententias legit et conventum in theologia sive licentiam recepit. Infra autem magisterium IIIIor libros fecit super Sententias, videlicet primum, secundum, tertium et quartum. Quosdam libellos composuit. Unus fuit contra magistrum Guillelmum de Sancto Amore, qui incipit: Domine, ecce inimici tui sonuerunt. Secundus fuit de quidditate et esse; tertius fuit de principiis nature.


Caput 22

[TL5] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 22 tit. De his que scripsit in principio sui magisterii. De actibus virtuosis eius, et quante innocentie et elevatione mentis eius ...

[TL6] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 22 Post hec, ipso magistrato, fecit questiones de veritate. Post tres annos sui magisterii rediit in Italiam, tempore videlicet Urbani IV, de quo nunc est agendum, cuius tempore multa fructuosa scripsit. Eo vero tempore sic habuit mentem elevatam in activa et contemplativa, ut tradunt qui cum ipso tunc fuerunt Parisius, ut quasi insensibilis videretur. Sicque suos actus in divino mancipabat obsequio, ut iam in hoc mundo nihil haberet de mundo. Haec de ipso pro tempore Innocentii, quo ordinem intravit, et Alexandri, quo multum claruit, nunc sint dicta. Caetera vero ad tres sequentes pontifices reservemus, que magna fuerunt et digna memoria ...


Caput 23

[TL7] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 23 tit. De Urbano IV et CLXXXIX Pontifice. Qualiter assumptus de Patriarchatu Hierosolymitano. Hic duos cardinales fecit unum videlicet nepotem suum et fratrem Anibaldum

[TL8] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 23 Anno Domini MCCLXI et ab urbe condita MMXXXI Urbanus IV in cathedra Petri sedet, assumptus in decollatione Beati Joannis Baptistae. Sedit autem annis tribus, mense uno, et vacavit mensibus quinque. Hic natione Gallicus de civitate Trecensi, patriarca hierosolymitanus erat quando creatus est. Hic fecit duas ordinationes in quibus fuerunt creati duo cardinales, quorum unus fuit nepos suus vocatus dominus Anicherius, alter fuit nepos domini Richardi de Anibaldensibus, qui vocatus est frater Anibaldus de ordine fratrum Praedicatorum, qui fuit magister in theologia, et fuit vir magne humilitatis et veritatis, et sanctus homo, quem frater Thomas multum dilexit; fecitque scripta super Sententias, que intitulantur domino Anibaldo, que nihil aliud sunt quam abbreviatio dictorum fratris Thomae.


Caput 24

[TL9] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 24 tit. De reditu fratris Thome in Italiam tempore huius Pontificis; et qualia fecit suo mandato et scripsit. Quomodo studium generale fecit Romae, ubi multa utilia scripsit, que hic patent

[TL10] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 24 Tunc frater Thomas rediit de Parisius ex certis causis, et ad petitionem Urbani multa fecit et scripsit, sed precipue duo: unum fuit quod exposuit Evangelia sub miro contextu diversorum doctorum et unus auctor videtur, quod non fuit sine magna subtilitate tradentis. Tunc florebat in ordine fratrum minorum frater Bonaventura, patria Tuscus et magister in theologia, de quo infra dicetur. Huic Urbanus duo evangelia glossanda commiserat, sed excusans se propter officium quod habebat, quia minister generalis erat, idem doctor supplevit. Isto autem tempore frater Thomas tenens studium Rome quasi totam philosophiam Aristotilis sive naturalem sive moralem exposuit et in scriptum sive commentum redegit, sed precipue Ethicam et Metaphysicam, quodam singulari et novo modo tradendi. Scripsit etiam tempore eiusdem pontificis librum Contra gentiles et questiones de anima. Exposuit Job et quedam alia opuscula fecit. Officium etiam de corpore Christi fecit ex mandato Urbani, quod est secundum quod fecit ad petitionem Urbani. Hoc autem fecit complete et quantum ad lectiones et quantum ad totum officium tam diurnum quam nocturnum quam etiam ad missam et quidquid illa die cantatur; in qua historia, si attendimus ad verba scribentis, quasi omnes figure Veteris Testamenti in hoc officio videntur contineri, luculento et proprio stylo adaptata ad Eucharistie sacramentum.


Caput 25

[TL11] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 25 tit. De indulgentia quam dedit dictus Pontifex in die festi, quam voluit esse perpetua in tali die, et quomodo fuit roborata in concilio Viennensi

[TL12] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 25 In quo officio, Summus Pontifex magnam fidelibus tribuit indulgentiam, qui dicto interessent officio, perpetuo duraturam. Quod quidem officium fuit postea sub Clemente V roboratum anno Domini MCCCX, in concilio Vienne super Rhodanum celebrato ...


Caput 39

[TL13] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 39 tit. De operibus quantum ad doctrinam praeclari doctoris Fratris Thomae, que fecit et scripsit tempore istius pontificis; ubi distinguntur secundum materias partes Summe quam fecit

[TL14] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 22 cap. 39 Huius autem tempore praecipue clarebat frater Thomas de Aquino, de quo supra facta est mentio, cui dictus Papa voluit conferre archiepiscopatum neapolitanum, et addebat eidem abbatiam sancti Petri ad Aram dicti loci et in reditibus quasi tantumdem valentis; sed recusavit recipere. Huius tempore dictus doctor scripsit Summam quam in tres partes divisit, videlicet naturalem quia ibi diffinit de natura rerum et primo de divina, secundo de rebus creatis; secundam partem vocavit moralem, quam divisit in duo volumina: unum volumen accepit in universalibus materiis, que et prima secunde vocatur, respectu philosophie moralis; alia vero pars speciales materias continet virtutum omnium et vitiorum, tota fundata et ornata philosophorum dictis et rationibus ac doctorum sacrorum auctoritatibus, quam secundam secunde respectu eiusdem materie appellamus; tertia autem pars summe, que est quartum volumen, sacramentalis vocatur, quia in ea de sacramentis agitur et incarnatione Verbi, et ultima pars dicitur quia ultimo facta sive quia finis est aliarum. Istius ergo Summe tres partes quasi scripsit tempore huius pontificis et vacationis sequentis que fuit spatium duorum annorum et novem mensium. Vincentius tamen dicit trium annorum, quia computat in vacatione tres menses quando iam pervenit Viterbium a tempore sue creationis. Fecit etiam tunc temporis questiones de spiritualibus creaturis, de malo et de virtutibus.


Liber 23
Caput 8

[TL15] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 8 tit. De praeclaro Doctore fratre Thoma de Aquino. Qualiter vocatus per dictum pontificem ad Concilium in via migravit ad Dominum, et in morte miraculis claruit. Qua de causa sui consanguinei occultaverunt corpus, quia fratres sui repetebant; ipse vero sepultus erat in monasterio unde erant patroni

[TL16] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 8 Huius etiam tempore praeclarus doctor frater Thomas de Aquino migravit ad Dominum. Vocatus enim ad concilium per dictum Gregorium, ac recedens de Neapoli, ubi regebat, et veniens in Campaniam, ibidem graviter infirmatur. Et quia prope locum nullum ordo Praedicatorum conventum habebat, declinavit ad unam solemnem abbatiam, que dicitur Fossa Nova et que ordinis erat Cisterciensis, in qua sui consanguinei domini de Ceccano erant patroni; ibique sua aggravata est aegritudo. Unde cum multa devotione et mentis puritate et Corporis, que semper floruit et in ordine viguit, quam ego probavi inter homines quos unquam novi, qui suam saepius confessionem audivi et cum ipso multo tempore conversatus sum familiari ministerio, ac ipsius auditor fui, ex hac luce transiit ad Christum. Tradunt autem quod ibidem multis miraculis claruit, et multis indiciis Deus suam sanctitatem ostendit. Propter quam causam sui consanguinei, cum sint potentiores de Campania non permiserunt corpus inde transferri; immo, cum audissent quod fratres sui ordinis hoc attentabant, corpus ipsius occultaverunt, cum tamen prius sepultum fuerit valde honorifice in presbyterio Altaris maioris monasterii supradicti.


Caput 9

[TL17] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 9 tit. De modo quem tenuit devoto circa instantiam sue mortis, quantum ad statum sue salutis, et quantum ad suam doctrinam, quia ipsam exposuit in manu Romane Ecclesiae; et de visione quam habuit, tunc temporis, quidam sanctus frater de ipso

[TL18] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 9 Tradunt etiam monachi dicti loci, et fratres qui cum ipso erant, quod cum morti appropinquaret, primo Symbolum fidei confitetur cum multa devotione. Deinde suam doctrinam asseruit per ipsum traditam et scriptam ad fidei robur, et instructionem fidelium, in quo modernos doctores transcendit, sive in philosophia, sive theologia, sive in quacumque materia, secundum communem hominum intelligentium opinionem, et inde in schola hodie parisiensi, communis doctor appellatur propter suam claritatem doctrinae. Ad maiorem tamen sui securitatem et Ecclesie romane reverentiam et honorem, quia erat homo, qui etiam errare potuit, sicut beatus Augustinus asserit de se ipso, suos libros in manu exposuit romane Ecclesie saepe dictae, prout recta fides catholica et apostolica hoc exposcit; et post haec verba in Domino obdormivit. Eo autem tempore, dum haec agerentur, quidam sanctus frater de Aprutio Neapoli hanc claram habuit visionem de ipso, quia videbatur sibi, quod venerabilis doctor esset in sua sede scolastica Neapoli ad docendum; et dum epistolas Pauli legeret in multitudine scolarium honorabili, inter quos archiepiscopus capuanus, dictus dominus Marinus, quondam vice cancellarius romane Ecclesie et doctor utriusque iuris, sed et bonus philosophus; alius fuit archiepiscopus salernitanus, dominus Matthaeus, qui utroque florebat sapientie fulgore; praeter hos autem multi erant clerici et religiosi. His igitur sic existentibus, ut sibi videbatur, subito intrabat praefatas scolas beatus Paulus, cum honestissima comitiva, salutavitque scolares. Quem intuens venerabilis Doctor, eidem exhibet debitam reverentiam, et habita collocutione mutua, quaesivit a Beato Paulo dictus doctor, si epistolas suas legebat secundum suum intellectum. Tunc respondit ei Apostolus, quod quantum in hac vita capi poterat in suis epistolis, tantum ipse docebat; sed tempus erat ulterius, ut ipsas intelligeret magis plena veritate. Tunc accipiebat semicincium cape eius, et ipsum secum ducebat. Et cum hoc viderat, dictus frater incoepit clamare in dicta visione somni: Succurite, inquit, carissimi, succurite. Et sic a somno excitatus, retulit clare visionem. Post tres autem dies nuntius venit Neapolim de Campania, nuntians nobis transitum dicti patris et doctoris.


Caput 10

[TL19] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 10 tit. De miraculo quod in via, veniendo de Roma Neapolim, circa socium suum infirmum apud Molariam quod eidem est attributum. In qua etate vite sue transit ad Deum

[TL20] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 10 Ceterum quod vidi de ipso ad iudicium sanctitatis eius tacere non debeo. Cum enim ego cum ipso venirem de Roma declinavit Molariam ad castrum domini Richardi cardinalis, ibique praefatus doctor infirmatus est de tertiana; socius vero suus frater Raynaldus de continua gravi. Et cum non apparerent in eo signa cretica, medici domini Richardi male iudicabant de ipso. Tunc venerabilis doctor accepit reliquias beate Agnetis, quas ex devotione secum ferebat de Urbe, et misit dicto fratri, quod super se poneret, et haberet fidem plenam in eis. Quod et fecit; et curatus est ultra spem omnium medicorum. Propter quam causam, disposuerat singulis annis facere festum solemne de ipsa cum bona refectione fratrum, quod et illo anno fecit Neapoli. Sequenti vero transiit ad Deum. Obiit autem L vite sue anno; alii dicunt XLVIII, habens in magisterio annos XX.


Caput 11

[TL21] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 11 tit. Qualiter istius pontificis tempore scripsit ultimam partem Summae, Quaestiones de Potentia Dei, et aliqua in philosophia que incompleta reliquit, sed consummata sunt per unum suum discipulum. Scripsit etiam quaedam opuscula, que per ordinem hic traduntur

[TL22] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 11 Hic doctor tempore huius pontificis scripsit ultimam partem Summe, que sacramentalis dicitur quia de sacramentis ibidem agitur et de incarnatione Verbi, in qua articuli fidei continentur secundum ipsius humanitatem, sed non complevit morte preveniente. Hoc etiam tempore disputavit questiones de potentia Dei et creature. Scripsit etiam super philosophiam, et super de celo, et super de generatione sed non complevit, et similiter politicam sed hos libros complevit magister Petrus de Alvernia fidelissimus discipulus eius, magister in theologia et magnus philosophus et demum episcopus Claromontensis. Et quamvis multa sint que scripsit, que opera sunt diffusa ut materia requirit, scripsit tamen quedam opuscula secundum consultationes sibi factas a diversis principibus et personis, que in uno volumine reponuntur sicut epistole Augustini et eo ordine quo traduntur hic scribuntur.


Caput 12

[TL23] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 12 tit. Traduntur hic diversi tractatus quos dictus doctor scripsit diversarum personarum consultationibus respondendo, quos auctor sub tribus capitulis comprehendit unicuique tertiam partem dictorum tractatuum assignando

[TL24] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 12 Videlicet tractatus quidam de actionibus et operationibus occultis nature, quem scripsit ad quemdam militem ultramontanum, qui sic incipit: Quoniam in quibusdam naturalibus corporibus. Tractatus utrum liceat uti iudicio astrorum ad fratrem Raynaldum, qui sic incipit: Quia petisti ut tibi. Tractatus de substantiis separatis ad eundem, qui sic incipit: Quia sacris angelorum solempniis. Tractatus de principiis nature ad fratrem Silvestrum, qui sic incipit: Nota quod quoddam potest esse licet non sit. Tractatus de sortibus, utrum liceat eis uti, ad dominum Iacobum de Burgo, qui sic incipit: Postulavit a me vestra dilectio. Tractatus de ente et essentia, quem scripsit ad fratres et socios nondum existens magister, qui sic incipit: Quia parvus error in principio. Tractatus de rationibus fidei ad cantorem Antiochenum, qui sic incipit: Beatus Petrus apostolus. Tractatus contra errorem Averroys circa intellectum humanum, qui sic incipit: Sicut omnes homines. Tractatus de eternitate mundi, utrum esse potuerit, qui sic incipit: Supposito secundum fidem nostram. Item tractatus de expositione prime decretalis, qui sic incipit: Salvator noster, ad archidiaconum Tridentinum. Item tractatus de articulis fidei et ecclesie sacramentis ad archiepiscopum Panormitanum, qui sic incipit: Postulavit a me vestra dilectio. Item tractatus contra errores Grecorum ad petitionem Urbani pape, qui sic incipit: Libellum ab excellentia vestra. Item responsiva super XXVI articulis ad lectorem Venetum, que sic incipit: Lectis litteris vestris inveni.


Caput 13

[TL25] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 13 tit. Pars secunda ponitur hic diversorum tractatuum dicti doctoris, quos sub alio capitulo auctor comprehendit et sunt totidem sicut primi

[TL26] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 13 Item determinatio quorumdam casuum ad comitissam Flandrie, que sic incipit: Excellentie vestre litteras recepi. Item responsiva quarumdam questionum ad fratrem Iohannem de Vercellis magistrum ordinis, que sic incipit: Reverendo in Christo patri. Item responsiva quarumdam questionum ad fratrem Gerardum Bisuntinum, que sic incipit: Karissimo sibi in Christo. Item tractatus de fide et spe, qui sic incipit: Eterni Patris Filius. Item tractatus contra impugnantes religionem, qui sic incipit: Ecce inimici tui sonuerunt. Item tractatus de regimine principum, qui sic incipit: Cogitanti michi quid offerem, quem librum scripsit ad regem Cypri. Item tractatus de motu cordis, qui sic incipit: Quia omne quod movetur etc. Item tractatus de fato, an sit, qui sic incipit: Queritur de fato an sit. Item tractatus contra retrahentes a religione, qui sic incipit: Christiane religionis. Item tractatus de elementis in mixto, quomodo sint, qui sic incipit: Dubium apud multos esse videtur. Item tractatus de absolutione et modo absolvendi ad magistrum ordinis prefatum, qui sic incipit: Perlecto libello. Item tractatus de perfectione vite spiritualis, qui sic incipit: Quoniam quidam perfectionis ignari. Item tractatus quod lex amoris fuit necessaria homini ut daretur a lege amoris, qui sic incipit: Tria sunt homini necessaria ad salutem. Et attende quia iste libellus ab aliquibus vocatur liber de preceptis.


Caput 14

[TL27] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 14 tit. Ponitur hic tertia pars tractatuum quos fecit dictus doctor respondendo diversis personis, et sunt plures quam in prima parte vel secunda

[TL28] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 14 Item tractatus quod beata Virgo excedit angelos in plenitudine gratie, qui sic incipit: Ave gratia plena. Item tractatus de expositione symboli, qui sic incipit: Credo in unum Deum. Item tractatus de instantibus, qui sic incipit: Quoniam omnem durationem. Item tractatus de verbo, quid sit, qui sic incipit: Quoniam circa naturam verbi. Item tractatus de principio individuationis, qui sic incipit: Quoniam due sunt potentie cognoscitive in homine. Item tractatus de genere, qui sic incipit: Quoniam omnis creatura. Item tractatus de natura accidentis, qui sic incipit: Quoniam omnis cognitio humana. Item tractatus de natura materie, qui sic incipit: Postquam de principiis sermo habitus est. Item dicitur fecisse tractatum de concordantia dictorum suorum. Item scripsit super librum Dionysii de divinis nominibus. Item scripsit super librum de Trinitate Boetii. Item super librum de causis.


Caput 15

[TL29] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 15 tit. De quibusdam logicalibus que ad instantiam quorumdam nobilium scripsit, de questionibus de quolibet et de postillis quas super Bibliam notavit, et de quodam scripto super primum Sententiarum

[TL30] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 15 Item tradidit quibusdam nobilibus artistis logicalia, quia scripsit modales et fallacias, introductoria ad logicam multum clara. Fecit commentum super librum posteriorum et super librum peryermeneias. Quid plura? Archa fuit philosophie et theologie, et admirandum quod tantum scribere potuit quia parum vixit respectu aliorum doctorum. Hic etiam notavit suas questiones de quolibet, in quibus multa dubia declarantur magnaque in eisdem scientia continetur. Multa etiam alia scripta sunt ab eo utilia que magis habentur per modum reportationis, que ipse videns postea correxit et inde ulterius approbavit, ut sunt postille super omnes epistolas Pauli preter epistolam ad Romanos quam ipse notavit, quas ego vidi et legi; item postilla super Iohannem, de qua ipse super quinque capitula proprio stylo notavit, totum aliud reportatio fuit sed correctum per ipsum. Scripsit etiam super Isaiam sed raro invenitur. Et hec de venerabili doctore dicta sufficiant. Scripsit etiam eo tempore quo fuit Rome, de quo dictum est supra, iam magister existens, primum super Sententias, quem ego vidi Luce sed inde subtractus nusquam ulterius vidi.


Caput 16

[TL31] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 16 tit. Quo tempore etiam floruit et obiit frater Romanus ordinis fratrum Praedicatorum, magister in theologia, et frater domini Matthaei Rubei, de quo multa pulchra dicuntur

[TL32] Tholomaeus de Luca, Historia ecclesiastica nova, lib. 23 cap. 16 ... Huius etiam pontificis tempore floruit frater Romanus ordinis Praedicatorum, germanus domini Matthaei Rubei, ac nepos Nicolai III. Hic fuit vir magne excellentie in vita et doctrina, magister in theologia, cui frater Thomas Parisius in cathedra cessit; et sequenti anno dictus frater Romanus migravit ad Christum, de quo dictus doctor frater Thomas talem habuit visionem. Apparuit enim ei frater Romanus in somno, et tunc quaerebat ab eo, qualiter esset eidem. Ille vero respondit quod bene. Et tunc frater Thomas quaerebat ab eo de visione Dei per essentiam, si sic se habebat, ut scribitur. Ille vero quasi subridendo respondit, quod nobiliori modo, et quod ipse in brevi sciturus erat hoc idem; et sic disparuit, quod et rei postea probavit eventus; quia in sequenti anno gloriosus doctor migravit ad Dominum. Hanc autem visionem ego Neapoli audivi ab ipso referri, et cum quadam laetitia.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur