CORPUS THOMISTICUM
Remigii Florentini
Sermones
excerpta de Thoma de Aquino

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textus ab E. Panella 1984 editos
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae






Conversatio nostra in celis est
Sermo VI de S. Martino
A. D. 1313, Novembri 18

[RF3] Remigius Florentinus, Sermo VI de S. Martino In epistola dominicali loquitur de se beatus Paulus. Sed quia hodie est octava beati Martini, qui solus inter confessores per totam ecclesiam habet octavam et in eius octavis in Urbe est maior indulgentia quam sit in toto anno, ideo verbum propositum adaptemus in laudem beati Martini. ... Infernus autem licet aliquo modo possit dici habitaculum Dei ut domini non ut captivi, iuxta illud Ps. Si ascendero in celum tu illic es, si descendero ad infernum ades, tamen non est beneficium sed maleficium hominum per invidiam, iuxta illud Cant. 8 Dura ut infernus emulatio. Exemplum in legenda de miseratione eius ad pauperes in clamide et tunica, ad peccatores et etiam ad demones. Et quomodo rustici propter beneficia pretulerunt beatum Martinum beato Petro apostolo, ut lusorie referebat magister meus frater Thomas de Aquino; in festo enim beati Petri omnia bona videntur deficere que in festo beati Martini inveniuntur habundare; unde suffecit beato Martino quod diceretur Martine par apostolis. ...



Qui fecerit et docuerit
Sermo de S. Hieronymo

[RF6] Remigius Florentinus, Sermo de S. Hieronymo ... Intellige enim de pinguedine non corporis, quia sapientia non est in corpore sed in anima (aliqui enim sunt pingues naturaliter, unde pinguissimus frater Thomas sapientissimus fuit) sed de pinguedine desiderii; licet etiam pinguis, si abstineret et non deterioraretur natura sua per hoc quod ex abstinentia macrior fieret, magis esset aptus ad scientiam ...



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur