CORPUS THOMISTICUM
Innocentii IV
Litterae ad Marottam de Aquino
de confirmatione eius ut abbatissa
monasterii S. Mariae de Capua
die XXIII mensis martii MCCLIV A.D.

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textum a M. H. Laurent Sancti Maximini 1937 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[L10b] Innocentius IV, Ad Marottam de Aquino Marote, abbatisse monasterii sancte Marie de Capua ordinis sancti Benedicti, sorori nobilis viri Aymonis de Aquino, nostri et ecclesie Romane devoti.
Cum a nobis petitur, et cetera usque effectum. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram nobis quod cum olim venerabilis frater noster Iohannes episcopus Alatrinus de mandato dilecti filii nostri P. sancti Georgii ad velum aureum diaconi cardinalis, tunc in regno Sicilie apostolice sedis legati, prefecerit te in abbatissam eidem monasterio tunc vacanti, nosque postmodum quod per eundem episcopum factum fuerat in hac parte gratum et ratum habentes, idque auctoritate apostolica confirmantes, eidem legato nostris dederimus litteris in mandatis, ut tibi benedictionis munus faceret exhiberi, idem legatus huiusmodi auctoritate mandati prefato mandavit episcopo ut tibi benedictionis munus impendere procuraret, qui ad ipsius legati mandatum huiusmodi tibi munus impendit. Postmodum vero condam Altruda de Preturo ipsius monasterii moniali asserente se a conventu eiusdem monasterii in abbatissam fuisse electam et electionem de se factam a capitulo Capuane ecclesie confirmatam, super abbatia ipsius monasterii inter te et predictam A. questio est exorta, quam primo bone memorie P. Sabinen. episcopo ac demum, eo defuncto, dilecto filio magistro Martino Yspano capellano nostro commisimus audiendam. Cumque super abbatia predicta fuisset aliquandiu litigatum, tandem questione ipsa pendente, predicta A. viam fuit universe carnis ingressa. Unde nos tuis suplicationibus inclinati provisionem auctoritate prefati legati eidem monasterio de te factam firmam manere volentes, magistro Iohanni de Sancto Germano, subdiacono et capellano nostro, per litteras nostras iniunximus, ut, premissis nequaquam obstantibus, provisionem eandem debite auctoritate nostra confirmans ac supplens defectum, si quis in ea extitit, de apostolice plenitudine potestatis, amota ab ipso monasterio qualibet illicita detentione, te in possessionem eiusdem abbatie induceret et tueretur inductam, faciens tibi a personis eiusdem monasterii reverentiam et obedientiam debitam exhiberi. Contradictores, et cetera. Prefatus autem capellanus, iuxta predicti mandati nostri tenorem provisionem confirmans, eandem supplevit defectum si quis in ea extitit auctoritate nostra de apostolice plenitudine potestatis, amovens ab eodem monasterio quamlibet illicitam detentionem prout in ipsius capellani litteris confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, quod per eundem capellanum super hoc factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et cetera usque communis. Nulli et cetera; nostre confirmationis et cetera.
Dat. Laterani X kal. aprilis, anno XI.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur