CORPUS THOMISTICUM
Landulfi Sinibaldi abbatis Casinensis
Acta de usufructu donationis
Landulfi de Aquino
die III mensis madii MCCXXXI A.D.

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textum a T. Leccisotti Montis Casini 1965 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[L4] Landulfus Sinibaldus, Acta de usufructu In nomine domini nostri Iesu Christi. anno incarnacionis eius millesimo ducentesimo tricesimo primo, regnante domino nostro Frederico Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto, Ierusalem et Sicilie rege, mense madii, tercio die eiusdem mensis, indictione quarta. Nos Landulfus Dei gratia Casinensis abbas, adtendentes quod propter frequentes et diversas undique turbationes plurimas necessitates fratres nostri qui Deo et beato Benedicto in nostro monasterio serviunt, patiuntur, pro pietate et fratrum caritate providimus adque dedimus conventui Casinensi duo molendina nostra que sunt ad pontem de linulo, reparanda propriis sumptibus ipsius conventus, ita quod omnes proventus qui haberi poterunt de ipsis molendinis, sint omni tempore pro refectionibus fratrum nostrorum in eodem monasterio servientium. sed quia vir nobilis domnus Landulfus de Aquino dedit pro anima sua monasterio nostro uncias auri viginti, quas expedimus pro hedificandis domibus curie nostre et reparandis molendinis monasterii nostri, volumus quod omni anno habeant predicti fratres nostri unam refectionem de proventibus suprascriptorum duorum molendinorum pro remissione peccatorum predicti domni Landulfi. post mortem vero ipsius domni Landulfi eamdem refectionem habebunt in anniversario eius, et reliquum similiter prout est superius pretaxatum, obligantes nos et posteros nostros hanc provisionem et dationem firmam et incorruptam in perpetuum conservare. unde ad ipsius rei plenam fidem futuris temporibus faciendam et cautelam ipsorum fratrum nostrorum, hoc exinde publicum instrumentun per manus Stephani nostri et civitatis Sancti Germani publici notarii scribi mandavimus, nostra et magistri Tancredi iudicis et advocati Casinensis et aliorum bonorum hominum subscriptione roboratum.
Actum in suprascripta civitate Sancti Germani.
Ego qui supra Landulfus Dei gratia Casinensis abbas.
Ego magister Tancredus iudex et advocatus Casinensis de mandato domni abbatis Landulfi subscripsi.
Ego magister Raynaldus iudex et advocatus Casinensis de mandato domni abbatis me subscripsi.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur