CORPUS THOMISTICUM
Bernardi Guidonis
Cronica brevis de progressu temporis S. Thomae de Aquino
recensio prima

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textum a D. M. Prümmer Sancti Maximini 1931 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[CB1] Bernardus Guidonis, Cronica brevis Sanctus thomas de acquino ordinis predicatorum doctor egregius matri sue per heremitam pronuntiatus fuit ex nomine nasciturus, magnus in orbe futurus, natusque fuit homo in mundum anno Domini MCCXXV. Hic puer completo primo etatis sue quinquennio missus est a parentibus suis ad monasterium montis cassini erudiendus in primis litterarum elementis et moribus imbuendus circa annum Domini MCCXXX. Hic etiam adhuc puer quasi septennis vel octennis missus est neapolim ad studium in liberalibus artibus instruendus circa annum MCCXXXII paulo plus minusve. Hic quoque exacto septennio ibidem in studio in grammaticalibus et logicalibus ac in naturali philosophia cum mirabili celeritate naturalis ingenii et perspicuitate intelligencie clarioris apud neapolim infra annos pubertatis existens virgo electus a domino intravit ordinem predicatorum etatis sue anno circiter XIIII circa annum Domini MCCXL paulo plus minusve. Hic etiam eidem anno quo intravit ordinem, cum per fratres ordinis fuisset de neapoli romam ductus et de roma per tusciam parisius duceretur ut a suis elongaretur parentibus raptus fuit et captus in itinere per germanos suos carnales et fratribus ordinis vi ablatus et missus est ad matrem suam in castro montis sancti iohannis ubi detentus et custoditus et clausus in carcere stetit quasi bienno in habitu ordinis, quem assumptum nunquam deseruit, nec ad deserendum aliquatenus induci potuit vel inflecti. Deditus vero ibidem orationi et contemplationi ac studio scripturarum tamquam in scola summi magistri profecit plurimum in eodem. Hic adolescens elapso fere biennio in custodia carceris eductus est et inde per fenestram castri dimissus et a fratribus ordinis susceptus preparatis ibidem tamquam alius Ioseph cum habitu ordinis et perductus neapolim etatis sue anno XVI circa annum domini MCCXLII paulo plus minusve. Hic postquam ex tunc redditus est ordini corpore cum semper corde et animo a prima die ingressus perseveraverat in eodem, deditus studio tam philosophie quam sacre theologie, annis circiter XI iam elapsis admirabilis in scientia factus est bacallarius in theologia parisius etatis sue anno XXV circa annum domini MCCLII paulo plus minusve. Hic quoque cum sententias parisius sicut bachallarius laudabiliter valde perlegisset assumptus est ibidem ad magisterium sacre theologie etatis sue anno fere XXX inchoante sub anno domini MCCLIIII. Vixit autem postquam ad magisterium theologie fuit assumptus annis circiter XX in quibus quantum utilis ecclesie dei et admirabilis fuit eius scientia et doctrina, opera ipsius in tam brevi confecta tempore testimonium perhibent veritati. Hic vir doctor egregius florens scientia et doctrina, propter eminentem eius scientiam vocatus por gregorium papam veniens ad generale concilium, quod per eumdem papam celebratum fuit apud Lugdunum in Kalendis maii anno domini MCCLXXIIII obiit in itinere in monasterio fosse nove cisterciensis ordinis, terracinensis dyocesis nonis marcii etatis sue anno XLIX terminante et quasi quinquagesimo inchoante, ab ingressu vero ordinis fratrum predicatorum anno XXXVI, magisterii autem sui anno XX. Hic tandem fama sanctitatis eius redolente, longo lateque diffusa et reflorente fructifera eius doctrina sequentibus signis et choruscantibus miraculis diligenti inquisitione premissa et veritate miraculorum comperta fuit canonizatus et sanctorum confessorum cathalogo annotatus por dominum Iohannem papam XXII apud avinionem, pontificatus sui anno septimo XVº kalendas augusti anno verbi incarnati MCCCXXIII, a felici vero transitu eiusdem ex hoc mundo anno quinquagesimo decurrente.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur