CORPUS THOMISTICUM
Tholomei Lucensis
Annales
recensio posterior
A. D. MCCLXII et A. D. MCCLXXIV

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textus a B. Schmeidler Berolini 1955 editos
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[AN1] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1262 tit. Anno Domini MCCLXII

[...]

[AN2] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1262 n. 3 Eodem tempore floruit frater Thomas de Aquino ordinis fratrum Predicatorum de nobili prosapia natus, pollens ingenio et clarus sanctitate ac innocentia purus, de quo in parte dicetur, cum agetur de concilio Lugdunensi. Hic ad petitionem et mandatum Urbani pape glosavit evangelia quasi per modum commenti quodam modo mirabili, quia ex dictis sanctorum continuavit expositionem omnium evangeliorum, ut quasi unus videatur auctor et scriptor et predicto operi maior daretur auctoritas.

[AN3] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1262 n. 4 Eodem tempore florebat frater Albertus, qui fuit magister fratris Thome, de quo etiam infra dicetur, cum de obitu eius agitur.

[...]


[AN4] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1274 tit. Anno Domini MCCLXXIIII

[AN5] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1274 n. 1 Concilium celebratur Lugduni, in quo concilio, IIIº pontificatus sui anno, interfuerunt solempnes numptii Grecorum et Tartarorum.

[AN6] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1274 n. 2 Greci siquidem ad unitatem fidei redire promictebant, procurante Paglaloco, in cuius signum simbolum fidei sollempniter decantaverunt, quod Spiritus sanctus a filio et patre procedit.

[...]

[AN7] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1274 n. 5 Hic autem papa licet non multum licteratus esset, magne tamen experientie in secularibus fuit, nec pecuniarum congregator, sed pauperum et egenorum provisor.

[AN8] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1274 n. 6 Traduntur autem in dicto concilio interfuisse quingenti episcopi, abbates LXX, alii prelati mille.

[...]

[AN9] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio posterior, 1274 n. 7 Ad hoc concilium vocatus fuerat preclarus doctor frater Thomas de Aquino, de quo supra facta est mentio; qui cum iter arripiens de Neapoli venisset apud Cicanum in Campania, ibi egritudo graviter ipsum arripuit. Hoc ipse perpendens declinavit in Fossam-novam monasterium Cisterciense, unde sui consanguinei erant patroni, ibique cum multa devotione migravit ad Dominum. Tradunt etiam, quia ibidem miraculis claruit et multis et, benedictus Deus! suam sanctitatem ostendit. Referunt autem monachi dicti loci et fratres dixerunt, qui cum ipso erant , quia, cum morti adpropinquaret, primo simbolum confessus est et suam doctrinam amplam et claram in manu exposuit Romane ecclesie, et in hiis verbis transiit ex hac luce.

[...]



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur