CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Inventarium rerum mobilium in castro Traiecti
nota editoris

Bibliotheca conventus Sancti Nicholai Neapoli a Sasseta depicta

Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Comes Rogerius de Aquila reliquit executorem sui testamenti levirum suum Thomam de Aquino, ut constat ex diploma Caroli regis Siciliae: «Pro fratre Thoma de Aquino. Scriptum est secreto Terre Laboris (...). Cum venerabilis et religiosus vir frater Thomas de Aquino ordinis Praedicatorum, testamenti quondam Rogerii de Aquila executor existat, volumus et tue fidelitati precipiendo mandamus quatenus, viso testamento dicti Rogerii, de mobilibus ipsius Rogerii presentibus et futuris, predicto fratri Thomasio tanquam executori testamenti supradicti, iuxta formam testamenti ipsius ut eius voluntas et dispositio celeriter valeatur adimpleri, sine alicuius difficultatis obstaculo respondere procures, recepturus de eo, quod sibi dederis, ydoneam apodixam, iure nostro in omnibus semper salvo. Datum apud Montem fortem, X septembris, prime indictionis.»

Servatur documentum, cuius fragmentum hic adhibemus, procuratoris Terrae Laboris in quo assignat Sancto Thomae res mobiles inventas in castro Traiecti per eum distribuendas: cuius inventarium reproducit inventarium ab ipso Thoma confectum, ut actuarius notat in margine: «Asserit apodixa eiusdem fratris Thomasii»; et iterum in fine: «Continetur in eadem apodixa».





Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264