[92174] Cap. Viterbii 1268, n. 1 Volumus quod fratres de domino papa et dominis cardinalibus bene loquantur et honeste, et excessus ecclesie quantum possunt commendent et excusent. Idem etiam de domino rege Sycilie volumus observari.
[92175] Cap. Viterbii 1268, n. 2 Item fratres sint solliciti circa studium, et per priores et visitatores qui negligentes inventi fuerint durius corrigantur.
[92176] Cap. Viterbii 1268, n. 3 Item caveant fratres ne de partibus se intromittant, neque super hoc apud seculares personas se notabiles reddant.
[92177] Cap. Viterbii 1268, n. 4 Ponimus conventum Reate, ubi priorem instituimus fr. Hugonem, lectorem fr. Raynonum.
[92178] Cap. Viterbii 1268, n. 5 Diffinitor capituli generalis fr. Eufranon cui parcimus hoc anno a lectione, socius eius fr. Gerardus prior Florentinus.
[92179] Cap. Viterbii 1268, n. 6 Capitulum provinciale sequens ponimus Neapoli in nativitate beate virginis, ita tamen quod in vigilia eligantur diffinitores.
[92180] Cap. Viterbii 1268, n. 7 Committimus priori provinciali vel eius vicario quod locum et tempus capituli mutare possint, si sibi videbitur expedire.
[92181] Cap. Viterbii 1268, n. 8 Provisionem studentium committimus priori provinciali.