CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De universalibus «Universale»

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum a C. Ottaviano Romae 1932 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91298] De universalibus «Universale», n. 1 Universale esse satis planum est. Aristoteles enim ponit ipsum esse, cum dicit: universale nihil est, aut posterius est; et Averoys, cum dicit quod intellectus est qui facit universalitatem in rebus; et Porphirius de universalibus librum faciens, et Boycius super eundem, et breviter omnes precipui philosophi. Et propter hoc non oportet multum laborare circa hoc. Oportet circa sequencia, de quibus sunt dubie et diverse sentencie.

[91299] De universalibus «Universale», n. 2 Nota ergo quod in universali secundum actum duo necesse est ponere, scilicet rem ipsius universalis, aut naturam. Et ipsa absolute considerata non facit universale actu, sed in potentia solum. Est enim de ratione universalis unitas et communitas, ut innuit vocabulum; rei autem absolute considerate neutrum horum accidit, ut patebit; necesse est igitur in universali ponere quendam actum ab intellectu circa rem, a quo universale habet actum universalis; unde Averoys dicit: intellectus est qui facit universalitatem in rebus; supra igitur rem quam natura producit intellectus universalitatem agit. Item Averoys quinto metaphysice, capitulo de parte, dicit quod forme secundum quod genus et differentia differunt a formis secundum quod forme sunt, idest hoc esse genus et hoc esse differentiam est accidens quod accidit eis; universale igitur supra rem forme aliquid addit accidentale per quod est universale, ut genus aut differentiam, quod, ut videtur, non est nisi ab intellectu supra rem forme. Item Averoys super septimo metaphysice: universale in genere substantie non est substantia, quia universale commune est, substantia autem propria. Item Commentator: universale commune est pluribus. Et Aristoteles dicit: non est universale nisi id quod est naturaliter plurium rerum. Ecce rei superadditur communitas, et hoc, ut patebit, non est nisi ab intellectu. Item Aristoteles secundum aliam translacionem: amplius substantia dicitur quod non dicitur de subiecto, universale autem dicitur de subiecto aliquo, et ita non est substantia, et tenet in quantum est universale; est igitur in universali quidam ab intellectu actus circa rem, a quo universale habet actum universalis, propter quod hoc potest dici de subiecto. Item Averois: substantie sunt existentes per se, et universale est in capitulo ad aliquid, et ita substantia non est; habet igitur aliquid rei superadditum, a quo est universale secundum actum, et per quod est aliquid aliud a substantia.

[91300] De universalibus «Universale», n. 3 Ad illud igitur investigandum et ad completam universalis noticiam cognoscendam notandum, secundum quod dicit Averoys, intellectus est qui facit universalitatem in rebus; ad hoc autem quod intellectus agat universalitatem, oportet quod ab individuis abstrahat; oportet ergo quod universale secundum actum, quod ab intellectu sub universalitate factum est, abstractum sit ab individuantibus condicionibus. Sed vide quid sit abstrahere ipsius intellectus: id quod natura antecedit alterum, vel ad minus simplicitate intellectus quod sine altero intelligi potest. Primo modo animal abstrahitur ab homine et leone; secundo modo ab illo homine simplicitate intellectus. Homo antecedit istum hominem, et forte in natura a divina natura intendente. Abstrahere tale est uno modo, sicut quod, preintellecto hoc particulari quod est Socrates vel iste homo, anima in ipso concipit hominem, sicut et natura in eo occulte hominem producit; et tunc anima hominem in Socrate concipit et sine principijs individuantibus intelligit; et hoc videtur proprie abstrahere. Alio modo fit abstractio sic, quod comprehenso particulari, ut isto homine, a virtutibus inferioribus et non ab intellectu, vel forte particulari nullo modo preconcepto, intelligit hominem et sine individuantibus concipit; et tale abstrahere non est adeo proprie dictum. Abstrahere igitur proprie est ipsius universalis a particulari id quod natura vel simplicitate intellectus antecedit alteris comprehendendo sine individuantibus, que sunt condiciones materie ut hic et nunc, preintellecto particulari, et sine eis intelligere. Ad hoc igitur quod aliquid sit universale, oportet quod sit secundum intellectum sine condicionibus materie individuantibus.

[91301] De universalibus «Universale», n. 4 Sed tunc videndum est utrum in genere substantie circa quodcunque sine conditionibus materie individuantibus intellectus possit causare rationem generis vel speciei vel differentie: verbi gratia, utrum indifferenter circa animal et animalitatem, hominem et humanitatem, rationale et rationalitatem. Et videtur quod non, quia cum id cui convenit ratio generis differentie et speciei debeat predicari de hoc singulari signato, impossibile est quod ratio universalis, scilicet generis speciei vel differentie, conveniat alicui essencie secundum quod per modum partis signatur, ut nomine humanitatis rationalitatis vel animalitatis. Ideo dicit Avicenna, quod rationalitas non est differentia, sed differentie principium. Eodem modo humanitas non est species nec animalitas genus. Et ideo relinquitur quod ratio speciei differentie vel generis conveniat essencie secundum quod per modum tocius significatur, ut intentio a toto abstracta, totum denominans, ut nomine animalis rationalis hominis. Sic enim predicatur de individuis. Non enim sic quod ratio generis differentie vel speciei conveniat essencie secundum quod est quedam res existens extra singularia, ut ponebant Platonici, quia sic neque genus neque species neque differentia predicaretur de individuis; non enim potest dici, quod Socrates sit id quod ab eo est separatum, nec separatum perficeret ad cognicionem huius singularis. Patet igitur quod id quod debet esse genus vel species debet esse abstractum ab individuis, sed non quodcunque abstractum in genere substantie, sed sicut homo et animal et similia, que concretive significant per modum entis, qualiter non significat humanitas. Et differentia debet esse similiter quid abstractum significans concretive per modum inherentis.

[91302] De universalibus «Universale», n. 5 Nunc videndum est utrum ad completam rationem universalis solum requiratur abstractio, an aliquid plus. Si sola abstractio universalis ab individuis requiratur, que nihil aliud est quam rei apprehencio sine individuantibus prius tamen preintellecto particulari, cum homo et animal abstracta et intellecta pro suis rebus absolute intelligantur sine individuantibus, ut sic intelliguntur pro suis rebus absolute, completam rationem universalis habebunt: quod est impossibile, cum sola res per se et non per relacionem ad supposita intelligatur, et ita non est una in multis, quod tamen ratio universalis exigit, quia de ratione universalis est unitas et communitas, ut patet ex ipso vocabulo universale. Et iterum cum metaphysicus et omnis realis philosophus talium ut sunt homo et animal pro re, et non talium ut aliquis homo vel Socrates, dicant esse diffinitionem in quantum huiusmodi, si illa completam rationem universalis haberent, metaphysicus et omnis realis philosophus universale in quantum huiusmodi diceret esse diffinicionem, quod tamen falsum est. Et hoc te moneat quod metaphysicus dicit, quod substantie sensibilis demonstrate non sit diffinitio, quia dicit: non huiusmodi ut Callie, eadem ratione nec huiusmodi quod est aliquis homo, sed huiusmodi quod est homo; non pro aliqua communitatis ratione, sed pro re que eadem est cum substantia particulari, solum in modo intelligendi differens. Patet ergo quod intelligendo rem sine individuantibus pro re absolute, non completam rationem universalis habet; ergo, --- .

[91303] De universalibus «Universale», n. 6 Uniunt, tunc quia deficit ei unitas, ut prius visum est, tunc quia pluralitas, cum non respiciat supposita. Secundo modo intelligitur pro re secundum esse quod habet in particularibus absolute, et sic adhuc non accidit ei racio universalitatis quia deficit ei unitas, ut prius visum est. Tertio modo intelligitur natura humana ab anima non pro re absolute, sed pro re ut ipsa existens abstracta rei intentio a pluribus particularibus, comparata eisdem est una et eadem in ratione secundum iudicium anime respectu eorum, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Sic ergo comparando naturam ad particularia plura actu vel aptitudine, a quibus est abstracta rei intentio et in quibus est plurificata secundum esse quod habet in illis; similiter et comparando eam ad animam abstrahentem et comparantem ad particularia secundum eius iudicium: est unum in ratione secundum quod a pluribus particularibus est abstracta. Habeo ergo unitatem nature vel rei in racione secundum iudicium ipsius anime, secundum quod est abstracta a pluribus in intellectu; habeo pluralitatem in pluribus particularibus actu vel aptitudine formam participantibus. Cum ergo de racione universalis sit unitas et pluralitas, nunc primo habeo completam rationem universalis. Et quod unitas in racione sufficit in universali patet, quia dicit Albertus super primum de anima, quod Plato et Aristoteles differenter dixerunt de universali: Plato dixit ipsum in essentia esse unum et inesse nature et forme in omnibus; Aristoteles enim dixit ipsum in ratione esse unum et inesse pluralitati. Ecce ipsum unum in ratione, et plurificatum per esse in suppositis: habet ergo communitatem sive pluralitatem et unitatem. Item dicit philosophus secundo posteriorum, quod ratio dividit colorem a magnitudine, et figuram a corpore, et magnitudinem a substantia et corpore; et ideo per divisionem et per abstractionem pervenit ad cognitionem corporis et substantie, differenter ad magnitudinem figuram et colorem. Verumtamen non vult ratio hoc esse actu universale, nisi postquam a singularibus multis hanc fecerit abstractionem, et occurrit ei unum et idem in ratione secundum iudicium anime in multis suppositis repertum. Ecce unum secundum iudicium anime, et pluralitas in particularibus diversis.

[91304] De universalibus «Universale», n. 7 Sed quero, cum sit unum secundum iudicium anime, quale unum iudicat ipsa anima, utrum scilicet unum numero. Et constat quod non, sed unum secundum rationem respectu eorum a quibus est abstractum. Habeo etiam unitatem rei in ratione secundum iudicium anime, secundum quod quedam est a pluribus abstracta rei intentio; habeo similiter pluralitatem in particularibus pluribus; ergo habeo completam rationem universalis.

[91305] De universalibus «Universale», n. 8 Manifestum est ergo quod ratio universalis accidit nature secundum esse quod habet in intellectu anime per respectum ad supposita et ad animam circa ipsam agentem aliquid a quo est universale secundum actum. Quid ergo agit anima circa ipsam ad completam rationem universalis habendam? Dicendum quod intencionem abstrahit a pluribus particularibus, et eam comparatam ad particularia a quibus abstrahitur unam secundum rationem in iudicio suo respectu illorum particularium concipit. Hec abstractio est sic quod, preintellecto hoc particulari quod est Socrates, anima in ipso concipit hominem sicut natura in ipso hominem occulte producit; et tunc anima abstrahit hominem a se tanquam eius intentionem, et reservat in suo intellectu; et similiter facit in Petro, et similiter de alijs. Sic rei intencionem abstrahit a pluribus. Unde Boycius supra predicamenta: genus et species non ex uno singulari intellecto sunt, sed ab omnibus individujs ratione mentis conceptis. Et Averoys supra secundo metaphysice commento quarto: universalia apud Aristotelem sunt collecta a pluribus ab intellectu, qui accipit inter ea similitudinem, et facit inter ea unam intentionem; sic igitur ab omnibus abstrahit universale, ad minus a pluribus. Ulterius autem abstractione facta a multis actu vel aptitudine existentibus, intencionem a Socrate abstractam comparat ad istam que a Platone abstrahitur, et sic de alijs. Et similiter comparat ad particularia et invenit et concipit omnes illas intenciones esse unam et eandem in ratione secundum iudicium suum in comparacione ad se invicem et in comparatione ad particularia a quibus sunt abstracte: tunc agit universale secundum actum. Illud igitur a quo aliquid est universale secundum actum, quod intellectus circa rem agit, est intentionis abstractio a pluribus particularibus, et intencionis abstracte ad particularia comparacio, et unitas intencionis in ratione respectu singularium secundum anime iudicium concepcio; et ideo ratio universalis non cadit nisi in unicis. Iste modus dicendi sapit auctoritatem philosophi secundo priorum secundum Averoym, ut videtur, quod intellectus intencionem a pluribus particularibus abstrahit, et eam ut intencionem unam secundum speciem in ratione respectu illorum singularium in suo iudicio considerat. Hoc autem sic fit, quod intellectus comprehendendo Socratem et Platonem percipit eos magis convenire quam Socratem et asinum et in forma substantiali ultima eos assimilari; percipit enim quod hec humanitas Socratis est similis humanitati Platonis. Sic ergo inter particularia accipit similitudinem, et tunc secundo, relinquendo condiciones materie que sunt esse hic et nunc, naturam in qua conveniunt abstrahit, ut hominem, et eam ut intencionem unam respectu istorum singularium considerat, et sic facit particularium esse unam intencionem; et propter hoc participatione speciei plures homines sunt unus homo. Et nota quod accepta similitudine inter particularia, secundo abstracta natura in qua conveniunt, adhuc non habetur complete universale: quia natura abstracta pro re sola et absolute potest considerari, et tunc non convenit ei adhuc universale, ut prius ostensum est; vel pro respectu ad particularia absolute, et tunc non convenit ei adhuc unitas; vel potest considerari ut una intencio respectu plurium singularium a quibus est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod habet in ipsis, tunc ei proprie convenit unitas. Et iste modus dicendi videtur probabilior.

[91306] De universalibus «Universale», n. 9 Ad completam ergo universalis habendam rationem requiritur res vel natura existens abstracta a pluribus particularibus, intentio considerata ab anima ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime secundum quod a pluribus est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Hinc nomino rem, idest naturam hominis, in hoc quod in re est et a natura, non in anima in quantum huiusmodi; lapis enim non est in anima, sed species lapidis. Nomino similiter abstraccionem, que confert nature quod sit abstracta rei intentio. Ideo dicit Averoys, quod universalia apud Aristotelem sunt collecta a pluribus particularibus ab intellectu, qui concipit inter ea similitudinem, et facit inter ea unam intencionem. Que abstractio est ab anima, que similiter abstractio confert nature quod predicetur de pluribus a quibus abstrahitur, ut vult Albertus super illud verbum Aristotelis, logicus reddit rationem, dicens: forma rei dupliciter potest intelligi, secundum quod dicit Averoys. Uno modo secundum quod est actus rei et pars essencie eius, et hoc modo non predicatur de re. Alio modo ut est rei abstracta intentio a singulari et sic predicatur, quia intentio est tocius rei et non partis. Albedo enim, quia est ab hac albedine abstracta eius intentio, ideo de ea predicatur; similiter albus de hoc albo, humanitas de hac humanitate, homo de hoc homine. Quia autem, ut est intentio rei abstracta a substantia, sub ea ratione non est substantia, et sub ista ratione in intentione logici predicatur, quoniam per hoc dicitur dare intencionem et rationem, ut patet primo de anima, ideo manifestum est quod illud quod predicatur de alio non est substantia, ut Aristoteles vult septimo metaphysice. Et licet abstractio nature conferat predicari de re, tamen verificatur logice, et non pro intencione sive ratione abstraccionis. Ratio igitur predicationis in ratione universalis clauditur, et hoc in hoc quod est abstracta rei intentio, que primo per actionem intellectus componentis completur. Nihilominus tamen cui intellectus intentionem predicabilitatis attribuit, componens idem cum altero, non est ipsa intentio universalis, sed pocius natura cui intellectus attribuit intencionem universalitatis, sicut natura significata per hoc notatur homo vel animal. Patet ergo quare in ratione universalis cadit predicari. Sed predicari non est formale in ratione universalis, licet sit in abstractione; pro re enim fit predicatio singularium habens fundamentum in re ipsa, scilicet unitatem eorum quorum unum predicatur de altero enuncians; et a re non est universale formaliter secundum actum, sed ab anima. Et iterum licet sit predicari ab intencione, non adhuc est formale in ratione universalis, quia a condicione priori in ratione universalis ut ab abstractione, et non ab ultima et completiva causatur predicabilitas. Hoc enim de hoc est predicabile, quia ab eo est eius abstracta intencio. Patet igitur quod abstractio causat rationem universalis. Sed nomino unitatem intencionis abstracte in ratione secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus est abstracta cum plurificacione eiusdem, secundum esse quod habet in suppositis; et hec unitas est formalis in significato universalis. Quia igitur nomino unitatem intencionis secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus est abstracta, ipsa abstracta ab hoc est eius realis intencio, et similiter ab isto; ideo nomino quiddam ut unam intencionem in ratione, uniens plura et colligens in unam naturam; secundum quod dicitur species, est colligens multa in unam naturam, et magis illud quod genus est. Et similiter nomino plura que sunt eadem in communi intentione, ut eadem specie vel genere; sunt igitur plura ad aliquid dicta, ut hoc individuum dicitur unum et idem specie illi, et e contrario; et est ibi natura relationis ut unitas, et identitas intentionis in ratione secundum iudicium anime, secundum quod est a pluribus abstractum; sicut in qualitate est reperire duo similia, et unitatem intentionis qualitatis in ratione secundum iudicium anime, secundum quod est abstracta ab hoc et ab isto. Quia igitur hec unitas formalis est in ratione universalis et completa, ideo universale in quantum universale competenter ab Averoys in genere relationis collocatur, cum per complementum habet unumquodque collocari in genere. Ad completam igitur rationem universalis requiritur abstracta intentio a pluribus particularibus considerata ut una et eadem in ratione secundum judicium anime, secundum quod est a pluribus abstracta plurificata secundum esse quod habet in illis. Hic habeo unum in ratione secundum iudicium anime in multis per naturam; ergo habeo unum in multis. Similiter in hoc quod habeo abstractam intencionem a pluribus unam in ratione respectu eorum, habeo dici de multis; eo enim quod est abstracta intencio a pluribus, et ideo predicabile est de illis. Ergo habeo unum dici de multis et in multis. Completum ergo universale habeo. Ex hoc etiam patet, quod natura humana vel alia intencio habet esse abstractum ab omnibus individuis; ideo habet per uniformem comparacionem rationem ad omnia individua que sunt extra animam, prout est equaliter similitudo omnium, ducens in omnium cognitionem in quantum sunt homines; sicut si esset una statua corporalis representans multos homines, esset representativum commune plurium, equaliter se habens ad illa. Habet ergo adhuc natura hominis rationem universalis per comparationem ad singularia, quia est similitudo omnium singularium, sicut statua habet rationem communitatis secundum quod est commune representativum plurium. Habet hoc modo, inquam, natura hominis rationem universalis, non proprie. Dicto quod est unum in multis repertum et de multis predicatum secundum rationem universalis exemplaris ad ymaginem vel similitudinem, et a primo modo dicendi secundum quod est unum in ratione secundum iudicium anime in pluribus repertum a quibus est abstractum, manifesta est tota natura universalis proprie dicti secundum quod est unum in multis et de multis. Patet igitur quid sit universale secundum actum proprie dictum, quoniam intentio a pluribus abstracta, considerata ut una et eadem in ratione secundum iudicium secundum quod est abstracta a pluribus, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis.

[91307] De universalibus «Universale», n. 10 Sed nota quod metaphysicus abstrahit et logicus. Sed cum metaphysicus abstrahit hominem a Socrate et Platone, rem secundum se considerat, et non in quantum est intentio eorum a quibus abstrahit; et similiter cum ab homine animal abstrahit, animal ut potentiale principium hominis considerat; et cum rationale ab homine abstrahit, ipsum ut principium actuale considerat; et ideo hanc diffinitionem, homo est animal rationale et mortale, dicit esse ex principio potentiali et actuali datam, sive ex potentia et actu; et ideo diffiniendo rem realia dat. Logicus vero cum abstrahit hominem a Socrate et Platone, ipsum ut intencionem eorum considerat, in qua conveniunt; et cum ab homine abstrahit animal, animal ut intencionem communem considerat, et rationale ut intentionem specialem; et ideo diffinitionem ex intencione communi et speciali vel genere et differentia constare dicit; et ideo rationem sive intencionem dicitur dare et non rem. Propter hoc igitur dictum est, quod universale secundum actum est intentio abstracta a pluribus particularibus. Quod ergo secundum metaphysicum dicitur tale principium potentiale vel actuale vel res, secundum logicum dicitur intencio abstracta. Talis igitur res qualis significatur per hoc quod est homo vel animal, secundum logicum dicitur abstracta intencio a particularibus, et non posterior sed prior particularibus, et hoc natura ut homine animal, vel ad minus simplicitate intellectus ut homo hoc homine, qui etiam forte prior est nature intentione. Ipsa vero, secundum quod est in particulari predicamento et plurium, est ab eis abstracta intencio: hoc modo forte dici potest posterior particularibus, et hoc modo etiam non dicitur substantia esse. Res similiter vel natura secundum esse quod habet in particularibus plurificatum non est posterior particularibus, sed solum secundum esse quod habet in intelligentia anime, secundum quod ipsa existens abstracta intentio a pluribus particularibus consideratur ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime; secundum quod est a pluribus abstracta, est posterior particularibus. Hec igitur unitas sequens abstractionem, existens solum unitas in ratione secundum iudicium anime super rem nature, causata est a ratione ad minus quantum ad suum esse actuale: quoniam in rebus nature non est talis unitas secundum rationem actualitatis, quia illud cui debetur talis unitas sub esse abstracto non est in particularibus, sed sub diversis esse signatis et individuatis. Sed cum ista unitas sit formalis in ratione universalis, evidens est quomodo ad universale ut universale est: nihil est aut posterius est, et si aliquid aliud communium, sic predicatur de eis.

[91308] De universalibus «Universale», n. 11 Ex hijs evidens est quid ad universale secundum actum requiritur, et quid sit; sed quid ad rationem generis vel speciei - et actualiter vel in quantum sunt universalis - requiritur, et quid sint, non est evidens, ut videtur. Sed patet quid ad rationem generis requiritur; quoniam intentio abstracta a pluribus specie differentibus, significata per modum entis et non inherentis, considerata ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime secundum quod a pluribus est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis, et quia est abstracta a pluribus specie differentibus, ideo predicatur de pluribus differentibus in specie; et quia est intellecta sive significata per modum entis, igitur solum est in genere directe et solum predicatur in quid, ideo in quid predicatur; et quia una et eadem in ratione secundum iudicium anime, ideo et si quis hominis et asini rationem assignabit in quantum sunt animalia, utriusque eandem assignabit rationem; et quia adhuc est abstracta intentio a specie differentibus in quantum specie differunt, ideo secunda substantia que est genus minus est secunda quam substantia secunda que est species; me substantie est species quam genus. Et similiter patet quod ad rationem speciei requiritur intentio abstracta a particularibus numero differentibus, significata vel intellecta per modum entis et non per modum inherentis ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime secundum quod a pluribus est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Et patet quod ad rationem differentie requiritur secundum quod universale est, quod sit natura simplex substantialis, in particularibus unius speciei existens abstracta ab eis eorum intentio intellecta vel significata per modum inherentis; et ideo in quale substantiale predicatur considerata ut una et eadem intentio. Et patet quid ad rationem proprij secundum quod universale est requiritur: quia natura accidentalis propria alicui speciei in suis individuis est abstracta ab illis intentio, a quibus et suum subiectum abstrahitur, significata vel intellecta per modum inherentis; et ideo in quale accidentale predicatur considerata ut una in ratione et eadem ratione secundum iudicium anime et cetera. Et patet quod ad rationem accidentis requiritur, in eo quod est universale natura communis accidentalis et nulli propria, que est ab aliquibus abstracta eorum intentio per modum inherentis significata vel intellecta, et ideo in quale accidentale predicatur considerata ut et una et eadem ratione secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus est abstracta, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Visum est igitur quid requiritur ad universale secundum quod universale, et ad genus in quantum huiusmodi, et sic de singulis universalibus. Et quod huiusmodi que dicta sunt vera sunt, patet ex hijs que scribuntur in principio libri de radijs elementorum, qui liber imputatur Aristoteli. Scribitur enim ibi sic, quod omnes homines qui sensibilia sensu percipiunt, ea in quadam forma comprehendunt; qua etiam comprehencione inveniunt motu rationis sensu percepta singularia aliquibus formis convenire, et similiter aliquibus formis differre ab invicem. Cum illa quoque forma per virtutem uniuscuiusque hominis cognoscitivam concurrit officium rationis in communi, formam universaliter comprehendens cum absolucione, quoniam abstracta est a materia. Nota quod hic manifeste apparent duo, scilicet absolucio eius quod est commune. Quid autem hoc sit, illud patebit post, quoniam forma et aggregatum similiter intellectum per formam habetur, et similiter habetur unitas intencionis. Abstractio que unit particularia, scilicet unitas in ratione secundum iudicium anime, unum subiungit; et hec comprehensio est mentalis, que pro rebus taliter apprehensis universale appellatur. Quod secundum naturam forme apprehense et modum apprehendendi dividitur in quinque, scilicet genus speciem differentiam proprium et accidens. Et nota quod dicit secundum naturam forme comprehense, quia ipsa potest esse substantialis eis a quibus abstrahitur, vel accidentalis. Si substantialis, aut necessario est simplex, tunc differentia; aut prout est composita, et sic species et genus. Si accidentalis, aut de genere accidentium communium, et sic accidens; aut de genere propriorum, et sic proprium dicit secundum modum comprehendendi, quia potest esse abstractio intentionis substantialis eis a quibus abstrahitur et habetur. Dico quod specifica differentia differunt, et sic genus; aut solo numero, et sic species. Nota etiam quod dicit hic: inveniunt motu rationis (...) singularia aliquibus formis convenire; et illud: cum sensus exercicio occurrit rationis officium, res in forma communi universaliter apprehendens. Ex hijs igitur plura predictorum patent esse vera.

[91309] De universalibus «Universale», n. 12 Sequuntur oppositiones contra dicta. Universale secundum actum non est in rebus, neque secundum quod homo vel animal absolute pro re secundum intellectum, quoniam tunc non convenit ei unitas vel pluralitas; neque etiam in rebus secundum quod homo intelligitur in particularibus suis absolute, quoniam tunc deficit sibi unitas. Sed universale quantum ad suum completum esse, quod est unitas, est solum ab intellectu per comparacionem ad res, intellectu dico abstrahente considerante et iudicante illam naturam secundum rationem esse unam respectu plurium particularium, cum tamen nulla sit unitas in re ex qua ita est. Ergo videtur quod universale quantum ad esse completum, quod est unitas, sit totum ab intellectu; et ita omne universale videtur esse figmentum, cum nihil sue unitati correspondeat a parte rei. Et dicendum quod non. Aliquo enim modo est a re, scilicet potentialiter et aptitudinaliter: actualiter ab anima. Aptitudo enim et potentia est in hoc quod dico homo, secundum hoc quod ipsum abstractum et comparatum particularibus concipiatur vel consideretur unum in ratione secundum iudicium anime in pluribus particularibus repertum; sed actualitas illius unitatis est ab anima. Aptitudo enim est in ipso per naturam sue forme. Licet enim materia antecedat formam in quantum in ea recipitur, tamen actus est ante potentiam et forma ante materiam, non tamen secundum rationem sive secundum modum intelligendi, sed sicut causa ante causatum substantia et diffinitione, ut habetur quinto metaphysice; dat enim forma esse materie, et ita, ut dictum est, precedit, licet non habeat esse nisi in materia particulari. Et quia sic est, ideo forma potest abstrahi a materia particulari a qua individuatur, sicut prius a posteriori; et ipsa abstracta potest considerari ratione sue aptitudinis, qua apta nata est dare esse pluribus materiebus. Habet enim de se aptitudinem; et propter hoc Plato, ut tangitur secundo metaphysice, eam masculo qui multas mulieres fecundare potest comparavit. Et ita forma potest considerari per suam aptitudinem, ut communicabilis multis et ut una in pluribus materiebus. Et hoc habet de se, scilicet unam esse in ratione aptitudinaliter respectu plurium materierum. Et ideo aggregatum etiam, quod est homo vel animal, per suam formam, per respectum ad quam in sua forma potest abstrahi: quia tum modo forme respondet materia, et aptum natum est abstrahi a particularibus, et ipsum existens abstracta intentio comparari particularibus potest, et aptum natum est per sue forme aptitudinem concipi unum in ratione secundum iudicium anime in pluribus particularibus repertum. Sic est aptitudinaliter universale quantum ad suum complementum, quod est unitas a natura, quoniam ab ipsa aptitudinem habet, sed actualiter ab anima. Unde nota, ut scribitur libro de intellectu et intelligibili, quod forma rei potest dupliciter considerari: uno modo prout est natura diversa a natura materie, sive eius in quo est quodcumque sit illud; et alio modo prout est in materia, sive in eo in quo est individuata per hoc quod est in illo. Primo modo adhuc dupliciter consideratur; uno modo prout est essencia quedam absolute considerata in seipsa, et sic vocatur essencia, et est unum quid in se existens, nec habet esse nisi talis essencie, et sic una sola; alio modo prout ei convenit communitas secundum aptitudinem, et hoc accidit ei ex hoc quod est essencia apta nata dare multis esse, etsi numquam det illud; et sic proprie vocatur universale in potentia. Quando enim essencia communicabilis est in multis, universale est, etsi actu numquam det esse nisi uni soli, ut sol et luna. Et huiusmodi forme substanciales aliquando communicabiles sunt, et quod non communicentur accidit vel provenit ex hoc, quod tota materia cui ista forma communicabilis est continetur sub illa forma, sicut vult Aristoteles in libro de celo et mundo. Per hanc aptitudinem universale est in re, sed per actum existendi in multis non est nisi per intellectum: et ideo dixerunt Perypatetici quod universale non est nisi in intellectu referente hoc ad universale, quod est in multis et de multis secundum actum et non secundum aptitudinem solum. Hec sunt illius verba. In homine ergo est aptitudo per suam formam, ut intelligitur per suam formam, ut abstracta intentio a particularibus comparata ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime, secundum quod est abstracta a pluribus, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis; sed hec actu homini non conferuntur nisi ab intellectu; unitas igitur universalis aptitudinaliter est a re forme, actualiter autem ab anima, et similiter abstractio. A predictis si colligis habes, quod res significata per hoc quod dico homo quadrupliciter potest considerari: uno modo pro sua natura absoluta; secundo modo pro natura per respectum ad communitatem quam habet ratione sue forme; tertio ut est in suppositis absolute; quarto ut intentio abstracta a particularibus, una in ratione secundum iudicium anime secundum quod a particularibus abstracta est, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Et isto ultimo modo consideratur in quantum est universale. Et ex predictis colligi potest, quod ad verum universale quattuor requiruntur. Primum natura hominis ut homo, vel natura animalis ut asinus. Secundo communitas eiusdem per naturam sui formalis principij. Et hec duo in re sunt a natura, quoniam natura generando Socratem vel Platonem in ipsis naturam eduxit, que operacione intellectus fit universale; et illi nature insita est natura communitatis. Tertium quod requiritur est abstractio nature a particularibus, per quam abstractionem habet natura quod dicatur abstracta intentio particularium. Quartum est unitas abstracte nature vel intencionis in ratione secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus est abstracta cum plurificacione eiusdem secundum esse quod habet in illis. Hec duo, scilicet abstractio et unitas, aliquo modo sunt ab anima. Quare patet quod universale aliquo modo est a natura; quod patet, quoniam aptitudinaliter est a natura, et similiter suum naturale principium, ut materia, est a natura. Et similiter patet qualiter universale aliquo modo est ab anima; et patet quomodo, quoniam actualiter est ab anima, quia eius completum principium est abstractio et unitas intencionis abstracta; universale igitur actualiter est ab anima. Et sic aliquo modo est a natura et aliquo modo ab anima.

[91310] De universalibus «Universale», n. 13 Sed solet dari similitudo de figura insicionis, cuius potentia est a natura, actus vero ab arte; vel cuius esse est a natura, sentire vero ab arte. Ulterius cum ad universale quattuor predicta requirantur, idest duo prima in re sive in particularibus reperiuntur, scilicet natura et eius aptitudo ad communitatem. Certum enim est quod in hoc lapide natura lapidis habetur, et idem sunt lapis et iste lapis in re, licet in modo differant; et propter hoc lapis esse reale habet in hoc lapide, non autem in anima; lapis enim non est in anima, sed species lapidis; ergo natura lapidis est in singularibus, aptitudo autem communitatis in natura est; et propter hoc ubi est natura lapidis, ibi et hec aptitudo; et hoc est in singularibus. Verumtamen aptitudo nature lapidis vel forme non convenit secundum esse quod habet in singulari materia, quia sic est appropriata; sed natura universalis forme existentis in materia particulari convenit secundum esse considerate prout est essencia apta nata dare multis esse. Si ergo hec duo in particularibus reperiuntur, abstractio autem nature a particularibus, per quam habet quod potest dici abstracta rei intentio a particularibus, cum sit natura simplex concepta pretermittendo condiciones que sunt hic et nunc ex preintellectis particularibus, patet quod est quidam modus intelligendi rem sine individuantibus. Modi autem intelligendi sunt in intellectu, licet forte intellectum non sit in eo. Ex quo sequitur quod abstractio est ab anima; similiter concepcio unitatis et identitatis in ratione secundum iudicium anime in abstracta intencione a pluribus, secundum quod ab eis est abstracta intentio, est quidam modus intelligendi rem. Ergo patet quod universale quantum ad duo prima est in singularibus et a natura, quantum ad duo alia, que sunt completiva universalis secundum actum, est in anima et ab anima. Unde universale secundum actum quantum ad aliqua sui est a natura et in singularibus, quantum vero ad aliqua est in anima et ab anima; et cum unumquodque debet iudicari a forma et denominari, magis, ut videtur, debet universale dici in anima quam in singularibus. Et tu dicis quod non sufficit quantum ad quartam condicionem que requiritur ad universale. Non enim quero in quo sit, utrum videlicet in rebus aut in anima, concepcio unitatis in ratione secundum iudicium anime in abstracta intentione a pluribus secundum quod est ab eis abstracta, quoniam certum est quod ista concepcio in anima est; sed quero, cum ibi sit abstracta intentio et unitas qua ipsa dicitur esse una, in quo sit illa unitas in ratione secundum iudicium anime. Et dicendum quod cum hec unitas non sit simplex unitas, sed unitas in ratione secundum iudicium anime respectu plurium particularium, ideo non attribuitur nature absolute, sed ut est intentio abstracta a particularibus et comparata eisdem. Natura quidem abstracta et comparata videtur esse in anima, sicut homo albus in quantum est albus est in predicamento qualitatis secundum reductionem. Ad primum dicendum quod hec unitas vel est in anima, vel in intencione abstracta in quantum est illa unitas; et sic adhuc in anima et ab anima actualiter. Nec est ponendum universale separatum a particularibus, ut posuit Plato; id sufficienter ab Aristotele reprobatum est. Aliquo igitur modo est universale in rebus et aliquo modo est in anima. Ex hijs omnibus pertractatis patent soluciones omnium prius requisitorum.

[91311] De universalibus «Universale», n. 14 Nota quod questiones Porphirij diversimode habent formari, sive a diversis formantur. Uno modo dicitur quod Porphirius querit tres questiones in universo. Prima est utrum universale subsistat, idest sit aliquid extra animam et precipue substantia, an sit in nudis puris solisque intellectibus, ita quod nullo modo a parte rei, nec etiam aliquid correspondeat a parte rei. Secunda est si universale subsistit, idest si sit substantia, utrum sit corporea vel incorporea. Tertia est utrum in sensibilibus vel a sensibilibus separatum. Si ita formentur questiones, patet quid ad primam questionem sit dicendum, quoniam universale quantum ad naturam et nature aptitudinem est ens extra animam, ut homo lapis et huiusmodi, et potest esse substantia vel accidens. Secundum vero quod universale est abstracta intentio pro ratione abstractionis, est in anima; sed non sic in anima cui nichil correspondet a parte rei, quoniam, ut visum est, ei correspondet forma que vere abstrahi potest, et aggregatum per formam. Secundum etiam quod universale est abstracta intentio una respectu particularium in ratione secundum iudicium anime, est in anima non fictorie vel false quantum ad hanc unitatem, quoniam aptitudo communitatis ei respondet. Similiter ad secundam patet, quoniam quoddam universale abstrahitur a particularibus corruptibilibus, ut ab homine et asino animal; et quoddam ab incorruptibilibus, ut ab hac intelligentia et illa intelligentia; et primum pro re potest dici corporale, ut animal homo lapis, pro completo vero universalis non potest. Similiter ad tertiam patet quod quoddam universale pro re sua est in sensibilibus, ut homo lapis, nec separatum a sensibilibus, eo modo quo posuit Plato; pro completo vero universalis secundum actum est in anima et non in singularibus. Unde nota quod res eadem penitus est universale et particulare in modo differenti: que quidem differentia est quod res, secundum quod abstracta intentio et comparata ad particularia una et eadem in ratione secundum iudicium anime concepta, universale dicitur et est in anima; secundum vero quod sub conditionibus materie est, que sunt hic et nunc, et etiam secundum esse reale, est in particularibus. Alio modo formantur questiones Porphirij, ut queratur utrum universalia sunt res extra animam, an in solis intellectibus, ita quod nichil correspondeat eis a parte rei extra animam, sicut Chimere. Vel sint in nudis intellectibus, ita quod insint intellectui ipsi a creacione sua; et tunc dicuntur esse in nudo intellectu, quia intellectus in sua creacione est quasi tabula nuda in qua nichil est depictum. Sive sint in puris intellectibus, idest in intellectu divino, qui purus est eo quod fantasie non est permixtus. Et in intellectu divino dicitur esse universale a Platone dicente quod genera et species in mente divina extiterant antequam in corpora prodirent; qui Plato a quodam sic reprehenditur dicente, quod in mente sua Deum abnegavit qui apostatavit, quando in mente eius, scilicet Dei, genera et species esse posuit. Alie questiones formantur ut prius. Si sic formentur questiones, breviter quocumque modo formentur ad intencionem Porphirij, patet solucio ex prehabitis. Patet enim quod non sunt in solo intellectu nec in nudis intellectibus, ut sunt dignitates. Utrum cognicio eorum sit nobis innata aut non, alibi querendum est. Similiter patet quod universale, eodem modo quo est ipsa intencio, non est in puro intellectu, idest divino. Similiter patet quod universale quantum ad suum completivum, quod est unitas, debet reduci ad genus accidentis, scilicet relacionem; sed non est relatio extra animam existens, ut dictum est. Ex prehabitis solvuntur omnia quesita.

[91312] De universalibus «Universale», n. 15 Queres circa prehabita utrum genera et species in genere substantie sunt forme pure, an aggregata abstracta ex pluribus. Videbitur tibi ex pluribus antehabitis quod sint forme. Sed dicendum est quod sunt abstracta aggregata, ut evidens est ex nominibus. Homo enim, cum dicitur esse nomen speciei, est natura aggregati, et similiter animal. Et etiam dicit Aristoteles secundo methaphysice, quod genera et species que vere dicuntur sunt illud quod aggregatur ex materia universali et forma. Verbi gratia, species hominis non est forma eius, quod intendit Plato, sed aggregatum ex materia et forma; et signum est quod huius forme non sunt species, quia qualitas rei que est forma est in specie. Hec sunt verba eius: non igitur potest dici quod sint forme in rei veritate; verumtamen quia abstractio et communitas sunt per naturam forme et universalia abstrahuntur, ideo forme dicuntur. Sed intellige quod forma et aggregatum multipliciter dicuntur. Quoniam primo modo et verissimo dicitur forma non tantum quia informat, sed pro sua simplicitate: ut primum principium simplicissimum quod est Deus, respectu cuius quicquid est aggregatum et compositum dici potest, et ipsum pure simplex. Quoniam materia habet potentiam que non est ipsa, et ita in materia est aliqua compositio. Est enim sua essencia et sua potentia, que non est penitus idem cum essencia sua, ut vult Averoys primo capitulo de substantia orbis. Similiter forma habet aptitudinem naturalem perficiendi plures materias, que aptitudo non est ipsa essencia forme. Sed in primo principio quicquid est in ipso est idem cum ipso, et ideo a simplicitate eius omnia recedunt; ideo forma potest dici; alia autem aliquo modo respectu eius composita sunt. Alio modo in genere substantie dicitur forma id quod aliud informat, ut materiam et aggregatum, quod ex materiali principio et formali constat. Tertio modo dicitur forma que materialem, licet aliqualem, compositionem habet, ut intelligencia, et respectu huius omne aggregatum materiam habens sensibilem aut insensibilem compositum nuncupatur. Quarto modo dicitur forma quod a materia sensibili abstrahitur, ut mathematicus, et respectu eius omnia naturalia consequencia materiam dicuntur aggregata. Quinto modo dicitur forma quod abstrahitur a rebus materialibus et a condicionibus materie que sunt hic et nunc, licet in veritate sit aggregatum, ut homo, animal. Et ideo dicit Aristoteles in libro de celo et mundo: qui dicit celum dicit formam tantum; et in eodem libro dicit quod celum constat ex tota materia et forma. Hoc etiam modo accipiens formam septimo metaphysice, dicit talia que sunt homo et animal significare formam; et cum talia per operacionem intellectus sint genera et species, hoc modo genera et species possunt dici forme; et respectu talium quicquid intelligitur sub condicionibus materialibus que sunt hic et nunc potest dici aggregatum; et ideo dicit Aristoteles eodem libro de celo: et qui dicit hoc celum, dicit formam in materia. Similiter dicit septimo metaphysice. Et hec de universalibus dicta sufficiunt.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264