CORPUS THOMISTICUM
Leonardi Pistoriensis
De praescientia et praedestinatione

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1868 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[89116] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, pr. Instantissime rogatis me, charissime frater, ut vobis aliquem tractatum brevem facerem stilo facili, de praescientia et praedestinatione divina, per quem possetis aliquibus quaestionibus et objectionibus, quae de ipsis communiter fiunt ab hominibus, respondere. Unde vestrae instantiae pro posse satisfacere cupiens, aggressus sum facere, auxilio Dei praevio, quod rogastis. Scire tamen debetis quod ab antiquis philosophis, et etiam ab Ecclesiae doctoribus et magistris, tam antiquis quam modernis, haec quaestio fuit multipliciter et subtiliter ventilata. Quorum ego profundissimas et perplexas rationes evitans, leviores aliquas et vestrae capacitati accommodas, praelegi, non tamen quae penitus satisfacere possint, in hac profundissima et insolubili quaestione. Nam secundum apostolum ad Romanos 11, 33, incomprehensibilia sunt judicia Dei et investigabiles viae ejus: quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ejus fuit? et cetera. Sunt autem haec quae in hoc opusculo perstringuntur. Primo quid sit praescientia et praedestinatio Dei, et in quo a se invicem differant. Secundo quid sit reprobatio Dei, et quis praedestinationis et reprobationis effectus. Tertio utrum praescientia sit causa rerum praescitarum, vel res causae praescientiae. Quarto utrum praescientia Dei necessitatem eveniendi rebus imponat. Quinto utrum praedestinatio certitudinem habeat. Sexto utrum praedestinatio necessitatem imponat. Septimo quare Deus fecit hominem quem sciebat esse damnandum.


Caput 1

[89117] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 1 co. Sciendum est igitur, quod ista quatuor, videlicet scientia, praescientia, providentia et praedestinatio diversimode, sive diversis respectibus de Deo dicuntur, et habent per se additionem unius ad alterum. Scientia enim sive sapientia de omnibus est, scilicet de bonis et malis, de praeteritis, praesentibus et futuris; et non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia, ut seipsum nesciat; sed ipse solus seipsum perfecte novit, cujus scientiae comparatione, omnis creaturae scientia imperfecta est. Praescientia vero addit super scientiam, quamdam praecognitionem: est enim de futuris tantum, sed de omnibus; de bonis, scilicet, et de malis. Providentia vero includit in se praescientiam, et addit supra ipsam, quamdam praeparationem, sive promotionem in finem ultimum. Est enim de rebus praecognitis faciendis, sive gubernandis: unde et providus dicitur, qui bene conjectat de conferentibus ad finem ultimum consequendum, et de his quae ipsum possunt impedire. Providentia ergo dicitur quae rebus praescitis et ordinatis tribuit ea quae ordinem conservent et propellit omnem inordinationem. Praedestinatio autem in suo intellectu includit, non solum praescientiam, sed etiam providentiam; et addit supra eam aliquid; scilicet quemdam specialem modum, tam ex parte praedestinatorum, quam ex parte ipsius finis, quam etiam ex parte praedestinantis. Cum enim providentia Dei sit omnium rerum, et speciali quodam modo rerum habentium voluntatem, praedestinatio includit in se providentiam secundum illum modum specialem, quo est respectu hominum et habentium voluntatem. Est enim praedestinatio de hominibus salvandis. Item cum providentia respiciat ordinem uniuscujusque boni ad quemlibet finem, praedestinatio est tantum respectu eorum quae homo ex naturalibus suis consequi non potest, sed sunt elevata supra facultatem humanae naturae. Est enim respectu gloriae quae est in perfecta Dei fruitione, et respectu gratiae promoventis in ipsam gloriam. Unde dicit Damascenus, quod praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Item licet providentia sit promotio vel directio alicujus in finem, praedestinatio tamen includit in se providentiam, cum quadam speciali acceptione et electione voluntatis. Quamvis enim praedestinatio praesupponat actum cognitionis, nominat tamen actum voluntatis eligentis ad ea quae sola gratuita voluntate conferuntur. Unde dicitur ad Rom. 8, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Et ad Ephes. 1, 5: praedestinavit nos in adoptionem filiorum secundum propositum voluntatis suae. Sic igitur de essentia praedestinationis est praescientia et voluntas aliquorum. Ex praedictis itaque manifestum est quid sit praescientia et praedestinatio Dei. Est enim praescientia Dei, certissima praecognitio omnium futurorum tam bonorum quam malorum. Praedestinatio vero, secundum Augustinum in Lib. de Praedest. Sanct., est gratiae praeparatio, idest divina electio, qua elegit eos quos voluit ante mundi constitutionem, ut ait Apost. ad Ephes. 1, 4. Vel secundum definitionem magistralem, praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Unde patet quod praedestinatio sine praescientia esse non potest; sed sine praedestinatione praescientia esse potest. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus; sed praescivit Deus etiam quae non ipse facturus, idest omnia mala: praedestinavit enim eos quos elegit; reliquos autem reprobavit, idest ad mortem aeternam praescivit.


Caput 2

[89118] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 2 co. Sicut autem praedestinatio Dei proprie est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, scilicet gratiae in praesenti et gloriae in futuro, ita reprobatio Dei est praescientia malitiae in quibusdam non finiendae et praeparatio poenae non terminandae, ut dicit Augustinus in Lib. de bono perseverantiae. Reprobatio enim Dei, qua ab aeterno, non eligendo, quosdam reprobavit, secundum duo consideratur: quorum alterum praescit et non praeparat, scilicet iniquitatem sive malitiam. Unde Augustinus ad Prosp. et Hilar.: haec quidem regula inconcusse tenenda est: peccatores peccato praescitos esse non praeparatos, poenam autem esse praeparatam. Praeparavit enim Deus malis (ut ait Fulgentius) ignem aeternum, illis utique quos non praeparavit ad facienda peccata. Praeparavit enim Deus quod divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas admitteret. Non enim sicut praeparavit sanctos ad justitiam prosequendam, sic praeparavit iniquos ad injustitiam admittendam; quia pravitatis operator nunquam fuit. Praedestinatio, quantum est de se, non tantum importat scientiam, sed etiam voluntatem et potentiam. Sed quoniam causalitas gratiae et gloriae attribuitur proprie voluntati ut efficienti, scientiae autem ut dirigenti, potentiae vero ut exequenti; ideo etsi praedestinatio importat illa tria, tamen principalis est in genere voluntatis. Et ideo ab Augustino definitur praedestinatio per illa tria. Primo per id quod respicit potentiam in Lib. de fide ad Petr.: praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio. Secundo per id quod respicit scientiam in Lib. de bono Persev.: praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei. Tertio per id quod respiciat voluntatem; et propriissime in Lib. de Praedest. Sanct.: praedestinatio est propositum miserendi. Praedestinationis autem effectus est appositio illius gratiae, qua in praesenti justificamur, atque ad recte vivendum et in bono perseverandum adjuvamur, et qua in futuro beatificamur. Quem quidem effectum notificat apostolus ad Roman. 3, 24: ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis effectus est quodammodo privatio sive substractio gratiae. Quae interdum in Scriptura sacra obduratio et excaecatio dicitur. Unde apostolus ait ad Rom. 9, 18: cujus vult miseretur, et quem vult indurat: misericordiam appellans praedestinationem (ut ait Augustinus ad Xistum), et praedestinationis effectum, idest gratiae appositionem; obdurationem vero gratiae privationem. Hic etiam de excaecatione dicitur 2 ad Corinth. 4, 4, quod Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium: quod una Glossa de Deo vero exponit. Sciendum tamen est, quod quia bonum subjacet providentiae Dei, ut causatum et ordinatum; ideo praedestinatio est idem quod causa gratiae et gloriae, ad quam gratia ordinatur. Sed quia malum non subjacet providentiae ut intentum vel causatum (cum omnis defectus accidat praeter intentionem) solum subjacet ei ut praescriptum et ordinatum, sicut dictum est; ideo reprobatio est tantum praescientia culpae et non causa, sed poenae ad quam culpa ordinatur, et cujus, scilicet poenae, est praescientia et causa. Unde Augustinus dicit ad Xistum: non obdurat Deus immittendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur. Idem ad Simplicianum dicit: non est intelligendum, quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat; sed tantum quibusdam peccatoribus misericordiam justificationis suae non largitur. Et ob hoc eos indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent: eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima, judicat: quam non aperit, sed admiratur apostolus dicens: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, ad Roman. 11, 33.


Caput 3
Prooemium

[89119] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 pr. Consequenter considerandum est, utrum scientia vel praescientia Dei, sit causa rerum praescitarum; vel res futurae, sint causa praescientiae Dei. Et ut melius veritas appareat, producantur in medium aliqua argumenta. Circa primam partem sic proceditur.

[89120] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 arg. 1 Videtur, quod praescientia Dei sit causa rerum praescituram. Nam omne id quod antecedit aliud, et ipso posito ponitur, ipsum est causa illius, ut patet per definitionem causae: causa est, ad cujus esse sequitur aliud. Sed divina praescientia praecedit omne futurum, et ea posita ponuntur futura respectu quorum est ratio, et ea remota removentur futura: quia nec futura fuissent nisi ea Deus praescivisset; alias ignorantia poneretur in Deo, quod est absurdum. Ergo praescientia videtur esse causa praescitarum rerum.

[89121] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 arg. 2 Adhuc, sicut voluntas Dei est ipse Deus, ita et scientia ejus. Sed voluntas Dei absolute est causa omnium volitorum: unde dicit Psal. 4, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit. Ergo scientia ejus debet dici causa omnium scitorum.

[89122] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 arg. 3 Huic etiam sententiae Augustinus attestari videtur Lib. 15 de Trinitate sic dicens: universas creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt novit eas Deus; sed ideo sunt, quia novit: non enim nescivit quae fuerat creaturus: quia ergo scivit, creavit, non quia creavit, scivit.

[89123] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 s. c. In contrarium est, quia si praescientia esset causa praesciti, cum Deus praesciat omnia mala, esset causa omnium malorum, et per consequens esset auctor omnium malorum, quod falsum est.

[89124] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 co. Sciendum est ergo circa istam materiam, quod scientia, sive praescientia, Dei potest considerari dupliciter. Uno modo secundum propriam rationem. Et sic, cum praescientia nihil aliud dicat nisi praecognitionem, non importat aliquam causalitatem; alias omnis scientia vel praescientia causa esset rerum praescitarum; quod falsum est. Videmus enim quod praescientia medici, quando certitudinaliter novit infirmum brevi moriturum, non est causa mortis infirmi: praescientia etiam speculatoris qua videt hominem euntem per viam, in qua paratus est leo ad devorandum, non est causa perditionis illius, et hujusmodi. Alio modo potest considerari, inquantum est scientia artificis operantis res praescitas: et sic habet rationem causae respectu rei operatae per artem: unde secundum modum quo scientia artificis operantis per artem suam est causa artificiati, consideranda est causalitas scientiae divinae. Est ergo iste progressus in productione artificiati. Primo scientia artificis ostendit finem. Secundo voluntas ejus intendit finem illum ostensum. Tertio voluntas imperat actum, per quem educatur opus. Quarto scientia dirigit illum actum. Quinto circa opus quod per actum educitur, scientia artificis ponit formam conceptam. Sic igitur scientia artificis se habet ut ostendens finem, ut dirigens actum, et ut informans opus operatum. Et ideo constat quod quicquid defectus vel deviationis a forma artis vel a fine accidit in effectu, non reducitur in scientiam artificis sicut in causam, etiam si defectus ille fuerit praescitus ab eo. Patet etiam, quod principalitas causalitatis consistit penes voluntatem quae imperat actum. Unde manifestum est, quod scientia vel praescientia Dei causalitatem non habet respectu mali, quod est deviatio a forma et a fine; sed tantum respectu bonorum, secundum quod consequuntur formam divinae artis et finem. Non tamen ita quod respectu eorum dicat perfectum rationem causalitatis, nisi secundum quod adjungitur voluntati. Et ideo dicit Magister sententiarum, quod scientia beneplaciti est causa rerum.

[89125] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum est, quod aliquid potest aliud sequi dupliciter. Uno modo per modum productionis, secundum quod unum producitur ab alio. Et sic id ad cujus esse sequitur aliud, est vere causa ejus in essendo. Alio modo per modum consecutionis. Et sic id ad cujus esse sequitur aliud, non est causa in essendo, sed solum in consequendo. Et omne tale dicitur esse causa sine qua non. Et talis causa dicitur esse scientia vel praescientia divina, si tamen scientiam ad simplicem notitiam referamus. Si vero scientiae sit adjuncta voluntas (quae dicitur scientia beneplaciti), tunc est causa omnium quae fecit Deus.

[89126] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod voluntas habet completam rationem causae, in quantum objectum ejus est finis secundum rationem boni, qui, scilicet finis, est causa causarum. Unde et voluntas imperium habet super alias vires animae. Et ideo voluntas Dei absolute dicitur causa rerum; sed scientia non est ita, sicut patet per praedicta. Licet enim in Deo sit una res; tamen aliquid attribuitur uni, quod non attribuitur alteri: et ideo ratio non procedit.

[89127] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Augustinus loquitur de scientia beneplaciti, sicut patet. Agit enim de bonis tantum, scilicet de creaturis, quas Deus facit. Quas quidem novit, non solum scientia simplicis notitiae, sed etiam scientia beneplaciti. Licet autem scientia vel praescientia Dei aliquo modo sit causa rerum scitarum, ut dictum est; nullo tamen modo res possunt esse causa scientiae vel praescientiae Dei. Non enim Deus accipit cognitionem a rebus, sicut nos accipimus; sed seipsum intelligit et cognoscit. Quamvis igitur res non praescirentur nisi essent futurae, non tamen ideo praesciuntur, quia futurae. Si enim hoc esset, tunc temporale esset causa aeterni, et creatum causa increati, et ex creaturis penderet scientia creatoris. Et ideo dicit Augustinus in 15 Lib. de Trinitate: universas autem creaturas et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit: sed ideo sunt, quia novit. Cum ergo dicitur, res non praescirentur nisi essent futurae, non notatur ibi causa, nisi forte, sine qua non; sed importatur solum consequentia unius ad alterum.


Caput 4
Prooemium

[89128] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 pr. Ex praedictis colligi potest, quod praescientia Dei necessitatem eveniendi rebus non imponat. Si enim praescientia Dei accipiatur pro simplici notitia futurorum, certum est, quod ipsa non est causa rerum praescitarum, ut ex jam dictis apparet: et ideo, licet praesciat res futuras, non tamen eis necessitatem imponit. Unde Augustinus super Joan.: Deus, inquit, futurorum praescius, per prophetam praedixit infidelitatem Judaeorum, sed non fecit. Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata praenovit: illorum enim praescivit peccata, non fecit. Si autem scientia Dei accipiatur pro notitia beneplaciti, similiter necessitatem rebus contingentibus non imponit. Omnia enim sic cognoscit esse futura, sicut ventura sunt: et cuncta quae contingenter eveniunt (ut illa quae sunt a libero arbitrio, et a casu, et a fortuna), sic praescit esse futura contingenter, sicut etiam praescit modum contingentiae, secundum quem sunt. Unde sicut erroneum est dicere, quod humani actus et eventus praescientiae et ordinationi divinae non subsint; ita erroneum est dicere, quod ex praescientia, vel ordinatione divina, humanis actibus necessitas ingeratur. Tolleretur enim libertas arbitrii, legum utilitas, consiliandi opportunitas, solicitudo bene vivendi, et poenarum praemiorumque justitia.

[89129] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 arg. 1 Sed contra hoc objicitur. Dictum est supra, quod praescientia beneplaciti est causa rerum. Sed omnis causa necessaria inducit necessario effectum: posita enim causa, necessario ponitur effectus, nisi sit deficiens in minori parte, sicut est causa naturalis. Cum ergo praescientia Dei non sit deficiens; videtur quod id quod praescitum est a Deo, sit necessarium.

[89130] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 arg. 2 Amplius, omne quod Deus praescit, est verum, quia scientiae Dei falsum subesse non potest. Sed (ut dicit philosophus in 1 Periher.), omne quod est, quando est, necesse est esse. Ergo si praescitum est modo verum, necesse est nunc esse verum. Sed futurum est praescitum. Ergo necessarium est futurum esse; ergo ex necessitate eveniet.

[89131] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 arg. 3 Praeterea, ponatur quod Deus praescit aliquid in partem affirmativam, ut Socratem currere. Tunc sic: aut est possibile Socratem non currere, aut non est possibile. Si non est possibile ipsum non currere; ergo ab aequipollenti, necesse est ipsum currere: et sic habetur propositum. Si autem possibile est ipsum non currere, ponatur ergo ipsum non posse currere: (possibile enim est, secundum philosophum, quo posito non sequitur inconveniens). Sed positum erat, quod Deus praesciret Socratem currere: ergo praescit esse futurum, quod non est futurum. Omnis autem talis scientia falsa est; ergo scientia vel praescientia Dei falsa erit; quod est impossibile. Relinquitur ergo, quod Socratem non currere, non sit possibile sed necessarium.

[89132] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 arg. 4 Item, si Deus praescit Socratem currere; aut est possibile aliter evenire, aut non est possibile. Si non est possibile aliter evenire, ergo necessarium est sic evenire, sicut praescitum est, et sic habetur propositum. Si autem possibile aliter evenire quam Deus praescit; ergo divina praescientia est fallibilis et incerta: quod est falsum.

[89133] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 arg. 5 Adhuc, secundum philosophum in Lib. Prior., ex majori de necessario et minori de inesse, sequitur conclusio de necessario. Inde sic: omne praescitum a Deo necesse est esse verum. Sed Socratem currere est praescitum a Deo, ergo necesse est esse verum. Et sic idem quod prius.

[89134] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 arg. 6 Item, in omni vera conditionali, si antecedens est necessarium absolute, quia ad antecedens semper sequitur consequens, et ad necessarium nunquam sequitur nisi necessarium, sicut ad verum nunquam sequitur falsum, quamvis ad falsum aliquando sequatur verum, ut probatur in 1 Prior. Sed in hac conditionali, necesse est Socratem currere, si est praescitum a Deo: antecedens est necessarium absolute: tum quia omne praescitum est necessarium, tum quia omne aeternum est necessarium. Ergo Socratem currere, est necessarium absolute.

[89135] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 s. c. 1 In contrarium est auctoritas Augustini sumpta a simili in Lib. de libero arbitrio, dicentis: sicut tu memoria tua non cogis esse facta quae praeterierunt, sic praescientia non cogit fieri quae futura sunt.

[89136] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 s. c. 2 Item potest ostendi per rationes ducentes ad impossibile. Si enim praescientia Dei necessitatem rebus imponeret (sicut dictum est), tolleretur libertas arbitrii, periret consiliandi opportunitas, frustra bonis praemia et malis supplicia ponerentur, injuste boni praemiarentur et mali punirentur, laus et vituperium deperiret (quia, ut dicit Hieronymus, nemo peccat in eo quod vitare non potest), peccata nostra ad auctorem bonorum omnium referrentur, nec speculandi aliquid, vel deprecandi ratio nulla esset.

[89137] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 co. Respondeo. Dicendum, quod propter hujusmodi difficultates duplex fuit error circa istam materiam. Quidam enim, propter ordinem causae ad causatum, dixerunt quod, cum praescientia Dei sit causa rerum et sit immutabilis, rebus necessitatem imponit; et ideo abstulerunt liberum arbitrium et peccatum. Et haec positio fuit haeretica et iniqua, quia destruit bonos mores. Alii vero propter ordinem scientiae ad scitum dixerunt, quod cum scientia sit certa cognitio, ex ipsa ratione certitudinis requirit determinationem in re scita. Sed in futuris contingentibus, non est alterum determinate verum; et ideo, de eis certa cognitio esse non potest, nisi quando sunt. Cum autem Dei cognitio sit certissima et infallibilis, negaverunt Deum de futuris contingentibus praescientiam habere; cogitantes intellectum divinum ad modum intellectus nostri, cognitionem accipere. Et haec similiter positio haeretica fuit et impia, quia derogat nobilitati divinae. Et ideo positio vera et Catholica est, quae Deum honorat, et bonos mores conservat: in Deo est certissima praescientia futurorum omnium, nec tamen rebus contingentibus necessitatem imponit. Quomodo autem hoc esse valeat, sic percipi potest. Manifestum est, quod quando sunt multae causae ordinatae, effectus ultimus non sequetur causam primam in necessitate vel contingentia, sed causam proximam; quia virtus causae primae recipitur in causa secunda secundum modum causae secundae. Nam omne quod recipitur in aliquo, est in eo secundum modum recipientis, et non secundum modum recepti. Effectus enim ille non procedit a causa prima nisi secundum quod virtus causae primae recipitur in causa secunda; ut patet in fructificatione, arboris, cujus causa remota, sive prima, est motus solis, proxima vero est virtus generativa plantae. Fructificatio autem impediri potest per impedimentum virtutis generativae, quamvis motus solis invariabilis sit. Similiter etiam scientia Dei, licet sit invariabilis causa omnium, effectus tamen producuntur ab ipsa per operationes causarum secundarum. Et ideo mediantibus causis secundis necessariis, producit effectus necessarios; et mediantibus causis secundis contingentibus, producit effectus contingentes. Sed adhuc manet dubitatio major de infallibilitate divinae praescientiae: quia licet prima causa possit stabilis esse cum defectu causae secundae (sicut motus caeli cum sterilitate arboris), scientia tamen Dei non potest stare cum defectu causae secundae. Non enim potest esse, quod Deus sciat simul hunc hominem currere, et quod ipse homo deficiat a cursu. Et hoc est propter certitudinem scientiae ipsius. Ad hoc ergo quod sit certa scientia, oportet invenire aliquam certitudinem in re scita. Secunda est, quod antequam res sit, non habet esse nisi in causis suis. Sed causae quaedam sunt, ex quibus necessario sequitur effectus, quae impediri non possunt. Et in istis causis habet effectus esse certum et determinatum, adeo quod potest ibi fieri demonstratio; sicut est ortus solis, et eclypsis solis et lunae, et hujusmodi. Quaedam autem sunt, ex quibus sequuntur effectus in majori parte, sed tamen deficiunt in minori. Unde in istis causis effectus futuri non habent certitudinem absolutam, sed quamdam, inquantum sunt magis determinatae causae ad unum, quam ad aliud. Et ideo per istas causas potest accipi scientia conjecturalis de futuris. Quae tanto magis est certa, quanto sunt causae magis determinatae ad unum; sicut est cognitio medici de sanitate infirmi, ac morte futura. Et judicium astrologi de ventis et pluviis futuris. Quaedam vero causae sunt, quae se habent ad utrumlibet. Et in istis causis effectus futuri nullam habent certitudinem, vel determinationem. Et ideo contingentia ad utrumlibet, in causis suis nullo modo cognosci possunt; sed quando jam efficiuntur in rerum natura, tunc habent in seipsis esse determinatum. Et ideo quando sunt in actu, certitudinaliter cognoscuntur: ut patet de eo qui videt Socratem currere; quia tunc certam cognitionem habet de cursu ipsius; nam Socratem currere, dum currit, necessarium est. Intellectus autem divinus ab aeterno intuetur unumquodque contingentium, non solum prout est in causis suis, sed prout est in esse suo determinato. Nisi enim hoc esset, aliter cognosceret rem postquam est, quam antequam fieret: et sic de eventibus rerum aliquid accresceret cognitioni ejus. At vero cognitio Dei non causatur a rebus, sicut nostra; sed potius ipsa est causa rerum cognitarum. Scientia ergo Dei, cum sit vera et perfecta, eo modo quo res futurae sunt, eas evenire cognoscit. Et ideo ab aeterno uno intuitu vidit singula tempora, et cunctos hominum actus, et rem talem esse in hoc tempore, et in hoc deficere. Patet igitur quod praescientia Dei perfecte et invariabiliter cognoscit res futuras prout eveniunt, nec tamen rebus contingentibus necessitatem imponit.

[89138] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod effectus non trahit necessitatem a causa prima, sed solum a causa proxima, ut dictum est.

[89139] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod dictum philosophum intelligitur de eo, quod aliquid in actu ponit circa subjectum; quod postquam positum est, impossibile est non esse positum. Sed verum de futuro nihil ponit circa subjectum; quia non est verum pro praesenti, sed solum pro futuro; et ideo nullam habet necessitatem.

[89140] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod duplex est necessitas: scilicet absoluta, et conditionata, sive respectiva. Necessitas absoluta quae opponitur contingentiae, dicitur necessitas consequentis, quae est ex causis necessariis. Necessitas autem conditionata, est ex suppositione sive conditione; et dicitur necessitas consequentiae. Et haec non opponitur contingentiae, quia non est ex causis necessariis absolute. Nam aliquod contingens necessario sequitur, facta suppositione; ut si ponatur quod Socrates currit, necessario sequitur quod moveatur. Dicendum ergo, quod actus divinae cognitionis transit super contingens (etiam si futurum sit nobis), quia ei semper est praesens, sicut transit visus noster super ipsum cum est praesens. Et quia omne quod est, dum est, necesse est esse, quod tamen absolute non est necessarium; ideo in se consideratum, est contingens; sed relatum ad Dei cognitionem, est necessarium; quia ad ipsam refertur secundum quod est in esse actuali, cum aeternitati omnia sint praesentia. Non enim Deus videt tantum hanc rem respectu praecedentis temporis esse futuram, et respectu futuri esse praeteritam; sed videt id tempus, in quo est praesens, et rem esse praesentem in hoc tempore. Unde omnino simile est, si ego videam praesentialiter Socratem currere, quod quidem in se contingens est, sed relatum ad visum meum, est necessarium. Unde secundum distinctionem positam, dicendum est, quod praescitum est necessarium necessitate consequentiae, sive conditionata, et non necessitate consequentis, sive absoluta.

[89141] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod infallibilitas et certitudo praescientiae Dei, provenit ex hoc, quod rem videt semper ut praesentem, sicut dictum est. Nam tamen ex hoc, quod res praescita necessitatem absolutam acquirat, sed conditionatam solum, ut jam patuit.

[89142] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod ista propositio, omne scitum a Deo, necesse est esse, est duplex. Potest enim esse de dicto; et sic est composita, et est vera; quia hoc dictum est necessarium, scilicet scitum a Deo, est verum. Vel potest esse de re; et sic est divisa, et falsa: hanc enim rem quae ponitur scita a Deo, non est necesse fieri, quia contingenter fit. Et similiter conclusio duplex est. Hujus autem distinctionis ratio est; quia potest illud sumi secundum conditionem quae subjacet divinae scientiae, et hoc est secundum quod habet esse determinatum in actu, et sic necessitatem habet. Vel potest ista res sumi sine ulla conditione, et sic non est necessarium; quia potest considerari prout est in causis suis, antequam sit in actu, et ibi non habet necessitatem, nec ibi tantum est scita a Deo futura esse; non enim scit Deus effectum contingentem esse determinatum in sua causa, quia esset falsa scientia, cum in causa sua non sit determinatus.

[89143] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ad hoc argumentum quidam sic respondent, et dicunt, quod hoc antecedens, scilicet esse praescitum a Deo, est necessarium, nec tamen consequens est necessarium; quia illa regula intelligitur tantum in illis conditionalibus, in quibus antecedens est causa consequentis. Sed quia regula illa non probatur a philosopho de ratione causalitatis, sed ex ratione consequentiae (secundum quam ex necessario sequitur necessarium, sive sit causa, sive effectus); ideo aliter potest dici, quod antecedens est necessarium absolute, tamen ista res non potest subjacere divinae scientiae nisi dum est in actu, secundum quod determinationem et certitudinem habet; ipsam enim necesse est esse, dum est. Et ideo, similis necessitas inferenda est in consequente; ut scilicet accipiatur ipsum, quod est Socratem currere, secundum quod est in actu; et sic determinationem et necessitatem habet. Unde patet, quod si sumatur Socratem currere secundum hoc, quod ex antecedente sequitur, necessitatem habet; non enim sequitur ex antecedente, nisi secundum quod substat divinae scientiae; cui subjicitur, prout consideratur praesentialiter in suo esse actuali: unde sic etiam sumendum est consequens. Et hoc modo patet, quod scilicet ex hypotesi, consequens necessarium est; necesse est enim Socratem currere dum currit.


Caput 5
Prooemium

[89144] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 pr. Post haec etiam de praedestinatione restat investigare. De qua hic ad praesens, praeter ea quae dicta sunt, duplex consideratio erit. Prima quidem, utrum praedestinatio certitudinem habeat. Secunda, utrum necessitatem imponat.

[89145] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 arg. 1 Ad primum ergo sic proceditur. Videtur quod praedestinatio certitudinem non habeat. Dicitur enim Apoc. 3, 11: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. At hoc intelligitur de corona praesentis justitiae, aut de corona gloriae. Sed non de corona praesentis justitiae; quia gratia, quam quis habet, eo peccante destruitur, nec de subjecto in subjectum mutatur; ergo intelligitur de corona gloriae. Sed gloria non est alicujus in statu vitae, nisi secundum quod est ei praedestinata; ergo videtur quod unus possit accipere quod alii praedestinatum est; et sic praedestinatio certa non erit.

[89146] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 arg. 2 Praeterea, Gregorius in Moral. dicit, quod aliis cadentibus, in eorum locum alii succedunt. Sed locus gloriae non potest dici eorum, nisi quia est eis praedestinatum; ergo idem quod prius.

[89147] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 arg. 3 Item in Psal. 68, 29, dicitur: deleantur de libro vitae, et cum justis non scribantur. Sed non potest deleri de libro, nisi quod ibi scriptum est. Cum ergo praedestinatio sit liber vitae, videtur quod aliquis a praedestinatione possit deficere, et ita certitudinem non habebit.

[89148] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 arg. 4 Amplius, eorum quae non sunt determinata, nec in se, nec in causis suis, non potest esse certitudo. Sed motus liberi arbitrii, quod est causa ad utrumlibet, non sunt determinati nec in se, nec in causis suis, antequam sint. Cum igitur effectus praedestinationis expleatur motibus liberi arbitrii, qui sunt opera meritoria; sequitur quod praedestinatio nullam certitudinem habeat.

[89149] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 s. c. 1 In contrarium est auctoritas Augustini in libro de correptione et gratia, cap. 13, dicentis: certus est numerus electorum, qui non potest minui nec augeri.

[89150] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 s. c. 2 Praeterea, 2 ad Timoth. 2, 19, dicitur: novit Deus qui sunt ejus. Cum ergo divina cognitio sit certa et infallibilis, ut supra dictum est; et praedestinatio in sui ratione praescientiam includat: praedestinatio certa erit.

[89151] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 co. Respondeo. Dicendum, quod cum divina cognitio perfecta sit, certa est et infallibilis. Et ideo non solum numerus praedestinatorum Deo certissimus est, licet incertus sit nobis, sed etiam numerus reproborum. Sciendum tamen est, quod secundum statum praesentis justitiae, quidam habentes gratiam perdunt eam, dum in peccata labuntur; et eis cadentibus, in eorum locum alii admittuntur, dum opera ipsorum in charitate facta, quae sibi et aliis ponderant, secundum quod charitas omnia merita sanctorum communia facit, ipsis peccantibus, eis prodesse desinunt ad aeternae vitae meritum: eorum autem fructus in illis manet qui in gratia perseverant. Non tamen ita quod eadem gratia numero quae in uno erat, ipso peccante, in alium trasmutetur. Unde secundum statum praesentis justitiae, nunquam Ecclesia destituitur existentibus in gratia; quia quibusdam peccantibus, in gratiam alii a domino advocantur. Et totum est certissimum apud Deum: unde Apocalyp. 3, 11, super illo verbo, tene quod habes etc. dicit Glossa: cum Deo sit certus numerus suorum, si quis labatur, alius misericordia in locum ejus subinducitur, sicut per superbiam Judaeorum gentilitas subintravit. Et per hoc patet responsio ad primum et secundum argumentum.

[89152] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod praedestinatio dicitur liber vitae, secundum quod in eo dicitur aliquid scribi, non solum quantum ad praesentem justitiam, sed etiam quantum ad futuram gloriam; et sic nullo modo potest dici aliquis deleri de libro vitae. Sed illud quod est ibi scriptum quantum ad praesentem justitiam tantum, dicitur deleri, non mutatione facta ex parte libri, ut in eo aliquid fuerit, quod postmodum non sit; sed ex parte illius qui in eo scriptus erat, in quantum scilicet ipse mutatur a statu praesentis justitiae.

[89153] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 5 ad 4 Ad quartum dicendum, quod contingens futurum, ut motus liberi arbitrii, quamvis non sit determinatum in causa sua, est tamen determinatum in esse suo secundum quod est in actu. Et sic subjacet certitudini praescientiae, sicut supradictum est de futuris contingentibus.


Caput 6

[89154] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 arg. 1 Deinde investigandum est, utrum praedestinatio necessitatem imponat. Et videtur quod sic. Quandocumque enim aliqua causa est tantae virtutis ad producendum effectum, quod impediri non potest, necessitatem et coactionem inducit. Sed praedestinatio quae est causa salutis hominum, voluntatem Dei nominat, quae impediri non potest. Unde dicitur Esther 13, 9, non est qui tuae possit resistere voluntati. Ergo praedestinatio necessitatem imponit. Cui rei videtur attestari Apost. ad Roman. 9, 18, dicens: cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Et Psal. 134, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit.

[89155] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 arg. 2 Praeterea, nulla voluntas ligata vel impedita ad eliciendum proprium actum est libera, sed coacta. Sed voluntas humana per praedestinationem ligatur et impeditur ad eliciendum actum proprium, quod est velle; ut videtur dicere apostolus ad Roman. 9, 16: non est volentis, nec currentis, sed miserentis Dei. Interlin: non est volentis, scilicet velle, nec currentis, scilicet currere, idest operari. Ergo voluntas humana per praedestinationem cogitur. Et sic idem quod prius. Hoc idem confirmatur per id quod dicitur ad Philipp. 2, 13: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate, scilicet sua, ut dicit Interlin. Ergo talis erit unusquisque qualem vult Deus, cum nihil possit nisi quod Deus vult. Ad idem ostendendum valet id quod dicitur Joan. 6, 4: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.

[89156] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 arg. 3 Ulterius videtur, quod Deus sit causa reprobationis et excaecationis, sicut est causa praedestinationis, et eodem modo reprobatio necessitatem imponat. Primo per id quod dicit Apost., 2 ad Corinth. 4, 4, Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium. Et una Glossa exponit hoc de Deo vero. Ergo ipse est causa excaecationis.

[89157] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 arg. 4 Ad idem est quod dicitur ad Rom. 9, 18: cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

[89158] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 arg. 5 Amplius, secundum philosophum in Posteriorib., si affirmatio est causa affirmationis et negatio est causa negationis. Sed velle divinum est causa quod iste habeat gratiam, quia scilicet ipse Deus vult. Ergo videtur quod non velle Dei sit causa quare iste gratiam non habeat. Sed hoc est obduratio. Ergo ex parte Dei accipienda est causa obdurationis.

[89159] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 arg. 6 Praeterea, sicut dicit philosophus 2 physicorum, id quod per sui praescientiam est causa salutis navis, scilicet gubernator, per sui absentiam est causa periculi. Sed Deus per sui praesentiam in anima est causa gratiae; ergo per sui absentiam est causa obdurationis.

[89160] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 s. c. Sed contra. Nullus juste culpatur vel laudatur, punitur vel remuneratur de eo quod ipsi necessitatem et coactionem ingerit, et cujus causa non est in ipso. Sed homo juste laudatur vel culpatur, punitur vel remuneratur de his quae ab ejus voluntate procedunt. Ergo praedestinatio voluntati hominis necessitatem non ingerit.

[89161] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 co. 1 Respondeo. Dicendum ad primam quaestionem, quod licet praedestinatio certitudinem habeat, non tamen illa certitudo necessitatem salvandis imponit: sicut enim supra dictum est (1 cap.). Praedestinatio in suo intellectus includit praescientiam, voluntatem et providentiam. Providentia autem quamvis sit omnium, ut dictum est, non tamen omnia necessario eveniunt, sed secundum conditionem proximarum causarum, quarum naturas et ordinem providentia non destruit, sed conservat. Praescientia etiam non imponit necessitatem rebus, nec in quantum est causa, cum sit causa prima, cujus conditionem effectus non sequuntur, sed causae proximae. Nec inquantum certitudinem et determinationem habet; quia illa certitudo divinae praescientiae attenditur non secundum quod res sunt in suis causis, in quibus sunt ut possibile futurum tantum; sed secundum quod habet esse determinatum in actu, prout est praesens, et non ut futurum, ut supra expositum est cap. quarto. Voluntas etiam Dei cum sit causa universalis et prima omnium rerum, non excludit omnes proximas causas rerum. Nec hoc ex insufficientia voluntatis est, sed ex ordine sapientiae ipsius, quae effectus mediantibus aliis causis provenire disposuit; ut sic etiam causandi dignitas creaturae communicaretur. Unde divinae voluntatis efficacia exigit, ut non solum sit quod Deus vult, sed etiam ut hoc modo sit, sicut Deus vult illud esse. Et ita patet quod certitudo praedestinationis nullam necessitatem salvandis imponit.

[89162] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod quamvis Dei voluntas sit immutabilis et invincibilis, non tamen sequitur, quod omnis effectus ejus sit necessarius necessitate absoluta, quam habet res a causa proxima; sed solum necessitate conditionata, sicut etiam de praescientia dictum est. Ad auctoritatem autem apostoli, qui dicit, cujus vult miseretur et cetera. Dicendum est quod apostolus intendit, quod Deus non praedestinat aliquem, vel infundit ei gratiam coactus, quasi ex necessitate naturae vel justitiae, vel ex meritis praecedentibus alicujus; sed ex mera liberalitate voluntatis suae. Et quod ita debeat intelligi, patet per literam praecedentem de Jacob et Esau; de quibus ibi dicitur, 5, 11: cum enim nondum nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori. Auctoritas autem Psalmistae non cogit dicere quod voluntas Dei necessitatem imponit, sed quod semper infallibiliter impleatur. Sciendum tamen est, quod Deus dicitur velle aliquid dupliciter. Uno modo proprie; et sic dicitur velle aliquid, cujus voluntas vere in eo est, et quod ei complacet. Et haec dicitur voluntas beneplaciti, quae semper in omnibus infallibiliter impletur. Et de hac loquitur Psal. et Isa. 46, 10: omnis voluntas mea fiet. Alio modo dicitur velle aliquid metaphorice, idest per similitudinem, eo quod ad modum volentis se habet, inquantum praecipit, vel consulit, prohibet, vel permittit aliquid. Et haec dicitur voluntas signi, quae non semper impletur; de qua dicit apostolus 1 ad Timoth. 2, 4: qui vult omnes homines salvos fieri, cum tamen omnes salvi non fiant, sed multi damnentur. De hac etiam dicitur Matth. 23, 37: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti?

[89163] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 ad 2 Ad aliud. Dicendum, quod voluntas humana per praedestinationem non ligatur nec impeditur ad eliciendum proprium actum, sed juvatur. Ideo autem dicit apostolus quod non est volentis velle, nec currentis currere, sed miserentis Dei, quia nemo potest per conatum propriae voluntatis consequi gratiam, vel per naturalia propria opus gratuitum elicere, sine divino auxilio. Unde ipse Christus dicit Joan. 15, 5: sine me nihil potestis facere. Cujus ratio est, quia licet voluntas hominis libera sit, tamen hanc libertatem non habet nisi a Deo, qui est causa efficiens hujusmodi libertatis. Et sicut dicitur in libro de causis, omnis causa primaria plus est influens super suum causatum, quam causa secunda; quia virtus et esse causae secundae, totum est a causa prima; et sic actus et operatio causae secundae reducitur in causam primam, cujus virtute operatur. Et per hunc modum dicit apostolus, quod Deus operatur in nobis velle et perficere. Ad id vero quod dicitur, nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum, dicendum, quod homo trahitur tripliciter: aliquando enim trahitur violentia, sicut Susanna trahebatur ad mortem, ut dicitur Dan. 13, et Eleazarus trahebatur ad supplicium, ut dicitur 2 Machab. 6, 18. Et de hac tractione dicitur Prov. 24, 11: qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Aliquando vero trahitur homo amore, vel delectationibus allectus, vel beneficiis provocatus, sicut trahitur puer ovo vel pomo sibi ostenso: unde dicit poeta: trahit sua quemque voluptas. De hac tractione dicitur Oseae 11, 4: in funiculis Adam traham vos in vinculis charitatis. Et Cant. 1, 32: trahe me et cetera. Et Joan. 12, 3: si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Aliquando autem trahitur timore supplicii territus, sicut trahuntur qui timent supplicia. De hac tractione dicitur Jacobi 2, 6: nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Tractio ergo ista de qua loquitur Christus, ut ostendit Glossa, non est violentiae, nec necessitatis, nec inviti, sed voluntatis et desiderii.

[89164] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 co. 2 Ad secundam quaestionem dicendum, quod reprobatio in suo intellectu tria includit: scilicet aeternam praescientiam meritorum, temporalem obdurationem sive excaecationem, et finalem damnationem. Primum, scilicet praescientia meritorum, causam non habet: cum enim Deus non accipiat cognitionem a rebus, sicut nos accipimus, sed ex seipso res intelligat et cognoscat, nullo modo res futurae possunt dici causa praescientiae Dei, sicut supra in fine tertii capituli dictum est. Item, cum praescientia secundum propriam rationem, non aliud dicat nisi simplicem notitiam futurorum, non importat aliquam causam; et ideo futurorum, et praecipue malorum, causa esse non potest, sicut supra (tertio capitulo) dictum est. Et secundum hoc reprobatio est tantum praescientia culpae sed non est causa. Secundum autem et tertium, scilicet temporalis obduratio, et finalis damnatio, duplicem causam habent: unam ex parte hominis per modum meriti, aliam ex parte Dei per modum justitiae, culpae merito poenam adhibentis. Obduratio enim quandoque dicitur actus voluntatis obstinatae in malo, cui pertinaciter adhaeret. Et sic constat quod obdurationis causa non est Deus, sed homo; sicut nec alterius actus peccati, inquantum deformis est. Aliquando autem obduratio dicitur ipsa privatio gratiae, quae etiam excaecatio dicitur: quia gratia est quoddam lumen animae, et perfectio quaedam habilitans ipsam ad bonum. Aliquem autem carere gratia, ex duobus contingit: tum quia ipse non vult recipere, tum quia Deus non ei infundit, vel non vult infundere. Horum autem duorum talis est ordo, ut secundum non sit nisi ex suppositione primi. Cum enim Deus nihil velit nisi bonum, non vult aliquem gratia privare, nisi secundum quod est quoddam bonum. Sed quod aliquis careat gratia, non est bonum simpliciter. Unde hoc absolute consideratum, non est volitum a Deo. Est tamen bonum ut quis careat gratia, si eam habere non vult, vel si negligenter ad eam habendam se praeparat: quia justum est, et hoc modo est volitum a Deo. Patet ergo, quod hujusmodi defectus absolute est causa prima ex parte hominis. Et per hunc modum quandoque invenitur Deus dici causa excaecationis vel obdurationis, non quidem immittendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt, ut dicit Augustinus. Si enim non necessario impertitur: in ipso est impertiri, et non impertiri. Unde ejus quod est, non impertiri, aliquo modo causa est. Obduratio igitur ex parte hominis habet rationem culpae, sed ex parte Dei rationem justitiae. Similiter finalis damnatio habet duplicem causam; scilicet ex parte hominis, commissionem culpae, ex parte Dei, illationem poenae.

[89165] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 ad 3 Et per hoc patet responsio ad primas duas auctoritates, quod Deus excaecat mentes infidelium, non impertiendo malitiam, sed juste subtrahendo gratiam. Similiter, obdurat quem vult, quia non cogitur cuiquam indigno conferre gratiam. Nec est contra voluntatem Dei, sed secundum voluntatem ipsius, quod aliquis pro merito malitiae suae obduretur: inquantum obduratio dicit poenam justo judicio culpae obstinationis illatam.

[89166] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 ad 4 Ad tertium dicendum, quod effectus non sequitur nisi concurrentibus omnibus causis; sed ex defectu unius causae tantum consequitur negatio effectus. Dico igitur, quod causa gratiae sicut agens, est ipse Deus: et sicut recipiens, ipsa est anima per modum subjecti et materiae. Et ideo, quia formae inductae non est causa materia neque subjectum, nisi sit tale subjectum, ex cujus principiis fluat accidens, quale accidens non est gratia; ideo non dicitur simpliciter anima causa gratiae, sed recipiens tantum: Deus autem est causa ipsius. Dicitur tamen anima causa malitiae. Nec oportet quod omnis defectus incidat ex parte agentis, sed potest incidere ex parte recipientis. Et ita est in proposito. Ipsa enim anima est causa obdurationis, inquantum obduratio culpam dicit.

[89167] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 6 ad 5 Ad quartum dicendum, quod Deus, quantum est in se, nulli est absens: sed homo a Deo praesente se absentat, sicut se absentat a praesenti lumine qui claudit oculos. Et ideo non est simile quod pro simili ponitur.


Caput 7

[89168] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 7 co. 1 Ultimo considerandum est, quare Deus facit hominem, quem praescit esse damnandum. Sunt enim quidam vesani, qui Deo in hoc iniquitatis maculam imponere non verentur, dicentes eum iniquum et impium, qui opus suum facit ad intolerabiles et interminabiles cruciatus. Rationes igitur adducendae sunt ad tantam vesaniam refrenandam et Dei justitiam demonstrandam. Et primo ostendendum est, quod voluntas Dei facientis hominem quem praescit esse damnandam, non est iniqua; deinde ponendae sunt rationes probantes quare Deus facit hominem quem praescit esse damnandum. Sciendum itaque quod ratio quare Deus hoc facit, est sua voluntas quae causa est omnium quae ab eo fiunt. Unde dicit Augustinus in 3 Lib. de Trinit.: non nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis et aegritudinis, praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum. Haec igitur sola est unde ortum est quicquid est. Voluntas autem ejus injusta vel iniqua esse non potest. Ex duobus enim contingit voluntatem alicujus a rectitudine deviare: videlicet aut ex ignorantia, aut ex affectione perversa. Quae quidem duo in Deo inesse non possunt. Cum sit summe sapiens, ignorantia in eum non cadit. Unde dicitur Job 12, 13, apud eum est sapientia et fortitudo, et ipse habet consilium et intelligentiam. Et ideo clamat apostolus ad Roman. 11, 33: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei et cetera. Hinc etiam Job 9, 4 dicitur: sapiens corde et fortis robore. Item, cum omnis artifex naturaliter diligat opus suum, impossibile est opificem omnium odire aliquam creaturam; et ideo affectio inordinata in eo esse non potest. Unde dicitur Sap. 11, 25: diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti, nec etiam odiens aliquid constituisti aut fecisti. Ex his ergo apparet Dei voluntatem creatricem omnium justissimam fore, nec maculam aliquam iniquitatis habere. Et hoc est quod dicitur Deut. 32, 4: Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Item Habacuc 1, 13: mundi sunt oculi tui, ne videns malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Et ideo dicit Psalm. 10, 8: justus dominus et justitias dilexit, quantum ad ornatissimam affectionem, aequitatem vidit vultus ejus, quantum ad perfectissimam cognitionem. Licet autem Deus sit rectissimus et nihil odiat eorum quae fecit, dicitur autem odire aliqua metaphorice, non inquantum ab ipso procedunt, sed in quantum egrediuntur a regula rectitudinis suae. Illud enim quod non esse volumus, odire dicimur. Unde, cum mala fiant contra regulam rectitudinis illius, quia sunt privatio modi speciei et ordinis, ut dicit Augustinus, ea vult non esse; et ideo malos odio habere dicitur. Unde Sap. 14, 9: odio sunt Deo impius et impietas ejus. Dicitur etiam odire illos quorum punitionem vult. Sic enim ad modum odientis se habet. Et ideo dicit Psalm. 5, 7: odisti omnes qui operantur iniquitatem: perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quia vero divina voluntas est causa rerum omnium, ipsa causam habere non potest. Voluntas enim Dei est illi causa volendi: finis autem divinae voluntatis est sua bonitas: ipsa enim bonitas Deo est causa volendi. Et ideo dicit Augustinus in Lib. 83 quaestionum, q. 27, in fine, 4, 10, quod voluntatis ejus causa quaerenda non est: nam, ut idem dicit in Lib. contra Manicheos, qui dicit, quare Deus voluit facere caelum et terram, majus aliquid quaerit, quam est voluntas Dei: nihil autem majus inveniri potest. Quamvis autem divina voluntas causam non habeat aliquid creatum: nihilominus tamen potest aliqua volendi ratio assignari vel bonitas ipsius, vel aliquid quod ad bonitatis vel sapientiae ipsius pulchritudinem ordinetur. Si enim nulla posset divinae bonitatis ratio assignari, cogeremur in quorumdam errorem declinare, dicentium omnia procedere a Deo secundum simplicem voluntatem, ut de nullo oporteat reddere rationem quare Deus vult. Quod divinae Scripturae manifeste contrariatur, quae Deum perhibet secundum suam sapientiam omnia fecisse, secundum illud Psal. 163, 24: omnia in sapientia fecisti et cetera. Et Eccles. 1, 10 dicitur: Deus effudit sapientiam suam super omnia opera sua. Augustinus etiam in Lib. 2 super Genesim ad Lit. dicit: moventur quidam dicentes, cur creavit Deus quos futuros malos praesciebat? Et respondens, dicit quia providit, quid boni de malis eorum esset facturus: si enim eos fecit ut in eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quicquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem invenirent.

[89169] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 7 co. 2 Compescamus igitur humanam temeritatem quae Deo iniquitatis maculam imponere non veretur; et approbantes divinam justitiam, assignemus aliquas rationes; quare Deus creat hominem quem praescit esse damnandum. Sit igitur prima ratio talis ex parte divinae liberalitatis. Melius est esse aliquid cum aliquo defectu, quam non esse simpliciter. Cum autem in peccatore damnando duo sint; videlicet natura quae bona est, et culpa quae mala est: non debuit Deus propter culpam subtrahere naturam; alias liberalitatem suam subtrahere videretur. Sicut videmus quod bonus artifex arcam facit, quam etiam praescit aliquam maculam contracturam. Et haec ratio potest colligi ex illo verbo apostoli 2 ad Timoth. 2, 13: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Si autem objiciatur, quod artifex, si sciret arcam in brevi comburendam, eam non faceret: respondendum est, quod si artifex sciret etiam in ipsa combustione suam sapientiam relucere debere, et arcam in igne non defecturam, non propter hoc se substraheret a factione ipsius. Unde, cum Deus sciat etiam in damnatis suam justitiam et suam sapientiam relucere, dum culpam per supplicium punit, conveniens erat ut propter hoc non se substraheret a productione hominum sua illorum culpa damnandorum. Secunda ratio sumitur ex parte divinae providentiae. Bonum enim totius est melius quam bonum particulare. Nam bonum particulare ordinatur ad bonum universale, sicut imperfectum ad perfectum. Ad ordinatam ergo providentiam pertinet potius promovere et conservare bonum universale, quam bonum particulare; et aliquando propter bonum universale particulare negligere: imo aliquando contra particulare propter universale facere. Sicut ad conservationem reipublicae principes et rectores suspendunt latrones, et interficiunt homicidas. Cum igitur natura humana per generationem propagetur et conservetur; si Deus hominem damnandum propagari vel nasci non sineret, vel animam non infunderet, ordinem generationis humanae destrueret, et sic bono universali particulare praeponeret et rectitudo suae providentiae cassaretur; quod penitus est absurdum. Congruum est igitur, ut propter generalius bonum fiat homo etiam damnandus, Deo aliquid melius providente: ut dicit apostolus ad Hebr. 11, 40. Tertia ratio sumitur ex parte divinae providentiae et reverentiae simul. Nam quanto magis rector auget rempublicam, et ipsos reipublicae conservatores gloriosius promovet et potioribus donis remunerat etiam cum suppliciis aliquorum, deprimendo scilicet et cruciando eorum adversarios et reipublicae destructores, tanto laudabilior redditur. Cum igitur gloriam beatorum augeat consideratio tormentorum hostium suorum quae ipsi Dei beneficio evaserunt, congruum fuit ut Deus etiam homines conderet, quos sciebat esse damnandos. Beatis enim accrescit gloria de perditione malorum: tam quia gaudent de vindicta eorum, juxta illud Psal. 57, 11: laetabitur justus cum viderit vindictam: tum quia ipsi eorum supplicia evaserunt. Et propter hoc in gratiarum actiones et laudem et reverentiam exuberant creatoris, secundum illud 2 Machab. 1, 11: de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi. Unde dicitur in Psalm. 95, 11: laetetur mons Sion et exultent filiae Judae, propter judicia tua, domine. Et ideo dicit Augustinus super Genesim: frustra dicitur, non debet Deus creare quos praesciebat malos futuros: sciebat enim eos bonis profuturos et juste pro mala voluntate puniendos. Hanc rationem innuit apostolus ad Roman. 9, 22, dicens: volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Si autem objiciatur, quod nullus debet procurare propriam reverentiam et aliorum utilitatem cum dispendio aliorum: respondendum est, quod hoc verum esset, si fraudulentia vel aliqua injustitia committeretur; sed quando justitia non deseritur, sed servatur, ut in proposito fit, sicut ostensum est supra, semper debet bonorum utilitas procurari. Quarta ratio sumitur ex parte divinae potentiae et sapientiae simul. Nullus enim rex praepotens et veritatem diligens, debet occultare potentiam suam et impotentiam simulare: ne infirmus et impotens reputetur. Item nullus bonus artifex debet occultare sapientiam suam et ignorantiam simulare, ne inscius videatur. Unde dicitur Eccli. 20, 33: melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. Si ergo Deus non fecisset quem sciebat esse damnandum, potuisset inscius et impotens reputari: et quod plus posset malitia, quam divina potentia vel sapientia. Cujus contrarium scriptum est Sapien. 7, 30: sapientiam non vincit malitia; attingit enim, scilicet sapientia, a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, cap. 8, 1. Hanc rationem tangit apostolus ad Roman. 9, 21, cum dicit: an non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Si autem objiciatur, quod nullus debet ostendere potentiam suam in alicujus injuriam: respondendum est, quod Deus ex hoc nulli facit injuriam vel injustitiam, nec homo de Deo juste conqueri potest. Nam quicquid boni habet, a Deo habet, scilicet esse suum; malitiam autem habet a seipso, ut supra ostensum est. Unde dicit Augustinus super Genesim loquens de futuris damnandis: a se habent voluntatem malam, a Deo naturam bonam et justam poenam. Quod autem homo de bono conqueratur, injustum est: et ideo dicit apostolus ad Roman. 9, 14: numquid iniquitas est apud eum? Absit. Et subdit 20: numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic? Et Isai. 45, 9: vae qui contradicit factori suo: testa de Samiis terrae, numquid dicit lutum figulo suo, quid facis? Si autem objiciatur, quod damnatus vellet potius non esse quam sic esse, juxta illud Matth. 26, 24: bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille. Ergo injustitia fit illi: respondendum est quod licet damnati vellent potius non esse quam sic esse, non tamen absolute vellent non esse. Nullus enim potest simpliciter appetere destructionem sui esse, propter naturalem appetitum cujuslibet rei ad esse. Cum autem esse absolutum est melius quam conditionatum, non debuit Deus propter appetitum conditionatum esse absolutum cassare. Quinta ratio sumitur ex parte humanae arrogantiae. Si enim Deus non fecisset aliquem hominem damnandum, humana praesumptio salutem suam propriis meritis et non Dei gratiae ascripsisset, dum credidisset per virtutem propriam, et ex suis naturalibus vel ex suis operibus se posse salvari. Haec ratio tangitur ad Rom. 9, 11, cum dicitur: ut secundum electionem propositum Dei maneret: non ex operibus, sed ex vocante dictum est et cetera. Unde ad Tit. 3, 5: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Et ideo ad humiliandam humanam superbiam loquitur Deus, Job 40, 3, dicens: numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris? Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas, circunda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et ego confitebor, quod salvare te possit dextera tua, v. 9.

[89170] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 7 co. 3 Sunt etiam nonnulli qui secundum suam dementiam, divinam providentiam reprehendunt dicentes, quod Deus talem hominem ita facere debuit, quod omnino peccare non posset; sequentes potius suam fatuam conceptionem, quam divinae providentiae rectissimam rationem. Si enim Deus creasset hominem talem, qui peccare non posset, plura inconvenientia sequerentur. Primum inconveniens est, quod libertas arbitrii tolleretur, et per consequens natura et nobilitas hominis cassaretur. Nobilitas enim hominis in hoc consistit, quod liberam habet electionem, dum ad utrumlibet flecti potest. Quod quidem animalia bruta, quae carent ratione, non habent, licet sensum et sensualitatis habeant appetitum. Unde dicere, quod Deus facere debuisset hominem qui peccare non possit, simile est ac si diceretur, quod debuisset eum facere animal brutum vel aliquid aliud minus nobile. Talibus contingit sicut dicit Psalm. 48, 21: homo, cum in honore esset, non cognovit seipsum; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hominis ergo nobilitas quam contulit ei Deus, est quod habeat arbitrii libertatem, per quam potest ad utrumlibet flecti, habens discretionem boni et mali. Unde dicitur Eccles. 15, 14: Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Et subditur, ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuit ei dabitur illi. Et ideo dicit Psalm. 8, 6: minuisti eum paulo minus ab Angelis et cetera. Aliud inconveniens est, quod meritorum et praemiorum ratio et justitia deperiret. Nullus enim meretur de eo cujus causa et libertas in ipso non est. Unde dicit poeta: quid meruere boves, animal sine fraude, dolore? Unde ratio merendi ex parte nostra est in libertate arbitrii. Et cum omne praemium causetur ex merito, cui respondet: si meritum non esset sublata libertate arbitrii, praemium non daretur: secundum illud apostoli 2 ad Timoth. 2, 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Ad hoc ergo ut caeleste praemium daretur homini, oportuit ut meritum praecederet, causatum ex conatu arbitrii, cui tale praemium datur: sicut dicit apostolus 2 ad Timoth. 4, 7: bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi dominus in illa die justus judex et cetera. Tertium inconveniens est, quod bonitati et perfectioni universi detraheretur. Nam perfectio universi consistit in hoc quod omnes gradus bonitatis creaturae communicabilis continet. Si autem natura humana a suo gradu translata in altiorem per Dei providentiam mutaretur, quamvis aliquod bonum humanae naturae accresceret, tamen bonitati universi aliquid detraheretur, dum non omnes gradus bonitatis impleti essent, illo gradu, ex quo natura humana translata esset, vacuo remanente. Cum autem bonum universi excedat bonum particulare cujusque naturae creatae, sicut etiam bonum gentis excedit bonum singularis hominis, ut in 1 Ethic. dicitur, debuit Deus humanam naturam facere qualem fecit, scilicet quae peccare posset, ut omnes gradus bonitatis impleret. Unde dicitur Deut. 32, 4: Dei perfecta sunt opera. Quartum inconveniens est, quia impediretur illud ex quo apparet Deus laudabilis. Nam in peccatis apparet etiam Deus multum laudabilis, dum per misericordiam parcit et per justitiam punit. Cum ergo id ex quo apparet Deus laudabilis, non debeat impediri, non debuit Deus omnino impedire peccatum faciendo hominem qui peccare non posset, ut perpetuo dici posset illud Psalm. 47, 1: magnus dominus et laudabilis nimis et cetera. Quintum inconveniens est, quia si homini daretur, quod peccare non posset secundum conditionem suae naturae, arbitrii libertate servata, quaedam contradictionis implicatio sequeretur. Arbitrium enim ideo dicitur liberum, quia ad utrumlibet flecti potest: potest enim aliquid facere et non facere, et potest facere bonum et malum. Si ergo haberet liberum arbitrium ad peccandum, et peccare non posset per naturam, duo contradictoria essent simul vera, quod est impossibile. Si autem objiciatur de arbitrio divino vel angelico, quod cum sit liberum, tamen peccare non potest: dicendum, quod cum Deus non habeat esse causatum vel dependens ab aliquo, secundum conditionem suae naturae, deficere nunquam potest, nec quantum ad esse nec quantum ad rectitudinem bonitatis; et ideo peccare non potest. Sed quaelibet creatura habet esse dependens et causatum ab alio, scilicet a Deo; et ideo secundum conditionem suae naturae quaelibet creatura deficere potest, et quantum ad esse et quantum ad rectitudinem voluntatis. Unde dicit Gregorius, quod omnia tenderent in nihilum nisi manu conditoris tenerentur. Et ideo quibuscumque confertur, ut in bono sic confirmentur, ut peccare non possint; hoc non habent per naturam, sed per Dei gratiam, per quam filii Dei efficiuntur ut quodammodo divinae naturae consortes: secundum illud Psalm. 81, 6: ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. Patet igitur ex praemissis, quod omnia quae a Deo fiunt, et bona et ordinata sunt. Et ideo dicitur Genes. 1, 13: vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona. Apostolus etiam dicit ad Rom. 13, 1: quae a Deo sunt, ordinata sunt.

[89171] Leonardus Pistoriensis, De praescientia, cap. 7 co. 4 Quamvis autem superius inductae sint rationes ad ostendendum quod nulla injustitia apud Deum est ex eo quod facit hominem quem praescit esse damnandum: unusquisque tamen caveat diligenter ne nimis incautus praesumat assignare causam in speciali, quare hunc vel hos determinate Deus eligat, et illum vel illos non eligat. Hoc enim nullus mortalium scire potest, nisi forte Deus vellet hoc alicui specialiter revelare. Unde dicit Augustinus: cur potius hunc vel illum Deus liberet vel non liberet, scrutetur qui potest tam magnum profundum judiciorum Dei, verumtamen caveat praecipitium. Item, quare hunc trahat et illum non trahat, noli dijudicare, si non vis errare. Et apostolus dicit ad Roman. 12, 3: non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Qui enim hoc praesumeret perscrutari, Deo non praestaret obsequium, sed sibi ipsi judicium generaret: juxta illud Proverb. 25, 27: sicut qui mel multum comedit, non est bonum: sic qui perscrutator est majestatis opprimetur a gloria: illo scilicet disponente a cujus narratione cunctae linguae deficiunt. Qui et ipse consummatio sermonum existens, est rex regum, et dominus dominantium, Apoc. 19, 16: cujus potestas non auferetur, et regnum non corrumpetur in saecula saeculorum, amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264