CORPUS THOMISTICUM
Aegidii de Lessinia
De usuris in communi

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[88294] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, pr. Omnis homo a natura non degenerans veritatem amat, et eam scire super omnia desiderat. Quam si quis concupiscit vero corde, et eam quaesierit in simplicitate cordis sui, ipsa seipsam manifestabit; et Deus qui hoc promittit, verax est, et eam praebet diligentibus se, sicut scriptum est Sap. 6: praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat: Eccles. 1: fili, concupiscens sapientiam accede ad illam, et dominus praebebit eam tibi. Invoco ergo ipsam, ne me errare permittat in periculum animae meae, et in laqueum aliorum; sed illuminare dignetur oculos caliginosos ipso suo lumine, sine quo nemo valet ad lumen veritatis usquequaque pertingere. Amen. Quoniam vero in dubiis quorum veritas agnita salutaris est, et incognita periculum ingerit humanae saluti, admodum utile est veritatem investigare, et temporibus nostris audivimus multas controversias inter doctores, non solum in naturalibus quaestionibus, verum etiam in moralibus, in quibus periculum est diversa sentire et opinari, et praecipue in illa parte justitiae quae commutativa dicitur a philosophis, et in ista parte ejusdem, quae vitium usurae cohibet; ideo circa hanc materiam veritatem declarare et dubia elucidare, quantum Deus donaverit, et noster labor conamine pauperis investigationis nostrae attingere poterit, in hoc opere propositum nostrum est. In primis igitur inquirendum est, quid nomine usurae in communi significetur, et quot modis accipiatur apud doctores. Secundo de materia ejus propria, et diversis modis et speciebus ipsius. Tertio de actibus humanis, circa quos et per quos incidit. Quarto an semper sit per se malum, et unde malum in ea. Quinto de translatione usurarum, scilicet utrum transferatur in eis dominium. Sexto utrum ratio dubii vel periculi valeat excusare vitium usurae in istis contractibus, in quibus secundum aliquos est usura. Septimo quando conditiones personales et reales habeant excusare usuram. Deinde inquirendum est de vitio usurae. Et primo quomodo incidit et quando, non solum in mutuo, sed etiam in communi, in contractibus venditionis et emptionis. Secundo, utrum in emptione reddituum ad vitam incidat vitium usurae. Tertio, de divitibus qui sylvas vendunt ad terminum, carius quam valeant in tempore venditionis. Quarto, de his qui committunt aliis mercatoribus suam pecuniam et alia bona, ut lucrentur ex eis pro tertia vel media portione lucri. Quinto, de bonis orphanorum quae committuntur tutoribus, vel parentibus, vel communitatibus villarum ad lucrum salva sorte. Sexto de campsoribus, et commutatione campsoria, utrum in ea sit vitium usurae. Septimo de mercatoribus, qui promittunt se soluturos in nundinis pro sociis remanentibus, quia paratam pecuniam acceperant ab eis alterius generis, quae in nundinis tantum valebat. Post haec quaeretur de restitutionibus usurarum. Et primo quare fieri debent. Secundo cui vel quibus. Tertio a quibus. Quarto qualiter, scilicet utrum publice vel private. Quinto utrum eaedem res numero, aut tantum aequivalens. Sexto utrum fructus et proventus ipsarum sunt restituendi. Septimo utrum cogi debent, et quomodo.


Caput 1

[88295] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 1 Quoniam autem scientia humana a signis ad res, et a sensibilibus ad intelligibilia procedit, sicut experientia docet, et auctoritas philosophica confirmat; et modicus error in principiis, seu ignorantia ipsorum maximum in prosequutione ad finem generat errorem; ideo de usura veritatem scire volentes, necesse habemus prius intelligere, quid nomine usurae significetur apud auctores. Cum enim nomina sint signa rerum, et ipsas res nobiscum ferre non possimus in disceptatione veritatis ipsarum; ideo ipsis nominibus pro rebus utentes, necesse habemus scire quid ipsa nomina significent. Usurae vero nomen secundum grammaticos ab usu dicitur: et significat primo suo intellectu rem quae per usum alicujus rei acquiritur, sicut rasura ab actu radendi, et tonsura ab actu tondendi est dicta. Sed quia grammaticus circa signa principaliter versatur, non propter res quae significantur, sed propter modum significandi quem ex se denotant, verbi gratia quod aliquando per modum substantiae, aliquando per modum accidentis substantiae, aliquando per modum actus, aliquando per modum accidentis, actui signum attribuitur; ideo ipsae voces a physicis auctoribus magis referuntur ad designandas res aliquas determinate has vel illas in aliquo genere rerum: propter quod cum frequenter a physico vel a logico non instituantur voces significantes secundum numerum rerum, quia ars non coaequat naturam, contingit quod physicus vel logicus una voce res plures designat; et sic fit aequivocatio vocum. Aliquando vero ipsam vocem quae ex vocis suae proprietate aliquid generaliter et universaliter significat, ad aliquam rem specialem ipse physicus designandam determinat: et hoc est aliquando per similitudinem aliquam, aliquando per contrarium: verbi gratia, nomen apostoli ab actu mittendi generaliter dicitur; et tamen theologus hoc nomen determinat ad missos speciales Christi, et adhuc singulariter ad personam Pauli, quando sine objectione dicitur. Physicum vero vel philosophum nominamus, qui de rebus philosophatur, sive naturaliter, sive mathematice, sive theologice. Et logicum nominamus, qui de sermonibus et signis qualitercumque considerat. Et per istum modum nomen usurae accipitur a naturalibus vel moralibus philosophis et ab auctoribus divinis ad designandum rem determinatam ex usu rerum provenientem, secundum quamdam singularem usus rei rationem. Cum autem jure naturali omnis res quae in usum hominis venit, ex natura usus minuatur magis quam incrementum pariat, et maxime in materia aeris hoc apparet: ideo et usura secundum rationem propriam dicta est res quae ex usu aeris acquiritur; propter quod dicunt philosophi usuram dictam, quasi usu aeris acquisitam: unde et illud Psalm. 14: pecuniam suam non dedit ad usuram. Theologi vero considerantes justi et injusti rationes, subtilius exponentes nomina haec designantia, large extendunt hujus nominis significationem ad incrementa quae proveniunt ex usu omnium rerum per similem usum et rationem, et non tantum pecuniae. Et ideo vocant doctores usuram omnem superabundantiam cujuslibet rei quam parit usus, similis ei a quo primo dicitur usura: sicut habetur Ezech. 22: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniaberis, meique oblita es, dicit dominus Deus. Et sic accipit ibi usuram, et superabundantiam cujuscumque rei, quae usurae rationem habet. Significat ergo primo nomen usurae incrementum, quod parit pecunia ex usu suo. Secundario autem etiam significat superabundantiam quam parit quaelibet res ex usu suo simul cum usu pecuniae. Et ideo, quia talis superabundantia aliquando oritur ex usu contra legem, aliquando vero ex usu legaliter; ideo et nomen usurae in Scripturis sacris multipliciter accipitur. Aliquando enim accipitur in malo, sicut quando fit ex usu contra legem; aliquando vero in bono, sicut quando fit ex usu legaliter. In bono etiam invenitur acceptum tripliciter. Uno modo quando est secundum legem divinae caritatis, ut illud Matth. 25: oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, ut et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Alio modo quando secundum legem est fraternae caritatis, ut illud Prov. 28: qui coacervat divitias usuris et foenere liberali, in pauperes congregat eos: et illud Prov. 19: foeneratur domino, qui miseretur pauperi. Tertio modo quando secundum legem est justitiae et aequitatis, ut illud Psal. 71: ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Primo modo usurae nomine designatur superabundantia praemiorum in futura vita, respectu meritorum vitae praesentis. Secundo modo designatur superabundantia meritorum in praesenti vita respectu gratiae datae. Tertio modo designatur superabundantia poenarum juste debitarum respectu culpae praesentis: et his tribus modis dicitur usura spiritualis magis quam corporalis. Alio vero modo dicitur usura superabundantia rerum corporalium et temporalium etc., secundum quam nomen usurae significat vitium quoddam de genere avaritiae, quod gignit cupiditas, quae radix est omnium malorum. Et secundum istum modum accipiendi nomen usurae, condemnatur usura communiter a doctoribus. Ex his ergo patet quid significetur nomine usurae, et quot modis nomen usurae accipiatur a sacris doctoribus.


Caput 2

[88296] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 2 Nunc autem ad eam significationem usurae, qua superabundantiam vel incrementum rerum corporalium vel temporalium significamus, investigationem convertentes, dicamus quae primo sit ejus materia propria, et quae species, et qui modi. Materiam vero ejus propriam secundum auctores invenimus determinatam tribus conditionibus: quia omne quod in usum hominis venit, determinabile numero, pondere et mensura, est proprie et per se materia usurae. Et hoc ita declaratur. Jam enim declaratum est, quod nomen usurae, secundum quod ipsa utuntur doctores sacrae doctrinae in condemnationem, significat superabundantiam sive incrementum ex usu alicujus rei proveniens. Quare cum superabundantia sit extremum respectu alicujus aequi et justi dictum in moribus, oportet quod aequum et justum in moribus sint determinata in rebus, ex quibus superabundantia innascitur, quae vocatur usura. Si enim ipsae res ex quarum usu dicitur innasci superabundantia damnabilis, determinatae non essent in ratione justi et aequi, nec ipsa superabundantia determinari posset in ratione injusti et inaequi. Res vero quae in usum hominis veniunt, determinari tantum possunt in ratione justi et aequi secundum tria praedicta: scilicet secundum numerum, per quem aequale et inaequale determinantur generaliter in omnibus rebus, quae discreto numero distinguuntur: et secundum mensuram per quam aequale et inaequale communiter determinantur in rebus continuis, secundum quod in usum hominis veniunt, ut triticum, vinum, oleum, et hujusmodi: tertio secundum pondus, per quod aequale et inaequale determinantur specialiter in aliis rebus, quae nec numero nec mensura ita prompte possunt aequari et dividi, sicut praecipue sunt metalla et aera. Nec aliis modis, nec pluribus nec paucioribus possunt res quae in usum hominum veniunt, ad aequitatem determinari: quia omnis res talis aut est distincta et discreta ad invicem, aut non. Si sit discreta, cum omnium discretorum prima ratio discretionis sit numerus, tunc necessario secundum aequitatem, quae per numeros demonstratur, oportet ipsas res inquantum sunt discretae, aequitate determinari. Verbi gratia, si volumus aequitatem determinare inter domum et lectum, quae sunt res distinctae et discretae, oportet quod in aliquo numero ponamus aestimationem utriusque: et si sint domus quinque, et lectus unus, tunc aequitas erit, si quinque lecti addantur domibus quinque: quinque enim cum quinque aequalia sunt; et sic est in omnibus rebus a se invicem distinctis et divisis. Si autem res sint indistinctae, jam non possunt distingui et determinari ad aequalitatem, nisi duobus modis: scilicet aut per mensuram aliquam determinatam, sicut quando res habet quantitatem per se divisibilem et tractabilem, sicut agri, panni et fructus terrae: aut per pondus aequale, sicut quando res non est facile divisibilis et tota ejus bonitas consideratur in ratione sui ponderis, ut sunt aes, ferrum, stannum, aurum et argentum. Et ideo quia superabundantia, quam vocant auctores usuram, extremum dicit respectu aequitatis in rebus venientibus ad usum hominis, oportet quod materia usurae per haec tria praedicta cognoscatur et determinatur, quia extrema communicant in materia cum mediis. Et ex hoc apparet, quod non tantum pecuniae sive numismata dicuntur materia usurae, sed etiam omnes res quae numero, pondere et mensura determinari possunt, et in usu hominis veniunt: propter quod dicit Scriptura Deut. 23: non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem. Sunt autem species usurae corporalis secundum leges communiter duae: una quae dicitur communiter usura sortis, quae est quando aliquod incrementum ex sorte mutuata tantum quaeritur; alia quae dicitur usura usurarum, quae proprie dicitur improbum foenus, quae etiam hominem reddit infamem. De qua tertia quaest. 7: infames fine ponderis, distinctione quaest. 7: tria. Et haec dicitur usura usurarum, quia etiam ipsae usurae quae sorti accidunt, alias usuras pariunt secundum proportionem ad partum sortis. Sunt etiam duo modi usurarum, alii a praedictis, a jure condemnati, scilicet usura quae dicebatur centesima, quae per annum aequabatur sorti tantum. Alia vero dicebatur emiola, ab emi, quod est medium vel malum, et olon, quod est totum annum, quia per annum pariebat medietatem sortis tantum. De his habetur 47 dist. cap.: quoniam multa. Ex his ergo liquet in qua materia usura contingat, et quae et quot sunt species sive modi ejus secundum auctores.


Caput 3

[88297] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 3 Cum autem videamus superabundantias particulares ex multis rebus quae nec nomen nec vitium tenent usurae, ut ea quae multiplicantur ex seminibus, et etiam quae aliqui lucrantur humanis laboribus et justis contractibus, jam declarandi sunt actus, per quos et in quibus superabundantia rerum, nomen et vitium usurae sibi acquirat. Quod autem principaliter ex actu et per actum commutativae justitiae, qui dicitur mutuo rem dare vel accipere, superabundantia nomen habeat usurae, probatur primo per doctores sacrae Scripturae. Legitur enim in Exod. 22, sic: si pecuniam mutuo dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor: et sequitur: nec usuris opprimes eum. Item Deut. 23: fratri autem tuo absque usura id quo indiget commodabis. Ratione vero sic declaratur. Quia cum de usura sit sermo, secundum quod dicit incrementum ex usu alicujus rei elicitum; attendendum est, quod uniuscujusque rei possessae ab homine, duplex potest esse usus, ut dicitur 1 Polit. Unus et proprius est ipsius rei usus, quo ipsa res refertur ad necessitatem humanae vitae; verbi gratia, calciamenti calciatio. Alius est usus non proprius rei, licet per se insit; sed quo per ipsam rem commutative acquiritur alia. Verbi gratia, calciamenti commutatio per venditionem vel permutationem; ut cum pecunia vel alia res per ipsam acquiritur. Cum igitur usus primo modo dictus per finem fini convenientem determinetur, eo quod omnia quae possideri possunt, propter hominis utilitatem et vitam facta sunt et creata; consequitur, quod omnis excrescentia rerum, ex usu hujusmodi rerum genita, boni rationem habet et non mali de se: propter quod ex tali usu usura quae est excrescentia habens rationem mali, per se non innascitur. Est ergo consequens, quod ex usu rei secundo modo dictae est usus, qui est ex commutatione rei ad alterum. Hic autem modus adhuc dupliciter contingit: quia aut est ad finem convenientem, aut praeter finem convenientem. Si primo modo, tunc adhuc potest fieri commutatio per modum debitum et convenientem fini. Et hoc est dupliciter. Unus et primus modus est, per modum liberalitatis solum, ut in datione gratuita: et iste modus de se nullam parit excrescentiam, eo quod liberaliter transfertur ad alterum possessio rei et usus ejus. Alius modus et debitus est per modum aequitatis et justitiae; ut quando aliqua res et usus ejus commutatur et transfertur per adaequationem justam alterius rei vel usus, sive sit pro numismate, sive pro alia re, sive pro labore corporali. Et notandum, quod res quandoque simul cum usu ejus transfertur juste, ut in venditione et emptione et permutatione; aliquando vero solus rei usus, et non possessio rei, sicut et in accommodatis rebus et locatis. In his ergo quae liberaliter transferuntur juste, si ad finem convenientem sibi transferantur, nihil reprehensibile naturaliter invenitur. Finem autem convenientem dicimus, utile et necessarium vitae humanae. Ex his concluditur, quod omnis superabundantia, ex usu rerum per modos praedictos innata, in relatione ad finem convenientem, caret ratione usurae. Si autem sit praeter finem convenientem vel debitum modum, sic est usura. Quare oportet, quod ratio usurae inveniatur primo et per se in actu aliquo praedictorum, inquantum caret modo debito, vel fine conveniente, vel utroque. Constat autem, quod proprius usus rei et per se est in relatione ad finem convenientem. Quare cum in relatione ad finem convenientem omnis usus sortiatur rationem boni simpliciter, consequens erit, quod in abstractione a fine convenienti sortiatur rationem mali communiter, non hujus vel illius specialiter. Specialis ergo ratio usurae secundum quod condemnatur ut vitium, non erit ex relatione usus rei ad finem: potest enim quis usuras quaerere, sicut et furari, ut habeat necessaria vitae humanae. Sed non propter hoc excusatur a vitio usurae vel furti. Quare ex modo indebito circa aliquem usum rerum, accidit ratio usurae. Praeterea per superabundantiam quae ex mutuo ratione mutui accidit, usura utrumque modum debitum corrumpit simul; quia illa, scilicet superabundantia quae ex collatione gratuita accidit, non habet vitium, quia non corrumpit liberalitatem: si enim corrumperet liberalitatem, jam non fuisset collatio gratuita. Similiter illa superabundantia quae ex justa permutatione seu venditione accidit, non habet vitium inaequalitatis: alias enim non fuisset venditio justa vel permutatio; illa vero sola superabundantia quae ex mutuo ratione mutui procedit liberalitatem et justitiam corrumpit: liberalitatem quidem, quia mutuum gratuitum fieri debet de natura mutui: hoc enim significatur Lucae 6: mutuum date, nihil inde sperantes. Item hoc significatur ratione nominis, quia mutuum datur, quando meum vel tuum mihi vel tibi datur. Item justitiam corrumpit, quia in mutuo dati redditio designatur. Et idcirco ubi plus redditur, inaequalitas paritur. Ex his apparet, quod in solo actu mutui, circa commutationem rerum, primo et per se inest ratio usurae, secundum quod a doctoribus proprie accipitur, ut superabundantia ex usu rerum condemnabilis. Invenitur autem similitudo vitii hujus et in aliis contractibus, per quamdam assimilationem superabundantiarum ad hoc vitium, ut infra dicetur.


Caput 4

[88298] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 4 Jam ex dictis potest adverti, unde ratio vitii in usura hujusmodi sit. In omni enim actu hominis malum accidit, aut natura, aut lege. Natura, quando praeter naturam actus factus ad finem convenientem naturae non refertur: ratio enim boni a fine convenienti inest omnibus; lege vero malum incidit quando contrarium fit legi scriptae vel infusae. Et utroque praedictorum modorum invenitur malum in usura: nam si proprius usus rerum ad finem convenientem determinetur per naturam ipsarum, etiam commutatio ipsarum quae inventa est propter usum proprium ipsarum, ad eumdem finem referri debet de natura ipsius. Quare si fiat praeter finem convenientem et non referatur ad finem propter quem est, erit de natura sua habens rationem mali. Ubicumque vero fit permutatio rerum propter augmentationem ipsarum et multiplicationem, jam fit praeter finem convenientem; quia ubi intenditur augmentatio et multiplicatio, ibi finis conveniens esse non potest. Quod facile videre possumus in homine avaro et usurario, qui semper aliquid desiderat ad divitiarum suarum cumulos magis ac magis semper augendos et multiplicandos, et tamen nunquam satiatur: quanto enim locupletior est, tanto pecuniarum sitibundior; et si scriptis philosophi credimus, tam illi deest quod habet, quam quod non habet; et ideo in opibus cumulandis per usuram nullus finis reperiri potest conveniens. Et in usura in infinitum intenditur: quia quanto magis acquiritur, tanto magis intenditur, et magis infiniti rationem habet, sicut etiam determinat philosophus in 1 Polit., cap. 5. Quaecumque enim sunt ad finem aliquem, finita sunt. Cum ergo usura dicat superabundantiam et incrementum ex usu rei productum, per intentionem et rationem ipsius nominis, necessario dicet id quod est praeter finem commutativae naturalis, quae tantum est propter necessitatem vitae humanae, quae de se finita est in suis indigentiis. Et hanc rationem ponit philosophus non tantum in usura proprie dicta, quam vocant thokon, idest partum numismatis; sed etiam in omni commutativa, in qua tantum lucrum et multiplicatio rerum intenditur propter necessitatem vitae. De qua dicit philosophus in 1 Polit., cap. 5, in fin., ubi sic dicit: duplici quidem existente lucrativa, quam vocat crismaticam, hac quidem kalipica, idest augmentativa pecuniarum propter ipsam pecuniam; hac autem iconomica, idest quae servit ad regimen domus et civitatis, vel ad bonum commune; et hac quidem natiocica, idest quae acquirit ut iconomice servet laudata, quia finita, et ad debitum finem secundum naturam ordinatur; translativa autem vituperata juste. Translativam dicit alteram commutativam, per quam res transfertur de uno ad alium, non propter proprium usum rerum et necessarium vitae, sed solum gratia lucri, ut semper multiplicentur divitiae. Et quia translationis hujus gratia factum est numisma, sicut dicit ibid. Philosophus, ideo hujusmodi vitium magis apparet in translatione numismatum, pro multiplicatione ipsorum. Et ideo sequitur, quod non est secundum naturam translatio hujusmodi, quae est ad congregandum pecuniam, per translationem pecuniae: et hoc est quod sequitur: sed ab invicem est: quia scilicet translatio fit pecuniae pro pecunia, et non pro alia re necessaria vitae humanae: et ideo rationabilissime odio habetur talis commutatio, quae dicitur oboletica, idest ubi datur obolus, idest parvum pondus et determinatum pro alio ejusdem generis ad augmentum. Et haec odio habetur, quia ab ipsa fit possessio numismatis et usus ejus ad aliud ad quod non est factum per naturam, quia factum est translationis gratia, idest ut per ipsum fieret translatio aliarum rerum secundum quod ad vitam necessariae sunt, et non secundum quod ad congregationem et ad affectum sunt avaritiae. Et statim philosophus descendit ad hujusmodi lucra, secundum quod specialiter fiunt per usuram proprie dictam, quam vocant thokon Graece, idest partum Latine, eo quod numisma seipsum parit in usura, idest quia propter translationem sui ipsius multiplicatur et augmentatur. In mutuo vero transfertur numisma propter se tantum, et non propter finem necessarium vitae, de ratione mutui. Unde philosophus ibid. dicit: thokos autem fit numisma etiam numismate. Itaque et maxime praeter naturam et rationem ista pecuniarum acquisitio est, scilicet quae est per thokos, idest in mutuo pecuniae pro augmento pecuniae. Et ideo dicit maxime respectu illius acquisitionis quae fit in contractibus aliis, causa cupiditatis tantum, quae mala est et contra naturam, adhuc pejor est quae fit per exercitium turpitudinum corporalium; sed ista est maxime contra naturam, quia obligat reum ad restitutionem acceptorum, quod non faciunt primi duo modi. Sic ergo patet, quomodo natura inest malum in usura, et propter materiam secundum philosophum. Alia ratione possumus ostendere in usura malum incidere specialiter propter naturam actus proprii ex quo incidit, qui est dare mutuo. Cum enim mutuo dare sit actus proprius, ex cujus corruptione generatur usurae vitium, ut in praecedenti capitulo declaratum est, et hujusmodi actus sit actus liberalitatis et gratiae, ut ostendemus, necessario quicquid actui accidit quod liberalitatem tollit, ipsum actum a natura sua avertit, et per consequens virtutem justitiae universalis corrumpit. Quare rationem injuriae habet; et sic rationem culpae. Quod autem dare mutuo rem suam alteri sit liberalitatis et gratiae actus proprius, patet primo ex genere actus qui est ipsa datio, quia designat liberalitatem dantis. Quod autem liberalitatem tollit, aut violentiam exterioris agentis, aut necessitatem naturae interioris, aut debitum importat aequitatis: quicquid enim transfertur ab uno in alium per violentiam, non datur, sed aufertur. Quod autem similiter transfertur per necessitatem naturae, sicut in successionibus heredum, non datur, sed relinquitur. Item quod transfertur per debitum aequitatis, sicut in justis venditionibus et permutationibus rerum, et remuneratione laborum, magis redditur quam datur. Quare in illa translatione in qua actus dandi proprie debet attendi, nullo modo liberalitas debet corrumpi. Sed hujusmodi actus, scilicet dandi, vere attenditur in actu mutui, sicut probant auctoritates utriusque legis. Quare si aliqua circumstantia addatur hujusmodi actui, quae liberalitatem dandi corrumpat, erit hujusmodi actus malus et vitiosus et peccatum. Talis autem circumstantia additur, quandocumque datio mutui fit pro aliquo lucro, sive in spe, sive in re; eo quod illud quod pro lucro fit, non pro pura liberalitate fit. Ex quo sequitur, quod semper ibi malum et peccatum est, non solum ex natura finis et materiae suae, sed etiam ex natura actus proprii, circa quem fieri habet. Tertia ratio etiam non minor assignatur ab aliis, scilicet ex parte injustae possessionis usurarum: quicquid enim acquiritur ut possideatur, et juste possideri non valet, male acquiritur et male possidetur, et peccatum in acquirente et in possidente generat. Sed sic est in usura, ut declarabitur. Quare usura peccatum est: quicquid enim fit suum de non suo, sine justo titulo et per fraudem rei non suae, injuste acquiritur et injuste possidetur. Sed in usura est res facta sua de non sua, sine justo titulo et per fraudem rei non suae, ut patebit statim. Quare injuste acquiritur et injuste possidetur. Hujus autem ostensio est: quia translatio rei de domino in dominum non potest fieri justo titulo, nisi tribus viis: scilicet aut per jus naturae, quando scilicet res devolvitur a patribus vel parentibus in filios et heredes per mortem; qui modus non est in translatione usurae. Aut per jus gratiae et liberalitatis, quando scilicet dominus rei dat gratis alteri quod suum erat. In hac autem via videtur aliqualiter usura excusabilis eo quod voluntarie dicitur dare dominus incrementum usurae usurario. Sed hoc non valet excusare; eo quod usurarium vocamus eum qui non mutuat gratis, sed pro spe alicujus incrementi, quod tunc accipit, vel sperat accipere. Et licet accipiens mutuo libenter det ei aliquod incrementum, vel dare velit; tamen ex parte accipientis vel sperantis hujusmodi incrementum, tollitur ratio gratiae et liberalitatis, quantum ad ipsum a quo est actus hujusmodi: et ideo non fit suum jure liberalitatis, quod accipit, quantum est ex parte ipsius accipientis: et ideo quantum ad ipsum non servatur jus gratiae. Aut potest fieri suum de non suo, jure aequitatis: quod est, quando secundum aequitatem juris fit recompensatio alicujus rei, sicut in venditionibus et emptionibus rerum; vel laboris, sicut quando laborantibus redditur merces laboris. Constat autem, quod etiam in hac via non potest inveniri usura in ratione justae possessionis et acquisitionis. Primo, quia hujusmodi contractus non habet rationem venditionis et emptionis, nec permutationis, sicut apparet ex forma verborum, et ex translatione pecuniae, vel rei datae mutuo; quae de sui natura data est sive determinata numero, pondere et mensura. Et non pendet ex voluntate transferentis: propter quod si ultra exigitur quam datur, injusta est commensuratio: nihil enim in re data coaequatur ipsi incremento quod ultra accipitur, non gratis, nec jure naturae. Secundo etiam apparet iniquitas in acquisitione usurae, quia fraude fit de non suo suum. In usura ergo est vitium sive malum per viam fictae aequitatis. Quod sic patet. Foenerator enim rem vel pecuniam transferens, ut per translationem aliquid plus recipiat quam dederit, semper aliquam aequitatem in acceptione superabundantiae praetendit: quae non potest esse nisi tempus illud in quo hujusmodi gratiam facit, et expectat receptionem sortis. Et hoc patet; quia secundum prolongationem temporis vel abbreviationem augmentatur superabundantia usurae vel minuitur. Ergo foenerator de tempore recompensare intendit illud quod plus accipit quam dederat. Tempus autem commune est, nec est propria possessio alicujus, sed a Deo datur aequaliter. Quare hujusmodi foenerator de re non sua, et quae est aequaliter accipientis et dantis, et gratis a Deo omnibus datur, intendens aequare et recompensare rem acceptam, fraudem facit et proximo cujus est tempus, quod sibi vendit, et Deo cujus rem gratis datam sub pretio ponit. Constat autem, quod nec labore aliquo fit recompensatio in contractu vel acquisitione usurae; quia tantum lucratur foenerator dormiens sicut vigilans, et in diebus solemnibus sicut in feriis communibus. Quare ex his omnibus consequens est, quod superabundantia usurae nullo jure vel justo titulo acquiritur vel possidetur. Quare et malum est de sui natura et vituperabile, quia voluntate fit humana. Ex praedictis etiam liquet, quare quaedam usurae in sacra Scriptura et etiam in legibus humanis concessae sunt tamquam licitae; quia quandocumque usura potest accipi ut sua res aliquo justo titulo, erit sine scrupulo inculpabilis acceptio. Et hoc est, quando res violenter detinentur, et sunt aliorum secundum veritatem, et per usuram acquiruntur vel detinentur. Quod autem malum vituperabile sit usura, et quare, jam dictum est. Sed quantum et quale sit, erit declarandum. Nam secundum theologiam usura condemnatur tamquam peccatum mortale et grave. Unde Ezechiel. 18: qui universa haec detestanda fecerit, morte morietur: et enumeratur in praedictis usura. Ergo usurae vitium est detestandum, et aeterna morte dignum. Praeterea, Ambrosius in Lib. de bono mortis, et habetur 17, quaest. 4: si quis usuras acceperit, et rapinam facit, vita non vivet. Sed advertendum est, quod usura differt a furto et rapina: quia furtum et rapina nullam habent speciem aequitatis, eo quod per violentiam occultam et apertam committuntur: nec praetendunt in republica aliquam utilitatem, sed potius pacis reipublicae subversionem: usura vero aliquam speciem aequitatis praetendit: quia videtur aequum et justum ut beneficio exhibito reddatur aliquod emolumentum, quamvis secundum rei veritatem non debeatur tali beneficio aliquid ex justitia, nisi tantum ex gratia, quod est benevolentia et gratiarum actio. Similiter in usura aliqua utilitas videtur praetendi reipublicae, quia per ipsam retinentur multae hereditates, et vitantur damna quamplurima; propter quod etiam leges humanae eam permittunt et non puniunt, sicut puniunt et prohibent furta et rapinam. Ex his igitur patet, quod usura sit malum vituperabile secundum legem naturae, et peccatum mortale secundum legem divinam; et quod sit species quaedam sive modus de genere rapinae et furti.


Caput 5

[88299] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 5 Cum autem dictum sit, quod usura in genere furti et rapinae contineatur ut specialis modus, et hujus non potest habere rationem nisi propter detentionem alicujus rei alienae invito domino; non immerito quaeritur a peritis, utrum usura sit vera res aliena, et non sit vera possessio accipientis. Et ex hoc communiter a doctoribus solet quaeri, utrum in usura transferatur dominium. Et quia hujus quaestionis duplex reperitur determinatio inter doctores: quia quidam eorum qui theologice magis procedunt, simpliciter affirmant in usura non transferri dominium; alii vero qui jura scripta et humanas leges attendunt, simpliciter transferri dominium dicunt. Ut autem veritas secundum nostram intentionem appareat, hoc capitulum subjungimus. Quae autem movere possunt theologos asserentes non transferri dominium, sunt quaedam auctoritates, et ex his rationes consequentes. Dicit enim beatus Augustinus ad Macedonium, et habetur 14 quaest. cap. 5: quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et judices reddi jubent? An crudelior est qui subtrahit vel eripit aliquid diviti, quam qui trucidat pauperem foenore? In haec itaque atque hujusmodi, male utique possidentur. Ecce quomodo beatus Augustinus dicit, quod sicut furta et rapinae male possidentur, sic et usurae: et subdit ibid.: et vellem ut restituerentur. Sed non est restituendum nisi quod est alienum et non suum; quare usurae non sunt in dominio possidentis: alienum enim et suum contraria sunt, et non incidunt in idem simul. Item Augustinus in Lib. de Verb. Dom., Tract. 30: nolite velle eleemosynas facere de foenore et usura. Sed constat quod quilibet de suo potest eleemosynas facere. Quare videtur quod usurae non sint in proprietate et potestate possidentis. Praeterea. Nulla res est restituenda alicui, nisi illi qui est verus dominus ejus. Quare cum una res simul habere duos dominos non valeat a se invicem diversos et aequales, et omnis usura restituenda sit secundum legem divinam ei a quo accepta est sicut vero domino, sequitur quod restituens non habeat verum ejus dominium; et sic non erat translatum in accipientem usuram. E contrario vero movet quosdam legistas et jurisperitos, scilicet quod secundum omnem legem res aliena cujus dominium non transfertur, semper est restituenda vero domino eadem numero, a quocumque possideatur. Sed in usura etiam secundum legem divinam hoc non judicatur. Si enim aliquis accepit equum vel pecuniam vel rem aliam quamcumque in usuram ab alio, non tenetur eamdem rem numero restituere secundum leges, sed tantum sufficit si valorem rei restituat. Praeterea. Si foenerator equum acceptum in usuram vendiderit alteri, vel dederit, constat per leges quod transfertur dominium, et quod non competit repetitio ejusdem equi illi qui foeneratori equum dederat pro usura. Sed si non esset translatum dominium in foeneratorem, non posset foenerator alteri dare vel vendere transferendo dominium quod non habebat. Quare videtur in usura transferri dominium. Et alia ratione naturali videtur idem: quia accipiens mutuo una et eadem voluntate mutuum petit, et lucrum sive incrementum de suo promittit. Cum ergo penitus sit voluntas qua petit mutuum libera et non coacta, erit similiter et voluntas qua promittit incrementum libera. Sed reddi debet promissum aequa voluntate qua promittitur. Quare et libere incrementum hujusmodi reddetur ab eo qui est verus dominus rei. Sed si verus dominus rei transferat dominium in quemcumque possessorem, vere transfert dominium. Quare videtur in usura vere transferri dominium etiam jure naturali. Et sic lege divina, quae non compellit ad restitutionem ejusdem rei numero, et legibus humanis quae non compellunt ad restitutionem usurarum, et non puniunt accipientes usuras sicut accipientes res alienas, et lege naturae conantur ostendere, qui sunt hujus opinionis, quod in usura transfertur dominium. Quare ergo restitui debent, si non sunt res alienae? Et si sunt res alienae, quo modo vendi vel dari possunt tamquam propriae? Ex his itaque surgit non immerito dubitatio. Ad quod ut declaretur, oportet praescire quod aliter judicat lex divina alienum, aliter lex humana. Lex enim divina alienum dicit quicquid possidetur contra legem Dei, qui solus est vere dominus. Et ideo omnia quaecumque possidentur ab alio, si praeter voluntatem Dei possidentur, injuste possidentur, et invito domino quasi res alienae possidentur: et hoc expresse dicit beatus Augustinus ad Macedonium: et habetur 14 quaest. cap. 5: quid dicam? Nonne omnes qui sibi gaudere videntur conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum possidere convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod jure possidetur. Hoc autem jure, quod juste; et hoc juste, quod bene. Omne igitur quod male possidetur, alienum est; male autem possidet, qui male utitur. Sic ergo patet, quod foenerator non est verus dominus usurarum, sicut nec raptor rapinarum, quia uterque male possidet: et ideo alienum possidet, et non suum: sed verus dominus id quod possidet ut dominus, possidet ut suum. Ex quo patet, quod secundum legem Dei, in usura non est translatum dominium: et ideo lex divina jubet restitutionem usurarum fieri sicut et rapinarum. Et voco legem divinam, quae in canone sacrae Scripturae et in decretis sanctorum patrum et Conciliis continetur. Lex autem humana alienum judicat id solum, quod praeter voluntatem hominis qui dominus rerum est, secundum leges humanas accipitur vel detinetur. Quare cum in furto vel rapina appareat rerum acceptio vel detentio contra illius hominis voluntatem qui putatur dominus ab omnibus hominibus, juste lex humana illa punit, et tamquam vere aliena restitui compellit. Sed id quod in usura accipitur vel detinetur, non videtur esse contra voluntatem dantis, eo quod nec per ignorantiam datur, nec per violentiam tollitur. Quare lex humana usuras non judicat res alienas. Sed dubitatur adhuc ex dictis. Si lex divina judicat usuram vere rem alienam, quare non compellit ad restitutionem ejusdem rei numero? Ad quod respondemus, quod quantum est ex lege divina, debet compelli foenerator ad eamdem in numero restitutionem, si manet ipsa res in potestate foeneratoris eadem, nisi per assensum repetentis liberetur; alias tenetur pro ipsa valorem restituere. Si autem res non manet in potestate foeneratoris, sed consumpta est, vel translata in alterius dominium, qui est verae fidei possessor; tunc compelli debet foenerator ad restitutionem aequivalentis. Sed adhuc dubitatio oritur, quo modo foenerator rem alienam possit transferre in dominium alterius. Respondeo dicendum, quod secundum id quod aliena sibi judicatur, non potest; sed secundum quod sua est. Verum quia lege divina judicatur aliena, debet et eadem lege judicari non posse juste transferri in alium sine consensu domini veri. Quomodo ergo quis potest retinere res datas vel emptas a foeneratore, quas scit fuisse res usurarum? Vel quare non compelletur ad restitutionem, sicut qui retinet rapinas vel furta qualitercumque data vel empta sine consensu veri domini? Ad quod dicendum, quod lex divina principaliter considerat justum cujuscumque personae, vel justum, inquantum per hoc ordinatur ad finem, qui est vita aeterna. Lex vero humana considerat hoc prout ordinantur homines inter se in bene esse civile, quod est vivere in honestate et pace communi. Lex autem divina utitur lege humana sicut instrumento, ubicumque per opera civilia homo potest ordinari vel deordinari a fine vitae aeternae: sicut etiam tota natura instrumentum est divinae virtutis, et non propter indigentiam, sed propter divinae virtutis excellentiam, quae per se operatur aliqua, et quaedam per naturam. Quia ergo res per usuram acquisitae corrumpunt dominium justum in persona tantum acquirente et detinente, non autem proprie corrumpunt bonum civile humanum, idest pacem, quia non contra voluntatem dantis simpliciter sunt acceptae; ideo sufficit judici qui secundum legem Dei judicat, quod foenerator tantum satisfaciat quantum ad Deum, scilicet ut tantum restituat, quantum accipit contra legem Dei. Sed quia res accepta non est faciens injustum ex parte dantis in lege humana, sed neque etiam in lege Dei, nisi propter rationem solam ex parte foeneratoris; ideo eamdem rem non compellit judex per legem aliquam restituere, nec est necesse propter causam dictam. Propter haec ergo quae dicta sunt, credimus in usura non transferri dominium secundum legem divinam, sed tantum lege humana translatum judicamus.


Caput 6

[88300] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 6 Quia autem quaedam verba juris inveniuntur, quibus ratio dubii et pericula eventuum videntur omnino excusare usurae vitium in quibusdam permutationibus et contractibus; ideo considerandum est, quando et in quibus contractibus et quomodo valeant excusare; et quando et in quibus non valeant. Sciendum igitur in primis, quod regula est generalis apud omnes doctores, et firma esse debet, quod nulla conditio sive circumstantia potest excusare aliquem actum vitiosum sive habitum, nisi secundum quod potest tollere rationem vitiositatis ab eo. Cum enim Hebraei excusantur a furto de spoliis Aegyptiorum, hoc non est nisi quia praecepto superioris domini res non suae factae sunt suae. Si igitur dubium vel periculum excusare valeant, hoc non erit nisi habeant virtutem tollendi rationem usurae vere dictae. Et quia in mutuis vitium usurae adnexum est ex eo quod fiant spe lucri, quod est contra naturam mutui; ideo quia dubium et periculum de sua natura non tollunt hanc vitiositatem a mutuo quando fit spe lucri, nec dubium nec periculum excusare possunt vitium usurae. Et hoc probatur per illam decretalem, naviganti. Si enim quis pecuniam alicui naviganti commiserit mutuo propter spem alicujus lucri, licet periculum etiam sortis super se receperit, nihilominus judicatur usurarius, etiam si totum amiserit. Et similiter si quis alicui aliquam pecuniam dederit mutuo, verbi gratia centum libras ad decem annos, ita quod si infra hoc tempus mortuus fuerit, alter ipsorum liberatus sit a debito, et a mutuo qui ipsum acceperit; si vero supervixerint ambo, dabit post decem annos qui mutuum accepit ducentas quinquaginta libras ei qui mutuum dederat, non excusatur propter dubium et periculum ab usura. Sed ubicumque possunt tollere rationem vitii usurae, ibi possunt excusare: et hoc est in quibusdam contractibus. Et ad sciendum specialiter, quomodo et in quibus hoc contingere potest, considerandum est circa illos contractus vel permutationes rerum in quibus aliquid plus accipitur quam datur, quod si causa temporis permutatio haec fiat, jam speciem usurae vitiosae committit, eo quod hujusmodi superabundantia, nec ex labore licito, nec ex usu rei propriae, nec per recompensationem alterius substantiae valet reduci ad aequalitatem justitiae. Si vero non causa temporis haec superabundantia accipiatur vel intendatur, saltem ratio dubii sive periculi potest supplere aequitatem justitiae. Verbi gratia, si quis rem aliquam emat pro pretio minori quam valeat tempore emptionis, vel pro aequali, rem tamen percepturus in tempore quo sperat eam plus valituram: vel etiam si quis vendat rem pro pretio majori quam valeat tempore venditionis, sperans tamen, quod tantum valitura erit tempore solutionis; si verisimiliter dubitatur utrum plus vel minus possit valere pro tempore illo pro quo venditur vel emitur res, in talibus ratio dubii excusare potest, et facere aequitatem justitiae, licet plus accipiatur quam detur; eo quod ratio hujus dubii ponit aestimationem valoris in rebus ex ipsa natura rerum, quae in tali tempore plus vel minus possunt valere. Unde non causa temporis tantum ibidem plus expectatur, sed propter ipsam naturam rei, quae plus valet aliquando in uno tempore quam in alio, et aliquando minus. Et hoc modo ratio dubii et periculi etiam localis possunt excusare contractus aliquos, qui alias judicarentur usurarii. Et hoc probatur per illud capitulum, naviganti. Declaratio quoque praedictorum per exempla magis patebit. Ponamus igitur, quod aliquis post Augustum multa de blado vel de vino habeat venalia, et pro illo tempore mensura bladi tres solidos tantum valeat, et modius vini decem, et vendet bladum pro quatuor solidis, et vinum pro duodecim, recepturus tamen pecuniam in festo s. Joannis, quia nec volebat dare pro minori pretio etiam si statim reciperet, eo quod rem suam aestimabat tantum valituram probabiliter in praedicto tempore solutionis; dico quod non committit usuram, licet plus accipiat in spe quam det tempore venditionis, quia illud non accipit causa temporis, sed pro natura rei, quam probabiliter et verisimiliter dubitari potest tantum valituram in tempore pro quo vendidit, etiam si non valuit tantum in tempore pro quo vendidit. Et haec ratio potest applicari ad aliquos alios contractus, etiam quando res minus emitur quam valeat tempore emptionis, recipienda tamen in alio tempore, in quo verisimiliter potest dubitari utrum plus vel minus sit valitura quam empta sit. Sicut autem dictum est de ratione dubii in mutuo et in contractibus aliis, ita dicendum est de ratione periculi: quia ratio periculi etiam circa sortem non tollit rationem usurae in mutuo, ut probatur in capitulo, naviganti. Et hujus ratio patet per praedicta. In contractibus vero aliis in quibus videtur superabundare acceptum super datum; potest excusare scilicet quando ipsa ratio periculi potest recompensare hujusmodi superabundantiam. Res enim quae extra periculum possidentur ejusdem speciei, plus aestimantur, quam eaedem existentes in periculo: et ideo ad naturam rei convertitur recompensatio, quae propter periculum aestimatur plus vel minus valere.


Caput 7

[88301] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 7 Quoniam autem videmus quasdam conditiones, quae secundum jura videntur excusare contractus simpliciter usurarios, sicut videtur primo per illud Deuter. 23: non foenerabis fratri tuo ad usuram; et sequitur, sed alieno. Quare videtur usura quae accipitur ab alienigena, et maxime qui est disparis cultus, non habere rationem culpae: et sic videtur quod conditio personae, per quam est in dispari cultu, excuset usuram. Similiter secundum beatum Ambrosium 14, quaest. 4: ab illo exige usuram, cui merito nocere desideras: cui jure inferuntur arma, jure auferuntur usurae. Ex quo patet, quod conditio quae facit hostem dignum morti, excusat vitium usurae. Tertia etiam conditio sumitur atque reperitur in jure ratione dotis, vel paternae promissionis: sicut cum aliquis accipit cum uxore in dotem aliquam hereditatem vel fundum vel redditus annuos, pro aliqua certa summa pecuniae in pignore, potest hujusmodi fructus percipere sine diminutione dotis, quamdiu ratio impignorationis manet. Et hoc habetur Extra. de usuris, cap. salubriter. Quarta conditio potest accipi ex natura rei: scilicet quando res quae accipitur in pignore, est illius qui accipit in pignore de jure, sed de facto detinetur violenter ab alio, tunc potest ille percipere fructus pignoris ultra sortem, eo quod ut suum recipit, et non ut alienum. Et hoc habetur in prima Decr. de usuris, capit. pluris. Quinta conditio etiam potest excusare, quae dicitur interesse, sive damni recompensatio, et non spes lucri, ut si si quis mutuo dederit gratis, usque ad terminum aliquem determinatum, in quo indiget sua pecunia pro aliqua necessitate, et mutuum non fuerit redditum ad praedictum terminum, potest mutuans repetere ultra sortem quicquid damni incurrit, propter defectum solutionis. Et hoc modo potest fidejussor repetere usuras a debitore, quas persolvit creditori, propter defectum debitoris. Et hoc confirmatur Extra. de Fidejuss. in Duab. decretalibus. Excusatur etiam sexto usura, quando gratis aliquid offertur ultra sortem; quia secundum Gregorium in registro, et habetur in 1, quaest. 5: oblatio nullam culpae maculam alicui ingerit, quae non ex ambientis petitione procedit. Causa vero propter quam hujusmodi conditiones excusant usuram et quando, satis liquet et patet, si advertatur quod in praecedenti capitulo dictum est, quia scilicet nulla potest circumstantia transmutare in moribus de bono in malum, vel e converso, nisi quae tollit de natura sui rationem bonitatis vel malitiae. Usura autem secundum quod vitiosa, contingere potest primo et per se in mutuis, et secundario in aliis contractibus. Usura autem in mutuis vitium est. Primo, quia corrumpit liberalitatem, cujus est mutuum dare gratis: et hanc rationem vitii tollit ultima conditio, scilicet quando gratis aliquid ultra sortem datur vel accipitur. Corrumpit etiam usura in mutuis debitum finem, quia accipitur spe lucri, et sine recompensatione justa; et etiam hanc malitiam tollit prima conditio, et secunda et quinta. Prima enim est, per quam ostenditur solus Deus esse dominus omnium rerum, et omnia esse data ad cultum Dei promovendum: et ideo virtute fidei tollitur in illo casu malitia usurae: quia tunc non fit spe lucri. Similiter in secundo fit zelo justitiae et caritatis, quae quantum potest, inimicos fidei, scilicet tyrannos et haereticos conatur destruere, etiam eodem jure, quando non potest aliter res ipsorum quam per usuram requirere. In quinto vero patet ratio justitiae, quia non spe lucri accipitur, sed pro recompensatione damni: et ideo illa superabundantia juste acquiritur. Contingit etiam aliquando usuram accipere in aliis contractibus, in quibus aliquid petitur plus quam detur sine causa. Et hoc etiam excusari potest omnibus modis praedictis, et duobus etiam aliis. Et hoc potest contingere, quando illud quod ultra sortem recipitur, fit suum jure naturae; sicut fructus pignorum pro dote uxoris, vel pro provisione filiorum. Vel potest fieri suum jure aequitatis, sicut res ipsa quae impignoratur, quando secundum aequitatem erat illius qui fructus percipit. Haec dicta sufficiant de conditionibus excusantibus a vitio usurae: et quot sunt, et quando valeant excusare, et quando non.


Caput 8

[88302] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 8 Quoniam autem antiqui hostis superseminata humanae naturae zizania cupiditatis et avaritiae, usurae vitium produxit, non tantum in mutuis, quae luce divinae veritatis in Scriptura sacra manifeste condemnata eradicatur: sed etiam in aliis contractibus diffudit, in quibus sub specie aequitatis et justitiae humanae, quasi abscondita foeneratur, idcirco in hac parte quaerentes detegere hanc malitiam, de his contractibus in quibus latet, dicemus. Primo autem dicimus, quod a principio dictum est, quod usura est quicquid praeter sortem accidit, sine justo titulo, sive sit in mutuis, sive in contractibus aliis. Quod autem tantum causa temporis accidit in contractibus, sicut in mutuis, sorti accidit sine justo titulo; quia ipse facit suum per fraudem, scilicet vendendo tempus, quod Dei est, et datum communiter omnibus. Et non potest habere titulum successionis naturalis, seu gratuitae donationis, seu justi lucri per meritum liciti et proprii laboris, vel per recompensationem rei propriae. Et hinc est, quod omnis contractus in quo aliquid plus accipitur quam detur, sive in spe sive in re, et hoc tantum propter causam temporis, vocatur contractus usurarius: et hoc est quod dicitur in illis decretalibus Extra. de usuris: in civitate. Et consuluit. Advertendum est autem, quid proprie dicatur hic sors, et quid sit accidens sorti: sors enim in Scriptura sacra duobus modis accipitur. Uno modo pro signo dato, per quod distinguantur res confusae ab invicem, secundum illud Proverb. 18 cap. contradictiones comprimit sors: et iterum Prov. 16: sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur: et illud Act. 1: cecidit sors super Matthiam. Alio modo accipitur sors pro officio, vel re propria juste possessa, vel debita in divisione aliquarum personarum vel possessionum: sicut vocantur sortes filiorum Israel, justae portiones distinctae cuilibet tribui vel personae assignatae. Et hoc modo accipitur etiam hic pro re juste possessa vel debita alicui personae. Hoc autem dicitur sorti accidere, quod non pertinet ad proprietatem sortis. Ex quo patet, quod usus proprius rei alicujus et fructus ejusdem non accidunt sorti: quia qui habet proprietatem in alia re sive possessione, habet et usum et fructum illius de jure: et ideo qui emit agrum vel equum ut plus percipiat in fructibus ratione fructuum, et ratione usus equi quem emit, nihil accipit plus quam accidat sorti, quia totum est de sorte, scilicet fructus et usus. Est etiam secundo advertendum, quod fructus et usus rerum possunt augeri et minui in pretio secundum diversitatem temporum. Et hoc potest accidere ipsis rebus tripliciter, sine eo quod tempus sit causa per se. Uno modo quando non fuerit ratio hujusmodi augmenti in usu rei. Alio modo propter ipsarum rerum paucitatem et abundantiam: res enim quae per usum suum minuuntur, secundum tempus naturaliter consumuntur, et sunt pauciores: quoniam magis elongantur a sua origine: sicut bladum naturaliter magis abundat in autumno quam in vere. Alio modo hoc accidit ex ipsarum rerum natura, quae secundum tempus recipiunt incrementum valoris, ut apparet in satis, sylvis et animalibus. Tertio modo ex natura rei relata ad loci conditionem. Est ergo generaliter tenendum, quod in omnibus contractibus in quibus accipitur plus a vendente vel emente quam dederit, et non fuerit ratio hujusmodi augmenti in usu rei sive in natura ipsius rei, nec producta fuerit ex temporis aliqua conditione existente in ipsis rebus, sicut apparet in tribus modis praedictis, sed accidit incrementum ex dilatione temporis concessa a vendente vel emente, ut per hoc plus accipiat; tunc talis superabundantia accepta super datum usura dicitur, et usurae tenet vitium, quia sine justa ratione generatur in talibus contractibus et mutuis: et hoc vocatur apud jurisperitos, et etiam vulgariter, vendere vel emere ad credentiam. Si autem accipiatur plus quam detur simpliciter propter aestimationem vendentis vel ementis ampliorem in uno tempore quam in alio, propter aliquam trium causarum praedictarum, vel etiam propter dilationem rei in uno tempore quam in alio, tunc potest fieri sine vitio usurae, quia superabundantia hujusmodi recompensatur ex ampliori valore rei in se pro tempore pro quo accipitur hujusmodi superabundantia, et non accipitur pro temporis dilatione. Est tamen advertendum, quod in his contractibus, licet excusari possint a vitio usurae secundum rationem dictam, tamen non excusantur omnino a vitio cupiditatis: propter quod dicitur in canone turpe lucrum, ut habetur 14 quaest. cap. 4: si quis clericus, et cap. quaecumque temporum messis. Et dicitur turpe lucrum, quia ratione temporis accidit sicut usura, licet differenter. Vel turpe lucrum dicitur ratione finis, quia tales contractus non fiunt ut in pluribus propter vitae humanae necessitatem seu utilitatem, sed magis propter divitiarum augmentationem, quam cupiditas facit, quae non habet finem, quia avarus non impletur pecunia: et ideo rationem vitii habent. Si tamen hujusmodi contractus ordinentur ad usum vitae humanae, excusantur ab omni turpitudine, sicut habetur in capitulis allegatis, 14, quaest. 4. Et per hoc etiam ostenditur, quod in hujusmodi non sit usura, quia usura non excusatur etiam quantumcumque ordinetur ad vitae necessitatem. Ex his etiam potest patere, quod non tantum ex dilatione temporis, sed ex natura rei relata ad temporis conditionem potest accidere usura. Et similiter ex natura rei relata ad loci conditionem: scilicet quando aliquae res dantur mutuo, sive pecunia, aequales reddendae in specie et numero, pondere et mensura. Et tamen quia mutuans sperat eamdem rem numero plus valituram in tempore determinato quo debet reddi, vel in loco, et propter hoc ipse mutuavit reddendam ad tale tempus vel talem locum, ut in tempore determinato, vel in determinato loco sibi reddatur, dico quod ibi manifeste est vitium usurae: quia plus speratur ex mutuo, vel causa mutui, quam detur. Et eadem ratione potest incidere vitium usurae in aliis contractibus, in quibus plus accipitur quam detur simili ratione, ut verbi gratia, si quis bladum vel vinum vendiderit vel emerit in aliquo tempore ut plus accipiat in alio quam dederit tantum ratione temporis vel loci, licet etiam res pro tempore illo tantum valeant, jam propter intentionem usurariam fit vitium usurae. Quod tamen poterat fieri bene, si tantum rei natura attenderetur, et non temporis vel loci causa, quae nullo modo sunt aliquid de re: et ideo nec vilitatem neque caritatem faciunt in rebus per se. Hinc liquet, quod in eodem contractu secundum speciem potest incidere vitium usurae ex intentione corrupta et vitium avaritiae sine vitio usurae ex turpitudine lucri. Et alias etiam potest fieri sine omni vitio, quando fit propter necessitatem vitae. Ex dictis etiam dissolvitur dubitatio, quae a quibusdam movetur: utrum scilicet per anticipationem temporis generari possit vitium usurae, sicut per dilationem vel prolongationem: ut verbi gratia: aliquis debet alteri centum solidos persolvendos post annos, vel annuatim ad duos vel tres terminos, et creditor vult remittere debitori tertiam vel quartam vel quintam partem, si solvat ei in principio anni, sive ante terminos positos, quando petierit. Constat autem quod in hoc casu plus accipitur quam datur ratione temporis. Verbi gratia debitor juste debebat centum solidos, et propter anticipationem temporis tantum solvit octoginta. Accipit ergo ultra id quod dat, scilicet ultra octoginta, viginti: quia creditoris erant illi viginti, et sunt facti debitoris ratione temporis anticipati. Ratione ergo regulae datae de causa vitii in usura, quae est quando plus accipitur quam datur causa temporis, videtur quod hujusmodi casus sit usurarius. Sed hic potest cadere excusatio usurae dupliciter. Uno modo quando gratis et liberaliter creditor hujusmodi superabundantiam tribuit debitori, et debitor non causa temporis accipiat. Alio modo quando debitor per damnum propriae rei recompensat hujusmodi superabundantiam: ut quando non potest habere pecuniam sine alicujus rei propriae alienatione et damno, ex qua solvat creditori quod petit ante terminum solutionis: alias est casus usurarius. Specialis autem difficultas videtur in contractibus illis, in quibus res emuntur vel venduntur, quae ex temporis processu recipiunt incrementum valoris vel vilitatis; sicut sunt sata, fructus animalium, fructus arborum, spolia sylvarum: quia enim hujusmodi res venduntur et emuntur ut frequenter ante tempus suae utilitatis vel usus, et minus emuntur quam sint valiturae in tempore suae receptionis et usus, quaestio est non immerito, utrum plus accipere pro eis vel sperare pro tempore suae receptionis faciat usurarium contractum. Quam quidem determinantes distinguunt: quia aut emens ex tempore emptionis jam habens dominium talis rei qualiscumque sit, recipit periculum supra se, aut periculum remanet in sorte vendentis. Si primo modo, volunt contractum esse licitum propter periculum: sicut locans rem suam et aliquid ultra recipiens excusatur propter hoc, quia periculum rei remanet in locante, ut habetur distinct. 88: emens. Si vero secundo modo, tunc condemnant contractum. Sed si rei veritas attendatur, hujusmodi distinctio hic non habet locum: si enim locans accipit aliquid ultra rem locatam, hoc habet rationem aequitatis, quia illud recompensatur per usum rei locatae qui est proprietas locantis, et pertinet ad ejus sortem, idest ad rem locatam, cujus proprietas simpliciter manet apud locantem; et ideo periculum etiam ipsius remanet apud locantem. Sed quando quis vendit rem aliquam, non usum tantum ipsius, sed proprietatem ejus; constat quod transfertur de jure periculum rei in ementem. Quando ergo sic vendens res hujusmodi tenet periculum penes se, jam sic non transfertur dominium, et ideo non est permutatio venditionis justae. Sed constat quod emens jam transtulit dominium pecuniae quam dedit: quare magis habet rationem mutui: et si plus speratur propter tempus futurum determinatum quam sit datum, sequitur quod sit vitium usurae. Et ideo sine praejudicio aliter mihi videtur esse distinguendum in praedictis contractibus: et praecipue quia videmus non de facili imminere periculum rei in venditione spoliorum, sive nemorum, sicut in aliis. Possunt enim hujusmodi res emi, vel tamquam necessariae ad usum vitae ementium, vel causa lucri tantum. Si primo modo, nullum est vitium, quamvis plus valiturae sint probabiliter tempore suae receptionis: dum tamen aestimatio justa sit facta tempore contractus, quae est secundum legem naturae, et etiam consuetudinem humanam in hoc, quod tantum juste aestimari potest res vitae humanae, quantum necessarius est ejus usus: et hoc vel simpliciter, vel pro tempore aliquo determinato. Et quia simpliciter apud sapientes plus aestimatur res perfecta quam imperfecta, et pro tempore determinato aestimatur res quantum vendi potest inter homines; et ideo licet tales res minus vendantur imperfectae quam sint valiturae perfectae, non videtur mihi quod aliquis praeter sortem amplius accipiat, quia sors vendita est ipsius ementis, cum incremento suae valitudinis atque utilitatis. Si autem secundo modo, idest causa lucri fiant hujusmodi contractus, potest adhuc in eis tantum turpe lucrum judicari causa cupiditatis, quae oritur ex conditione temporis, sicut supra dictum est de aliis. Et potest iterum in eis incidere vitium: et hoc quando hujusmodi lucrum quaeritur tantum ex tempore, et periculum tollitur, vel verisimiliter dubitari non potest de periculo, utrum magis minusve ratione temporis res possint valere. Haec intantum dicta sint universaliter circa naturam contractuum, in quibus videtur posse aliqualiter usurae vitium incidere.


Caput 9

[88303] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 9 Quoniam autem in praecedenti capitulo de aequitate et justitia contractuum simpliciter secundum propositum nostrum discussum est, nunc post haec videtur justum de contractibus ad tempus factis et non simpliciter discutiendum. Et circa hoc investigatio duplex est perutilis. Primo, utrum emere aliqua bona, ut reditus vel possessiones ad vitam, quae est tempus indeterminatum, liceat. Secundo, utrum emere aliqua praedictorum ad tempus determinatum, verbi gratia, ad decem annos vel ad viginti, sit licitum: quae duo frequenter fiunt inter homines nostri temporis. Circa primum advertenda sunt dicta quorumdam, et rationes ipsorum, qui hujusmodi contractum condemnant tamquam usurarium. In primis autem fatemur nos nusquam legisse auctoritatem nec audivisse seu in canone seu in epistolis extravagantibus, seu in corpore legis, pro hac opinione facientem aliquid. Sed in scriptis quorumdam magistrorum vidimus quae subjungemus: et circa hoc ratione, quantum poterimus, dicta confirmare conabimur. Goffredus siquidem magnae auctoritatis in jure canonico summam faciens super titulos decretalium, ita dicit in titulo de usuris, cap. is qui naviganti: ibi expresse dicit, quod dare certam pecuniam sive summam pecuniae alicui Ecclesiae pro aliqualibus possessionibus tenendis ad vitam dantis pecuniam et post mortem tenentis redituris ad ipsam Ecclesiam, est usurarius contractus. Et hujusmodi causam reddit dicens, quod dans habet spem vivendi ultra id tempus quo receperit de proventibus totam sortem quam dederat et ultra. Sola autem spes facit usurarium. Haec est ratio dicti Magistri et sententia ejus. Hoc etiam quidam alius doctor theologus asserens pro sententia addit rationes: primo ostendens, quod hujusmodi contractus non potest excusari per rationem dubii vel periculi, quia non est alterius rationis contractus in quo aliquis dat centum libras ut annuatim recipiat decem quamdiu vixerit, et sperat se victurum ad undecim annos et ultra: vel ut in undecimo anno recipiat simul centum et decem libras; addita etiam conditione, quod si ante moriatur, quod nihil accipiat de tota summa. Constat autem in hoc secundo contractu esse vitium usurae; nec tollitur propter rationem dubii vel periculi, sicut probatur per illud cap. naviganti. Quare similiter in primo contractu erit vitium usurae: nec tollitur ratione dubii, cum semper sit ibi spes accipiendi plus. Per hanc rationem vult idem doctor, quod tam vendens quam emens peccent vitio usurae; quia secundum hanc rationem, sicut emens accipit in spe plusquam dederat, sic et vendens, quia sperat, vel saltem optat cito finem ementis. Et si acciderit in primo anno eum mori, vel secundo, constat quod plus accepit quam dederit. Hoc autem vitium in vendente nullus quidem quem audierim verbo, vel scripta viderim, usque ad usuram extendit. Idem etiam doctor theologus opinionem hujusmodi quasi sententiam confirmare videtur ex philosophi dictis, qui in duobus locis, videlicet 10 Ethic. et in 1 Polit., loquitur de ratione numismatis, ostendens quod inventio numismatis facta est translationis gratia, hoc est, ut per ipsum aliae res quae necessariae sunt ad vitam hominis transferantur: et ideo quando fit numismatis translatio ad alterum ut seipsum augeat et multiplicet, fit thokos, idest vitium usurae, ut apparet ex dictis philosophi. Quare cum in emptione redituum ad vitam fiat translatio pecuniae ad hoc ut seipsam multiplicet, videtur semper et naturaliter esse vitium usurae. Praeterea ex lege divina videtur haec sententia data, Levit. 24, ubi dicitur: quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, non contristes proximum tuum; sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo, quod juxta susceptionem fructuum vendet tibi. Hoc autem exponens Glossa ibid. sic loquitur, quando vendes et cetera. Hic secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim ex fructibus agrorum recipere. Ex hac auctoritate et Glossa videtur quod quando quis emit possessiones proximi sui percepta sorte ex proventibus fructuum, non liceat ementi aliquid ultra recipere. Sed omnis emens ad vitam possessiones vel reditus, sperat ultra sortem datam aliquid accipere, et recipit si vivat ultra secundum quod sperat. Ergo illicitus est contractus, etiam secundum legem divinam. Hoc idem videtur per ea quae dicta sunt de causa usurae: quia in talibus contractibus semper aliquid speratur vel accipitur ultra quam detur, causa solius temporis; sed haec causa facit contractum usurarium. Horum autem et tantorum virorum sententiam non audentes falsam asserere, cum tantorum et multorum antiquorum et modernorum dissimulatione contraria sententia teneatur, videtur congruum etiam ratione circa hanc quaestionem discutere veritatem, quantum nostrae Deus dederit parvitati. Sciendum autem in primis, quod cujusdam famosi doctoris in jure vidimus sententiam, qui hujusmodi contractum condemnabat non tamquam usurarium, sed tamquam vitiosum propter circumstantiam peccati adnexam, scilicet in vendente; quia vendens optabat mortem emptoris. Sed etsi hoc malum sit, non tamen est ex natura contractus, sed accidit ab extra; et ideo propter hoc non debet condemnari contractus: unde secundum praedictum doctorem, si fierent hujusmodi contractus ad vitam vendentium, non essent mali. Investigando ergo quid injustitiae possit inesse in hujusmodi contractibus, et utrum licite fieri possint, et quomodo, contradicentium rationes solvantur. Dicimus primo, quod qui dominus est alicujus rei, dominus est et usus ejusdem rei. Dicimus etiam secundo, quod dominus verus alicujus rei potest eam transferre in alterum gratis, vel etiam pro pretio et pro commutatione alterius rei. Dicimus insuper tertio, quod dominus potest transferre usum et fructum propriae rei. Dicimus etiam quarto quod verus dominus rei, sicut potest dare vel vendere proprietatem rei, vel usum, seu fructus alicujus possessionis simpliciter quantum ad omne tempus, sic potest dare vel vendere quantum ad tempus determinatum vel particulare. Omnia ista probantur per veram rationem dominii. Est etiam animadvertendum, quod in mutuo pensari debet tantum rei substantia et valor ejus secundum rationem substantiae, et non secundum rationem usus rei vel fructus; eo quod gratis fieri debet secundum rationem mutui; et ideo nihil ultra valorem rei sperare debet mutuans ex usu rei mutuatae, quia ratione substantiae transfertur mutuum, et non ratione usus. Alias est autem in accommodatis ad usum. Substantia enim rei in se non recipit magis et minus: sed in contractu venditionis et emptionis pensatur non tantum substantia rei, sed etiam ejus fructus et usus. Sed ex fructu rerum et usu ipsarum accidit quod valor ipsarum naturaliter inter homines augetur et minuitur: quare de natura hujusmodi contractus potest quis sperare ultra id quod datur, vel etiam timere ne minus accipiat quam dederit: et ideo mercatores sperare possunt lucrum ex mercatione, quod non possunt dantes mutuo. Advertendum est etiam, quod sicut philosophus dicit, et pertractat in sua Polit. in 1, omnis rerum commutatio inter homines fit propter necessitatem vitae humanae: et ideo requiritur quod commensuratio ipsarum fieri debeat in magis et minus habere in valore, secundum quod magis et minus habent de utilitate et necessitate ad vitam humanam. Variatur autem hujusmodi utilitas multipliciter in magis et minus: uno modo ex tempore; alio modo ex loco; alio modo ex ipsarum conditione; alio modo ex ipsarum rerum natura. Quia ergo in venditione transfertur rei substantia cum usu ejus vel simpliciter, vel ad tempus. Et quando simpliciter, constat quod plus recepturus sit emens sine culpa, propterea quia utilitas rei et fructus ejus translata sunt quantum ad omne tempus cum rei substantia. Quando autem in venditione transfertur tantum rei substantia cum utilitate ejus ad aliquod tempus, et non simpliciter, non est justum secundum rei naturam, quod tanti res aestimetur, cujus rei substantia ad tempus possidetur, sicut illa quae semper possidetur; quia non sequitur ex ea tanta utilitas humanae vitae possidenti: etiam si plus accipiatur vel speretur accipi quam datum sit, non sequitur aliqua injustitia: et praecipue quando emens habet intentionem emendi pro necessitate et utilitate vitae, et non ad lucrum vel augmentum pecuniae; quod etiam in emptionibus aliis facit peccatum, secundum philosophum. Vendentes autem ut in pluribus semper attendunt aliquam utilitatem, vel domus suae, vel Ecclesiae, vel civitatis; et non causa lucri hoc faciunt, quare magis excusantur. Dicimus etiam quinto, quod eo jure quo quis recipit aliquid plus ultra quam dederit in possessionibus emptis simpliciter, eo jure recipit aliqua plusquam dederit in possessionibus emptis, vel reditibus ad vitam: quia totum est de sorte, quicquid plus accipit; eo quod substantiam rei cum usu et fructu ejus emit, sicut et ille qui ad omne tempus emit. Sed dubium est adhuc secundum hanc sententiam, utrum vendens retinere possit substantiam quam accepit, quando nihil aut parum emens supervixit post emptionem. Cujus determinatio est, quare ratione dubii et periculi, quod erat de natura hujusmodi contractus, fit suum. Et haec ratio excusat in contractibus quandoque de natura ipsorum: quod non facit in mutuis, quia ibi accidit ex alio quam ex ratione mutui. Quando enim de natura contractus incidit periculum vel dubium aequaliter, tam ex parte vendentis quam ementis, tunc etiam juste fieret res quae emitur vel venditur minoris aestimationis in valore, quam si periculum vel dubium non incideret de natura contractus: et ideo de natura sui justus est contractus, cum ex utraque parte similiter dubium sit, utrum minus magisve recipiant vel recepturi sint. Si enim equum homo emat, et centum libras pro eo solvat; constat quod si eadem hora post solutionem equus moriatur, nihilominus vendentes centum libras juste detinent, quamvis nihil utilitatis emptor consecutus fuerit, eo quod rem suam juste transtulerit in ipsum ementem. Similiter ille qui possessiones vendit ad tempus indeterminatum, cujus determinatio pendet a natura, et non ab homine, et tempus determinatur praeter hominis intentionem, quantum est de jure rem suam transtulit, et translatio jam ad ipsum redit ex natura contractus. Praeterea considerandum est, quod in hujusmodi venditionibus et emptionibus ad vitam, aeque libera voluntas vendentis et ementis de natura contractus invenitur: et maxime quando divites vendunt, et pauperes emunt: quod est frequentius de natura contractus, quia uterque talia facit pro utilitate sua propria: neque enim dives cogitur vendere, neque pauper emere, neque etiam pauper tenetur gratis dare aliquid diviti vel mutuare, neque dives tali pauperi tenetur de suo aliquid dare. Quare et omnis translatio facta libera voluntate dominorum juste fit. Ex his sequitur, quod quicquid emens vel vendens amplius accipiant quam dederint, juste accipiunt, et ut suum factum, libera voluntate dominorum; sed in mutuis non potest ista justitia inveniri, quando amplius accipitur in lucro ex mutuo: nam accipiens mutuum libera voluntate accipit, sicut et is qui mutuum dat; sed accipiens mutuum non libera voluntate amplius promittit vel dat, sed quasi coactus ex perversitate mutuum dantis, qui quod gratis tenetur facere, non vult sine spe lucri facere: et ideo non potest fieri illud amplius ejus qui accipit eodem jure quo mutuum, quod sibi redditur, nec aliquo justo titulo. Ex praedictis infertur, quod tum propter justam aestimationem rerum in tempore contractus, quia tantum res aestimatur juste quantum ad utilitatem possidentis refertur, et tantum juste valet quantum sine fraude vendi potest; tum etiam propter periculum aequaliter adnexum ipsi contractui per naturam ejus ex parte utriusque domini, tum etiam propter liberam voluntatem dominorum res transferentium cum suis proventibus, fit hujusmodi contractus de natura sui a vitio usurae liber. Diximus autem de natura sui; quia per accidens potest in ipso contractu vitium turpis lucri incidere, et etiam aliquando vitium usurae. Vitium autem turpis lucri sine ratione usurae tunc in ipso incidit, quando aliquis dives sibi sufficiens ad vitam, et secundum rei naturam et personae, et secundum statum personae, tales redditus emit ut divitior fiat, et ut plures divitias sine justa et pia necessitate acquirat: et ideo turpe lucrum tunc dicitur, quia non propter finem debitum humanae vitae, sed propter avaritiam, cujus non est finis, exercetur. Vitium vero usurae tunc ex hujusmodi contractu potest incidere, quando homo attenuatus paupertate tales reditus invitus vendit, vel possessiones suas pro necessitate cogente: et hoc propter defectum mutui, quod non invenit in divitibus. Et tunc etiam incidit usura, quando divites hanc proximorum necessitatem considerantes, minus justa aestimatione dant pro possessionibus pauperum sibi acquirendis, quorum necessitates si possunt sine damno, ex caritate fraterna tenentur relevare per mutuum: et in hoc casu loquitur lex Moysi Levit. 25, sicut apparet ex textu, et Glossa inducta, quae dicit: necessitati proximorum compatiendum, et ne quis de necessitatibus pauperum negotietur, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Ex his patet, quod in tali casu venditio propter defectum mutui, et emptio fit quasi loco mutuationis; et etiam quod aestimatio ementis est minus justa propter necessitatem vendentis: et ideo id quod plus accipit emens quam dederit, non habet justum titulum possessionis. Unde in hac consideratione non tantum in emptionibus ad vitam incidere potest vitium usurae, sed etiam in emptionibus simpliciter, quantum ad omne tempus. Est ergo universaliter advertendum, quod quandocumque aliquis emit aliquam possessionem sive ad tempus sive simpliciter causa lucri, quod tantum expectatur ex ipsa tantummodo ratione temporis, et non ex natura rei possessae; in tali contractu est vitium; et hujusmodi lucrum dicitur turpe in jure. Si vero ematur hujusmodi possessio causa lucri, et fuerit justum ex caritate fraterna dari mutuum proximo pauperi, ne ad summam paupertatem deveniat, sicut lex antiqua praecipiebat, tunc hujusmodi lucrum ex emptione vitium usurae habet per aequipollentiam mutuationis; quia ibi plus accipitur quam detur sine justo titulo possidendi rem. Si vero aliquis rem alterius emat non causa lucri, sed propter necessitatem seu utilitatem vitae suae, etiam si plus accipiat processu temporis quam dederit tempore contractus; cum hoc accipiat ex natura contractus per se, et per accidens ratione temporis, nullum credo fore vitium. Quomodo autem satisfaciamus dictis et rationibus adversariorum, exponamus nunc, dicentes primo, quod dictum Goffredi nulla auctoritate canonis confirmatur: secundo quod exemplum ejus tunc veritatem habere dicitur, quando Ecclesia aliqua necessitate impulsa cogitur impignorare possessiones suas, quas non potest nec vult simpliciter alienare: tunc enim non est venditio proprie, sed impignoratio; quia qui non potest rem vel possessionem aliquam vendere simpliciter, nec potest vendere eo jure ad tempus. Constat enim quod licet quaedam Ecclesiae multa possideant, tamen alienare jus possidendi non possunt sine auctoritate et consensu superioris praelati nec simpliciter nec ad tempus: et ideo hujusmodi venditiones Ecclesiarum sunt impignorationes, propter quod secundum hanc viam usurarius est hujusmodi contractus, quia fructus pignorum non licet recipere ultra sortem, eo quod non sunt de natura sortis. Ad rationem vero dicti Magistri de spe vivendi tantum quod amplius recipiat quam dederit, dicendum quod hujusmodi spes vel receptio amplioris non facit vitium usurae, nisi quando illud quod speratur vel recipitur, amplius sorti accidit, et non est natura sortis: aliter enim omnis emens agros vel animalia ut plus recipiat in proventibus processu temporis, vel in ipsis rebus venditis in alio tempore, esset usurarius. Sed in venditionibus justis, quando aliquis dominus transfert dominium suae rei cum usu ejus et fructu simpliciter sive ad tempus, constat quod omnis proventus rei venditae est de natura sortis, et non accidens sorti: quare talis spes vel amplior acceptio non facit contractum usurarium: et hoc dico salva reverentia tanti Magistri. Ad id vero quod adducitur ab alio doctore theologo, videtur nobis respondendum, quod est dubium duplex: scilicet excusans, et dubium non excusans: dubium enim tunc excusat, quando tollit inaequalitatem, et justam aestimationem dati et accepti facit quantum ad rerum commutatarum naturam et usum; verbi gratia, quando aliquis emit decem annuatim pro centum, quos statim solvit, ad vitam suam vel alterius accipiendos. Et considerata utilitate cujuslibet respectu possidentis, dubitatur verisimiliter quae sit major minorve propter indeterminationem temporis: et ideo fit aestimatio aequivalens propter dubium. Ex his jam patet, quod ratio dubii facit justitiam aestimationis: et ideo quidquid plus ultra datur vel accipitur sive ab emente sive a vendente, tamquam de propria sorte recipitur. Dubium vero quod tantum respectu lucri vel damni potest incidere ex determinato tempore, illud non potest aestimari, quia ex ejus dubio non innascitur aliqua justa aestimatio: quia speratur aliquid plus proventurum gratia temporis determinati tantum, quod non valet facere justam recompensationem: et ideo patet, quomodo extra posita, non sunt ejusdem rationis: nam in eo qui sperat centum et decem simul se accepturum in undecimo anno, jam gratia temporis determinati tantum, fit recompensatio inaequalitatis, et sic facit usurarium contractum; sed in alio qui non sperat se plus accepturum nisi in tempore indeterminato, et ex re empta juste secundum naturam, tunc, ut ostensum est, nihil accipitur ultra sortem, sed totum speratur ut suum, et de sorte sua non factum suum propter rationem temporis, sed propter naturam contractus. Illud etiam quod secundo adducitur pro confirmatione hujus opinionis de dictis philosophi, sic dissolvendum est. Primo quod intentio philosophi, ut apparet ex dictis suis, est quod numisma inventum est causa translationis aliarum rerum, quarum usus vitae humanae est necessarius: et ideo quandocumque aliquis utitur translatione numismatis ut per numismata alia ejusdem generis multiplicentur, fit abusus numismatis, et inhonestus contractus, et vocatur thokos, idest parens rei. Hinc constat mihi, quod hujusmodi contractus, de quo est sermo, non est thokos. Primo, quia etsi redditus pecunia emantur ad vitam, tamen ex natura contractus non habetur quod ad hoc emantur ut pecunia pecuniae addatur, sed ut de ipsa pecunia empta res necessariae vitae humanae emantur. Et hic finis contradicit fini propter quem fit thokos. Alia etiam ratione adhuc purgatur a vitio thokos, quia ut in pluribus in hoc contractu non pecunia numerata, sed ipsae res emuntur, quae vel per fructus suos referuntur ad hominis usum, ut ager et possessiones aliae, vel per seipsas, ut triticum, vinum, oleum et hujusmodi. Thokos autem est, ut dicit philosophus, numisma numismatis. Tertia ratio etiam quod thokos non sit in hujusmodi contractu, ex hoc accipitur, quia tunc secundum philosophum thokos est, quando acquiritur pecunia per pecuniam ad similitudinem generantium similia sibi. Constat autem quod quando similia ex similibus generantur ad multiplicationem, quod generantia salvantur, et non corrumpuntur in generationibus suis. Sed qui dat centum libras, ut habeat decem annuatim quamdiu vixerit, constat quod non est ibi ratio generationis, eo quod non manent centum librae, vel in potestate vel dominio dantis cum sua genitura, sed penitus sunt translatae ab ipso: nec manent etiam in jure repetendi sicut fit in thokos: quare magis debet vocari hujusmodi contractus transmutatio rei pro re, quam generatio alicujus rei ex re. Ex his apparet quod ratio de thokos nihil est ad propositum in hujusmodi contractibus. Ad id vero quod de lege divina contra hujusmodi contractum propositum fuit, dicendum est primo, quod lex illa secundum litteram intellecta dicitur divina, sed tamen est temporalis, sicut et aliae leges multae, quae tantum secundum litteralem sensum in figura datae sunt illi populo; et ideo sicut observantia jubilaei non manet in populo Christiano, ita et leges quae propter jubilaeum datae erant, quarum una erat lex adducta, sicut apparet ex textu. Et iterum si consideretur id quod morale est in lege ista, quam exponit Glossa inducta, invenitur nihil facere contra naturam horum contractuum; sed tantummodo contra perversas intentiones divitum ementium, qui, secundum quod dicit Glossa molesti, de pauperum necessitatibus negotiantur, et student possessiones aliorum acquirere, quando tenentur ex fraterna caritate eis indigentibus accommodare, et accommodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Et sic evidenter apparet quod hoc accidit in hujusmodi contractibus, et non est de natura contractus, in quo frequenter sine indigentia non vendunt, sed emunt. Et nec lex nec Glossa de se inficit vitio usurae hujusmodi contractum per naturam, sed tantum per accidens. Ad istud autem quod dicitur de ratione temporis, patet veritas, si praedicta ad memoriam revocantur: quia tempus potest referri ad aliquas rerum permutationes, ut conferens aliquid justi valoris, vel auferens. Et hoc modo si causa temporis plus vendatur vel minus, non erit hujusmodi contractus usurarius: pluris enim aestimatur et juste mensura tritici in aestate quam in autumno ceteris paribus, hoc est quantum est de natura temporis; et ideo si quis accipiat plus de blado vendito pro tempore aestatis, quam dederit in autumno, quando bladum emit, non judicatur usurarius, dum tamen pro illo tempore solo velit bladum vendere, et non pro alio. Hoc modo etiam patet, quod plus et juste appretiantur decem librae ad omne tempus annuatim, quam ad aliquod tempus particulare: vel plus et juste eadem ratione ad tempus equi juvenis, quam senis; et hoc ex natura temporis. Et tamen non judicatur usura, si quis emit decem libras ad omne tempus, id quod plus recipit vel speratur recipere quam dederit, licet ex tempore illud plus sibi accidat et certitudinaliter. Quare nec similiter is qui plus recipit de eo quod ad tempus aliquod particulare emit, debet judicari usurarius. Et haec est una causa, quia per naturam temporis facta est res sua cum suis proventibus: et ideo totum est de sorte propria. Potest etiam in contractibus tempus considerari ut nihil conferens vel auferens de valore rei ex natura temporis, sed tantum consideratur ut mensura durationis extrinseca. Quando ergo ratione temporis sic accepti aliquid plus accipitur vel speratur quam detur, jam patet vitium usurae vel injustitiae: quia illud plus quod ultra datum accipitur, nec ex natura rei recompensatur, nec gratis datur vel accipitur: et ideo nullo justo titulo potest fieri proprium, sed semper est alienum. Haec intantum de emptione et venditione redituum et possessionum ad vitam dicta sunt a nobis. Rogantes universos quos contingeret hoc opus videre, quatenus pareant, si per ignorantiam male diximus, et corrigant, quia sine praejudicio et hic et alibi semper intendimus quae scribimus et dicimus affirmare. Post haec autem investigandum est de secunda parte hujus capituli, scilicet de contractibus, in quibus certi reditus vel possessiones emuntur ad tempus determinatum. Verbi gratia, aliquis habet reditus certos, ut ex parochia vel praebenda, vel ex patrimonio, vel aliunde, et hujusmodi redditus vult vendere ad sex annos vel ad decem, vel ad aliquod tempus determinatum, ut simul habeat paratam pecuniam. Et quaeritur utrum haec licite possint emi pro minori pretio quam valeant in annis tot acceptis. Et videtur quod sic: quia secundum quod jam dictum est in praecedentibus, pluris valoris aestimatur res aliqua praesens et collecta, quam futura et divisa. Et iterum vendens hujusmodi reditus tantam utilitatem aut frequenter majorem ex tali venditione, quantam ex tentione rerum. Praeterea. Ecclesia indulget clericis cruce signatis, quod possint vendere fructus beneficiorum per triennium: hoc autem non esset, si in hujusmodi contractibus esset vitium. Sed contra hoc est aperte, quod de usura dictum est: quod in hujusmodi contractu plus accipitur, vel saltem certitudinaliter speratur ab emente quam detur: nec periculum nec dubium jam in hoc contractu ex natura sui accidit: quare simpliciter videtur usurarius ex parte ementis. Sentimus autem sine praejudicio, quod in hujusmodi contractibus ex parte vendentis non incidit vitium, quantum est de natura ipsius contractus. Quantum autem ex natura temporis, potest videri quibusdam, quod ex parte ementis sit contractus usurarius, eo quod plus recepturus est, non tantum in spe, sed etiam in re, quam dederit, et hoc tantum ratione temporis. Quando autem minus quod est in dato respectu accepti, recompensatur illi respectu superabundantiae accepti ex solo tempore, tunc judicamus contractum usurarium, eo quod hujusmodi superabundantia transfertur sine justo titulo. Mihi autem videtur etiam ex parte ementis justum posse fieri contractum, et justum esse quantum est de natura contractus. Potest autem fieri injustus per accidens dupliciter. Uno modo, quando corrumpit caritatem debitam fratri: scilicet quando emens videt fratrem in necessitate pro salute corporis seu pro salute animae, propter quam necessitatem oportet eum vendere reditus seu possessiones suas, tunc emens si dives fuerit, potens sine damno proximo subvenire, dico sine praejudicio, quod tenetur ei mutuo dare, et loco pignorum praedictos reditus vel possessiones accipere, donec receperit quod accommodaverat. Et hoc probat per legem illam Levit. 24, et Glossam ejus. Alio modo potest fieri injustus contractus ex parte ementis propter corruptionem finis debiti, qui est ad utilitatem vitae humanae. Unde quando causa lucri tantum et augmentationis divitiarum fit, tunc est turpe lucrum: sed primo modo reducitur ad usurae vitium. Sed de natura contractus habet in se tria, quae ipsum justum ostendunt. Unum est ipsa vendentis liberalitas, qua potest rem suam dare gratis, vel permutare pro re minoris pretii quam sit sua res: et secundum hoc nullum incidit vitium in emente, quia id quod accipitur, totum est de voluntate libera domini. Aliud est ipsa aequitas permutationis rerum: quia quando res venditur pro tanto quanto aestimatur juste, sive a venditore et emente, sive ab his qui sunt legis positivae, tunc est justitia in permutatione. Sed constat quod vendens non potest plus habere pro tempore pro quo vendidit, et etiam res futurae per tempora non sunt tantae aestimationis, sicut eaedem collectae in instanti, nec tantam utilitatem inferunt possidentibus: propter quod oportet quod sint minoris aestimationis secundum justitiam. Tertium est ipsa ratio sortis: quia quod plus accipitur quam datur, est de ratione sortis, eo quod emens totum emit quod eventurum erat tempore determinato, et ideo non ultra sortem propriam accipit, sicut nec ille qui emit reditus ad omne tempus. Hae sunt rationes hujusmodi contractus justitiam ostendentes: per quas etiam dissolvitur ratio contraria, quae videbatur ostendere usurarium contractum: quia etsi plus accipitur quam detur, hoc fit de natura rei permutatae, et illud plus non est accidens sorti, sed est de ipsa sorte ementis: sicut etiam plus accipitur quam detur in his possessionibus quae emuntur hereditarie quantum ad omne tempus: et haec in tantum sint dicta de his quae ad tempus venduntur et emuntur.


Caput 10

[88304] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 10 Quia jam diximus quod in contractibus vitium usurae tunc incidit, quando res cariores venduntur propter temporis dilationem tantum, quam aestimentur in tempore venditionis, et videmus hanc rationem fere in omnibus venditionibus fascellorum lignorum, qui per centenarios et millenarios generaliter venduntur; idcirco non immerito circa hujusmodi contractus investigandum est, utrum justitia possit inveniri in hujusmodi contractibus, an simpliciter sint usurarii. Et videtur quod simpliciter sint usurarii: quia propter tempus tantum carius venduntur, vel pro tempore in quo venduntur; verbi gratia, in aestate vel in vere minoris utilitatis sunt, et ideo minoris valoris: quare si tunc pars illorum pro parata pecunia detur pro minori pretio, quod videtur frequenter factum, quam si non esset pecunia parata, ergo tantum propter temporis dilationem reliqua pars carius venditur. Sed hoc facit usurarium contractum. Ergo et cetera. Item haec dubitatio duplicatur, quia invenitur in dominis principalibus, qui sylvas et nemora vendunt per mensuras terrae. Et invenitur etiam in mercatoribus, qui ab ipsis dominis emunt sylvas per mensuras, et ex ipsis fascellos faciunt, quod ulterius vendunt per numerum. Utrique ergo propter credentiam quam faciunt usque ad tempus, vendunt carius ligna, quam valeant tempore venditionis. Si ergo ea quae venduntur sive tunc sive ad messium tempus a mercatoribus, in tempore venditionis sint minoris aestimationis secundum justitiae aequitatem quam vendantur, et ultra justam aestimationem injuste aliquid accipiatur pro credentia ad tempus futurum, videtur sine omni excusatione esse contractus usurarius: quod potest probari Extra. eod., cap. consulit: ubi expresse dicitur contractus usurarius, quando aliquis merces suas longe majori pretio distrahit, si ad solutionem prolixi temporis dilatio prorogatur, quam si in continenti pretium persolvatur; et quod eorum quae taliter sunt accepta, compellendi sunt ad restitutionem. Sed contra hoc est consuetudo generalis, quae videtur et toleratur ab Ecclesia. Praeterea secundum justitiam unaquaeque res pluris debet esse pretii et aestimationis et in tempore et pro tempore usus ipsius quam in alio tempore in quo non est ita conveniens et necessarius usus ejus. Sed vendentes sylvas et fascellos et hujusmodi, vendunt persolvenda in tempore quo est ipsorum usus convenientior, quam sit in tempore venditionis ipsorum. Quare carius possunt aestimari et vendi, quam valeant pro tempore venditionis. Et per hanc rationem credo sine praejudicio, posse excusari hujusmodi contractus a vitio usurae: et quando verisimiliter est dubium, res hujusmodi plus minusve valituras tempore solutionis. Et hoc probatur Extra. eod., cap. in civitate. Non ergo propter dilationem solutionis in prolixo tempore hujusmodi res carius venduntur, sed propter justam aestimationem rerum, quae in tempore futuro quo determinata est solutio, sunt plus valiturae probabiliter, quam in tempore venditionis carius venduntur; et sic non plus accipitur quam datur ratione temporis tantum, sicut praetendebant rationes in contrarium; sed servatur aequitas justitiae inter datum et acceptum pro tempore pro quo fit venditio. Unde advertendum est, quod credentia pretii persolvendi in tempore futuro post aliquem contractum, potest incidere in contractibus sine vitio, tribus de causis. Uno modo per gratiam et liberalitatem venditoris: scilicet quando res venditur secundum aestimationem justam pro tempore venditionis et commutationis ipsius rei, et ipse venditor expectat solutionem in prolixo tempore liberaliter, propter gratiam quam habet ad emptorem. Et hoc modo caret credentia omni vitio, nec facit contractum vitiosum. Alio modo potest incidere credentia in aliquo contractu sine vitio secundum meritum et justitiam ipsius contractus, et non per gratiam venditoris; ut verbi gratia, si qua res vendatur in aliquo tempore in quo non habet tantam utilitatem et necessitatem humanae vitae, sicut in futuro aliquo tempore habitura est secundum naturam temporis, et venditor rem suam intendat vendere pro illo tempore in quo habet majorem necessitatem seu utilitatem, et in quo plus valitura sit quam valeat in tempore quo venditur, justum est ex natura contractus, quod venditor saltem expectet tempus illud pro quo facit majorem aestimationem pretii: et ideo talis credentia adhuc nullum vitium generat in contractu, nec in contrahentibus. Et hoc probatur extra eod., cap. naviganti. Tertio modo potest incidere credentia per accidens, scilicet ex malitia vel paupertate seu impotentia emptoris. Et hoc modo vendere carius rem suam quam valeat tempore venditionis, vel etiam quam valitura sit probabiliter in futuro tempore, quo solummodo determinatur, potest excusari a vitio, per intentionem venditoris, licet ipse contractus de se sit vitiosus. Si enim venditor rem suam intendat vendere carius, non propter tempus tantum, sed tantum propter damnum quod sibi videt imminere ex dilatione persolutionis recuperandae, seu propter vexationem suam redimendam quam probabiliter timet futuram sibi in repetitione debiti sui, propter malitiam vel impotentiam debitoris, tunc excusatur a vitio, et fit aequitas aestimationis in hujusmodi contractibus, per recompensationem damni, vel quando probabiliter timentur haec in credentia accidere: et tunc rectitudo hujusmodi intentionis apparet, quando venditor optaret potius non vendere talibus, quam vendere ad credentiam; et quando libentius daret aliis pro minori pretio in continenti persolvendo, quam vendere ad credentiam talibus pro pretio majori. Uno autem modo credentia facit contractum usurarium: scilicet quando propter ipsam credentiam res venditur carius quam valeat simpliciter vel esset valitura probabiliter tempore solutionis; vel etiam si tantum sit valitura verisimiliter, tamen ipse venditor alias res suas non venderet, nisi plus acciperet propter ipsam credentiam. Et ex hoc liquet quando de sylvis praedicti contractus per mensuras, et de lignis per fascellos possunt licite fieri, et quando et quomodo sunt usurarii. Sed de secunda parte hujus capituli videtur dubitatio: scilicet utrum liciti sunt contractus, quando pro minori pretio in continenti persolvendo, aliquae res emuntur; verbi gratia, bladum in terra in tempore hyemis et sylvae adhuc per tres annos vel amplius cresciturae, ante aptum tempus incisionis quam valiturae sint juste in tempore suae collectionis et receptionis; verbi gratia, bladum in terra tempore hyemis datur pro minori pretio, quam valiturum sit juste tempore Augusti quando colligitur: et sic de sylvis et de nemoribus. Et videtur contractus usurarius ex parte emptoris; quia pro dilatione temporis plus est recepturus quam dederit, ut patet ex propositis exemplis. Et haec ratio facit contractus usurarios, ut saepe praedictum est. Praeterea, hujusmodi contractus non possunt excusari propter rationem dubii vel periculi, quia non dubitatur verisimiliter, quin valiturae sint hujusmodi res amplius in tempore suae receptionis, quam sit pretium quod datum est pro eis in tempore emptionis. Sed contra hoc est, quod uniuscujusque rei aestimatio justa dependet ab utilitate vel necessitate ipsius rei. Sed constat quod non est tanta utilitas vel necessitas alicujus rei imperfectae, sicut est ejusdem perfectae: quare nec recte tanti pretii aestimanda est, cum adhuc est imperfecta, et longe a perfectione sua, sicut cum jam est perfecta. Sed hujusmodi res ementur in tempore suae imperfectionis, quare debent aestimari minoris pretii quam sint valiturae in tempore suae perfectionis. Praeterea illud quod per naturam temporis accrescit rei alicui, juste est illius cujus est ipsa res: ut si quis emit terras fructiferas vel arbores, vel animalia fructifera, quicquid evenit per naturam temporis, et non tantum per exercitium laboris, juste fit illius cujus sunt hujusmodi terrae et cetera. Quare cum per naturam temporis segetes in terra satae, veniant ad majorem valorem, et similiter sylvae; sequitur quod quicquid provenit ultra pretium datum, juste fit illius qui emit ipsa, et cedit in propriam sortem: quare nihil accipit ultra sortem, licet plus accipiat emens quam dederit. Et haec credimus sine praejudicio melioris sententiae. Hoc autem dicimus quantum ad naturam contractus; licet tamen per accidens, per intentionem ementis posset esse turpe lucrum, quando scilicet tantum intenditur ab emente augmentatio lucri et divitiarum, proveniens ex natura temporis, sine exercitio laboris et sine dubio periculi probabiliter possibilis evenire. Et alio etiam modo potest esse contractus usurarius: quando scilicet aliquis cogitur talia vendere ante tempus congruum ex necessitate, propter quam emptor fraterna caritate tenetur venditori mutuum dare, si indiget et voluerit; sed si attendatur natura contractus secundum se, non pro dilatione temporis plus accipitur ab emente, sed pro natura et utilitate rei facta vel ducta ex natura temporis.


Caput 11

[88305] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 11 Nunc de his quae committuntur bonae fidei aliorum ad lucrum quaestio est. Et haec quaestio duplicatur: quia aut quaeritur de commissione numismatum, aut de commissione aliarum rerum quae per se veniunt in usum hominis, ut sunt agri, animalia et horti. Quantum ad primam quaestionem, videtur quibusdam usurae vitium incidere. Primo, quia nihil videtur differre secundum naturam rei committere pecuniam bonae fidei alterius, et mutuare eandem. Sed qui dat mutuo pecuniam propter lucrum aliquod, etiam si periculum propriae sortis super se accipiat, usurae vitium committit, ut habetur Extra. eodem, capit. naviganti. Quare similiter qui committit pecuniam suam bonae fidei alterius spe lucri, usuram committit. Hoc etiam secundo videtur; quia quod ex lucro sic speratur vel accipitur ultra sortem, accipit quod nullo justo titulo possidere potest; quia nec gratis datur, nec labore proprio redditur, nec per rem aliam recompensatur: quare simpliciter injuste possideri vel sperari videtur. Praeterea, etsi in commissione aliarum rerum quae ex se fructum pariunt, potest excusatio valere; tamen quia pecunia de se nihil parit utilitatis ultra seipsam, videtur quod saltem in commissione pecuniae propter lucrum, semper sit thokos, quod est vitium usurae secundum philosophum, hoc est partus sex numismatis ex numismate, quod est contra naturam ejus. Ad hoc mihi videtur dicendum, quod aut commissio fit pecuniae, ita quod transfertur dominium in toto vel parte rei commissae in potestatem ejus cui committitur; aut ita fit commissio, quod non transeat dominium, sed remanet tota res commissa in dominio committentis. Primo modo est vitium usurae, eo quod sperat lucrum jam de re non sua, quia jam erat translata per commissionem in dominium alterius; et in hoc assimilatur mutuo, ut ratio prima approbat. Sed secundo modo potest sperari lucrum sine vitio usurae, quia tunc commissa est pecunia vel res alia sicut servo et ministro, qui de re domini negotiantur ad utilitatem domini sui; et ideo committens potest sperare lucrum, sicut ex re sua et sic non accidit sorti, nec possidetur sine justo titulo; quia sicut rei propriae partem recipit, non tamen partum numismatis ex numismate immediate, sed partum ipsarum rerum, quae per numismata sua sunt acquisitae justa commutatione. Quia autem supra dictum est in toto vel in parte, ideo dictum est, quia si aliquis committit centum alicui, ita quod medietatem ei mutuet et aliam medietatem suo retineat dominio, ita tamen quod de illis centum debeat negotiari ad lucrum ille cui committitur; dico quod hoc lucrum jam habet vitium usurae, propter hoc quod non tantum ex re commissa speratur, sed etiam pariter ex re mutuata et commissa. Sicut enim in logica, locutio falsa judicatur propter falsi subjectionem, licet veritatem directe significet; sicut si dicatur, homo volans est animal; ita in moralibus actio vitiosa judicatur, quando vitio permiscetur, ut est in proposito casu. Ex dictis jam liquet veritas secundae quaestionis, scilicet quando res fructuosae ad lucrum committuntur. Notandum tamen, quod in his rebus commissis ad lucrum magis et minus liquet justitia permutativa: quia quando ager vel terrae committuntur excolendae ad lucrum, satis apparet justitia, eo quod ibi non transfertur dominium, et nihil ultra percipitur de fructu propriae rei. In animalibus vero, ut quando oves vel boves vel porci committuntur nutrienda propter lucrum, non ita liquet justitia: quia aliquando solet in hujusmodi commissionibus fraus usuraria permisceri, ut quando excluditur periculum principalis commissi a committente. Verbi gratia, aliquis dat centum oves ad nutriendum propter lucrum, ita tamen quod centum oves sibi semper salvae maneant quicquid contingat. In hoc casu potest incidere fraus usurae; et hoc quando ultra justam aestimationem taxat ipse committens sibi portionem lucri, propter quam non recompensatur labor et sollicitudo nutrientis secundum justam aestimationem. Solet etiam et alia fraus in talibus fieri, quando dives alicui pauperi mutuat centum libras, ut ex eis oves vel boves nutriendos emat ad lucrum illius qui mutuum dedit, et ad lucrum ipsius alumni: dico ibi fraudem usurae permixtam esse, eo quod jam radix hujusmodi lucri ex mutuo oritur: et ideo vitio usurae inculpatur hujusmodi commissio. Tunc ergo hujusmodi commissiones licite fieri possunt, quando mutuum vel similitudo mutui non permiscetur in talibus, sed dominium retinetur cum periculo quod communiter accidere potest: vel quando etiam dominium rei commissae communicatur ei qui eam suscipit ad lucrum nutriendam, et simile periculum communicatur utrique. Et quando secundum justam aestimationem taxatur lucrum, per quod juste recompensatur labor et sollicitudo alumni. Et haec de materia dicta ad praesens sufficiant.


Caput 12

[88306] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 12 Quia vero quaedam in consuetudinem deducta habentur pro justis legibus, quae magis deberent dici corruptelae quam consuetudines adprobatae, et hoc videmus in hac materia usurarum secundum regiones et civitates diversas quantum ad pupillorum et orphanorum cautelam: et ideo non immerito investigandum censemus, utrum a vitio usurae excusari valeant pupilli, cum ad aetatem perfectam pervenerint, in qua sunt actu domini rerum suarum, et liberati secundum leges a tutoribus, et tunc proprias hereditates et bona in quibus successerant, aucta per usurarium actum, et exercitio tutorum recipiunt, vel saltem integra et non imminuta, per hujusmodi exercitium conservata. Solent etiam quandoque hujusmodi tutores ex bonis pupillorum lucrari, et hujusmodi etiam sub certa portione supra sortem aliquid tribuere pro parvulis nutriendis, vel etiam pro sorte augmentata: solent etiam aliquae villae sive civitates sive oppida pupillorum bona recipere, etiam exclusis propinquis pupillorum de tutela; et pro bonis pupillorum detentis solent certam superabundantiam tribuere tutoribus puerorum annuatim, salva semper sorte pupillorum. Videntur autem in talibus pupilli excusari a vitio usurae dupliciter. Primo, quoniam non est actio ipsorum, non enim dederunt res suas vel pecunias ad usuram: quare quicquid ultra sortem eis isto modo provenit, non ex mutuo, nec ex dato ab eis sub spe lucri, sed sicut gratis datum accipiunt, et sic justo titulo retinere possunt: unde Gregorius, et habetur 1, quaestione 2: sic nulla oblatio suscipienti maculam culpae ingerit, quae non ex ambientis petitione procedit et cetera. Secundo quia cum sit parvulus, nihil differt a servo, secundum apostolum Galat. 4; et ideo penes tutores residet usus justus vel abusus rerum parvuli, quare videtur parvulis non imputanda culpa usurae: sed ubi non est culpa in possidendo, non competit restitutio facienda ab illo. Contra hoc autem est, quia quod per servum acquiritur injuste, tamquam alienum, non potest fieri res domini sui juste propter ejus ignorantiam, quin semper teneatur ad restitutionem, quandocumque sciverit veritatem. Non possunt ergo pupilli, quando sciunt veritatem, retinere superabundantias suarum rerum sibi per usuras acquisitas. Ad haec determinanda distinguendum est. Primo de causa et origine hujusmodi superabundantiae: quia aut acquiritur per fructus ipsarum rerum quae sunt pupillorum, ut sunt agri, animalia et caetera; aut acquiritur per solam translationem rerum, et propter ipsam translationem; et quia pecunia sola translationis causa instituta est, ut dicit philosophus, ideo hujusmodi causa praecipue apparet in usu pecuniae, cujus usus est in translatione rerum fructuum. Et si primo modo aliquae superabundantiae acquirantur pupillis, nullum de se habent vitium usurae: tum quia in hoc non invenitur lucrum ex mutuo speratum vel acceptum: tum quia nihil accidit sorti, eo quod fructus ex talibus rebus partus naturaliter ipsas res comitatur, et est de natura sortis, et non accidens sorti. Secundo autem modo adhuc distinguendum est: quia superabundantia hujusmodi, quae ex translatione rerum vel pecuniae, aut datur vel oritur pupillis ut lucrum ex detentione rerum suarum ortum habens, et hoc modo non licet eis retinere, quia detentio rerum non parit rationem alicujus lucri in quantum detinentur, nisi secundum quod utilitatem habent et fructus afferunt. Si autem non datur hujusmodi superabundantia ut lucrum, sed ut gratia vel ut donum, tunc licet retinere eis: et hoc modo procedunt duae primae rationes. Et per illam rationem excusat consuetudo usurarium vitium in multis civitatibus: et hujus signum, quod gratis sit datum, accipitur ex eo quod praeter voluntatem pupillorum determinat sibi superabundantiam quam dant eis, et quod nunquam repetunt nec repeti faciunt a pupillis aliquid. Ex his liquet, quod si tutores pupillorum scienter pecuniam pupillorum dederint ad usuram per se vel per alios, quod hujusmodi superabundantia rei est aliena, et injuste possidetur etiam a pupillis, quandocumque sciverint: quod si pupilli nolunt restituere, tutores ad id faciendum compellendi sunt.


Caput 13

[88307] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 13 Est autem inter hominum commutationes quoddam genus commutationis in rebus, quod campsoria dicitur; quod nec mutui rationem habet, eo quod in tali commutatione lucrum non speratur ex temporis dilatione, nec iterum campsori redditur eadem sors in specie vel in numero vel in pondere. Dat enim Parisienses, et recipit sterlingos, vel monetam alterius generis. Similiter nec habet proprie rationem commutationis, quae dicitur venditio et emptio; quia hoc genus fit in rebus appretiabilibus, quarum pretia determinantur et mensurantur numismate: sed hoc genus est in sola commutatione numismatum diversorum generum: propter quod sequitur quod ars campsoria, quae est species commutationis, simpliciter permutatio dicatur. Sed permutatio dicitur generaliter quando aliquid accipitur loco alterius dati, et sic comprehendit omnem commutationem. Dicitur etiam permutatio, quando res determinata ad utilitatem hominum pro re altera similiter habente ex sua natura aliam utilitatem commutatur. Et sic agitur de permutationibus in jure civili et canonico: et sicut si quis velit permutare parochiam pro praebenda, vel praebendam pro praebenda, et similia. Tertio modo potest dici permutatio magis determinate ad materiam numismatis, ipsa numismatum commutatio. Et hoc modo dicimus campsoriam esse permutationem numismatum, quae causa lucri exercetur communiter. Sed de hoc lucro est quaestio in isto capitulo, utrum juste vel injuste acquiratur. Et videtur tripliciter esse injustum secundum naturam. Primo, quia ex indebito usu rei procedit, eo quod numisma, secundum philosophum, non parit numisma, sed campsor utitur numismate causa lucri. Secundo, quia actus campsorius videtur quod esse debeat ad utilitatem accipientis a campsore, si est justus, vel quod debeat fieri gratis. Tertio, quia secundum Evangelium, dominus ejecit tales de templo. Dicendum igitur quod ars campsoria de se est justa. Unde dicendum est ad primum, quod ars campsoria utitur de se numismate ad idoneum usum. Et est ratio, quia illud plus quod accipitur a campsoribus in tali permutatione monetae, non accipitur ratione pecuniae quae de se est invendibilis, sed ratione periculi vel interesse, ut subveniatur salariis pensionum, domorum, ministrorumque, et laboribus et expensis in arte necessaria et licita, ne frustra ponant operam et sudorem suum in re licita ad utilitatem aliorum. Ad secundum dicendum, quod ars campsoria est justa ex duplici via. Primo, quia dicit actum justitiae et liberalitatis per ampliorem utilitatem dati apud accipientem a campsore quam accepti ab ipso. Et iterum quia actus campsorius non debet fieri gratis ex natura sua, sicut actus mutui: ideo illud quod plus accipi videtur, transit in dominium accipientis per simplicem voluntatem dantis. Ad id quod tertio persuadetur per Evangelium, dicendum est, quod dominus ejecit tales de templo ratione loci, qui tantum spiritualibus erat deputatus: et ideo contra reverentiam loco debitam faciebant suas mercationes, et apparebat in talibus turpitudo suae cupiditatis. Vel dicendum, quod de templo sunt tales ejiciendi, quia non licet ministris templi, idest viris ecclesiasticis, talia exercere mercimonia.


Caput 14

[88308] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 14 Est igitur quaestio rursum de mercatoribus. Primo, utrum liceat alicui committere pecuniam suam alteri eunti ad nundinas ad lucrum sine vitio usurae. Et distinguendum est circa hoc: quia aut est simpliciter commissio, quae fit propriae rei bonae fidei alterius, et sic non incideret usurae vitium, sicut ostendimus supra cap. 11: aut est commissio secundum quid, sed simpliciter translatio, sicut est in mutuo: commissionem vero secundum quid dico, in quantum committens non retinet periculum super se rei commissae. Et hoc modo propter rationem translationis, quae debuit fieri gratis sine spe lucri, incidit vitium usurae: et in hoc casu loquitur illa decretalis naviganti. Propter hoc ulterius si quaeratur de his qui dant pecuniam aliquam determinatam mutuo aliis mercatoribus, tali pacto quod similem et aequalem in numero et pondere persolvent creditoribus illorum a quibus accipiunt in nundinis aliquibus determinatis secundum locum et tempus: verbi gratia, Balduinus a Gualtero accipit centum libras sterlingorum mutuo in Francia in mense Augusti, ita quod centum libras sterlingorum solvet Balduinus pro Gualtero in Januario sequenti, in quibus tenebatur Gualterus suis creditoribus: vel si non creditoribus, ipsi mutuanti in tali loco et tempore; circa hoc distinguendum est: quia aut mutuans tempore translationis aestimat dictam monetam plus valituram in loco aut in tempore quibus est persolvenda; verbi gratia, sterlingi plus valent in Anglia quam in Francia: et tunc nihil est ibi culpabile. Vel timet probabiliter minorationem pretii sterlingorum futuram ante tempus determinatum. Et tunc dicendum, quod mutuans committit usuram, quia lucrum sperat ex mutuo. Aut mutuans nihil lucri in mutuando intendit, sive ex tempore sive ex loco, sed tantum ob favorem et gratiam proximi hoc mutuat, et tunc nihil culpabile ex hoc incurrit. Est etiam aliud quod dubitari potest circa hujusmodi materiam. Dictum est enim quod spes lucri in mutuo facit usurae vitium. Quare videtur quod si aliquis habens pecuniam aliquam specialem, quam timet in tempore futuro minorandam in suo pretio secundum statuta legis positivae, et propter hoc hujusmodi pecuniam dat mutuo sibi reddendam in aequali pretio quod erat tempore mutui, respectu pecuniae terrae communis aestimationis; videtur quod cum hujusmodi mutuum videatur factum spe lucri, quod sit in eo vitium usurae. Verbi gratia, aliquis habens sterlingos valentes quatuor Turonenses, timet ne in futuro tempore, per auctoritatem legis positivae, tantum sint valituri tertium Turonem, propter quam causam dat mutuo sterlingos, et post diminutionem pretii ipsorum non tot penitus vult recipere sterlingos in numero et pondere quot dederat mutuo, sed secundum pretium in Turonibus, cujus pretii erant tempore mutui. Ad hoc dicendum est, quod aliud est vitare damnum, et aliud sperare lucrum: quicumque enim ex mutuo speraret lucrum, peccat usurae vitio, secundum auctoritatem Evangelii Luc. 6: mutuum date nihil inde sperantes; sed non sic qui ex mutuo vitat damnum. Primum enim non potest fieri sine injuria Dei, qui hoc prohibuit fieri; nec sine injuria proximi, cui gratis debuit fieri illud ex quo lucrum speratur, quod est contra gratiam; sed secundum potest juste fieri, eo quod per hoc non fit Deo injuria, eo quod non prohibetur aliqua lege: nec etiam proximo, quia nihil minus accipit pro tempore mutuationis quam reddere teneatur, eo quod tempore quo mutuatur, tantum valebat quantum reddere tenetur. Neque etiam propter hoc vitiaretur, si tempus a mutuante determinetur, in quo verisimile est pecuniam mutuatam minus valituram, quam valeret tempore mutuationis; quia ex sola dilatione temporis non accidit vilificatio, sed magis vel ex voluntate legis positivae, vel ex natura pecuniae. Nec in hoc damnificatur qui mutuum accipit: quia non ad hoc accipit, ut ipsum usque ad tempus illud conservet, in quo verisimiliter minus valitura esset; sed ut ipsa uteretur pro tempore illo pro quo valorem suum reservaret, quem habebat cum eum in mutuo acceperat. Quaeritur etiam juxta hoc de eo qui dat mutuo bladum vel vinum vel oleum, ad certas mensuras, et hoc in tempore quo minus valent, ut sibi reddatur in aequalibus mensuris et ponderibus et speciebus in alio tempore, quo verisimile est res praedictas plus valituras. Et videtur ex eo quod jam diximus, quod licitum sit sic mutuum dare; quia ibi nihil plus accipitur quam datur, eo quod hujusmodi res numero, pondere et mensura realiter redduntur. Praeterea in hoc dans mutuo videtur tantum vitare damnum et non sperare lucrum: quia si res hujusmodi venderentur in tempore quo minus valent, ex hoc damnificaretur dominus ipsarum. Unde etiam et licite potest eas vendere pro tempore illo in quo sunt valiturae verisimiliter, nec est usura, ut habetur Extra. cap. naviganti. Quare videtur similiter, quod licite possit eas res numero dare reddendas sibi in tempore quo verisimiliter plus sunt valiturae. Ad quod dicimus, quod in hoc casu conscientia aut excusat aut accusat, quia vero mutuum debet fieri gratis et sine spe lucri, quandocumque in mutuo et ex mutuo intenditur spes lucri, tunc non caret vitio usurae; sed sic non est in emptione et venditione. Potest autem excludi spes lucri ab intentione dantis mutuo modo praedicto, dupliciter. Uno modo, quando dans mutuo paratus est omni tempore accipere rem mutuatam, etiam ante illud tempus determinatum quo res verisimiliter deberent esse cariores: hoc modo spes lucri, et si per accidens intendatur, non tamen per se, quia non tollit rationem gratuiti a mutuo. Alio modo quando dans mutuo, etiam tempus illud determinavit in quo verisimiliter plus valiturae erant, propter solam damni vitationem: tunc enim damnum vitat, quando necessitati propriae consulens intendit conservare res suas sibi magis necessarias ad usum vitae, quas si tunc non haberet, oporteret eas alibi emere, et sic reportaret damnum de gratia mutui facta proximo: et sic intendens in mutuando excusatur ab omni vitio usurae.


Caput 15

[88309] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 15 Nunc autem ad id quod tertio in hoc opere declarandum proposuimus accedentes, de restitutionibus usurarum inquirendo prosequamur. Quod autem ad restitutionem usurarum jura obligent, satis liquet ex natura ipsarum. Quia enim superius in prima parte hujus operis, cap. 4, declaratum est quod superabundantia usurarum nullo justo titulo possideatur, ideo juste retineri non potest et injuste possidetur. Sed ut dicit beatus Augustinus, 74, quaest. 4, quod injuste possidetur et alienum est alicui, alteri proprium esse debet. Quare cum omnis superabundantia usurarum sit tamquam res aliena ipsi usurario injuste possidenti, sequitur quod sit propria alterius qui ipsa destitutus est. Sed hoc est justum secundum omnia jura, quod omnis res destituta contra justitiam restituatur: restitutio enim semper respicit destitutionem. Quare secundum omnem justitiam naturalem usurae restituendae sunt. Sed forte dicetur, quod hujusmodi res non sunt ab aliquo destitutae contra omnem justitiam: praecipue quia videtur destitutio facta voluntarie. Et etiam quia leges humanae non puniunt, quae tamen injurias punire debent: quare non videtur esse contra justitiam humanam. Ad quod advertendum est, quod voluntas hominis aliquando respicit volitum propter se, aliquando propter aliud. Quando autem propter se, tunc si illud volitum sit simpliciter justum et bonum, tunc voluntas bona est, et opus ex eis procedens bonum est et justum; si autem sit injustum et malum, tunc similiter voluntas est mala. Si vero respiciat volitum non propter se, sed propter aliud: verbi gratia, aliquis vult projicere merces in mari, ut sic evadat periculum: illud iterum propter quod volitum dicitur aliquid, aut habet rationem justi, aut injusti, aut indifferenter. Et hoc modo primo judicatur adhuc voluntas justa et bona comparative, sed tamen potest esse injusta simpliciter, ut si aliquis vult furari ut pauperibus tribuat. Sed secundo modo potest judicari voluntas justa et libera absolute, quando illud volitum est ex natura sua justum et bonum; sed est comparative injusta et non libera, quando illud volitum habet malum finem. Unde quod aliquis vult dare superabundantiam de suo, de se non est malum nec injustum: et ideo quantum ad hoc voluntas est absoluta et libera; sed quando hoc vult dare propter rationem mutui, quod non aliter potest habere, jam hujusmodi voluntas comparata ad finem, qui de se est injustus, contrahit rationem injustitiae, et cadit a ratione libertatis. Et quia hujusmodi injustitia patiendo magis quam agendo incurritur, ideo in ipso dante est poena et non culpa. Leges vero hanc aliquando considerant justitiam, prout est conservativa pacis exterioris inter homines: et ideo leges tales non puniunt, nisi secundum quod hanc pacem destruunt. Aliquando etiam prout magis illustrantur lumine fidei et juris divini, considerant etiam justitiam veram et interiorem: et sic leges etiam canonicae prohibent et puniunt usuras. Sic enim scriptum est Isa. 32: opus justitiae pax: et ideo qualem pacem quaerunt qui leges condunt, talem sibi vindicant justitiam. Dicimus ergo, quod jure divino principaliter facienda est restitutio usurarum, quia in Scriptura sacra quantum ad legem veterem condemnantur dantes pecuniam ad usuram: et ideo contra legem divinam accipiuntur usurae. Lex autem nova prohibet sperare aliquid ex mutuo: quare magis accipere erit contra legem evangelicam. Sed quod est contra legem divinam, secundum nullam aliam legem potest esse verum aut justum; eo quod lex divina sit prima et universalis origo omnium legum justarum, sicut Deus est origo omnium entium. Nihilominus tamen etiam contra legem naturae, quia in hoc finis conveniens secundum naturam actus humanae vitae corrumpitur. Huic enim actui qui est mutuum dare, conveniens finis ostenditur naturaliter, scilicet communis societas et fraterna caritas in subveniendo proximorum necessitatibus: et ideo gratis fieri debet naturaliter. Quare quandocumque hujus actus fit propter spem alicujus commodi vel lucri, tunc ab eo tollitur finis qui naturaliter competit ei, et fit contra naturam, quare juri naturae repugnat: ideo non tantum fit injustum contra legem divinam, sed etiam contra jus naturale.


Caput 16

[88310] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 16 Quoniam autem usurae sunt restituendae, jam oportet investigare, quibus sunt restitutiones faciendae. Et videtur quod soli Deo et ministris Dei facienda sit restitutio. Quia secundum ea quae dicta sunt prima parte capit. 5, in usura non transfertur dominium jure divino, sed tantum jure humano: sed secundum rationem in jure facienda est restitutio ejus quod detinetur injuste. Quare videtur quod soli Deo et Ecclesiae facienda sit restitutio. Sed contra hoc est, quod domini est terra et plenitudo ejus, a quocumque possidetur juste vel injuste: quare nulla re potest secundum veritatem destitui. Ex quo etiam colligitur regula generalis, quod illi soli aliqua res est restituenda, qui ipsa re vel aequivalenti destituitur injuste. Sicut enim restitutio facienda non est nisi ejus rei quae injuste possessa est sic nec alicui; vel aliquibus restituenda est nisi illi vel illis qui ea injuste destituti sunt. Et ex hoc concluditur primo, quod illis solis facienda est restitutio, qui juste illarum rerum domini erant, quae restituendae sunt, ante destitutionem injustam. Ex quo ulterius concluditur, quod defunctis illis qui expoliati fuerant, jam restitutio facienda est eorum filiis et successoribus, qui juste succedunt bonis defuncti expoliati. Si vero forte defunctus legavit omnia bona sua pauperibus vel Ecclesiis vel personis aliis, tunc sicut per virtutem testamenti acquiritur jus in bonis praesentibus et paratis ipsius defuncti, pauperibus, vel aliis quibus legata sunt, et sic eis est jus acquisitum in his quae jure debentur ei quocumque jure: et ideo in hoc casu ab executoribus praedicti defuncti, sive illis locis vel personis quibus omnia bona sua legavit, debet fieri restitutio quae sibi viventi facienda erat. Quod si forte ignorentur successores, et verisimiliter quibus facienda sit restitutio nescitur, vel forte noscuntur esse in locis et regionibus longinquis, et sine spe reversionis, et sine facultate mittendi vel accedendi ad eos, tunc in primo casu Ecclesiae consilium et auctoritas requiri debet: quia jam ratione juris divini pertinet restitutio quae debebatur homini qui erat membrum et filius Ecclesiae, ad ipsam Ecclesiam: unicuique vero sua Ecclesia dicitur suus episcopus. In secundo etiam faciendum est de consilio Ecclesiae: hoc tamen superaddito, quod debet ei Ecclesia promittere restitutionem faciendam, si necesse fuerit aliquando in futuro tempore per inopinatam reversionem ipsorum quibus de jure erat facienda. Ex praedictis igitur concluditur, quod si a servo vel ancilla, vel a filio vel a filia, sive a raptore vel fure, sive ab alio usurario, sive Christiano sive Judaeo acceptae fuerint usurae talium bonorum, de quibus constat ei qui vult restituere quod non erant veri domini illarum rerum; quod restitutio talium non est facienda eis a quibus acceptae sunt, sed ipsis veris dominis et successoribus eorum, si haberi possunt. Debet tamen fieri hujusmodi restitutio caute, ne cum scandalo fiat personarum praedictarum. Si autem credatur probabiliter quod praedicti, scilicet filius de conscientia patris, et servus de voluntate domini sui, et monachus etiam abbatis sui, et raptor et usurarius de bonis juste possessis haec fecerunt, tunc etiam potest fieri restitutio ipsis personis injuriatis: et similiter dicendum est de uxore vivente marito.


Caput 17

[88311] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 17 Nunc a quibus restitutiones usurarum fieri debeant, consideratio nostra necessaria est. Quod siquidem dominus omnis qui rem ab alio injuste destitutam detinet, juste vel injuste detinuit, aliquando ipsam rem vel aequivalentem restituere teneatur, manifestum ex utroque jure tam divino quam naturali. Primo, quia non dimittitur peccatum jure divino, nisi restituatur ablatum, si restitui possit. Ergo ab eo cui peccatum hujusmodi imputatur, debet fieri oblati restitutio. Sed non imputatur peccatum nisi ei qui abstulit vel detinet rem alterius, quae non est sua aliquo justo titulo. Ergo ab illo facienda est restitutio. Item ex praecepto juris naturalis habemus quod quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos illis eadem faciatis. Sed justa voluntate vult spoliatus re propria ut spoliator ei restituat. Quare similiter spoliator debet juste restituere spoliato. Sed quis possit dici spoliator rei alienae, sive detentor in materia usurae, ita quod teneatur ad restitutionem, in quibusdam casibus non est ita clarum. Propter quod quaeritur primo de uxore usurarii, utrum teneatur ad restitutionem pro marito usurario defuncto. Secundo, utrum teneatur ad restitutionem eorum quae cedunt in usum vitae suae in domo mariti. Tertio, utrum hoc possit licite facere ignorante marito, et adhuc vivente. Et quarto de filiis et filiabus. Quaeritur similiter de servis et mercenariis usurariorum. Eodem modo quaeritur quinto de laborantibus et operariis et mercatoribus, qui labores et suas operas et suas res dant usurariis pro lucro, utrum teneantur ad restitutionem acceptorum ab eis. Sexto de accipientibus ab eis oblationes et eleemosynas vel munera, utrum teneantur ad restitutionem. Septimo etiam de fautoribus, qui fovent eos et defendunt in exercitio foenerandi, sicut aliquae civitates et aliqui principes fovent et defendunt hujusmodi qui dicuntur Caursini, qui alias non auderent exercere hujusmodi actum foenerandi. Ad hoc ultimum primo sciendum, quod sicut socii furum, et hi qui dicuntur currere cum fure, furti judicio condemnantur in sacra Scriptura; ita omnes praedicti inquantum agunt aliquid ad vitium usurae perpetrandae, vel ut motores, vel ut auctores, vel ut participes lucri, vel ut fautores et defensores talium, usurae vitio condemnandi sunt. Et sicut non satisfit Deo de injuria sibi illata, nisi per poenitentiam, ita nec proximo de re injuste spoliata nisi per justam restitutionem. Unicuique vero secundum gradum sui delicti competit restitutio ablati. Verbi gratia, alius peccat in hoc tantum ut motor, quare et ipse tenetur movere actorem ad faciendam restitutionem: quod si non sufficit ad hoc inducendum, debet invocare superioris auxilium: quod si non sufficit, vel forte negligit hoc facere, puto sine praejudicio, quod in hoc casu tenetur is qui promotor fuit, ad restitutionem ablatorum per ipsius motionem. Et si fuerit actor vel ut principalis, vel ut adjutor, uterque tenetur ad restitutionem ablatorum omnium in solidum: ita tamen quod altero restituente, alter absolutus est quantum ad injuriam proximi. Si vero ut particeps fuerit tantum lucri, aut scienter, aut ignoranter. Si scienter, tunc iterum potest fieri juste, aut pro necessitate corporali, quando alias commode non potest inveniri remedium, sicut accidit pauperibus mendicantibus. Et sic aliquando etiam per hoc possunt excusari filii et filiae in domo parentum usurariorum, qui alias nequeunt victum sibi necessarium invenire: et similiter uxor eadem necessitate potest excusari. Aut hoc fit pro utilitate spirituali, sicut et dominus cum publicanis manducabat pro conversione ipsorum. Et hoc fit iterum juste, aut propter recompensationem jam factam, vel saltem in spe fiendam: et primo modo artifices et laborantes et servientes, possunt juste aliquando percipere de bonis usurariorum, quae acquirunt ab usurariis: quia quantum accipiunt ab usurariis, tantumdem reddunt ipsis per recompensationem operis vel laboris vel artificii, ita quod per hoc non sunt usurarii impotentes effecti ad restitutionem faciendam. Nihilominus tamen hujusmodi artifices, si credant usurarios nihil habere de bono, et eadem facilitate possunt ab aliis lucrari, peccant scienter usurariis communicando opera sua pro lucro quod sciunt esse rem alienam, et maxime propter scandalum. Sed modo secundo etiam possunt participare filii et filiae et uxor in spe recompensandi in aliquo futuro tempore, quando sperant se probabiliter facultatem habituros, quamquam tunc non habeant quando participant. Quicumque vero participes fuerint scienter extra aliquam trium causarum dictarum, sive etiam ignoranter, et aliquando hujusmodi notitiam habuerint, tales ad restitutionem tenentur pro parte illa in qua participes existunt rei alienae. Ita ergo per hoc generale documentum potest responderi ad quaesita. Ad primum et secundum de uxore, dicendum est quod uxor usurarii tenetur ad restitutionem pro marito defuncto, secundum quod ad eam bona male acquisita devoluta sunt, vel quantum ipsa, vivente marito, talibus bonis usa est. Quod si nihil de talibus bonis ad eam devolvitur, vel si forte de bonis quae in matrimonio attulerat, fructus erat sufficiens ipsius necessitatibus, et pro omnibus quae expendit in vita mariti; tunc non tenetur ad restitutionem aliquam faciendam, nisi fuerit usa rebus mariti in spe recompensandi, vel nisi aliquid alienum post mortem mariti sibi retinuit: nihil autem est restituendum nisi alienum. Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum uxor non sit domina rerum, sed tantum vir, est tamen conjuncta viro in adjutorium et in usum rerum: quare sicut nec potest alienare res viri ipso non volente, ita nec aliena viri potest restituere ipso nolente. Sed sicut in adjutorium est viro data ad generationem, ita ad rerum conservationem et multiplicationem honestam et utilem, et super hoc etiam ad salutis viri promotionem: unde apostolus 1 Cor. 7: salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem. Quare sicut de rebus propriis viri usurarii potest facere eleemosynas moderatas, viro ignorante et non prohibente, quia sic agit causam viri, id ad quod tenetur ad salutem suam promovendam, et etiam ad bonorum suorum conservationem et multiplicationem: sic puto sine praejudicio, quod possit facere restitutiones de rebus alienis, viro ignorante et non prohibente, quia sic agit causam viri. Quod si viro sciente sed dissimulante fecerit, tanto securius agere potest, quia jam est argumentum quod vir approbat, ex quo non reprobat. Si vero viro prohibente, vel prius aut postmodum puniente, ita mulier fecerit, vel facere voluerit, jam non licet ei: quia sicut res sunt sub potestate viri, ita et uxor: quare oportet eam sic subditam viro obedire per omnia secundum apostolum. Et si non in faciendo malum, tamen obedire debet in omittendo bonum, quia non est necessarium ad propriam salutem: unde si uxor non faciat quod sibi videtur bonum, non imputatur ei ad peccatum, sed ei qui hoc ei prohibet. Ad ea quae quarto et quinto adducta sunt patet responsio ex dictis prius de participantibus. Ad id autem quod sexto quaeritur de accipientibus eleemosynas et oblationes et munera, dicendum quod tales qui ab eis recipiunt, aut sciunt eos usurarios, aut nesciunt nec tunc quando accipiunt, nec post: et si sic nesciunt, non peccant accipiendo, nec tenentur ad restitutionem. Si vero sciverint tunc vel post; vel necessitate compelluntur ad accipiendum, aut non: si necessitate, non peccant, nec tenentur ad restitutionem. Si vero necessitas non fuerit, adhuc aut sunt usurarii notorii, aut non notorii: si notorii, tunc omnis accipiens ab eis peccat propter scandalum, et quia ipso jure sunt excommunicati: et ideo semper restituendum est, sed non eis semper. Si vero non sunt notorii, aut aliquid creduntur habere de bono proprio praeter usuras, aut nihil: si nihil, tunc restitutio facienda est ab his qui aliquid acceperunt; si vero aliquid, tunc etiam accipi possunt sine peccato ab eis munera et hujusmodi, et ad restitutionem non obligantur. Ad ultimam quaestionem dicendum, quod ille solus tenetur ad restitutionem qui accipit vel detinet rem alienam injuste: unde et si usurarius qui sola spe lucri dat mutuum, nihil ultra acceperit, licet superaverit, etsi sit reus vitio usurae, tamen non tenetur ad aliquam restitutionem. Unde ille solus ad restitutionem tenetur, qui aliquid detinet vel accepit de alieno injuste. Unde fautores et defensores usurariorum, inquantum hujusmodi sunt tantum, non tenentur ad restitutionem alicujus, nisi inquantum sunt participes lucri; scilicet quia propter hoc sunt fautores, ut ab usurariis aliquam portionem recipiant: tamen in hoc peccant contra Deum, etiam quantumcumque utilitatem regionis vel civitatis intendant, quia fovent peccatores in peccatis suis. Nec est simile de illis quorum auctoritate fit aliquid, et de his qui fovent, et defendunt, et recipiunt actores: quia illi sunt causa per se actus mali; isti vero non sunt causa ipsius actus, sed accidentium ipsi actui ad ejus conservationem et fructum ampliorem.


Caput 18

[88312] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 18 Quoniam autem in omni re modus habendus est, nunc de modo quo restitutio usurarum facienda est, restat inquirendum. Et primo, utrum publice, vel private. Deinde utrum prius vel posterius quam solutio debitorum, vel legatorum. Tertio, utrum prius facienda sit restitutio uni personae quam aliae. Et utrum aequaliter secundum proportionem ablatorum, vel inaequaliter possint fieri propter conditiones et necessitates personarum. Circa primum sciendum est, quod aliud necessarium est loquendo de necessitate satisfactionis, et aliud loquendo de perfectione ipsius. Ad necessitatem vero satisfactionis duo sufficiunt: unum quantum ad Deum, scilicet humilitas verae poenitentiae contra contemptum Dei; et aliud quoad proximum, scilicet restitutio plena ablati injuste contra injuriam proximi. Sed de perfectione satisfactionis ultima exiguntur signa: scilicet et testimonia praedictorum, in quibus est meritum perfectae humilitatis quantum ad Deum, et restitutio famae personalis contra scandalum ex peccato innatum quantum ad Ecclesiam. Et quantum ad hoc etiam usurario notorio non tantum est perfectionis, sed etiam necessitatis, saltem publice et in manu Ecclesiae restitutiones faciendas promittere et firmare; quia alias privaretur de jure sacramento salutis, et Christiana sepultura. Et propter hoc etiam dicit apostolus, 1 ad Timoth. 5: peccantem coram omnibus argue. De secundo vero quod propositum erat de ordine, sciendum est quod consuetudo fere in omnibus apud nos habet, quod prius persolvantur debita quae clara sunt, et postea fiant restitutiones, et ultimo legata solvantur. Et hujus consuetudinis potest esse ratio: quoniam legata sunt secundum quid donata, et non simpliciter donata. Ratio enim legati duo importat: scilicet quod non est res data simpliciter, nisi per mortem legatoris, unde semper vivente legatore potest revocari: et quod sint legata propter utilitatem aliquam legantis post mortem. Et ex his potest patere, quod legata, inquantum hujusmodi sunt, non obligant secundum necessitatem justitiae, sed secundum devotionem et utilitatem legantis. Quare cum necessaria ad salutem praecedant ea quae sunt devotionis et supererogationis, juste solvuntur debita ante legata. Sed majori justitia restituenda sunt ablata quam debita sint solvenda, cum in hoc impleatur justitia tollens injuriam factam Deo et proximo: sed in solutione debitorum nulla tollitur injuria, sed tantum solvitur justitia: quare secundum hoc videntur prius restituenda ablata quam solvenda debita. Sed contrarium fit ut in pluribus: quod tamen habere potest rationem ex duobus. Uno modo scilicet, quando debita sunt clara et manifesta, sed restitutiones non sic, sed inquirendae sunt; et clarum semper praecedit obscurum in jure humano. Alio modo quando res quae debetur, est determinata, scilicet centum vel decem, sed restituenda non sic. Sed determinatum jure praecedit indeterminatum, inquantum hujusmodi. Et ex hoc concluditur quod quando restituenda sunt clara et aperta et determinata per apertam confessionem restituentis, debent jure praecedere omnia debita: quod tamen raro observatur, quia quod juris est, a paucis advertitur. Et secundum dicta patet quando prius potest restitutio fieri uni personae quam alteri: scilicet quando restitutio unius est clara et determinata, et alterius non sic, ceteris paribus. Sed iterum si unus sit dives, et alter pauper, et plus indigens his de quibus restitutio facienda est, et aequaliter sit clarum in utroque, adhuc prius pauperi potest restitutio juste fieri quam diviti, eo quod plus laesus est in ablatione suorum, et quia plus indiget. Tamen si uterque sit aequalis conditionis, scilicet in paupertate vel divitiis, et aequaliter clarum sit de utroque: si uni prius facta sit injuria quam alteri, adhuc illi prius est restituendum ordine juris naturalis, cui prius facta fuit injuria. Itemque, si per partes facienda est restitutio, unicuique proportionabiliter restituendum est secundum quantitatem ablati: ita quod si tantum est tertia pars ablatorum, vel media, vel alia quaelibet pars, ceteris paribus facienda est omnibus restitutio tertiae partis omnium restituendorum. Cujus ratio est ut omnibus ostendatur bona voluntas restituendi omnia, si adesset facultas: et sic fit pronior quilibet ad condonandum injuriam sibi factam, quando videt voluntatem ad emendandum paratam.


Caput 19

[88313] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 19 Sed ex dictis quaestio oritur de materia et quantitate restituendorum. An scilicet si quis ovem vel bovem, vel aliam quamlibet rem acceperit ultra sortem, teneatur eamdem rem restituere, aut sufficiat pretium rei acceptae restituere. Ex quibus potest videri, quod ipsam rem eamdem et non tantum solam, sed duplicatam restituere teneatur, propter illud praeceptum legis Moysi Exod. 22; ubi dicitur, quod fur tenetur restituere eamdem rem in duplo, et ovem in quadruplo, bovem vero in quintuplo. Quibus dicendum est, quod aliter judicandum est de furto et rapina, et aliter de usura: quia in usura aliqualiter transfertur dominium jure fori, licet non jure Poli; sed nullo modo in aliis. Unde equus furto ablatus, in cujuscumque manum transierit, semper est restituendus, etiam in jure fori. Secundum vero non sic, si est equus per usuram acceptus. Quare aliter judicandum est in usura: et dicendum quod sufficit si fiat restitutio pretii. Cujus ratio est duplex. Una est jam dicta: quia quod accipitur ultra sortem, non aufertur per violentiam aliquam illatam domino, sicut est in furto et rapina: et ideo proprie non dicitur ablatum, sed potius acceptum contra justitiam naturalem et divinam de voluntate dantis: sed quod ablatum est, idem numero restituendum est, etiam si melioratur. Alia causa etiam et ratio est ex natura permutationis, in qua ultra sortem accipitur, quae est natura mutui. Sicut enim in mutuis non est necesse quod idem numero reddatur, sed tantum aequale in pretio; ita nec superabundantia accepta ratione mutui est necesse idem restituere, sed sufficit aequivalens in pretio. Quod autem in lege scriptum est de duplo, quadruplo et quintuplo, non habet locum in usuris, sed tantum in furtis vel rapinis, eo quod hujusmodi usurae non destruunt bonum reipublicae de sua ratione, sicut faciunt furta et rapinae; sed tantum corrumpunt bonum personale, sive fraternum bonum; et hoc non inferendo malum, sed tantum in non faciendo bene fieri debitum. Et de his alias scripsimus in septimo praecepto Decalogi diffusius: et ideo haec ad praesens sufficiant.


Caput 20

[88314] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 20 Quoniam autem, ut dicit dominus, non potest arbor mala fructus bonos facere: et quicquid ex mala radice nascitur, radicis naturam trahere videtur; visum est quam pluribus quod non tantum restituenda sunt ablata vel injuste accepta, sed etiam quod omnis proventus et omnia lucra ex his provenientia sint restituenda: quia quod ex alieno venit alicui, rationem de jure accipit alieni. Haec videntur expressa Extra. de Rest. Spol. cap. gravis: ubi videtur quod oportet reddi res cum fructibus perceptis, et quae percepissent spoliati si ipsa possedissent: et hoc etiam expresse habet lex Extra. de rei venditione, cap. majus: ubi dicitur quod talis tenetur ad omnia lucra percepta et percipienda. Sed contra praedicta videtur esse ratio usurae. Primo, quia simpliciter ibi non est ratio spoliationis violentae vel furtivae, de qua loquuntur praedicta jura. Secundo, quia in usuris ipsa superabundantia primo et per se est in pecunia, quae non habet fructum quantum est de natura sua, eo quod causa tantum translationis aliarum rerum facta est. Tertio etiam generaliter in ipsa restitutione facienda tantum restituendum est damnum quod illatum est: sed tantum non est illatum damnum, ut in pluribus, quantum provenit commodum furi de re furtiva et spoliata, eo quod fur labore proprio et solertia rem furtivam multiplicavit, quod non fecisset possessor verus. Quid autem videtur mihi super his dicendum. Dico sine praejudicio, quod aliter est judicandum de restitutionibus usurarum, et aliter de restitutionibus furti et rapinae. Illud enim est restituendum, quod nullo jure fit suum, nec divino nec humano. Et ideo injuria fit non tantum apud Deum retinere res sic ablatas, et rerum fructus et usus; sed etiam apud hominem fit injustum tam jure fori communis, quam jure conscientiae personalis. Sed non sic est in usuris, quia licet sint contra jus divinum, et contra jus naturale naturae spiritualis, quod respicit solum debitum gratiae et caritatis; tamen non est directe contra jus humanum, quod respicit generaliter reipublicae utilitatem et justitiam; et ideo quoad hoc transfertur in eis dominium, nec habent rationem ablatorum. Constat autem quod jura allegata de rebus per violentiam ablatis loquuntur, in quibus nulla radix justae possessionis invenitur. Hoc tamen generaliter advertendum est, quod in omni restitutione facienda omnis fructus et omnia lucra, ex eo quod proveniunt ex re restituenda secundum quod injuste possidentur hujusmodi fructus et lucra, et ex eo quod proveniunt ex re male detenta secundum justitiam divinam, habent rationem alieni, secundum rationem beati Augustini. Quare secundum Deum retineri non possunt, nisi auctoritate divina. Iterum secundo advertendum est, quod hoc solum restituendum est homini, in quo facta est ei injuria de re sua. Sunt autem quaedam res quae de natura sua habent in possidendo fructum et utilitatem; aut quia multiplicantur et augentur ex natura temporis, aut quia excoluntur solertia humani ingenii et laboris, ut terrae et agri: et hujusmodi res restituendae sunt homini cum suis proventibus: quia in hoc homo cui facta est injuria de re sua ablata damnificatur non solum quantum ad rei substantiam, sed etiam quantum ad rei usum et fructum ex usu provenientem: et sic possunt et debent intelligi jura allegata. Tertio etiam est advertendum, quod illi semper facienda est restitutio qui passus est injuriam et damnum. Si ergo aliquis passus sit injuriam et non damnum, illi non est facienda de jure restitutio realis, sed tantummodo secundum genus injuriae facienda est emendatio per similem satisfactionem. Unde qui proximum verberat in nullo eum damnificando, non tenetur ad aliquam restitutionem realem: quia omnis restitutio realis facienda alicui commensurari debet secundum quantitatem damni illati. Hinc est quod lex Moysis generaliter omnem furem cujuscumque rei, quae usum habet et utilitatem, condemnabat ad restitutionem dupli: unum scilicet propter rei substantiam, et aliud propter rei ablatae usum. Ex quo concluditur quod in omni restitutione facienda homini, debet considerari damnum tam rei, quam usus qui ex re provenit ex natura rei. Si ergo aliquod lucrum provenit usurario ultra rem et rei usum naturalem ex propria operatione et solertia ejus, in quo non est alius damnificatus, dico sine praejudicio, quod non tenetur restituere homini hujusmodi lucrum. Verbi gratia, homo usurarius centum marchas argenti habuit ex usuris ex quibus formavit imaginem quam vendidit centum et decem marchis: credo sine praejudicio, quod illas decem marchas supercrescentes non tenetur restituere ei a quo praedictas centum marchas habuit: tamen non potest eas retinere secundum Deum, quia contra Deum de re aliena sibi acquisivit. Et ideo sola auctoritas Ecclesiae ad restituendum vel distribuendum talia requirenda est. Ex his autem oritur quaestio. Si quis quamcumque rem furtivam statim vendat post furtum, aut convertat in usum proprium, ipsam totam consumendo, et non statim restituat, sed post tempus eam velit restituere, utrum teneatur ad omnes fructus usuum quos percepisset verus dominus in tempore illius morae. Verbi gratia, aliquis furatus est pullum equinum, aut vitulum, quem verus dominus usque ad annos perfecti valoris custoditurus erat, sed fur statim vendidit, et liberavit se a futuro. Quaeritur utrum fur teneatur restituere pulli valorem tantum, vel etiam equi perfecti valorem. Quod videtur secundum jura allegata. Praeterea, tenetur restituere lucra secundum legem, ergo multo magis damna illata. Juxta hoc etiam quaeritur de pecunia ablata, aut etiam injuste possessa: quare potest contingere, quod ille a quo est ablata sive injuste accepta, mercando ex ea auxisset eam, aut fortasse propter ejus defectum vendidit possessionem suam, et ex hoc damnum multum accepit. Utrum detinens et accipiens hujusmodi pecuniam sine justo titulo, teneatur ad omnia lucra quae verus possessor ex ea fecisset, sive ad omnia damna quae exinde accidunt vero domino ad plenam restitutionem. Ad haec duo dicimus sine praejudicio, quod ad restitutionem alicujus rei faciendam, duo principaliter consideranda sunt: scilicet valor rei quae principaliter ablata est vel accepta injuste, et damnum quod illatum est injuriam passo. Propter primum dico quod eadem res quae ablata fuerat restituenda est, aut aequivalens et similis in specie et valore. Sed quantum ad secundum est notandum, quod aliquando dicitur damnum illatum proprie et per se, et aliquando per accidens tantum et non per se: et si primo modo, tunc tenetur reus ad restitutionem damni cujuscumque sit; secundo modo non tenetur ipsi passo damnum. Et ad intelligendum praedicta, ponamus exempli causa casus. Si quis damnum passus pro pecunia sibi ablata in hoc quod ex ea volebat emere necessaria sibi ad vitam, sive solvere empta, sive debita, pro cujus spoliatione incurrit damnum, quia propter ejus defectum oportuit eum vendere possessiones suas sibi utiles, aut accipere pecuniam mutuo ad usuram, aut aliud incommodum incurrisset, dico quod hujusmodi damnum per se incidit ex furto vel rapina, et ideo restituendum est ipsi qui passus est. Praeter haec, potest incidere ibi damnum per accidens: quando scilicet ex pecunia ablata lucrum quod intendebat non acquisivit, et nihil aliud passus est damnum: dico sine praejudicio, quod lucrum tale non est restituendum ei qui passus esse dicitur hujusmodi damnum. Si vero sint res quae sunt ablatae, quae ex sui natura possunt secundum naturam temporis augeri et crescere in pretio, tunc tenetur spoliator restituere pretium ipsarum rerum, quod valiturae erant secundum naturam et rei et temporis, in tempore quo vult restituere eos. Et per hoc patet responsio ad praedictas quaestiones. Et istud etiam in usuris est semper advertendum, quantum ad res quae accipiuntur pro usuris.


Caput 21

[88315] Aegidius de Lessinia, De usuris in communi, cap. 21 Quoniam autem restitutiones usurarum, et a quibus et quibus et ex quibus et quomodo faciendae sunt, superius diximus; in hoc ultimo capitulo quomodo cogendi sunt a legibus et a canone declarare volumus. Et primo supponendum est, quod culpa secundum quod est contra caritatem Dei, coactione non tollitur nec expiatur, sed solum poenitentia voluntaria, et valet emendari: sed culpa quae contra caritatem proximi directe committitur, etiam legibus tam divinis quam humanis coercenda est. Quia ergo vitium usurae directe est contra caritatem Dei, qui ipsam in lege sua prohibet et condemnat, et etiam contra caritatem proximi; quibus poenis sit coercendum, videamus. Ad quod intelligendum sciendum est, quod generaliter poenae publicae solum vitiis publicis sunt infligendae; et ideo usurarii publici poena juris coercendi sunt: et aliquando propter contumaciam comitantem, est etiam poena judicis adjungenda. Poena vero juris triplici coercentur: scilicet quod prohibentur ad sanctam communionem recipi, et ne similiter recipiantur eorum oblationes in altari, et ne recipiantur in Christianorum sepultura; et haec tria habentur Extra. cap.: quare in omnibus fere. Et insuper additur poena his qui contra fecerunt, scilicet suspensionis, nisi per arbitrium episcopi sui prius satisfecerunt, et insuper etiam per accidens consequitur tales nota infamiae. Unde et usurarii publici quando propter usuras pecunias ab alio, quas dederant, repetunt, repelli possunt per exceptionem, donec prius ipsi de usuris satisfecerint, Extra. eodem cap.: quia frustra legis. Specialiter autem super his poenis possunt clerici jure ab officiis suspendi, si fuerunt usurarii, Extra. eodem cap. plerique clericos. Contumaces vero qui nec propter poenas praedictas corriguntur, debet et potest judex per suspensionis et depositionis sententiam coercere: laicos vero per excommunicationis sententiam cohibere, ut habetur Extra. eodem cap. praedicta. Item si non sufficit justitia ecclesiastica, debet justitia laicalis in auxilium advocari: Extra. deinde. Cum vero ab homine, distinct. 17: nec licuit. In foro autem poenitentiali, ubi de correctione peccati agitur, maxime in quantum est contra legem Dei, sic compellendi sunt usurarii ad restitutionem, ut beneficium absolutionis eis denegetur, nisi restitutionem faciant plenam quantum potuerint, aut dilationem petierint ab his quibus tenentur restituere. Aut si pauperes et impotentes sunt ad restitutionem faciendam, promittant Deo et confessori suo, quod si aliquando ad frugem prosperitatis venirent, se restituturos pro sua facultate. Aut certe remissionem postulabunt ab his, quibus restituere tenentur: alias non debent absolvi in foro poenitentiae. Et haec omnia probantur beati Augustini auctoritate, qua dicitur quod non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Sicut ergo confessor ostendit absolutum a Deo quem absolvit verbo, ita non debet absolvere verbo nisi cum videt signa restitutionis fiendae in confitente: quae signa determinata sunt in his quae praediximus secundum diversos status restituentis. Haec sunt dicta circa usurarum vitium quantum ad ipsas usuras in communi, et usurarios contractus, et usurarum restitutiones, quantum Deus meae parvitati dignatus est donare. Quod si quid male, vel minus bene dictum est, veniam peto, correctionem sustineo: scio enim quod homo sum infirmus, minor ad intellectum justi judicii, et legum et ignorantiae tenebris circumdatus et involutus. Quare ipsum lumen vitae, quod in tenebris lucet, semper imploro, ut illuminando cor meum, tenebras peccatorum et errorum in me purget, et ad perfectionem aeternae vitae perducere dignetur. Qui vivit et regnat cum patre luminum, aeterno connexus et consubstantiali sancti spiritus amore, Deus unus in saecula saeculorum. Amen.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264