CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De divinis moribus

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91188] De divinis moribus Perfecti estote, sicut et pater vester caelestis perfectus est. In sacra Scriptura nihil nobis impossibile consulitur vel praecipitur. In hoc verbo domini Jesu non sunt nobis praecepta facta divina vel mores divini, ad quos nemo perfecte potest attingere: sed invitamur ut ad eos imitandos pro possibilitate nostra accedere studeamus, quia haec possumus mediante gratia, et debemus: et nihil dignius, ut dicit Joannes episcopus, quam ut homo sui conditoris sit imitator, et secundum modum propriae facultatis divini operis executor. Est igitur unus mos sive perfectio in Deo, quod immutabilis est in sua natura, ipso testante in propheta: ego sum Deus, et non mutor: et beatus Jacob. 1: apud quem non est transmutatio. Et ideo immutabilia sunt opera ejus secundum essentiam, scilicet Angelus, anima, caelum, et quatuor elementa: etsi quandoque mittit Angelos, quandoque non mittat: aliquando subtrahat gratiam hominibus, aliquando conferat: quandoque peccata vindicet, quandoque dissimulet: mutabilitas est in creaturis, nullatenus in creatore. Praecipue vero in novissimo die ordinatio sua circa bonos et malos immutabilis permanebit, cum bonis mercedem supra meritum, malis poenam citra merita mensurabit. Et sic et nobis studendum esset ad mentis constantiam, ut nec adversis fracti, nec prosperis illecti aliquatenus a via rectitudinis flecteremur, sicut beatus Job 27: justificationem, inquit, quam coepi tenere, non deseram. Sed et apostolus, Roman. 8: certus sum, quod neque mors neque vita (...) poterunt nos separare a caritate Dei. Sed, heu, nimis inconstantes sumus in sanctis meditationibus, ordinatis affectionibus, in conscientiae securitate, in recta voluntate. Heu quam subito mutamur de bono in malum, de spe in timorem injustum, et e contrario: de gaudio in dolorem injustum, et e contrario: de taciturnitate in loquacitatem, de maturitate in levitatem, de caritate in rancorem vel invidiam, de fervore in accidiam, de humilitate in vanam gloriam vel superbiam, de mansuetudine in iram, de spirituali laetitia vel amore in carnalem, ita quod nunquam uno momento in eodem statu stabiles permanemus, nisi quod, heu, constantes sumus in inconstantia, in infidelitate, in ingratitudine, in spiritualibus defectibus, in imperfectione, in temporis amissione, in levitatibus, in cogitationibus et affectionibus impudicis. Instabilitas autem exteriorum sensuum et membrorum, mutabilitatem indicat affectionum et motuum interiorum. Ad haec tamen merito nitemur, ut nos frequenter uno eodemque modo, idest mature et benigne in statu et in incessu, in omni conversatione nostra aequaliter haberemus. Alius est mos in Deo, sive perfectio, quod omne bonum sibi ex natura placet omni tempore et omni loco, sive in Angelis sive in hominibus sive in aliis creaturis, sive sit bonum naturale corporis, ut est pulchritudo, fortitudo, suavitas, naturalis maturitas; aut animae, ut est ingenii perspicacitas, tenax memoria, subtilis intelligentia, naturalis bona voluntas, arbitrii libertas et similia; sive bonum gratis datum, ut est bene legere, bene cantare, bene praedicare, facundum, continentem, abstinentem esse, compositos mores habere, et similia; sive bonum gratuitum, quod maxime Deo placet, ut est fides, spes, caritas, humilitas, patientia, obedientia, misericordia, veritas, temperantia, justitia, prudentia et scientia. Item omne malum sibi displicet, semper et ubique in quolibet. Sicut enim justitia injustitiae, immunditia munditiae inimica est, ita divinae bonitati malitia contraria est, quia bonum gratiae privat vel diminuit quod bonus Deus naturae contulit. Similiter nobis placere debet omne bonum semper et ubique et in qualibet creatura, et deberemus bonum solicite tueri et fovere, omnibusque bonum impugnantibus audacter resistere, malum quoque semper et ubique ex corde detestari, et quantum possimus quocumque consilio impedire propter injuriam Dei et damnum proximi, et multo amplius propter contumeliam creatoris quam propter periculum hominis: sed, heu, frequenter res vertitur in contrarium. Cum enim laudatur quis vel diligitur ad gratiam humilitatis, religionis, devotionis, praedicationis, vel alterius gratiae, et nos ex hoc tristitiam concipimus, vel illius gratiam diminuimus; quid aliud quam quod bonum nobis non placeat demonstramus? Aut cum quis otiosa loquitur, detrahit, ridet, et alias levitates seu peccata committit, et nos conridemus, colloquimur, aut cum delectatione cordis talia mala videmus et audimus; quid aliud facimus, nisi quod mala nobis non displicent testes sumus? Alius mos sive perfectio est in Deo, quod omnia futura bona et mala prudenter praevidet, et antequam omnia fiant cognoscit, et quid boni et quid mali possit ex eis oriri discernit: sicut casum Angeli et primi hominis praescivit, et tentari permisit, et quid sequi potuit praecognovit, scilicet generis humani; et quid boni, scilicet filii de incarnatione, et ex hoc major ex unione quam ante est hominis glorificatio. Similiter praevidenda nobis essent omnia verba et opera nostra, nutus et incessus nostri, et quid boni, quid mali nobis, quid scandali, quid emendationis ex ipsis aliis possit evenire. Item praecogitandum esset, si tentationes fortassis in futurum insurgerent, sive a Daemonibus sive ab hominibus amicis carnalibus sive spiritualibus, qualiter resistendum, qualiter tolerandum, qualiter evadendum, quia minus feriunt jacula quae praevidentur. Item praevidendum quid futurum in separatione corporis et animae: quantus dolor imminet corpori, quantus timor animae, quantum periculum. Item ubi manendum, cum Deo vel cum Diabolo, in caelo vel in Inferno: quanta jucunditas cum Deo manentibus, quanta infelicitas ab ipso recedentibus, utile esset omnibus in mente jugiter hoc versari: ideo Moyses optavit Deuter. 32: utinam saperent et intelligerent, et novissima providerent. Alius modus sive perfectio est in Deo, quantumcumque a creatura sua offenditur et contemnitur, nunquam tamen ipsam naturam odit, sed vere eam diligit, et bonum ejus ferventer Deus desiderat, licet malum ejus detestetur, et providet ei temporalia absque suo desiderio, et spiritualia si ea concupiscit: facit enim solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Ad hanc perfectionem similiter tendere deberemus, ut quantumcumque nos homo laederet, nunquam tamen naturam suam odiremus, sed omne bonum ei optaremus, et quantumcumque corporale vel spirituale auxilium a nobis expectaret, subsidium a nobis protinus inveniret. Perfectum enim odium habet Deus, et nobis licitum est, ut non propter hominis dilectionem, vitia diligamus, nec propter detestationem vitiorum naturam hominis detestemur, sed naturam diligamus, vitia detestantes. Alius mos in Deo, quod nunquam ex parte ipsius unus de alterius malitia recipit detrimentum. Nihil enim nocet sancto Michaeli casus Luciferi, nec Judae malitia beato Petro caritatem diminuit. Sed, heu, nos miseri unius religiosae personae excessum in totum claustrum refundimus, immo in totum ordinem; sed et omnes religiosos pro peccato unius penitus condemnamus; et si ab uno inimico nostro laedimur, totam progeniem et multos pauperes innocentes persequimur, et amicos et familiares ipsius quantum possumus indebite molestamus, quod dominus in lege prohibuit dicens: non portabit filius iniquitatem filii, sed unusquisque onus suum portabit, dicit apostolus Galat. 6. Heu, quoties contingit cum aliquis turbatus est, quod etiam ipse Deus, licet immerito, de hoc frequenter recipit detrimentum, ex eo quod tunc non vult cantare vel studere, nec legere nec orare. Alius mos est in Deo, quod nunquam propter misericordiam justitiam deserit, nec propter justitiam misericordiam derelinquit: nunquam enim aliquem judicat vel condemnat sine misericordia, nec alicujus miseretur sine justitia: sed nos miseri cum justitiam servare contendimus, misericordia extinguitur; et cum alicui misericordiam exhibemus, justitia penitus sepelitur, licet Scriptura utrumque simul commendet, Proverb. 3: misericordia et veritas non te deserant, et Psal. 100: misericordia et judicium et cetera. Alius mos est in Deo, cum omnes sancti et omnes creaturae aliquando clament vindictam Dei contra peccatorem, sicut in Apoc. 6 legitur quod omnes clamabant, usquequo, domine, verus et sanctus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Deus tamen patienter et misericorditer expectat peccatorem usque ad mortem, ut misereatur sui, si converti velit a via sua mala, quia non delectatur misericors Deus in perditione vivorum. Sed nos impatientes in momento antequam ad plenum fodiatur peccatori fovea, maledicentes, et vindictam clamantes, eum proponimus sepelire, improperantes Deo, quare tamdiu sustineat peccatorum malitiam, contra bonos, non considerantes quanta bona sapiens Deus ordinavit de malitia impiorum: quia tantum laudandus est Deus, et tantae misericordiae est sustinere malum in malitia, ac si mundum conservaret a peccato, vel eriperet a peccatis: hoc enim commendat omnipotentiam suam: non enim est magnae potentiae iniquum in foveam Inferni demergere, sed misericordiam suam parcendo maxime et miserando manifestare. Alius est mos Dei sive perfectio, quod creaturis communicat quicquid communicabile et ab eis receptibile est, etiam singulis momentis communicat, cum habilitatem invenit, licet videat in eis non proficere: humanam naturam univit cum filio suo in una persona, quod maximum est, et animam creavit capacem Trinitatis praeter alia dona spiritualia reficiens eam carne et sanguine dilecti filii sui. Item nihil incommunicatum reliquit. Hoc est proprium divinae bonitatis: nam quod sibi naturale est, communicavit Deus per gratiam creaturis; Angelis communicavit beatitudinem, nunquam expertis miseriam, choro apostolorum potestatem, ut quicquid solvant vel ligent in terra, solutum et ligatum sit in caelo: choro prophetarum sapientiam praenoscendi futura omnia quaecumque facere disposuit: choro martyrum fortitudinem contra adversa: choro confessorum inter prospera et adversa constantiam: choro virginum continentiam inter carnis illecebras. Item quibusdam spiritualiter communicavit aliquod quod habet ex natura, ut Abrahae largitatem, Moysi mansuetudinem, qui mitissimus hominum fuit; Joseph providentiam super Aegyptum, Samsoni fortitudinem, Eliae zelum justitiae, patientiam Job et Tobiae, Eliseo mortuorum suscitationem, Danieli judicii discretionem, Samueli fidelitatem, David contra persequentes misericordiam, Salomoni prudentiam, Joanni Baptistae sanctitatis et veritatis amorem, beatae virgini humilitatem, Petro caritatem, Joanni Evangelistae castitatem, beato Paulo zelum animarum et cognitionem supernorum: singuli in istis aliis excellebant, licet omnes eamdem habuissent. Sic nos invicem communicare debemus, non solum oculos videre pro aliis, aures ad audiendum confessiones, os ad praedicandum, ad dandum consilia, pedes ad ambulandum, cor ad meditandum pro aliorum salute: verum etiam quicquid habemus in spiritualibus sive in temporalibus, quicquid possumus exterius per opera, intus per desideria, et quicquid sumus in corpore et in anima, singulis in Purgatorio et qui nunc vivunt et postmodum non erunt, ut secundum voluntatem Dei vivant in praesenti et in futuro. Alius est mos Dei, quod graves et multas injurias suas statim paratus est remittere, cum quis firmiter cessare et veraciter emendare proponit: immo propter unicum gemitum cordis contriti obliviscitur, sicut dicit Scriptura, quod postea nunquam damnat ulciscendo, si sic permanserit, nec improperat confundendo, nec minus diligit imputando, nec alienatur eidem familiaritatem subtrahendo. Nos vero miseri, cum vestigia Dei sequi merito deberemus, vix etiam unquam petenti veniam, ut pro posse satisfacienti volumus ex corde modicam injuriam semel nobis illatam dimittere, aut si dimittimus, vix unquam tamen obliviscimur, quoniam de suo incommodo gaudemus: et si contingit adversitas, minime dolemus, aut minus quam ante diligimus: aut si non improperamus illatam injuriam vel non conquerimur, quae duo rara sunt, familiaritatem tamen nostram sibi subtrahimus, et consilium aut auxilium necessitatis tempore denegamus, cum etiam veniam non petenti nec emendam exhibenti merito parceremus exemplo Jesu Christi, qui pro crucifixoribus suis veniam non petentibus sed irridentibus exoravit: cum nihil faciat Deo sic similem, sicut dicit Chrysostomus, quemadmodum malignis et laedentibus esse placabilem; et cum sit cumulus perfectionis inimicos diligere et pro ipsis orare, sicut dominus Jesus fecit, sicut dicit Glossa super Matthaeum. Alius est mos in Deo, quod a nemine quicquam exigit supra posse in jejuniis, orationibus, vigiliis et eleemosynis, castigationibus corporalibus, disciplina regulari et similibus: et si deficit in magnis operibus ad diluenda peccata, sufficit Deo in minimis, scilicet in lacrymis ex corde procedentibus, ut de Ezechia legitur, cujus lacrymas respexit dominus, et quindecim annos sibi adjecit, mutans sententiam mortis quam protulerat per prophetam. Similiter lacrymas beati Petri pro peccato gravissimo misericorditer exaudivit, cum ex audito gallo flevit amare pro peccato negationis. Si vero lacrymas quis habere non posset, sufficit Deo in verbo ex corde contrito venienti, sicut legitur de latrone; qui cum diceret domino, memento mei etc. respondit: hodie mecum eris et cetera. Si vero usum linguae amitteret, gemitum cordis contriti pro pleno Deus reciperet, sicut dictum est: quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Sed si infirmitas omnium membrorum usum abstulisset, quod nec membrum movere posset, nec gemere prae debilitate; adhuc sufficeret Deo in bona et sincera hominis voluntate pro offensa gravissima. Item et nos a nullo amplius desiderare quicquam debemus, sive saeculari sive religioso, quantumcumque sit astrictus voto, si fideliter fecerit pro suo posse. Alius est mos Dei, quod nulli imputat defectus corporis naturales, sicut est caecitas, surditas, membrorum deformitas qualiscumque, vel defectus naturales in anima, sicut est stoliditas, defectus intelligentiae, ingenii, memoriae, rationis, aut timor naturalis: propter hujusmodi defectus Deus neminem abjicit aut contemnit; sed defectus spirituales, quos auxilio Dei ex facili quilibet posset evincere, graviter imputat; scilicet magnitudinem quorumlibet donorum, appetitum superfluorum, tristitiam de profectu bonorum, gaudium de afflictione justorum, bonorum operum perversionem seu detestationem, bonae famae aliorum denigrationem vel diminutionem, privatum amorem firmiter tenere, singularem sensum nullatenus relinquere ad placentiam hominum, frequenter studere, odire correctionem, amare adulationem, quaerere extraneas consolationes, fovere carnales affectiones et similia. Ita et nos neminem debemus despicere, si non est in eo sanitas, membrorum integritas, corporis fortitudo, formae pulchritudo, eloquentia vocis, habilitas ad cantandum et legendum; quae nullus per se habere potest, sed pro habentibus Deo gratias agere, pro non habentibus patientiam habere, et quantum possumus, defectus eorum supplere. Alius mos est in Deo, quod unicuique gratiam praestat secundum suam capacitatem, sicut legitur in Evangelio: quod uni dedit quinque talenta, alii duo, alii unum, unicuique secundum propriam virtutem. Unde quanto magis cor hominis per caritatem Dei et proximi dilatatur, et quanto amplius per bonas meditationes, per ferventes orationes, per justa desideria, per opera humilitatis et supererogationis habilitatur, tanto majorem gratiam Deus omnipotens elargitur; et quanto diligentius collata gratia conservatur, et ea quisque utitur ad laudem Dei et universitatis utilitatem, tanto ad ulteriorem gratiam praeparatur in praesenti, et gloriam in futuro. Dilatandum est igitur cor nostrum, et frequenti desiderio praeparandum, ut Deus dives in omnes qui invocant illum secundum suam magnificentiam, abundanter super nos possit effundere gratiam suam. Quemcumque etiam contingit dispensare bona spiritualia in praedicatione et in consiliis, advertat diligentissime ne sanctum det canibus, et margaritas projiciat ante porcos; sed dies diei eructet verbum, et nox nocti indicet scientiam, hoc est perfectis perfectiora, imperfectis minus perfecta, tamquam prudens dispensator provideat, sicut apostolus 1 Cor. 2: sapientiam loquatur inter perfectos, sed simplicibus nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Temporalia vero unicuique indigenti secundum capacitatem, idest secundum puram necessitatem, et non amplius, subministret. Alius mos est Dei, quod ab eo plus exigit cui plus committit, sicut dicitur in Evangelio Luc. 12. Cui enim abundantius providet in temporalibus, ab eo exigit ut abundanter procuret eleemosynas pauperibus; et cui majorem confert sanitatem et corporalem fortitudinem, ab eo jejuniorum, vigiliarum, orationum, peregrinationum et bonorum operum magis expedit exercitium. Item cui plurima et gravia peccata dimittit, seu a peccatis custodit, majorem dilectionem et digniores poenitentiae fructus ab eo requirit. Item cui excellentiora dona gratuita, scilicet virtutes, et meliora naturalia, scilicet ingenium, intellectus, memoria, voluntas, arbitrii libertas et membrorum integritas, et spiritualia plura et digniora, scilicet devotio, securitas conscientiae, frequentior confidentia, spirituale gaudium, maturitas sermonis, ad perfectionem fidelitas, diligentia ad bona opera, pura intentio, zelus animarum, fervor orationis, a Deo frequentius conceduntur, ab eo frequentius gratiarum actiones merito exquiruntur. Item quem plus benignus Deus ad cognitionem bonitatis, aeternitatis, immensitatis, omnipotentiae, largitatis, caritatis, sapientiae, misericordiae, justitiae, veritatis, fidelitatis, patientiae, humilitatis, suavitatis et nobilitatis suae plenius et frequentius admittit, ab ipso abundantiorem laudem et frequentiorem et ferventiorem requirit. Item quem ad quaerendam et cognoscendam majorem perfectionem illuminat, ut eam opere compleat, et in cognitam magis et magis proficiat, ab ipso magis expostulat: nihilominus necesse est, ut ipse ad eamdem cognoscendam et imitandam verbis et exemplis, orationibus, et desideriis, quoscumque habiles cognoscit quantum potest inducat. Providendum igitur nobis est, ut singula praedicta dona nobis commissa, cum usura domino referamus, ne in ratione reddenda quod nobis commiserat auferri jubeat, et cum servo pigro recondente domini talentum in sudario, in tenebras nos miserabiliter mitti jubeat exteriores. Alius est mos Dei, quod facta hominum non judicat sicut apparent exterius, sed secundum intentiones cordium interius omnia discernit in sua immensa et ineffabili sapientia, ideoque opera secundum intentionem punit graviter, vel remunerat excellenter. Similiter secundum visionem oculorum aut secundum auditum aurium judicare non convenit opera hominum; sed sive benignum vultum, sive seriosum nobis ostendant, sive blande, sive aspere nobis loquantur, sive dent munuscula, sive non dent; in omnibus quantum possumus, non tantum quod fiat, sed etiam qua intentione fiat studeamus advertere, et secundum talem intentionem regere nos debemus. Potius autem sustinenda sunt ab amicis veris qui bona intentione emendandi gratia, dura verba loquuntur, quam blanda verba et dulcia ab eis qui non vere diligunt, nec aliquem fructum intendunt, sed tantum placere contendunt: quia meliora sunt vulnera diligentis, dicit Salomon, quam fraudulenta oscula odientis. Alius mos est in Deo, sive perfectio, quod verax est in promissis. Facilius est enim, ipso teste, caelum et terram transire, quam unicum verbum suum falsificari vel mutari: non enim accepit dominus Jesus verba in vento, sicut nos facimus; sed singula verba quae loquebatur in tempore, dicta sunt ab aeterno in sua sapientia. Sicut autem verificavit verba prophetarum ardua de ipso praedicentium, scilicet incarnationem, nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem, spiritus sancti missionem; ita complebit resurrectionem generalem promissam, et judicium futurum; et solvet promissum pauperum, cum eos ad judicandum duodecim tribus Israel in judicio super sedes duodecim sublimabit; et promissum lugentium, cum ipsos sicut mater filios personaliter consolabitur: et promissum humilium et superborum, cum eos secundum quod humiliati et despecti sunt, exaltabit, et superbos quantum se glorificaverunt humiliabit, et promissum oppressorum, cum de mandato Dei colla opprimentium conculcabit: nam fidelis deos in omnibus verbis suis, et quaecumque promisit, potens est facere. Sic et nos veraces esse decet, ut promissum quo nos in Baptismo patrini nostri obligaverunt, fideliter servemus, scilicet tenere totam fidem Catholicam, et renuntiare Diabolo et pompis ejus, implere decem praecepta. Insuper quae postea sponte promisimus, sive obedientiam, sive continentiam, sive abstinentiam, sive religionem et similia. Item veraces esse debemus ad proximum, ut sit sermo noster, est, non est; idest omne quod loquimur corde intendamus; ut si quicquam alicui promisimus, aut si alicui mortuo aut vivo in aliquo obligati sumus, solvere non tardemus, quia veritatem requiret Deus, et retribuet abundanter veritatem contemnentibus. Heu heu quam odiosa est veritas, quae optima est, per quam est omnis salus: qui autem odit veritatem, odit Christum; immo etiam sunt veritatis proditores; unde Joannes Chrysostomus: non solum ille proditor est veritatis qui palam pro veritate mendacium loquitur; sed etiam ille qui veritatem libere non pronuntiat, quam libere pronuntiari oportet: aut non libere veritatem defendit, quam libere defendi convenit, proditor veritatis. Alius mos est in Deo, quod non est personarum acceptor, sicut dicitur Act. 10. Neque enim in veteri lege potentes et nobiles, sed humiles constituit judices super populum suum, sicut Moysen et Josue, Gedeon, et similes: neque postea elegit ad regnum potentes et nobiles, sed de humili stirpe gemini Saul filium Cis; et David minimum inter fratres de pascuis ovium in regem sublimavit. In primitiva etiam Ecclesia non potentes, sapientes et nobiles, sed piscatores ignobiles constituit principes super omnem terram, ipsis regimen Ecclesiae committendo, et quae stulta sunt mundo, elegit, scilicet idiotas, ut confundat sapientes, sicut dicit apostolus Cor. 1. Item hodie nulli confert gratiam gratuitam propter potentiam, nobilitatem, fortitudinem, aut pulchritudinem corporalem: sed in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi, sicut dicit Petrus Act. 10. Nec solum divites, potentes et formosos vocat ad caelum, sed etiam pauperes, coecos et claudos, debiles, infirmos et ignobiles compellit intrare, et humiles personae maxime proficiunt in Ecclesia Dei, et in gratiis spiritualibus abundant. In postremo etiam judicio personas regum et principum non accipiet, sed magnum et parvum aequaliter judicabit; nec secundum potentiam, nobilitatem aut pulchritudinem, sed secundum humilitatem, caritatem, unumquemque in gloria sublimabit. Similiter nec nos personam cujusque debemus accipere: quia, ut dicit Gregorius, hominem ad hoc quod homo est, idest quia ad imaginem Dei factus est, debemus honorare, non ob aliquid quod circa ipsum est, idest propter divitias, vestes pretiosas, potentiam, nobilitatem, amicorum et cognatorum multitudinem: nam acceptio personarum in sacra Scriptura pro magna imperfectione reputatur. Absit etiam ut praedicator vitam divitum, nobilium et potentium habentium hic consolationem suam in praedicatione commendet: vitam vero pauperum et afflictorum hic gementium irrationabiliter repraehendat. Absit etiam ut confessor propter juventutem, pulchritudinem, potentiam, divitias et nobilitatem, et propter suum lucrum et commodum potius audiat quam alium, vel ad ipsum eat cum labore, aut plus temporis expendat cum ipso, quam cum sene, paupere, infirmo, ignobili, qui forte amplius indigeret; sed talibus hac intentione amplius est insistendum, quia possunt magis quam alii peccare, et plures ad peccandum inducere. Absit etiam ut dantes eleemosynas pauperum personas accipiant; sed ubi major est indigentia, major et frequentius detur eleemosyna: et qui ad majorem perfectionem proficere cognoscuntur, majori subsidio adjuventur. In omnibus tamen, secundum doctrinam apostoli, Rom. 13: cui debemus timorem, timorem, et cui honorem honorem, et cui amorem amorem et cui familiaritatem familiaritatem, ratione majoris sanctitatis, vel praelationis, vel ratione ordinis clericalis. Alius est mos Dei, quod ipsi cura est de omnibus creaturis tam de minimis quam de maximis, animalibus natatilibus, volatilibus, etiam de passeribus, quorum duo veneunt dipondio, nec unus est in oblivione coram Deo. Item de magnis et parvis vermibus. Haec enim omnia in esse conservat, eisque vitae necessaria continue subministrat. Item de quatuor elementis curam habet, et omnium quae ab eis nascuntur vel nutriuntur, sive vegetantur, ut herbae et arbores, sive vivant, ut cetera animalia. Praecipue vero gerit curam hominum, quos ad imaginem et similitudinem suam fecit, quos membra dilecti filii sui constituit, et templum spiritus sancti ordinavit, singulis singulos ad custodiam deputans, in carne et sanguine pretioso unigeniti sui reficiens; quodque praestantius est, peccatoribus inimicis suis vitae necessaria providet abundantius quam amicis. Item curam gerit animarum, quibus oblationes sacerdotum proficiunt ad poenarum remedium, licet ipsis sacerdotibus ex ejusdem oblationibus indigne offerentibus damnatio generetur. Similiter per desideria triumphantis, et per suffragia militantis Ecclesiae adjuvantur. Et licet homines orationibus, eleemosynis, jejuniis, peregrinationibus extra caritatem factis propria peccata delere non sufficiant, pie tamen credi potest quod ex eisdem mitigationem et absolutionem poenarum ex benignitate Dei suscipiunt, cum pro eis fiunt, si viventes in hoc saeculo meruerunt. Angelorum curam etiam magnam habet, quos in tanta beatitudine creans, absque omnis mali experientia conservavit immunes et conservat. Similiter et nos curam gerere debemus quarumlibet creaturarum, ut singulis secundum Dei ordinationem utamur, ne in die judicii ipsas in malitiae nostrae testimonium habeamus. Item curam omnium hominum, ut commodum et incommodum singulorum nobis medullitus sumamus, ipsosque ab iniustitia retrahentes desideriis, orationibus et bonis exemplis in domino confortemus. Item curam animarum in Purgatorio, ut ipsarum poenas operibus misericordiae frequenter mitigare curemus. Item curam Angelorum, ut praemium quod ipsis ex eorum obsequio et custodia de nostro profectu debetur, ex culpa nostra ipsis nullatenus subtrahatur. Item curam Dei prae omnibus gerere debemus sollicite, ut semper et ubique quicquid ei de nobis maxime placeat, et ad quae nos maxime ordinaverit, exequamur. Alius est mos Dei, quod nunquam turbatur: et licet Scriptura saepe referat de ira et furore Dei, nequaquam credendum tamen est ipsum posse turbari; sed cum peccata vindicat, vel ex justitia gratiam subtrahat, irasci et turbari. Ipse vero impassibilis non habens contrarium, et tantae simplicitatis, et tanta sibi jucunditas et felicitas est in natura, quod in ipso nulla turbatio locum habet. Similiter et nos quantumcumque possumus, turbationem nostram vitare debemus, quia modica vel potius nulla gratia quiescere potest in anima turbata. Ad vitandum ergo turbationem, necessaria est vehemens circa Deum occupatio, et dilectio fortis ut mors, quae virtutem mortis operetur in nobis, ut nulla opera proximorum videntes non videamus, et verba noxia, vel nobis contraria audientes, non audiamus: nec corda nostra in talibus occupemus, sed simus quasi caeci et surdi, et quasi muti, et quasi non habentes corda, sicut David de se dicit Psal. 37: ego tamquam surdus, et sicut mutus et cetera. Instantes tantum fideliter et ferventer his quae Dei sunt, et alios in omnibus propriae conscientiae relinquentes, sive judicio praelatorum, sive extremae vindictae Dei dicentis: mihi vindictam, et ego retribuam eis in tempore. Similiter et aliorum turbationem quantumcumque possumus, vitare debemus, ne ipsi nos e contrario perturbent, ut saepe fieri solet, ut ex hoc remordentem conscientiam ipsi habeamus. Quicquid in sanctis meditationibus, justis desideriis, orationibus, aliisque bonis operibus subtrahatur universitati, sive in caelo sive in terra, bonis et malis, sive in Purgatorio nobis turbationem ex justa causa promoventibus, omnipotens Deus amator justitiae inultum in novissimo die non relinquet. Alius est mos Dei, quod in omnibus operibus suis et ordinatione nihil commodi sui respicit, sed pure et principaliter aeternae et immensae bonitatis suae abundantiam, et hoc ad humanae et angelicae creaturae utilitatem. In creatione quippe et conservatione caelorum, quatuor elementorum, et omnium quae in eis sunt, non considerat suum commodum, sed hominum et Angelorum fructum. Similiter quicquid ordinat in creaturis quibuscumque, sive sit temperies sive intemperies, sive penuria fructuum sive abundantia, sive sanitas sive pestilentia: quicquid etiam facit circa homines conferendo gratiam sive subtrahendo, sive permittit eos sanos esse, fortes, debiles vel infirmos pauperes sive divites, vivere sive mori, sive permittit regnare bonos sive malos, intueri, sive affligere pauperes, sive juste judicare, sive judicium pervertere; omnia ordinat, omnia facit, omnia permittit propter suam inaestimabilem bonitatem, et hominum communem utilitatem. Similiter in omnibus desideriis, orationibus, jejuniis, eleemosynis, verbis nostris, et in aliis omnibus quae facimus, dimittimus, sustinemus a Deo, pura debet esse intentio nostra, ut nec placentiam nec displicentiam hominum aut nostrum commodum attendamus, aut gratiam in praesenti, aut gloriam in futuro; sed tantummodo pure et principaliter propter Dei admirabilem bonitatem, et secundario proximorum salutem. Sed quanto magis et purius partem Dei respicimus, et quanto minus nostram et aliorum utilitatem attendimus, tanto acceptabilius est Deo, et tanto universitati fructuosius opus nostrum. Heu quantum Deo deperit, et universitati, quod in factis nostris aliquid respicimus, nisi pure Dei bonitatem. Cum enim ventilabro suo separabit paleam a tritico, sicut dicitur Matth. 13, per sapientiam suam purum dividet ab impuro, tunc solum triticum in horreum assumet, palea comburente, idest solum id quod propter Deum factum est pure vel dimissum vel passum, in caelo remunerabitur, et universitati utile redditur, dicente propheta, 17: retribuet mihi dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Alius est mos Dei, quod omnia opera sua in summo bene fecit: opus quippe caeli et terrae, Angelorum et hominum et aliarum creaturarum adeo bene fecit, ut melius excogitari non posset. Similiter opus redemptionis, quod nemo alius in caelo nec in terra facere potuit, sicut legitur in Apoc. In summo bene fecit, prudenter vincendo Diabolum in ligno quo vicerat, sub humana fragilitate semper celans divinam potentiam: quia si Daemones cognovissent, ut dicit apostolus 1 Corinth. 2, nunquam dominum gloriae crucifixissent, idest crucifigi persuasissent. Similiter quicquid hodie facit, sive peccata vindicet, sive dissimulet propter poenitentiam, sive gratiam subtrahat electis, sive conferat, sive fideli animae quandoque se familiarem, quandoque alienum exhibeat, sive sit ventus, sive pluvia, sive aura frigida, sive calida, sive sicca sit via, sive madida, sive fructus terrae abundet, sive pereat, pro illo tempore melius fieri non posset; quia ex nimia caritate et benignitate immensa sua sapientia singula debito tempore operatur. Opus vero remunerationis in summo benefaciet, cum singulis peccatis, et singulis membris quae fuerunt arma iniquitatis, reddet justam poenam pro quantitate et qualitate commissionis, et tamen singulis bonis voluntatibus, verbis, factis, et exemplis justam mercedem restituet pro quantitate caritatis. Similiter et nos diligentiam apponere debemus ut singula opera nostra quantum unquam melius possumus, faciamus ex omni virtute domini nostri Jesu Christi, et cum omni desiderio triumphantis et militantis Ecclesiae, et sub nomine creatoris, quasi tota salus nostra et omnis laus Dei et universitatis utilitas ex uno opere dependeat, quasi nunquam ad id opus reversuri, neque opus aliud postmodum incepturi. Quoties enim aliquod opus facimus, aut ad aliud opus ferventer properantes ex solo desiderio alterius operis, statim flacescit animus in opere in quo sumus; verbi gratia, cum sumus in oratione vel in alio opere, et proponimus scribere vel aliud opus facere, statim orationem minuit noster affectus, et citius absolvimur ab incoepto. Alius est mos Dei, quod nullum judicat secundum praeteritam vel futuram malitiam vel bonitatem quam ipse cognoscit in homine, sed secundum praeteritam justitiam: sicut Paulum non damnavit propter praeteritam malitiam, nec Judam salvavit propter praeteritam justitiam. Sed nos miseri, quantumcumque aliquis proficiat in virtutibus vel sanctitate, frequenter tamen praeteritae recordamur injustitiae: si autem justus cadens a via justitiae in aliquo semel excidit, et si resipiscat, nequaquam tamen sanctitatis praeteritae recordamur. Alius est mos Dei, quod nunquam bis punit in idipsum, si una poena sufficiat, et si sequitur correctio inter flagella. Nos autem miserrimi pro una nobis illata injuria, centum si esset possibile, graviores molestias inferremus. Fidelis anima toto nisu conformare se debet praedictis divinis moribus pro posse suo: quanto enim conformior erit in istis anima creatori suo in saeculo, tanto conformior erit in futuro: et quanto conformior, tanto beatior, et tanto laudabilius Deo, et universitati utilius. Jam gaudendum est fideli animae, quia praedictos mores Dei habebit in aeterna vita, cum ei similes erimus, et videbimus eum sicuti est. Eja piissime Deus, qui animae nostrae tuam imaginem absque nostro desiderio impressisti, petimus per omne quod tu es, cum omni quod tu es, praedictos mores misericorditer imprimere nobis digneris, ne in vanum circa nos laboraveris, ne in vacuum, immo periculose vivamus, si non tuum servitium circa nos ad finem debitum perducamus. Sunt et alii mores in Deo, in quibus non est imitandus, sed potius admirandus: scilicet quod ipse solus occulta cordium scrutatur, solus seipsum perfecte cognoscit et amat, et fruitur ac laudat, ipse sibi solus sufficit, et non indiget extrinseco: ab ipso solo omne bonum procedit, omnium beatitudo in ipso solo consistit, ipse solus habet immortalitatem et inhabitat lucem inaccessibilem, ipse solus de nihilo aliquid fecit, ipse solus omnia in esse conservat, ipse solus peccata condonat, ipse solus scit horam judicii, ipse solus scit numerum electorum; benedictus Deus, amen.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264