CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De beatitudine

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[91189] De beatitudine, pr. Beati qui habitant in domo tua domine. Domus Dei est aeterna beatitudo, quam naturaliter omnis homo desiderat, ut dicit Augustinus. Illa beatitudo consistit in Dei cognitione, dilectione, fruitione, unione, laude, gratiarum actione et congratulatione. In praesenti vita cognoscitur Deus per speculum et in aenigmate, ut dicit apostolus 1 Cor. 13: per fidem vel per creaturas obscure: nam magnitudine, pulchritudine, bonitate creaturae, ut dicitur in Lib. Sap., cognoscibiliter creator poterit intueri: unde dicit Augustinus: qui fecit magna, major est: qui fecit pulchra, pulchrior est: qui fecit bona, optimus est.


Caput 1

[91190] De beatitudine, cap. 1 Sed in illa beatitudine cognoscitur Deus facie ad faciem sicut est, hoc est, Deus per Deum: unde Psal. 35: in lumine tuo videbimus lumen, hoc est Deum patrem in filio Deo, et filium Deum in patre Deo, et spiritum sanctum in utroque. Haec tanta res est, ut dicit Augustinus, ut in ejus comparatione nihil sit totum. De isto dicit apostolus 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut cognitus sum. Deus enim cognoscit nos non per creaturam, sed per se Deum: ita et ipsum similiter cognoscemus. Tunc oculo ad oculum Deus manifestabitur in omni divina natura sua, scilicet potentia, sapientia, bonitate etc.: de quo dicit Isa. 45: vere tu es Deus absconditus. Hanc cognitionem non operabitur Angelus in Angelo vel in homine, vel homo in Angelo vel homine, dicente domino per Jerem. 31: non dicet vir fratri suo, cognosce dominum, a minimo enim usque ad maximum omnes cognoscent me, dicit dominus. Sed solus filius Dei operabitur in quolibet Angelo et homine illam cognitionem, quia, ipso teste, nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare, sicut dicit in Joan. 15: pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Claritas filii est claritas patris. Haec ergo beata cognitio justitiam consummatam facit et immortalitatem adducit, juxta illud Sapien. 15: nosse te consummata justitia est, scire justitiam virtutem tuam, idest totam divinam naturam, totam sapientiam, potentiam, bonitatem tuam, quae radix est immortalitatis. De hac sola cognitione gloriandum est electis, juxta illud Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, nec dives in divitiis suis, nec fortis in fortitudine sua; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Item cognoscitur ibi Deus ad Deum. In illa beata cognitione quicquid cognoscitur in Deo vel de Deo, ducit ad Deum et in Deum, sive sit potentia, sapientia, bonitas, caritas et similia. Tanta est enim in Deo jucunditas et amabilitas, ut cognitus ab anima statim ipsam ad se trahat, eamque vehementer in se absorbeat ad similitudinem adamantis, qui virtute sua fortiter ferrum ad se trahit. Hoc testatur spiritus sanctus in canticis: oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt, hoc est, tanta est suavitas quae a te, domine, incessanter effunditur, quod ad amorem tuum ferventes et fortes animae pertrahuntur. Sic cognoscens dominum Saulus per vocem dicentem, ego sum Jesus Nazarenus, mox tractus fuit ad obediendum divinae voluntati, dicens: domine, quid me vis facere? Sic et beata Maria Magdalena, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Pharisaei, statim venit in fervore, afferens alabastrum unguenti pretiosi. Item cognoscitur ipse Deus propter Deum: nam finis cognitionis ipse est. Licet enim anima ex illa cognitione percipiat aeternam beatitudinem, sicut dominus testatur Joan. 17: haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum: illam beatitudinem non percipit finaliter pro utilitate sua, sed pro manifestatione gloriae Dei, ut glorificetur in anima beata Trinitas. Ibi limpide cognoscit anima quod intellectus capere non potest, videlicet quomodo aeternus Deus et immensus, Deus unus est in substantia, et trinus in personis. Item lucide cognoscit quomodo filius aeternaliter nascitur a patre, et quomodo spiritus sanctus continue procedit aequaliter ab utroque. Nec tamen una persona major vel minor est altera, nec dignior vel prior, nec posterior est altera, sed in singulis aeternitas vera, coaequalis majestas. Item ibi perspicue cognoscit anima quomodo divinitas et humanitas inseparabiliter unita est in una persona Jesu Christi, et quicquid Deus habet per naturam, habet ille homo per gratiam. Et in hac cognitione Trinitatis et unitatis, divinitatis et humanitatis Christi, maxima ejus beatitudo consistit. Item teste Salomone, omnium operum Dei nemo rationem aliquam invenire poterit in hac vita: et quanto magis investigare laborat, tanto minus inveniet: illic vero manifeste cognoscit anima omnia opera divina et maxima, et omnium rationem, creationem caeli et terrae et omnium elementorum ex nihilo, distinctionem ordinum angelicorum, sapientissimam doctrinam donorum gratuitorum naturalium: nam singuli Angeli specie et numero differunt sicut stellae. Et in singulis operibus divinis delectabitur anima supra modum, cognoscens opera Dei esse optima suo tempore, et optimo modo facta, teste Damasceno: si divina voluntas est providentia, omnino necesse est quae providentia fiunt, secundum certam rationem, et ut optima et Deo decentissima fieri, et ut non est melius fieri. Item aperte videbit anima singula dona a fonte divino fluentia, non sic effluere tamquam ab ipso recedant, sicut rivus a fonte recedit; sed semper in ipso integraliter manent, sicut lucerna non amittit suam plenitudinem ex eo quod lucerna alia accenditur ab ipsa, et sine sui diminutione omnibus lumen communicat, et dividitur in multa sine omni sua mutatione et sui diminutione. Ideoque sine damno omnibus desiderantibus dat affluenter, ut dicit beatus Jacobus. Alioquin si ex donatione pauperior fieret, sicut homo qui quod dat non retinet, jam non esset summe perfectus, immo continue sua perfectio minueretur. Similiter dona sua semper nova sunt, quia non est ibi praeteritum et futurum, sed semper praesens; et quod semel dat, semper dat: alioquin mutatio esset apud Deum: ideoque semper merito gratitudo debet esse tanta nobis de singulis donis Dei, sicut cum ipsa percipimus prima hora. Ex eadem ratione singula opera Dei nova sunt, et quicquid semel facit, semper facit propter immutabilitatem suam: unde pater dicit ad filium, Psal. 2: ego hodie genui te, licet multis annis ante fuerit facta divina generatio et humana. Ideo cum eadem gratitudine nobis semper debet esse prae oculis, sicut quando primitus fecit, et ea gratitudine omnia opera sua facit. Item lucidabit anima quod hic occultum est, quomodo Deus ipse idem immutabilis, simplex et indivisibilis, secundum magis et minus participatur ab Angelis et sanctis, secundum quod magis et minus divinis moribus similantur: ad instar solis, qui unum magis, alium minus calefacit, similiter ad instar cibi, qui uni est occasio infirmitatis, alii sanitatis, qui uni est sapidus, alteri insipidus, secundum quod plus vel minus natura illorum cum cibo illo convenit, vel cum sole. Item, ibi cognoscet anima summam bonitatem et sapientiam Dei principium esse omnium creaturarum et operum divinorum. Nam bonitas Dei producit in esse creaturas: sapientia vero constituit doctrinam inter ipsas. Ex summa igitur sapientia et bonitate inscrutabili facit auram nunc frigidam, nunc calidam, nunc siccam, nunc madidam, nunc procellosam, nunc tranquillam. Ex eadem sapientia et bonitate facit unum divitem, alium pauperem, unum fortem, alium debilem et infirmum, et alium deformem. Ex eadem sapientia et bonitate modo facit unam creaturam sensibilem, aliam rationalem, aliam sine ratione; uni dat unam formam, alteri aliam: ideoque teste Ecclesiastico 1: opera Dei omnia bona sunt, et non est dicere, hoc est nequius illo. Omnia enim tempore suo comprobabuntur, nec est Infernus pejor caelo, dicente Isidoro: sicut caelum sideribus, ita Infernus damnatis hominibus et Daemoniis ornabitur: aequaliter enim commendat justitiam judicis iniquorum devastatio, sicut innocentum defensio. Item, licet teste apostolo, incomprehensibilia modo sunt judicia Dei de damnandis, et investigabiles viae ejus de salvandis; ibi tamen comprehendet anima quod universae viae domini fuerunt misericordia et veritas ad judicandum. Misericordia restrinxit justitiam, ne nimis severe ageret, juxta illud Tob. 3: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Et justitia temperavit misericordiam, ne nimis parceret: nam facultas veniae incentivum tribuit delinquendi. Justitia semper misericorditer punit, et misericordia semper secundum justitiam parcit. O quam occulta sunt in praesenti divina judicia. Quis enim investigare potest, cum dixerit dominus Malach. 1: Jacob dilexi et Esau odio habui, antequam nati essent, quod vitium detestaretur in Esau, et quam virtutem diligeret in Jacob? Cum nullum judicet, nisi secundum praesentem justitiam. Similiter cum duo pueri portantur ad Baptismum, unus natus de fideli moritur ante Baptismum descendens in Limbum, alter natus de infideli post Baptismum moriens, statim evolat ad caelum. Similiter quare dominus Jesus uni latroni tantam gratiam dedit, alteri vero nullam. Similiter quare Judam finaliter cadere permisit, et nullum alium apostolorum. Et quare ab uno diu gravia et multa peccata sustinet ut a David, alium vero post primum peccatum damnat sicut Saul. Haec solvit Glossa super Genes. dicens: novit dominus cui parcat usque ad commutationem in melius, sicut pepercit Aaron, quem non perdidit cum aliis in conflatione vituli aurei: sic pepercit Ezechiae, contra quem dederat sententiam mortis, et tamen postea quindecim annos ad vivendum dedit. Item novit cui parcat ad tempus, quamvis praescierit eum in melius non mutari: sicut peccatoribus ante diluvium dedit centum annorum spatium poenitendi, et postea omnes homines perdidit per diluvium, praeter octo. Item novit cui non parcat, ut nec mutationem ejus expetet, sicut igne et sulphure cito perdidit Sodomitas, Datan et Abiron terra vivos absorbuit in momento. Haec omnia lucide videbit in speculo aeternitatis, et quicquid augere potest suam beatitudinem, et de singulis habebit gaudium cum electis. Item cognoscet ibi anima quomodo sapiens Deus omnia opera divina, angelica et humana semper convertit ad optimum, hoc est manifestationem gloriae suae, et Angelis et hominibus ad fruitionem divinae naturae vel sapientiae. Et licet malum in se nec speciem habeat nec ordinem, singula tamen mala opera ordinat ad magnum bonum sapientissimus Deus, qui in domo sua nil inordinatum derelinquit. Mirabilem et irrecuperabilem casum Angelorum, et obstinatam malitiam eorum ordinavit ad exercitium et coronam justorum, juxta illud Bernardi: jucundum Dei judicium est, quod superbus ille humilium malleator, ipso nesciente fabricat eis coronas perpetuas, ipsos impugnando. Similiter unicum casum solius hominis Adae convertit in admirabilem totius humanae naturae exaltationem. Ex hoc enim humana natura divinae inseparabiliter unita est in persona domini Jesu, non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. De quo Chrysostomus: revera magnum et mirabile est carnem nostram sursum sedere, et ab Angelis et Archangelis adorari, quod nequaquam factum fuisset, si Adam non peccasset. Unde Leo Papa: si homo ad imaginem Dei factus in suae naturae honore perstitisset, nec diabolica fraude deceptus a lege sibi posita deviasset, creator mundi creatura non fieret, nec sempiternus temporalitatem subiret Deus, nec aequalis Deo patri filius formam servi et similitudinem carnis peccati assumeret. Similiter iniquam venditionem Joseph mutavit in salutem maximam fratribus venditoribus et Aegypto: qui si venditus non fuisset, tota Aegyptus et circumjacentes provinciae inedia periissent: quod propriis fratribus venientibus in Aegyptum pro annona comparanda testabatur dicens: nolite timere, pro salute etc.: et ipsi similiter testabantur respondentes ei: salus nostra et cetera. Similiter gravissimum peccatum quod ab initio factum fuit, cum de consilio et invida promotione Judaeorum venditus fuit filius Dei, et traditus, et blasphematus, ad mortem turpissimam condemnatus, crucifixus, inter latrones suspensus. Hoc malum pessimum ordinavit dominus Jesus ad peccati destructionem, angelicae reparationem, diabolicae potestatis diminutionem, captivorum in Limbo ereptionem, caelestis januae aperitionem et reserationem, et ut quilibet peccator multo facilius quam antiqui patres sanctissimi promereri posset immediatum transitum post praesentem miseriam ad divinam fruitionem. O ineffabilis sapientia, quae tantum malum convertit in tantum bonum. Similiter illud grave peccatum beati Petri pro prima negatione domini convertit ad bonum magnum peccatoribus, ut apud eum quem Ecclesia caput habere debebat, uberiorem compassionem et misericordiam invenirent. Dicit enim Eccles. 34: qui non est tentatus, quid scit. Et qui non est expertus, pauca cognoscit. Quomodo enim medicus qui non patitur, compati potest aegroto? Non compatitur famelico saturatus, neque peccatori justus. Ex eodem casu beati Petri dominus Jesus praesumptionem omnibus hominibus amputavit. Similiter grave peccatum infidelitatis beati Thomae redegit dominus Jesus ad bonum totius Ecclesiae. Magis enim credi oportebat de resurrectione dominica beati Thomae ex visu et tactu cicatricum, quam beatae Mariae Magdalenae, quae solis verbis crediderat Angelorum. Similiter pertinaciam Sauli convertit Deus in salutem omnibus Ecclesiis, cum prostratus saevissimus persecutor, factus est Evangelii fidelissimus predicator. Valde enim laudabile fuit nomen domini Jesu coram regibus, Judaeis et gentibus constanter annunciare, quod tanto fervore in Damasco expugnare venerat et delere. Similiter grave peccatum et contumeliam quam sustinuit in nuntiis suis prophetis, apostolis, martyribus, convertit in fulcimentum nostrae spei cunctis fidelibus. Nisi enim fidem Catholicam suo sanguine defendissent, nequaquam domini Jesu nomen ad nos cum fide Catholica cum tanto robore pervenisset. Unde Isa. 1: nisi dominus reliquisset nobis semen, supple in apostolis et martyribus, sicut Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha et cetera. Ita etiam sapiens qui olim convertit aquam in vinum, mutabit omnem tentationem et tribulationem hujus miseriae in statum aeternae gloriae, et reponderabit aeterna et immensa mercede, juxta illud apostoli, 2 Cor. 5: id enim quod in praesenti momentaneum et leve est tribulationis, supra modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur in nobis. Ibi enim cognoscet anima vehementem diligentiam creatoris circa salutem generis humani, quae in primo apparuit cum unumquemque hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit. Deinde unicuique Angelum deputavit, qui eum in materno utero custodiret, natum ab insultu Daemonum defensaret: necessaria corporis singulis momentis convenientissima ministravit, deinde ab originali peccato unda Baptismatis animam emundavit conferens spiritum sanctum cum omnibus donis suis et singulis virtutibus; in filium quoque adoptavit; postmodum in adolescentia, quandoque in somno, quandoque interna inspiratione ad aeternam salutem mutavit. Foris autem per creaturas; quas singulis sic instituit, ut ad invisibilem creatorem animam introducant efficacissima exempla mortuorum hominum et vivorum. Similiter per sacram Scripturam quae nobis viam caelestem lucidissime demonstrat, qualiter homo se habere debeat ad Deum, qualiter ad proximum, qualiter ad amicos, quomodo ad inimicos, qualiter ad praelatos, qualiter ad subditos, qualiter ad vivos, qualiter ad mortuos. Sed quia non omnes Scripturam intelligunt, addidit doctores et nuntios fidelissimos, qui eam exponunt universis fideliter et devote. In eadem Scriptura per praedicatores nunc minis terret, nunc blanditiis et promissis allicit miseros peccatores ad salutem. Qui nuntii dum quandoque ab exteriorum sollicitudine in contemplatione divina quiescunt, quod Deo placet super omnia; ad innuendam tamen diligentiam suam circa peccatores, qui forte nunquam curant salvari, advocat multitudinem nuntiorum ab ea quiete quae sibi delitias facit, ad sollicitudinem peccatorum, dicens in Cant. 5: aperi mihi soror mea, quia caput meum plenum est rore. Quae Gregorius exponit dicens: dum sponsa dormit, dilectus ei ut aperiat pulsat; quia dum mens sibi per otium intendit, Christus multa opera peccatorum in hoc mundo tolerat: quia nisi spirituales viri ad doctrinam se accingant, nunquam seipsos carnales cognoscunt, vel corrigere curant. Vult igitur sponsus ut aliquando otium dimittatur; et ad aedificationem proximorum spirituales quique sollicitantur; quia dum perfecti viri sibi solum per interiorem quietem intendunt, dolet sponsus quod saeculares magis ac magis, ac ad pejora corruunt, dum eum propter silentium spiritualium minus ac minus cognoscunt. Quoniam autem haec omnia pro salute minime suffecissent propter diversa et gravia vulnera peccatorum; ideo Deus pater ineffabili motus diligentia, misit unicum filium suum; qui diligenter considerans quomodo in singulis membris omnipotentem Deum peccatores offenderent, abundantiorem emendam quam meruerat genus humanum, exhibuit in cruce in membris singulis Deo patri: in qua cum clamore valido et lacrymis in membris singulis vulneratus, salutem perditam humano generi restituat, a patre pro sua reverentia exauditus. Et ne salus obtenta periret, verba sua, mores et exempla conscribi fecit in quatuor Evangeliis, ex quorum imitatione salutem perpetuam meremur. Super haec omnia pro manifestatione diligentiae suae, sanctissimum corpus suum et sanguinem consecravit, et vim dedit consecrandi non tantum uni homini bono, nec tantum uno tempore vel uno loco, immo sacerdotibus criminosis eamdem contulit potestatem, ut omni tempore et loco in Eucharistia et sacramentis ceteris consolationem spiritus et peccatorum medicinam homines invenirent. Si enim tantum perfecti episcopi et sacerdotes, chrisma, et corpus dominicum consecrare possent, innumerabiles homines sine extrema unctione et viatico morerentur. Insuper praelatos spirituales et saeculares constituit, qui etiam invitos cogerent ad observantiam praeceptorum; et manifestis criminibus, poenis variis, et sententiis mortis subditos coercerent. Haec omnia sine adjutorio nostro et desiderio facere potuit et fecit, et nihil omisit eorum quae necessaria fuerunt ad nostram salutem, teste domino in Isaia 2: quid ultra debui facere tibi, et non feci? Praeter hoc solum quod non violenter ad caelum nos trahit. Hoc ideo dimittit, quia justitiae suae non convenit invitum aliquem coronare, cui liberum arbitrium dederit; in hoc hominem sibi assimilans quod a nemine cogi potest. Unde Augustinus: qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Creavit te nolentem, non justificabit nisi volentem. Et quia consensum liberae voluntatis exigit, ideo fere tota salus hominum perit. Veniet tempus cum apparebit innocentia creatoris circa salutem humani generis (licet Deus apud plurimos judicetur reus, quasi salvare nolit quos redemit), quando manifestabit cum quanto serio filius Dei pro salute suorum inimicorum laboravit. In tota enim machina mundi, teste Bernardo, non tantum laboravit. In aliis enim operibus dixit, et facta sunt: pro hominis vero salute sustinuit in verbis contradictores, in factis observatores, in morte illusores. Qui etiam in testimonium diligentiae suae cicatrices vulnerum ad caelum duxit, quibus iram patris fortius mitigaret, et gratiam peccatoribus impetraret.


Caput 2

[91191] De beatitudine, cap. 2 Ex illa cognitione beata amabitur Deus per Deum ab anima glorificata, hoc est per spiritum sanctum. Quicquid autem creatura facit sub nomine creaturae, imperfectum est. Istud enim impetravit dominus Jesus fidelibus suis, cum dixit ad patrem: notum feci eis nomen tuum per fidem, et notum faciam per speciem, ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit. Et dilectio qua pater diligit filium, est aeterna et immensa, scilicet per spiritum sanctum, qui est nexus utriusque. Eadem dilectio, dicit Glossa, qua pater diligit filium, est in omnibus justis: per eandem enim anima glorificata diligit Deum et diligitur a Deo: alioquin anima, teste Augustino, quae non quiescit nisi in Deum, ad quem facta est, nunquam vere et perfecte quiesceret, nisi creatori suo in amore vicem rependeret. Cum autem, teste Bernardo, Deus animam amet aeternitas amat, immensitas amat, cujus magnitudinis non est finis, cujus sapientiae non est numerus: necesse est animam Deum immense et aeternaliter reamare, si debet in Deo perfecte quiescere. Hoc non fit nisi per spiritum sanctum, de quo dicit apostolus Roman. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis: ubi dicit Glossa: caritas Dei et Deus est, et donum Dei est. Et quia Deus dilexit nos ut a nobis diligeretur, spiritum sanctum dedit nobis. Si autem in caritate, quae virtus est, in illa beatitudine diligeremus Deum, superflue dedisset sapientissimus Deus spiritum sanctum. Haec fuit olim opinio Magistri in sententiis. Moderni autem aliter sentiunt: tene quod placet. Sed ad hoc dedit spiritum sanctum, ut anima beati ipsi vicem rependeret in amore, et sic in ipso quietem omnimodam reperiret. Ad intelligentiam hujus notandum est, quod in Joanne scriptum est, quod pater diligit filium. Et iterum scriptum est in persona Christi, Joan. 17: ego diligo patrem. Haec dilectio non est minor quam diligens et dilectus; quia spiritus sanctus est amor patris et filii; nec minus amatur ab amante et amato ipse amor, quam amans ab amato, vel amatus ab amante. Et haec est illa serenissima, jucundissima et perfectissima trium personarum in una substantia dilectio, ubi amans est idem quod amatus, et amatus idem quod amans, amor idem quod amans et amatus, amatus et amans idem quod amor: ubi amans, amatus et amor penitus unum esse communicant, in uno velle conveniunt, unum nolle habent, idem posse participant immo totum possident. Ibi unum summum quod est omne bonum, in communi, et tamen in solidum possidetur. Nullius ibi boni sine dilectione est possessio. In hac dilectione nullus defectus, nulla omissio, nulla unquam turbatio, nulla interpolatio: de hac dilectione totum mutum est quod loquimur, etiam si summo studio loqueremur. Haec est cujus unio animam sibi unitam vere beatam facit: haec est gaudium de quo dicitur Joan. 15: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quod est gaudium patris et filii nisi amare et amari, et taliter amari? Quomodo anima famelica saturabitur, nisi huic gaudio uniatur, ut ipsa in hoc gaudio, et gaudium hoc in ipsa sit, et ejus sic gaudium impleatur cum amanti ita unita fuerit et amato, quod se in tam felicissima unione amare sentiat et amari. Ibi etiam amatur Deus ad Deum. Nam amor Dei vehementer ducit Deum in animam, et animam in Deum, juxta illud 1 Joan. 4: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Quare? Quia Deus caritas est. O quam felix anima, quae se absque interpolatione ex omni virtute sanctae Trinitatis ad omne et propter omne quod ipsa sentit se amari, et Deum tanto amore circa se occupari quasi omnium creaturarum sit oblitus: cujus beatitudo augetur, cum e converso amore sanctissimae Trinitatis cum omnibus viribus suis penitus se immergit. Tunc implebit illud beatissimum praeceptum, quod secundum expositionem beati Augustini in hac vita impossibile est impleri: diliges dominum Deum tuum ex toto corde, idest intellectu sine errore: ex tota anima, idest memoria sine oblivione: ex tota mente, idest voluntate sine contradictione. Tunc enim anima nunquam errabit in amore Dei, ut Deo aliquam creaturam aequet vel praeponat: nunquam obliviscetur ad momentum amoris divini, qui semper praesens est: nunquam contrarium sentiet amori Dei, sicut, heu, in ista vita frequenter aliquid aequiparat Deo vel praeponderat, vel aliquid diligit propter quod Deum minus diligit, et saepe Dei obliviscitur, vel appetit aliquid divinae voluntati contrarium. Ibi etiam implebitur hoc praeceptum, secundum expositionem Chrysostomi dicentis: quid est Deum diligere ex toto corde, nisi ut cor tuum ad nullius rei dilectionem magis inclinatum sit quam Dei, nec delecteris in specie amplius quam in Deo, non in honoribus, non in auro, non in amicis etc. sed prae his omnibus Deum ames. Si autem in aliquo horum occupatus fuerit amor cordis tui, jam non ex toto corde Deum amas. Pro quanta enim parte fuerit cor tuum ad aliquam rem, pro tanta parte minus est ad Deum. Quid est Deum diligere tota anima? Certissimum habere animum in veritate, et firmum esse in fide. Quid est Deum diligere tota mente? Ut omnes sensus tui Deo vacent, intellectus, sapientia cognitio, memoria. Qui ergo aliquid horum occupat circa temporalia, jam non ex tota mente diligit Deum. Hoc etiam impossibile est hic impleri. Ibi etiam diligitur Deus propter Deum. Anima enim ibi diligit Deum non ob hoc solum quod sibi bonus est, largus et misericors; sed ob hoc multo fortius, quod simpliciter in se bonus, largus, et misericors est. Et quanto sincerius amat Deum propter innatam sibi bonitatem, et non propter participationem beatitudinis ipsius, tanto beatior est anima; licet communicatio beatitudinis divinae nequaquam ipsam moveat ad illam sinceritatem amoris. Eja quantae jucunditatis animae nascitur quanto creatori vicem rependit in sinceritate amoris, quam nulla sanctitas vel bonitas in anima, vel utilitas traxit ad amorem animae; sed innata bonitas, ut communicaret animae aeternam beatitudinem in se ipso, pro qua conferenda cum diligentia maxima laboravit. De hac diligentia dicit episcopus Parisiensis: hoc est proprium bonitatis ubique, ut ad sui fruitionem aliquos associet, et se eorum malis portandis atque dolendis omnino exponat. Tanta autem bonitas Dei, cui non est mensura, vel numerus, tantam requirebat societatis conjunctionem, ut de omnibus bonis suis nullum incommunicatum retineret, et de malis suorum nullum in susceptum relinqueret: ipsa enim bonitatis ejusdem immensitas pro ipsa fontis abyssali copiositate fluxus habere debuit usque ad ultimum et supremum, ut essent opera misericordiae et benevolentiae ab ipso fluentia, ultra quae et supra quae quo se extenderet non haberet: et hoc indubitanter erat sui ipsius largitio, quo nihil magis in bonis habeat ut conferat, et mortis amicorum susceptio quo nihil amici in malis magis habent ut ipse suscipiat. Vehementer ibi accenditur ad amorem Dei anima ex singulis quae in Deo sunt naturaliter, scilicet potentia, sapientia, bonitate et cetera. Specialius tamen inflammatur, cum fervore totius Trinitatis, quasi omnium oblitus totaliter sit, et continue sentiet se infundi, teste Ezechiele: vultus animalium, idest omnium sanctorum, sunt ut carbonum ignis ardentium: nam teste David, Psal. 18: carbones succensi sunt ab eo, et non est ibi quisquam qui se abscondere valeat a calore ejus. In praesenti vita nuntiavit sponsa sponso, quia amore tuo langueo, ut dicitur in canticis. In patria vero praesentialiter dicitur: amore tuo incessanter ardeo. Languor homini somnum subtrahit, cibum delicatum insipidum reddit, vires corporis et decorem adimit, omnem ornatum postponit, carnalis amicitiae oblivionem inducit. Haec omnia verus amor in anima similiter operatur. Ardor etiam humorem exiccat, materiam sibi conjunctam penetrat; ita etiam in patria fidelis anima per caritatem ab omni carnali concupiscentia separatur, et incessanter divinis gaudiis penetratur. Et valde mirabile est, cum teste Moyse, Deus noster ignis consumens sit, et natura ignis sit consumere omnia in se et juxta se posita, quod anima ex tanto fervore non consumitur. Item licet anima ex singulis Dei operibus parvis et magnis amore Dei accendatur, specialius tamen ex quibusdam Dei operibus domini Jesu Christi vehementius inflammatur, ut est incarnatio, nativitas, circumcisio, Baptismus, jejunium, corporis et sanguinis sui consecratio, in coena humilis pedum ablutio, mirabilis passio, gloriosa resurrectio, mirabilis ascensio, spiritus sancti missio, sui ipsius frequens in sacramento exhibitio, aequitas circa omnes in extremo judicio: nam haec omnia quaelibet anima propter se solam reputat esse facta. Est ibi aliud inflammans animam ad amandum Deum; scilicet divina humilitas, de qua nimis admiratur anima: nam Deus omnipotens singulis Angelis sanctisque animabus in tantum se subjicit, quasi sit servus emptitius singulorum, quilibet vero ipsorum sit Deus suus. Ad hoc innuendum transiens ministrabit illis, dicens in Psalm. 81: ego dixi, dii estis. Summe quippe perfectus Deus ibi complebit quod hic docuit: quanto major es, humilia te omnibus: qui quamvis praesit omnibus dignitate et divina majestate, omnibus tamen subjicitur humilitate. O quam raro conveniunt ista duo, omnibus praeesse per justitiam, et tamen omnibus subesse per humilitatis gratiam: ideo numeratur haec anima cum amore. Valde autem inflammat amicitiam et conservat, nunquam velle praeesse vel parem esse, sed omnibus et in omnibus velle subesse. Haec autem humilitas causatur ex multitudine bonitatis et divinae nobilitatis, sicut arbor ex multitudine fructuum inclinatur. Similiter inflammat ad diligendum Deum specialiter humilitas Christi, qui cum in forma Dei esset aequalis Deo patri, non solum minorari voluit ab Angelis, sed et carnis peccati similitudinem assumens, immo etiam excelsus super omnes homines, factus est abjectio plebis, et opprobrium pessimorum hominum. O immensa humilitas, quae Deum impassibilem et immortalem coegit creatorem Angelorum et hominum inclinari ad infimam partem corporis piscatoris, hoc est ad pedes apostolum in lotura. Eadem humilitas incomprehensibilem dominum majestatis coegit frequenter venire sub specie panis ad consolationem fidelium in sacramento. Est et aliud inflammans animam ad amandum Deum; scilicet patientia divina, quae ibi apparuit, quando inimicis suis centum annorum spatium ad vivendum dedit, quamvis in eadem malitia eos perdurare praesciverat. O quanta dissimulavit in illo tempore in Paganis et Judaeis, quando electi sui et Judaei praecepta sua contempserunt ipsumque in deserto variis malis et novis inventionibus irritaverunt, et cum carissimos prophetas suos nuncios occiderunt, et ipsum morte turpissima damnaverunt et memoriam ipsius de terra penitus delere disposuerunt, et apostolos suos, quibus mundus non erat dignus, miserabiliter tractaverunt. Heu quantas injurias dissimulat a Paganis, Judaeis, haereticis et falsis Christianis, qui etiam ab his qui Christiani videntur, et boni Christiani, immo etiam religiosi, et in sanctis religionibus constituti, tamquam inimicus continue impugnatur. Sub veste enim religiosa diversa crimina infidelium committere non verentur: et Glossa dicit super Matth., quod detestabilior est qui sub nomine fideli agit opera infidelium, quam aperte Paganus. Pro singulis vicibus patientiae divinae a principio mundi usque ad finem provocatur anima valde ad amandum Deum aeternaliter: quia tanta lucet virtus divina cum vitia peccatorum dissimulat, quanta lucet cum peccatores a vitiis emundat: et tanta fulget cum damnatos aeternaliter cruciat, quanta fulget cum electos in aeternum remunerat. Est ibi aliud animam inflammans ad amandum Deum, videlicet cognitio divinae fidelitatis, quae in hoc apparuit, quod super multiplicem consolationem spiritualem provenientem ex Scripturis et lacrymis, ex desideriis sanctis, ex divinis officiis, ex sanctorum doctrinis et exemplis, et laude et gratiarum actione, et oratione et confessione et similibus, Deus pater corpus et sanguinem unigeniti dilecti filii sui domini nostri Jesu Christi sub specie panis et vini ad delectabilem refectionem animarum tam continue ministravit, in quo totum quod ipse est et habet cum spiritu sancto, in summo dedit. Nihil enim est extra corporalem et spiritualem, et divinam naturam. Corporalis vero apprehendit omne quod quinque sensibus percipitur. Spiritualis natura continet Angelos, animas, et omnia dona spiritualia et virtutes: divina natura totum quod est optimum naturaliter in se habet. Cum ergo corpus et sanguinem filii sui Deus pater sub sacramento dedit, tunc corporalem substantiam in summo contulit: quando vero animam ejusdem filii dedit, tunc spiritualem substantiam in summo tradidit, cujus anima omnibus Angelis et sanctis animabus perfectior gratia in omni sanctitate fuit. Insuper in eo totam divinam naturam obtulit omne bonum in se naturaliter et aeternaliter continentem: nec hoc semel tantum aut bis in tota hominis vita fecit: immo quocumque tempore, quocumque loco, a quocumque sacerdote fideli bono vel malo salutare illud sacrificium in forma Ecclesiae oblatum fuerit, toties Deus pater cum spiritu sancto singulis animabus se totum ad fruendum exhibet. Sed heu, pauci sunt qui hanc fidelitatem perspicaciter recognoscunt: et heu, pauciores sunt qui ad perceptionem tanti muneris, ut in eis secundum ordinationem Dei continue proficiant, cum debita gratitudine se habilitare contendant. O admirabilis fidelitas Jesu domini nostri. Qui mille ducentis annis et amplius ab indigne conficientibus et sumentibus, et incantantibus, in sacramento tantam elegit contumeliam sustinere, ut in hoc tempore posset corpore et sanguine suo unam animam satiare, cui nihil sufficit, teste Augustino, quod sit Deo minus. Est et aliud inflammans animam ad amandum Deum totis viribus: scilicet divini mores perfectissimi, de quibus est alia materia specialis. Similiter vehementer accendunt animam ad diligendum Deum exempla sanctissima Jesu Christi, videlicet exempla castitatis, humilitatis, altissimae paupertatis, obedientiae, constantiae, innocentiae, diligentiae, patientiae, sollicitudinis, taciturnitatis, asperitatis, poenalitatis, fidelitatis, gratuitatis, despectionis, purae intentionis, perfectionis, zeli animarum, dilectionis inimicorum. Singula exempla gratissima sunt hic animae, et omne desiderabile in terris his comparari non potest in conspectu ipsius, qui valde aeternaliter in singulis delectatur. Et quanto magis despecta et poenalia in saeculo hoc reputantur, tanto ea amici Dei in praesenti et in futuro majori gratitudine venerantur. Et quicquid bonum et perfectum est, et ab omnibus collaudatur, hoc non tantum ex gratia, immo etiam naturaliter appetitur, et ideo ex facili et hominum propria placentia coram Deo illius boni praemium minoratur: et quod bonum et vere perfectum est, et non solum a malis, sed etiam a bonis vituperatur et despicitur, hoc ex gratia tantum appetitur, et non ex natura; ideoque merces ejus coram Deo integra reperitur. Et ideo appetenda sunt magis exempla Jesu Christi, et bona opera, quae ab hominibus reprobantur, sed a Deo laudantur. De hoc dicit Hieronymus: quis se maledici non desideret, ut mereatur voce Christi laudari, et caelesti copiosaque mercede remunerari? Utinam ob domini mei nomen atque justitiam cuncta infidelium turba me persequatur et tribulet. Utinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat tantum ut ego a Christo merear laudari, et suae pollicitationis sperare mercedem. Hinc opprobria et detractiones patienter toleremus, ut Dei laudibus digni esse possimus: nam si humanam laudem inquirimus, divinam amittimus. Quisquis enim ab hominibus laudatur, a Christo culpatur, sicut scriptum est, Luc. 6: vae vobis divitibus et cetera. Eja, quam beata est illa anima, in qua apparent singula vestigia Jesu Christi. Sic e converso maledicta est anima illa, in qua vestigia Diaboli locum habent. Diaboli vestigia sunt singula peccata mortalia. In quacumque anima singula exempla Christi expressius apparebunt, de illius animae praesentia omnipotens Deus et omnes electi Dei abundantius aeternaliter exultabunt. Est et aliud ibi inflammans animam vehementer ad amorem Dei: scilicet miserabilis et veneranda passio domini nostri Jesu Christi: de qua Bernardus: hoc est quod magis movet, magis accendit, calix, domine Jesu Christe, quem bibisti; opus redemptionis nostrae, quod opus nemo alius neque in caelo neque in terra perficere potuit. In quo opere inaestimabilis fidelitas apparuit amoris: in mente punitus fuit taedio, tristitia et pavore: in corpore incomparabili dolore, juxta illud Thren. 1: attendite omnes si est dolor sicut est dolor meus. Caput enim tremendum dicit Bernardus angelicis spiritibus, spinarum densitate coronatur. Facies pulchra prae filiis hominum sputis peccatorum deturpatur. Oculi lucidiores sole caligant in morte. Auris quae audit in caelis angelicos cantus, audivit in terris peccatorum insultus, crucifige, crucifige. Os quod docuit Angelos, potatur aceto et felle. Manus quae fundaverunt caelos, extenduntur in cruce. Dorsum virgarum et flagellorum percussionibus plenum fuit, miles latus lancea perforavit, nec erat aliquod membrum in eo, quin speciali poena innocenter pro nostris reatibus plecteretur. De hac innocentia exclamat Ambrosius: quid commisisti, dilectissime puer, ut judicareris? Ego sum culpa occisionis tuae. O ineffabilis mysterii dispositio. Peccat iniquus, et punitur justus: quod perpetrat servus, exsolvit dominus: quod committit homo, sustinet Deus. Ego inique egi, tu poena mulctaris. Ego superbivi, tu humiliaris. Eja, quantus in patria animae amor accenditur, ubi in singulis lacrymis Jesu Christi, opprobriis, irrisionibus, colaphis, alapis, afflictionibus, vulneribus, livoribus, guttis sanguineis in omni vita sua effusis, aeternaliter anima delectatur. Hanc enim passionem quaelibet anima totam pro se sola reputat factam esse, secundum quod dicit apostolus de domino Jesu, Gal. 2: qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me: non dicit, pro nobis, sed, pro me; pro se solo reputans passum dominum Jesum Christum. In praesenti vita singulorum praedictorum memoria cordibus nostris infixa esse deberet cum amaritudine continua ad provocandum in nobis divinum fervorem, juxta illud sponsae in Cant. 1: fasciculus myrrhae, idest cumulus amaritudinis, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Quanto enim inest hic animae de praedictis tristitia, tanto major de eo animae et cunctis amicis Dei erit laetitia, quando juxta verbum Christi tristitia in gaudium convertetur. Similiter jugis recordatio praedictorum cedit in cumulum meritorum. Unde Bernardus: ego, fratres, ab ineunte mea conversione pro acervo meritorum quem mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus domini Dei. Primum quidem infantiae ejus necessitatem, deinde laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculorum in falsis fratribus, convitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, clavorum, horumque similium quae in salutem nostri generis in silva evangelica copiosa legitur pertulisse. Similiter horum frequens memoria monumentum est cuilibet animae ad rependendam domino Jesu vicissitudinem in hac vita, quae etiam ex sola voluntate vicissitudinis nimium beatificatur, teste Hieronymo: vere illa anima felix est, et Angelis exaequanda, quae nomine et opere Christi tanta quanta pro nobis ille sustinuit, voluerit sustinere. Est ibi aliud inflammans animam ad amandum Deum: scilicet veritas divina in promissis. Quicquid enim figuris, Scripturis, figuraliter seu expresse, per se vel per sanctos suos, bonis vel malis Deus omnipotens repromisit, hoc totum absque ambiguitate complebit, sicut omnia complevit quae de eo scripta fuerant usque ad turpissimam mortem crucis: ideo in fine gustato felle dixit: consummatum est, supple, quicquid de me scriptum est. Promisit autem malis in Deuteron. 32, dicens: congregabo super eos mala. Nunquam tot stillae pluviarum descenderunt in terram, sicut diversa mala impios aeternaliter occupabunt: de quibus beatus Augustinus scribit apertius: vae his quibus paratus est dolor vermium, ardor flammae, sitis sine extinctu, fletus et stridor dentium, oculorum lacrymae, tenebrae exteriores, poena interminabilis: ubi nullus ordo, sive cognitio proximi, sed continuus dolor et gemitus: ubi mors optatur, et non dabitur: ubi non est honor senioris et regis, nec dominus super suum servum, nec mater diligit filium nec filiam, nec filius honorat patrem: ubi omne malum, omnis indignatio et foetor et amaritudo abundat. De hac amaritudine dicit Job 3: quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt? Qui quaerunt mortem propter acerbitatem mortis: ibi autem mori desiderant propter amaritudinem vitae, et fugiet mors ab eis. Eja quanta miseria ubi mors depascet eos, tamen mori nequeunt. Ibi in veritate sine fine vivunt, sine fine moriuntur: ibi odiunt Deum et seipsos, et nunquam venient in memoriam ante Deum, sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non est memor amplius. Anselmus: ibi tormenta sine fine, sine intervallo, sine temperamento: ibi tortores horribiles, qui nunquam lassescunt, nunquam miserentur. Timor conturbat reum, conscientia confundit, cogitationes increpant; fugere non licet; ligatis manibus projiciuntur in tenebras exteriores. De hoc dicitur in Eccl. 40: factus est super impios cataclysmus, idest diluvium universale poenarum. Promisit etiam bonis in Evangelio quod super omnia bona sua constituet eos, et unumquemque. Quae ista bona sint, dicit Isaias 64: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Sed de his nemo scit nisi qui accipit, et qui dat: unde Augustinus: facilius invenitur in aeterna vita quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non erit ibi lassari et dormire, non erit ibi esurire et sitire, non erit quiescere, senescere et crescere: quia nasci non erit ibi, ubi vivi integri manent. Tamen alibi aliquantulum tangit quid sit in vita aeterna, in libro de corporis et animae misera vita. O caro, inquit, illam vitam amplecti debuisti, ubi vita est sine morte, juventus sine senectute, lux sine tenebris, gaudium sine tristitia, pax sine discordia, voluntas sine injuria, regnum sine disjunctione, hoc est Deus summum et incommutabile bonum carens principio et fine, in quo omne bonum et immensum naturaliter et aeternaliter, a quo omne bonum fluit temporaliter. Ibi dicit Augustinus: nihil extra quod appetatur, nihil intus quod fastidiatur. Nullum bonum deerit neque bonis neque malis. Ex his praedictis patet quia fidelis Deus in omnibus verbis suis. Modo etiam multa latent sub pallio, et infinita quae videntur valde bona et non sunt, et infinita videntur mala quae justa et bona sunt: sed in judicio in omnibus veritas patefiet, quando Deus manifestabit consilia cordium. Unde in Eccl. 11: in fine hominis denudatio operum ejus. De quo Augustinus dicit: multa facta quae ab hominibus improbanda videntur, testimonio tuo, domine, probata sunt; et multa ab hominibus laudata te teste damnantur: cum saepe se aliter habeat species facti, et aliter animus facientis, atque aliter articulus occulti temporis. Est ibi aliud animam inflammans ad Dei amorem; scilicet divina misericordia: de qua in Eccl. 2: secundum magnitudinem ejus, sic et misericordia ejus cum ipso est. Sed magnitudinis ejus non est finis dicit Psal. 114. Et dominus Jerem. 23: caelum et terram ego impleo. Ita et misericordia sua mensuram non habet, et omnia implet quae sunt in caelo et in terra et sub terra. In caelo apparet ejus misericordia in Angelis et sanctis, quia singulis contulit beatitudinem plusquam meruerunt, quam speraverunt, quam desideraverunt, quam cogitaverunt. In terra lucet ejus misericordia circa bonos, quia eos praevenit per gratiam ut bonum velint, et subsequitur per gratiam ut bonum volitum perficiant, et in bono opere perseverent: quibus tantum unitus est per misericordiam, ut quicquid eis fit in bono vel malo, sibi reputet esse factum; juxta quod ipse dicit: qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Item qui vos recipit, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit: et qui vos spernit, me spernit. Et quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ubi dicit Glossa: minimi sunt, qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo. Et Saulo persequenti Christianos dixit: quid me persequeris? Cum ipsum nunquam tangeret, sed fideles. Circa malos in terra similiter lucet ejus misericordia, cum eis diu parcit, quos juste subito damnare deberet pro primo peccato: et quandocumque necessitas cogit ad poenitentiam, nec vitae enormitas, nec horae extremitas, si pura sit voluntatis commutatio, excludit a venia; sed mater caritas in sinus amplissimos filios prodigos recipit poenitentes. Immo dicit Bernardus: plene et misericorditer indulget Deus: non damnat ulciscendo, nec improperat confundendo, nec minus diligit imputando. In Inferno etiam lucet ejus misericordia circa Daemones et damnatos homines, eo quod singulos punit citra condignum. In tantum enim contrariatur vitium summo bono, quod Deus sapientissimus excogitare non potest poenam aliquam mortali peccato digne respondentem. Cum Deus immensus sit, et omnipotens, qui gravissime per peccatum offenditur, cumque omnis poena taxari debeat secundum conditionem ejus qui offenditur, et cum Deus omnia disponat in numero, pondere et mensura, nequaquam possent ad digne puniendum mille Inferni unico vitio respondere. In Purgatorio similiter apparet ejus misericordia ex eo quod ibi purgat animas, quae sine purgatione claritatem vultus ejus minime ferre possent: qui etiam ex immensa misericordia ordinavit, ut quibus propria desunt merita, alienis suffragiis adjuventur. In hoc apparet maxima ejus misericordia, cum Deus non exaudiat peccatores pro seipsis, sicut dicit in Evangelio. Omnia tamen valent eis qui sunt in Purgatorio, quae a peccatoribus inimicis Dei fiunt pro ipsis. Et cum sacerdos in mortali peccato Missam celebrat pro defunctis, licet in tali opere damnationem aeternam mereatur, ipsis tamen valet ad poenarum diminutionem: Deus enim non recipit illud sacrificium in persona sacerdotis mali, sed in persona eorum qui in caritate de saeculo migraverunt. Similiter lucet ejus misericordia circa eos qui sunt in Limbo, quia nulla poena corporali punit illos, videlicet fame, siti, vel frigore, calore, lassitudine, labore vel aegritudine, quia etiam potius volunt esse quam non esse: nec isti, nec illi qui sunt in Inferno Deum non possunt arguere, quia non fecit eis injuriam, quibus non tenetur dare gloriam sempiternam. Unde dicit Glossa super illud, an non habet potestatem figulus et cetera. Totum genus humanum in apostolica radice damnatum est; ut etiam si nullus inde liberaretur, nemo tamen posset vituperare Dei sententiam. Unde tamen dominus dispensavit, ut nec omnes damnaret, nec omnes liberaret. Si enim omnes liberarentur, lateret quid peccato per justitiam deberetur: si vero damnarentur, lateret quid gratia largiretur. Est et aliud animam ad amandum Deum inflammans: scilicet Dei justitia, quae primo ibi apparuit, cum quosdam Angelos sponte avertentes se a summo et aeterno bono, nullo extrinseco impellente, in miseriam aeternam dejecit: alios vero adhaerentes summo bono mox in gratia confirmavit. Post haec justitia Dei apparuit, quando ex praevaricatione Adae solius totum genus humanum poenalitatibus diversis et morti subjecit. Et merito quidem: nam sicut omnes homines, si solus Adam in praecepto Dei continuo perstitisset, aeternae vitae gloriam percepissent, ita omnes homines de lumbo ejus procedentes merito mortis sententiam acceperunt. Sed in hoc etiam apparuit divina justitia, quod Angeli a nullo juvari poterant nec debebant, qui per se absque ulla extrinseca tentatione ceciderunt. Homo vero per virtutem alterius juvari poterat et debebat, qui per fraudulentam alterius suggestionem ceciderat. Et hoc est factum per dominum nostrum Jesum Christum. Benedictus Deus in aeternum. Item ibi apparebit justitia Dei, quae nunc occulta est, quare uni dat gratiam, alteri negat: sicut dicit apostolus de Esau, quod propter unam escam vendidit primogenita sua, et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est, quamvis cum lacrymis inquisisset eam. Sed propter lacrymas Ezechiae regis, sententiam mortis quam contra ipsum tulerat, subito revocavit, quindecim annos vitae ipsius adjiciens, faciensque magnum prodigium in sole, quod per decem lineas quas iverat, retrocessit. Similiter David petenti veniam, peccatum indulsit; Sauli vero cum peteret, non indulsit, sed pro vindicta peccati regnum illi tradidit quem odivit. Similiter quibusdam dat ex occulto judicio quandoque magnam et multiplicem gratiam, quos scit secum aeternaliter non mansuros, ut Judae, de quo dicit Petrus: sortitus est sortem ministerii hujus in signis et prodigiis faciendis. Aliis vero dat minorem gratiam, quos scit secum finaliter permansuros. Unde Glossa, super illud Rom. 2: quem vult indurat: obdurat non impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam his quibus non esse impartiendam occulta aequitate et ab humanis sensibus remotissima judicat. Circa eos qui sunt in Purgatorio lucet Dei magna justitia, quod electos suos tantam asperitatem permittit ibi pro suis reatibus sustinere, qui in hac vita brevi tempore per modicam sententiam omnia peccata, teste Augustino, poterant abolere. De qua asperitate dicit Augustinus: ignis Purgatorius, etsi aeternus non sit, excellit tamen omnem poenam. Nunquam in carne inventa est tanta poena, licet martyres innumerabiles passi sunt tormenta. Item justitia summa apparebit in extremo judicio, cum nullius personam accipiet, sed judicabit parvum et magnum; cum nullius acquiescet precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. De quo in Eccle. 11: cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Ubi dicit Glossa, quod etiam pro verbo otioso, etiam ignoranter prolato. Unde Augustinus in 2 Lib. de domo disciplinae Dei dicit: quid faciemus in die illa, cum coeperit sedere adversus nos, et disceptare, atque ante faciem nostram peccata nostra statuere, accusatores acerbissimos adhibere, et omnia sua quae nobis contulit beneficia, comparare cum nostris sceleribus? Omnia enim appendentur in statera justitiae, verba et facta et cogitationes nostrae. Non erit tempus olei mutuandi a prudentibus virginibus, vel comparandi a vendentibus: non erit tempus ullius dilationis, sed terribile et justum judicium de omnibus praedictis. In hac vita merito esset Deus ab anima super omnia diligendus.


Caput 3

[91192] De beatitudine, cap. 3 Ibi etiam fruetur anima Deo per Deum. Fruitio est delectatio proveniens ex conjunctione intellectus et affectus in Deum. Cum enim anima figit intellectum in aeternitatem, immensitatem, omnipotentiam, sapientiam, bonitatem, largitatem, caritatem, nobilitatem Dei etc. statim affectus animae delectatur in singulis intellectis. Non solum autem delectatur in singulis quae in Deo sunt; immo etiam fruitur Deo in singulis Angelis et sanctis, et singulis virtutibus et donis eorum gratuitis et naturalibus. Et ita, secundum apostolum, 1 Corinth. 15: Deus erit omnia in omnibus, idest ipse in omni quod ipse plene et proprie, possidebitur in singulis quae ab ipso sunt, scilicet in Angelis et sanctis. De hac fruitione dicit Isa. 60: tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Videbis intellectu divinam naturam et divina opera; et afflues delitiando in singulis, et mirabitur cor tuum Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, et singula opera divina, et quomodo in singulis ipse sit totus: et dilatabitur cor tuum ad suscipiendam Trinitatem cum omni quod habet et potest. Hanc delectationem non operabitur in anima neque fides, neque spes, neque devotio, neque aliqua virtus, sicut modo operatur delectationem in anima: sed ipse Deus, sicut ipse per Isaiam testatur. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego ipse consolabor vos: quia delitiae meae esse cum filiis hominum. Ad hanc delectationem vocabat dominus olim per prophetam Isaiam, dicens, 55: omnes sitientes venite ad aquas: et qui non habetis pretium, venite, bibite absque ulla commutatione vinum et lac. Vinum divinitatis, et lac humanitatis. Et postea cum magno desiderio personaliter invitavit. Stabat enim in die magnae festivitatis, ubi multi convenerant; et clamabat, Jo. 7: si quis sitit, veniat ad me, et bibat: et in Matth. 11: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego ipse reficiam vos, non per aliquos ministros, sed per meipsum. Et in Apoc. gratis affert delectationem, dicens: qui vult, accipiat aquam vitae gratis, neminem ad hoc cogens. Quod in hac vita tam frequenter exhibuit, fideliter ibi dabat. Ibi anima fruetur Deo ad Deum. Omnis quippe delectatio quam percipit anima in creaturis in hac vita quamplurimum elongat a Deo, quia non tota revertitur in Deum, sed haeret aliquantulum in creaturis, juxta illud Gregorii: anima sine delectatione nequaquam esse potest. Aut enim delectatur in infimis, aut in summis: et quanto acriori cura inardescit ad infima, tanto torpore damnabili frigescit a summis. Cessante vero omni delectatione circa creaturas, in futuro introducet dominus Jesus fidelem animam in delectatione solius creatoris, per illud verbum Psal. 36: delectare in domino et cetera. Quae delectatio hic tam modica est quod tota intrat in animam; illic vero tanta est quod non potest tota in animam intrare, sed anima intrabit in illam, juxta illud Augustini: non totum gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium. Quod autem ex delectatione creaturarum anima impediatur a delectatione creatoris, hoc praefiguratum est in Judaeis, quibus nequaquam dedit manna durante farina circa triginta dies quam tulerant ex Aegypto: qua cessante praestitit eis panem de caelo habentem in se omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis, et unjuscujusque voluntati deserviens ad id quod quisque volebat convertebatur. Eja quanta erit delectatio in creatore, qui tantam delectationem posuerat in pane? Hoc manna promittit dominus Jesus in Apocal. 2: nemo novit nisi qui accipit, idest experitur, hoc est ille solus qui gustat, juxta illud Psal. 33: gustate, et videte quoniam suavis est dominus. Amantibus nota est dulcedo quae timentibus est abscondita et incognita. Aliquantulum tamen explicat Augustinus quae sit illa multitudo dulcedinis: haec est summus Deus, de quo sic dicit in Lib. de Trin. Quicquid amabitur aderit, et summum bonum erit; atque fruendum amantibus praesto erit: quodque omnino beatissimum erit, ita semper fore certum erit. O quanta jucunditas ex Dei praesentia, ubi tanta est ex Dei memoria in hac vita. Unde Augustinus: quid est quod in dilecti mei recordatione quandoque me tangere solet, et tam vehementer et tam suaviter me afficit, ut a meipso quodammodo alienari et attrahi incipiam? Subito totus innovor et immutor, et bene mihi esse incipit plus quam dicere sufficio. Ambrosius de eod.: memoria tua super mel dulcis, meditatio de te plus quam cibus suavis. Ibi etiam anima fruetur Deo propter Deum. Hoc proprium est frui rei amore inhaerere propter seipsam, non propter aliud commodum. Delectatio qua anima Deum comprehendit, accendit eam ad desiderandum multo vehementius divinae gloriae manifestationem quam propriam beatitudinem. Valde enim manifestatur divina gloria, dum se fideli animae Deus exhibet ad fruendum; et tanta puritate afficitur anima circa Deum, si unum deberet eligere de duobus, vel aeterna carere beatitudine, vel divinam voluntatem in se vel in aliis impedire, multo libentius vellet aeterna felicitate privari, quam Dei voluntatem in aliquo retardare; et magnam sibi reputaret beatitudinem cum proprio detrimento divinam in omnibus implere voluntatem. Sic Eleazarus, sicut scriptum est in Lib. Mach., potius voluit in Inferno puniri, quam prae timore mortis mandatum legis transgredi. Eja quam justum est ut creatura multo abundantius intendat in omnibus creatori quam sibi, qui tam fideliter curam generis humani peregit, qui pro homine factus homo, ut per hoc fieret homo Deus, qui tam dura sustinuit vulnera, qui in verbis habuit contradictores, in factis observatores, in morte illusores. Unde apostolus: qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Cui si vellet homo vicem rependere, non posset, teste Job, unum pro mille respondere. Hoc etiam testatur Bernardus dicens: in opere creationis me mihi dedit, in opere redemptionis ubi se mihi dedit, me mihi reddidit. Datus ergo et redditus me pro me debeo et bis debeo. Quid ergo retribuam Deo digne pro se? Nam si millesies me rependere possem, quid sum ego ad Deum? Ibi etiam fruitur anima bonitate Dei. Deus bonus est, et valde bonus, et solus bonus, et super omnia bonus. Quod bonus sit, et multum bonus, testantur pariter omnes creaturae ab ipso procedentes: nam scriptum est Gen. 1: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant singula per se bona, in universo bona valde. Unde sicut unaquaeque arbor ex fructu bono bona cognoscitur, ita omnis creatura bona et multum bona Deum bonum et valde bonum efficaciter protestatur. Item, ipse solus bonus est, juxta illud verbum domini Jesu, cum cuidam responderet, nemo bonus, nisi solus Deus, seipsum et spiritum sanctum non excludens, cum uterque sit solus et verus Deus, et solus Deus naturaliter est bonus. Bonitas creaturarum visibilium et invisibilium non est ipsis innata, sed ab ipso solo duxit originem, juxta illud Jac. 1: omne datum optimum, scilicet naturale, et omne datum perfectum, scilicet gratuitum, descendens a patre luminum. Item super omnia bonus est, juxta illud Augustini: neque ulla anima poterit cogitare vere aliquid quod sit te melius, qui es summum bonum et optimum bonum. Omnis enim bonitas caelestium et terrestrium comparata divinae bonitati, malitia est. Haec immensa bonitas neque scribi neque dici potest neque cogitari: si enim omnes caelestes spiritus et maligni, et omnes animae creatae et creandae scribere vellent bonitatem divinam, et si quilibet haberet maris abundantiam pro incaustro, et caelum pro Pergameno, tam immensus est Deus, quod antequam mediam partem bonitatis scriberet, mare cujuslibet esset siccum, et caelum cujuslibet esset repletum quod nec capere unam literam posset. Sed verbum citius est dictum quam scriptum: et si omnes stellae et singulae guttae pluviarum essent linguae, et proponerent divinam bonitatem eloqui, tam ineffabilis est bonitas Dei antequam tertiam partem bonitatis enarrarent, omnes pariter essent mutae. Citius vero est aliquid cogitatum, quam vel dictum vel scriptum. Unde si tota arena maris, et singula semina orta de terra essent corda, et vellent scrutari bonitatem Dei, tam super bonus est, antequam decimam partem bonitatis ejus investigarent, omnia corda citius scinderentur. Haec immensa et aeterna bonitas principium est et causa omnium creaturarum, ad cujus fruitionem aeternam Angeli et homines creati sunt. Unde Augustinus: credimus rerum creatarum, visibilium et invisibilium, caelestium, terrestrium, non esse causam nisi bonitatem creatoris, qui est Deus unus et verus. Cujus tanta est bonitas, ut summe bonus beatitudinis suae, qua aeternaliter beatus est, aliquid velit esse particeps, qua vidit communicari posse, et minui omnino non posse. Illud ergo bonum quod ipse erat et beatus erat, sola bonitate, non necessitate aliis communicare voluit, quia summi boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse; quia non valet aliquis beatitudinis ejus particeps existere nisi per intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habeatur. Fecit dominus rationalem creaturam quae summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, amando possideret, possidendo frueretur, et sic aeternaliter beatificaretur. Ibi etiam fruetur anima condelectatione patris et filii et spiritus sancti, quae summum bonum est, et vita aeterna. Deus pater supra modum delectatur in beatitudine filii, et filius similiter in beatitudine patris, et pater et filius in beatitudine sancti spiritus, et similiter spiritus sanctus in beatitudine utriusque. Quaelibet trium personarum delectatur tantum in altera quantum in seipsa, nam omnium trium una est et eadem beatitudo. Et haec condelectatio est eis ex mutua et verissima caritate. Unaquaeque trium personarum dicit alteri verbum illud in Joan., quod dixit dominus Jesus patri, omnia mea tua sunt, et tua mea sunt: ideo quicquid tu es, ego sum. Et quicquid ego sum, et vere tu es. Ad desiderium hujus condelectationis invitat fideliter fideles suos dominus Jesus, petite, inquit, ut gaudium vestrum plenum sit, et accipietis. Plenitudo aeterni gaudii est fruitio condelectationis sanctae Trinitatis. Haec est torrens voluptatis, de quo David dicit Psalm. 35: de torrente voluptatis tuae potabis eos. Qui torrens dicitur propter abundantiam quae in Deo est. Unde vero producat iste torrens, dicit Psal. ibid.: apud te est fons vitae. Fons vitae est Dei aeterna et immensa largitas, a qua fontis est gaudium sempiternum. Nec sufficit semel aut bis aut millesies potare de isto fonte: ideo fidelis anima aeternam habebit in illo fonte quietem et beatissimam mansionem, cum unicuique dicet dominus: intra in gaudium domini tui. In hac vita gaudium totum divinum intrat in gaudentes, quia modicum est et momentaneum quod hic percipitur. Illic vero non totum gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium, ut dicit Augustinus. Qui in hac delectatione sanctae Trinitatis fruitur semper, quid est quod illi erit, et quid est quod illi non erit? Certe quicquid volet erit, et quicquid nolet non erit, dicit beatus Augustinus. Ibi etiam anima valde delectabitur in continua visione delectabilis vultus Dei: de qua dicit Glossa super Psalm., quod visione nihil delectabilius, quia semper amabunt quem semper videbunt. In ea tanta est delectatio, quod teste Augustino si possent, mali mallent esse in poenis et Deum videre, quam esse extra poenas et Deum non videre. Illa enim facies delectabiliter mirabilis est, et plena gratiarum. Itaque omnis poena eorum citius deleretur ex intuitu faciei, quam una scintilla in medio maris extingueretur. Similiter nimis delectabitur in vultu corporeo Jesu Christi, in quem, teste beato Petro, Angeli desiderant prospicere. Ubi causam desiderii ponit Glossa dicens: tanta est ejus qui pro nobis passus est, hominis gloria posterior, ut etiam angelicae virtutes in caelo, cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum immortalis deitatis magnificentiam, sed assumptae ejus humanitatis claritatem semper aspicere gaudeant. Sed cur cernere ejus faciem desiderant, et nunquam cernere cessant? Nisi quod contemplatio divinae praesentiae adeo Angelos beatificat, ut semper ejus visa gloria satientur, et semper ejus dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant. Ibi ergo angelicae virtutes et beatae animae semper esuriunt, et semper satiantur. De qua satietate Gregorius: ne in desiderio sit anxietas satiantur; ne autem in satietate sit fastidium, satiari desiderant. Desiderant ergo sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia satietas ex desiderio semper accenditur. Ibi singula sputa, singulae lacrymae, singulae guttae sanguineae, quae tempore passionis per illam venerandam faciem defluebant, singulis Angelis et sanctis gerebant specialem delectationem aeternam. De hac facie passibili et mortali dixit olim dominus Jesus discipulis Luc. 10: beati oculi qui vident et cetera. Ergo beatissimi sunt oculi qui continue gloriosam eamdem faciem intuentur. Notandum: de claritate vultus Jesu Christi, in Evangelio scriptum est. In resurrectione fulgebunt singularia corpora sanctorum sicut sol, et animae justorum multo amplius fulgebunt, et anima lucidior lucidius corpus habebit; insuper singuli Angeli clariores sunt sole. Omnem istam claritatem congregatam excellit claritas vultus Jesu Christi, sicut dies clarissima excellit noctem tenebrosam: et civitas caelestis non eget sole neque luna neque stellis, sed claritas vultus illius agni, teste Joanne in Apoc. illuminabit eam. Vultus istius agni est candor lucis aeternae, et speculum sine macula, ut dicitur in libro sapientiae. Qui olim dixit ad patrem, Joan. 17: quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Ibi dicit Glossa: claritatem quam dedisti mihi, des singulis ad fruendum aeternaliter. Similiter in hac vita continue deberemus frui Deo tamquam re plenissime propria in omnibus operibus, et ad omnia opera; in omnibus donis, et ad omnia dona. Ad hoc enim, teste Isaia, filius Dei datus est nobis proprie ad fruendum. Magna caecitas et nimia stultitia est in multis qui semper Deum quaerunt, continue ad Deum suspirant, frequenter Deum desiderant, quotidie in oratione ad Deum clamant et pulsant, cum ipsi, secundum verbum apostoli, sint templum Dei vivi, et Deus veraciter habitet in eis, cum anima ipsorum sit sedes Dei, in qua continue requiescit. Quis unquam nisi stultus quaerit instrumentum foris scienter quod habet reclusum; aut quis utiliter uti potest instrumento quod quaerit, aut quis confortatur cibo quem appetit sed non gustat? Sic etiam vita cujuslibet justi Deum semper quaerentis, sed nunquam fruentis; et omnia opera ejus minus perfecta sunt.


Caput 4

[91193] De beatitudine, cap. 4 Ibi etiam unitur Deo per Deum, cum consuetudines et mores Dei non incessanter tenere vel habere dignoscitur, cum divinae voluntati et exemplis Jesu Christi sanctissimis conformatur, cum singulis virtutibus et donis spiritus sancti secundum ordinationem Dei aeternam perfruitur, cumque divinae potentiae, sapientiae, bonitatis, veritatis et totius divinae beatitudinis particeps efficitur. Haec unio praefigurata est in Lib. Reg. ubi anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum quasi animam suam: quando fidelis anima sic Deo conjungitur, quod omne communicabile percipit per gratiam quod Deus per naturam; quia Deus pater dicet unicuique fideli: fili, tu mecum semper es, et mea omnia tua sunt. Ideoque singuli electi fiunt dii, juxta quod in Psal. 81 dicit: ego dixi, dii estis. Haec unio fidelis animae ad Deum fit per Dei filium, quia ideo naturam assumpsit humanam, ut per ipsam eamdem transiret ad unionem divinam. Hanc unionem impetravit filius Dei in oratione devotissima, dicens ad patrem: sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, et iterum ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ibi est consummata unio, ubi pater et filius unum sunt, et filius existens caput Ecclesiae cum membris suis, idest cum cunctis fidelibus, ad paternam transit unionem. Ibi anima unitur Deo ad Deum, et illa unio animae fidelis cum Deo non habet interpolationem, sed jugiter fidelem animam constringit ad Deum, quia per Deum fit. De qua dicit dominus iterum videbo vos, scilicet in morte vel in extremo judicio, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Videre Jesu Christi nihil aliud est, quam fidelem animam inseparabiliter uniri Deo patri. Gaudium animae est quod nemo aufert, delectabiliter uniri, et taliter uniri ut praedictum est, sanctae Trinitati. In mundo vero unio ad Deum miserabilis et inconstans est, quae nunquam in eodem statu permanet, teste Job, quae ex facili levissimis tentationibus a Deo penitus separatur, quae etiam a familiaritate Dei, peccatis venialibus elongatur. Eja quam vehementer suspirandum esset ad illam beatam unionem. Quantam putas delectationem anima fidelis sentiet in illa beatissima unione, quae tantam percipit suavitatem in domini recordatione. De qua Psal. 76: renuit consolari anima mea, in aliquibus transitoriis. Memor fui Dei, et delectatus sum. Sed quid sequitur illam delectationem? Respondit Isaias: memoria memor ero, de illius unionis delectatione, et tabescet in me anima mea in eo quod elongor ab ejus fruitione. Unde Gregorius super illud Cant.: meliora sunt ubera tua vino: quia in aeterna per speciem et per sublimitatem contemplationis transcenditur quicquid de te modo per fidem vel per Scripturam scitur. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata: idest bona illa quae per contemplationem praeparas, omnia hujus vitae transcendunt munera. Item anima fidelis unitur ibi Deo propter Deum. In illa namque unione non attendit anima principaliter quod sibi utile est, sed pure super omnia quod Deo magnificum est. Valde enim magnificum est Deo et honorificum homini uniri Deo in aeterna beatitudine. Unde Job 7: quid est homo, quia magnificas eum? Istam magnificentiam manifeste pronuntiabunt omnes electi Dei, juxta illud Psal. 114: magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Mirabilia sunt infimum unire summo, et aeternaliter conjungere veritatem aeternam vanitati. Est autem Deus verax, secundum apostolum Rom. 3: et omnis homo mendax: et vanitas secundum Psalmum. Magna mirabilia sunt, quod illa unione obliviscitur naturae suae, hoc est quod semper super se reflectitur quaerens propriam utilitatem suam, et non alterius: ubi vero nihil quaerit, nisi quod est laudabile creatori. Ibi anima unitur Deo in libertate, quae est de praecipuis donis inter omnia Dei dona, licet libertas in hoc mundo sit initium omnis mali. De hac dicit apostolus Rom. 8: creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei. Vera libertas est in caelis, ubi nemo ligatur peccatorum vinculis, quae vera vincula sunt, juxta illud Prov. 5: iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringetur. Quod autem peccatis involuti liberi non sint, omnino testatur dominus in Joanne: qui facit peccatum, non est liber, sed servus peccati. Unde dicit Anselmus: peccare non est libertas, nec pars libertatis: posse enim peccare potius est non esse, quam posse. Quisquis enim hoc potest quod ei non expedit, quanto magis hoc potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. Heu quanta facit et sustinet miser homo pro explenda libidine, quae gravissima essent ei qui ex corde peccata odiret. Non in promptu est, quia graviter peccatorum vinculis constrictus est. Item ibi facit quilibet quicquid vult, quia nihil mali vult, sed omne bonum quod Deo placet, quia radix omnium operum est ibi caritas: de qua dicit Augustinus: habe caritatem, et fac quicquid vis. Item ibi habet quilibet quicquid vult, quia nihil mali vult: nam velle quod non decet, est esse miserrimum, ut dicit Augustinus in Lib. de Trinit. Item ubicumque vult unusquisque, ibi est in Deo, qui est vera quies animae, de qua nunc dicit anima aliquando, in pace in idipsum, idest in eo qui est immutabilis, dormiam et requiescam: et Psal. 114: convertere, anima mea, in requiem tuam, idest in Deum. Similiter ubi volet esse spiritus, protinus erit et corpus, dicit Augustinus. Item ibi nemo turbat alium, sed sedebit dicit dominus per Isaiam populus meus in pulchritudine pacis et cetera. Quoniam teste Psal. 147: confortavit seras portarum Jerusalem, et benedixit filiis suis in ea. Item ibi nullus alteri subjicitur: nam teste apostolo, ibi cessabit omnis praelatio; sed soli Deo omnes subjecti sunt, cui subjicere, et servire est vere regnare. Item ibi nihil extra Deum desideratur: nam ipse est finis omnium desideriorum, ut dicit Bernardus. Item ibi voluntas cujusque per omnia semper et ubique complebitur, juxta illud Augustini: omnipotentes erunt voluntates suae, sicut Deus suae: quia nihil aliud volunt quam quod Deus vult: et quod ipse vult, non potest non esse. In his omnibus vera libertas comprehenditur. Differt autem libertas unius ab alterius, sicut differunt claritas corporum, et incrementa virtutum. Quanto enim amplius in hoc mundo quisque fit servus omnium propter Deum, sicut apostolus qui cum esset liber, fecit se servum omnium, quantoque magis homo seipsum stringit sponte in viis praeceptorum et semitis consiliorum sacrae Scripturae observatione regulari, castigatione corporali, tanto liberior erit in patria caelesti: et quanto minus quilibet occupatur vanitatibus, sollicitudinibus, officiis, administratione rerum temporalium: et quanto quis minus appetit dignitatem et honorem, saecularem praelationem, hominum laudem, inimicorum vindictam, temporalium rerum affluentiam, carnalem amicitiam, saecularem laetitiam, hominum placentiam, et similium, quae ablegant a Deo; tanto liberior in mundo, et tanto liberior fit in caelo. Horum singulorum appetitus hic et in futuro valde cujuslibet diminuit libertatem. Item anima Deo unitur in perfectione, ipso Deo jubente: perfecti estote, sicut et pater vester et cetera. In duobus divina perfectio comprobatur: in odio vitiorum, et in amore virtutum. Bonus Deus odit vitium, quia bono malum contrarium est, sicut lux tenebris et aqua igni. Et quia vitia Dei habitationem polluunt in anima, scilicet conscientiae puritatem; quia lumen mentis obscurant, scilicet rationem, ne verum a falso discernatur, vel limpide veritas cognoscatur secundum quam vivere oportet; quia liberum arbitrium subvertunt, ne melius bonum a viatore eligatur. Omnia gratuita dispergunt, scilicet virtutes, quibus homo Deo gratus efficitur, quia dona naturalia corrumpunt, in quibus est imago Dei in anima, scilicet memoriam, intelligentiam, voluntatem: quia affectiones animae a Deo avertunt, scilicet spem, timorem etc. per quas Deus delicias habet in anima, ipso teste, Proverb. 8: deliciae meae esse cum filiis hominum: quia omnia bona opera viva in caritate facta mortificant. Similiter Deus amat virtutes et omne bonum semper et ubique, quia quilibet diligit naturaliter sibi simile; et quia ipse summe bonus est, ideo summe amat bonum. Amat autem ideo virtutes, quia vitium enecant, quia firmiter Deo animam jungunt, quia ad omnem gratiam spiritualem habilitant, quia opera peccatis mortificata vivificant, quia hominem interius in affectionibus, exterius in moribus secundum divinam voluntatem ordinant. Ita etiam sancta et perfecta anima vehementer in patria odit vitia et amat virtutes et omne bonum. Sed hic oportet addiscere in hac vita, ut sciat in aeterna vita. Aliquis abstinet a vitiis, qui tamen ea non odit. Ille vero peccata odit, qui ea nunquam nisi cum amaritudine mentis recogitat, qui semper cum dolore cordis de peccatis loquitur et audit loqui, cui gravis est poena videre delinquentes, vel ipsos audire, vel cum ipsis conversari, vel cum eis sedere; qui nunquam sponte praesens est ubi vitia committuntur: et si quandoque cogitur ibi esse, ex hoc gravis sibi crescit afflictio spiritus: qui detestatur omnia incitamenta peccantium, sicut sunt superflua ornamenta, et organica instrumenta. Idem nunquam in vita sua praestat doctrinam, et similiter auxilium vel favorem, exemplum vel occasionem aliquam ad peccandum; sed semper et ubique peccata dissuadet et prohibet quantum potest. Haec omnia verba signa sunt odii. Qui vero delectabiliter cogitat de peccatis vel audit loqui, vel de ipsis loquitur, aut videt delectabiliter delinquentes, vel ibi libenter sedet ubi exercentur, vel aliquos excitat doctrina, consilio, auxilio aut favore, exemplo vel aliqua occasione ad peccandum, nec omnes etiam a peccatis prohibet aut dissuadet quantum potest, ille nullatenus adhuc odit peccatum. Anima autem in hac vita debet addiscere virtutes amare et bona opera, ut statim sciat in aeterna vita. Aliquis exercet se in operibus virtutum, nec tamen amat virtutes. Ille solus amat virtutes et opera virtutum, qui non propter timorem alicujus poenae, nec propter favorem vel placentiam hominum, nec propter aliquod temporale lucrum, sed pure et simpliciter propter Deum in bonis operibus continue se exercet; qui pro virtutibus obtinendis incessanter toto nisu laborat; qui mente vehementer affligitur eo quod in virtutibus incessanter crescere se non sentit, et quod bona opera secundum voluntatem suam et secundum ordinationem divinam semper et ubique non perficit: qui veraciter congratulatur omnibus spirituales gratias et virtutes habentibus, et in virtuosis operibus jugiter se exercentibus: qui omnia impedimenta virtutum et bonorum operum quasi venenum fugit, qui nullum a virtutibus quacumque occasione retrahit, nec bona opera cuiquam prohibet vel dissuadet: sed omnes ad hoc promovet doctrinis, consiliis, auxiliis, exemplis, minis, promissis, orationibus, desideriis, quantum potest. Quanto amplius quidam in amore virtutum et odio vitiorum crescit, tanto se perfectiorem esse cognoscat in hac vita praesenti et futura. Ibi etiam unitur in beatitudine: nam quicquid beatitudinis habet Deus per naturam, ipse habet per gratiam. Hoc impetravit dominus Jesus dicens: pater, quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, et dedi eis. Claritas a patre filio collata est beatitudo, quam dedit singulis electis suis. Deus autem summe perfectus est in beatitudine, quia omne bonum immensum naturaliter et aeternaliter in se habet, et nullum bonum extra seipsum quaerere oportet, et nullius bono, nullius auxilio, aut consilio indiget, cum nihil boni sibi desit, et nemo quicquam boni sibi auferre possit: nam bonum suum sibi innatum est, et natura nullum sibi subjectum ex facili derelinquit: et a nemine cogi potest, quia omnipotens est: et nemo super ipsum est, nemo sibi aequalis est, et a nullo turbari potest, quia mitissimus: et nihil contrarietatis habet, et nunquam mutari potest in sua beatitudine, quia idem semper est, sicut ipse dicit Malach. 13: ego Deus et non mutor, et nihil sibi praeteritum est aut futurum, sed semper praesens. Singula horum pertinent ad beatitudinem veram. In hac ergo beatitudine anima unum fit cum Deo, quae ibi nullius indiget creaturae: nam omne bonum in se continentem continet. Cui nemo aliquid boni auferre potest, promittente domino Jesu, Joan. 17: gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Gaudium animae est unio ad Deum in illa beatitudine. Item ibi nullus cogere potest, quia nihil adversitatis est ibi, nam omnia adversa superavit: ibi nunquam mutari potest, nam semper in eodem fervore beatitudinis est: sicut, heu, in hac vita anima misera nunquam in eodem statu permanet, sed semper mutatur de spe in timorem et e contrario, de amore in odium et e contrario, de bono in malum et e contrario: de facili turbatur, ex facili amore vel timore vel favore cogitur, ex facili gratia sibi aufertur. Indiget etiam continue consilio et auxilio Angelorum et hominum, et nihil boni per se habet, nec quid boni per se potest. Ideo misera anima semper suspirare deberet ad illam beatitudinem, cum apostolo dicens Rom. 7: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et cum David Psal. 41: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei?


Caput 5

[91194] De beatitudine, cap. 5 Ibi etiam anima laudat Deum ex omnibus viribus suis. Ad hoc enim creata est, ut dicit dominus per Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Ad hoc movet Eccle. 43: laudate Deum quantum potestis; adhuc supervalebit, adhuc dignior est omni laude. Ad hoc movet Joannes in Apoc. 5: laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus. Ista laus erit per Deum unigenitum filium Dei, per quem etiam majestatem Dei omnes Angeli laudant, ut cantatur in praefatione, quia unionem habent cum ipso in quantum est creatura, sicut et ipsi. Haec laus est tanto amabilior sanctae Trinitati, tanto utilior communitati quam facit anima per Dei filium, quam si faceret per seipsam, quanto creator dignior est creatura. Ista laus est animae refectio, cui nulla similis videtur delectatio, ut dicit Cassiodorus. Haec laus procedit ab anima ex nimio fervore caritatis, et ex nimia delectatione ad Deum. O quanta jucunditas ubi omnibus sanctis una erit lingua jubilationis indefessa. Ut dicit Bernardus: ubi omnes sancti et Angeli concorditer Deum laudant, et tamen dissimiliter. Sicut enim differunt in cognitione et amore, ita etiam in laude. Hoc opus laudis divinae non abstrahit nec elongat a Deo, nec generat laudanti fastidium, licet sit opus continuum, sicut alia opera ex continuatione saepe ingerunt taedium in hac vita: et haec est ratio, quia laus Dei non tantum est operatio, sed et remuneratio, ut dicit Cassiodorus super Psalm.: et de perceptione muneris et premii nemo lassatur. In laude vero Dei ipse actus est merces, ut dicit Glossa quaedam super Psalterium. Laus ista ducit animam incessanter propter sui detestationem in Deum et ad Deum; et fidelis anima vere tanto est beatior, quanto in laude Dei frequentior. Ideoque sicut homines naturaliter semper appetunt beatitudinem, ita et laudem. Hanc laudem continuam promittit dominus per Isaiam 62: tota die ac nocte non tacebunt laudare nomen domini. Ibi etiam anima laudat Deum propter Deum. Licet enim anima fidelis in laude Dei sine delectatione magna nequaquam esse posset, nullatenus tamen ibi Deum desiderat laudare propter proprium commodum, sed pure et simpliciter propter Deum, qui aeternaliter ordinavit ab anima se semper laudari non propter suam sed propter animae beatitudinem ampliandam. Illa puritas aeterna causatur ex hujus vitae puritate. Quanto enim anima fidelis in laude Dei propriam partem minus respicit, et quanto amplius Dei partem quaerit in hoc mundo, tanto laus ejus apparet hic purior, tanto erit excellentior, tanto erit utilior communitati et jucundior, et tanto consequenter Deus qui talem dedit puritatem, apparebit gloriosior. Eja quantum delectabitur anima in Deo, et Deus in anima, quando secundum divinam generationem singula membra corporis et singulae vires animae in laude Dei continue movebuntur. Ibi laudabit anima singula per se quae sunt in Deo per naturam, scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem et cetera. Et totam virtutem suam effundet super singula in laude. Similiter laudabit singula in omnibus simul, scilicet solam potentiam in sapientia, bonitate, caritate et cetera. Et sic singula in omnibus conjunctim. Item laudabit omnia simul in singulis singillatim; scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem, largitatem, misericordiam et justitiam. In potentia singillatim, in sapientia singillatim, in bonitate singillatim, et sic de aliis. Haec signata sunt quatuor alleluja in Apoc. 19. Alleluia est laus humanis verbis inexplicabilis. Ibi non laudabit anima omnia quae in Deo sunt successive, scilicet modo potentiam, modo sapientiam, modo bonitatem, et sic de aliis: quia ibi non est successio temporis, et quia omnia videt simul et cognoscit in Deo, et amat, et fruitur, ideo etiam simul omnia laudabit. Item non laudabit anima ea quae in Deo sunt, unum minus, aliud magis; sed aequaliter omnia, quia aeque immensa sunt singula in Deo, et aequaliter laude digna. Similiter anima cognoscit ibi et amat singula per se, quae in Deo sunt, et singula in aliis singillatim, et singula in omnibus communiter, et omnia simul in singulis. Similiter fruitur ibi et unitur singulis per se, et singulis in aliis singillatim, et singulis in omnibus in communi, et communiter omnibus in singulis singillatim. Ex hoc delectabitur anima supra modum, ita quod hoc similiter hic esset faciendum. Ibi laudabit anima Deum in singulis actibus et in singulis momentis secundum dignitatem suam, ut impleatur illud propheticum Ps. 37: secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua. Si enim non sufficeret digne laudare Deum in uno actu laudis, similiter nec in alio posset, nec in tertio, et sic de aliis; et sic careret pleno gaudio, quod promisit dominus Jesus fidelibus suis: petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit, Joan. 15. Gaudii plenitudinem anima percipit, quando Deum in singulis actibus suis et singulis momentis secundum condecentiam suam laudat. Etiam ibi non compleretur desiderium animae, quod promittit Psalm. 102: replebitur in bonis desiderium tuum. Fidelis igitur anima hic semper desiderat ut Deum secundum majestatem suam in futuro aeternaliter laudare valeat. Ibi laudabit anima divinam potentiam, quae in sua natura nobis incognita in hoc mundo, aliquantulum tamen est divinis operibus patefacta. Primo magna Dei potentia manifesta fuit, cum Deus ex nihilo cuncta fecit: dixit enim et facta sunt. Idem tanta velocitate fecit omnia, sicut si aliquis unicum proferret verbum: et licet omnes mirentur potentiam et magnitudinem creatoris ex magnitudine creaturae, magis admirandum est quod ex tanta potentia tam modica processerunt: et nimis mirabile est quod superbonus Deus, cujus natura est diffundi et communicare bonitatem sibi innatam, tamdiu potuit continere, quod non fecit creaturas quae bonitate sua et beatitudine fruerentur. Postea apparuit eadem potentia, cum omnia viventia delevit aquis diluvii praeter ea quae in arca, ipso jubente, pro semine salvabantur. Item lucebat potentia sua in diversis miraculis in Aegypto: et cum populum suum per mare rubrum transvexit sicco vestigio cunctis Aegyptiis insequentibus, descendentibus in profundum quasi lapis: et cum eum populum, scilicet sexcenta millia et amplius, per annos quadraginta uno cibo pavit, scilicet manna. Item centum octoginta quinque milia quasi una hora per unicum Angelum interfecit. In novissimis vero temporibus valde eluxit divina potentia, quando creator potuit fieri creatura, impassibilis potuit pati, immortalis potuit mori, invisibilis potuit videri, immutabilis potuit et potest sub speciebus panis et vini ab homine sacramentaliter manducari et bibi: haec enim non sunt impotentiae, sed verissimae et maximae potentiae argumenta. Similiter in hoc tempore valde clarescit divina potentia in hoc, quod Deus omnipotens detestans peccata, et vindicans in tertiam et quartam generationem, continere potest vindictam contra tot Paganos, Judaeos, haereticos, falsos Christianos, quorum nihil indiget, ipsum continue tam graviter offendente; quos in uno momento delere posset sine suo damno: unde illud: Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas et cetera. Et in Lib. Sapien. 12, quod omnium Deus es, omnibus te parcere facit. Fragilitatis indicium est subito contra inimicos expetere vindictam, sicut fortissimus Samson fecit; sed melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, dicit Salomon, expugnatore urbium.


Caput 6

[91195] De beatitudine, cap. 6 Ibi anima fidelis refert gratias Deo pro singulis donis naturalibus et gratuitis animae et corporis, pro singulis spiritualibus et temporalibus, specialibus et communibus collatis et conservatis in terra, et conservandis in patria. Nec gratias aget modo pro istis modo pro illis donis successive, sed pro omnibus simul quae unquam effluxerunt a Deo, et effluxissent si habilitatem alicubi reperissent. Haec gratiarum actio erit per Deum Dei filium, sicut apostolus dicit: gratias ago Deo meo per Jesum Christum. Per ipsum solum gratias referre praesumo, cui sola veraciter cognita est magnitudo et multitudo donorum, et nobilitas et utilitas ipsorum: et per magnitudinem virtutum suarum respondere praesumo magnitudini donorum, et per multitudinem virtutum suarum multitudini donorum, et utilitatem donorum digne offerre praesumo Deo patri placentiam filii, cui olim dixit Matth. 12: tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi, idest beneplacitum meum summe perfeci. Beneplacitum Dei patris in filio est pro universis donis suis digna gratiarum actio. Ista gratiarum actio vehementer ducit ad Deum. Quanto enim amplius dantis qualitas et affectus sinceritas, quantitas donorum et utilitas ipsorum ibi ab anima ponderatur, tanto anima Deo gratior efficitur: et quanto omnipotenti Deo fit gratior, tanto fit omnipotenti semper propinquior. Ibi tantum anima gratulatur divinae sapientiae, quae singulis creaturis convenientissime singula dona reddit et distribuit, quod pro singulis donis Angelorum et sanctorum uberiores gratias reddit quam si ipsa sola percepisset, et potius singula dona esse vult in singulis quam omnia in se sola: sicut nemo in aliqua parte corporis membrorum aliud esse vellet quam divina providentia ordinavit, teste apostolo 1 Cor. 12: in uno corpore multa membra habemus: omnia autem membra eumdem actum non habent: ita corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia, ex diversis Angelis et sanctis, et ex diversitate donorum constituitur. Si ergo totum corpus esset oculus vel manus, ubi corpus? Et si unus tantum haberet omnia dona et officia, ubi esset Ecclesia? Nec tamen sequitur ex hoc, quod animam amplius afficiat praemium accidentale, idest gratitudo quam habet ex donis aliorum, quam substantiale, idest gratitudo quam habet ex donis propriis, cum ex uno substantiali magis beatificetur, quam ex omnibus accidentalibus: sed ex parte qua considerat ordinationem Dei sapientissimam et optimam, vult singula dona esse in singulis potius quam in se sola: sed ex ea parte qua bonum proprium naturaliter magis appetit quam aliorum, potius vellet omnia se habere quam alios: sed ubi gratia superat naturam, fidelis anima divinam ordinationem magis quam propriam utilitatem amplectitur. Ibi etiam anima gratias aget Deo propter Deum. Non enim fidelis anima principaliter ad gratias agendum ibi movebitur, eo quod ex gratiarum actione grata Deo efficitur; sed pure movebitur ex divina largitate, ex qua omnia dona effluxerunt ab initio, et effluent absque fine: et quanto anima minus sibi et magis Deo intendit in gratiarum actione, tanto beatior erit, licet illam beatitudinem principaliter non intendat; et tanto ejus beatitudo communitati jucundior, et tanto Deo gloriosior. Ibi anima gratias aget Deo, qui ei imaginem sanctae Trinitatis impressit, juxta illud Psal. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Et quia spiritum sanctum cum donis suis et omnibus virtutibus in Baptismo contulit, et quia eam corpore et sanguine suo delectabili saepe reficit, et quia ei sacram Scripturam concessit divinam naturam occultam manifestantem, omnem voluntatem suam manifestantem, indicantem nobilitatem, et utilitatem omnium donorum demonstrantem, viam certissimam ad caelestia ostendentem per exempla sanctissima Jesu Christi: et quia sine meritis suis fidem Christianam sibi dedit, qua credere posset sacrae Scripturae promissis et minis, consiliis et doctrinis.


Caput 7

[91196] De beatitudine, cap. 7 Ibi etiam anima continue congratulatur Deo in omnibus operibus sui parvis et magnis, in omnibus judiciis circa bonos et malos, in omnibus moribus suis perfectissimis, in omnibus exemplis Jesu Christi, sanctissimis, in omni beatitudine et perfectione sua, quae consistit in potentia, sapientia, bonitate aeterna et immensa et cetera. Similiter in omnibus non successive, nam haec omnia praedicta perfectissima in Deo esse cognoscit; et haec gratulatio erit per Deum Dei filium, in quo solo vere gaudere Deo possumus, qui solus beneplacitum patris semper in summo perficit et perfecit, sicut ipse testatur Joa. 8: quae placita sunt ei facio semper: et David dicit de omnibus aliis, Psal. 13: omnes declinaverunt etc. usque ad unum, idest Jesum Christum: et Salomon Eccl. 7: unum virum ex omnibus reperi, qui supplex Deo patri per omnia et in omnibus complaceret. Mulierem autem non inveni. Haec congratulatio vehementissime ducit in Deum et ad Deum, propter delectationem quae in ipsa est. Si enim omnia corda essent unum cor, investigare non posset quantam delectationem habet anima in congratulatione Dei. Specialiter congratulatur Deo de redemptione generis humani, ad quam invitat dominus Jesus omnes amicos, dicens Luc. 15: congratulamini mihi omnes, quia inveni drachmam quam perdidi. Drachmae perditio fuit totius generis humani a congratulatione separatio: drachmae inventio fuit Christi per passionem ejusdem congratulationis recuperatio. Et notabile est, quod non dicit se emisse, sed invenisse, licet pretioso sanguine et aspera passione genus humanum comparaverit: quia intantum desideravit salutem generis humani, quod inventionem reputavit tali modo se posse hominem a potestate diabolica liberare, et ad beatitudinem aeternam ad quam creatus fuerat, revocare. Similiter notabile est, quod etiam omnes Angelos convocat ad congratulandum, non drachmae, non homini, sed sibi, quasi homo Dei Deus esset, et tota salus divina in ipsius inventione dependeret, et quasi sine ipso beatus esse non posset. Ibi etiam anima congratulatur Deo, non propter se, sed pure propter Deum. Tanta enim puritate anima afficitur in congratulatione Dei, quod potius vult ipsum esse beatum, quam seipsam esse beatam: immo anima fidelis mallet eligere omni beatitudine se semper carere, quam Deum alicujus beatitudinis et perfectionis defectum habere. In omnibus his septem membris praedictis Deus ipse est causa efficiens, materialis, formalis et finalis: ipse est causa movens animam ad cognoscendum, ad amandum, ad fruendum, vivendum, laudandum, gratias agendum, et congratulandum: similiter ipse est materia in se habens totum quod provocare potest animam ad cognoscendum, amandum etc. hoc est sapientiam et cetera. Item ipse est causa formalis informans animam, qualiter se habere debeat in Dei cognitione, amore et cetera. Similiter ipse est finis, ad quem tendit rationis cognitio et cetera. De his septem potest intelligi illud Salomonis Proverb. 9: sapientia divina aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Domus est caeli Empyrei creatio: septem columnarum excisio est septiformis praedicta gratia, in qua consistit plenissima vera beatitudo. Qualiter autem unusquisque se habere debeat in hac vita ut ad illam beatitudinem perveniat, docet Anselmus, dicens: tantum desiderium tibi esse debet in hac vita perveniendi ad quod factus est, tantus dolor quod nondum ibi es, et tantus timor quod non pervenies, quod nullam debes sentire laetitiam, nisi tantum de his quae dant spem vel auxilium perveniendi. Circa praedicta debet versari intentio nostra et totum negotium nostrum in hac vita, sicut servis suis fidelibus committit dominus Jesus in Luc. 19 dicens: negotiamini dum venio, singulis de commissis sibi negotiis singulos judicare. Obsecro ergo te, domine, propter omnem beatitudinem tibi innatam, praesta cunctis fidelibus in hac misera vita in praedictis crescere de hora in horam, ut manifestetur abundantia gloriae tuae per infinita saecula saeculorum. Amen.




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264