CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Officium de festo Sancti Augustini

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[91249] Officium S. Augustini, pars 1 n. 1 Laetare, mater nostra Jerusalem, quia rex tuus dispensatorem strenuum et civem fidelissimum de servitute Babylonis tibi redemit Augustinum.

[91250] Officium S. Augustini, pars 1 n. 2 Magne pater Augustine, preces nostras suscipe; et per eas conditori nos placare satage, atque rege gregem tuum, summum decus praesulum. Amatorem paupertatis te collaudant pauperes; assertorem veritatis amant veri judices: frangis nobis favos mellis, de Scripturis disserens. Quae obscura prius erant, nobis plana faciens, tu de verbis salvatoris dulcem panem conficis; et propinas potum vitae de Psalmorum nectare. Tu de vita clericorum sanctam scribis regulam; quam qui amant, et sequuntur, viam tenent regiam, atque tuo sancto ductu redeunt ad patriam. Regi regum salus, vita, decus et imperium, Trinitati laus et honor sit per omne saeculum qui concives nos adscribat supernorum civium.

[91251] Officium S. Augustini, pars 1 n. 3 Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus, assumptus est cum Angelis, ubi gaudet cum prophetis, laetatur cum apostolis, quorum plenus spiritu quae praedixerunt mystica fecit nobis pervia, post quos secunda dispensandi verbi Dei primus refulsit gratia.


Pars 2

[91252] Officium S. Augustini, pars 2 n. 1 Magnus dominus et laudabilis valde. Qui de tenebris gentium lumen Ecclesiae suae vocavit Augustinum.

[91253] Officium S. Augustini, pars 2 n. 2 Aperuit Augustinus codicem apostolicum et conjectis oculis ad primum capitulum, legit: induimini dominum Jesum Christum; et statim, quasi infusa luce securitatis, ab eo omnes dubietatis tenebrae diffugerunt. Insinuavit ergo per litteras sancto viro Ambrosio praesens votum suum, ut moneret quid sibi de libris sanctis legendum esset, quo percipiendae Christianae gratiae aptior fieret atque paratior. At ille jussit Isaiam prophetam, quod prae caeteris Evangelii vocationisque gentium sit praenunciator apertior.

[91254] Officium S. Augustini, pars 2 n. 3 Beatus Augustinus ex provincia Africana civitate Tagastensi de numero curialium honestissimis valde parentibus oriundus fuit: cujus carnalis pater patricius, mater vero Monica nuncupata est. Ipse puer nutritus sub diligentia et litteris imbutus, in scholam missus ad plenum eruditus est. Una autem dierum nimio dolore stomachi vexatus est, anxie valde laborabat.

[91255] Officium S. Augustini, pars 2 n. 4 Invenit se Augustinus longe esse a Deo, in regione dissimilitudinis, tamquam audiret vocem Dei de excelso: cibus sum grandium. Cresce et manducabis me. Nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.

[91256] Officium S. Augustini, pars 2 n. 5 Hortante autem beata matre ut baptizaretur, sed, renuente gentili patre, Baptismum dilatum est. Interim vero miserante Dei gratia, dolore quiescente, sanatus est. Cujus mundatio ad hoc dilata est quasi necesse esset ut adhuc sordidaretur si viveret, quia majus peccatum esset si post peccaret. Graecas sane litteras quibus docebatur oderat, Latinas vero satis diligebat.

[91257] Officium S. Augustini, pars 2 n. 6 Sensit igitur et expertus est non esse mirum quod palato non sano poena est panis, qui sano est suavis. Et oculis aegris odiosa lux, quae puris est amabilis. Propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut araneam, animam ejus.

[91258] Officium S. Augustini, pars 2 n. 7 Interea pervenit in librum quemdam Ciceronis qui exhortationem continet ad philosophiam. Ille vero liber immutavit affectum ejus ad ipsum dominum, preces et vota mutavit, ac desideria ejus fecit alia. Viluit ei repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebat aestu cordis incredibili, et surgere ceperat ut ad Deum rediret. Erat autem fere annorum decem et novem, defuncto jam patre ante biennium.

[91259] Officium S. Augustini, pars 2 n. 8 Tum vero invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspexit, sed aciem figere non valuit. Quia non secum ferebat nisi amantem memoriam. Et quasi olefacta desiderantem quae comedere nondum posset. Quid autem sacramenti haberet: verbum caro factum est, nec suspicari quidem poterat.


Pars 3

[91260] Officium S. Augustini, pars 3 n. 1 Verumtamen primam hujus lectionem non intelligens, totumque tale arbitrans, distulit repetendum exercitatior in dominico eloquio. Inde ubi tempus advenit quo nomen eum dare oportebat, relicto rure, Mediolanum remeans, baptizatus est a beato Ambrosio; fugitque ab eo sollicitudo vitae praeteritae. Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini, super salutem generis humani.

[91261] Officium S. Augustini, pars 3 n. 2 Hoc autem solo delectabatur in illa exhortatione quod non illam sectam sed sapientiam ut diligeret et inquireret, et teneret, fortiter excitabatur. Et hoc solum eum in tanta fragrantia refragrabat quod nomen Christi non erat ibi, quia hoc nomen salvatoris in ipso adhuc lacte matris tenerum cor ejus pie biberat et alte retinebat. Et quidquid sine hoc nomine fuisset, quam vis expolitum et veridicum, non eum totum rapiebat.

[91262] Officium S. Augustini, pars 3 n. 3 Itaque avidissime legere cepit prae caeteris apostolum Paulum. Et perierunt illae quaestiones, in quibus aliquando visus est ei adversari testimoniis legis et prophetarum textus sermonum ejus. Et apparuit ei una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didicit.

[91263] Officium S. Augustini, pars 3 n. 4 Interea usque ad eas perductus est nugas ut crederet ficum plorare, cum decerpitur a matre ejus arbore, lacrymis lacteis. Proinde multum pro eo flebat ad dominum mater ejus. Vidit enim se stantem in quadam regula lignea et advenientem ad se juvenem splendidam, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens ac moerore confecta. Qui cum causas quaesisset tristitiae ab ea, illa respondit ei dicens: perditionem filii mei Augustini plango.

[91264] Officium S. Augustini, pars 3 n. 5 Misit ergo dominus in mentem ejus, visumque est bonum in conspectu ejus, pergere ad Simplicianum, qui ei bonus apparebat servus Dei. Et lucebat in eo gratia divina. Audierat enim quod a juventute sua devotissime Deo viveret: et vere sic erat.

[91265] Officium S. Augustini, pars 3 n. 6 Tunc ille jussit ut secura esset, admonuitque ut attenderet, et videret ubi ipsa esset ibi esse et filium suum: quod ubi illa attendit, vidit eum juxta se in eadem regula stantem. Ubi filio narravit visum et ille ad id trahere hoc conaretur, ut illam post se non desperaret futuram esse quo ipse erat, continuo illa sine aliqua haesitatione dixit ad eum: non, inquit, mihi dictum est, ubi est filius tuus ibi eris et tu, sed, ubi es tu, ibi et ille.

[91266] Officium S. Augustini, pars 3 n. 7 Volebat enim conferenti aestus suos ut proferret quis esset aptior modus vivendi sic affecto, ut ipse erat, ad ambulandum in via Dei. In qua alius sic, alius sic ibat. Displicebat ei quicquid agebat in saeculo, prae dulcedine Dei et decore domus ejus, quam dilexit.


Pars 4

[91267] Officium S. Augustini, pars 4 n. 1 Flebat autem uberrime in hymnis et canticis, suave sonantis Ecclesiae vocibus vehementer affectus. Voces igitur illae influebant auribus ejus, et eliquabatur veritas in cor ejus, et fluebant lacrymae, et bene illi erat cum iis. Adjunctus inde Nebridio et Evodio remeabat ad Africam, quaerens quis eos ad bene vivendum locus haberet utilius: sed cum esset apud Ostia Tiberina, pia mater ejus defuncta est.

[91268] Officium S. Augustini, pars 4 n. 2 Novem anni deinde sunt secuti quibus illa spe alacrior sed fletu et gemitu non segnior non desinebat omnibus horis orationum suarum de filio plangere ad Deum. Et intrabant in conspectu Dei preces ejus, et ipsum tamen dimittebat adhuc volvi et involvi illa caligine. Dedit autem interim Deus altum responsum per quemdam magnum episcopum, quem cum mater rogasset ut dignaretur cum filio suo colloqui et refellere errorem ejus, noluit ille: respondit enim illum adhuc esse indocilem eo quod inflatus esset novitate illius haeresis.

[91269] Officium S. Augustini, pars 4 n. 3 Vulneraverat caritas Christi cor ejus, et gestabat verba ejus in visceribus quasi sagittas acutas. Et exempla servorum Dei, quos de mortuis vivos fecerat, tamquam carbones vastatores. Ascendenti a convalle plorationis et cantanti canticum graduum dederat sagittas acutas.

[91270] Officium S. Augustini, pars 4 n. 4 Dixit tamen episcopus ad eam: sine illum adhuc, roga tantum pro eo dominum. Ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta sit impietas. Cum autem illa nollet acquiescere sed magis instaret ubertim flendo ut illum videret et cum illo dissereret, ille substomachans taedio dixit ei: vade, inquam, a me, ita vivas: fieri non potest ut filius tantarum lacrymarum pereat. Quod illa accepit ac si de caelo sonuisset.

[91271] Officium S. Augustini, pars 4 n. 5 Accepta Baptismi gratia, positus apud Ostia Tiberina cum matre sua, colloquebantur soli valde dulciter, et inhiabant ore cordis pariter in superna fluenta fontis vitae. Vilescebatque mundus iste inter verba cum delectationibus suis. Tunc ait illa filio: nulla re jam delector in hac vita, cum te, contempta felicitate terrena, videant servum Christi.

[91272] Officium S. Augustini, pars 4 n. 6 Post haec cogitaverat ire Romam, ut potius ibi doceret quae docebat Carthagini. Verum haec illa cogitatio Dei erat dispensatio. Qui cum inchoasset iter, secuta est eum mater usque ad mare; sed Augustinus fefellit eam violenter se tenentem, ut aut eum revocaret, aut cum ipso pergeret, et finxit se eam nolle deserere donec facto vento navigaret; et mentitus est matri. Cum autem jam illa paullum divertisset, ascendens ille nocte navem clanculo profectus est. Illa autem mansit tota nocte orando et flendo ut impediretur navigium sed servaret eum Deus ab aquis.

[91273] Officium S. Augustini, pars 4 n. 7 Verbum Dei, usque ad ipsam suam aegritudinem, impraetermisse, alacriter et fortiter, sana mente sanoque consilio in Ecclesia praedicavit. Membris omnibus sui corporis incolumis, integro aspectu atque auditu, coram positis fratribus et orantibus, dormivit cum patribus suis. Testamentum nullum fecit, quia unde faceret pauper Christi non habuit.


Pars 5

[91274] Officium S. Augustini, pars 5 n. 1 Post mortem matris reversus est Augustinus ad agros proprios; ubi cum amicis, jejuniis et orationibus vacans, scribebat libros et docebat indoctos. Comperta autem ejus fama, beatus Valerius, Hipponensis episcopus, eum ad se accersiri fecit; et, licet invitum, presbyterum ordinavit. Factus ergo presbyter, monasterium clericorum mox instituit, et cepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam. Beatus autem Valerius, ordinator ejus, exultabat uberius, hominem sibi talem datum divinitus, qui in doctrina sacra aedificare Ecclesiam esset idoneus. Eodem tempore Fortunatus presbyter, Manichaeorum versutia plurimos seducebat; quem sanctus Augustinus, in conventu omnium disputans, publice superavit.

[91275] Officium S. Augustini, pars 5 n. 2 Caeli cives, applaudite, et vos, fratres, concinite, patris nostri solemnia solis reduxit orbita. Quod lingua foris personat, intus affectus sentiat, nec imitari pigeat quod laudare mens approbat. Hunc post mundi curricula caeli suscepit curia quem cum suis fidelibus jam coronavit dominus. Conemur totis viribus, jungamus preces precibus, ut Augustini meritis, caeli fruamur gaudiis.

[91276] Officium S. Augustini, pars 5 n. 3 In diebus ejus obsessa est civitas Hipponensis ab exercitu barbarorum: inter quae mala fuerunt Augustino lacrymae suae panes die ac nocte; atque sub hoc eventu, ad extremam horam veniens, obdormivit in pace.


Pars 6

[91277] Officium S. Augustini, pars 6 n. 1 Hodie gloriosus pater Augustinus, dissoluta hujus habitationis domo, domum non manufactam accepit in caelis, quam sibi, cooperante Dei gratia, manu, lingua fabrefecit in terris, ubi jam quod sitivit internum gustat aeternum, decoratus una stola securusque de reliqua.

[91278] Officium S. Augustini, pars 6 n. 2 Hujus mater devotissima, quem carne prius pepererat mundo, caritatis visceribus postmodum multo semine lacrymarum genuit Christo.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264