CORPUS THOMISTICUM
Adami de Buckfield
Commentarium in De somno et vigilia

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1866 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Lectio 1

[88281] Adam de Buckfield, In De somno et vigilia, l. 1 In priori libro determinavit auctor de quibusdam proprietatibus consequentibus sensum, quae causantur ex parte animae, et insunt animalibus perfectis: in hoc libro determinat de quibusdam proprietatibus consequentibus sensum ex parte corporis, et insunt omni animali et soli: quae sunt somnus et vigilia. Et dividitur liber iste in partes duas: in prooemium et tractatum, qui incipit ibi, primum quidem, et cetera. Prima in duas, secundum quod duo sunt intenta in hac scientia. In prima dat intentionem circa primum intentum, scilicet circa somnum et vigiliam. In secunda dat secundum intentum, quod est passio somni; et secunda, ibi, adhuc autem et cetera. Tractatus similiter dividitur in partes duas penes haec duo intenta. In prima intendit de prima. In secunda parte determinat de secunda, ibi, post hoc autem quaerendum est de somno. Prima in duas. In prima ostendit quod somnus et vigilia sunt passiones conjuncti in omni animali vicissim et soli. Et in secunda cui parti conjuncti primo debetur, et ob quas causas, ex quibus dubitationibus patebit sufficienter quid sit somnus et vigilia: et secunda, ibi, quare autem dormiant et cetera. Prima est praesentis lectio. Et dividitur in duas. In prima ostendit quod sunt passiones conjuncti. In secunda ostendit quod insunt omni animali, et vicissim, et soli. Et secunda ibi, cum autem determinata. Prima in duas. In prima parte probat minorem suae rationis. In secunda parte probat majorem, ibi, quoniam autem et cetera. Prima adhuc in duas. In prima declarat quoddam praeambulum ad minorem. In secunda probat istam minorem. Et secunda ibi, amplius autem. Illa pars in qua ostendit quod somnus et vigilia insunt omni animali vicissim etc., dividitur in duas. In prima ostendit, quod soli animali insunt. In secunda ostendit, quod omni insunt vicissim. Et secunda ibi, similiter autem et cetera. Dicit ergo primo, et dat intentionem suam circa somnum et vigiliam: et sunt quinque intenta. Primum est, quid sit somnus et vigilia. Secundum est utrum sint passiones animae solum, vel corporis tantum, vel conjuncti. Tertium, si sint passiones, ex qua particula animae et corporis sit illud conjunctum. Quartum, est propter quam causam insunt omnibus animalibus. Quintum est utrum omnia animalia communicent tam somno quam vigiliae, vel non. Et si non, utrum haec animalia communicent somno tantum, illa vigiliae tantum, vel haec animalia neutrum, illa utrumque. Deinde cum dicit adhuc autem dat intentionem circa somnium. Et sunt tria. Primum est, quid sit somnium. Secundum est, propter quam causam somniantes vel dormientes aliquando somniant, aliquando non, vel semper somniant et non semper sunt memores somnii, propter quam causam hoc est. Tertium est, utrum contingat praevidere futura in somno, vel non. Et, si sic, qualiter contingit: scilicet utrum homo inquantum homo potest praevidere futura per revelationem spirituum, et utrum hoc a natura vel a casu. Et notandum quod Daemon Graece, idem est quod sciens Latine. Est etiam nomen commune cujuslibet intelligentiae, et componitur cum calodaemon quod est bonus Daemon, a calo, quod est bonum, et Daemon, quasi bonus Daemon. Deinde cum dicit primum quidem prosequitur intentum. Et probat primo quod somnus et vigilia sunt passiones conjuncti sic: sensus est passio conjuncti: sed somnus et vigilia sunt circa idem, circa quod est sensus: ergo somnus et vigilia sunt passiones conjuncti. In hac ratione sic procedit. Primo probat minorem. Secundo probat majorem. Tertio infert conclusionem circa minorem. Primo ostendit quod somnus et vigilia sunt circa idem, circa quod est sensus, sic. Omnia privative opposita habent fieri circa idem: sed somnus et vigilia sunt privative opposita: ergo et cetera. Unde primo ponit conclusionem cum dicit primum. Secundo minorem, ibi, opponuntur enim. Ubi dicit quod somnus est quoddam vigiliae extremum contrarietatis immediatae. Tertio majorem, ibi, nam extrema. Et confirmat per exempla, ibi, dico autem. Et accipit hic communiter privative opposita secundum quod continent sub se contraria. Et ideo exemplificat in privative oppositis a natura et in contrariis et cetera. Deinde cum dicit amplius autem probat minorem in se sic. Eodem sensu cognoscimus vigilantem et dormientem: sed vigilantem cognoscimus per actum sentiendi, eo quod sentit aliquem motum interiorem vel exteriorem: quare idem est vigilare et sentire. Et qua parte sentiunt animalia, eadem parte vigilant et dormiunt. Hanc rationem ponit totam continue. Et notandum quod motus exterior est, qui fit a sensibili extra in organum sensus particularis; motus autem interior, qui fit a specie sensibili in organum sensus communis, qui superior est. Deinde cum dicit quoniam autem probat majorem sic. Ejusdem est potentia cujus est actus procedens a potentia: sed actus sentiendi est ipsius conjuncti: est enim motus ab anima mediante organo corporeo: ergo sensus est actus, vel passio conjuncti. Unde hic primo ponit conclusionem cum dicit, quoniam autem. Secundo majorem, ibi, cujus enim. Tertio minorem cum dicit, quae vero est. Quarto iterum infert conclusionem cum dicit, manifestum quoniam. Deinde cum dicit cum autem ostendit quod somnus et vigilia insunt soli animali. Non enim insunt plantis: ergo insunt soli animali. Solum probat antecedens sic. Plantae non habent particulam sensitivam, cujus passiones sunt somnus et vigilia: ergo non habent somnum et vigiliam. Hujus rationis solum ponit conclusionem, dicens quod, cum determinatum sit in libro de anima, de his quae sunt particulae animae, scilicet quod pars vegetativa sive nutritiva separatur ab aliis partibus animae in quibusdam corporibus, sicut in plantis; nulla autem pars animae reperitur sine vegetativa; manifestum est quod nulla viventia participantia solam partem animae vegetativam, quae operatur augmentum et decrementum, habent somnum et vigiliam, sicut plantae. Deinde ponit medium hujus rationis, cum dicit non enim dicens quod plantae non habent sensitivam particulam. Et hoc sive illa particula sit separabilis a potentia vegetativa secundum locum, sicut dixit Plato, qui dixit, quod sensitiva est in corde, vegetativa in hepate, sive non sit separabilis a potentia vegetativa secundum locum, quia, si non sit separabilis secundum locum, separabilis est tamen secundum potentiam et definitionem.


Lectio 2

[88282] Adam de Buckfield, In De somno et vigilia, l. 2 Sequitur secunda pars principalis, in qua ostendit quod somnus et vigilia insunt animali vicissim. Et ista dividitur in duas. Primo proponit duas conclusiones probandas. Secundo probat eas, ibi, non contingit autem. Et ista in duas. Primo probat primam. Secundo secundam, ibi, animalia quidem. Prima in duas. Primo repetit conclusionem probandam. Secundo probat eam, ibi, amplius autem et cetera. Et ista in duas. Primo probat quod necesse est omnem vigilantem aliquando dormire; in secunda probat conversam, ibi, similiter autem et cetera. Nunc sequitur secunda pars, in qua probat conclusionem secundam: et illa in duas, in partem principalem et incidentalem. Secunda ibi, plantarum autem et cetera. Prima in duas. Primo probat quod somnus et vigilia insunt omni animali. Secundo probat quod universaliter insunt omni, ibi, quoniam quidem et cetera. Sequitur pars incidentalis in duas. Primo repetit rationem propositam. Secundo probat medium rationis, ibi, quibusdam vero et cetera. Et ista in duas secundum duas rationes. Et secundo ibi, signum autem et cetera. Ponit ergo primo duas conclusiones probandas. Et prima est, quod nulli animali semper inest vigilia et semper inest somnus: sed utraque insunt vicissim. Secunda est, quod nullum animal habens sensum potest neque dormire neque vigilare: sed necesse est alterum omni animali inesse, eo quod ambo sunt passiones sensus communis, qui inest omni animali. Deinde cum dicit non contingit probat primam conclusionem. Et primo repetit eam, ibi, non contingit autem. Secundo probat eam per duas rationes. Prima talis est. Quorumcumque est aliquod opus determinatum secundum naturam, quando excedit tempus determinabile a natura in operatione tali, necesse est eam languere et quiescere ab operatione tali, et in visione, quae est talis operatio oculorum et etiam in operatione manus. Quare, cum sentire sit opus sentientis determinatum a natura, si continue sentiet, necesse est ipsum languescere et cessare ab actu operandi. Et tunc cum dicit, si igitur, concludit intentum sic. Si omni sensitivo necesse est cessare ab actu sentiendi, cum vigilare contingat in actu sentiendi, ergo necesse est ipsum cessare ab actu vigilandi: sed vigilare et dormire sunt contraria immediate, quare necesse est alterum inesse aliquando omni animali: ergo necesse est aliquando vigilare, et aliquando dormire. Deinde cum dicit si igitur ponit secundam rationem, quae talis est. Somnus est impotentia sensus, propter excessum vigilandi: sed excessus vigilandi, aliquando accidit animali ab aegritudine, aliquando sine; ergo etiam hujusmodi impotentia. Quare vigilantem necesse est aliquando dormire, quando non possit amplius sentire. Et hanc rationem ponit totam, consequenter probat conversam similiter autem et circa hoc duo facit. Primo ponit conclusionem. Secundo probat eam, ibi, somnus enim. Dicit ergo, necesse est omnem dormientem vigilare aliquando et cetera. Deinde cum dicit somnus enim quam probat sic. Omne dormiens potest sentire secundum actum; sed hoc non contingit dum dormit; ergo necesse est ipsum excitari a somno, ut actu sentiat. Hujus rationis primo probat majorem sic. Somnus est passio sensitivae particulae: est enim immobilitas sensus, et quasi vinculum: ergo necesse est omnem dormientem habere particulam sensitivam: sed omne habens sensitivam particulam potest sentire secundum actum; ergo omne dormiens potest sentire secundum actum. Hanc rationem totam ponit post conclusionem, quae est major principalis rationis; et secundo infert principalem conclusionem cum dicit ideo necessarium. Deinde cum dicit animalia quidem probat secundam conclusionem, scilicet quod somnus et vigilia insunt pene omni animali, sic. Omnia animalia volatilia, gressibilia et natabilia habent somnum et vigiliam: sed omnia animalia pene sunt hujusmodi: ergo omnia animalia pene habent somnum et vigiliam. Hujus rationis primo ponit conclusionem cum dicit, animalia et cetera. Subjungit majorem cum dicit, et natabilia et cetera. Et nota quod dicit pene propter animalia carentia motu progressivo, quae sunt terrae affixa, quae sunt conchilia degentia. Deinde cum dicit etenim omnia probat minorem per locum a minori sic. Omnia genera piscium, etiam quae sunt malacia, cujusmodi sunt ostreae et hujusmodi conchilia, et omnia animalia quae habent oculos, dormiunt aliquando, et quae habent oculos duros, et carent palpebris, quibus videntur vigiles oculi: quia signum maxime dormiendi est clausio palpebrarum, et sic animalia imperfecta aliquando dormiunt, licet propter levitatem somni lateat nos ipsos dormire. Ipsa etiam animalia, quae habent durum corium, in quibus parva ascendit evaporatio a nutrimento propter eorum duritiem, quod est causa somni, aliquando dormiunt, licet illud nondum sit manifestum. Et ita est manifestum quod omnia animalia aliquando dormiunt. Deinde cum dicit quod igitur probat quod somnus et vigilia insunt omni animali, et universaliter, sic. Omne animal habet sensum, sed somnus et vigilia sunt passiones sensus, ergo omnia animalia habent somnum et vigiliam. Hujus rationis primo ponit conclusionem cum dicit, quod igitur quidem. Secundo ponit declarationem majoris, dicens, quod animal habet sensum, quia definitur per sensum. Et ita constat quod omne animal habet sensum. Et hoc facit cum dicit, eo enim. Deinde cum dicit sensus autem ponit declarationem minoris sic. Somnus est immobilitas et vinculum sensus. Et quodammodo dicit, quia non est vinculum nisi metaphorice accipiatur vinculum. Vigilia enim est remotio et solutio sensus a tali vinculo, et ita somnus et vigilia sunt passiones sensus. Et quia superius probavit somnum non inesse plantis, eo quod non habent sensum, hoc incidenter, cum dicit, plantarum etc. redit ut probet dictum medium. Et primo repetit rationem prius positam, ut patet. Deinde cum dicit quibus vero probat medium per duas rationes. Prima talis est. Quibus inest sensus, inest tristitia et gaudium; et quibus haec insunt, in eis est concupiscentia. Sed nihil horum inest plantis, ergo nec sensus. Deinde cum dicit signum autem ponit secundam rationem. Et est talis. Complexio plantarum in nutrimento et augmento et his similia, melius fiunt sine sensu quam cum sensu: ergo plantae non habent sensum, cum natura semper faciat quod melius est. Hujus rationis solum ponit minorem per signum, dicens, quod signum est quod nutrimentum et augmentum melius fiunt sine sensu quam cum sensu, quare anima vegetativa sive nutritiva melius facit opus suum in animalibus in dormiendo, quam in vigilando. Nutriuntur enim et augentur magis cum dormiunt, quam cum vigilant. Et ita nutrimentum et augmentum non indigent sensu.


Lectio 3

[88283] Adam de Buckfield, In De somno et vigilia, l. 3 Ostenso, quod somnus et vigilia insunt omni animali vicissim et soli, in hac parte ostendit quod conjuncti passiones sunt, et propter quam causam: et haec in duas. Primo dat intentionem suam. Secundo prosequitur, ibi, quoniam vero quaedam et cetera. Et ista in duas. Primo dicit, quod somnus et vigilia sunt passiones sensus communis, et ejus organi. In secunda ostendit propter quam causam eis insunt, ibi, propter quam causam accidit dormire et cetera. Prima in duas: in principalem et corollariam, ibi, sive omnibus et cetera. Prima in tres. In prima ostendit majorem. In secunda ostendit minorem, ibi, quoniam autem et cetera. In tertia infert conclusionem, ibi, manifestum est autem et cetera. Media in duas, in principalem et incidentalem, quae incipit, ibi, hoc autem simul. Et prima in duas. Primo ponit minorem. Secundo probat eam per duas rationes, ibi, quae quoniam. Et ista in duas secundum duas rationes. Et secunda, ibi, et judicat et cetera. Dicit ergo primo intentionem suam dicens: propter quam causam dormiunt et vigilant animalia considerandum est modo, et circa quales sensus, sicut si sint circa plures. Deinde cum dicit quoniam vero probat, quod somnus et vigilia sunt passiones sensus communis et ejus organi, sic. Somnus et vigilia omnibus partibus animalium insunt simul: sed sensus communis sequitur ad omnes sensus particulares, et est commune eis: ergo somnus et vigilia sunt passiones sensus communis. Et fundatur haec ratio super hanc maximam: omnis passio, inhaerens pluribus sensibus, inhaeret per naturam sui subjecti primi, quod reperitur in omnibus, ut dicit Aristoteles in libro posteriorum: et ita cum somnus et vigilia sint passiones sensus, et insunt omnibus partibus animalis, hoc erit de necessitate per naturam sensus communis. Hujus rationis primo probat majorem sic. Cum quaedam animalia habeant omnes sensus, ut perfecta, quaedam non, sed solum tactum et gustum: et ad minus illos, nisi fuerit aliquod animal summe imperfectum, quod animal est terrae affixum more plantae, ut spongia maris, vel pars decisa animalis annulosi, quae gustu carent, universaliter est verum quod non contingit animal dormiens aliquo sensu particulari sentire: ergo necesse est hanc passionem quae est somnus, simul inesse omnibus sensibus particularibus. Hujus rationis primo ponit antecedens cum dicit, quoniam vero; secundo consequens, cum dicit, manifestum quoniam. Tertio declarat consequentiam dicens: si somnus inesset alicui sensui, alicui non, tunc sentiret secundum unum et dormiret secundum alium: quod est impossibile. Et hoc est quod dicit, ibi, nam. Deinde cum dicit quoniam autem probat minorem dicens, quod in unoquoque sensu particulari est aliquid proprium, et aliquid commune, consequens ad ipsum proprium, et est ei sua propria operatio, ut visui videre, et auditui audire; quaedam communis potentia sentiendi est, consequens ad omnes sensus particulares. Deinde cum dicit qua et quod probat consequens duabus rationibus. Quarum prima talis est. Aliquo sensu sentimus nos videre: sed non sensu proprio: ergo aliquis est sensus communis sentiens. Et hic primo ponit conclusionem. Et secundo minorem, ibi, non enim. Deinde cum dicit et judicat ponit secundam rationem, quae talis est. Aliquis sensus discernit sensibilia diversorum generum, ut album a dulci: sed non facit hoc uno sensu proprio, nec pluribus: ergo de necessitate est aliquis sensus communis, faciens hujusmodi judicium et discretionem. Primo ponit majorem. Secundo cum dicit, nec gustu, ponit minorem. Tertio cum dicit, sed quadam, ponit conclusionem. Et ex hoc concludit ulterius quod unus est sensus communis et principalis, et unum organum sentiendi principale, quod licet sit idem et unum secundum substantiam, est tamen diversum secundum esse inquantum sentit sensibilia diversa genere. Et hoc est quod dicit, ibi, nam quidem, et quia superius dictum est quod sensus communis sequitur maxime ad sensus particulares, ne crederet quis quod hoc esset generaliter verum, addit consequenter quod sensus communis maxime sequitur ad tactum, et simul est cum ipso, quia tactus solus reperitur sine sensibus aliis et alii nunquam sine tactu, ut dicit in libro de anima. Et hoc est quod dicit, hoc autem simul. Et tunc concludit principalem conclusionem cum dicit, manifestum est igitur. Deinde cum dicit propter quod infert corollarie quod somnus et vigilia insunt omnibus animalibus. Tactus enim ad quem sequitur sensus communis, inest omnibus animalibus ad minus. Deinde cum dicit si enim ponit secundam rationem principalem; et est talis. Ad cujus vacationem et quietem sequitur vacatio et quies omni sensui, et non e converso, illius est somnus primo per se et vigilia: sed ad vacationem sensus communis, sequitur vacatio omnium particularium et non e converso, ad vacationem autem unius sensus proprii non sequitur vacatio aliorum sensuum particularium, sicut nec ad actionem unius sequitur actio alterius: ergo somnus non est passio sensuum propriorum, sed communis. Primo ponit conclusionem, cum dicit, si enim. Et continuat partem minorem cum antecedente cum dicit, si enim. Et tertio addit tertiam partem minoris cum dicit, quemadmodum autem. Deinde cum dicit manifestum autem quia dixit quod somnus est vacatio sensuum, ne crederet quis, quod omnis vacatio esset somnus, hoc removet dicens, quod non; quia multipliciter accidit impotentia sensus propter defectum spirituum animalium in comparatione sensuum. Aliter propter defectum illorum contingit aliquando amentia. Similiter contingit insensibilitas propter occupationes venarum, quibus deferuntur spiritus ad sensus exteriores. Nulla talis impotentia sensus est somnus: sed quandoque est sensus impotentia, non propter defectum organi particularis, neque ex quacumque causa, sed propter impotentiam sensus communis per organum, quod provenit ex defectu sensus materialis, per cujus impotentiam redduntur omnia organa particularia impotentia ad sentiendum, et non e converso.


Lectio 4

[88284] Adam de Buckfield, In De somno et vigilia, l. 4 Ostendit quod somnus et vigilia sunt passiones sensus communis, et ejus organi: in hac parte intendit determinare de causis somni. Et dividitur in duas. In prima dat intentionem suam. In secunda secundum modos causarum declarat et determinat causas somni, ibi, primum quidem et cetera. Et ista in duas. Primo dat causam finalem somni. In secunda, ibi, amplius etc. determinat causam materialem. In tertia parte determinat causam efficientem, ibi, consequens autem. Prima in duas. Primo praemittit quamdam suppositionem. In secunda prosequitur intentum. Et secunda, ibi, quietem vero et cetera. Et ista in duas. Primo determinat somni finem spectantem ad esse animalis, in secunda finem spectantem ad bene esse animalis, ibi, vigilia vero et cetera. Tunc sequitur illa pars, in qua determinat de causa materiali; et illa in duas partes dividitur. In prima dat intentionem suam. In secunda prosequitur intentum, ibi, quoniam ergo et cetera. Et ista pars dividitur in duas, in principalem et incidentalem: in qua movet dubitationem, ibi, movetur igitur et cetera. Prima in duas. In prima probat suae rationis majorem. Secunda ponit minorem et infert conclusionem, ibi, si vero est. Prima in duas. Primo ponit prosyllogismum ad majorem. Secundo declarat ejus praemissas, ibi, motus quidem et cetera. Et ista in duas. Primo ostendit minorem. Secundo majorem, ibi, media autem. Prima in duas. Primo ponit minorem. Secundo probat primam partem minoris, scilicet quod cor est principium spiritus. In secunda probat secundam, scilicet quod cor est principium motus sensibilis, ibi, quoniam movere et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod cor est principium in habentibus sanguinem. Secundo ostendit quod in non habentibus sanguinem est aliquod principium simile cordi, ibi, non habentibus et cetera. Primo dat intentionem suam, et prosequitur et dividit causam in finalem, formalem, efficientem et materialem. Deinde cum dicit primum quidem determinat causam somni finalem. Et primo praemittit quamdam suppositionem dicens: quoniam natura facit quod facit propter aliquem finem, qui est bonum aliquod, et hoc dicit, ibi, primum quidem. Et ex hac suppositione sequitur, quod somnus finem habet, cum sit passio naturalis. Nota etiam quia somnus forma non est, immo privatio; ideo ejus causam formalem non determinat. Et sic ex determinatis hic patet definitio somni, per quam ejus quidditas signatur et cetera. Deinde cum dicit quietem vero ostendit finem somni spectantem ad esse animalis sic. Cuilibet animali non potenti semper continue moveri cum voluptate, necessaria est aliquando quies propter salutem ejus. Sed somnus est quies hujusmodi: quia, si animal non potest continue sentire cum voluptate, ergo necessarius est somnus propter salutem animalis. Et ita patet quod definitio somni est salus animalis. Hujus rationis primo ponit majorem, cum dixit, quietem vero. Secundo minorem cum dicit, somno. Et nota quod dicunt somnum quietem per metaphoram, idest per similitudinem, quia non est proprie quies, sicut nec sentire est proprie moveri, sed communiter. Et, quia licet somnus sit quies virtutum animalium, est tamen magis labor virtutum naturalium. Et sunt virtutes naturales quae operantur digestiones, virtutes animales quae operantur sensum et motum. Et tunc ponit conclusionem, cum dicit, quapropter. Deinde cum dicit vigilia vero ostendit finem somni spectantem ad bene esse animalis, qui est exercere et excitare opera animalis: sic vigilare, sive exercere opera vigiliae est finis animalis: sed ista opera non potest animal aliquando exercere, nisi aliquando capiat somnum et quietem: ergo somnus est necessarius cuilibet animali propter hunc finem. Hujus rationis primo ponit majorem cum dicit, vigilia vero. Et secundo declarat eam sic. Sentire et sapere sunt opera vigiliae: sed sentire et sapere sunt opera cujuslibet animalis cui insunt: ergo et vigilare est finis. Hujus rationis tantum ponit medium et probat. Deinde cum dicit optima enim probat sic. Quod est optimum in unoquoque est finis ejus: sed sentire et sapere sunt optima eorum in quo sunt, ergo sunt finis. Hujus rationis primo ponit minorem, cum dicit, optima. Secundo majorem, ibi, finis vero. Deinde ponit conclusionem cum dicit, necessarium. Et ponit postea minorem principalis rationis cum dicit, dico autem. Et vocat vigilare et exercere opera ejus, secundum naturam animalis. Deinde cum dicit amplius autem determinat de causa materiali somni. Et primo dat intentionem suam, ut patet. Secundo praemittit quamdam suppositionem, dicens, quod eadem est causa materialis somni et proportionalis animalibus habentibus sanguinem, et in non habentibus. Et nota quod causam materialem somni vocat istam partem corporis, quae est primum subjectum: quae est principium sensus. Deinde cum dicit quod igitur determinat intentum tali ratione. Cor vel aliquid simile cordi est principium sensus. Sed somnus et vigilia primo et per se sunt circa principium sensus, ut probatum fuit prius: ergo sunt primo circa cor vel aliquid simile cordi, ut circa primum subjectum. Hujus rationis probat majorem tali prosyllogismo. Eadem pars animalis est principium sensus et motus, sicut determinatum est in libro de animalibus: sed cor et simile cordi vel proportionale, est principium motus: ergo est principium sensus. Hujus rationis primo ponit majorem. Et secundo minorem et conclusionem, dicens, quod ista pars animalis est media trium locorum. Inter caput enim et deorsum ventris, idest medium secundum veritatem, inter cerebrum et caput, quae sunt alia membra principalia: et haec pars in omnibus habentibus sanguinem est cor; in aliis non habentibus sanguinem proportionale cordi est principium motus et sensus ab hac parte. Et hoc dicit, ibi, ipsa vero. Deinde cum dicit motus quidem ostendit praemissas praedicti prosyllogismi. Et primo minorem, scilicet quod cor est principium spiritus in habentibus sanguinem, sic. Cor est principium refrigerationis, quae fit per attractionem spiritus: cor ergo est principium spiritus. Hujus rationis solum ponit medium, cum dicit, motus quidem. Deinde cum dicit et respirationem declarat illud sic. Natura dedit animali respirationem, ut per aerem humidum inspiratum infrigidetur calor naturalis cordis propter salutem ejus; aliter enim sanguis, qui est in corde, inflammaretur, et combureretur cor. Et nascitur iste calor propter intermissionem sanguinis in thalamis cordis, et continet cursum illius in dextro thalamo ejus. De hac autem natura respirationis determinatur in libro de respiratione et inspiratione. Deinde cum dicit non habenti ostendit idem in non habentibus sanguinem; dicens, quod cum illis non sit respiratio per aliquod organum deputatum ad hoc, cujusmodi est camera pulmonis in habentibus sanguinem, in non habentibus est aliquid proportionale cordi, in quo est spiritus complantatus ad refrigerationem caloris naturalis in ipso existentis: qui quidem spiritus complantatus est per subtiles poros corporis, cujusmodi sunt animalia sensitiva, quae vocantur totala, sicut vermes, et vespae, et muscae. Et hujusmodi dicuntur totala quae in qualibet parte alata, et per totum corpus. Et ita habent spiritum ad refrigerationem membri, quod est simile cordi. Deinde cum dicit quoniam autem probat secundam partem minoris prosyllogismi, scilicet quod illud quod est simile cordi, est principium motus sensibilis, sic. Si motus localis est a vigore et spiritus perseverantia, quoniam spiritus inspiratur per organum proprium in animalibus respirantibus et non respirantibus est complantatus intra, ergo et locus motus localis est a spiritus perseverantia, et ita a corde, quod est principium spiritus. Hujus rationis primo ponit primam propositionem cum dicit, quoniam autem. Secundo secundam cum dicit, vigorem. Deinde cum dicit ideo et bombantia ostendit secundum per signum; dicens, quod, quia vigor est spiritus perseverantia, ideo et bombantia, quae sunt vermes facientes sericum, videntur continue mota eo quod moventur per attractionem spiritus reservata ad membrum quod dicitur succinctorium in totalis. Et dicitur a quibusdam succinctorium diaphragma, quod est pellis dividens superiora ventris ab inferioribus, sive spiritualia a nutritivis, ad quam pellem fit reverberatio spiritus. Et potest dici quod est membrum in totalis, quod est proportionale cordi, ad quod omnes partes totalis succiduntur, sive innituntur, sicut ad aliquid sui principium, per quod sustentatur, sicut omnes partes terrae sustentantur ad centrum. Deinde cum dicit movetur autem ostendit majorem prosyllogismi sic. Omne animal, quod movetur, movetur per sensum aliquem factum in primo sensitivo ad praesentiam alicujus sensibilis proprii vel alieni, idest sensibilis per accidens; ideo illud est principium motus et sensus. Hujus rationis ponit praemissas cum dicit movetur autem. Deinde ponit majorem prioris rationis cum dicit, si vero. Et tertio infert principalem conclusionem cum dicit, in quo loco quidem. Et, quia supra dixit quod motus localis fit per sensum factum in praesentia sensibilis, ne aliquis objiceret quod dormientes moventur localiter aliquando, qui non sentiunt in actu, respondet dicens, quod dormientes moventur et faciunt opera vigilantium propter praesentiam phantasmatum in primo sensitivo, et ideo mediante sensu quodam et imaginatione, quae sensui assimilatur. Somnium enim est similitudo sensibilium, sicut dicitur inferius, et hoc est, moventur autem. Et tunc in fine addit causam quare expergiscentes a somno, memorantur somnia quae vident, et non memorantur actus vigilantium, quos fecerunt dum dormierunt. Hoc determinavit in libro problematum, quem non habemus, in quo tractavit quasdam consimiles quaestiones de naturalibus. Et hoc est quod dicit, cur vero somnia.


Lectio 5

[88285] Adam de Buckfield, In De somno et vigilia, l. 5 Determinata causa finali somni, et materiali, et etiam vigiliae similiter, hic determinat causam efficientem eorum. Et dividitur ista pars in duas. In prima ponit intentionem. In secunda prosequitur. Et secunda ibi, palam itaque. Et ista in duas. In prima praemittit quinque suppositiones, et subjungit quoddam incidens cum dicit, dictum est. In secunda prosequitur intentum, ibi, non est autem somnus. Et haec in duas. Primo determinat efficientem somni, deinde efficientem vigiliae, ibi, expergiscuntur autem. Et prima in duas: quia enim omne efficiens somni est efficiens impotentiae sentiendi, et non convertitur; ideo primo ostendit quae est causa efficiens impotentiae sentiendi, ita quod somniat; in secunda ut diximus, ostendit quid est causa efficiens somni. Et ista in duas. Primo dat causam efficientem somni. Secundo verificat eam. Et secunda, ibi, signum autem et cetera. Et ista in septem signa. Et secundum ibi, amplius autem. Tertium ibi, et aegritudines. Quartum vero ibi, amplius autem. Quintum vero ibi, et propter hanc vero causam. Sextum ibi, et ideo et cetera. Septimum ibi, nec melancholici. Et ista in duas, in principalem et corollariam, ibi, ideo melancholicus et cetera. Prima in duas. Primo ponit signum. In secunda ibi, quare manifestum ex omnibus praedictis. Infert principalem conclusionem. Primo ergo dat intentionem suam. Secundo ibi palam itaque praemittit quinque suppositiones. Quarum prima est quod necessarium est cuilibet animali, quam cito habet sensum in principio, recipere tam nutrimentum quam augmentum; et nutrimentum recipit usque ad extremum vitae, licet non augeatur. Et causa hujus est, quia continua fit deperditio partium animalis per mutuam actionem qualitatum elementalium in toto tempore vitae suae; et ideo continua indiget restauratione, quae fit per nutrimentum; sed augmento non indiget nisi usque ad perfectam quantitatem suae speciei, et ideo non semper indiget augmento. Secundo ibi nutrimentum autem ponit secundam suppositionem, quae talis est: quod sanguis est primum nutrimentum cuilibet animali habenti sanguinem: sed non habentibus sanguinem est nutrimentum id quod est proportionale sanguini. Tertio ibi locus vero ponit tertiam, scilicet quod venae sunt continentes sanguinem, per quas sicut per vias, defertur sanguis ad omnes partes corporis alendas. Quarto ibi harum autem ponit quartam, quod principium venarum est a corde, et ab eo ortum habent: sicut patet in libro de animalibus. Quinto ibi foris igitur ponit quintam; quae est, quod nutrimentum ab extrinseco intrat in loca susceptibilia nutrimenti: quorum autem primus est stomachus; secundus est hepar; tertius est cor: et ab istis locis egreditur nutrimentum ad venas. Et, quia non totum nutrimentum est receptum, sed solum pars subtilis ad venas defertur, ideo dicit quod fit evaporatio ad venas et pars grossa per digestionem in sanguinem convertitur: et consequenter vadit ad suum principium, scilicet cor: ubi fit multa digestio sanguinis praeter illam quae erit in singulis membris. Deinde cum dicit dictum est excusat se a sufficienti determinatione de nutrimento; dicens, quod sufficienter determinavit de hoc in libro de animalibus, et in aliis libris. Praedicta autem hic sunt repetita, ut per ea inquiramus causas sufficientes somni et vigiliae; quid scilicet faciant hujusmodi passiones in parte sensitiva. Deinde cum dicit non enim ostendit intentum. Et primo ostendit, quod aliquid est efficiens impotentiam sentiendi, non tamen somnum: sicut amentia, et suffocatio, et animae defectus faciunt impotentiam sentiendi: ergo non omne efficiens impotentiam sentiendi efficit somnum. Unde in ista ratione primo ponit conclusionem. Deinde medium, ibi, etenim amentia. Tertio ostendit ipsum sic. Si defectus animae esset somnus, cum patientibus defectum animae multa phantasmata appareant, sicut et dormientibus, illa phantasmata somnia essent; sed hoc est impossibile, ergo et primum. Eadem ratio est de laborantibus morbo caduco, qui sunt quasi mortui, et aliis hujusmodi passionibus defectum sensus facientibus aliqua passione gravi. Nullus enim talis dormit. Deinde cum dicit sed ut diximus ostendit quid est causa efficiens somni; dicens, quod non omnis impotentia sensus est somnus, sed illa quae fit ex evaporatione nutrimenti. Sicut enim principium, quod est fervor maris, per incorporationem caloris ascendentis usque ad medium interstitium aeris, congelatur et descendit, ita etiam circa operationes nutrimenti, quibus calor incorporatur, necesse est ascendere ad superiorem partem animalis, scilicet cerebrum; et cum ibi fuerint, impelluntur, et inspissantur in nube per frigiditatem cerebri: et consequenter descendit propter sui gravitatem per venas, in quibus defertur calor naturalis et etiam spiritus ad sensus exteriores ministrantes sensum et motum animalis: et ita obturant venas illas et repellunt calorem naturalem et spiritus ad interius corporis: et ita vacat officium sensus et fit somnus. Est enim vapor iste multum humidus, et est corpulentus: et ita movetur cum inspissatur in venis et gravat animal, et facit illud dormire vel somniare. Deinde cum dicit signum autem verificat hanc causam per septem signa. Primum est, quod omnes cibi et potus sunt vaporativi, et faciunt gravitatem capitis et longum somnum, ita quod homines non possunt levare et aperire palpebras per multum temporis; cujusmodi cibus est opium Thebaicum, et etiam vinum in magna quantitate acceptum. Post etiam cibos quoscumque acceptos, maxime accidit somnus, eo quod multa evaporatio fit a cibis et cetera. Deinde cum dicit amplius autem ponit secundum signum. Et est quod homines multum dormiunt post labores corporeos, et etiam spirituales. Nam talis labor dissolvit partes corporis, et facit multos vapores ascendere a partibus corporis dissolutis, sicut et nutrimentum est multum vaporativum, cum non multum fit digestio perfecte, ut omnino frigido indigesto, quod scilicet fit ex evaporatione ascendente ad cerebrum. Et hoc dicit, ibi, amplius autem. Deinde cum dicit et aegritudines ponit tertium signum. Et est, quod aegritudines quaedam, quae causantur a superfluitate humida, cujusmodi sunt febres quae faciunt multum dormire. Et hoc est propter multas evaporationes ascendentes a tali superfluitate ascendente; humidum enim est materia vaporis, et calidum efficiens. Deinde cum dicit amplius autem ponit quartum. Et est, quod in prima aetate multus fit somnus, ut in pueris, eo quod in ipsis maxime ascendunt evaporationes a nutrimento; nutrimentum autem pro majori parte sui sursum fertur: et signum hujus est quod in tali aetate partes superiores excedunt in magnitudine partes inferiores propter accessum nutrimenti. Deinde cum dicit propter hanc ponit quintum signum. Et est, quod quidam morbus, qui vocatur epilepsia, qui est morbus caducus, fit propter multas evaporationes ascendentes ad cerebrum. Talis morbus est similis somno, et est quodammodo somnus: quia cum deberet somnus naturalis fieri propter superabundantiam vaporum densorum descendentium et obturantium venas, intantum tumefiunt venae quod arteria, per quam fit respiratio vitae, intantum constringitur, quod pene deficit spiramen vitae, et ita fit per somnum morbus. Unde et frequentius dormientibus accidit talis passio, et raro vigilantibus. Deinde cum dicit ideo pueris ponit quintum signum corollarie, scilicet quod propter hujusmodi ascensum vaporum non debent pueri et nutrices bibere vinum, parum enim differt nutricem bibere aliquod et puerum. Sed debent bibere potum aquaticum et modicum, quia vinum est multum vaporosum, et etiam nigrum magis quam alius potus. Et tunc addit dicens, quod partes superiores pueri sunt ita repletae nutrimento quod etiam cum jam sint sex agentes menses, suum non possunt vertere caput, ut ebrii propter multam evaporationem vini, quae fertur sursum in eis ad cerebrum. Hujusmodi enim superflua humiditas est causa quare embryo quiescat in matrice, et non movetur donec illa humiditas digesta fuerit et completa. Deinde cum dicit et ideo ponit sextum signum. Et est, quod illi qui habent occultas venas et strictas, et similiter habentes magna capita sunt amatores somni. Et hoc est, quia habentibus strictas venas derivatur vapor nutrimenti descendens a cerebro in venis propter earum fortitudines, et non descendit faciliter, et ita diu repellitur calor naturalis a sensibus. In habentibus vero magna capita, fit evaporatio sursum: habentes autem magnas venas et amplas, non sunt somnolenti propter facilem fluxum vaporum per venas capitis, nisi haberent aliquam passionem effectivam somni. Et hoc est totum signum, quod evaporatio nutrimenti descendens a cerebro, est causa somni efficiens. Deinde cum dicit neque melancholici ponit septimum signum, scilicet quod melancholici non sunt somnolenti; et hoc quia in eis est melancholia, quae est frigida, et infrigidat locum nutrimenti, unde etiam hujusmodi sunt edaces et duri, sicut et qui delectabile non comprehendunt in nutrimento propter dispositionem communem corporis sui; semper tamen aliquod delectabile cupiunt comprehendere. Nigra enim cholera, quae de sui natura frigida est, omnes partes corporis, in quibus dominatur, frigidas efficit. Deinde cum dicit quare manifestum ex omnibus istis signis infert conclusionem principalem; dicens, quod somnus est congregatio caloris intrinsecus, et reciprocatio caloris naturalis ab extra propter causam praedictam, idest propter repulsionem caloris a vaporibus descendentibus. Et postea cum dicit, ideo motus, infert duo corollaria. Primum est, quod propter congregationem caloris hujusmodi intrinsecus, multus est motus intrinsecus in somno, licet quies sit extrinsecus. Et tunc cum dicit, et propter ponit secundum. Et est, quod propter recursum caloris naturalis ad interius, infrigidatur exterius et superius. Unde etiam palpebrae concidunt, interiora membra et inferiora calefiunt et cetera.


Lectio 6

[88286] Adam de Buckfield, In De somno et vigilia, l. 6 Supra posuit philosophus causam efficientem somni et probavit per signa: in ista parte movet dubitationem circa hoc quod dictum est, quod somnus fit per infrigidationem et fugam caloris naturalis. Et ista in duas. In prima movet dubitationem. In secunda solvit eam, ibi, utrum ergo accidat et cetera. Et haec in duas. In prima ponit solutiones aliorum. Secundo ponit solutionem propriam, ibi, vel dictae quidem et cetera. Prima pars in duas, secundum tres solutiones. Secunda ibi, vel quemadmodum. Tertia ibi, amplius autem multum. Tunc sequitur illa in qua dat solutionem propriam. Et haec in duas. Primo increpat solutionem aliorum. Secundo dat suam solutionem. Secunda ibi, verum enimvero. Tunc sequitur alia pars quae supra fuit divisa, in qua dat causam efficientem vigiliae. Et haec in duas. Primo ponit tres causas efficientes vigiliae. Secundo adaptat illas ad propositum. Et secunda ibi, est autem tenuissimus. Et haec in duas. Primo facit quod dictum est. Secundo epilogat. Et secunda ibi, quae quidem ex causa. Dicit ergo primo, et movet dubitationem dicens, quod ita est somnus infrigidatio, quamvis aliquis dubitare possit qualiter post cibum et potum somniferum quae calidae naturae sunt, sicut et cetera hujusmodi calida, fortissimus somnus fiat. Quare non videtur rationabile somnum esse infrigidationem, cum a calidis causetur. Secundo ibi utrum ergo solvit dictam dubitationem. Et ponit tres solutiones. Quarum prima est, quod accidit somnum esse infrigidationem, quia venter vacuus est calidus de sui natura; quare ingrediens nutrimentum et replens infrigidat, movetur enim venter et patitur a nutrimento ut nutrimentum est frigidum, cum nihil patiatur nisi a suo contrario. Et eodem modo, loca capitis de se et venae calidae sunt. Infrigidantur autem quando ad ipsa elevatur evaporatio frigida nutrimenti. Et sic per evaporationem frigidam superius elevatam et caliditate ventris fugata, prohibetur administratio spirituum et caloris naturalis circa sensum, et efficitur impotentia sentiendi, quae est somnus. Secundo ibi vel quemadmodum secunda solutio est quod, sicut cum calido infunditur frigidum, fit tremor et fuga calidi: et eodem modo, cum nutrimentum frigidum ascendit ad superiora capitis, per calidum fugatur illud inter frigidum ibidem collocatum et facit latitare calorem naturalem ibidem existentem, et recedere a sensibus. Et sic causatur impotentia sentiendi, quae est somnus. Tertio ibi amplius autem tertia solutio est quod, sicut ignis infrigidatur supra positis lignis viridibus, sic quando nutrimentum est in loco digestionis, et elevatur per calorem ad cerebrum, calor naturalis ibidem existens infrigidatur donec digeratur nutrimentum, et cesset evaporatio, et ita fit somnus propter infrigidationem nutrimenti corrupti et elevati a calore per venas ad caput. Et, dum ibi aggregatum est in magna multitudine, repellitur propter sui gravedinem: et fluit deorsum, impediens vias spirituum et caloris naturalis ministrantium ad sensum: et fit impotentia sentiendi, quae est somnus. Et sic minuitur calor naturalis, et fugatur a partibus exterioribus per vaporis frigiditatem descendentem, qui calor sursum ferebatur a corde, et cadunt homines. Et hoc potest intelligi de casu somni sive epilepsiae. Et dicuntur homines cadere, quia solus homo est animal rectae staturae. Et ideo de solis illis proprie dicitur cadere. Et cum cadit, primo habet virtutem intellectivam alteratam, et deinde phantasiam. Et illud proprie de epilepsia est verum. Et nota quod sic differt secunda solutio a prima, quae ponit locum cerebri de se calidum esse, et nutrimenti evaporationem frigidam. Secunda solutio ponit calorem a corde ascendentem ad cerebrum, et illum debilitari, et etiam fugari a frigiditate nutrimenti. Tertia solutio differt etiam ab illa, eo quod ponit evaporationem frigidam non solum per sui actionem fugare calorem naturalem, sicut aliae ponunt, sed etiam propter sui descensum illum omnino depellere. Deinde cum dicit vel dictae in hac parte dat solutionem propriam. Et primo increpat solutionem aliorum, dicens, quod non sunt omnino convenientes, eo quod ponunt causam somni solum infrigidationem nutrimenti. Et sic notat quod omnes solutiones peccabant in hoc quod posuerunt evaporationem nutrimenti de se frigidam esse, et propter sui frigiditatem somnum causare, quia omnis vapor de se calidus est. Deinde cum dicit verum enim solvit dicens, quod locus circa cerebrum est locus frigidissimus omnium locorum in animalibus habentibus cerebrum, et in non habentibus cerebrum, illud, quod est proportionabile cerebro, est frigidissimum. Unde, sicut ille vapor humidus elevatus in aere per calorem adeptum, vel calorem solis, cum devenit ad medium interstitium aeris, infrigidatur per frigiditatem loci, et congelatur in nubem et fit aqua, et consequenter propter sui gravedinem descendit, eodem modo vapor calidus de se elevatus a nutrimento propter sui calorem, cum venit ad cerebrum, ibidem infrigidatur per naturam loci, et comprimitur per nubem, licet de se calidus sit, quare postea descendit. Et quod est aegrotativum descendit ad nares et ad aures, et fiunt catarrhi, et quod non est aegrotativum ascendit. Sed nutrimentum descendit per vias venarum, et repellit calorem naturalem et spiritus ascendentes a corde: quibus impulsis infrigidantur loca superiora et exteriora, et fit impotentia sentiendi. Et ad infrigidandum hujusmodi vaporem calidum elevatum, et ut diu descendat, confert multum tenuitas et strictitudo venarum circa cerebrum. Et ita patet quod infrigidatio est causa somni, quae tamen infrigidatio est a frigiditate loci circa cerebrum originaliter, et non a frigiditate evaporationis ascendentis, sicut ponunt aliae solutiones: immo illa in suo ascensu calida est. Deinde cum dicit expergiscuntur autem determinat causam efficientem vigiliae. Et primo ponit tres causas efficientes vigiliae. Prima est completio digestionis. Quando enim completa digestio est, cessat evaporatio, quae causa est somni. Secunda causa est, quando calor naturalis, qui expulsus est ad interius, et angustia venarum a frigiditate ipsius vaporis circumstantis obtinuerit contra frigus illud; tunc enim dissolvit illum vaporem congestum in venis, et facit descendere deorsum, et ascendit sursum ad sensus. Et hoc forsan est causa vigiliae, quando aliquis excitatur a somno. Tertia causa est, quando facta est divisio sanguinis puri ab impuro in corde, ubi est digestio. Prima enim digestio est in stomacho, ubi colligitur subtile nutrimentum, et mittitur ad hepar, grossum autem descendit ad intestina. Secunda digestio est in hepate, ibi enim digeritur illud subtile in sanguinem, et mittitur ad cor. In medio thalamo cordis fit etiam tertia digestio, tunc cum fit discretio sanguinis puri ab impuro. Et hoc ibi, et discretis. Deinde cum dicit est autem manifestat hanc causam dicens quod tenuissimus et purissimus sanguis est ille, qui transmittitur ad nutrimentum capitis: et turbidissimus, qui mittitur ad nutrimentum partis inferioris. Utriusque enim sanguinis principium est cor, ut dictum est in tertio libro de animalibus: in corde sunt tres thalami, scilicet dexter, qui recipit sanguinem a vena, quae dicitur aorta, et est principium venarum non pulsatilium, quae communiter vocantur venae. Et sinister, qui recipit sanguinem a vena magna, et est principium venarum pulsatilium quae vocantur arteriae. Et nota quod in venis pulsatilibus multum est de spiritu vitali et calore naturali, et parum de sanguine, in vero non pulsatilibus e converso, multum est de sanguine et parum de spiritu. Et est medius thalamus inter utrumque, qui recipit sanguinem ab utroque et fit ibi discretio sanguinis puri ab impuro. Sed determinare de his, proprie pertinet ad librum de animalibus, sive ad medicinam. Deinde cum dicit quia vero adaptat ad propositum, dicens quod, quia sanguis cum offertur cordi et recipitur in medio thalamo est indiscretus, ideo fit somnus, quia gravatur cor ex sanguine, donec fiat discretio sanguinis puri ab impuro, et purus mittatur ad membra superiora, et turbidus ad inferiora. Cum autem facta fuerit digestio ista, vel divisio sanguinis, tunc animal solvitur a gravitate nutrimenti et vigilat et cetera. Deinde cum dicit quae igitur epilogat. Et primo in communi. Et secundo in speciali. Et primo dicit, quod somnus est reductio caloris a loco superiori ad locum, quod est cor, cum expellitur a vapore corrupto nutrimenti per venas descendentis, quibus vapor ferebatur sursum ad cerebrum per calorem proprium. Et sic tangit duplicem causam somni efficientem, et ex consequenti materialem; et hoc dicit, ibi, quae quidem. Deinde cum dicit non enim tangit causam finalem, dicens, quod somnus est necessarius animali. Non enim potest animal esse nisi insint sibi ea quae perficiant, quae habere non potest nisi dormiat. Et ideo somnus necessarius est ad salutem, quies enim salvat ipsum. Et hoc dicit, ibi, et quae ex necessitate est et cetera.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264