CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Principium Intravit Rex

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Pars 1

[91247] Intravit Rex, pars 1 Intravit rex ut videret discumbentes. Ita scriptum est Matth. 23 capitulo, et lectum in dominicali. Secundum beatum Augustinum super Gen. ad litteram Lib. 5 c. 3 sacra Scriptura sic loquitur ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos invitat: ex quibus verbis tantum habemus quod sacra Scriptura singulis se conformat; et ideo etiam dicitur sapientiae 8, quod: attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et istud est privilegium sacrae Scripturae prae aliis scientiis quod ipsa una existens potest omnibus satisfacere, singulis se conformare, cunctos de sibi necessariis secundum ordinationes suorum statuum plenissime informare. Ratio autem ejus est quia ipsa sola habet idem pro causa efficiente, subjectiva, formali, exemplari, et pro causa finali; Deus enim est ejus efficiens, ut prima veritas; subjectum, ut immensa entitas; causa formalis exemplaris, ut idealis speciositas; finalis, ut summa bonitas; et ideo cum unus efficiens sit illud verum quod est omnis veri inclusivum, non est mirum si una existens singulorum intellectus instruit; et quia ejus finis est illud bonum quod unum et simplex existens, et omnis boni contentivum, non est mirum, si cunctorum affectus allicit et reficit. Figuram valde opportunam habemus ad hoc Sap. 7, de manna, ubi scribitur quod ille unus cibus omnibus se conformavit, singulis satisfecit, quia cuilibet deserviebat voluntati, et ad quod quilibet volebat. Ratio autem praemittitur, quia habebat delectamentum omnis cibi et omnis saporis suavitatem. Ecce quia unus cibus erat quodammodo omnis cibi, ideo unus existens potuit omnibus satisfacere abundanter; habemus ergo probatum beati Augustini auctoritate quod sacra Scriptura in hoc omnes alias scientias excellit quod ipsa sola valet omnem affectum plenius quietare, et omnem intellectum perfecte instruere sive illustrare: et hoc est quod sacra apta videntur innuere verba proposita: intravit rex et cetera.


Pars 2

[91248] Intravit Rex, pars 2 In quibus quidem verbis taliter introductis nostra sacra theologia a suis quatuor causis magnifice commendatur. Nam primo ostenditur ex parte subjecti imperscrutabilis profunditatis cum dicitur: intravit. Secundo, ex parte efficientis, infallibilis veritatis, cum additur: rex, quia rex dicitur a regendo, vel dirigendo. Tertio, ex parte causae formalis multiplicis utilitatis, cum amicitia (adjicitur): videret. Et quarto, ex parte finis desiderabilis bonitatis, cum ultimo verbo subjungitur: discumbentes. Primo igitur, cum dicit: intravit, tunc ostenditur ex parte subjecti et causae; ubi advertendum quod sicut est differentia inter lumen vel lucem per essentiam et inter colorem, qui est quaedam lux participata vel incorporata, quia lux vel lumen per se visum corporalem ingreditur, et se ipso vel per suam essentiam cognoscitur; color autem, qui est quaedam lux participata, per se ipsum visum vel oculum non intrat sed foris stat, et solum per suam speciem visum ingreditur et per eum cognoscitur; sic consimilis est differentia inter esse divinum, quod est esse per essentiam, et esse causalitate, quod est esse participatum; quia solus Deus per suam essentiam valet intellectus nostros ingredi, et ab eis sine medio cognosci; et nulla creatura hoc potest, quia nulla earum potest menti vel intellectui per se ipsam illabi; sed foris manens solum per suam speciem potest intellectum ingredi ut ab eo cognoscatur. Ecce igitur in nostra sacra scientia non est aliquod ens creatum, quod foris stat, sed ens divinum, quod per se ipsum intellectum intrat: et istud pulcherrime figuratum est, Exod. 33 capitulo, ubi scribitur quod solus Moyses intravit tabernaculum foederis, et alii filii Israel stabant remote extra, unusquisque in ostio papilionis suae. Quid per Moysen legislatorem, qui interpretatur aquaticus, vel inventus in aquis, accipimus nisi Christum, qui est dux et legifer noster, et quem in solis aquis gratiarum, vel in solis aquis sapientiae salutaris reperimus? Quid vero per tabernaculum pellibus caprinis et rubricatis tectum accipimus nisi librum sacrae Scripturae, qui ad litteram ex pellibus mortuorum animalium compaginatur? In hoc tabernaculo, idest in hoc libro invenitur Cherubim, idest plenitudo scientiae quae ipsam continet arcam cum manna, virga Aaron et tabulis, idest in eo (trinum) instrumentum (testamentum) quomodo hic tres; scilicet pater, cui attribuitur potentia, quae figuratur per virgam, et filius cui attribuitur sapientia, quae figuratur per tabulas, et spiritus sanctus cui attribuitur bonitas, quae figuratur per manna, sunt unum in essentia, sicut haec tria includebantur in una arca. Istud etiam tabernaculum, idest iste liber sacrae Scripturae continet: candelabrum idest illuminantia intellectum; mensam propositionis, idest reficientia affectum; altare: thimiamatis, idest devotiones affectuum vel actuum, et: altare holocaustorum, idest castigationes corporum. Hoc tabernaculum, idest, habet sacrae scientiae librum solus Moyses: hoc est solus Christus intrat tamquam ejus proprium subjectum; et ideo dicitur sapientiae 8, 16: intrans domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia increata. Non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec taedium convictus illius. Ecce quando sapientia divina ingreditur domum intellectus, tunc conquiescit affectus, et ideo taedio carebit utriusque actus; et hoc sit de primo. Secundo, cum dicit: rex, ostendit ex parte efficientis; et tunc ibi etiam animadvertendum quod aliter in via regitur vel dirigitur cui ducatum praestat lumen lucernae vel ignis, et ille qui ducitur lumine solis vel alterius luminaris caelestis; quia lumen lucernae non potest terminum justum distantem ostendere, nec semper et colores ut in veritate sunt demonstrare. Etiam contingit quod in tali lumine circa conditiones et rerum et colorum frequenter erramus, et per consequens saepius cespicamus. Sed e converso lumen caeli valet terminum distantem ostendere, et res et colores ut in veritate sunt, visui declarare. Unde etiam in tali lumine non sic erramus, neque cespicamus. Nunc autem sic est quod rex noster, qui nos regit et dirigit in via mandatorum Dei, qui est causa efficiens et auctor huius scientiae, differt ab auctoribus et rectoribus aliarum scientiarum; quia auctores aliarum scientiarum innituntur lumini naturalis rationis quae non valet nobis finem supranaturalem ostendere, nec singula ut in veritate sunt intellectui declarare. Et hinc etiam est quod tales scientiae, quamvis contineant multa vera, inter illa etiam continent aliqua falsa; nostra autem sacra scientia, quae innititur lumini caelesti, et quod rex noster nos in ea regit et dirigit per quoddam lumen supernaturale, ideo valet finem supernaturalem et singula ordinantia ad Deum veraciter demonstrare, et nihil falsum potest continere, secundum beatum Augustinum in fine secundi (libri) de doctrina Christiana. Quidquid extra eam didicerimus, si noxium est, in ea damnatur; si utile est, in ipsa invenitur. Figuram satis pulchram habemus ad hoc, Matth. 5, ubi scribitur quod magi qui erant mundi sapientes et philosophi, non ductu lucernae sed stellae supernaturaliter factae venerunt in Betlehem, idest in domum panis, et invenerunt panem Angelorum positum in praesepio quasi cibum jumentorum: in quo datur intelligi quod solum per istam scientiam, quae innititur lumini supernaturali, possumus duci in cognitionem illius veritatis quae sola valet intellectum plene reficere et affectum perfecte quietare. Tertio, cum dicit: ut videret, ostenditur ex parte causae formalis esse multiplicis utilitatis; quia ista est forma tractandi vel modus procedendi in nostra sacra Scriptura, quae nunc sensu historico rudes instruit, nunc sensu allegorico devotos accendit, nunc sensu tropologico mores corrigit, nunc sensu anagogico desideria sensuum ducit, et sic ad omnem plagam videt et respicit. Et secundum diversos sensus sic exponi est prae aliis scientiis sibi speciale. Cujus ratio potest sumi ex parte Dei, ut est ejus causa efficiens, et ut est ejus causa subjectiva. Nam quia causa efficiens hujus scientiae est Deus, qui non solum est conditor vocum sed etiam rerum, et ideo congruum est ut in sua scientia non solum voces significent res, sed ipsae res significent alias res; causae autem efficientes aliarum scientiarum fuerunt puri homines, qui solum fuerunt vocum prolatores, non rerum conditores; et ideo in scientiis eorum solum debet esse sensus simplex, non multiplex, quia solae voces debent significare res, et non res ulterius alias res. Objectum etiam sive subjectum hujus scientiae est illa lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Scitis autem quod aliter videtur lux transiens per medium simplex et unum, et transiens per media diaphanitatis, maxime si in medio minoris diaphanitatis, accidant ibi multae fractiones. Primo enim modo videtur lux pura, et non colorata; sed secundo modo colorata colore multiplici ut patet in iride. Objicitur nostro visui sic lux divina considerata ut solum transit per mentem subtilissimam beatorum spirituum (et per): eos glorificatos videtur in sua puritate; et ideo in scientia eorum non est multiplicitas sensuum quasi quorumdam colorum: sed quia in nostra scientia, quae quodammodo subalternata scientiae illorum subalternatur, haec lux consideratur non solum ut transiens subtile medium beatorum spirituum eos glorificando, sed etiam ut transgrediens mentem eorum nostram corporalem naturam attingendo et ut in tali medio multipliciter scientia per multas passiones et immissiones nos instruendo: hinc est quod haec eadem lux, quae in scientia beatorum in sua puritate conspicitur, in nostra scientia sub multiplicitate sensuum quasi sub quadam diversitate colorum nostro intellectui objicitur. Nunc enim consideratur ut in via morum regulans quantum ad sensum tropologicum; nunc ut per passionem suam Ecclesiam sibi desponsans quantum ad sensum allegoricum; nunc ut beatos in caelo glorificans quantum ad sensum anagogicum. Et sic idem qui a beatis simpliciter conspicitur, secundum diversos sensus sacrae Scripturae nostro intellectui diversimode objicitur; et hoc est quod dicitur Apocalypsis 4, quod in circuitu sedis erat iris similis visioni smaragdinae. Iris est coloris multiplicis, sed smaragdus est coloris simplicis, scilicet viridis coloris seipsum in excessu vectantis. Ecce igitur ille etiam a nobis aspicitur in Scripturis sanctis. Sed qui sedet in sede majestatis suae clare videtur a beatis: ille etiam a nobis aspicitur in Scripturis sanctis. Sed illorum visio dicitur smaragdina propter suam simplicitatem, et visus mentis recreationem; ista iridalis propter sensuum multiplicitatem; nihilominus tantam habet cum illa similitudinem propter objecti unitatem. Et haec sufficiant de isto. Quarto cum dicit: discumbentes ostenditur ex parte finis esse desiderabilis bonitatis homini. Discumbere proprie est conviventium, secundum illud, accumbens dormit, discumbens fercula sumit. Modo finis.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264